Arcana Coelestia – Exodus, caput 04
Arcana Coelestia 6
Passage 6939
#6939 Continuatio in hoc capite in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali; describitur primum status illorum, si non spem et fidem haberent, quod 1detraherent falsa, ac mala, et quoque profana; haec sunt quae significantur per tria signa. @1 attraherent$
Arcana Coelestia 6
Passage 6940
#6940 Postea agitur de lege Divina, quod bono ejus adjunctum sit verum; et quod sic bono potentia liberandi, ac spem et fidem insinuandi; "Moscheh" repraesentat legem Divinam quoad bonum, et "Aharon" quoad verum.
Arcana Coelestia 6
Passage 6941
#6941 Demum agitur de populo illo, quod modo repraesentaret Ecclesiam spiritualem, non quod apud (x)illum ea Ecclesia institui posset, ex causa quia in externis absque internis erat; hoc significatur per circumcisionem filii a Zippora 1, et per sanguinem quo tincti pedes ejus. 2 @1 i matre$ @2 A has the following notes which are separated from n. 6941 by two lines: 1 Tempus et spatium. 2 Quod corpus solum vivat. 3 Quod nisi corpus adsit, non vivat homo. 4 Fallaciae de anima. Also written separately is: Coelum intus in homine cp n. 6948(3)$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 6942
#6942 Vers. 1-4. Et respondit Moscheh, et dixit, Et ecce non credent mihi, et non audient vocem meam, quia dicent, Non visus ad te Jehovah. Et dixit ad illum Jehovah, Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus. Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram, et factus in serpentem, et fugit Moscheh a coram eo. Et dixit Jehovah ad Moschen, Mitte manum tuam, et prehende caudam ejus; et misit manum suam, et apprehendit eum, et factus in baculum in vola 1illius. "Et respondit Moscheh, et dixit" significat cogitationem a lege Divina: "Et ecce non credent mihi, et non audient vocem meam" significat illos qui ab Ecclesia spirituali, quod non fidem haberent, ita non 2reciperent: "quia dicent, Non visus ad te Jehovah" significat Divinum Domini in Humano Ipsius: "Et dixit ad illum Jehovah" significat praevidentiam quales futuri si non fidem haberent: "Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus" significat potentiam Divini Humani Domini: "et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram" significat potentiae Divini Naturalis Domini influxum in sensuale: "et factus in serpentem" significat inde sensualem et corporeum hominem separatum ab interno: "et fugit Moscheh a coram illo" significat horrorem pro sensuali separato: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat providentiam a Divino: "Mitte manum tuam, et prehende caudam" significat potentiam elevandi a sensualis ultimo: "et misit manum suam, et apprehendit eum" significat elevationem versus interiora: "et factus in baculum in vola illius" significat quod tunc communicata potentia a Divino. @1 ejus I$ @2 recipient$
Arcana Coelestia 6
Passage 6943
#6943 "Et respondit Moscheh, et dixit": quod significet cogitationem a lege Divina, constat ex significatione "respondere et dicere" quod sit cogitatio; quae enim in sensu litterae historico exprimuntur per externa, illa in sensu interno significant interna; 1 2nam spiritualia, quae caeli sunt, nusquam aliter possunt sisti hominibus; nam nuda spiritualia homo non capit, nec exprimi possunt vocibus loquelae humanae; quapropter spiritualia per correspondentia naturalia descripta sunt et sic data homini; ita Verbum conducit homini in naturali mundo, tum homini in spirituali mundo, inde communicatio caeli cum homine, et 3 communio 4; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6752; inde patet quod per "respondit Moscheh, et dixit" significetur cogitatio ex lege Divina; cogitatio ex lege Divina est ex vero a Divino; hic quod filii Israelis non credituri nisi videant signa et portenta. @1 i ita respondere et dicere, cogitationem, nam haec internum est, ex quo responsum et loquela, quae externa;$ @2 spiritualia enim$ @3 i inde$ @4 i bonorum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6944
#6944 "Et ecce non credent mihi, nec audient vocem meam": quod significet illos qui ab Ecclesia spirituali, quod non fidem haberent, ita non 1reciperent, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis," de quibus haec dicuntur, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637; ex significatione "non credere" quod sit non fidem habere; et ex significatione "non audire vocem" quod sit non recipere, de qua n. 5471, 5475. @1 recipient$
Arcana Coelestia 6
Passage 6945
#6945 "Quia dicent, Non visus ad te Jehovah": quod significet Divinum 1quod in Humano Domini, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua saepius, hic perceptio illorum qui ab Ecclesia spirituali; ex significatione "visus Jehovah" quod sit apparitio Divini Domini in Humano Ipsius; quod "videri" sit apparere, patet; et quod "Jehovah" sit Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, de qua n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, (x)3035, 5041, 5663, 6281, (a)6303, 6905; quod "visus Jehovah" sit apparitio (x)Divini Domini in Humano Ipsius, patet etiam ex eo quod Ipsius Divinum non apparere queat alicui homini, ne quidem angelo, nisi per Divinum Humanum, et Divinum Humanum non nisi quam per Divinum Verum quod procedit ab Ipso. Agitur hic in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, qui quod liberati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 3969, 6854, 6914, et quod illi in specie salvati sint per Divinum Humanum Domini, n. 2716, 2833, 2834. 2 Cum hoc quod illi qui ab ea Ecclesia non fidem habituri sint, nec recepturi quod lex Divina, quae per "Moschen" repraesentatur, hoc est, 2quod Verbum dicit, nisi signa viderint, ita se habet: illi 3quia ab Ecclesia spirituali sunt, non perceptionem veri ex bono habent sicut caelestes, sed pro vero agnoscunt omne doctrinale suae Ecclesiae quod apud se confirmarunt, quapropter in obscuro sunt respective, n. 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, (x)3833, 6427, 6500, 6865; quod etiam manifeste constare potest ex eo quod prorsus non capiant quomodo Humanum Domini possit Divinum esse, nec quod amor Divinus in Humano hoc facere possit; cogitationem enim tenent in humano quale est apud hominem, nec inde recedunt cum cogitant de Domino; in tali perplexo sunt; etiam constare potest ex eo quod nec capiant quomodo homo 4possit vivere post mortem et tunc habere sensus, prout visum, auditum, tactum, et olfactum, et esse ibi in forma humana; quod homo talis sit cum suum corpus et hujus sensus et membra rejecerit, illis apparet a vero alienum; ita implicati sunt sensualibus et inde scientificis et fallaciis; quapropter nisi crederent quod corpus iterum conjungeretur animae, prorsus non crederent 3 aliquam resurrectionem; ex his satis manifeste 5apparet in quanto obscuro sunt de illis quae sunt caeli; inde est quod illis nusquam aliqua fides implantari possit, nisi a Domino vi forti detineantur a falsis; et quia talis vis non fuit ante Adventum Domini, sed post Ipsius Adventum cum Ipse Humanum in Se Divinum fecerat, idcirco non prius potuerunt eximi e terra inferiore ubi infestabantur a falsis, ac elevari in caelum quam post Domini resurrectionem, n. 6914; inde nunc est quod dicatur quod non credituri 6sint, ita nec recepturi quod lex Divina, hoc est, quod verum Divinum dicit, nisi videant quod ita sit; ita nisi signa videant, de quibus mox sequitur. @1 This reverts to what A had first in n. 6942 before it was altered.$ @2 quid$ @3 qui$ @4 d possit i potest$ @5 patet$ @6 ac$
Arcana Coelestia 6
Passage 6946
#6946 "Et dixit ad illum Jehovah": quod significet praevidentiam quales futuri si non fidem haberent, constat ex significatione "dicere" cum praedicatur de Jehovah seu Domino, quod sit praevidentia, de qua n. 5361; quod sit praevidentia quales futuri si non fidem haberent, patet a tribus signis de quibus sequitur; signa enim illa in sensu interno 1repraesentant statum illorum si non crederent. @1 significant$
Arcana Coelestia 6
Passage 6947
#6947 "Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus": quod significet potentiam Divini Humani Domini, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544; et ex significatione "baculi" quod etiam sit potentia, de qua n. 4013, 4876, 4936; quod sit potentia Divini Humani Domini, est quia per "Moschen" repraesentatur Dominus quoad legem Divinam seu Verbum, quod est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6752; potentia quae significatur per "manum" est potentia procedens a Divino Rationali Domini, at potentia quae significatur per "baculum" est potentia procedens a Divino Naturali Domini; quod "baculus" sit potentia procedens a Divino Naturali Domini, est quia baculus 1 instar pedis 2 suffulcit corpus, et per "pedem" significatur naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod "extollere manum" sit potentia in spirituali, et "extollere pedem" sit potentia in naturali, videatur n. 5327, 5328; et quia ita, secundum rerum elevationes in sensu interno, 3 nunc dictum est Moschi cum faceret miracula, quod tolleret manum, nunc quod baculum. @1 i est$ @2 i, nam$ @3 i in sequentibus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6948
#6948 "Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram": quod significet potentiae Divini Naturalis Domini influxum in sensuale, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia in naturali, et cum dicitur de Domino, quod sit potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, de qua mox supra n. 6947; ex significatione "projicere," seu emittere, quod sit procedens, ita influxus; et ex significatione "terrae" quod sit externum hominis, de qua n. 82, 913, 1411, 1733, hic sensuale et corporeum ejus, quae sunt extrema, quia baculus factus est in serpentem, et per "serpentem" homo sensualis et corporeus significatur. 2 Per potentiam Divinam Domini hic intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, nam Divino Vero inest potentia adeo ut sit ipsa potentia, n. 3091, 4931, 6344, (x)6423; Divinum Verum procedens a Domino influit in omnem hominem per interiora ejus in exteriora usque in sensuale externum et in corporeum, et excitat ubivis correspondentia in suo ordine, in sensuali correspondentia qualia apparent in mundo et super tellure; sed quia illa quae in mundo et super tellure, apparent aliter quam sunt, ideo sunt plena 1fallaciis; quare sensuale 2 cum in illis solis 3malis, non potest non contra 4bona et vera fidei cogitare quia ex fallaciis cogitat, (m)et 5cum influit Divinum Verum, illud in falsum vertere; quod homo qui non elevatus est a sensuali, sed in illo et cogitat ex illo, ex fallaciis cogitet, illustrari potest ab exemplis: sicut(n) fallaciae de vita hominis, quod sit corporis, cum 3 tamen est spiritus in corpore; de visu, quod sit oculi, de auditu, quod sit auris, de loquela, quod sit linguae et oris, cum tamen spiritus est qui videt, qui audit, qui loquitur, per organa illa corporis; fallaciae de vita, quod ea sit in homine 6permanens, cum tamen influit; fallaciae de anima, quod non possit esse in humana forma, et in humanis 7sensibus, et affectionibus; fallaciae de caelo et de inferno, quod illud sit supra hominem et hoc infra illum, cum tamen 8sunt in illo; fallaciae, quod objecta influant in interiora, cum tamen externum non influit in internum, sed internum in externum; faliaciae de vita post mortem, quod non dari queat nisi simul sit cum corpore; praeter fallacias in naturalibus, unde conjecturae tam plurium inter se collidentes. 4 Quis non videre potest quod fallaciae et inde falsa 9prae veris dominentur, solum ex lite quae diu exstiterat de circulatione sanguinis, quae tametsi tot suffulta fuit documentis experientiae, usque tamen in ambiguo diu permansit? et quoque ex lite de sole, quod quotidie circumferretur circum hanc tellurem? et non modo sol, sed etiam luna, omnes planetae, et universum caelum stelliferum, semel quovis die? et quoque ex lite quae adhuc perstat de anima, ejus conjunctione cum corpore, et de sede ibi? cum fallaciae sensus in talibus dominantur, quae tamen patent qualia sunt ex tam multis phaenomenis et effectibus, quid non in talibus quae sunt caeli, quae quia sunt spiritualia, non patent nisi per correspondentias? 5 Ex his nunc constare potest quale est sensuale hominis in se spectatum, 10et sibi relictum, quod nempe sit in fallaciis et inde in falsis, ita contra vera et bona fidei; inde est quod (t)cum homo in sensuali est et in ejus lumine, in caligine sit quoad illa quae (d)sunt spiritualis mundi, hoc est, quoad illa quae 11sunt in luce a Divino; et quod lumen sensuale vertatur in meram caliginem cum incidit in illud lux e caelo; causa est quia vera quae sunt lucis Divinae non possunt una esse cum fallacibus et inde falsis, 12sed exstinguunt illa et sic inducunt caliginem. @1 fallaciis sunt, idcirco$ @2 i illud$ @3 manet$ @4 vera et bona$ @5 sic$ @6 et quod non influat$ @7 facultatibus$ @8 est$ @9 pro I$ @10 aut$ @11 After Divino$ @12 quare$
