Arcana Coelestia – Exodus, caput 03
Arcana Coelestia 6
Passage 6818
#6818 De proximo ulterius dicendum, nam absque cognitione proximi, non sciri potest quomodo charitas exercenda est. In praemissis ad caput praecedens dictum est quod unusquisque homo sit proximus, sed unus non similiter ac alter; et quod is proximus prae aliis sit qui in bono est, ita quod bonum quod apud hominem est 1sit amandum; nam cum amatur bonum, amatur Dominus, Dominus enim est a Quo Bonum, Qui in Bono, et Qui ipsum Bonum. @1 Before quod apud$
Arcana Coelestia 6
Passage 6819
#6819 Ast non modo homo in singulari est proximus, sed etiam est homo in plurali; est namque societas minor et major, est patria, est Ecclesia, est regnum Domini, et supra omnes est Dominus; hi sunt proximus, quibus benefaciendum ex charitate. Sunt quoque hi gradus proximi ascendentes; in priore enim gradu est societas plurium quam homo singularis; in priore gradu est patria quam societas; in adhuc priore gradu est Ecclesia; et in adhuc priore gradu est regnum Domini; in supremo autem est Dominus; gradus hi ascendentes sunt sicut gradus scalae in cujus vertice est Dominus.
Arcana Coelestia 6
Passage 6820
#6820 Societas est proximus prae singulari homine quia illa consistit ex pluribus; erga illam charitas similiter exercenda est ac erga hominem in singulari, nempe secundum quale boni quod apud illam; ita prorsus aliter erga societatem proborum quam erga societatem non proborum.
Arcana Coelestia 6
Passage 6821
#6821 Patria est proximus prae societate quia parentis instar est, ibi enim homo natus est, ipsum nutrit, et ab injuriis tutatur. Patriae ex amore benefaciendum secundum necessitates ejus quae imprimis spectant ejus victum, ejus vitam civilem, et ejus vitam spiritualem. Qui amat patriam et ei ex benevelle benefacit, is in altera vita amat regnum Domini, nam 1ibi est regnum Domini ei patria; et qui amat regnum Domini, is amat Dominum, quia Dominus est Omne in omnibus Sui regni; nam quod proprie vocatur regnum Domini est bonum et verum, quod apud illos qui ibi, a Domino. @1 Regnum Domini est ei sua Patria$
Arcana Coelestia 6
Passage 6822
#6822 Ecclesia est proximus prae patria, nam qui consulit Ecclesiae consulit animabus et vitae aeternae hominum qui in patria; et consulitur Ecclesiae cum ducitur homo ad bonum; et qui hoc facit ex 1charitate, is amat proximum, nam is caelum et felicitatem vitae in aeternum alteri optat et vult. Bonum potest alteri ab unoquovis in patria insinuari, non autem verum nisi ab illis qui ministri docentes sunt; si alii, existunt haereses, et Ecclesia turbatur et discerpitur. Charitas exercetur si per verum quod est Ecclesiae ducitur proximus ad bonum; si in Ecclesia aliquod dicitur verum quod a bono abducit, hoc non memorandum est, nam non est verum. Verum quisque sibi primum acquiret ex doctrina Ecclesiae, et postea ex Verbo Domini; hoc verum fidei ejus erit. @1 affectione charitatis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6823
#6823 Regnum Domini est proximus in superiore gradu quam Ecclesia, 1ubi quis natus est; nam regnum Domini consistit ex omnibus 2 qui in bono sunt, tam qui in terris quam qui in caelis; ita est regnum Domini bonum cum omni ejus quali in complexu; hoc bonum cum amatur, amantur singuli qui in bono. Ita totum, quod est omne bonum in complexu, est proximus in primo gradu, et est Maximus ille Homo de quo ad finem plurium capitum actum est, qui Homo est imago repraesentativa Ipsius Domini; (m)ille Homo, hoc est, regnum Domini, amatur cum ex affectione intima benefit illis qui sunt homo per illum Hominem a Domino, ita apud quos est regnum Domini.(n) @1 in qua$ @2 i in universo$
Arcana Coelestia 6
Passage 6824
#6824 Hi gradus sunt proximi, et secundum hos gradus ascendet charitas; sed hi gradus sunt gradus 1in ordine successivo, in quo praefertur semper prior seu superior gradus posteriori seu inferiori, et quia Dominus est in supremo, et Ipse spectandus in singulis gradibus ut finis ad Quem, ita est Ipse supra omnes et supra omnia amandus. 2 @1 successivi, in quibus$ @2 On the back of this sheet is the following note: in sequenti de amicitia, quod non debeat trahere aliquid ex amore$ CAPUT III 1. Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis, et duxit gregem post desertum, et venit ad montem DEI Chorebum. 2. Et visus angelus JEHOVAE ad illum in flamma ignis e medio rubi; et vidit, et ecce rubus ardebat igne, et rubus nullatenus consumebatur. 3. Et dixit Moscheh, Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc, quare non comburitur rubus. 4. Et vidit JEHOVAH quod secederet ad videndum, et vocavit ad illum DEUS e medio rubi, et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me. 5. Et dixit, Ne appropinques huc, detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, (x)quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille. 6. Et dixit, Ego DEUS patris tui, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi; et obtexit Moscheh facies suas, quia timuit ab intuendo DEUM. 7. Et dixit JEHOVAH, Videndo vidi afflictionem populi Mei, qui in Aegypto, et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius, quia novi dolores illius. 8. Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum, et ad ascendere faciendum illum e terra illa ad terram bonam et latam, ad terram fluentem lacte et melle, ad locum Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei. 9. Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me, et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos. 10. Et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem, et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto. 11. Et dixit Moscheh ad DEUM, Quis ego quod eam ad Pharaonem, et quod educam filios Israelis ex Aegypto? 12. Et dixit, Quia ero cum te; et hoc tibi signum quod Ego miserim te, in educendo te populum ex Aegypto, coletis DEUM juxta montem hunc. 13. Et dixit Moscheh ad DEUM, Ecce ego venio ad filios Israelis, et dico illis, DEUS patrum vestrorum misit me ad vos, et dicant mihi, Quodnam nomen Ejus? quid dicam ad illos? 14. Et dixit DEUS ad Moschen, SUM QUI SUM, et dixit, Ita dices filiis Israelis, SUM misit me ad vos. 15. Et dixit adhuc DEUS ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis, JEHOVAH DEUS patrum vestrorum, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi, misit me ad vos; hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem, generationem. 16. Ito et congreges seniores Israelis, et dicas ad illos, JEHOVAH DEUS patrum vestrorum visus est ad me, DEUS Abrahami, Jischaki, et Jacobi, (x)dicendo, Visitando visitavi vos, et quod factum vobis in Aegypto. 17. Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. 18. Et audiverint vocem tuam, et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicatis ad illum, JEHOVAH DEUS Hebraeorum occurrit nobis, et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus JEHOVAH DEO nostro. 19. Et Ego novi quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum, et non manu forti. 20. Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis, quae faciam in medio illius; et postea mittet vos. 21. Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum, et erit cum itis, non ibitis vacui. 22. Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae, vasa argenti et vasa auri, et vestes, et ponetis super filios vestros, et super filias vestras, et depraedabimini Aegyptios. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 6825
#6825 In primo capite in sensu interno actum est de infestatione illorum qui ab Ecclesia a falsis et malis; in secundo de incohamentis et (x)successivis statibus veri Divini apud illos; in hoc capite in sensu interno agitur de liberatione illorum; et (m)tunc primum instruuntur quis Deus est Qui 1liberabit illos, quod sit Dominus; et quod Ille introducet eos in caelum postquam donati sunt multiplici vero et bono.(n) @1 liberavit I$ SENSUS INTERNUS1 @1 i Capitis III Exodi$
Arcana Coelestia 6
Passage 6826
#6826 Vers. 1-3. Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis, et duxit gregem post desertum, et venit ad montem Dei Chorebum. Et visus angelus Jehovae ad illum in flamma ignis e medio rubi; et vidit, et ecce rubus ardebat igne, et rubus nullatenus consumebatur. Et dixit Moscheh, Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc, quare non comburitur rubus. "Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis" significat quod lex a Divino instrueret illos qui in vero simplicis boni; "sacerdos Midianis" est bonum Ecclesiae ubi illi: "et duxit gregem post desertum" significat postquam tentationes subierunt: "et venit ad montem Dei" significat quod bonum amoris Divini (x)dein appareret: "Chorebum" significat quale: "et visus angelus Jehovae ad illum" significat Dominum quoad Divinum Humanum: "in flamma ignis e medio rubi" significat amorem Divinum in vero scientifico: "et vidit, et ecce rubus ardebat igne" significat apperceptionem quod verum scientificum esset plenum bono amoris Divini: "et rubus nullatenus consumebatur" significat Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali: "et dixit Moscheh" significat perceptionem ex lege a Divino: "Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc" significat reflexionem super revelatione hac: "quare non comburitur rubus" significat quod talis unio sit.
Arcana Coelestia 6
Passage 6827
#6827 "Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis": quod significet quod lex a Divino iustrueret illos qui in vero simplicis boni, et quod "sacerdos Midianis" sit bonum Ecclesiae ubi illi, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6752; in principio autem quoad verum quod legis a Divino, n. 6771, hic vero quoad legem a Divino; ita nominare licet gradus progressionis in Domino antequam quoad Humanum factus est ipsa lex Divina. In toto Verbo in sensu ejus intimo seu supremo agitur de solo Domino deque ejus Humani glorificatione; sed quia intimus 1seu supremus sensus transcendit intellectum humanum, licet explicare 2 Verbum quoad sensum ejus internum in quo agitur de regno Domini et de Ecclesia et hujus instauratione, tum de hominis Ecclesiae regeneratione a Domino; quod in sensu interno de his agatur, est quia regeneratio hominis 3 est imago repraesentativa glorificationis Domini, videatur n. 3138, 3212, 2 (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688; ex significatione "pascere" quod sit instruere, de qua n. 3795, 5201; ex significatione "gregis" quod sit qui discit et ducitur per verum ad bonum charitatis, de qua n. 343, ita "grex" in sensu communi est Ecclesia, n. 3767, 3768, hic Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, qui significantur per "Midianem," n. 3242, 4756; et ex significatione "soceri" quod sit bonum ex quo ut a patre 4existit id bonum quod conjunctum est vero, hic vero quod legis a Divino quod repraesentatur per "Moschen," videatur n. 6793 quale illius boni est "Jethro"; et ex significatione "sacerdotis Midianis" quod sit bonum Ecclesiae ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua n. 6775. Ex his patet quod per "Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis significetur quod lex (c)a Divino instruere illos qui in vero simplicis boni, et quod "sacerdos Midianis" sit bonum 5 Ecclesiae ubi illi. @1 et supremus ille$ @2 i hic$ @3 i Ecclesiae$ @4 After Bonum$ @5 i illius$
Arcana Coelestia 6
Passage 6828
#6828 "Et duxit gregem post desertum": quod significet postquam tentationes subierunt, nempe illi qui in vero simplicis boni, constat ex significatione "gregis" quod sit Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua mox supra n. 6827; et ex significatione "deserti" quod sit status tentationis; "desertum" enim significat parum habitatum et excultum, et quoque prorsus non habitatum et excultum, ita in sensu spirituali hominem vastatum quoad bonum et desolatum quoad verum, proinde hominem qui in tentatione est; qui enim in tentatione est in vastatione est et in desolatione; falsum enim et malum quae apud illum, emergunt, (c)ac obscurant et paene auferunt influxum veri et boni a Domino; verum quod influit nec apparet ei 1 talem vitam habere ut falsa et mala discutiat; 2adsunt etiam tunc spiritus mali, qui dolorem inferunt, et desperationem de salute. Quod "desertum" talem statum significet, constat ex plurimis locis in Verbo, videatur n. 2708; et quia "desertum" significabat statum tentationis, et numerus "quadraginta" (m)durationem ejus quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273;(n) idcirco filii Israelis erant in deserto quadraginta annis 3; et idcirco 4 Dominus fuit in deserto quadraginta diebus cum tentatus, Matth. (x)iv 2; Marc. i 13. @1 i non$ @2 inde ei desperatio de salute et dolor$ @3 i et ibi in tentatione$ @4 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 6829
#6829 "Et venit ad montem Dei": quod significet quod bonum amoris Divini dein appareret, constat ex significatione "montis Dei" quod sit bonum amoris Divini; quod "mons" sit bonum amoris, videatur n. 795, 796, 2725, 4210, (x)6435; quod id bonum appareret postquam subierunt tentationes, significatur per quod veniret ad illum montem post desertum. Cum hoc (t)ita se habet: cum homo est in tentatione, 1 circum obsessus est a falsis et malis quae impediunt influxum lucis a Divino, hoc est, veri et boni, est 2homo tunc quasi in tenebris; tenebrae in altera vita non aliud sunt quam 3obsessio a falsis, nam haec demunt lucem, 4ac ita perceptionem consolationis a veris ei qui in tentatione est; cum autem homo ex tentatione emergit, tunc apparet 5 lux cum suo calore spirituali, hoc est, verum cum suo bono; inde ei laetum post anxium; hoc est mane quod succedit nocti in altera vita; causa quod tunc percipiatur bonum et appareat verum, est quia 6post tentationem verum et bonum versus interiora penetrant et irradicantur; cum enim homo in tentatione 7est, est quasi in fame boni et in siti veri 8, quare cum emergit, haurit bonum sicut esuriens cibum, et recipit verum sicut sitiens potum; et praeterea cum lux a Divino apparet, falsa et mala removentur, quibus remotis est aditus vero et bono 9 interius penetrandi; hae causae sunt quod post tentationes appareat bonum amoris cum sua luce a Domino. Quod post obscurum et anxium tentationum appareat lucidum et laetum, quia commune est in altera vita, omnibus ibi notum est. @1 i quia$ @2 is$ @3 falsa$ @4 hoc est,$ @5 i ei$ @6 tunc$ @7 fuit$ @8 i fuit$ @9 i et facultas but possibly d$
Arcana Coelestia 6
Passage 6830
#6830 "Chorebum": quod significet quale, nempe boni amoris Divini quod appareret, constat ex eo quod nomina cum adjiciuntur, involvant quale rei de qua agitur; quale rei quod Choreb 1involvit, patet ex illis quae ibi visa sunt, 2nempe ex flamma ignis e medio rubi, 3ita quod sit Divinum Bonum Amoris per verum quod legis Divinae elucens. @1 significat$ @2 hic$ @3 quod nempe$
Arcana Coelestia 6
Passage 6831
#6831 "Et visus angelus Jehovae ad illum": quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "angeli Jehovae" quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 6280; causa quod Divinum Humanum dicatur "angelus Jehovae," est quia Jehovah ante Adventum Domini", cum pertransiit caelum, apparuit in forma humana ut angelus, nam totum caelum angelicum refert unum hominem, qui Maximus Homo dicitur, de quo ad finem plurium capitum actum est; quare cum Ipsum Divinum illud pertransiit, in forma humana ut angelus apparuit coram illis cum quibus locutus est; hoc fuit Divinum Humanum Jehovae ante Adventum Domini; Humanum Domini cum Divinum factum, idem est, est enim Dominus Ipse Jehovah in Divino Humano. Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur "angelus," videatur n. 6280, et quoque constat ex pluribus locis in Novo Testamento ubi Dominus Se dicit missum a Patre, et "mitti" significat procedere, 1et missus in lingua Hebraea angelum; quod Dominus Se dicat "missum," videatur Matth. x 40, xv 24; Marc. ix 37; Luc. iv 43, ix 48, x 16; Joh. iii 17, 34, iv 34, v 23, 24, 36-38, vi 29, 39, 40, 44, 57, vii 16, 18, 28, 29, viii 16, 18, 29, 42, ix 4, x 36, xi 41, 42, xii 44, 45, 49, xiii 20, xiv 24, xvi 5,7, xvii 3, 8, 18, 21, 23, 25. @1 et quoque significat angelicum, nam angelus in Lingua Hebraea est missus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6832