Arcana Coelestia 6
Passage 6949
#6949 "Et factus in serpentem": quod significet sensualem et corporeum hominem separatum ab interno, constat ex significatione "serpentis" quod sit homo qui ratiocinatur ex sensualibus, de qua n. 195-197, 6398, 6399, ita sensuale hominis; et quia per "serpentem" significatur sensuale, etiam 1significatur corporeum, nam sensuale habet sua (c)a sensibus corporis; et quia sensuale in se spectatum tale est, ut mox supra n. 6948 descriptum, etiam "serpens," qui est sensuale, significat omne malum in genere, n. 251, 254, 257. Quod hic per "serpentem" intelligatur sensualis et corporeus homo separatus ab interno seu rationali, patet ex eo quod "Moscheh fugerit a coram illo," per quod significatur horror pro illo; et quoque ex eo quod per hoc signum describatur status illorum qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, tunc enim internum (c)eorum clauderetur, nec plus lucis caeli influeret quam ut ex sensuali separato cogitare 2possent et inde loqui. Ex sensuali separato cogitant omnes illi qui falsa defendunt contra vera, et mala contra bona, verbo, omnes qui in malo vitae sunt et inde in nulla fide; nam qui male vivit, is nihil credit; illi qui tales sunt dote ratiocinandi 3prae aliis pollent et quoque persuadendi, imprimis simplicibus, ex causa quia ex fallaciis sensuum et apparentiis in mundo loquuntur; sciunt etiam exstinguere vel obvelare vera per fallacia, inde etiam per "serpentes" significatur calliditas et astutia; 4cum autem (m)sensuale conjunctum est cum interno, seu rite subordinatum rationali, tunc per "serpentem" significatur prudentia et circumspectio, n. 197, 4211, 6398.(n) @1 est$ @2 possint but possent intended.$ @3 After pollent$ @4 si vero$
Arcana Coelestia 6
Passage 6950
#6950 "Et fugit Moscheh a coram illo": quod significet horrorem pro sensuali separato, constat ex significatione "fugere" quod sit horror, 1nam qui horret aliquid, is fugit id; et ex significatione "serpentis" qui est a coram quo fugit, quod sit sensuale separatum, de qua mox supra n. 6949. @1 quia fuga etiam est ex horrore$
Arcana Coelestia 6
Passage 6951
#6951 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet providentiam a Divino, constat ex significatione "dicere" cum praedicatur de Jehovah seu Domino, quod sit praevidentia, de qua supra n. 6946, et quia praevidentia, est quoque providentia, nam conjuncta sunt; Dominus enim providet quae praevidet, praevidet malum 1at providet bonum; hic 2igitur per 3"dixit Jehovah" significatur providentia quia vertitur nunc "serpens" in "baculum," hoc est, malum in bonum; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad verum Divinum; ita providentia a Divino praedicatur de Domino quoad Humanum cum fuit in mundo 4. @1 et I$ @2 ideo$ @3 dicere$ @4 i, dicitur hic Providentia a Divino$
Arcana Coelestia 6
Passage 6952
#6952 "Mitte manum tuam, et prehende caudam": quod significet potentiam elevandi a sensualis ultimo, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione "caudae serpentis" quod sit sensualis ultimum; quod "serpens" sit sensuale, videatur supra n. 6949, ita "cauda ejus" est ultimum seu infimum ibi; elevatio significatur per "mittere et prehendere," nam qui mittit manum 1et prehendit quoddam repens super terra, 2 is elevat id. Quia per "serpentem" significatur sensuale separatum, et inde ratiocinatio ex fallaciis sensuum de veris fidei, per "caudam serpentis" significatur ipsum falsum, nam hoc ultimum seu infimum est, et qui in falso ita in ultimo et (x)infimo est, is prorsus spectat deorsum seu extrorsum, hoc est, in mundum et ad terram, 3non autem sursum seu introrsum, hoc est, 2in caelum et ad Dominum. 2 Quod per "caudam 4serpentis" talia significentur, constat apud Johannem, Locustae caudas habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis illarum, et potestas illarum, ut damno afficerent homines, Apoc. ix 10; caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis" sunt ratiocinia callida ex falsis per quae persuadent et sic nocent, quare dicitur quod "potestas illarum sit damno afficere homines": apud eundem, 3 Caudae equorum similes erant serpentibus, habentes capita, et per illas damno afficiunt, Apoc. ix 19; 5"pariter hic "caudae similes serpentibus" pro ratiociniis ex falsis per quae damnum infertur; et magis quia dicitur "quod tales caudae essent equorum, et quod haberent capita"; per "equos" enim significatur intellectuale, et quoque per "caput," inde per "caudas" ibi significantur ratiocinia 6callidiora ex fallaciis et inde falsis contra vera, quae ratiocinia infima sunt, nam quo ratiocinia contra 7vera callidiora sunt, eo 8 inferiora: apud eundem, 4 Cauda draconis traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in terram, Apoc. xii (x)4; "cauda draconis" similiter pro ratiociniis ex falsis; "stellae caeli" pro cognitionibus boni et veri; "projicere illas in terram" pro destruere; (m)quod draco sit "serpens" qui per ratiocinia ex falsis seducit, et qui seduxit matrem viventium seu Evam in paradiso ex arbore scientiae, hoc est, per scientifica quae ex sensuali, ita ex fallaciis, liquet etiam apud Johannem, Conjectus est draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit orbem terrarum totum, [Apoc.] xii 9.(n) 5 Quod "cauda" in genere sit sensuale separatum, quod non spectat sursum sed deorsum, ita non ad caelum sed ad terram, consequenter falsum, constat apud Esaiam, Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, ramum et juncum; senex et honoratus caput est, propheta autem doctor mendacii cauda est, ix 13, 14 [A.V. 14, 15]; ibi "cauda" manifeste pro falso, quod in Verbo vocatur mendacium: apud eundem, Non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, ramum et juncum, xix 15; "juncus" pro infimo: apud Mosen, Ita dabit te Jehovah in caput, et non in caudam, ut sis tantum sursum, non autem sis deorsum, quando oboediveris praeceptis Dei tui, Deut. xxviii 13; "cauda" pro infimo quod spectat deorsum seu extrorsum, hoc est, 6 in mundum et ad terram, non autem ad caelum et ad Dominum; interiora enim hominis cum sensualibus sursum elevantur a Domino cum homo est in bono 9fidei et charitatis; si autem est in malo et falso, tunc 10interiora ejus cum sensualibus spectant deorsum, ita solum ad illa quae in mundo sunt; inde exuit naturam humanam, et induit ferinam, nam ferae spectant deorsum seu solum ad illa quae super terra sunt; (m)qui spectat deorsum, is vult malum et cogitat falsum; qui autem a Domino elevatur sursum, is vult bonum et cogitat verum; elevatio a Domino actualiter fit et inde remotio a malis et falsis; angeli 11 ipso sensu id percipiunt; est sicut nisus ad centrum gravium, centrum 12 est ubi Dominus in Suo sole, huc capita angelorum elevantur, 13at illuc pedes infernalium, ita illi spectant sursum et hi deorsum, n. 3641, 3643:(n) apud eundem, Peregrinus qui in medio tui, ascendet supra te sursum magis magisque; tu vero descendes deorsum magis magisque, ille erit in caput, tu autem eris in caudam, [Deut.] xxviii 43, 44; similiter: apud Esaiam, Dic ad eum, Cave tibi, et quietus esto; ne time, et cor tuum [ne] mollescat propter duas caudas titionum fumantium istorum, propter excandescentiam Rezini et Syriae, ac filii Remaliae, vii 4; "Rezinus rex Syriae" pro cognitionibus mali; quod "Syria" sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234, 3680, ita in opposito sensu cognitiones mali; "filius Remaliae rex Samariae" pro cognitionibus falsi; hae et illae sunt "caudae" quia infima; "titiones fumantes" pro excandescentia. @1 ad$ @2 i et prehendit illud,$ @3 d non i nec$ @4 serpentum$ @5 similiter$ @6 callida$ @7 verum$ @8 i sunt$ @9 charitatis et fidei$ @2 sensualia$ @3 i hoc$ @4 i hoc$ @5 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6953
#6953 "Et misit manum suam, et apprehendit eum": quod significet elevationem versus interiora, constat ex significatione "mittere manum et apprehendere" cum de illis quae infra jacent dicitur, quod sit elevari versus superiora, seu quod idem, versus interiora, ut supra n. 6952; et ex significatione "manus" quod sit potentia interior, de qua etiam n. 6952; et ex significatione "serpentis" qui est quem apprehendit, quod sit sensuale et inde ratiocinatio, de qua supra n. 6949; cum sensuale elevatur versus interiora, quod 1 communicetur potentia a Divino, videbitur in nunc sequentibus.2 @1 i tunc$ @2 i (m)Per quod serpens prehensus a Mosche factus sit in baculum in vola manus ejus, intelligitur status illorum qui ab Ecclesia spirituali, si fidem habent, et recipiunt verum quod a Divino, tunc enim elevatur homo a sensuali versus interiora, ita versus coelum a Domino in sphaeram veri et boni.(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 6954
#6954 "Et factus in baculum in vola illius": quod significet quod tunc communicata potentia a Divino, constat a significatione "serpentis qui factus in baculum" quod sit sensuale, de qua supra n. 6949; ex significatione "baculi" quod sit potentia 1in naturali, et ex significatione "volae" 2 quod sit potentia 3interior, (x)utraque potentia a Divino, de quibus n. 6952. Cum hoc ita se habet: homo ex se spectat modo deorsum, hoc est, in mundum et ad terram, quia ex se in malo et falso est; et cum illuc spectat, tunc sensuale dominatur, (c)ac interiora nihil contra agunt, quia sequuntur vim fluminis et condescendunt; ast homo non ex se sed (c)a Domino spectat sursum, hoc est, ad caelum et ad Dominum; hoc fit per elevationem; 4tunc cum elevantur interiora, etiam elevatur sensuale, 5 sed lumen 6hujus tunc obscuratur, dominatur enim lux caeli; cum hoc fit, influit bonum et verum a Domino, et quoque recipitur; hoc intelligitur per communicatam potentiam a Divino; sed ita elevari non possunt alii quam qui in bono fidei et charitatis vixerunt. Quod elevationes versus interiora sint, scire datum est ex viva experientia, nam millies apperceptae sunt. @1 naturalis$ @2 i seu manus$ @3 ex Divino, quia per Moschen, in cujus manu serpens factus est baculus: repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, in Humano; et quia serpens per quem sensuale significatur, factus est baculus, per quem potentia naturalis significatur in vola manus Moschis, per quam significatur potentia a Divino, inde significatur potentia sensuali per influxum, ita quod communicata sit potentia a Divino$ @4 cumque$ @5 i nam sequitur ordine,$ @6 ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6955
#6955 Vers. 5-7. Propterea ut credant quod visus ad te Jehovah, Deus patrum eorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi. Et dixit Jehovah illi adhuc, Adduc nunc manum tuam in sinum tuum; et adduxit manum suam in sinum suum, et eduxit illam, et ecce manus ejus leprosa sicut nix. Et dixit, Reduc manum tuam ad sinum tuum; et reduxit manum suam ad sinum suum, et eduxit illam e sinu suo, et ecce reversa sicut caro illius. "Propterea ut credant quod visus ad te Jehovah" significat ut fidem habeant de Divino Humano Domini: "Deus patrum eorum" significat quod illud Divinum fuerit Antiquae Ecclesiae: "Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi" significat Dominum quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum: "et dixit 1Jehovah illi adhuc" significat praevidentiam quales 2futuri qui ab Ecclesia spirituali 3 si non fidem 4haberent: "Adduc manum tuam in sinum tuum" significat appropriationem veri: "et adduxit manum in sinum suum" significat actualitatem: "et eduxit illam" significat quod inde: "et ecce manus ejus leprosa sicut nix" significat profanationem veri: "et dixit" significat providentiam quales futuri 5qui ab Ecclesia spirituali si fidem haberent: "Reduc manum tuam ad sinum tuum" significat appropriationem veri: "et reduxit manum suam 6in sinum suum" significat actualitatem: "et eduxit illam e sinu suo" significat quod inde: "et ecce reversa sicut caro illius" significat quod tunc bonum veri. @1 Transposed in I$ @2 illis quia$ @3 i tandem futuri$ @4 habeant$ @5 si manerent in vero$ @6 ad$