#6832 "In flamma ignis e medio rubi": quod significet amorem Divinum in vero scientifico, constat ex significatione "flammae ignis" quod sit amor Divinus, de qua sequitur; et ex significatione "rubi" quod sit verum scientificum; quod "rubus" sit verum scientificum, est quia omnes "arbusculae" cujuscumque generis significant scientifica, ipsa autem "arboreta majora" cognitiones et perceptiones; "rubus" quia producit flores et bacas, significat verum scientificum. Verum scientificum Ecclesiae non aliud est quam Verbum in sensu litterae, et quoque omne repraesentativum et significativum Ecclesiae quod apud posteros Jacobi; haec in forma sua externa vocantur vera scientifica, at in forma interna sunt vera spiritualia; 1sed quia vera in forma interna, seu in forma spirituali, non apparere potuerunt posteritati ex Jacobo, ex causa quia in solis externis fuerunt et prorsus non scire voluerunt de aliquo interno; idcirco apparuit Dominus in rubo; Dominus enim cum apparet, secundum quale hominis apparet, nam homo non aliter recipit Divinum quam secundum quale suum; idcirco etiam cum Dominus apparuit super monte Sinai, apparuit populo "sicut ignis ardens usque ad cor caeli, et sicut tenebrae, 2 nubes, et caligo," Deut. iv 11, v 19-22 [A.V. 22-25], tum Exod. xix 18; apparuisset prorsus aliter si populus qui sub monte aspectabat non talis fuisset; et quia populus ille modo in externis fuit, idcirco cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod "intraverit in nubem," Exod. xx 18, xxiv 2, 18, (x)xxxiv 2-5; quod "nubes" sit externum Verbi, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; consequenter etiam repraesentativum Ecclesiae spectatum in forma externa. 2 Quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, constare potest ex eo quod Dominus appareat illis qui in intimo seu tertio caelo ut sol, ex quo lux ineffabilis, ex causa quia illi qui ibi in bono amoris in Dominum sunt; et quod appareat illis qui in medio seu secundo caelo ut luna, ex causa quia remotius et obscurius ibi in amore in Dominum sunt, sunt enim in amore erga proximum; in ultimo autem seu primo caelo non apparet Dominus ut sol nec ut luna, sed modo sicut lux, quae lux multum excedit lucem mundi; et quia Dominus apparet cuique secundum quale ejus, ideo etiam non apparere potest illis qui in inferno aliter quam sicut 3furva nubes et caligo; nam ut primum lux caeli, quae a Domino, in aliquod infernum illabitur, fiunt ibi tenebrae et caligo 4. Ex his nunc constare potest quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus quia secundum receptionem; et quia posteri 5ex Jacobo erant solum in externis, idcirco apparuit Dominus Mosi in rubo, et quoque in nube cum intravit ad Dominum super monte Sinai. 3 Quod "flamma" sit amor Divinus, est quia amor in sua prima origine non aliud est quam 6 ignis 7et flamma a Domino ut sole; solis hujus ignis seu flamma est quae dat esse vitae unicuique homini; et est ipse ignis vitalis, qui quod interiora hominis calore 8 impleat, constare potest ex amore, quantum enim amor crescit apud hominem, tantum homo calescit; et quantum amor decrescit, tantum frigescit; inde est quod cum Dominus apparuit in visione, 9 apparuerit sicut ignis et flamma; ut apud Ezechielem, Aspectus quattuor animalium (quae fuerunt cherubi) sicut prunae ignis (x)ardentes, juxta aspectum lampadum; is incedens inter animalia, ut splendor ignis, et ex igne exiens fulgur: supra expansum quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi speciem prunae ardentis juxta speciem ignis intra illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, sed ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, i 13, (x)26-28; 4 quod singula in hac visione significativa et repraesentativa Divinorum sint, nullus negare potest, 10sed nisi scitur quid significatur per "cherubos," per "prunas ignis ardentis juxta aspectum lampadum," per "thronum," per "aspectum hominis super illo," per "lumbos a quibus sursum et deorsum ignis, et ex igne splendor," nusquam sciri potest sanctum arcanum quod inibi; quod "cherubi" sint Providentia Domini, videatur n. 308; quod "thronus" sit caelum, proprie Divinum Verum procedens a Domino quod format caelum, n. 5313; quod "aspectus hominis super throno superius" sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet; quod "lumbi" sint amor conjugialis et inde omnis amor caelestis, n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062; qui amor repraesentatus est 11 per "speciem prunae ardentis juxta speciem ignis 5 cui splendor circumcirca": apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti 12fuerunt, et Antiquus dierum sedit, vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsi sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis; rotae Ipsius ignis ardens, flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso, vii 9, 10; Divinum Bonum Divini Amoris Domini etiam hic visum est ut flamma ignis 13: apud Johannem, Sedens super equo albo; oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. xix ,] 12; quod "sedens super equo albo" sit Dominus quoad Verbum, aperte ibi dicitur, vers. 13, 16; ita "flamma ignis" est Divinum Verum quod in Verbo, quod ex Divino Bono Domini: apud eundem, In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, indutus talari, caput Ipsius et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, sed oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14; hic quoque "oculi sicut flamma ignis" est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini. 6 Quod "flamma ignis" sit Divinum Verum procedens a Domino, patet quoque apud Davidem, Vox Jehovae illabens sicut flamma ignis, Ps. xxix 7; "vox Jehovae" pro Divino Vero. Ut repraesentaretur Divinum Verum procedens a Divino 14Bono Domini, mandatum fuit ut candelabrum facerent ex puro auro cum septem lucernis, et quod poneretur in tentorio conventus ad mensam ubi panes propositionis, et quod lucernae arderent jugiter coram Jehovah, Exod. xxv 31 ad fin., (x)xxxvii 17-24, xl 24, 25; Lev. xxiv 4; Num. viii 2; Sach. iv 2; per "candelabrum cum septem lucernis" repraesentabatur Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini. 7 Ut quoque repraesentaretur ipsum Divinum Bonum 15, mandatum est ut ignis perpetuus esset super altari, Ignis super altari ardebit, 16et non (x)exstinguetur; sacerdos accendet super eo ligna sub auroris singulis: ignis jugiter ardebit super altari, 16et non exstinguetur, Lev. vi 5, 6 [A.V. 12, 13]. Quod "ignis" repraesentativum fuerit Divini Amoris, notissimum antiquis fuerit, 17 constare potest ex eo quod repraesentativum hoc emanaverit ab Antiqua Ecclesia usque ad 18 gentes dissitas quae in cultu idololatrico fuerunt, quae quod ignem sacrum perennem instituerint, et ei praefecerint virgines quae vestales dictae sunt, notum est. 8 Quod "ignis" et "flamma" in opposito sensu 19significent amores spurcos, sicut amores vindictae, crudelitatis, odii, adulterii, et in genere concupiscentias quae ex amoribus 20sui et mundi, constat etiam a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre: apud Esaiam, Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit illos, non eripiunt animam suam e manu flammae; nulla pruna ad incalescendum, ignis ad sedendum coram eo, xlvii 14: apud Ezechielem, Ecce Ego incendam in te ignem, qui comedet in te omnem arborem viridem, et omnem arborem aridam, non exstinguetur flamma flammae gravis, unde comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem, xxi 3 [A.V. xx 47]; hic per "ignem" et "flammam" (x)significantur cupiditates mali et falsi quae exstinguunt omne bonum et verum Ecclesiae, inde hujus vastatio: apud Lucam, 9 Dives dixit ad Abrahamum, Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac, xvi 24; qui non sciunt quod ignis vitalis apud hominem sit ex alia origine quam ignis elementaris, illi nequaquam aliter scire possunt quam quod per "ignem inferni" intelligatur ignis qualis in mundo, cum tamen in Verbo non talis ignis intelligitur sed ignis qui est amoris, ita qui est vitae hominis, procedens a Domino ut Sole, qui ignis cum intrat apud illos qui in contrariis sunt, vertitur in ignem cupiditatum quae sunt, ut supra dictum, vindictae, odii, crudelitatis, scaturientes amore sui et mundi; hic ignis est qui cruciat illos qui in infernis, nam cum frenum laxatur cupiditatibus illorum, tunc ruit unus alterum, (c)ac diris (c)et ineffabilibus modis se mutuo cruciant; nam quisque supereminere vult et alteri auferre quae ejus sunt artibus occultis et apertis; cum haec cupit unus et alter, 21intestina (t)odia inde existunt, et inde immanitates quae exercentur, imprimis per artes magicas et per phantasias, 22 quae artes sunt innumerabiles et prorsus ignotae in mundo. 10 Qui spiritualia non credunt, imprimis naturae cultores, nusquam possunt induci credere quod calor apud viventes, quae facit ipsam vitam internam, ex alia origine sit quam ex qua calor mundi, nam nequeunt scire, minus agnoscere, quod ignis caelestis sit procedens a Domino ut Sole, et quod ille Ignis sit purus amor; inde nec possunt scire innumerabilia quae in Verbo ubi non alius ignis intelligitur, nec scire possunt innumerabilia in homine, qui organum recipiens ejus est. @1 at$ @2 i et$ @3 fumus$ @4 i adeo ut unus alterum videre nequeat$ @5 Jacobi$ @6 i sicut$ @7 seu$ @8 i vitali ,$ @9 i quod$ @10 quare nisi sciatur$ @11 i in visione illa$ @12 sunt$ @13 i atque ignis ardens ac ut flumen ignis$ @14 Amore Ipsius$ @15 i quod est Divinus Amor Ipsius$ @16 nec$ @17 i etiam$ @18 i ipsas$ @19 significet$ @20 illis$ @21 internecina$ @22 Remainder of is missing.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6833
#6833 "Et vidit, et ecce rubus ardebat igne": quod significet apperceptionem quod verum scientificum esset plenum bono amoris Divini, constat ex significatione "videre" quod sit appercipere, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione "rubi" quod verum scientificum, de qua mox supra n. 6832; et ex significatione "ignis" quod sit amor Divinus, de qua n. 934 fin., 4906, 5071, 5215, 6314, 6832; inde "ardere igne" est plenum esse bono amoris Divini.
Arcana Coelestia 6
Passage 6834
#6834 "Et rubus nullatenus consumebatur": quod significet Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali, constat ex significatione "rubi" quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6832, 6833, hic quia de Domino 1, est Divinum Verum in naturali; naturale significatur quia ibi est 2verum scientifice; et ex significatione "non consumi igne" quod sit non dissipari a bono 3Divini Amoris; quod "ignis" sit bonum 4Divini Amoris, videatur mox supra n. 6832, ita quod 5unitum sit, nempe Divinum Verum cum Divino Bono in naturali; haec significatio horum verborum 6est in sensu supremo, in quo agitur de Domino. Cum hoc ita se habet: Divinum Bonum Divini 7Amoris est ipse ignis solaris in altera vita, qui ignis talis ardoris est ut si absque intermedia temperatura incideret in aliquem, etiam si in angelum intimi caeli, orbaretur is omni sensu ac periret; tali ardore est amor Divinus Domini; Dominus autem, cum fuit in mundo ac univit Essentiam Humanam Divinae, hujus amoris ignem in Humano Suo recepit, ac univit vero ibi cum Se fecit legem Divinam; hoc nunc est quod intelligitur per quod Divinum Verum unitum sit Divino Bono in naturali. @1 i est$ @2 scientificum, omnia enim scientifica sunt mentis naturalis$ @3 amoris Divini$ @4 amoris Divini$ @5 unita sint$ @6 Before horum$ @7 amoris$
Arcana Coelestia 6
Passage 6835
#6835 "Et dixit Moscheh": quod significet perceptionem ex lege a Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua supra n. 6827.
Arcana Coelestia 6
Passage 6836
#6836 "Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc": quod significet reflexionem super revelatione hac, constat (C)ex significatione "secedere et videre" quod sit reflectere; "secedere" enim in sensu spirituali est divertere a cogitatione in qua est, et "videre" est percipere, ita utrumque simul 1est reflectere; et ex significatione "visionis" quod sit revelatio, de qua n. 6000; "visio magna" dicitur quia in sensu supremo per "flammam in rubo" significatur Divinum Verum 2unitum Divino Bono in Humano Domini, n. 6834. @1 significat reflexionem$ @2 conjunctum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6837
#6837 "Quare non comburitur (x)rubus": quod significet quod talis unio sit, constat ex illis quae supra n. 6834 dicta sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6838
#6838 Vers. 4-6. Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum, et vocavit ad illum Deus e medio rubi, et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me. Et dixit, Ne appropinques huc, detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille. Et dixit, Ego Deus patris tui, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi; et obtexit Moscheh facies suas, quia timuit ab intuendo Deum. "Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum" significat reflexionem a Domino: "et vocavit ad illum Jehovah" significat influxum a Divino: "a medio rubi" significat e veris scientificis: "et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me" significat exhortationem internam, et auditionem: "et dixit, Ne appropinques huc" significat quod non de Divino cogitaret adhuc ex sensualibus: "detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, significat quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur: "quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille" significat quod alioquin Divinum intrare nequeat: "et dixit, Ego Deus patris tui" significat Divinum quod Antiquae Ecclesiae: "Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi" significat Ipsum Divinum (c)et Divinum Humanum, ita Dominum: "et obtexit Moscheh facies suas" significat quod interiora tutarentur: "quia timuit ab intuendo Deum" significat ne laederentur a praesentia Ipsius Divini.
Arcana Coelestia 6
Passage 6839
#6839 "Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum": quod significet reflexionem a Domino, constat ex significatione "secedere ad videndum" quod sit reflexio, de qua supra n. 6836; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303. Qualis sensus litterae (d)Verbi sit, patet etiam hic; dicitur quod "videret Jehovah quod secederet ad videndum," sicut non novisset prius, et sicut non indiderit et egerit ut secederet ad videndum, ita tamen dictum est quia secundum apparentiam; at sensus internus docet quomodo id intelligendum est, quod nempe (t)Dominus influeret in cogitationem ejus ut reflecteret super id; inde constare potest quomodo se habet 1cum sensu litterae Verbi respective ad sensum internum; et quod quae in sensu litterae sunt, talia sint ut accommodent se ad captum simplicium, qui non credunt nisi (x)sit sicut apparet; quod non apparet, hoc non credunt quia non intrare possunt in rerum interiora; quapropter nisi Verbum tale fuisset in littera, non receptum fuisset; qui in sensualibus est, et qui occupatus a mundanis, nequaquam capit interiora; videre vult 2quae crede quae non videt, quasi aliena sunt, 3et rejicit inter negativa, ad minimum inter dubia, cum de illis ex se cogitat. @1 sensus literae$ @2 quod$ @3 quae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6840
#6840 "Et vocavit ad illum Jehovah": quod significet influxum a Divino, constat ex significatione "vocare" quod sit influxus; in sensu enim interno non intelligitur vocatio per "loquelam" ut in sensu externo historico, sed vocatio per influxum in voluntatem, quae vocatio est interna, nam Jehovah seu Dominus influit in voluntatem, et 1 agit ad faciendum quod Ipsi placet; hoc internum cum cadit in historicum, in quo non nisi quam externa sunt, cadit vel in mandare, vel in vocare, vel in alloqui, vel in 2voces alias similes. @1 i sic$ @2 alia similia$
Arcana Coelestia 6
Passage 6841
#6841 "E medio rubi": quod significet e veris scientificis, constat ex significatione "rubi" quod sit verum scientificum, de qua n. 6832, 6833.