Arcana Coelestia 6
Passage 6956
#6956 "Propterea ut credant quod visus ad te Jehovah": quod significet ut fidem habeant de Divino Humano Domini, constat ex significatione "credere" quod sit fidem habere, 1non fidem quod oculis visus Jehovah seu Dominus, sed fidem in spirituali sensu 8 in Dominum; et ex significatione "visus Jehovah" quod sit apparitio Domini in Divino Humano Ipsius, de qua n. 6945; ita per "credant quod visus ad te Jehovah" significatur ut fidem habeant de Divino Humano Domini. @1 hic$ @2 i quia$
Arcana Coelestia 6
Passage 6957
#6957 "Deus patrum eorum": quod significet quod illud Divinum fuerit Antiquae Ecclesiae, constat ex significatione "Deus patrum" quod sit Divinum Ecclesiae Antiquae, de qua n. 6876, 6884; quod id fuerit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur 1etiam ibi. @1 n. 6876, 6884$
Arcana Coelestia 6
Passage 6958
#6958 "Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi": quod significet Dominum quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum, constat ab illis quae n. 6847 ostensa sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 6959
#6959 "Et dixit Jehovah illi adhuc": quod significet praevidentiam quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod sit praevidentia, ut supra n. 6946; 1quod sit quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, est quia agitur in nunc sequentibus de illis qui ab Ecclesia spirituali 2, qui repraesentantur per "filios Israelis," quales ulterius futuri si non fidem haberent, quod nempe fierent profanatores veri; nam primum miraculum quod "baculus serpens factus" significat statum eorum, quod prorsus sensuales et corporei fierent; hoc miraculum quod "manus facta leprosa" significat profanationem, 3nam haec succedit, si Ecclesia illa perstat in infidelitate. 2 Illi 4 qui ab Ecclesia spirituali, 5 in pueritia sua, (c)et dein in adolescentia, fidem habent doctrinalibus suae Ecclesiae, sed tunc fidem habent ex parentibus et magistris, non autem ex se, quapropter si postea recedunt a fide, non profanant verum nisi 6 leviter, quae profanatio per media Divina removeri potest, et sic homo a reatu inde liberari; at si homo fidem habet doctrinae Ecclesiae (c)et Verbo ex se, hoc est, per 7confirmationes apud se, si tunc 8postea recedit, et apud se negat quod prius crediderat, imprimis si 9vivit contra verum quod apud se confirmaverat, et id vel explicat in sui favorem 10, vel prorsus rejicit, is profanat verum; ex causa quia verum et falsum intus in se commiscet et conjungit; tales quia reliquias veri et boni vix aliquas habent, fiunt tandem in altera vita sicut sceleta, et tam paucam vitam residuam habent, qualis est ossium respective ad vitam organicam carnis; attamen durior sors est illorum qui profanant bonum quam eorum qui profanant verum; qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt profanare verum possunt, non autem ita bonum. 3 Quia lepra 11 profanationem veri significat, et de illa in nunc sequentibus agitur, videantur primum quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt; nempe quod qui intra Ecclesiam sunt profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051, 3399 quod sancta profanari nequeant nisi ab illis qui prius agnoverunt n. 3398: quod profanare sancta nequeant qui non sciunt illa, ut et qui non agnoverunt n. 1008, 1010, 1059, (x)3398, 3898, 4289: quod profanatio "etiam sit agnoscere et credere vera et bona, et tamen vivere contra illa, n. 4601: quod teneatur homo a profanatione quantum possibile, n. 301-303, 1327, 1328, 3398, 3402 quod sors profanatorum omnium pessima sit in altera vita, n. 6348. @1 quae agitur hic$ @2 i sunt$ @3 veri; si interius perstarent$ @4 i enim$ @5 i quia AI$ @6 i modo$ @7 confirmationem$ @8 in procedente aetate$ @9 After confirmaverat$ @10 i suae vitae$ @11 i talem$
Arcana Coelestia 6
Passage 6960
#6960 "Adduc manum tuam in sinum tuum": quod significet appropriationem veri, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione "sinus" quod sit amor, quae enim pectoris sunt correspondent amori, nam inibi est "cor" quod correspondet amori caelesti et "pulmo" qui correspondet amori spirituali, n. 3635, 3883-3896, 4112, 4113, 4133; et quia "sinus" inde correspondet amori, per illum quoque significatur proprium, nam id hominis proprium est quod est amoris ejus; idcirco hic per "adducere manum in sinum" significatur appropriatio; quod sit appropriatio veri, ex sequentibus patet, tum ex eo quod in vero consistat potentia spiritualis, n. 6948. 2 Quod "sinus" sit ipsum illud quod hominis, ita proprium, ac inde appropriatio et conjunctio per amorem, constat ex his locis: apud Micham, Ne confidite socio, ne fiduciam ponite in duce, a cubante in sinu tuo custodi januas oris tui, vii 5; "cubans in sinu" pro illo qui ei per amorem conjunctus est; inde quoque uxor vocatur uxor sinus mariti, Deut. xxviii (x)54; 2 Sam. xii 8; et maritus vocatur maritus sinus uxoris, Deut. xxviii 56, et hoc quia unus alterius est: apud Davidem, Precatio mea super sinum meum relabitur, Ps. xxxv (x)13; pro quod ad ipsum: apud eundem, Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, portare mei in sinu meo omnes magnos populos, Ps. lxxxix (x)51 [A.V. 50]; pro apud seipsum, 1ut proprium: apud Esaiam, Sicut pastor gregem suum pascit, in brachium suum colligit agnos, et in sinu sua portat, xl 11; similiter: apud Lucam, 3 Date et dabitur vobis, mensura bona, pressa, agitata, et superfluens, dabitur in sinum vestrum, vi 38; "dari in sinum" pro illis ipsis ut proprium: apud eundem, Dein factum ut moreretur Lazarus, et auferretur ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22; "auferri in sinum Abrahami" pro ad 2 Dominum, Qui intelligitur per "Abrahamum," ex conjunctione per amorem: apud Johannem, 4 Erat accumbens unus discipulorum in sinu Jesu, quem amabat Jesus; allapsus ille ad pectus Jesus, dicit Ipsi, Domine, quis est? xiii 23, 25; "accumbere in sinu" manifeste pro amari, ac per amorem conjungi: apud eundem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18; "in sinu Patris" pro unum esse. 5 "Sinus" pro ipso illo quod hominis, et pro appropriatione non per amorem, in sequentibus locis: apud Esaiam, Retribuam, retribuam super sinum illorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul; admetiar pretium operae illorum primum super sinum illorum, lxv 6, 7: apud Jeremiam, Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post illos, xxxii 18: apud Davidem, Retribue vicinis nostris septuplum in sinum illorum, opprobrium illorum, quo affecerunt Te, Domine, Ps. lxxix 12; "retribuere in sinum" pro in illos ipsos. @1 sicut$ @2 i Ipsum, hoc est, ad$
Arcana Coelestia 6
Passage 6961
#6961 "Et adduxit manum in sinum suum": quod significet actualitatem, nempe appropriationis veri, constat ex illis quae nunc supra dicta sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6962
#6962 "Et eduxit illam": quod significet quod inde, constat ex significatione "educere manum e sinu et videre" 1 quod sit animadvertere qualis est, ita quod inde. @1 i qualis est$
Arcana Coelestia 6
Passage 6963
#6963 "Et ecce manus ejus leprosa sicut nix": quod significet profanationem veri, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, ut supra n. 6947, et quod sit verum, quia potentia spiritualis consistit in vero, n. 6948, 6960; et ex significatione "leprae" quod sit profanatio, in specie profanatio veri, de qua sequitur. In Verbo historico multum agitur de lepra, de ejus varia apparentia in cute, de qualitate ejus inde judicanda, de leproso quod vel includendus, vel exiturus e communione, vel liberandus; deque lepra in vestibus, in vasis, inque ipsis domibus; quod tantum de lepra agatur, non est propter lepram ut morbum, sed quia significabat profanationem veri, ita propter sensum spiritualem, et quia Judaei et Israelitae prae aliis profanare 2 verum potuerunt; si enim novissent interna Verbi, (c)et ipsa vera quae repraesentabant ritualia Ecclesiae apud illos, et fidem illis 1habuissent, et tamen vixissent secundum genium suum, nempe in amore sui et mundi, in odiis (c)et vindictis inter se, inque crudelitate contra gentes, non potuissent non profanare vera quibus semel fidem habuerant; nam credere veris et vivere contra illa est 2profanare illa; quapropter etiam a cognitionibus veri interni detinebantur quantum possibile erat, n. 3398, 3489, usque adeo ut ne quidem sciverint quod victuri post mortem; nec crediderint quod Messias venturus ut salvaret animas in aeternum, sed ut gentem illam eveheret super omnes in universo; et quia gens illa talis 3fuit, et quoque hodie talis est, ideo adhuc detinentur a fide, etiam si in medio Christianismo vivunt; inde nunc est quod lepra quoad quale suum tantum descripta sit. 3 Quod "lepra" significet profanationem veri, patet ab illis quae de "lepra" statuta sunt apud Mosen, Lev. xiii 1 ad fin.; in descriptione illa continetur in sensu interno omne quale profanationis veri, ut qualis profanatio illa si recens sit, qualis si vetus, qualis si interius in homine, qualis si etiam exterius, qualis si 4sanari possit, qualis si non possit, quae media, et plura; quae omnia nusquam alicui nota fieri possunt quam per sensum internum Verbi; sed quia profana sunt quae describuntur per "lepram," non licet singulariter explicare illa quae in descriptione ejus 5sunt; caelum 6etiam horret 7ad solam nominationem profani; tantum licet hoc inde adducere, quod 4 Si efflorescendo effloruerit lepra in cute, et contexerit lepra universam cutem (d)plagae a capite ejus usque ad calcem ejus, sub omni conspectu oculorum sacerdotis; et viderit sacerdos quod ecce (t)lepra contexerit universam carnem ejus, tunc mundam pronuntiabit plagam; tota conversa est in albam, mundus est. Quo vero die apparuerit in eo caro viva, immundus erit, Lev. xiii 12-14; 8 nisi 9 ex sensu interno 10sciretur quomodo hoc se haberet, 11 quod ille mundus 12 qui totus leprosus a capite (x)ad calcem, appareret hoc sicut (x)paradoxon; sed per leprosum a capite ad calcem intelligitur qui novit interna vera, sed non agnoscit illa seu credit illis, is non interius in profanatione est, sed exterius, quae removetur; idcirco is mundus est; 13si autem scit vera fidei et 14credit illis, et tamen vivit contra illa, is in profanatione est interius, et quoque qui 15 crediderat, et postea negat; quare dicitur "quo die apparuerit in eo caro viva, immundus erit"; per "carnem vivam" intelligitur agnitio et fides 16; (m)videantur quae supra n. 6959 allata sunt.(n) @1 habuerint$ @2 prophanatio$ @3 est hodie, ut si credat interna quae significabant et (m)repraesentabant ritus Ecclesiae apud illos institutae, non possent non prophanare illa, nam in amore terrestri sunt, hoc est, in sordida avaritia et in amore sui, ita in contemtu aliorum et in fastu, ita in vita prorsus contra illa, haec causa est quod gens illa etiam hodie detineantur ab agnitione Domini et a fide in Ipsum, et quod teneantur in negatione veritatum internorum Verbi(n)$ @4 emendari$ @5 Before in descriptione$ @6 enim$ @7 ut nominetur prophanum$ @8 i non$ @9 i quam$ @10 scitur$ @11 i nam$ @12 i esset$ @13 at si agnoscit but at si scit may be intended.$ @14 crediderit altered to credidit but credit probably intended.$ @15 i semel$ @16 i veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 6964
#6964 "Et dixit": quod significet providentiam quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si fidem haberent, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod sit providentia, ut supra n. 6951; quod sit quales futuri si fidem haberent, ex sequentibus patet; nam per quod "manus reversa fuerit sicut caro ejus" significatur quod tunc illis spirituale bonum; cui oppositum est quod "manus per adductionem in sinum facta sit leprosa," per quod significatur quod in profanatione veri essent illi qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, de qua supra n. 6959, 6963.
Arcana Coelestia 6
Passage 6965
#6965 "Reduc manum tuam ad sinum tuum": quod significet appropriationem veri, constat ex significatione "adducere manum in sinum" quod sit appropriatio veri, de qua 1 n. 6960. @1 i supra$
Arcana Coelestia 6
Passage 6966
#6966 "Et reduxit manum suam in sinum suum": quod significet actualitatem, videatur supra n. 6961.
Arcana Coelestia 6
Passage 6967
#6967 "Et eduxit illam e sinu suo": quod significet quod inde, videatur etiam supra n. 6962.
Arcana Coelestia 6
Passage 6968
#6968 "Et ecce reversa sicut caro illius": quod significet quod tunc bonum veri, constat ex significatione "carnis" quod sit proprium voluntarium hominis vivificatum a Proprio Divini Humani Domini, seu proprium caeleste, de qua n. 3813; et quia hoc per "carnem" significatur, est bonum amoris in Dominum et erga proximum quod significatur 1; at apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt est bonum veri, nam bonum apud illos est ex vero et secundum verum doctrinae Ecclesiae eorum, hoc verum cum fit vitae, vocatur bonum. @1 i, nam per hoc bonum vivificatur homo a Domino$
Arcana Coelestia 6
Passage 6969
#6969 Vers. 8, 9. Et erit, si non credunt tibi, et [non] audiunt vocem signi prioris, et credent voci signi posterioris. Et erit, si non credunt etiam binis signis illis, et non audiunt vocem tuam, et accipias de aquis fluvii, et effundas in aridam, et erunt aquae quas accepisti e fluvio, et erunt in sanguinem in arida. "Et erit, si non credunt tibi" significat si non fidem 1habeant: "et non audiunt vocem signi prioris" significat si non oboediunt annuntiato ex Verbo, quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales: "et credent voci signi posterioris" significat quod fidem haberent praenuntiato ex Verbo, quod fierent veri profanatores: "et erit, si non credunt etiam binis signis illis significat si prorsus nullam haberent fidem, quod talia eventura: "et non audiunt vocem tuam" significat si nec aliquid oboedientiae praestant: "accipias de aquis fluvii" significat falsa scientifica: "et effundas in aridam" significat immissionem in naturale: et erunt aquae quas accepisti" significat inversionem status: "et erunt in sanguinem in arida" 2 significat falsificationem omnis veri et inde privationem ejus in naturali. @1 habeant altered to habent$ @2 i vide Nahum: III: 1 ad 4, cp n. 6978$
Arcana Coelestia 6
Passage 6970
#6970 "Et erit, si non credunt tibi": quod significet si non fidem 1habeant, constat ex significatione "credere" quod sit fidem habere, ut supra n. 6956; hic fidem habere non significat fidem ex signis, quod liberandi ex Aegypto, nam haec fides de mundanis est, sed fidem si non permanent in veris, quod fierent mere sensuales et corporei, et demum veri profanatores; haec enim sunt quae bina signa significant; sensus internus non agit de mundanis, prout sensus 2externus historicus, sed de spiritualibus; fides in mundanis prorsus differt a fide in spiritualibus, ut pro exemplo: credere quod (x) facturi sicut loquuntur: quod verus homo sit vel non verus: quod ita faciendum, non aliter, ut res succedat: quod 3dicta aut scripta fide digna sint vel non sint, praeter similia innumera; talia sunt fidei in mundanis, ut quoque hic quod filii Israelis liberandi sint a servitute in Aegypto. At credere quod caelum sit: quod infernum: quod victuri post mortem, boni in felicitate in aeternum, mali in infelicitate: quod vita unumquemvis maneat: quod fides et charitas faciant vitam spiritualem, et quod haec vita sit quae est angelis in caelo: quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris, sicut Ipse dicit, Matth. xxviii 18: quod ab Ipso vivamus: quod Verbum sit doctrina veritatum caelestium et Divinarum, et similia talia sunt fidei in spiritualibus, et significantur hic per "credere." @1 habent altered to habeant$ @2 literalis$ @3 experientiae fide dignae sint, aut$
Arcana Coelestia 6
Passage 6971
#6971 "Et non audiunt vocem signi prioris": quod significet si non oboediunt annuntiato ex Verbo, quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales, constat ex significatione "audire" quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 5017; ex significatione "vocis" quod sit annuntiatum ex Verbo, de qua sequitur; et ex significatione "signi prioris" quod sit quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales; 1quod ita sit, patet ex significatione "serpentis" qui factus ex baculo Moschis projecto in terram, quod hic est signum prius, quod sit homo sensualis et corporeus, 2 n. 6949, ita non spiritualis et non rationalis; nam homo qui sensualis et corporeus est non est rationalis, ita nec spiritualis, cogitat enim falsa et 3vult mala; qui hoc facit non est rationalis, minus spiritualis; agnitio enim et fides veri, et vita boni, est ipsissimum spirituale in rationali, nam illa ex Divino sunt; at agnitio et fides falsi, et vita mali, est contrarium; quod mere sensuales et corporei homines tales sint, 2 videatur n. 6844, 6845, 6948, 6949; mere sensuales et corporei homines fiunt (x)qui primum noverunt 4illa quae spiritualis mundi sunt, et postea rejecerunt illa, et imbuerunt principia falsi contra vera, et quoad vitam 5solum spectarunt ad mundana, corporea, et terrestria, et inde 6crediderunt (m)quod jucundanda sit vita omni voluptate, dicentes, Quid homo plus habet 7cum vivit? cum morimur, morimur; quod 8sit vita post mortem, quis inde venit et narravit? quid victurum nescimus, cum exit vita ex homine; 9(n) si quis per rationalia ponit illos in aliqua cogitatione de vita aeterna, cogitant quod (t)illis non pejus fiat quam aliis, 10ac statim relabuntur ad statum vitae 11prioris; apud tales clauditur transitus" pro luce caeli et ejus influxu, 12et fit lux caeli in naturali illorum sicut caligo, 13at lux mundi ibi (d)fit splendor, n. 6907, et splendor eo fulgurantior, quo plus lux caeli 14intenebratur; inde est quod tales non videant aliter quam 15 quod mala vitae eorum sint bona, 16et inde quod falsa sint vera; inde nunc est quod homo fiat sensualis et corporeus; 17verbo, cum semel apertus est aditus pro influxu lucis caeli, et dein clauditur, tunc homo adigitur ut spectet deorsum, non autem sursum; et hoc ex ordine Divino, ne vera quae semel agnovit, (c)et in interiore ejus homine manent, contaminentur falsis, (c)et sic 18 profanentur. 3 (m)Similiter se habet cum gentibus (x)quae a religioso suo recedunt; 19 at sors harum melior est quam sors illorum qui intra Ecclesiam sunt, nam non vera ex Verbo habent, inde non vera genuina, sed vera multis fallaciis conjuncta, quae non ita profanari possunt.(n) Quod significationem "vocis" attinet, quod sit annuntiatum ex Verbo, sciendum quod "vox" saepius dicatur 20, et quoque adjungatur talibus quae non vocis sunt, sicut hic quod adjungatur signo, "Si non audiunt vocem signi prioris, credent voci signi posterioris"; et quoque alibi, ut apud Nahum, Vox scuticae, et vox sonitus rotae, iii 2: et apud Davidem, Sustulerunt flumina vocem suam, prae vocibus aquarum multarum magnificarum, Ps. xciii 3, 4. 4 Quod "vox" significet annuntiationem, et in sensu bono annuntiationem ex Verbo, quae vox dicitur "vox Jehovae," 21constat apud Davidem, Vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria, vox Jehovae confringens cedros; vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas, Ps xxix 3-5, 7-9: et alibi apud eundem, Equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. lxviii 34 [A.V. 33]; hic 22"vox" pro Divino Vero, ita pro Verbo et pro annuntiatione ex illo; quid praeterea "vox" significat, videatur n. 219, et quod "vox" praedicetur de vero, n. 3563. @1 constat$ @2 i de qua supra$ @3 confirmat$ @4 talia$ @5 nihil curant nisi quam$ @6 credunt$ @7 dum$ @8 After mortem$ @9 i ita$ @10 et mox redeunt$ @11 suae, cum tales facti sunt, tunc aditus$ @12 clauditur fitque lux illa$ @13 et$ @14 exstinguitur$ @15 i quod vera sint falsa, et falsa vera, tum$ @16 nam in luce illa prorsus talia vident et quod ratiocinationis dote prae aliis polleant, tam ex visualibus quam ex apparentiis in mundo et super tellure, nam illa in se habet lux mundi, quae vocatur lumen naturae$ @17 cum enim$ @18 i vera$ @19 sed sors illarum$ @20 i in Verbo$ @21 ut$ @22 vox Jehovae pro annuntiatione ex Verbo, ita pro vero Divino$
Arcana Coelestia 6
Passage 6972
#6972 "Et credent voci signi posterioris": quod significet quod fidem haberent praenuntiato ex Verbo, quod fierent veri profanatores, constat ex significatione "credere" quod sit fidem habere, de qua mox supra n. 6970; ex significatione "vocis" quod sit annuntiatum 1, de qua 2 n. 6971, ita quoque praenuntiatum; et ex significatione "leprae," quae hic est "signum posterius," quod sit profanatio veri, de qua supra n. 6963; quid profanatio, videatur n. (x)6959, et 3in locis ibi 4citatis. @1 i ex Verbo$ @2 i etiam mox supra$ @3 ex$ @4 allatis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6973
#6973 "Et erit, si non credunt etiam binis signis illis": quod significet si prorsus nullam haberent fidem, quod talia eventura, constat ex significatione "credere" quod sit fidem habere, nempe in spirituali sensu 1, de qua supra n. 6970; et ex significatione "binorum signorum" quod sit quod sensuales et corporei, et dein profanatores veri fierent, quae significantur per "serpentem" qui factus est ex projectione baculi Moschis super terram, n. 6971; et per "manum" quod missa in sinum leprosa facta sit, n. 6963; ita per "non credere binis signis illi" significatur prorsus 2nullam fidem habere quod talia eventura. @1 i habere$ @2 non$
Arcana Coelestia 6
Passage 6974
#6974 "Et non audiunt vocem tuam": quod significet si nec aliquid oboedientiae praestant, constat ex significatione "audire" quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 5017; ex significatione "vocis" quod sit annuntiatum et praenuntiatum, de qua n. 6971, 6972; et ex repraesentatione "Moschis" cujus vocem audirent, quod sit Dominus quoad Divinam Legem, hoc est, quoad Divinum Verum, ita quoad Verbum, nam ibi est Divinum Verum; inde patet quod per "si non audiunt vocem tuam" significetur si nec aliquid oboedientiae praestant 1. Hic et prius in vers. 1 et 8 dicitur "si non credunt" et "si non audiunt," 2et tamen utrumque simile apparet, nam qui non credit, is nec audit", sed distincta sunt, nam "credere," per quod significatur fides, dicitur de vero quod est fidei, ac ita se refert ad intellectuale; "audire" autem, per quod significatur oboedire, dicitur de bono quod est charitatis, ac ita se refert ad voluntarium; in Verbo enim, imprimis prophetico, ubi verum exprimitur suis vocibus, etiam bonum exprimitur suis, ob conjugium caeleste in singulis Verbi, quod conjugium est boni et veri, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 6343. @1 i annuntiatio$ @2 tametsi unum apparet simile alteri$
Arcana Coelestia 6
Passage 6975
#6975 "Accipias de aquis fluvii": quod significet falsa scientifica, constat ex significatione "aquarum fluvii," nempe Aegypti seu Nili, quod sint falsa scientifica; quod "aquae" sint vera, videatur n. 2702, 3424, 4976, et in opposito sensu falsa, n. 790; et quod "fluvius Aegypti" sit scientificum falsum, n. 6693.
Arcana Coelestia 6
Passage 6976
#6976 "Et effundas in aridam": quod significet immissionem in naturale, constat ex significatione "effundere" quod sit immittere; et ex significatione "aridae" quod sit naturale; arida vocatur locus siccus, et quoque vocatur ita terra, et per "terram Aegypti" significatur mens naturalis quae in falso est, ita naturale, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, et magis per "aridam."
Arcana Coelestia 6
Passage 6977
#6977 "Et erunt aquae quas accepisti": quod significet inversionem status, constat ab illis quae mox sequuntur, nam dicitur quod "erunt in sanguinem in arida," per quod significatur falsificatio omnis veri et privatio ejus in naturali; cum hoc fit, status prorsus invertitur; inde est quod illa verba, quia involvunt, etiam significare dicuntur inversionem status. Est etiam totalis inversio status in naturali cum id nihil nisi quam falsa occupant; hoc raro fit apud hominem cum vivit in mundo, sed in altera vita 1cum omnibus qui conjiciuntur in infernum; quod fiat raro cum homine cum vivit in mundo, est quia tunc continue tenetur in statu ut reformari queat, modo ex libero desistat a malis; at post mortem sequitur illum vita ejus, et manet in statu 2quem sibi comparavit per totum" vitae suae cursum in mundo; tunc qui in malo est non amplius reformari potest; et ne communicationem habeat cum aliqua societate caeli, adimitur ei omne verum et bonum, unde 3manet in malo et falso, quae, nempe malum et falsum, accrescunt ibi secundum facultatem quam sibi acquisivit in mundo, recipiendi illa, 4 sed usque non ultra terminos acquisitos 5 licet ei transcendere; haec (t)inversio status est quae hic intelligitur; quae talis est 6ut non amplius emendari queat quoad interiora sed modo quoad exteriora, nempe per timores propter poenas, quas cum saepe sustinuit, 7 abstinet 8tandem, non ex libero sed ex coacto, manente usque cupiditate faciendi malum; quae cupiditas in freno tenetur per timores, ut dictum, qui sunt media emendationis externa, et cogunt; hic status est malorum in altera vita. @1 fit cum omni qui conjicitur$ @2 in quo fuit cum absolvit$ @3 remanet in naturali modo malum et falsum$ @4 i inde multo pejor fit, quam fuerat in vita corporis,$ @5 i non$ @6 quod$ @7 i tunc$ @8 a malo$
Arcana Coelestia 6
Passage 6978
#6978 "Et erunt in sanguinem in arida": quod significet falsificationem omnis veri et inde privationem ejus in naturali, constat ex significatione "sanguinis" quod sit sanctum verum procedens a Domino, et in opposito sensu verum falsificatum et profanatum, de qua n. 4735; quomodo cum hoc se habet, in mox praecedentibus dictum est; et ex significatione "aridae" quod sit naturale, de qua mox supra n. 6976. Quod "sanguis" falsificationem veri et ejus profanationem significet, constat imprimis apud Nahum, Vae urbi sanguinum, tota mendacio, rapina, plena, nec recedet praeda Vox scuticae, et vox sonitus rotae, et equus hinniens, et currus saltitans; eques ascendere faciens, et splendor gladii, et fulgor hastae, et multitudo confossorum, et acervus cadaveris, nec finis corporis, impingunt in corpore eorum. Prae multitudine scortationum scorti, boni gratia, magistrae praestigiarum, vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas, iii 1-4; quod per "urbem sanguinum" significetur doctrina falsi, ita per "sanguinem" falsificatum et profanatum verum, patet ex omnibus descriptionis ejus verbis 1 in sensu interno, nec modo in his versibus qui allati sunt sed etiam in sequentibus, nam in toto capite 1 continuatur ejus descriptio; "urbs" enim est doctrina; "tota mendacio et rapina plena" est falso et malo ex falso; "vox scuticae vox sonitus rotae" est defensio falsi ex fallaciis; "equus hinniens et currus saltitans" est ex intellectuali perverso et doctrinali simili; "eques ascendere faciens, splendor gladii, fulgor hastae" est pugna contra verum; "multitudo confossorum" est quod inde innumera falsa, et qui in falsis; "acervus cadaveris, nec finis corporis" est quod inde innumera mala, et qui in malis; "scortationes scorti" sunt ipsae falsificationes; "praestigiae" similiter. @1 i ibi$