Arcana Coelestia 6
Passage 6842
#6842 "Et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me": quod significet exhortationem internam, et auditionem, 1constat (c)a significatione "vocari a Jehovah" in historicis Verbi, quod sit influxus a Divino, n. 6840; (t)ipsa illa" vocatio est in his verbis, (d)Et" Jehovah dixit, Moscheh, Moscheh," quae quia 2involvunt" omnia illa quae sequuntur, et primum quod "non appropinquaret 3illuc, sed quod detraheret calceos suos e super pedibus suis," significatur exhortatio, et per responsum Moschis "Ecce me" auditio. @1 constare potest$ @2 involvit$ @3 prius quam$
Arcana Coelestia 6
Passage 6843
#6843 "Et dixit, Ne appropinques huc": quod significet quod non de Divino cogitaret adhuc ex sensualibus, constat ex significatione "appropinquare ad Jehovam" quod sit cogitare de Divino; quod appropinquare" cum dicitur de homine ad Dominum, sit cogitatio de Divino, est quia homo ad Divinum non accedere potest corpore sicut homo ad hominem, sed mente, ita cogitatione et voluntate; accessus non alius est ad Divinum, quia Divinum est supra illa quae loci et temporis sunt, 1est in illis apud hominem quae vocantur status, nempe status amoris et status fidei, ita status utriusque facultatis mentis, nempe voluntatis et cogitationis, per 2haec appropinquare potest (d)homo ad Divinum; inde est quod hic per "ne appropinques huc" significetur quod de Divino non cogitaret, nempe ex sensualibus externis, quae (x)significantur per "calceos, quos primum detraheret"; (t)dicitur "adhuc" quia sensualia externa naturalis ultimo regenerantur, et sic ultimo recipiunt influxum a Divino, et status de quo hic agitur nondum erat ut sensualia (t)reciperent illa; de sensualibus videantur quae nunc sequuntur. @1 et in illis quae apud hominem sunt$ @2 quae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6844
#6844 "Detrahe calceos tuos e super pedibus tuis": quod significet quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur, constat ex significatione "calceorum" quod sint sensualia quae sunt externa naturalis, de qua n. 1748; et ex significatione "pedum" quod sint naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod "detrahere" sit removere, patet, de sensualibus enim dicitur, 1nam voces" applicandae sunt suo subjecto de quo agitur, ita detrahi 2 calceis, 3et removeri 2 sensualibus. Quomodo cum his se habet, dicendum est: quisque videre potest quod "calcei" repraesentent hic aliquid quod non cum Sancto Divino concordaret, et sic quod "detrahere calceos" esset repraesentativum remotionis talium; aliter quid hoc foret Divino, si homo in calceis accederet, vel si nudis plantis, modo 4 interius sit talis ut accedere ad Divinum fide et amore possit; quapropter 5per "calceos" significantur sensualia, et sensualia, quae sunt externa naturalis, talia sunt ut non una possint esse cum sancte cogitatur de Divino, idcirco quia illo tempore repraesentativa observanda erant, non licuit Moschi ut indutus calceis 6appropinquare. Quod sensualia, quae 7externa naturalis sunt, talia sint ut non recipere possint Divinum, causa est quia illa sunt in mundanis, corporeis, et quoque in terrestribus, nam proxime recipiunt illa, inde 8quae in memoria (c)ex sensualibus sunt trahunt sua a luce et calore mundi, et parum a luce et calore caeli; quapropter 9 ultima sunt quae regenerari possunt, hoc est, aliquid lucis caeli recipere. 10Exinde est cum homo est in sensualibus illis, et ex illis cogitat quod de Divino non aliter cogitet quam sicut de terrestribus; sique in malo est, quod 11 ex illis 12 prorsus contra Divinum (x)cogitet; quaproper cum homo cogitat de talibus quae sunt fidei et amoris in Deum, si in bono est, elevatur ille a sensualibus quae sunt externa naturalis, 13 versi interiora, consequenter a terrestribus et mundanis propius ad caelesti et spiritualia. 3 Hoc homo nescit, ex causa quia non scit quod apud illum interiora sint distincta ab exterioribus, et quod cogitatio sit interior 14 magis et magis, et quoque exterior, et quia non novit illa, non potest reflectere super illa. Sed videantur quae de cogitatione ex sensualibus 15 prius dicta sunt, quod nempe (c)ii qui cogitant ex illis, perparum sapiant, n. (x)5084, 5089, 5094, 6201, 6310-6312, 6314, 6316, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624: quod (x)elevetur homo a sensualibus 16, et cum elevatur, in lumen mitius veniat; et quod hoc imprimis fiat illis qui regenerantur, n. 6183, 6313, 6315. Ex his nunc patet quid intelligitur per "exuere calceos e super pedibus." Quod naturale apud hominem sit externum, medium, et internum, videatur n. 4570, 5118, 5126, 5497, 5649; internum naturale significatur per "pedes," medium naturale per "plantas," et externum per "calceos." @1 i et before nam I voces enim A$ @2 i de$ @3 at$ @4 i homo$ @5 quia$ @6 ulterius accedere$ @7 extrema naturalis sint$ @8 A first had quae ibi sunt, then without deleting S wrote above this quae i memoria$ @9 i etiam$ @10 Inde$ @11 i cum$ @12 i cogitat$ @13 A had ita ab extremis illis, then d ab extremis. Editors are uncertain of S"s intentions here.$ @14 i et sit exterior$ @15 i externis$ @16 i illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6845
#6845 "Quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille": quod significet quod alioquin Divinum intrare nequeat, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605; inde "locus quo tu stas super" est status in quo adhuc est; et ex significatione "humi sanctitatis" quod sit sanctum quod procedit ex 1Domino; ita est status sancti procedentis a Divino Humano Domini, qui per illa verba intelligitur. Quod significetur quod alioquin Divinum intrare nequeat, sequitur ex 2 antecedentibus; si nempe 3homo non removeretur a sensualibus quae sunt externa naturalis, hoc est, si non elevaretur ab illis ad interiora, quod Divinum non posset influere; causa quod Divinum non influere possit apud hominem quamdiu ille est in sensualibus illis, est quia influxus a Divino pergit usque ad illa quae in ordine ultima sunt, ita usque ad sensualia quae sunt externa naturalis apud hominem, 4 si inibi mere corporea et terrestria sunt, Divina quae influunt, ibi dissipantur, nam non concordant; quapropter cum homo recepturus est Divinum, hoc est, illa quae fidei et amoris sunt, elevatur is a sensualibus, et cum elevatus est ab illis, tunc Divinum non amplius influit illuc, nempe in sensuale externum 5, sed in planum interius in quod homo elevatus est. Quod ita sit, a multa experientia scire datum est. @1 Divino$ @2 i mox$ @3 After removeretur$ @4 i quae$ @5 i influit Divinum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6846
#6846 "Et dixit, Ego Deus patris tui": quod significet Divinum quod Antiquae Ecclesiae, constat ex significatione "patris" quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 6075; quod Antiqua Ecclesia dicatur "pater," est quia ex illa natae sunt Ecclesiae quae post illam, nempe Ecclesia Hebraea, et postea Ecclesia apud Jacobi posteros; ritualia enim et statuta quae mandata fuerunt posteris Jacobi per Mosen, non fuerunt nova, sed fuerunt prius in antiquis Ecclesiis, et modo restaurata apud filios Jacobi 1; restaurata sunt quia apud alias gentes idololatrica facta sunt, et in Aegypto inque Babele versa in magica; quod eadem fuerint in antiquis Ecclesiis, a pluribus locis in Verbo constare potest. Inde nunc est quod Antiqua Ecclesia intelligatur per "patrem" et quoque quod dicatur "pater" in Verbo ubi agitur de Ecclesia. 2Deus Qui in Antiqua Ecclesia colebatur erat Dominus quoad Divinum Humanum; et notum erat illis quod Dominus esset Qui repraesentaretur in singulis Ecclesiae eorum ritibus; et quoque plures (c)eorum sciverunt quod Dominus" venturus esset in mundum, et Humanum in Se Divinum faceret; in illa Ecclesia nec alius intelligebatur per "Jehovam"; apparuerat enim illis ut 3Divinus Homo, et vocabatur Jehovah, n. 1343, 5663, ut quoque postea Abrahamo, Gen. xviii 2 seq.; Josuae, v. 13-15; Guideoni, Jud. vi 11 seq.; Manoacho et uxori ejus, Jud. xiii 3 seq.; et agnitus erat pro Deo universi, et pro Unico Quem adorarent; inde nunc est quod per "Deum patris tui" in sensu interno intelligatur Divinum quod Antiquae Ecclesiae, hoc est, Dominus; at in sensu 4externo historico intelligitur Abraham, tum Jischak, et quoque Jacob. @1 i posteros$ @2 Divinum quod$ @3 angelus$ @4 literae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6847
#6847 "Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi": quod significet Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, ita Dominum, constat ex repraesentatione "Abrahami, Jischaki, et Jacobi" quod sit Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini; quod "Abraham" repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, "Jischak" quoad Divinum Rationale, et "Jacob" quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, (x)2083, 2630, (x)3194, 3210, (ax)3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3704, 4180, 4286, 4538, 4570, 4615, 6098, 6185, 6276, (x)6425, 6804; per "Deum" significatur Divinum, et per nomina illorum repraesentativum, inde illa in Domino sunt quae per "Deum Abraham Deum Jischaki, et Deum Jacobi" intelliguntur.
Arcana Coelestia 6
Passage 6848
#6848 "Et obtexit Moscheh facies suas": quod significet quod interiora tutarentur, constat ex significatione "facierum" quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 1 4066, 4796, 4797, 5102; quod "obtegere" sit tutare, sequitur ex serie in sensu interno, nam dicitur quod "obtexit facies suas quia timuit ab intuendo Deum" et per hoc significatur "ne interiora laederentur a praesentia Ipsius Divini." Quomodo haec se habent, in nunc sequentibus dicetur. @1 i 3573,$
Arcana Coelestia 6
Passage 6849
#6849 "Quia timuit ab intuendo Deum": quod significet ne laederentur a praesentia Ipsius Divini, constat a significatione "timere" quod sit ne laederentur, nempe interiora, causa enim timoris 1hoc erat; et a significatione "intueri Deum" quod sit praesentia Ipsius Divini; nam non aliter quam per intuitionem internam, quae fit per fidem quae ex charitate, sistitur Dominus coram (x)homine praesens; si Dominus alicui in externa forma 2apparet, sunt usque interiora quae afficiuntur, nam Divinum penetrat ad intima. Cum hoc quod interiora non laederentur a praesentia Ipsius Divini, et quod ideo tutarentur, ita se habet: Ipsum Divinum est purus amor, et purus amor est sicut ignis ardentior quam ignis solis hujus mundi; quapropter si Divinus Amor in puritate sua influeret apud aliquem angelum, spiritum, aut hominem, is prorsus periret; inde est quod Jehovah seu Dominus in Verbo toties dicatur "ignis consumens"; ne itaque angeli in 3caelo laedantur ab influxu caloris ex Domino ut sole, obvelantur singuli aliqua tenui et conveniente nube, per quam temperatur calor a sole illo influens. 2 Quod unusquisque absque illa 4conservatione a praesentia Divini periret, notum fuerat antiquis, quapropter timuerunt videre Deum, ut constat 5in Libro Judicum, Vidit Guideon quod angelus Jehovae, quare dixit Guideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae facie ad faciem; et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, vi (x)22, 23: 6 in eodem Libro, Dixit Manoachus ad uxorem suam, Moriendo moriemur quia Deum vidimus, xiii 22: et in Libro Exodi, Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas, quia non videbit Me homo et vivet, xxxiii 20: quapropter cum daretur Mosi videre Deum, "positus erat in foramine petrae," ibid. vers. 22; per quod repraesentabatur obscurum fidei, ac nebulosum 7 quod obtexit et 8per quod tutatus est. 3 Quantum 9discrimen sit angelis spectari a Divino absque obvelatione nubis, constare manifeste potest ex eo quod cum angeli inspiciunt aliquem spiritum qui in malo est, is appareat in quoddam simile inanimato verti, quod saepius videre mihi datum est; causa est quia per visum angelicum incidit illuc lux et calor caeli, 10et cum his verum fidei et bonum amoris, a quibus cum penetrant, mali paene exanimantur. 4 (m)Cum hoc fit per intuitionem ab angelis, quid non per intuitionem a Domino? haec causa est quod inferna prorsus remota sint a caelo, et quod illi qui ibi sunt remoti esse velint, nam si non remoti sunt, dire cruciantur; inde patet quid intelligitur per haec verba, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. vi 16; Luc. xxiii 30; Hos. x 8.(n) 5 (s)Ex eo quod praesentia Ipsius Divini talis sit ut nullus angelus illam sustineat, nisi tutatus sit per nubem quae radios et calorem e sole illo temperat et moderatur, manifeste constare potest quod Humanum Domini Divinum sit, nam nisi Divinum esset, nusquam potuisset ita uniri Ipsi Divino Quod Pater vocatur, ut unum sint, secundum Domini verba apud Johannem xiv 10 seq. et alibi; quod enim 11recipiet ita Divinum, omnino Divinum erit; 12 non Divinum a tali unione plane dissiparetur; ut comparative loquar, Quid immitti potest in ignem solarem et non perire, nisi sit simile solare? ita quis in ardorem infiniti amoris nisi qui in similis amoris ardore est, proinde nisi Solus Dominus? Quod in Ipso Pater sit, et quod Pater non appareat nisi in Divino Suo Humano, constat a Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18: et alibi apud eundem, Neque vocem Ipsius audivistis 13unquam, neque specie Ipsius vidistis, v 37.(s) @1 id$ @2 appareat$ @3 coelis$ @4 temperatione$ @5 ex$ @6 i et$ @7 i quid$ @8 tutavit$ @9 discriminis$ @10 et orbatur sensu, qui non videt priusquam in nimbosum suum ipse venit$ @11 recipit I$ @12 i omne enim$ @13 usquam AI$
Arcana Coelestia 6
Passage 6850
#6850 Vers. 7, 8. Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei, qui in Aegypto, et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius, quia novi dolores illius. Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum, et ad ascendere faciendum illum e terra illa ad terram bonam et latam, ad terram fluentem lacte et melle, ad locum Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei. "Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei" significat misericordiam erga illos qui ab Ecclesia spirituali post infestationes a falsis: "et clamorem 1illorum audivi a coram exactoribus illius" significat misericordiae opem contra illos qui ad serviendum adigere voluerunt: "quia novi dolores illius" significat 2praevidentiam, quantum falsis immersi fuerint: "et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum" significat quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur: "et ad ascendere faciendum illum e terra illa" significat quod elevarentur: "ad terram bonam et latam" significat ad caelum ubi bonum charitatis et verum fidei: "fluentem lacte et melle" significat et inde amoenum et jucundum: "ad locum Cananaei et Chittaei" significat regionem occupatam a malis ex falsis: "et Emorraei et Perisaei," significat a malis et inde falsis: "et Chivaei et Jebusaei" significat ab idololatrico in quo aliquid boni et veri. @1 eorum I$ @2 Providentiam I$
Arcana Coelestia 6
Passage 6851
#6851 "Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei": quod significet misericordiam erga illos qui ab Ecclesia spirituali post infestationes a falsis, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; at cum praedicatur de Jehovah seu Domino, non est perceptio sed omniscientia quia Dominus percipit et novit omnia et singula ab aeterno; a significatione "videndo videre" cum dicitur de Jehovah seu Domino, quod sit misericordia, nam cum Dominus videt aliquem in miseria seu in afflictione, ejus miseretur; Dominus quidem omnes videt, et ita omnium miseretur, sed (t)non de aliis dicitur quod illorum misereatur quam qui misericordiam Ipsius recipiunt, qui sunt illi qui in bono; ex significatione "afflictionis" quod sit infestatio, 1 n. 6663, hic a falsis, quia ab "Aegyptiis," per quos significantur (d)scientifica falsa, n. 6651, 6679, 6683; et a significatione "populi" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 2928; qui ab Ecclesia caelesti sunt, in Verbo vocantur "gens." @1 i ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 6852
#6852 "Et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius": quod significet misericordiae opem contra illos qui ad serviendum adigere voluerunt, constat ex significatione "clamoris" quod sit imploratio, de qua n. 6801; ex significatione "audire" quod sit oboedire et appercipere, de qua n. 5017, at cum dicitur de Jehovah seu Domino, est 1imploranti misericordiae opem ferre; se habet cum "audire" sicut supra n. 6851 cum "videre," quod Dominus omnes audiat ac ita omnibus opem ferat, sed secundum necessitates; qui clamant 2et implorant Ipsum pro se solis, ac ita contra alios, ut solent mali, hos quoque Dominus audit sed non illis opem fert; et cum non opem fert, dicitur quod non audiat; et ex significatione "exactorum" quod sint qui ad serviendum adigere volunt; quod "exactor" sit qui ad serviendum adigit, patet apud Esaiam, Accipient illos populi, et deducent illos ad locum suum, et dominabuntur exactoribus suis: fiet 3 in die quo quietem daturus est Jehovah tibi, et a commotione tua, et a servitute gravi, qua servire coactus es, ut enunties hanc parabolam de rege Babelis, Quomodo cessavit exactor xiv 2-4: et apud Zachariam, Castra ponam domui meae de exercitu propter abeuntem et redeuntem, ut non transeat amplius super eos exactor, ix 8: "exactores" dicebantur qui exigebant tributa, 2 Reg. xxiii 35; Deut. xv 3; et quoque qui adigebant ad opus faciendum secundum impositionem tributorum; vocantur "principes tributorum" Exod. i 11; qui quod sint qui 4ad serviendum adigerent, videatur n. 6659. @1 opem ex Misericordia$ @2 seu$ @3 i itaque$ @4 After adigerent$
Arcana Coelestia 6
Passage 6853
#6853 "Quia novi dolores illius": quod significet praevidentiam, quantum falsis immersi fuerint, constat ex significatione "nosse" cum dicitur de Domino, quod sit praevidentia; quod "nosse" sit praevidentia, (x)est quia Dominus omnia et singula ab aeterno 1novit; et ex significatione "dolorum" quod sit immersio in falsa; qui enim in bono sunt, cum immerguntur falsis, in 2angores et anxietates veniunt: et cruciantur, amant enim vera et aversantur falsa, et cogitant 3 jugiter de salute et de infelicitate si apud illos falsa dominarentur; qui autem non in bono sunt nihil curant sive in falsis sive in veris sint, nihil enim cogitant de salute nec de infelicitate, non enim credunt illa; jucunda amorum sui et mundi auferunt fidem de vita post mortem; (m)hi perpetuo immersi sunt falsis. Immersio in falsa apparet in alter vita sicut qui immersus undis, quae secundum falsorum copiam altius usque tandem supra caput 4ascendunt, (x)undae apparent tenuiores aut spissiores secundum falsorum quale; immersio quae est improbis apparet ut nimbosum ac ut nebulosum magis minusve furvum quod circumcingit, et prorsus separat a sereno quod est lucis caeli 5.(n) 1 scit 2 angorem 3 i enim 4 A is confused; it appears to be elevantur; talis apparet immersio quae fit proborum, sed immersio quae fit improborum est nimbosum et furvum nebuloso 5 i, in quo illi qui in veris ex bono