Arcana Coelestia 6
Passage 6979
#6979 Vers. 10-12. Et dixit Moscheh ad Jehovam, In me, Domine, non vir verborum ego, etiam ab heri, etiam a nudius tertius, etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum, quia gravis ore, et gravis lingua ego. Et dixit Jehovah ad illum, Quis ponit os hominis, aut quis posuit mutum, aut surdum, aut videntem, aut caecum, nonne Ego Jehovah? Et nunc vade, et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris. "Et dixit Moscheh ad Jehovam" significat perceptionem a Divino: "In me, Domine" significat certum: "non vir verborum ego" significat quod illi non loquela: "etiam ab heri, etiam a nudius tertius" significat non ab aeterno: "etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum" significat ita nec in aeternum, influente Divino in Humanum: "quia gravis ore, et gravis lingua ego" significat quod vox et loquela a Divino non audiatur nec percipiatur: "et dixit Jehovah ad illum" significat influxum Divinum: "Quis ponit os hominis" significat enuntiationem: "aut quis posuit mutum" significat non enuntiationem: "aut surdum" significat non perceptionem veri, et non inde oboedientiam: "aut videntem, aut caecum" significat fidem per cognitiones, et non fidem per non cognitiones: "nonne Ego Jehovah?" significat quod illa ex influxu vitae a Divino: "Et nunc vade" significat vitam a Divino: "et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris" significat Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6980
#6980 "Et dixit Moscheh ad Jehovam": quod significet perceptionem a Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit percipere, de qua saepius; ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad Divinam Legem in Humano cum in mundo fuit, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827; Divinum a Quo, significatur per "Jehovam"; inde 1patet quod per "dixit Moscheh ad Jehovam" significetur quod Domino a Divino Suo perceptio fuerit Humano. @1 est$
Arcana Coelestia 6
Passage 6981
#6981 1"In me, Domine": quod significet certum, constat ex eo quod "in me" sit formula asseverationis quod ita sit, proinde quod certum. @1 See note to n. 5654.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6982
#6982 "Non vir verborum ego": quod significet quod illi non loquela, constat ex significatione "viri verborum" quod sit quod illi non facultas loquendi, ita quod non loquela. Quomodo hoc se habet, dicendum: in supremo sensu agitur hic de Domino, nam "Moscheh" Dominum quoad legem Divinam, ita quoad verum Divinum, repraesentat; verum quod immediate procedit a Divino non audiri potest ulli, ne quidem alicui angelo; Divinum enim 1 ut audiatur, fiet primo humanum, et humanum fit cum transit per caelos, cumque transivit per caelos sistitur in humana forma et fit loquela, quae loquela enuntiatur per spiritus qui cum in illo statu sunt, vocantur 2Spiritus Sanctus, et ille dicitur procedere a Divino, quia sanctum spiritus seu sanctum verum quod spiritus 3ille tunc loquitur a Domino procedit; ex his constare potest quod verum quod procedit immediate a Divino non possit sisti alicui ut sermo aut loquela, nisi per Spiritum Sanctum; hoc intelligitur in sensu supremo per 4quod Moscheh, qui 5repraesentat Dominum quoad verum Divinum, 6 dicat se non esse virum verborum, et per id quod ei adjunctus 7fuerit Aharon frater ejus, qui illi pro ore esset, et is Aharoni pro deo. @1 i est, quod$ @2 Spiritus sanctus et illi dicuntur$ @3 illi tunc loquuntur$ @4 Moschen$ @5 After Divinum$ @6 i quod$ @7 sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 6983
#6983 "Etiam ab heri, etiam a nudius tertius": quod significet non ab aeterno, quod nempe ei fuerit loquela, constat ex significatione "ab heri et a nudius tertius" quod sit ab aeterno; quod "ab heri et a nudius tertius" sit ab aeterno, est quia significat tempus, et quidem tempus praeteritum; et tempus cum praedicatur de Domino 1seu de Divino, non significat tempus sed aeternum. Sunt duo quae naturae propria sunt, quae non dantur in 2caelo, minus in Divino, nempe spatium et tempus; quod 3illa non dentur in 4caelo, sed quod loco illorum sint status, "spatium" status quoad esse, et "tempus" status quoad existere, videatur n. 2625, 3938; quod spatia et tempora in 5caelo sint status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3387, 3404, 3827, 4321, 4814, 4882, 4901, 4916, (x)5605, 6110; in Divino autem quod supra caelos est, adhuc minus est spatium et tempus, et ne quidem status, sed pro spatio est infinitum, et pro tempore est aeternum; haec 6duo sunt quibus correspondent tempora et spatia quae in mundo; ac status quoad esse et quoad existere 7 in caelis. 2 Quod in Verbo per "heri et nudius tertius" non significetur heri et nudius tertius sed in genere tempus praeteritum, constat ex locis ubi nominantur, ut apud Josuam, Redierunt aquae Jordanis in locum suum, et iverunt sicut heri nudius tertius super omnibus ripis suis, iv 18: 8 in Libro 1 Samuelis, Factum est, omnis qui noverat Schaulem ab heri et nudius tertius, cum viderent, quod ecce cum prophetis prophetaret, x 11: 9 in Libro 2 Samuelis, Tribus Israelis dicebant ad Davidem, Tam heri quam nudius tertius, cum esset Schaul rex super nos, tu fuisti educens et reducens Israelem, v ,] 2; 10in his locis et alibi "heri nudius tertius" pro antea seu pro tempore praeterito. Nunc quia per "heri et nudius tertius" significatur tempus praeteritum, et in sensu supremo agitur de Domino, Qui quoad Divinam Legem seu quoad Divinum Verum repraesentatur per "Moschen," patet quod per "ab heri et a nudius tertius" significetur ab aeterno. Aeternum, quod per "heri" significatur, ita exprimitur apud Davidem, Mille anni in oculis Tuis sicut dies heri cum transiit, Ps. xc 4. @1 ,hoc est, de Divino ab Ipso$ @2 coelis, et adhuc$ @3 haec$ @4 coelis$ @5 coelis non dentur sed loco illos$ @6 bina$ @7 i qui$ @8 i ibi heri nudius pro antea, seu pro tempore prius:$ @9 i Fuit Jonathan cum Davide sicut heri nudius tertius, xix 7:$ @10 et alibi$
Arcana Coelestia 6
Passage 6984
#6984 "Etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum": quod significet ita nec in aeternum, influente Divino in Humanum, constat a significatione a "nunc" seu ab hodie, quod sit 1 aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165, 2ita in aeternum, quia involvit tempus sequens; ex significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797; quod sit influxus a Divino, significatur per "loqui Te," 3hoc est, Jehovam; et ex significatione "servi" quod sit Humanum Domini cum adhuc non Divinum factam est, de qua n. 2159, at cum Divinum factum 4est, quia unum cum Jehovah, fuit Dominus. @1 i in$ @2 est enim a nunc etiam tempus, sed tempus praesens et quoque sequens; quod tempus sit aeternum, cum praedicatur de Divino seu Domino, videatur mox supra, n. 6983$ @3 seu$ @4 , tunc$
Arcana Coelestia 6
Passage 6985
#6985 "Quia gravis ore, et gravis lingua ego": quod significet quod vox et loquela a Divino non audiatur nec percipiatur, constat ex significatione "oris" quod sit vox; et ex significatione "linguae" quod sit loquela; per "os" significatur vox quia est organum vocis, et per "linguam" significatur loquela quia est organum loquelae; quae differentia 1sit inter vocem et inter loquelam, cuivis patet, tum quod de "voce" praedicetur audiri, et de "loquela" percipi. Hoc non aliter in sensu litterae historico exprimi potest, ubi agitur de Moscheh qui homo, et 2loqui potuit sed difficulter, quam per "gravem ore et gravem lingua"; quod cum abit in sensum internum, percipitur ab angelis praedicate ad subjectum, 3et cum dicitur de Divino, percipitur quod vox inde immediate non possit audiri, nec loquela percipi 4, sed mediate per 5spiritus, secundum illa quae supra n. (x)6982 dicta sunt. @1 After loquelam$ @2 difficulter loqui potuit$ @3 ita cum ad Divinum, tunc$ @4 i immediata a Divino$ @5 spiritum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6986
#6986 "Et dixit Jehovah ad illum": quod significet influxum Divinum, constat ex significatione "dixit" quod sit influxus, de qua n. 5743, 5797, 6152, 6291; quod a Divino, est quia "dixit Jehovah."
Arcana Coelestia 6
Passage 6987
#6987 "Quis ponit os hominis": quod significet enuntiationem, constat ex significatione "oris" quod sit vox, de qua supra n. 6985, et quia est vox, est enuntiatio. Quid "os" in specie significat, non constare potest nisi ex correspondentia; os cum labiis correspondet loquelae interiori, quae est cogitationis; cogitatio hominis est activa et 1 passiva, cogitatio activa est 2 homini cum loquitur, (c)et vocari potest cogitatio loquens; at cogitatio passiva est quae est homini cum non loquitur; qualis differentia sit inter utramque, 3constare potest ei qui reflectit; per "os hominis" significatur cogitatio activa seu loquens, ita enuntiatio. 2 Quod cogitationem activam, quae significatur per "os," attinet, sciendum quod illa cogitatio etiam sit suo modo loquens, et quod per loquelae illius activitatem 4excitet organa corporis ei correspondentia; apparet quasi voces loquelae forent in cogitatione, sed est fallacia; est modo sensus loquelae qui ibi, qui qualis sit, homo vix scire potest, nam est loquela spiritus ejus, quae loquela est loquela universalis, qualis est loquela spirituum in altera vita; haec loquela cum influit in organa correspondentia (d)corporis, sistit loquelam vocum, quae valde differt a cogitatione quae producit; (m)quod 5valde differat, patet manifeste ex eo quod homo cogitare possit uno minuto quod per temporis spatia eloquitur aut scribit; aliter foret si cogitatio illa foret vocum qualis est 6 loquela oris;(n) ex correspondentia loquelae cogitationis et loquelae 7oris est quod homo cum post mortem inter spiritus venit, sciat loqui lingua universali, ita cum spiritibus ex quacumque lingua fuerunt in mundo; tum quod tunc vix aliter sciat quam quod loquatur ibi sicut in mundo; cum tamen voces loquelae illorum non sunt voces quales homini in corpore, sed sunt ideae quae cogitationis ejus fuerunt, et uni ideae insunt perplura; quapropter 8spiritus momento eloqui possunt quae homo vix per semihorium, et usque sunt plura quae eidem ideae insunt quae nusquam loquela corporea exprimi possunt. 3 Sed usque aliter loquuntur angeli qui in caelo quam spiritus; angelis qui in caelo, est loquela ex ideis intellectualibus, quae a philosophis vocantur ideae immateriales; at spiritibus est loquela ex ideis imaginationis, quae vocantur ideae materiales; inde uni ideae cogitationis angelorum insunt perplura quae spiritus non possunt per 9plures series suarum idearum eloqui, 10praeter multa quae nusquam possunt exprimere; at cum spiritus fit angelus, in loquela angelica est, sicut homo cum post mortem fit spiritus, in loquela spirituum est, ex simili causa. Ex his constare potest quid cogitatio activa est, quod nempe sit loquela spiritus hominis. @1 i est$ @2 i quae est$ @3 d constare i patere$ @4 excitat$ @5 etiam$ @6 i ipsa$ @7 linguae$ @8 After possunt$ @9 semihorium$ @10 et usque sunt plura$
Arcana Coelestia 6
Passage 6988
#6988 "Aut quis posuit mutum": quod significet non enuntiationem, constat ex significatione "muti" quod sit non enuntiatio, nam opponitur "ori," per quod significatur enuntiatio, de qua mox supra n. 6987. Hic per enuntiationem non intelligitur enuntiatio vocis seu loquela, nam haec enuntiatio est naturalis, sed per enuntiationem intelligitur confessio Domini et praedicatio fidei in Ipsum, nam haec enuntiatio est spiritualis; inde patet quid per "mutum" in sensu interno significatur, nempe quod illi qui non possunt confiteri Dominum, ita nec praedicare fidem in Ipsum, ex ignorantia, in quo statu sunt gentes extra Ecclesiam, et quoque simplices intra Ecclesiam; quod tales per "mutum" significentur, patet apud Esaiam, Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti; quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, xxxv 5, 6; 1 "cantabit lingua muti" pro quod illi confitebuntur Dominum, et quae fidei in Ipsum sunt; "erumpent aquae in deserto, et fluvii in planitie deserti" pro quod cognitiones veri et boni illis; "desertum" est status non cognitionum fidei ex ignorantia; per "mutos a Domino 2 sanatos" significantur etiam gentes quae per Adventum Ipsius in mundum a falsis et inde malis liberati sunt; ut per "mutum" apud Matthaeum, Ecce attulerunt ad Ipsum hominem mutum a daemone obsessum, sed ejecto daemone locutus est mutus, ix 32, 33: perque "mutum" apud eundem, Adductus est ad Jesum daemonio obsessus, caecus et mutus, et sanavit eum, ita ut caecus et mutus tam loqueretur quam videret, xii 22: similiter per "mutum" etiam a daemone obsessum, apud Marcum ix 17-30. 3 Sciendum quod miracula a Domino facta omnia significent statum Ecclesiae ac generis humani salvati per Adventum Ipsius in mundum, quod nempe tunc liberati sint ab inferno qui fidem charitatis receperunt; haec involvunt miracula Domini; in genere omnia miracula de quibus in Vetere Testamento significant statum Ecclesiae et regni Domini; in eo distinguuntur miracula Divina a miraculis diabolicis seu magicis, utcumque in externa forma apparent similia, sicut miracula magorum in Aegypto. @1 i ibi de nova Ecclesia ex gentibus,$
Arcana Coelestia 6
Passage 6989
#6989 "Aut surdum" significat non perceptionem veri, et inde non oboedientiam; constat ex significatione "surdi" quod sint qui non percipiunt quid verum, et inde non oboediunt, ita abstracte non perceptio veri et inde non oboedientia; quod "surdus" illa significet, est quia "auditus" correspondet et perceptioni et oboedientiae; perceptioni quia illa quae audiuntur intus percipiuntur, et oboedientiae quia inde noscitur quid faciendum; quod illa correspondentia sit "auditus" et quoque "auris," videatur n. 3869, 4652-4660, 5017; inde patet quid per "surdos" significatur. In Verbo 1per "surdos" significantur etiam gentes quae non sciunt vera fidei quia non habent Verbum, et ideo non possunt vivere secundum illa; at usque cum instructi sunt, recipiunt illa et vivunt secundum illa; hi intelliguntur apud Esaiam, Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, xxxv 5: apud eundem, Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18-20: apud eundem, Audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18: apud eundem, Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, xliii 8, 9; per "surdos" ibi intelliguntur qui per Adventum Domini venirent in statum recipiendi vera fidei, hoc est, percipiendi illa et oboediendi illis. Iidem per surdos quos Dominus sanavit significantur, de quibus Marc. vii 31 ad fin., ix 25. 2 Quia surdi tales significabant, vetitum fuit illis apud quos Ecclesia repraesentativa instituta fuit "maledicere surdo, et coram caeco dare offendiculum," Lev. xix 14. @1 ubi nominantur, per illos$ @2 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6990
#6990 "Aut videntem, aut caecum": quod significet fidem per cognitiones, et non fidem per non cognitiones, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et fidem habere, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, ita fidem ex cognitionibus; nam in lingua originali est vox quae significat apertum, nempe oculis, ita videntem ex cognitionibus, nam cognitiones aperiunt; et ex significatione "caeci" quod sit non fides ex non cognitionibus, quia caecus est non videns. Quod per "caecos" in Verbo etiam significentur gentes quae in ignorantia veri quod fidei 1 quia extra Ecclesiam vivunt, 2at qui instructi recipiunt fidem, videatur n. 2383; iidem quoque significantur per "caecos quos Dominus sanavit," de quibus Matth. ix 27-31, xii 22, xx 29 ad fin., xxi 14; Marc. viii 22-(x)26, x 46 ad fin.; Luc. xviii 35 ad fin.; Joh. ix 1 ad fin. @1 i sunt$ @2 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6991
#6991 "Nonne Ego Jehovah?": quod significet quod illa ex influxu vitae a Divino, constare potest ex eo quod talia quae significantur per "mutum," per "surdum," perque "caecum," tum quoque per "os" et per "videntem," existant apud hominem ex influxu vitae a Jehovah seu Domino; inde enim existunt tam mala quam bona apud unumquemvis; sed mala ab homine, et bona a Domino; quod mala ab homine existant, est quia vita quae a Domino influit, hoc est, 1bonum et verum, ab homine vertatur in 2malum et falsum, ita in contrarium vitae, 3quod mors spiritualis vocatur; se habet hoc sicut lux a sole quae 4prout recipitur ab objectis, talis inde color fit, in quibusdam vivus et lucidus, in quibusdam quasi mortuus et fuscus. 5At quia apparet sicut Dominus etiam inducat malum, (d)quia dat vitam, idcirco ex apparentia in Verbo tribuitur Jehovae seu Domino malum, ut ex pluribus locis constare potest; ita quoque hic quod faciat mutum, surdum, et caecum, quae quia existunt ex influxu vitae a Divino, ideo dicitur quod Jehovah illa faciat; at sensus internus rem qualis in se est, exponit et docet, non qualis apparet. @1 verum et bonum$ @2 falsum et malum$ @3 quae I$ @4 sicut$ @5 Et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6992
#6992 "Et nunc vade": quod significet vitam a Divino, constat (c)a significatione "vadere" seu ire, quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605; quod a Divino, est quia per "Moschen" 1 repraesentatur 2Dominus. @1 i ad quem id dicitur,$ @2 Divina Lex quae factum est Divinum Humanum Domini, cum fuit in mundo, n. 6723, 6752, 6771, 6827$
Arcana Coelestia 6
Passage 6993
#6993 "Et [Ego] ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris": quod significet Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt, constat ex significatione "esse cum ore" cum a Jehovah dicitur, quod sit esse cum illis quae enuntiat; quod per "os" significetur enuntiatio, videatur supra n. 6987, 6988; et quia ea dicuntur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad legem Divinam in Divino Humano, per "ero cum ore tuo" significatur Divinum in illis quae a Divino Humano procedunt; et ex significatione "docere te quae loqueris" quod sit procedere; per "docere" enim et per "loqui" significatur influere, 1et cum praedicatur de Divino Domini, est procedere; ab Ipso enim Divino Humano Domini procedit Divinum Verum, quod vocatur Spiritus Sanctus; et quia Dominus cum in mundo 2fuit, fuit Ipse Divinum Verum, docuit Ipse 3 quae amoris et fidei erant, et tunc non per Spiritum Sanctum, ut Ipse 4docet apud Johannem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, vii 39; at postquam Dominus etiam quoad Humanum factus est Jehovah, 5hoc est, Divinum Bonum, quod fuit post resurrectionem, tunc non amplius fuit Divinum Verum, sed hoc a Divino Bono Ipsius processit; quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum quod a Divino Humano Domini procedit, et non aliquis spiritus aut aliqui spiritus ab aeterno, manifeste patet a Domini verbis in loco citato, quod nempe "nondum erat Spiritus Sanctus"; tum quod 6ipse spiritus non possit procedere, sed sanctum spiritus, hoc est, sanctum quod procedit a Domino, et spiritus eloquitur; videatur etiam n. 6788. 2 Ex his nunc sequitur quod in Domino omne Trinum sit perfectum, nempe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et sic quod unus Deus sit, non autem tres, qui quoad personas distincti unum Divinum dicuntur constituere. Quod in Verbo dictum sit Pater, Filius, et Spiritus Sanctus 7, fuit ut agnoscerent Dominum et quoque Divinum in Ipso; homo enim in tanta caligine fuit, sicut etiam hodie est, ut aliter non (x)agnovisset aliquod Divinum in Humano Domini, nam hoc illi, quia prorsus incomprehensibile, fuisset supra omnem fidem; et praeterea veritas est quod sit Trinum, sed in uno, nempe in Domino; et quoque in Christianis Ecclesiis agnoscitur quod 8Trinum in Ipso habitet perfecte; docuit etiam Dominus aperte quod Ipse "cum Patre unum esset," Joh. xiv 9-12, 9 et quod sanctum, quod Spiritus Sanctus loquitur, non sit 10illius, sed Domini, apud Johannem, Paracletus, Spiritus veritatis, non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14; quod "Paracletus" sit Spiritus Sanctus, dicitur Joh. xiv 26. @1 at$ @2 erat, erat$ @3 i illa$ @4 dicit$ @5 seu$ @6 Ipse$ @7 i sicut tres$ @8 in Ipso omne Trinum$ @9 i et quoque alibi;$ @10 spiritus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6994
#69941 Vers. 13-17. Et dixit, In me, Domine, mitte quaeso, per manum mittas. Et accensa ira Jehovae in Moschen, et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita? novi quod loquendo loquetur ille; et etiam ecce ille exit obviam tibi, et videbit te, et laetabitur in corde suo. Et loquaris ad illum, et ponas verba in ore illius, et Ego ero cum ore tuo, et cum ore ejus, et docebo vos quae facietis. Et loquetur ille tibi ad populum, et fiet, ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad deum. Et baculum hunc accipias in manu tua, quo facies signa. "Et dixit, In me, Domine" significat asseverationem: "mitte quaeso, per manum mittas" significat quod Divinum Verum a Divino Humano 2procedens mediate enuntiabitur: "et accensa ira Jehovae in Moschen" significat clementiam: "et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita?" significat doctrinam boni et veri: "novi quod loquetur ille" significat praedicationem: "et etiam ecce ille exit obviam tibi" significat receptionem: "et videbit te" significat perceptionem: "et laetabitur in corde suo" significat affectionem amoris: "et loquaris ad illum" significat influxum: "et ponas verba in ore illius" significat quod quae enuntiat a Divino Humano procedent: "et Ego ero cum ore tuo" significat quod verum Divinum procedet per Divinum Humanum ab Ipso Divino: "et cum ore ejus" significat ita cum illis quae inde: "et docebo vos quae facietis" significat ita Divinum in omnibus et singulis quae fient: "et loquetur ille tibi ad populum" significat quod ille doctrina erit Ecclesiae spirituali: "et fiet, ille erit tibi ad os" significat verum 3doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit: "et tu eris illi ad deum" significat Divinum Verum quod immediate a Domino procedit: "et baculum hunc accipias in manu tua" significat potentiam Divinam in illis: "quo facies signa" significat inde illustrationem et confirmationem veritatum. @1 In A this is found in Vol. iii, p. 121.$ @2 procedet, sed mediate$ @3 Divinum I$
Arcana Coelestia 6
Passage 6995
#6995 "Et dixit, In me, Domine": quod significet asseverationem, constat ex eo quod "in me" sit formula asseverationis quod ita sit ut supra n. 6981.
Arcana Coelestia 6
Passage 6996
#6996 "Mitte quaeso, per manum mittas": quod significet quod Divinum Verum a Divino Humano procedens mediate (d)enuntiabitur, constat (m)ex repraesentatione "Moschis," qui haec dicit, quod sit Dominus quoad Verbum, hoc est, quoad Divinum Verum, de qua n. 6752;(n) ex significatione "mittere" cum dicitur de Domino, quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710; et ex significatione "per manum mittere" quod sit per alium cui dabitur potentia, nempe enuntiandi Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens, et quia per alium cui potentia data, est mediate. Supra n. 6982, 6985, ostensum est quod Divinum Verum immediate procedens a Divino Humano Domini a nullo homine et ne quidem ab angelo audiri (c)et percipi possit; idcirco ut audiatur et percipiatur, erit mediatio, quae mediatio fit per caelum, et dein per angelos ac per spiritus apud hominem; 2 hoc manifeste potest inde sciri quod homo ne quidem audire possit spiritus qui apud se sunt inter se loquentes, et si audiret non potuisset, percipere ex causa quia loquela spirituum est absque vocibus humanis, et est universalis omnium linguarum; et porro, spiritus 1non possunt audire angelos, et si audirent non potuissent percipere, nam loquela angelica est adhuc magis universalis; immo angeli intimi caeli adhuc minus possunt audiri et percipi, quia loquela illorum non est loquela idearum, sed est affectionum quae sunt amoris caelestis; cum hae loquelae tantum distant ab homine ut nequaquam ab illo audiri nec percipi possint, quid tunc, ut ita dicatur, loquela Divina quae infinite est supra loquelas in caelis; loquela Divina dicitur, sed intelligitur Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens; cum ita 2sit, constare potest quod Divinum Verum a Domino procedens, ut audiatur et percipiatur, transibit ad hominem per mediationes; ultima mediatio est per spiritum qui apud hominem, qui influit vel in cogitationem ejus, 3vel per vivam vocem. 3 Quod Divinum Verum 4immediate procedens a Domino non audiri 5nec percipi possit, etiam patet a correspondentiis et inde repraesentativis, quod nempe quae homo loquitur sistantur prorsus aliter apud spiritus, et quae spiritus loquuntur prorsus aliter apud angelos, ut constare potest a sensu spirituali Verbi et ejus sensu litterali, quod sensus litteralis, qui adaequatus est homini, sit significativus et repraesentativus rerum quae in sensu spirituali; cum hic sensus non (t)perceptibilis sit homini nisi modo quantum sisti et exponi potest per talia quae sunt mundi et naturae, et adhuc minus angelicus, quid non Divinum Verum immediate procedens a Divino Domini, quod infinite est supra intellectum angelicum, nec in caelo perceptibile nisi quantum transit per caelum, et sic induit formam adaequatam et convenientem perceptioni illorum qui ibi; quod fit per influxum mirabilem et nusquam alicui comprehensibilem. Haec dicta sunt ut sciatur quod Divinum Verum a Domino procedens non ab aliquo audiri nec percipi possit nisi per mediationes. @1 nec$ @2 est$ @3 et$ @4 After non$ @5 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6997