Arcana Coelestia 6
Passage 6854
#6854 "Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum": quod significet quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur, constat a significatione "descendere" quod sit se demittere, de qua sequitur; ex significatione "ad liberandum" quod sit ad eximendum, nam qui eximit a falsis, is liberat; ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 3563, 4931-4937, 5544; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint (t)scientifica falsa, quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, ita quae haec destruere conantur. Cum hoc quod Dominus descendat 1, ita se habet: dicitur de Domino descendere 2aut Se demittere cum ad judicium, n. 1311; et quoque cum ad inferiora, hic ad illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, 3qui per "filios Israelis" 4significantur; agitur enim in sensu interno de illis quomodo infestantur a falsis, et tunc sustinent tentationes, et postmodum quomodo liberantur ut in caelum introducantur. 2 At in his quae in hoc versu et quoque in sequentibus in sensu interno continentur, est adhuc majus mysterium quod nondum in Ecclesia notum est; quapropter detegendum: illi qui spirituales dicuntur qui sunt illi qui non regenerari queunt nisi solum quoad partem intellectualem, non autem quoad partem voluntariam; in quorum parte intellectuali ideo a Domino implantatur nova voluntas, quae voluntas est secundum doctrinalia fidei quae sunt Ecclesiae illorum; hi, nempe tales spirituales, unice salvati sunt per Adventum Domini in mundum; causa est quia Divinum transiens per caelum, quod fuit Divinum Humanum ante Adventum Domini, ad illos non potuit pertingere, quippe doctrinalia Ecclesiae illorum erant quoad plurimam partem non vera, ac inde bonum quod voluntatis, 5nec bonum, n. 6427; quia (x)hi unice salvari potuerunt per Adventum Domini, ita nec prius potuerunt elevari in caelum, quapropter interea tenebantur in terra inferiore, ibi in locis quae in Verbo "foveae" vocantur; quae terra (x)circumobsessa 6erat ab infernis ubi falsa, a quibus tunc multum infestabantur; sed usque custodiebantur a Domino; at postquam Dominus in mundum venit, et Humanum in Se Divinum fecit, tunc illos qui ibi in foveis liberavit et ad caelum elevavit; 7exque illis etiam caelum spirituale, quod est secundum caelum, formavit; hoc est quod intelligitur per "descensum Domini ad inferos" et per "liberationem illorum qui vincti fuerunt." 3 Hoc mysterium est quod quoque in sensu interno describitur in hoc versu et in sequentibus; videantur quae prius de spiritualibus illis ostensa sunt, nempe quod spirituales in obscuro sint quoad verum et bonum fidei, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289; quod obscurum illorum illuminetur a Divino Humano Domini, n. 2716, 4402; quia in obscuro sunt quoad verum et bonum fidei, quod oppugnentur valde ab infernis sed quod Dominus illos continue tutetur, n. 6419; quod spirituales non regenerari queant quoad partem voluntariam sed modo quoad partem intellectualem et quod ibi nova voluntas a Domino formetur, n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; quod spirituales salvati sint per Adventum Domini in mundum, n. 2833, 2834, 3969. 4 In Verbo prophetico passim memorantur "vincti" ac "vincti in fovea," et quod a Domino liberati sint, per quos illi de quibus nunc dictum, in specie intelliguntur, ut apud Esaiam, Ego Jehovah vocavi te in justitia, et apprehendam manum tuam, quia custodiam te, et dabo te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii 6, 7: apud eundem, Custodivi te, et dedi in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix 8, 9; ibi manifeste de Domino; "vincti" in specie pro illis qui detenti fuerunt in terra inferiore usque ad Adventum Domini, et qui tunc elevati in caelum; in genere pro omnibus qui in bono sunt, et 8sicut vincti a falsis, e quibus tamen eniti volunt, tenentur: apud Sachariam, 5 Per sanguinem foederis tui emittam vinctos quos e fovea, ix 11: apud Esaiam, Colligendo colligentur vinctus in fovea, et claudentur in claustro, post multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 22; "vincti in fovea" pro iisdem: et praeterea, ab his apud Esaiam, Unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, lxi 1 [,2]: et 9alibi, Populus ambulantes in tenebris, viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super illos, ix 1 [A.V. 2]. @1 i ad liberandum, per quod significatur quod se demittat ad opem ferendam$ @2 seu$ @3 quae Ecclesia$ @4 repraesentatur$ @5 non$ @6 d erat i est$ @7 et ex$ @8 After falsis$ @9 apud Eundem$
Arcana Coelestia 6
Passage 6855
#6855 "Et ad ascendere faciendum illum e terra illa": quod significet quod elevarentur, nempe e loco et statu ubi infestantur a falsis, constat a significatione "ascendere facere" quod sit elevari; et a significatione "terrae," hic terrae Aegypti, quod sit locus et status ubi infestantur a falsis; quod "Aegyptus" sit scientificum falsum quod infestat, ostensum est; simile 1etiam significatur per terram Aegypti. @1 quoque terra$
Arcana Coelestia 6
Passage 6856
#6856 "Ad terram bonam et latam": quod significet ad caelum ubi bonum charitatis et verum fidei, constat ex significatione "terrae," hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4447; ex significatione "terrae bonae" quod sit bonum charitatis ibi; et a significatione "terrae latae" quod sit verum fidei ibi; quod "latum" sit verum quod fidei, videatur n. 3433, 3434, 4482.
Arcana Coelestia 6
Passage 6857
#6857 "Fluentem lacte et melle": quod significet et inde amoenum et jucundum, constat ex significatione "lactis" quod sit caeleste spirituale seu verum boni, de qua n. 2184; et quia est verum boni, est quoque amoenum ejus, conjuncta enim sunt; et ex significatione "mellis" quod sit jucundum, de qua n. 5620. Ex illis quae supra n. 6854 ostensa sunt, constare potest (x)quid intelligitur per 1"facere ascendere e terra illa ad terram bonam et latam, fluentem lacte et melle," quod nempe illi qui in terra inferiore in foveis ibi usque ad Adventum Domini detenti fuerunt elevarentur tunc ad caelum, ubi bonum charitatis et verum fidei, et inde amoenum et jucundum. Haec in specie significantur per illa verba; in genere autem omnes qui e spirituali Ecclesia in tentatione sunt, (c)et inde liberantur. @1 ad ascendere faciendum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6858
#6858 "Ad locum Cananaei et Chittaei": quod significet regionem occupatam a malis ex falsis, constat ex repraesentatione "Cananaeorum quod sint mala ex falsis mali, de qua n. 4818; et ex repraesentatione Chittaeorum quod sint falsa ex quibus mala, de qua n. 2913. Per gentes in terra Canaane quae enumerantur hic et quoque alibi, ut Gen. xv 18, 19; Exod. xxiii 23, 28, xxxiii 2, xxxiv 11; Deut. vii I, xx 17; Jos. iii 10, xxiv 11; Jud. iii 5, significantur omnia genera mali et falsi. Quid per regionem occupatam a malis ex falsis, et quoque a reliquis generibus mali et falsi, intelligitur, dicendum: ante Adventum Domini in mundum mali genii et spiritus omnem illam regionem caeli occupabant ad quam postea elevati sunt spirituales; nam ante Adventum Domini multa pars talium libere grassabatur, et infestabat bonos, imprimis spirituales qui in inferiore terra; sed post Adventum Domini 1 omnes in sua inferna detrusi sunt, et regio illa liberata est, (c)ac in hereditatem data 2 illis qui ab Ecclesia spirituali; saepius 3 observatum est quod, ut primum aliquis locus a spiritibus bonis relinquitur, occupetur a malis, et quod mali inde expellantur, 4quibus expulsis quod iterum cedat illis qui in bono; causa est quia infernales continue ardent destruere illa quae caeli sunt, in specie illa quibus in opposito sunt; quapropter cum locus alicubi relinquitur, quia tunc absque tutela, occupatur is ilico a malis. Hoc intelligitur in specie, ut dictum, per regionem occupatam a malis et falsis, quae significatur per locum ubi gentes quae expellendae. Hoc, una cum illis quae supra n. 6854, est mysterium magnum quod absque revelatione notum esse non potest. @1 i mali$ @2 i est$ @3 i enim$ @4 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6859
#6859 "Et Emorraei et Perisaei": quod significet a malis et inde falsis, constat ex 1repraesentatione "Emorraei" quod sit malum, de qua n. 1857, 6306; et a repraesentatione "Perisaei" quod sit falsum, de qua n. 1573, 1574. Sunt binae origines mali et quoque binae origines falsi; una origo mali est ex falso doctrinae 2aut religiosi; altera est ex cupiditatibus 3amoris sui et mundi; falsum primae originis est, ut dictum, ex falso doctrinae aut religiosi; et falsum alterius originis est ex malo cupiditatum dictorum amorum; mala illa sunt quae significantur per "Cananaeum et Emorraeum," et falsa per "Chittaeum et Perisaeum." @1 significatione$ @2 et$ @3 amorum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6860
#6860 "Et Chivaei et Jebusaei": quod significet ab idololatrico in quo aliquid boni et veri, constat ex repraesentatione "Chivaei" quod sit idololatricum in quo aliquid boni; et ex repraesentatione "Jebusaei" quod sit idololatricum in quo aliquid veri; quod per illas gentes talia significentur, constare potest ex eo quod permissum fuerit ut "foedus cum Gibeonitis a Josua et senioribus pangeretur," Jos. ix 3 seq.; et quod "facti sint caesores lignorum et haustores aquarum domui Dei," ibid. vers. 23, 27; quod illi Chivaei fuerint, videatur ibid. vers. 7 et xi 19; quod per "Jebusaeos" repraesententur qui in idololatrico sed in quo aliquid veri, constare potest ex eo quod Jebusaei fuerint in Hierosolyma 1diu tolerati, (c)et (d)non inde 2 expulsi, Jos. xv 63, xviii 16, 28; 2 Sam. v 6-10. @1 et ibi$ @2 i diu non$
Arcana Coelestia 6
Passage 6861
#6861 Vers. 9-12. Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me, et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos. Et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem, et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto. Et dixit Moscheh ad Deum, Quis ego quod eam ad Pharaonem, et quod educam filios Israelis ex Aegypto? Et dixit, Quia ero cum te; et hoc tibi signum quod Ego miserim te, in educendo te populum ex Aegypto, coletis Deum juxta montem hunc. "Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me" significat miserationem super illos qui ab Ecclesia spirituali: "et etiam vidi oppressionem (x)qua Aegyptii opprimunt illos" significat propter subjugationis conatum ab illis qui in falsis: et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem" significat Sanctum procedens ab Humano Domini, quo falsa infestantia dissiparentur: "et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto" significat inde liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis infestantibus: "et dixit Moscheh ad Deum" significat perceptionem a Divino, et humiliationem: "Quis ego quod eam ad Pharaonem?" significat quod nondum in tali statu ut falsa infestantia adire et removere sibi posse videretur: "et quod educam filios Israelis" significat et sic liberare illos qui ab Ecclesia spirituali: "et dixit, Quia ero cum te" significat quod Divinum in Humano: "et hoc tibi signum quod Ego miserim te" significat cognitionem quod Divinum procederet ab Ipso: "in educendo te populum ex Aegypto" significat cum spirituales ex infestatione a falsis liberati sunt: "coletis Deum juxta montem hunc" significat tunc perceptionem et agnitionem Divini ex amore.
Arcana Coelestia 6
Passage 6862
#6862 "Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me": quod significet miserationem super illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "clamoris" quod sit imploratio de ope, de qua n. 6801; inde cum dicitur quod "clamor venit ad Jehovam seu Dominum," involvit simile ac "audire"; 1quod "audire" sit ferre misericordiae opem seu 2miseratio, videatur n. 6852; et ex significatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637. @1 nempe$ @2 miserationem$
Arcana Coelestia 6
Passage 6863
#6863 "Et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos": quod significet propter subjugationis conatum ab illis qui in falsis, constat ex significatione "oppressionis qua opprimunt" quod sit subjugationis conatus; quod sit conatus subjugationis, non subjugatio, est quia illi qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt non subjugari possunt ab illis qui in falsis, quoniam Dominus illos tutatur; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint falsa, de qua n. 6692.
Arcana Coelestia 6
Passage 6864
#6864 Et nunc ito, [et] mittam te ad Pharaonem": quod significet Sanctum procedens ab Humano Domini, quo falsa infestantia dissiparentur, constat ex repraesentatione "Moschis" qui iret et qui mittebatur, quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, ita quoad Humanum; nam cum Dominus in mundo fuit, Humanum Suum primum fecit Divinum Verum, quod idem est cum lege Divina; postmodum 1 Humanum Suum prorsus glorificavit et fecit Divinum Bonum; inter Divinum Verum et Divinum Bonum differentia est qualis inter lucem a sole et 2ignem in sole; ex significatione "mitti" quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, hic sanctum verum; quod sanctum praedicetur de vero, videatur n. 6788; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; additur quod falsa infestantia dissiparentur, nempe a Sancto procedente ab Humano Domini, quia in sequentibus agitur de liberatione filiorum Israelis, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt, a falsis, a quibus liberari nequaquam possunt quam a Sancto quod procedit a Domino; Sanctum enim procedens a Domino non modo dissipat falsa infestantia sed etiam redigit omnia in Divinum ordinem, tam illa quae in caelis sunt quam illa quae in infernis, et (x)facit ut caeli distinctissimi sint secundum bona et inde vera, et quoque quod inferna distinctissima sint secundum mala et inde falsa; et quod mala in opposito sint contra bona, ac falsa contra vera, ut aequilibrium spirituale existat, et nihil non in statu libero sit. @1 i autem$ @2 flammam$
Arcana Coelestia 6
Passage 6865
#6865 "Et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto": quod significet inde liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis infestantibus, constat ex significatione "educere" quod sit liberatio; ex significatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex significatione "Aegypti" quod sit scientificum falsum quod contra vera Ecclesiae, ita falsum infestans, de qua n. 6692. 2 Est falsum scientificum quod maxime infestat illos qui ab Ecclesia spirituali; causa est quia non perceptionem veri ex bono habent, sed modo cognitionem veri ex doctrina; qui tales sunt, quam maxime infestantur a scientificis; scientifica enim sunt vasa communissima quae apparent quandoque contraria veris, priusquam vera illis immissa faciunt ut 1transluceant, et sic non appercipiantur; et praeterea scientifica sunt plena fallaciis sensuum quae discuti nequeunt ab illis qui in solis cognitionibus ex doctrina sunt et non in perceptione veri ex bono; imprimis quia lux mundi apud illos praedominium habet, quae lux apparet clara quamdiu lux caeli non in illam influit, sed ut primum lux caeli illabitur, fit loco lucis obscurum; inde est quod illi illuminati et ingeniosi 2 sint in rebus mundi, sed obscurati et hebetes in rebus caeli. 3 Hi 3 credunt se illuminatos, cum doctrinalia Ecclesiae apud se confirmarunt, sed est lumen sensuale quod ex lumine mundi quod tunc fallit illos; doctrinalia enim confirmari possunt qualiacumque sint, sicut sua a Judaeis, sua ab Enthusiastis, sua a Socinianis, et sua a quibusvis haereticis; et cum confirmata sunt, apparent in lumine sensuali illis ut ipsa vera. At qui in luce caeli sunt in illustratione sunt a Domino, et ante confirmationem appercipiunt per intuitionem in scientifica quae infra sunt et ibi in ordinem disposita, num verum confirmabile sit vel non; inde patet quod hi interiorem intuitionem habeant quae est supra scientifica, ita distinctam; illi autem intuitionem inferiorem quae est intra scientifica, ita perplexam, n. 2831. @1 paene non appercipiantur sed translucent$ @2 i prae aliis$ @3 i usque$
Arcana Coelestia 6
Passage 6866
#6866 "Et dixit Moscheh ad Deum": quod significet perceptionem a Divino, et humiliationem, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua saepius; ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827; Divinum significatur per "Deum"; quod illa verba etiam (x)involvant humiliationem, patet ab illis quae sequuntur, nam dicit, "Quis ego quod eam ad Pharaonem, et educam filios Israelis?" Quia per "Moschen" repraesentatur Dominus, et hic memoratur humiliatio, aliquid de statu humiliationis Domini cum in mundo fuit, dicendum est: quantum Dominus in Humano nondum Divino facto fuit, tantum in humiliatione fuit; sed quantum in Humano Divino facto, tantum non potuit esse in humiliatione, nam tantum Deus erat et Jehovah; quod in humiliatione fuerit cum in humano nondum Divino facto, erat quia humanum quod a matre traxit ex hereditario malum fuit, et hoc non potuit approximare ad Divinum absque humiliatione; nam homo in humiliatione genuina exuit se omni potentia ex se aliquid cogitandi et faciendi, et se prorsus Divino relinquit, ac ita ad Divinum accedit; Divinum quidem fuit in Ipso quia conceptus a Jehovah, sed hoc tantum apparuit remotum quantum Humanum Ipsius in hereditario materno fuit; in spiritualibus 1enim et caelestibus est status dissimilitudo quae facit remotionem et absentiam, et est status similitudo quae facit appropinquationem et praesentiam; ac similitudinem et dissimilitudinem facit amor. Ex his nunc constare potest unde status humiliationis apud Dominum cum fuit in mundo; postea autem, cum exuit omne humanum quod a matre traxit, usque adeo ut (t)non amplius ejus filius esset, et induit Divinum, tunc status humiliationis cessavit, nam tunc fuit unum cum Jehovah. @1 After caelestibus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6867
#6867 "Quis ego quod eam ad Pharaonem?": quod significet quod nondum in tali statu ut falsa infestantia adire et removere sibi posse videretur, constat ex significatione "quis ego" quod sit quod nondum in tali statu; ex significatione "ire ad Pharaonem" quod sit adire falsa infestantia, per "Pharaonem" enim significatur falsum quod infestat, n. 6651, 6679, 6683; quod etiam sit removere, est quia Sanctum procedens ab Humano Domini, de qua supra n. 6864, removet falsa et mala, nam haec praesentiam 1Illius prorsus non sustinent. Quia ex humiliatione haec dicta sunt, dicitur quod id sibi non posse videretur. @1 Sancti procedentis a Domino$
Arcana Coelestia 6
Passage 6868
#6868 "Et quod educam filios Israelis": quod significet et sic liberare illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "educere quod sit liberare, ut supra n. 6865; et a repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637, 6862, 6865.