#6997 "Et accensa ira Jehovae in Moschen": quod significet clementiam, constat ex significatione "irae Jehovae" quod non sit ira sed irae oppositum, ita misericordia, hic clementia; quod Jehovae non sit aliqua ira, patet ex eo quod sit ipse amor, ipsum bonum, et ipsa misericordia, et ira est oppositum, et quoque est infirmum quod non cadere potest in Deum; quapropter cum ira in Verbo praedicatur de Jehovah seu Domino, angeli non percipiunt iram sed vel misericordiam, vel remotionem malorum e caelo; hic clementiam quia dicitur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus cum in mundo fuit, quoad Divinum Verum. 2 Quod tribuatur Jehovae seu Domino ira in Verbo, est quia communissimum verum est quod omnia a Deo veniant, ita tam mala quam bona, 1 at communissimum hoc verum quod erit infantibus, pueris, simplicibus, postmodum illustrabitur, nempe quod mala sint ab homine sed quod appareant sicut a Deo, et quod ita dictum sit ob causam ut discant timere Deum ne a malis quae ipsi faciunt pereant, et postmodum possint amare Ipsum, nam timor praecedet amorem ut in amore sit sanctus timor; cum enim timor insinuatur amori, fit ille sanctus a sancto amoris, et tunc non est timor pro Domino quod irascetur et puniet, sed ne contra Ipsum Bonum faciant, quia hoc cruciabit conscientiam. 3 Praeterea Israelitae et Judaei adigebantur ad observanda statuta et praecepta in externa forma per punitiones, et inde credebant quod Jehovah irasceretur et puniret, cum tamen essent ipsi qui per idololatrias sibi talia inducebant, 2 et [se] separabant a caelo, unde punitiones, ut quoque dicitur apud Esaiam, Iniquitates vestrae sunt dividentes inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra abscondunt facies a vobis, lix 2: et quia Israelitae et Judaei modo in externis erant absque interno, ideo tenebantur in opinione quod Jehovah 3irasceretur et puniret; (d)nam qui in externis sunt absque interno, ex timore omnia 4faciunt, et ex amore nihil. 4 Ex his nunc constare potest quid per "iram" et "excandescentiam Jehovae" in Verbo intelligitur, quod nempe punitiones, ut apud Esaiam, Ecce nomen Jehovae venit e longinquo, ardens ira Ipsius, et gravitas oneris; labia Ipsius plena sunt indignatione, et lingua Ipsius sicut ignis ardens, xxx 27; "ira" pro redargutione, et admonitione ne 5per mala pereant: apud eundem, In inundatione irae abscondi facies Meas momento a te, liv 8; "inundatio irae" pro tentatione, in qua mala angunt et cruciant: apud Jeremiam, Pugnabo Ego Ipse (x)vobiscum, per manum extensam, et per brachium forte, et in ira, et in furore, et in indignatione magna: ne exeat sicut ignis furor Meus, ardeatque ut non exstinguens, propter malitiam operum vestrorum, xxi 5, 12; apud eundem, Ad implendum eas cadaveribus hominum quos percussi in ira Mea et in excandescentia Mea xxxiii 5: apud Zephaniam, Effundam super eos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, (x)quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, iii 8: apud Davidem, Misit in illos excandescentiam irae Suae, indignationem, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum, Ps. lxxviii 49; 5 praeter multis aliis in locis, in quibus, ut in his, per "iram," "excandescentiam," "furorem," "ignem," intelliguntur punitiones et damnationes, in quas (t)se homo 6conjicit cum in mala, nam ex ordine Divino bona secum habent remunerationes, inde est quod mala secum habeant punitiones, adeo ut sint conjuncta; punitio et damnatio etiam 7intelliguntur per diem irae Jehovae, Esai. xiii 9, 13; Threni ii 1; Zeph. ii 3; Apoc. vi 17, xi 18; tum per vinum irae Dei, perque calicem irae Dei, Jer. xxv 15, 28; Apoc. xiv 10, xvi 19; 8ut et per torcular irae et furoris Dei, Apoc. xiv 19, xix 15. 6 Quod punitio et damnatio per iram 9significentur, patet quoque apud Matthaeum, Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugituros a futura ira? iii 7: 10 apud Johannem, Qui non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36: 10 apud Lucam, In ultimo tempore erit angustia magna super terra, et ira in populo hoc, xxi 23; (s)ex his locis patet quod per "iram Jehovae" significentur punitiones et damnationes; quod per "iram" intelligatur clementia et misericordia, est inde quia omnes punitiones malorum existunt ex misericordia Domini erga bonos, ne hi a malis laedantur; sed Dominus non irrogat illis punitiones, sed illi sibi ipsis, nam mala ac poenae in altera vita conjuncta sunt; mali imprimis sibi irrogant punitiones cum Dominus misericordiam facit bonis, nam tunc illis mala accrescunt, et inde poenae; inde est quod pro "ira Jehovae," per quam significantur punitiones malorum, ab angelis intelligatur misericordia.(s) 7 Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, tum quale est verum Divinum in suo communissimo, quod nempe sit secundum apparentias; ex causa quia homo talis est ut quod videt, et ex sensuali suo capit, credat, et quod non videt, nec ex sensuali suo capit, non credat, ita non recipiat; inde est quod Verbum in sensu litterae sit secundum illa quae apparent, sed usque in interiore suo sinu recondita habeat genuina vera, et in intimo sinu Ipsum verum Divinum quod procedit immediate a Domino, ita quoque Divinum Bonum, hoc est, Ipsum Dominum. @1 i et si quis mala facit, quod irascatur, et si bona quod gaudeat$ @2 i associabant enim se per illas infernis,$ @3 puniret et irasceretur$ @4 facient$ @5 propter$ @6 injicit$ @7 intelligitur$ @8 tum$ @9 significetur$ @10 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6998
#6998 "Et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita?": quod significet doctrinam boni et veri, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum seu Sacerdotium; hic autem, antequam in sacerdotium initiatus est, est doctrina boni et veri; quapropter etiam dicitur quod "ille erit Moschi ad os, et Moscheh illi ad deum," per "Moschen" enim repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, inde per "Aharonem" Divinum Verum quod mediate a Domino procedit, quod verum est doctrina boni et veri; illud verum quod "Moscheh" hic repraesentat est verum quod ab homine non audiri nec percipi potest, n. 6982, at verum quod "Aharon" repraesentat est verum quod ab homine et audiri et percipi potest; inde Aharon dicitur "os" et Moscheh "ejus deus"; et inde 1Aharon dicitur "Levita," nam per "Levitam" significatur doctrina 2boni et veri Ecclesiae, quae sacerdotio ministrat et inservit. @1 vocatur$ @2 veri et boni$
Arcana Coelestia 6
Passage 6999
#6999 "Novi quod loquetur ille": quod significet praedicationem, constat ex significatione "loqui" cum dicitur de doctrina quae per "Aharonem" repraesentatur, quod sit praedicatio, nam 1haec est doctrinae, hoc est, ejus qui repraesentat doctrinam et qui vocatur "os" quod est enuntiatio, n. 6987. @1 hoc doctrinae est A haec est doctrina I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7000
#7000 "Et etiam ecce ille exit obviam tibi": quod significet receptionem, constat ex significatione "obviam exire" quod hic sit paratum 1sisti recipiendi, nempe Divinum Verum quod per "Moschen" repraesentatur, ita receptio ejus; angeli et spiritus qui Divinum Verum a Domino procedens recipiunt, et ulterius promovent, dicuntur "obviam exire," 2cum sistuntur a Domino parati ad recipiendum. @1 esse$ @2 quia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7001
#7001 "Et videbit te": quod significet perceptionem, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2807, 3764, 3863, 4567, 4723.
Arcana Coelestia 6
Passage 7002
#7002 "Et laetabitur in corde suo": quod significet affectionem amoris, constat ex significatione "laetari in corde" quod sit amoenum et jucundum ex affectione quae est amoris; ex affectione enim amoris omnis laetitia procedit. Quod affectio amoris 1dicatur de doctrina boni et veri, 2 et non de illis qui in doctrina sunt, est ex loquela angelica, ita enim loquuntur angeli, quia nolunt loqui de 3personis; nam loquela de personis averteret ideas ab intuitione rerum universali, ita a comprehensione rerum innumerabilium simul; idcirco doctrinae tribuunt amoenum et jucundum, tum affectionem, et similia; in doctrina etiam insunt cum homo illam sibi applicat, quia in doctrina est verum Divinum procedens a Domino; et in vero Divino procedente a Domino est amor, 1ita amoenum et jucundum. @1 et ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7003
#7003 "Et loquaris ad illum": quod significet influxum, constat ex significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797.
Arcana Coelestia 6
Passage 7004
#7004 "Et ponas verba in ore illius": quod significet quod quae enuntiat a Divino Humano procedent, constat ex repraesentatione "Moschis qui poneret in ore Aharonis verba" quod sit Dominus quoad Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Ipsius, de qua prius; ex significatione "oris" quod sit vox et enuntiatio, de qua supra n. 6987; ita "ponere in ore" est dare ut enuntiet, 1at cum praedicatur de Domino, est procedere; nam Verbum quod 2enuntiatur a spiritu seu angelo a Divino Humano Domini procedit; "Aharon" enim repraesentat doctrinam boni et veri quae enuntiatur. 2 Cum hoc ita se habet: a Domino procedit Divinum Verum immediate et mediate; quod immediate procedit, hoc est supra omnem intellectum angelorum; quod autem mediate procedit, hoc adaequatum est angelis in caelis, et quoque hominibus, nam transit per caelum, et inde induit quale angelicum et quale humanum; sed in hoc verum etiam influit Dominus immediate, et sic 3ducit angelos et homines tam mediate quam immediate, videatur n. 6058; sunt enim omnia et singula a Primo Esse, et ordo ita institutus est ut Primum Esse in derivatis adsit mediate et immediate, ita aeque in ultimo ordinis ac in primo ejus; ipsum enim Divinum Verum est unicum substantiale, derivata non sunt nisi quam formae successivae inde; inde etiam patet quod Divinum influat etiam immediate in omnia et singula, nam a Divino Vero omnia creata sunt, est enim Divinum Verum unicum essentiale, n. 6880, ita a quo omnia; Divinum Verum est quod vocatur Verbam apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, i 1, 3. Per talem influxum ducit Dominus hominem non modo providentia in universali, sed etiam in (d)omni singulari, immo in omnium singularissimis; inde nunc est quod dicatur quod quae enuntiantur a Divino Humano procedent. 3 Quod immediatus sit influxus Domini ubi etiam mediatus, ita in ultimo ordinis aeque ac in primo ejus, dictum mihi est e caelo, et data ejus rei viva perceptio; (m)tum quod id quod per mediatum influxum fit, hoc est, per caelum ac per angelos ibi, sit (x)perparum respective; ut et quod Dominus per immediatum influxum simul ducat caelum, (c)et per illum omnia et singula ibi in suo nexu et ordine teneat.(n) @1 et$ @2 enuntiat angelus seu spiritus$ @3 Before videatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7005
#7005 "Et Ego ero cum ore tuo": quod significet quod verum Divinum procedet per Divinum Humanum ab Ipso Divino, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad verum Divinum, de qua prius; et ex significatione "esse cum ore tuo" quod sit inesse vero Divino quod a 1Divino Humano procedit; Ipsum Divinum, quod "Pater" vocatur, intelligitur per "Ego" seu Jehovam; inde patet quod per "Ego ero cum ore tuo" significetur quod verum Divinum (x)procedat per Divinum Humanum ab Ipso Divino, quod idem est ac quod sanctum spiritus procedat a Filio, et quod Filius a Patre, secundum doctrinale Ecclesiae; quod tamen ita intelligendum 2 quod Trinum illud in Domino sit, et ibi unum. 3 @1 Domino$ @2 i et$ @3 After section concluded A adds et quod Dominus sit Trinum illud$
Arcana Coelestia 6
Passage 7006
#7006 "Et cum ore ejus": quod significet ita cum illis quae inde, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; et ex significatione "esse cum ore ejus" quod sit Divinum cum doctrina illa, et in illa; et quia doctrina illa est ex Divino Vero (d)quod immediate a 1Divino Humano procedit, de quo mox supra n. 7005, 2ideo per "esse cum ore ejus" significatur cum illis quae inde; quod doctrina boni et veri a Divino Humano Domini procedat mediate et immediate, videatur 3 supra n. 7004. @1 Domino$ @2 inde$ @3 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7007
#7007 "Et docebo vos quae facietis": quod significet ita Divinum in omnibus et singulis quae fient, constat ex significatione "docere" quod sit influere, et cum praedicatur de Divino ut hic, quod sit procedere, ut supra n. 6993; et ex significatione "quae facietis" quod sit quae fient; quod sit in omnibus et singulis, est quia dicitur de Divino. Quod Divinum sit in omnibus et singulis quae 1apud hominem fiunt, hic aliquid dicendum: quod ita sit, apparet homini prorsus aliter, ex causa quia cogitat, si Divinum foret in omnibus et singulis quae fiunt, 2 quod non fierent mala, nec foret alicui damnatio, tum quod causae justum semper triumpharet, quod probi felices in mundo essent prae improbis, et plura similia; et quia contrarium vident, non credunt quod Divinum sit in omnibus et singulis; inde est quod sibimet suaeque prudentiae tribuant singularia, et Divino solum regimen universale, et 3quod cetera vocent fortunam ac casum, quae illis sunt caeca naturae; sed ita cogitat homo quia non scit arcana 2 caeli, quae sunt quod Dominus unicuique relinquat suum liberum, nam nisi homo in libero sit, nusquam potest reformari; coactum non reformat quia nihil irradicat; coactum enim non est hominis velle, sed liberum est ejus velle, (m)et tamen bonum et verum, ut sit homini sicut ejus proprium, irradicandum (x)est in ejus voluntate; quod extra illam est non est hominis; et quia quisque libero suo ob illam causam relinquitur, inde est(n) quod liceat homini cogitare malum et facere malum, quantum 4 timores externi non 5inhibent; et quoque inde est quod improbus laetetur et glorietur in mundo ad apparentiam (x)plus quam probus, sed gloriatio et laetitia improbi est externa seu corporis, 6quae in altera vita vertitur in infaustum infernale, gloriatio autem et laetitia probi est interna seu spiritus, quae manet et fit faustum caeleste; (c)et praeterea in eminentia et 3 opulentia est felicitas mundana, non autem aeterna; inde illa est tam improbis quam probis, si non probis est ne per talia avertantur a bono; et quia homo in mundanis bonis et (x)faustitatibus ponit benedictionem Divinam, 7ideo cum videt contrarium, ex infirmo suo labitur in errores de providentia Divina; concludit etiam a praesentibus quae videt, nec cogitat quod Divina Providentia spectet aeternum; imprimis ut omnia in ordine sint in caelo, et quoque 8 in inferno, ita ut caelum jugiter referat unum hominem, ac ut infernum in opposito sit, unde aequilibrium; et quod haec nequaquam existere possint nisi per providentiam Divinam in omnium singularissimis, ita nisi Divinum continue hominis liberum regat et flectat. 4 In ceteris videantur quae prius de providentia Divina 9 dicta et ostensa sunt, quod nempe providentia Domini non dari queat universalis nisi sit in singularissimis, n. 1919 fin., (x)4329, 5122 fin., (x)5894 fin., 6481-6486, 6490: quod providentia Domini spectet aeternum, n. 5264, 6491: quod a Domino praevideatur malum et provideatur bonum, n. 5155, 5195, 6491: quod Dominus malum, quod praevidet, vertat in bonum, n. 6574: quod contingentia sint providentiae, n. 5508, 6493, 6494: quod propria prudentia sit sicut rarus grumus in 10atmosphaera, et quod providentia 11 sit sicut tota atmosphaera, n. 6485: quod plures fallaciae 12impugnent providentiam Divinam in singularibus, n. 6481. @1 ab homine$ @2 i putarent$ @3 caetera vocant$ @4 i non AI$ @5 arcent$ @6 ita externa, probus autem quoad spiritum ita internum$ @7 quare$ @8 i ut$ @9 i Domini$ @10 exiguissimo spatio atmosphaerae$ @11 i Divina$ @12 After singularibus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7008
#7008 "Et loquetur ille tibi ad populum": quod significet quod ille doctrina erit Ecclesiae spirituali, constat ex repraesentatione "Aharonis," de quo dicitur quod "loquetur Moschi ad populum," quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; ex significatione "loqui" quod sit confessio et praedicatio, de qua n. 6999; et ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426.