Arcana Coelestia 6
Passage 6869
#6869 "Et dixit, Quia ero cum te": quod significet quod Divinum in Humano, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, ita quoad Humanum, nam, ut supra ostensum, Dominus Humanum Suum fecit legem Divinam, hoc est, Divinum Verum, cum 1in mundo fuit; et ex significatione "ero cum te" quod sit Divinum, nam Jehovah est Qui loquitur. @1 After fuit$
Arcana Coelestia 6
Passage 6870
#6870 "Et hoc tibi signum quod Ego miserim te": quod significet cognitionem quod Divinum procederet ab Ipso, constat ex significatione "signi" quod sit confirmatio veritatis et inde cognitio quod ita sit; et ex significatione "mitti" quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, ita "mitti a Deo" est procedere a Divino, et quoque est Divinum procedere ab 1Ipso, nam qui procedit a Divino, is Divinum recipit, (c)et ulterius promovet. @1 d Ipso i illo$
Arcana Coelestia 6
Passage 6871
#6871 "In educendo te populum ab Aegypto": quod significet cum spirituales ex infestatione a falsis liberati sunt, constat ex significatione "educere" quod sit liberare, ut supra n. 6865, 6868; ex significatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint spirituales, hoc est, illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637, 6862, 6865; 1 ex significatione "Aegypti" quod sit scientificum falsum infestans, de qua n. 6692. @1 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6872
#6872 "Coletis Deum juxta montem hunc": quod significet tunc perceptionem et agnitionem Divini ex amore, constat ex significatione "colere Deum" quod sit adoratio Divini, 1sed cum dicitur de Domino, 2 est perceptio et agnitio Divini in Humano; et ex significatione "montis" quod sit bonum amoris Divini, de qua n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 6829; inde patet quod per "coletis Deum juxta montem hunc" cum dicitur de Domino, significetur perceptio et agnitio Divini ex amore. 2 Quid sit perceptio et agnitio Divini ex amore, dicendum est: quisque homo cognoscitur qualis est ex amore; est enim amor esse vitae cujusvis, ipsissima vita inde existit; qualis itaque amor 3est apud hominem, talis est homo; si amor sui (c)et mundi, indeque 4 vindictae, odii, crudelitatis, adulterii, et similium, est is homo, utcumque apparet in externa forma, quoad spiritum suum seu quoad interiorem hominem, qui post mortem 5vivit, diabolus; si autem apud hominem est amor Dei et amor proximi, et inde amor boni et veri, 6tum justi et honesti, is, utcumque apparet in externa forma, quoad spiritum suum qui post mortem vivit est angelus; apud quem autem amor Divinus est, qui apud solum Dominum fuit, 7 Deus est; ita Humanum Ipsius Divinum factum est cum amorem Patris Sui, Qui fuit Esse Ipsius vitae, in Humano recepit. Ex his constare potest quid intelligitur per perceptionem et agnitionem Divini ex amore. 3 (s)Quod homo sit prorsus sicut ejus amor, constans veritas est; hoc 8patet ab angelis in altera vita, qui visi apparent sicut formae amoris; ipse amor ab illis non modo elucet sed etiam exhalat, sic ut dicas illos totos non esse nisi amores; causa est quia omnia interiora angeli, sicut etiam hominis, non sunt nisi quam formae recipientes vitae, et quia sunt formae recipientes vitae, sunt formae recipientes amorum, nam amores faciunt vitam hominis; cum itaque amor influens et forma recipiens concordant, sequitur quod talis sit angelus seu homo qualis ejus amor; et hoc non solum in principiis ejus organicis quae in cerebro sunt sed etiam in toto corpore, nam corpus non est nisi quam organum derivatum 9 a suis principiis. 4 Ex his constare potest quod homo prorsus novus fiat cum regeneratur, nam tunc disponuntur omnia et singula apud illum ad recipiendos amores caelestes; verum apud hominem non delentur priores formae, sed removentur; apud Dominum autem priores formae, 10quae ex materno 11fuerunt, prorsus (x)deletae et exstirpatae sunt, ac Divinae loco illarum receptae; amor enim Divinus non concordat cum aliqua forma nisi Divina, reliquas plane ejicit; inde est quod Dominus cum glorificatus, non amplius filius Mariae 12esset.(s) @1 at$ @2 i Qui Jehovah fuit quoad Esse vitae Suae, quia conceptus a Jehovah, non est adoratio Divini, sed$ @3 After hominem$ @4 i amor$ @5 resurgit$ @6 justique$ @7 i is$ @8 constare potest$ @9 i et continuum$ @10 quas$ @11 habuit$ @12 fuerit$
Arcana Coelestia 6
Passage 6873
#6873 Vers. 13-15. Et dixit Moscheh ad Deum, Ecce ego venio ad filios Israelis, et dico illis, Deus patrum vestrorum misit me ad vos, et dicant mihi, Quodnam nomen Ejus? quid dicam ad illos? Et dixit Deus ad Moschen, Sum Qui Sum, et dixit, Ita dices filiis Israelis, Sum misit me ad vos. Et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi, misit me ad vos; hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem, generationem. "Et dixit Moscheh ad Deum" significat perceptionem ex Divino: "Ecce ego venio ad filios Israelis" significat de illis qui ab Ecclesia spirituali: "et dico ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos" significat quod Divinum Ecclesiae Antiquae apud illos qui ab Ecclesia spirituali, erit: "et dicant mihi, Quodnam nomen Illius" significat quale 1Illius: "Quid dicam ad illos?" significat quid responsi: "et dixit Deus ad Moschen 2 "significat instructionem primam: "Sum Qui Sum" significat Esse et Existere omnium in universo: "et dixit, Ita dices filiis Israelis" significat instructionem alteram: "Sum misit me ad vos" significat quod Divinum Existere in Ecclesia illa erit: "et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis" significat instructionem tertiam: "Deus patrum vestrorum" significat Divinum Antiquae Ecclesiae: "Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi" significat Ipsum Divinum et Divinum Humanum, ita Dominum: "misit me ad vos" significat quod in Ecclesia illorum erit: "hoc nomen Meum in aeternum" significat quod Divinum Humanum sit quale Ipsius Divini: "et hoc memoriale Meum in generationem, generationem" significat quod colendum perpetuo. @1 Ipsius I$ @2 i and d ita dicas ad filios Israelis cp n 6879.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6874
#6874 "Et dixit Moscheh ad Deum": quod significet perceptionem ex Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit perceptio; quod "Deus" sit Divinum, patet; perceptio a Divino dicitur quia omnis perceptio inde est.
Arcana Coelestia 6
Passage 6875
#6875 "Ecce ego venio ad filios Israelis": quod significet de illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. (x)6637, 6862, 6865.
Arcana Coelestia 6
Passage 6876
#6876 "Et dico ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos": quod significet quod Divinum Ecclesiae Antiquae apud illos qui ab Ecclesia spirituali, erit, constat ex significatione "Dei patrum" quod sit Divinum Ecclesiae Antiquae; quod "patres" sint illi qui ab Ecclesia Antiqua, videatur n. 6050, 6075, 6846; ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "vos," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua mox supra n. 6875; et ex significatione "mitti" quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, hic quod erit apud illos, nam dicitur de Divino Ecclesiae Antiquae 1quod Hoc erit in Ecclesia spirituali, quae per filios Israelis repraesentatur. 2 Divinum quod fuit Ecclesiae Antiquae fuit Dominus quoad Divinum Humanum; 2Antiqua Ecclesia hoc habuit" ab Antiquissima; et quoque ex eo quod Jehovah illis visus fuerit in forma humana; quapropter cum de Jehovah cogitabant, non cogitabant ut de Ente universali cujus nullam ideam 3habuissent, sed ut de Humano Divino, in quod determinare cogitationem suam possent; sic enim et cogitare de Jehovah et conjungi Ipsi amore potuerunt; qui ab 4 Ecclesia Antiqua fuerunt, et imprimis qui ab Ecclesia Antiquissima, multo sapientiores fuerunt nostratibus, et tamen usque non cogitare potuerunt aliter de Jehovah quam ut de Homine cujus Humanum Divinum esset 5; nec tunc in cogitationem illorum influebat aliquod indecens captum ex homine naturali ejusque infirmo et malo, sed quod de Illo influebat erat omne sanctum; (m)ipsi angeli, qui in tanta sapientia sunt prae homine, nec aliter possunt cogitare de Divino, vident enim Dominum in Divino Humano; 6sciunt quod angelus, apud quem omnia finita sunt, nequaquam aliquam ideam habere possit de Infinito, nisi per simile finito".(n) 3 Quod 7antiquis temporibus Jehovam adoraverint sub Humano Divino, constat manifeste ab angelis visis Abrahamo in forma humana, tum dein Lotho, ut et Josuae, atque Guideoni et Manoacho, qui angeli vocati sunt Jehovah, ac ut Deus universi adorati. Hodie si Jehovah appareret in Ecclesia sicut homo, scandalizarentur, et cogitarent quod nequaquam Creator et Dominus universi 8esset quia visus ut homo; ac praeterea non aliam haberent de Ipso ideam quam qualem de vulgari homine; credunt se in hoc sapientiores antiquis, non scientes quod in eo sint a sapientia prorsus remoti; nam cum in Ens universale prorsus incomprehensibile effunditur cogitationis idea, cadit idea in nullum et prorsus dissipatur; et tunc loco ejus venit idea naturae, cui omnia et singula tribuuntur; inde naturae cultus in orbe imprimis Christiano hodie tam communis est. @1 de quo cum dicitur mitti ad illos, significatur quod erit apud illos$ @2 quod fuerit Dominus quoad Divinum Humanum habuit Aniqua Ecclesia$ @3 habere potuissent$ @4 i illa$ @5 i, cogitare$ @6 imo dicunt quod horreant aliter cogitare$ @7 After adoraverint$ @8 posset esse$
Arcana Coelestia 6
Passage 6877
#6877 "Et dicant mihi, Quodnam nomen Illius?": quod significet quale Illius, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 6674. Ex 1hoc quod Moscheh interrogavit, apparet qualis fuit posteritas (c)ex Jacobo, quod nempe non solum obliti fuerint nominis Jehovae, sed etiam quod plures deos agnoverint, quorum unus major esset altero; inde erat quod scire vellent nomen illius; credebant etiam quod satis esset agnoscere Deum quoad nomen; causa quod posteri Jacobi tales essent, erat quia solum in externis absque internis erant; et qui absque internis sunt, illi non aliter de Deo opinari possunt, 2quia nihil lucis e caelo quae interiora 3 (d)illorum illustret (t)recipere possunt. Ut itaque Jehovam agnoscerent, dictum illis est quod Deus patrum illorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi, visus esset, et quod Ille 4miserit; ita inducebantur ad agnoscendum Jehovam 5 ex (t)caeca veneratione 6 pro patribus 7suis, non autem 8 ex perceptione 9aliqua interna. Satis etiam illi populo erat Jehovam modo quoad nomen colere quia non potuerunt aliud recipere quam externum Ecclesiae, ita id (t)quod solum repraesentaret internum ejus; 6 hoc quoque apud illos institutum fuit ex causa ut quod repraesentarent sisteretur in caelo in forma interna; et sic aliqua usque conjunctio esset caeli cum homine. @1 his, quae$ @2 quoniam$ @3 i mentis$ @4 misisset Moschen$ @5 i pro suo Deo$ @6 i et$ @7 illis$ @8 i est$ @9 spirituali seu$
Arcana Coelestia 6
Passage 6878
#6878 "Quid dicam ad illos?": quod significet quid responsi, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 6879
#6879 "Et dixit Deus ad Moschen 1: "quod significet instructionem primam, constat ex significatione "dicere Deus," hic ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et a Mosche ad populum, ita a Divino Vero procedente a Divino Humano Domini ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quod sit instructio, hic prima quia agitur de Ipso Deo Qui colendus; primum enim Ecclesiae est cognitio quod Deus sit, et quod Ille colendus; quale Ipsius primum quod sciendum, est quod creaverit universum, et quod universum creatum ab Ipso subsistat. @1 i but not d ita dicas ad filios Israelis cp n. 6873.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6880
#6880 "Sum Qui Sum": quod significet Esse et Existere omnium in universo, constat ex eo quod "Sum" sit Esse, et quia est Solus Esse, 1in nominativo dicitur; quod bis dicatur "Sum," nempe "Sum Qui Sum," est quia unum significat Esse et" alterum 2 Existere; ita unum significat Ipsum Divinum, quod Pater vocatur, alterum Divinum Humanum, quod Filius, nam Divinum Humanum existit (c)ab Ipso Divino; cum autem Dominus etiam quoad Humanum factus est Divinum Esse seu Jehovah, tunc Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Domini est Divinum Existere ex Divino Esse; exinde constare potest quod Divinum Esse non possit se communicare alicui nisi per Divinum Existere, hoc est, Ipsum Divinum 3 nisi quam per Divinum Humanum, et Divinum Humanum 3 nisi quam per Divinum Verum, quod est sanctum spiritus; hoc intelligitur per quod "omnia per Verbum facta sint," Joh. i 3. Apparet homini sicut Divinum Verum non sit tale ut per illud existere aliquid possit; creditur enim quod sit sicut vox quae emissa ore dissipatur; sed prorsus aliter se habet; Divinum Verum procedens a Domino est ipsissimum reale, et tale ut inde (x)exstiterint omnia, et inde subsistant omnia, quicquid enim procedit a Domino est ipsissimum reale in universo 4; tale est Divinum Verum, quod vocatur "Verbum per quod omnia facta sunt." @1 After dicitur$ @2 i autem$ @3 i non$ @4 i, nam Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, est unicum Esse, seu unicum Essentiale, et quia unicum est, ex Ipso omnia et singula existunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 6881
#6881 "Et dixit, Ita dices filiis Israelis": quod significet instructionem alteram, constat ex significatione 1"dixit Deus," cum denuo dicitur, quod sit novum perceptionis, de qua n. 2061, 2238, 2260; novum perceptionis est hic instructio altera; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, pro quibus illa instructio. @1 dicere$
Arcana Coelestia 6
Passage 6882
#6882 "Sum misit me ad vos": quod significet quod Divinum Existere in illa, nempe Ecclesia, erit, constat ex significatione "Sum" quod sit Ipsum Divinum et Divinum Humanum, de qua mox supra n. 6880; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad Divinam Legem, hoc est, quoad Divinum Verum; quod Divinum Verum sit Existens ex Divino Humano, quia ab Ipso procedens, videatur etiam supra n. 6880; ex significatione "mitti ad illos" quod sit quod erit in Ecclesia spiritualia, de qua n. 6876. Haec altera instructio est; prima, quod Deus, a Quo omnia, agnoscendus, altera, quod Divinum Verum, quod ab Ipso, recipiendum.
Arcana Coelestia 6
Passage 6883
#6883 "Et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis": quod significet instructionem tertiam, constat ex illis quae mox supra n. 6881 explicata sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6884
#6884 "Deus patrum vestrorum": quod significet Divinum Antiquae Ecclesiae, constat ex illis quae supra n. 6876 dicta sunt, ubi similia. In sensu externo historico per "Deum patrum eorum" intelliguntur Abraham, Jischak, et Jacob, sed in sensu interno Divinum (t)Ecclesiae Antiquae; quod hoc non illud intelligatur in sensu interno, constare potest ex eo quod historicum Verbi non intrare possit in caelum; historicum enim Verbi est naturale et mundanum, et qui in caelo sunt non nisi quam in ideis spiritualibus sunt, ita spiritualiter intelligunt illud, ac mundanum, quod est sensus litterae Verbi, ad primum limen caeli, vertitur in sensum spiritualem; quod ita sit, quodammodo etiam constare potest ex eo quod homo saepenumero vertat illa quae dicuntur, etiam in talia in quibus ille est tota cogitatione; ita qui in immundis est in immunda, et qui in mundis in munda; inde nunc est quod qui in caelo per "Deum patrum vestrorum" non percipiant Deum Abrahami, Jischaki, et Jacobi, nam non 1cognoscuntur in caelo Abraham, Jischak, et Jacob, sed Dominus, Qui repraesentatur per illos; quapropter est Divinum Ecclesiae Antiquae quod per illa verba significatur. @1 cognoscitur$
Arcana Coelestia 6
Passage 6885
#6885 "Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi": quod significet Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, ita Dominum, constat ex illis quae supra n. 6847 ostensa sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 6886
#6886 "Misit me ad vos": quod significet quod in Ecclesia illorum erit, constat ex significatione "mitti ad vos" quod sit quod erit in Ecclesia spirituali, de qua supra n. 6876, 6882.
Arcana Coelestia 6
Passage 6887
#6887 "Hoc nomen Meum in aeternum": quod significet quod Divinum Humanum sit quale Ipsius Divini, constat ex significatione "nominis Dei" quod sit omne in uno complexu per quod colitur Deus, ita quale, de qua n. 2724, 3006, 6674; et quoniam coli non potest Ipsum Divinum quia adiri nec fide nec amore potest, est enim supra omnem ideam, secundum Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18: et alibi apud eundem, Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37; idcirco est Divinum Humanum, quia quale Ipsius Divini quod adiri potest et coli. 2 Quod Divinum Humanum sit "nomen Jehovae," patet apud Johannem, Jesus dixit, Pater, glorifica nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursum glorificabo, xii 28; ibi Dominus quoad Divinum Humanum Se vocat "nomen Patris": apud Esaiam, Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, quia custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium; ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes tenebris; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6-8; ibi et in praecedentibus 1hujus capitis aperte agitur de Domino; quod Ipse sit Qui intelligitur per "nomen Jehovae," patet ex eo quod dicatur quod "gloriam Suam alteri non dabit"; cum 2de Domino, est Sibi quia unum sunt: apud Mosen, 3 Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum quem praeparavi; caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, quia non sustinebit praevaricationem vestram; quoniam nomen Meum in medio Ipsius est, Exod. xxiii 20, 21; quod per "angelum Jehovae" hic Dominus quoad Divinum Humanum intelligatur, videatur n. 6831; et quia Divinum Humanum est quale Ipsius Divini, dicitur quod "nomen Jehovae sit in medio Ipsius." Etiam in Oratione Domini per "Pater noster in caelis, sanctificetur nomen Tuum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; et quoque omne in uno complexu per quod colendus. @1 illius$ @2 dat$
Arcana Coelestia 6
Passage 6888
#6888 "Et hoc memoriale Meum in generationem, generationem": quod significet quod colendum perpetuo, constat ex significatione "memorialis" 1 quod sit 2 cujus recordandum, 3et cum praedicatur de Divino, est quale in cultu; et ex significatione "generationis, generationis" quod sit in perpetuo. In Verbo dicitur "in aeternum" et "in generationem generationum" et hoc quandoque in uno versu; hoc inde est quia "aeternum" praedicatur de Divino Bono, et "generatio generationum" de Divino Vero; similiter se habet cum significatione memorialis" et 4 "nominis"; "memoriale" praedicatur de quali Divini in cultu quoad verum, at "nomen" de quali Divini in cultu quoad utrumque, tam verum quam bonum, 5 in specie autem quoad bonum. Quod "memoriale" sit quale Divini in cultu, patet apud Hoscheam, Jehovah Deus Zebaoth, Jehovah memoriale Ipsius; tu ergo in Deo reverteris, pietatem et judicium serva, xii ,] 6; hic agitur de quali cultus quoad verum, quapropter dicitur "Jehovah memoriale Ipsius": apud Davidem, Cantate Jehovae sancti Ipsius, et confitemini memoriali sanctitatis Ipsius, Ps. xxx 5 [A.V. 4], xcvii 12; "sanctum" quod praedicetur de vero, videatur n. 6788; 6 cultus inde significatur per 7"memoriale sanctitatis Ipsius." @1 i hic memorialis Jehovae,$ @2 i quale Divini in cultu, memoriale enim dicitur$ @3 quare$ @4 i cum significatione$ @5 i et$ @6 i ita$ @7 confiteri memorali$
Arcana Coelestia 6
Passage 6889
#6889 Vers. 16-20. Ito et congreges seniores Israelis, et dicas ad illos, Jehovah Deus patrum vestrorum visus est ad me, Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi, dicendo, Visitando visitavi vos, et quod factum vobis in Aegypto. Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti, ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. Et audiverint vocem tuam, et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicatis ad illum, Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis, et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro. Et Ego novi quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum, et non manu forti. Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis, quae faciam in medio illius; et postea mittet vos. "Ito et congreges seniores Israelis" significat intelligentes in Ecclesia spirituali: "et dicas ad illos" significat instructionem: "Jehovah Deus patrum vestrorum" significat Divinum Antiquae Ecclesiae: "visus est ad me" significat praesentiam Ipsius: "Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi" significat Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini: "dicendo, Visitando visitavi vos" significat adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia: "et quod factum vobis in Aegypto" significat subjugationis conatum: "et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti" significat elevationem et liberationem ab infestatione a scientificis falsis: "ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei" significat regionem caeli occupatam ab illis qui in malis et falsis: "ad terram fluentem lacte et melle" significat ubi amoenum et jucundum: "et audiverint vocem tuam" significat oboedientiam: "et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti" significat communicationem cum illis qui in falsis et infestarunt: "et dicatis ad illum" significat influxum: "Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis" significat Divinum Domini in Ecclesia, et Ipsius mandatum: "et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum" significat vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro: "et sacrificemus Jehovae Deo nostro" significat ita cultum Domini: "et Ego novi" significat praevidentiam: "quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum" significat quod falsum se oppositurum: "et non manu forti" significat quod contra illos non praevalebit potentia eorum qui ab Ecclesia spirituali: "et mittam manum Meam" significat potentiam ex Divino: "et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis" significat potentiae Divinae media contra falsa: "quae faciam in medio illius" significat quae illos directe tangent: et postea mittet vos" significat abactionem illorum et liberationem.
Arcana Coelestia 6
Passage 6890
#6890 "Ito et congreges seniores Israelis": quod significet intelligentes in Ecclesia spirituali, constat ex significatione "seniorum" quod 1sit praecipua sapientiae et intelligentiae, de qua n. (x)6524, 6525, ita intelligentes; et ex repraesentatione "Israelis" quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426. @1 sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 6891
#6891 "Et dicas ad illos": quod significet instructionem, constat (c)a significatione "dicere ad illos" cum hoc a Mosche, per quem repraesentatur lex a Divino, quod sit instructio, ut supra n. 6879, 6881, 6883.
Arcana Coelestia 6
Passage 6892
#6892 "Jehovah Deus patrum vestrorum": quod significet Divinum Antiquae Ecclesiae, constat ex illis quae supra n. 6884 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 6893
#6893 "Visus est ad me": quod significet praesentiam [Ipsius], constat ex significatione "videri ad aliquem" quod sit praesentia; per "videri" enim in sensu interno non significatur videri oculis, sed 1 cogitatione; ipsa cogitatio etiam facit praesentiam, apparet enim is de quo cogitatur, sicut praesens (d)coram visu interno; in altera vita hoc fit actualiter, nam cum ibi cogitatur de aliquo intense, sistitur is praesens; inde est quod conveniant 2ibi amici, et quoque inimici, et quod ab 3his patiantur dura. @1 i visu interno, ita$ @2 amici in altera vita$ @3 horum praesentia$
Arcana Coelestia 6
Passage 6894
#6894 "Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi": quod significet Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini, constat ex illis quae supra n. 6847 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6895
#6895 "Dicendo, Visitando visitavi vos": quod significet adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "visitare" quod sit adventus Domini, qui praecedit ultimum tempus Ecclesiae, quod tempus in Verbo ultimum judicium vocatur; quod "visitatio id sit, videatur n. 2242, 6588; quod id adventus Domini dicatur, patet ab his apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quando ista fient, quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, xxiv 3; ac instruebat tunc Dominus discipulos de ultimo tempore Ecclesiae, ut constare potest ab illis quae n. 3353-3356, 3486-3489, 3897-3901, 4056-4060, 4229-(x)4231, 4422-4424, explicata sunt; et dicebat quod cum omnia illa existerent, Appareret signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, ibid. vers. 30; 2 quod per "adventum Domini" non intelligatur apparitio Ipsius cum angelis in nubibus, sed agnitio in cordibus per amorem et fidem, videatur n. 3353, 3900; tum 1apparitio Ipsius e Verbo, 2cujus sensus intimus seu supremus de solo Domino 3agit, n. 4060; hic adventus intelligitur per "adventum Domini," qui tunc fit quando Ecclesia vetus rejicitur et nova a Domino instauratur; et quia nunc apud posteros Jacobi novum Ecclesiae instauraretur, dicitur "visitando visitavi vos"; ut quoque a Josepho cum moreretur, Dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et Deus visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Gen. 1 24. Per "visitando visitare vos" in sensu litterae hic significatur liberatio a servitute in Aegypto, et introductio in terram Canaanem; sed hoc non est spirituale quod in Verbo sed est naturale; spirituale quod in Verbo agit de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, deque amore et fide, quapropter 4"per visitando visitare" in sensu spirituali intelligitur liberatio a falsis, et sic initiatio in illa quae sunt Ecclesiae et regni Domini, ita adventus Domini in amore et fide apud illos qui ab Ecclesia nova erunt. @1 revelatio$ @2 nam in Verbi sensu intimo seu supremo$ @3 agitur AI$ @4 After spirituali$
Arcana Coelestia 6
Passage 6896
#6896 "Et quod factum vobis in Aegypto": quod significet subjugationis conatum, constat ex illis quae praecedunt de afflictione et oppressione filiorum Israelis, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali; haec sunt quae intelliguntur per "quod factum vobis in Aegypto"; 1quod afflictiones et oppressiones illae significent infestationes et subjugationis conatus 2, videatur n. 6663, 6666, 6668, 6670, 6671, 6852, 6852, 6863. @1 quae quod sint$ @2 i a falsis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6897
#6897 "Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti": quod significet elevationem et liberationem ab infestatione a scientificis falsis, constat ex significatione "ascendere facere" quod sit elevatio versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 5406, 5817, 6007; elevatio versus interiora est ab infestatione a falsis ad vera et bona fidei; inde quoque "ascendere facere" est liberatio; ex significatione "afflictionis" quod sit infestatio, de qua n. 6663, 6851; et ex significatione "Aegypti" quod sit scientificum falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683.
Arcana Coelestia 6
Passage 6898
#6898 "Ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei": quod significet regionem caeli occupatam ab illis qui in malis et falsis, constat ab illis quae supra n. 6854, 6858, ostensa sunt. Quod "Cananaei et Chittaei" sint qui in malis ex falsis, videatur n. (x)6858; quod "Emorraei et Perisaei" sint qui in malis et inde falsis, n. 6859; et quod "Chivaei et Jebusaei" sint qui in idololatrico in quo aliquid boni et veri, n. 6860.
Arcana Coelestia 6
Passage 6899
#6899 "Ad terram fluentem lacte et melle": quod significet ubi amoenum et jucundum, constat ex significatione "lactis et mellis" quod sit amoenum et jucundum, de qua supra n. (x)6857.
Arcana Coelestia 6
Passage 6900
#6900 "Et audiverint vocem tuam": quod significet oboedientiam, constat ex significatione "audire" quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660.
Arcana Coelestia 6
Passage 6901
#6901 "Et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti": quod significet communicationem cum illis qui in falsis et infestarunt, constat ex significatione "intrare" quod sit communicatio, nam "intrare" in spirituali sensu est communicare alteri cogitationem suam; ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua n. 6827; a significatione "seniorum" quod sint intelligentes, de qua n. (x)6524, 6525, 6890; et a repraesentatione "Pharaonis" seu "regis Aegypti" quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683; ex his patet quod per "intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti" 1significetur communicatio talium quae sunt legis a Divino ac inde intelligentiae cum illis qui in falsis et infestarunt. @1 significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 6902
#6902 "Et dicatis ad illum": 1quod significet influxum, constat ex significatione "dicere" quod sit influxus, de qua n. 5743, 6152, 6291; quod "dicere" hic sit influxus, est quia communicatio talium quae sunt legis a Divino et inde intelligentiae, de qua n. 6901, fit per influxum. @1 significat$
Arcana Coelestia 6
Passage 6903
#6903 "Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis": quod significet Divinum Domini in Ecclesia, et Ipsius mandatum, constat ex significatione "Hebraeorum" quod sit Ecclesia, de qua n. 5136, 6675, 6684. Quod "Jehovah Deus" sit Divinum Domini, est quia per "Jehovam" non alius in Verbo quam Dominus intelligitur, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6303; et ex significatione "occurrere" quod hic sit mandatum; nam per "occurrere" hic intelligitur quod locutus cum illis et quod jusserit; quod "occurrit" id involvat, constat ex eo quod non amplius dicatur quid locutus, sed 1quod mandatum 4Ipsius immediate sequatur. @1 quid$ @2 d Ipsius i quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 6904
#6904 "Et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum": quod significet vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro, constat ex significatione "ire" quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605; a significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333; ex significatione "trium deirum" quod sit status plenus, de qua n. 2788, 4495, ita cum de remotione a falsis agitur, est status prorsus remotus ab illis; quod "ponere viam trium dierum" sit prorsus separare, videatur n. 4010; et a significatione "deserti" quod sit 1inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, 3900, quod in sensu spirituali est obscurum fidei; agitur enim hic de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae per "filios Israelis" significatur; qui ab illa Ecclesia sunt in obscuro sunt quoad bonum et verum fidei respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865. Vita veri est (m)vita quam illi qui ab Ecclesia spirituali sunt vivunt; verum enim quod ex Verbo seu ex doctrina suae Ecclesiae sciunt, cum fit vitae, vocatur bonum, sed est verum actu.(n) @1 non habitatum et excultum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6905
#6905 "Et sacrificemus Jehovae Deo nostro": quod significet ita cultum Domini, constat ex significatione "sacrificare" quod sit cultus in communi, de qua n. 923, nam in Ecclesia Hebraea et postea apud posteros Jacobi omnis cultus se referebat ad sacrificia; quod constare potest ex eo quod quotidie facta sint, et quibusvis festis plura; tum cum inaugurarentur, cum purificarentur, pro peccatis, pro reatibus, praeter ex votis, et ex libero; inde est quod per "sacrificia" significetur cultus in genere; quod sit cultus Domini qui significatur per "sacrificare Jehovae Deo," patet manifeste ex eo quod sacrificia non alium quam Dominum, (c)ac Divina caelestia et spiritualia quae ab Ipso, repraesentaverint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; tum ex eo quod per "Jehovam Deum" in Verbo non alius quam Dominus intelligatur, videatur supra n. 6903; per Jehovam" Divinum Esse Ipsius, et per "Deum" inde Divinum Existere; ita per "Jehovam" Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius et per "Deum" Divinum Verum procedens a Divino Ipsius Bono.
Arcana Coelestia 6
Passage 6906
#6906 "Et Ego novi": quod significet praevidentiam, constat ex significatione "nosse" cum praedicatur de Jehovah seu Domino quod sit praevidentia, de qua supra n. 6853.
Arcana Coelestia 6
Passage 6907
#6907 "Quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum": quod significet quod falsum se oppositurum, constat ex significatione "non dare vobis" quod sit se opponere, nam qui non dat cum dicitur 1quod Divinum mandatum sit, n. 6903, et qui negat ut quis colat Deum, is se opponit, ut solent omnes facere qui in falso apud se confirmato sunt; ex repraesentatione "Pharaonis" seu "regis Aegypti" quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683; et ex significatione "ad eundum," nempe "viam trium dierum in desertum ad sacrificandum Jehovae Deo" quod sit ad vivendum secundum verum in statu prorsus remoto a falsis, ac ad colendum ita Dominum, n. 6904. 2 Quomodo cum illis qui in falso sunt, qui repraesentantur per regem Aegypti," quod se opponant illis qui in veris, se habet, dicendum: in mundo, qui in falso sunt non se aperte opponunt illis qui in vero, inhibent enim vincula externa, quae sunt timores ne contra leges regni et Ecclesiae appareant esse, ita non videri potuerunt ut boni cives; quisque enim justus et verus in externa forma vult in mundo videri, ac improbi plus quam probi, ob causam ut animos captent, et fallant 2propter lucrum et honores, sed intus 3 se opponunt se, nam quotiescumque audiunt aliquem vera Ecclesiae profitentem non ex officio sed ex zelo, apud se subsannant, et si tunc non arcerent vincula 4 externa, aperte irriderent; tales cum in alteram vitam veniunt, non magis illos inhibent vincula externa, nam haec tunc illis auferuntur, ex causa ut quisque pateat qualis est; et tunc aperte se opponunt illis qui in veris sunt ac illos secundum omne possibile infestant; hoc tunc illis est ipsum jucundum vitae; cumque admonentur ne talia faciant, quia, si non desistunt, quod removeantur tandem prorsus et detrudantur in infernum, usque ad hoc nihil attendunt sed persistunt jugiter in infestatione ut prius; nam tantum in jucundo 5vitae ex falso sunt; hoc ita illos occupat ut nihil quicquam quod est intelligentiae admittant; haec sunt quae significantur per quod "non dabit vobis rex Aegypti ad eundum" et quae repraesentantur per "Pharaonem quod toties se opposuerit"; 6 remotio talium spirituum, (c)et detrusio in infernum, repraesentatur per "interitum Pharaonis et Aegyptiorum in mari Suph." 3 (s)Qui in malo vitae ac inde in falso sunt, illi sunt in luce mundi, nam est lux per quam 7 videntur objecta intellectualia; haec lux apud illos qui in falso ex malo sunt rutilans est, et quo magis in falso ex malo 8, eo rutilantior; gloria mundi, quae ex amore sui, accendit illam, et (x)facit 9 rutilum 10ejus; et quia ita, apparent inibi vera illis prorsus ut falsa, ac falsa prorsus ut vera; causa est quia in jubar 11hujus lucis non influere potest lux 12caelestis, haec apud talem lucem fit caligo; inde est quod tales in forti persuasivo sint de falsis (d)contra vera, quia 13vident illa ita in luce ista; at apud illos qui in veris sunt ex bono, lux 14 mundi non rutilat sed obscura est; lux autem caeli est apud illos candida; et quia haec candida est, 15in illa apparent vera ut vera, ac falsa (m)ut falsa; nam cum incidit (d)illa lux 16 in falsa, quae in luce mundi 17separata a luce caeli apparent ut vera, tunc non modo obscurat illa, sed prorsus exstinguit; haec lux, nempe lux caeli, fit successive magis et magis apud illos candida, et tandem adeo ut lux mundi cum illa non comparari queat; 18 ex his apparet causa cur illi qui in falsis ex malo sunt, ex tam forti persuasivo se opponant illis qui in veris; de 19qua oppositione nunc supra actum est.(ns) @1 Divinum mandatum esse$ @2 lucri et honoris et famae propter illa causa$ @3 i in$ @4 i illa$ @5 falsi$ @6 i et$ @7 i etiam$ @8 i sunt$ @9 i ipsum$ @10 ibi$ @11 talis$ @12 coeli$ @13 in luce illa vident falsa prorsus ut vera, ac vicissim$ @14 i illa$ @15 After apparent$ @16 i coeli$ @17 sunt$ @18 i quod ita sit per plurimas experientias scire datum est;$ @19 quibus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6908
#6908 "Et non manu forti": quod significet quod contra illos non praevalebit potentia illorum qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937; inde "non" manu forti" est potentia 1quae non praevalebit; quod intelligatur potentia illorum qui ab Ecclesia spirituali, patet a mox sequentibus, "Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis," per quae significatur quod superandi per potentiam ex Divino, et per illius media. @1 praevalente$
Arcana Coelestia 6
Passage 6909
#6909 "Et mittam manum Meam": quod significet potentiam ex Divino, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937; et quia Jehovah seu Dominus hoc de Se dicit, est potentia ex Divino.
Arcana Coelestia 6
Passage 6910
#6910 "Et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis": quod significet potentiae Divinae (x)media contra falsa, constat ex significatione "Aegypti" quod sit falsum, de qua saepe prius; et ex significatione "mirabilium" quod sint potentiae Divinae media per quae illi qui in falsis et infestant subjugantur. Quod "mirabilia" sint potentiae Divinae media per quae subjugantur illi qui in falsis, constat ex mirabilibus seu miraculis factis in Aegypto, per quae tandem adacti sunt ut 1dimitterent filios Israelis; unumquodvis mirabile seu miraculum ibi significat medium Divinae potentiae 2. @1 demitterent I$ @2 i quo abiguntur spiritus infernales ab infestandis illis qui in veris et sic liberandis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6911
#6911 "Quae faciam in medio illius": quod significet quae illos directe tangent, constat ex significatione "medii" quod sit quod intus est, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quod directe 1tangit; nam quod directe aliquem tangit est intra illum; quod autem non directe tangit est etiam extra, nam oblique ferit et quoad partem praeterlabitur. @1 illos tanget$
Arcana Coelestia 6
Passage 6912
#6912 "Et postea mittet vos": quod significet abactionem illorum, nempe qui in falsis, et liberationem, nempe illorum qui in veris, constat (c)ex significatione "mittere," seu dimittere, quod hic sit abigi; nam qui in falsis sunt nusquam dimittunt, si vel foret in aeternum, nisi abigantur; quapropter per "mittere" in sensu interno hic significatur abactio, et inde liberatio.
Arcana Coelestia 6
Passage 6913
#6913 Vers. 21, 22. Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum, et erit cum itis, non ibitis vacui. Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae, vasa argenti et vasa auri, et vestes, et ponetis super filios vestros, et super filias vestras, et depraedabimini Aegyptios. "Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum" significat timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas: "et erit cum itis, non ibitis vacui" significat non magis vitam in egestate quoad illa quae sunt mentis naturalis: "et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae" significat quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt 1: "vasa argenti" significat scientifica veri: "et vasa auri" significat scientifica boni: "et vestes" significat illis correspondentia scientifica inferiora: "et ponetis super filios vestros" significat applicationem ad vera illorum: "et super filias vestras" significat applicationem ad bona: "et depraedabimini Aegyptios" significat quod auferenda talia illis qui in falsis et inde malis. @1 A i in brackets and underlines quod spiritus boni auferantur illis cum ejiciuntur e regione coeli$
Arcana Coelestia 6
Passage 6914
#6914 "Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum": quod significet timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas, constat a significatione "dare gratiam" quod sit timorem propter plagas, de qua sequitur; ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quod "dare gratiam in oculis Aegyptiorum" significet timorem propter plagas illis qui in falsis, constat ex intellectu rerum in sensu interno; agitur enim de illis qui in falsis, qui per "Aegyptios" significantur, quod illis auferenda sint vera et bona, et transferenda ad illos qui ab Ecclesia spirituali; et quia de illis qui in falsis agitur, per "gratiam" non significatur gratia, nam illis qui in falsis et malis sunt, nusquam gratia est pro aliquo, sed si benefaciunt, aut si non malefaciunt, est ex timore propter plagas, inde gratia illorum; 1 haec gratia est quae in sensu interno hic intelligitur; sensus internus exponit res quales sunt, non quales sistuntur in littera, et applicat singula ad subjectum; (m)quod ita sit patet etiam a sequentibus de Aegyptiis, quod non dimiserint filios Israelis ex aliqua gratia, sed ex timore propter ulteriores plagas,(n) Exod. xi 1, xii 33. 2 Quia in his binis versibus agitur de depraedatione Aegyptiorum, per "quod mulieres Israelis mutuo peterent a mulieribus Aegyptiis argentum, aurum, et vestes," et quomodo hoc se habet, nequaquam sciri potest nisi ex revelatione de illis quae fiunt in altera vita, sensus enim internus 2 involvit talia quae 3fiunt apud angelos et spiritus, idcirco dicendum: 4 quod locus caeli inferior 5ante Adventum Domini a malis geniis et spiritibus occupatus fuerit, et quod inde postea expulsi, et regio illa data sit illis qui ab Ecclesia spirituali, videatur supra n. 6858; quamdiu mali genii et spiritus ibi erant, sub intuitu continuo angelorum (x)superioris caeli 6fuerunt; inde arcebantur a malis aperte faciendis; hodie etiam quidam qui dolosiores aliis sunt, quia per 7simulationem innocentiae et charitatis fallunt, sub intuitu caelestium sunt, et tamdiu detinentur a nefandis suis dolis; sunt illi directe supra caput, et angeli caelestes sub quorum intuitu sunt, adhuc superius; ex quibus scire datum est qualis status malorum geniorum et spirituum fuit qui ante Adventum Domini occuparunt inferiorem regionem caeli, quod nempe tunc a malis aperte faciendis ab angelis superioris caeli detenti fuerint. 3 Quomodo autem a malis aperte faciendis detenti fuerint, etiam scire datum est: tenebantur in vinculis externis, nempe in timore jacturae honoris et famae, in timore deprivationis possessionum in regione illa caeli ac detrusionis in infernum; et tunc adjungebantur illis 8spiritus boni simplices; sicut 9fit hominibus 10 in mundo; 11hi tametsi interius (t)sunt diaboli, usque tamen per externa illa vincula tenentur in simulatione honesti ac justi, et ad benefaciendum; utque ita teneantur, adjunguntur illis spiritus qui in simplici bono sunt; ita se habuit cum malis qui in regione inferiore caeli ante Adventum Domini fuerunt; et tunc quoque potuerunt adigi ad verum dicendum (c)et bonum faciendum per proprios amores; non aliter ac sacerdotes mali, immo etiam pessimi, qui intus diaboli sunt, qui 12doctrinalia suae Ecclesiae cum 13 tali ardore et simulato zelo praedicare possunt ut corda auditorum ad pietatem moveant 14; sunt 15tamen tunc in 16amore sui et mundi, nam cogitatio de honore et de lucro universaliter apud illos regnat, 17ex illo igne ad ita praedicandum excitantur; sunt mali spiritus apud illos qui in simili amore et inde in simili cogitatione sunt, qui ducunt, 18quibus adjuncti sunt 19 simplices boni spiritus; ex his constare potest qualis status caeli ante Adventum Domini fuit. 4 Post autem Adventum Ipsius 20caeli et inferni status prorsus mutati sunt; tunc enim mali genii et spiritus qui regionem caeli inferiorem occuparunt dejecti sunt, et loco illorum illi qui ab Ecclesia spirituali illuc elevati; mali qui dejecti sunt tunc deprivati (d)sunt externis vinculis quae, ut supra dictum, fuerunt timores jacturae honoris et famae, ac amissionis possessionum in regione illa; (c)ac ita relicti sunt suis interioribus, quae non nisi quam diabolica et infernalia erant, et sic in inferna ablegati. Deprivatio a vinculis externis fit in altera vita per ablationem spirituum bonorum qui illis adjuncti sunt; cum hi 21ablati sunt, non magis 22possunt in aliqua simulatione boni, justi, et honesti esse, sed sunt quales in mundo fuerunt intus, hoc est, quales fuerunt cogitatione et voluntate, quas coram aliis ibi absconderunt; et tunc nihil aliud cupiunt quam malefacere. Simplices hi boni spiritus qui illis ablati sunt dati seu adjuncti sunt illis qui ab Ecclesia spirituali, quibus regio illa caeli in possessionem data est; inde est quod hi locupletari sint veris et bonis quae prius 23habuerunt mali genii et spiritus; nam locupletari veris et bonis in altera vita fit per adjunctionem spirituum qui in vero et bono sunt, nam per illos fit communicatio. 5 Haec sunt quae significantur per quod "filii Israelis ab Aegypto non ituri vacui, 24sed quod mulier a vicina sua et ab hospita domus suae peteret vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et sic depraedarentur 25Aegyptios." Quisque videre potest quod nisi talia repraesentata fuissent, nusquam a Divino mandatum fuisset ut tali astu uterentur contra Aegyptios; omne enim tale longissime abest a Divino; sed quia populus ille prorsus repraesentativus esset, id, quia ita fieret cum malis in altera vita, permissum fuit a Divino ut ita facerent; sciendum est quod perplura quae mandata sunt a Jehovah seu Domino, in sensu interno non significent quod mandata sint, sed 26 quod permissa 27. @1 i quae non est gratia ex libero, sed ex coacto,$ @2 i Verbi$ @3 existunt$ @4 i cum depraedatione Aegyptiorum ita se habet,$ @5 After spiritibus$ @6 erant$ @7 innocentiam et charitatem$ @8 simplices boni spiritus$ @9 solet fieri$ @10 i cum vivunt$ @11 ii$ @12 vera doctrinae$ @13 i affectione$ @14 i praedicare possunt$ @15 enim$ @16 cogitatione honoris sui et lucri, quae$ @17 et ab$ @18 sed$ @19 i illis, ut supra dictum,$ @20 status et coeli et inferni$ @21 auferuntur, tunc$ @22 possent$ @23 affuerunt malis geniis et spiritibus$ @24 d sed i et$ @25 illos$ @26 i modo$ @27 i fuerint$
Arcana Coelestia 6
Passage 6915
#6915 "Et erit cum itis, non ibitis vacui": quod significet non magis vitam in egestate quoad illa quae sunt mentis naturalis, constat ex significatione "ire" quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 6904; et ex significatione "non ibitis vacui" quod sit non magis vita in egestate; quod "vacuum" sit ubi non verum, videatur n. 4744, ita ubi egestas spiritualis; quod sit quoad illa quae mentis naturalis sunt, patet ab illis quae praecedunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia spirituali, qui repraesentantur per "filios Israelis," infestati fuerint ab illis qui in scientificis falsis fuerunt, qui significantur per "Aegyptios," inde quoad illa quae sunt mentis naturalis, nam quae hujus mentis sunt vocantur scientifica; haec etiam praecipue spirituales infestant, nam cogitatio eorum intra scientifica est, et parum supra, videatur n. 6865.
Arcana Coelestia 6
Passage 6916
#6916 "Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae": quod significet quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt, constat ex significatione "mulieris" quod sit affectio boni charitatis, de qua n. 6014; ex significatione "vicinae" quod sit affectio veri quae illis qui in scientificis sunt; et ex significatione "hospitae domus" quod sit affectio boni quae etiam illis; quia "ex vicina et ex hospita domus 1peteret" significantur vera et bona quae proxima sunt, ita quae conducunt. Quomodo haec se habent, 2constat 3ex illis quae mox supra n. 6914 allata sunt; quod "mulier peteret," est quia per "mulierem" significatur bonum charitatis, et hoc erit quod locupletabitur, nam bonum ut sit bonum, erunt vera quae qualificabunt; causa est quia, cum vivitur secundum vera, ipsa vera tunc fiunt bona; quapropter quale verum est, tale fit bonum; hoc bonum postea non alia vera adsciscit et sibi adjungit quam secundum quale suum, consequenter non alia quam quae conducunt, ita quae in vicinia sunt et in domo. @1 After vicina$ @2 constare potest$ @3 d ex in ab$
Arcana Coelestia 6
Passage 6917
#6917 "Vasa argenti" quod significent scientifica veri, "et vasa auri" quod significent scientifica boni, constat ex significatione "vasorum" quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; scientifica vocantur "vasa" quia communia sunt, et in se continere possunt innumerabilia vera et multiplicia bona; ex significatione "argenti" quod sit verum, et "auri" quod sit bonum, de qua n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod "argentum Aegypti" sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Quod vasa argenti et "vasa auri apud Aegyptios" sint scientifica veri et scientifica boni, cum tamen per "Aegyptios" hic et in praecedentibus, tum quoque in sequentibus, significantur scientifica falsa, sciendum quod scientifica in se 1non sint vera, nec sint falsa, sed quod fiant vera apud illos qui in veris sunt, et falsa apud illos qui in falsis; applicatio illorum 2et usus hoc facit; se habent scientifica apud hominem sicut divitiae et opes apud illum; divitiae et opes apud illos qui in malo sunt perniciosae sunt quia applicant illas ad usus malos; at divitiae et opes apud illos qui in bono sunt utiles sunt quia applicant illas ad usus bonos; quapropter si divitiae et opes quae apud malos transferuntur ad bonos, fiunt bonae; ita quoque scientifica; ut pro exemplo: apud Aegyptios remanserunt plura ex repraesentativis 2 3 Ecclesiae Antiquae, ut constat ex illorum hieroglyphicis; sed quia applicuerunt illa ad magica, et usum malum inde fecerunt, idcirco non illis fuerunt scientifica vera, sed scientifica falsa; 4ast eadem in Antiqua Ecclesia fuerunt scientifica vera, quoniam applicuerunt illa 5rite ad cultum Divinum. Sint etiam pro exemplo altaria et sacrificia: haec apud gentem Hebraeam et postea apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerunt ritualia vera quia applicuerunt illa ad cultum 6Jehovae; sed apud gentes in terra Canaane erant ritualia falsa quia applicuerunt illa ad cultum 7idolorum suorum; quapropter etiam mandatum est ut 8gentium altaria ubivis destruerentur; 9similiter se habet cum quampluribus aliis; quapropter ab illis qui in malis et falsis sunt, multa scientifica 10 hauriri queunt, quae ad usus bonos applicari possunt, et sic fieri bona. 3 Talia quoque significata sunt per depraedationes gentium in terra Canaane, per opes, armenta, pecudes, domos, vineas, quas filii Israelis ibi depraedati sunt; 11hoc adhuc magis patet ex eo quod aurum et argentum depraedatum (c)a gentibus, etiam ad usum sanctum 12adhibitum fuerit, ut constat ex Libro 2 Samuelis, Fuerunt in manu ejus vasa argenti, et vasa auri, et vasa aeris; etiam haec sanctificavit rex David Jehovae, cum argento et auro, quod sanctificaverat de omnibus gentibus quas subegit: de Syris, de Moabo, et de filiis Ammonis, et de Philistaeis, et de Amaleck, et de praeda Hadad-Eseris filii Rechobi, regis Zobae, viii 10-12: et apud Esaiam, Tandem erit mercatura Tyri et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae, non reponetur, neque detinebitur; sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus, ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, xxiii 18. Etiam haec quae mulieres filiorum Israelis ab Aegyptiis mutuo petierunt, et sic depraedati sunt, applicata dein erant ad usum construendi arcam, et ad plura quae sancta cultus eorum fuerunt. @1 nec$ @2 d et i ad$ @3 i et significativis$ @4 at$ @5 ibi$ @6 Divinum$ @7 idololatricum$ @8 eorum$ @9 ita$ @10 i vera$ @11 quod etiam$ @12 adhibita fuerint, (m)2 Sam. viii 10-12:(n) et quoque$
Arcana Coelestia 6
Passage 6918
#6918 "Et vestes": quod significent illis correspondentia scientifica inferiora, constat a significatione "vestium" quod sint scientifica inferiora, de qua n. 2576, 5248; "vestes" illa significant quia investiunt interiora.
Arcana Coelestia 6
Passage 6919
#6919 "Et ponetis super filios vestros" quod significet applicationem ad vera illorum, "et super filias vestras" quod significet applicationem ad bona, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; 1 ex significatione "filiarum" quod sint bona, de qua n. 489-491, 2362, 22363; et ex significatione "ponere super illos" quod sit applicare, 3nam quod ponitur super aliquo, hoc ei applicatur. @1 i et$ @2 3963$ @3 cum enim ponitur aliquid$
Arcana Coelestia 6
Passage 6920
#6920 "Et depraedabimini Aegyptios": quod significet quod auferenda talia illis qui in falsis et inde malis, constat ex significatione "depraedari" quod sit auferre; et ex significatione "Aegyptiorum quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quomodo haec se habent, constat ab illis quae supra n. 6914, 6917, allata sunt. Continuatio de Spiritibus Planetae Mercurii
Arcana Coelestia 6
Passage 6921
#6921 Ad finem capitis praecedentis 1ostensum est quod spiritus planetae Mercurii in Maximo Homine constituant memoriam rerum non materialium; et quia ideo res abstractas a materialibus scire amant, aliis spiritibus in pervidendo, cogitando, loquendoque promptiores et citiores sunt; materialia enim sunt sicut gravia quae lentorem inducunt et retardant, nam ferunt mentem deorsum 2et immergunt terrestribus, et sic removent a spirituali mundo unde omnis perspicacia. Spiritus illi quam prompti 3sunt, ex his constare potest. @1 indicatum$ @2 immerguntur$ @3 sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 6922
#6922 Apparuit flamma satis candida flagrans laete, et hoc per aliquantum temporis; flamma illa significabat adventum spirituum Mercurii reliquis promptiorum; cum venerunt, ilico percurrebant illa quae in memoria mea erant, (hoc possunt omnes spiritus, et quia apud hominem sunt, in possessione omnium ejus memoriae sunt, n. 5853, 5857, 5859, 5860) sed quae observabant, non appercipere potui ob promptitudinem (c)illorum; audiebam 1subinde dicentes quod tale sit; ad illa quae videram in caelis et in mundo spirituum, dicebant se prius nosse; percipiebam quod multitudo spirituum illis consociatorum esset a tergo paulo ad sinistrum in plano occipitis. @1 quod subinde dicerent$
Arcana Coelestia 6
Passage 6923
#6923 Alio tempore vidi multitudinem talium spirituum sed ad aliqualem distantiam a me, antrorsum paulo ad dextrum, et inde loquebantur mecum sed per spiritus intermedios, nam loquela illorum tam cita est sicut cogitatio, quae in loquelam humanam non cadit nisi per spiritus intermedios; et quod miratus sum, loquebantur volumatim et tamen usque tam prompte et cito; appercipiebatur loquela eorum, quia plurium simul, sicut undulatio; et quod memorabile, labebatur illa versus sinistrum meum oculum tametsi illi erant ad dextrum; 1causa erat quia sinister oculus correspondet cognitionibus rerum a materialibus abstractarum, ita illis quae sunt intelligentiae, dexter autem oculus illis quae sunt sapientiae. Simili promptitudine qua loquebantur, etiam res auditas percipiebant, et de illia judicabant, dicendo hoc ita esse, hoc non ita; judicium eorum quasi instantaneum erat. @1 sinister enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 6924
#6924 Erat spiritus ex alia tellure qui cum illis dextre loqui potuit, quia prompte et celeriter; momento judicabant de (c)iis quae loquebatur, dicendo hoc nimis eleganter, hoc nimis scite; sic ut modo attenderent num aliquid illis nondum notum ab eo 1audirent, rejiciendo sic talia quae inumbrarent; quae sunt praecipue affectationes elegantiae sermonis et eruditionis, nam illa ipsas res abscondunt, et loco illorum sistunt voces quae sunt formae (d)rerum materiales. @1 d audirent i haurirent$
Arcana Coelestia 6
Passage 6925
#6925 Spiritus telluris Mercurii non morantur in uno loco seu intra sphaeram spirituum unius mundi, sed vagantur per universum; causa est quia memoriam rerum in Maximo Homine referant, 1quae continue locupletabitur; inde illis datum est circumvagari et sibi cognitiones ubivis acquirere. Cum ita peregrinantur, si (t)offendunt spiritus qui materialia, hoc est, corporea et terrestria, amant, eos fugiunt seque conferunt 2illuc ubi (t)talia non audiunt. Exinde constare potest quod mens eorum elevata sit supra sensualia, (c)et sic quod in lumine interiore sint; hoc 3quoque dabatur actualiter percipere cum prope me essent et mecum loquerentur; animadverti tunc quod abducerer a sensualibus usque adeo ut inciperet lumen oculorum meorum hebetari et obscurum fieri. @1 et quoad illa continue volunt locupletari$ @2 eo$ @3 etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 6926
#6926 Spiritus telluris illius vadunt per cohortes 1et phalanges, et cum congregati sunt, formant quasi globum, ita a Domino 2conjunguntur ut unum agant, 3utque cognitiones cujuslibet communicentur cum omnibus, et cognitiones omnium cum quolibet. Quod spiritus illi vagentur per universum ut conquirant rerum cognitiones, constabat mihi etiam ex eo quod semel cum a me admodum remoti apparebant, loquerentur inde mecum, et dicerent quod nunc congregati sint, et quod nunc vadant extra sphaeram hujus mundi in caelum stelliferum ubi sciunt dari tales qui non curant terrestria et corporea, sed res ab illis abstractas, cum quibus esse volunt. Dicebatur quod non sciant ipsi quo vadant, sed quod ex auspicio Divino ferantur illuc ubi possunt instrui de talibus quae nondum sciunt, et quae cum 4cognitionibus quas habent conveniunt; dicebatur etiam quod non sciant quomodo conveniunt 5socios cum quibus conjunguntur, et quod hoc etiam fiat ex auspicio Divino. @1 seu$ @2 uniuntur$ @3 et communicatio cognitionum cujuslibet fiat cum omnibus, et$ @4 rebus quae sciunt$ @5 socios altered to cum sociis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6927
#6927 Quia ita per universum vadunt, et inde prae aliis scire possunt de mundis et telluribus extra sphaeram mundi nostri solis, idcirco cum illis de (c)ea re etiam locutus sum; dicebant quod in universo perplures essent tellures, et ibi homines; et quod mirarentur quod aliqui putarent, quos exigui judicii homines vocabant, caelum omnipotentis Dei solum modo constare ex spiritibus et angelis qui ex una tellure veniunt, cum illi tam pauci sint ut respective 1ad omnipotentiam Dei 2 vix aliquid sint, etiam si forent myriades mundorum et myriades tellurum; porro dicebant quod sciant tellures in universo ultra aliquot centena milia dari, et tamen quid hoc ad Divinum quod Infinitum? @1 omnipotentiae$ @2 i ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 6928
#6928 Spiritus telluris Mercurii differunt prorsus a spiritibus nostrae telluris, nam spiritus nostrae telluris, cumprimis 1 recentes 2 in altera vita corporea et mundana, hoc est, materialia, amant, ac talia in altera vita nosse cupiunt; quapropter ut simul possint esse cum bonis spiritibus qui talia non curant, tenentur in locis quae sub plantis pedum sunt, et 3vocantur terra inferior in Verbo, et hoc eo usque dum corporea et terrestria aversantur, et sic exuunt; quo facto elevantur in caelum, et initiantur in interiora, 4et fiunt angeli. @1 i quando$ @2 i sunt$ @3 After Verbo$ @4 fiuntque$
Arcana Coelestia 6
Passage 6929
#6929 Spiritus Mercurii cum apud me essent, cum scriberem et explicarem Verbum quoad sensum ejus internum, et 1perciperent quid scriberem, dicebant quod illa quae scriberem admodum crassa essent, et quod expressiones paene omnes 2sicut materiales apparerent; sed respondere dabatur quod homines nostrae telluris usque videant haec quae scripta sunt sicut subtilia (c)et elevata, quorum plura nec capiunt; addebam quod perplures in hac tellure non sciant quod internus homo sit qui agit in externum, et facit ut 3hic vivat, 4persuadeantque sibi ex fallacia sensus quod corpus ex se vivat, consequenter quod moriturus sit totus homo cum moritur is quoad corpus, et sic vitam post mortem in dubio apud se ponunt; (m)tum quod 5non vocent spiritum, sed animam illud hominis quod victurum post mortem corporis, et quod 6litigent quid anima, et ubinam sedes ejus, credantque quod corpori materiali iterum conjungenda sit ut vivat homo;(n) praeter plura similia; cum haec audirent spiritus Mercurii, quaerebant 7 an tales 8possunt angeli fieri; ad quae respondere datum est quod angeli fiant qui in bono fidei et charitate vixerunt; et quod tunc non amplius in externis et materialibus sint, sed in internis et spiritualibus, et cum ad illum statum veniunt, quod sint 9in luce supra illam in qua 10sunt spiritus ex Mercurio; 11ut scirent quod ita esset, dabatur ut angelus 12qui in caelo e nostra tellure, qui talis fuerat cum vixit in mundo, cum illis loqueretur, de quo in sequentibus. @1 percipiebant$ @2 materiales essent$ @3 corpus$ @4 credentes isti fallaciae$ @5 vocent animam id$ @6 disputent$ @7 i tunc$ @8 possent$ @9 supra sphaeram lucis$ @10 After Mercurio$ @11 utque$ @12 After tellure$
Arcana Coelestia 6
Passage 6930
#6930 Postea mihi a spiritibus Mercurii mittebatur charta longa, inaequalis, a pluribus chartis conglutinata, quae apparebat sicut impressa typis qualibus in hac tellure; quaesivi num talia haberent apud se, sed dicebant quod non habeant, verum quod (x)sciant tales chartas in nostra tellure dari; non volebant plura dicere, sed dabatur percipere quod cogitarent, quod in hac tellure cognitiones rerum essent tales, ita separatae ab ipso homine, nisi eum homo in talibus chartis 1teneret oculum, et sic mentem; ita 2subsannabant apud se homines 3hujus telluris, quasi nihil scirent nisi ex chartis; sed instruebantur quomodo cum hoc se haberet. Post aliquod tempus redierunt, et ad me mittebant aliam chartam etiam sicut typis exaratam ut erat prior, sed non ita conglutinatam et incomptam, verum decentem et nitidam; dicebant quod informati ulterius essent quod in hac tellure tales chartae sint, et inde libri. @1 tenerent$ @2 After telluris$ @3 nostrae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6931
#6931 Ex his quae hactenus de spiritibus telluris Mercurii dicta sunt, constat manifeste quod spiritus quae vident et audiunt in altera vita, retineant, et quod illi aeque ac cum fuerunt homines, instrui queant, 1ita in illis quae fidei sunt, et sic perfici; quo (x)puriores spiritus ac angeli sunt, eo promptius et plenius hauriunt, et perfectius retinent memoria quae audiunt; et quia hoc in aeternum, 2 patet quod 3crescant sapientia continue; Mercurii autem spiritus continue crescunt scientia rerum, sed inde non sapientia, quia cognitiones quae media sunt amant, non autem usus 4 qui fines; secundum ea quae de illis 5 n. 6814, 6815, memorata sunt. @1 imprimis$ @2 i inde$ @3 After continue$ @4 i inde$ @5 i prius$
Arcana Coelestia 6
Passage 6932
#6932 Continuatio de spiritibus telluris Mercurii ad finem capitis sequentis. EXODI CAPUT QUARTUM DOCTRINA CHARITATIS
Arcana Coelestia 6
Passage 6933
#6933 In communi sermone est quod quisque sibimet proximus sit, hoc est, quod quisque sibi primum consulet; doctrina charitatis docet quomodo cum hoc se habet: quisque 1sibi proximus est non primo sed ultimo loco; in priore loco sunt alii qui in bono; in adhuc priore est societas plurium; in adhuc priore est patria, inque priore adhuc est Ecclesia; et adhuc in priore est regnum Domini; et supra omnes et supra omnia est Dominus. @1 sibimet$
Arcana Coelestia 6
Passage 6934
#6934 Hoc quod quisque 1sibi proximus sit et sibi primum consulet, intelligendum ita est: quisque primum sibi prospiciet ut habeat necessitates vitae, ut nempe victum, ut amictum, ut habitationem, et plura quae in vita civili ubi est necessario requiruntur; et hoc non modo pro se sed etiam pro suis; nec modo pro tempore praesenti sed etiam pro venturo; nisi quisque 2 sibi comparat necessitates vitae, non esse potest in statu exercendi charitatem erga proximum, in omnium enim egestate est. @1 sibimet$ @2 i primum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6935
#6935 Finis declarat quomodo quisque sibi proximus erit, ac sibi primum consulet; si finis sit ut ditescat prae aliis, solum divitiarum causa, vel voluptatis causa, vel eminentiae causa, et similium, est finis malus; quare qui ex tali fine credit se proximum esse sibi nocet sibi in aeternum; at si finis sit ut opes sibi comparet necessitatum vitae causa pro se et pro suis, ut in statu sit bonum faciendi secundum praecepta doctrinae charitatis, is sibi in aeternum consulit. Ipse finis facit hominem, nam finis est amor illius; quisque enim pro fine habet quod amat.
Arcana Coelestia 6
Passage 6936
#6936 Quomodo cum hoc se habet, constare ulterius potest ab hoc simili: quisque consulere debet corpori suo victu et amictu, hoc primum erit sed ob finem ut mens sana sit in corpore sano; et quisque consulere debet menti (x)suae victu, nempe talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, ob finem ut illa inde in statu sit serviendi Domino; qui hoc facit sibi consulit bene in aeternum. Qui autem consulit corpori suo solum pro corpore, nec cogitat de sanitate mentis, et qui consulit menti suae non talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, sed talibus quae contra illa 1sunt, is consulit sibi male in aeternum. Ex his patet quomodo quisque sibi proximus esse debet, quod nempe non primo loco sed ultimo; finis enim non erit pro se sed pro aliis; et ubi finis, ibi primum. @1 Before contra$
Arcana Coelestia 6
Passage 6937
#69371 Se habet quoque hoc sicut qui construit domum: primum ponet fundamentum, sed fundamentum erit pro domo, et domus pro habitatione; ita quisque sibi primum consulet, verum non pro se, sed ut in statu sit serviendi proximo, ita patriae, Ecclesiae, et supra omnia Domino; qui credit sibi proximum esse primo loco, is (t)similis est ei qui spectat fundamentum ut finem, non domum et habitationem, cum tamen habitatio est ipse finis primus et ultimus, et domus cum fundamento est modo medium ad finem. @1 This was written after n. 6938, but has directions for insertion here. $
Arcana Coelestia 6
Passage 6938
#6938 Sicut se habet cum opibus, ita quoque se habet cum honoribus in mundo; quisque etiam prospicere se talibus potest, verum non propter se sed propter proximum; qui propter se male sibi prospicit; qui autem propter proximum bene sibi prospicit; nam qui vertit fines ad se vertit se versus infernum; 1qui autem vertit fines a se ad proximum vertit se versus caelum. 2 @1 at qui$ @2 A has the following note after this : In sequentibus forte, quod nemo debeat bonum facere remunerationis causa, tum dein, quod ut sciatur quid malum, scire debet quid amor sui et mundi, et ut sciatur quid bonum, scire debet quid amor erga proximum, et amor in Dominum. Quod quisque proximum amet qui rite obit functionem suam; dein forte affectio charitatis, ita amor.$