Arcana Coelestia 6
Passage 7009
#7009 "Et fiet, ille erit tibi ad os": quod significet verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione "Aharonis qui erit Moschi ad os" quod sit doctrina, de qua n. 6998; et ex significatione "esse Moschi ad os" quod sit enuntiatio seu praedicatio ejus, de qua n. 6987; quod dicatur verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, est quia verum doctrinae quod per "Aharonem" repraesentatur est quale auditur et percipitur ab angelis et ab hominibus; hoc verum est quod mediate 1procedit a Domino; at verum quod per "Moschen" repraesentatur est quod immediate a Domino procedit, et 2 non auditur nec percipitur ab hominibus, et ne quidem ab angelis, 3videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004. @1 procedit altered to procedat$ @2 i quod$ @3 de quo etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7010
#7010 "Et tu eris illi ad deum": quod significet Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6752; quod sit Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, significatur per quod "esset Aharoni ad deum"; per "Deum" enim in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et per "Jehovam" Dominus quoad Divinum Bonum; quod in Verbo Dominus dicatur "Deus" ubi agitur de vero, at "Jehovah" ubi agitur de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402; quod angeli dicantur "dii" ex veris in quibus sunt a Domino, n. 4402; et in opposito sensu quod "dii gentium" sint falsa, n. 4402 fin., 4544.
Arcana Coelestia 6
Passage 7011
#7011 "Et baculum hunc accipias in manu tua": quod significet potentiam Divinam in illis, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, et quidem tunc quando in manu est; per "manum" enim significatur potentia spiritualis, et per "baculum" potentia naturalis; 1 sicut nihil potentiae est naturali nisi ex spirituali, ita non baculo nisi in manu sit, quapropter dicitur 2ut "acciperet illum in manu"; quod "manus" cum praedicatur de Domino, sit potentia procedens a Divino Rationali Ipsius, et "baculus" potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, videatur n. 6947; dicitur potentia Divina in illis, nempe in veris, de quibus supra, quia potentia praedicatur de vero, n. 3091, 6344, (x)6423, 6948. @1 i et$ @2 quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7012
#7012 "Quo facies signa": quod significet inde illustrationem et confirmationem veritatum, constat ex significatione "signi" quod sit confirmatio veritatum, de qua n. 6870; quod quoque sit illustratio, est quia confirmatio veritatum fit per illustrationem a Domino cum homo Verbo studet fine sciendi vera. Quod illustrationem attinet et inde confirmationem veritatum, sciendum quod illi qui in externis absque interno sunt, ut fuerunt Judaei et Israelitae, non possint illustrari, ita nec confirmari in veris; at qui in externis sunt et simul in internis, 1 cum legunt Verbum, illustrantur, et in illustratione vident vera, in quibus postea magis et magis confirmantur; et quod mirum, talis unicuique est illustratio qualis ei affectio veri est, et talis affectio veri quale bonum vitae; inde quoque est quod qui in nulla affectione veri sunt propter verum, sed propter lucra, prorsus non illustrentur cum legunt Verbum, sed modo confirmantur in doctrinalibus qualiacumque sint, sive falsa, ut sunt haeretica, sive prorsus contraria veris, ut sunt Judaica, nam 2regnum Domini non quaerunt sed mundum, non fidem sed famam, ita non divitias caelestes sed modo terrestres; 3sique illis forte incidit cupido sciendi vera ex Verbo, offerunt se falsa loco verorum, et tandem negatio omnium; haec dicta sunt ut sciatur quid illustratio, et inde confirmatio veri. @1 i illi$ @2 fidem non quaerunt$ @3 quapropter si illis est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7013
#7013 Vers. 18-20. Et ivit Moscheh, et reversus ad Jethronem socerum suum, et dixit ei, Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto, et videbo num adhuc illi vivunt; et dixit Jethro Moschi, Vade in pace. Et dixit Jehovah ad Moschen in Midian, Vade, revertere Aegyptum, quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam. Et accepit Moscheh uxorem suam, et filios suos, et equitare fecit illos super asino, et reversus terram Aegypti; et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua. "Et ivit Moscheh et reversus" significat vitae prioris continuum: "ad Jethronem socerum suum" significat in simplici bono 1: et dixit ei, Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto" significat elevationem ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali: "et videbo num adhuc illi vivunt" significat illius vitae perceptionem: "et dixit Jethro Moschi, Vade in pace" significat assensum et votivum: "et dixit Jehovah ad Moschen in Midian" significat illustrationem et confirmationem a Divino in illo statu: "Vade, revertere Aegyptum" significat spiritualem vitam in naturali: "quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam" significat remotionem falsorum vitam veri et boni destruere conantium: "et accepit Moscheh uxorem suam" significat bonum adjunctum: "et filios suos" significat vera inde: "et equitare fecit illos super asino" significat illa quae novae intelligentiae (d)inservirent: "et reversus terram Aegypti" significat in mente naturali: "et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua" significat quod illa ex potentia Divina. @1 i veri but in n. 7015 d veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 7014
#7014 "Et ivit Moscheh et reversus": quod significet vitae prioris continuum, constat (c)ex significatione "ire" quod sit vita, de qua n. 4882, 5493, (x)5605; ex significatione "reverti" seu "redire" quod sit vivere ubi prius, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua n. 6771, 6827; cum Moscheh fuit in Chorebo monte apud Jehovam in flamma visum, tunc repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum; nunc autem apud Jethronem socerum suum, qui est bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni, repraesentat Dominum quoad verum a Divino. Hic et alibi in Verbo in sensu 1 interno describuntur omnes status vitae Domini in mundo, quomodo tunc Humanum Suum Divinum fecit; quod status successivi fuerint, constare potest ex eo quod Dominus cum infans sicut infans fuerit, et quod postea succreverit in intelligentia et sapientia, ac jugiter illis insinuaverit (t)Divinum Amorem, usque dum etiam quoad Humanum Suum factus sit Divinus Amor, hoc est, Divinum Esse seu Jehovah; (d)et quia Dominus ita successive induit Divinum, inde est quod primum Se fecerit verum a Divino, postmodum Divinum Verum, (c)et tandem Divinum Bonum; hi gradus glorificationis Domini fuerunt, qui hic et alibi in sensu interno Verbi describuntur. @1 cp n. 7013$
Arcana Coelestia 6
Passage 7015
#7015 "Ad Jethronem socerum suum": quod significet in simplici bono", nempe vitae 1 continuum, constat ex repraesentatione "Jethronis" qui 2quia sacerdos Midianis, quod sit bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni, de qua n. 6827; hoc bonum intelligitur per simplex bonum 3; et ex significatione "soceri" quod sit a quo conjunctio boni et veri 4, de qua n. 6827. @1 i prioris$ @2 d quia i ut$ @3 i veri$ @4 i inde$
Arcana Coelestia 6
Passage 7016
#7016 "Et dixit [ei], Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto": quod significet elevationem ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali, constat a significatione "ire et reverti" quod sit vitae successivum, et vitae successivum hic est elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam, ita propius ad Divinum; cum enim de Domino, Qui per "Moschen" repraesentatur, dicitur "ire et reverti," intelligitur elevari 1 ad Divinum Esse seu Jehovam Qui in Ipso et a Quo Ipse; a repraesentatione filiorum Israelis, qui hic sunt "fratres," quod sint regnum spirituale Domini et inde Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione "Aegypti" quod sit naturale, de qua n. 6147, 6252; inde patet quod per "ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto" significetur elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali; nam sicut Moschis habitatio in Midiane significabat vitam cum illis qui in vero simplicis boni, ita in simplici bono 2, n. 7015; ita habitatio nunc cum filiis Israelis significat vitam cum illis qui in vero et bono Ecclesiae spiritualis, quae vita priore est interior et magis spiritualis; quod bonum et verum illius Ecclesiae sint in naturali, videatur n. 4286, 4402. @1 i, nempe$ @2 i and d veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 7017
#7017 "Et videbo num adhuc illi vivunt": quod significet illius vitae perceptionem, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; et ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5407. Per illius vitae perceptionem intelligitur perceptio quae praecedit, nam cum quis sibi proponit aliquid, 1 percipit id sicut praesens, mittet enim mentem suam in statum illius rei, inde desideria, 2 et inde jucundum sicut 3rei praesentis; ita (m)fines medii conjungunt se cum fine ultimo, (c)et faciunt sicut unum finem.(n) @1 i tunc$ @2 i et potentia perveniendi illuc, $ @3 status praesens foret$
Arcana Coelestia 6
Passage 7018
#7018 "Et dixit Jethro Moschi, Vade in pace": quod significet assensum et votivum, constat ex significatione "dixit Jethro 1ad Moschen" quod sit responsum 2; quod sit assensus, significatur per "vade in pace," tum quod sit votivum. @1 Moschi$ @2 i ad petitionem$
Arcana Coelestia 6
Passage 7019
#7019 "Et dixit Jehovah ad Moschen in Midian": quod significet illustrationem et confirmationem a Divino in illo statu, constat ex eo quod Jehovah Moschi diceret quod reverteretur Aegyptum, cum tamen Moschi id prius a Jehovah mandatum 1fuerit, cap. iii 10 seq. et supra in hoc capite vers. 12 seq., et cum Moscheh ex mandato jamdum praeparaverit se ad viam; inde constare potest quod per hoc 2mandatum significetur illustratio et confirmatio a Divino; quod illustratio et confirmatio fuerit in illo statu, nempe in statu veri simplicis boni, significatur per quod "a Jehovah dictum id ad Moschen in Midian"; quod "Midian" sit verum simplicis boni, videatur n. 3242, 4756, 4788, 6773. @1 sit$ @2 nunc$
Arcana Coelestia 6
Passage 7020
#7020 "Vade, revertere Aegyptum": quod significet spiritualem vitam in naturali, constat ex significatione "vadere" seu "ire et reverti" quod sit interior et magis spiritualis vita, de qua supra n. 7016; et ex significatione "Aegypti" quod sit naturale, de qua n. 6147, 6252.
Arcana Coelestia 6
Passage 7021
#7021 "Quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam": quod significet remotionem falsorum vitam veri et boni destruere conantium, constat ex significatione "mortui esse" quod sit quod remoti, nam qui mortui sunt, illi quoque remoti sunt; ex significatione "Aegyptiorum," qui hic sunt viri, quod sint qui in falsis, de qua n. 6692; et ex significatione "quaerentium animam" quod sit qui vitam destruere conantur; et quia vita spiritualis est vita veri quae fidei et boni quae charitatis, ideo dicitur vita veri et boni; inde patet quod per quod "mortui sint omnes viri quaerentes animam tuam" significetur remotio falsorum vitam veri et boni destruere conantium. Per "animam" in Verbo intelligitur omne vivum, ac tribuitur 1quoque animalibus, at (x)proprie 2dicitur anima de homine", et cum 3de homine, in vario sensu; ipse homo vocatur anima quia ejus vita in communi; tum ejus vita intellectualis in specie, seu intellectus, et quoque ejus vita voluntaria seu voluntas; sed in spirituali sensu per "animam" intelligitur 2 vita veri quae fidei, et boni quae charitatis; et in genere ipse homo quoad spiritum suum, qui vivit post mortem; in quo sensu apud Matthaeum, Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt, x 28: apud eundem, Quid prodest homini, si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? aut quod dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae? (x)xvi 26: apud Lucam, Filius hominis non venit ad perdendum animas hominum, sed ad servandum, ix 56: apud Ezechielem, Profanastis Me apud populum Meum, ad occidendum animas quae non mori debent; et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19; in illis locis "anima" pro hominis vita spirituali, quae vita est spiritus ejus post mortem 4; "occidere animam," "jacturam animae facere," "perdere animam," pro mori spiritualiter seu damnari. @1 etiam$ @2 tribuitur homini$ @3 homini$ @4 i ita pro ejus spiritu, nam cum moritur homo, ille exsuscitatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7022
#7022 "Et accepit Moscheh uxorem suam": quod significet bonum adjunctum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua prius; et a significatione "uxoris" quod sit bonum adjunctum, de qua n. 4510, 4823. Quod in sensu interno, et quoque in sensu supremo in quo agitur de Domino, per "uxorem quae Moschi" repraesentetur bonum conjunctum vero, est quia in omnibus et singulis quae in spirituali mundo, et quae in naturali sunt, instar conjugii est; instar 1 conjugii est ubi agens et patiens; ac agens et simul patiens erit ubi aliquid existet; absque illorum conjunctione nequicquam aliquid produci potest; quod instar conjugii sit in omnibus, est quia omnia se referunt ad bonum et verum, ita ad conjugium caeleste, quod est boni et veri; et conjugium caeleste ad conjugium Divinum, quod est Divini Boni (c)et Divini Veri; et quia, ut dictum 2, nihil existere ac produci potest nisi sit agens et patiens, ita nisi sit instar conjugii; inde manifeste patet quod verum quod fidei absque bono quod charitatis nihil possit producere, nec 3 bonum quod charitatis absque vero quod fidei, sed erit utriusque conjunctio quae producet fructus, et efficiet vitam caeli apud hominem. Quod in omnibus et singulis sit instar conjugii, videatur n. 1432, 2173, (x)2516, 5194. Quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, n. 683, 793, 801, (x)2516, 2712, 4138 fin., (x)5138, 6343, consequenter in singulis Verbi est caelum, nam caelum est ipsum illud conjugium; et quia in singulis Verbi est caelum, est in singulis Verbi Dominus, quoniam Dominus est Omne in omnibus caeli. Ex his constare potest unde est quod "uxor Moschis" repraesentet bonum conjunctum vero, etiam in supremo sensu in quo de Domino agitur, similiter ac Sarah uxor Abrahami, de qua n. 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, tum Rebecca uxor Jischaki, n. 3012, 3013, 3077. @1 i enim$ @2 i est$ @3 i quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7023
#7023 "Et filios suos": quod significet vera inde, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; inde dicitur, quia ex conjugio, de quo nunc supra.
Arcana Coelestia 6
Passage 7024
#7024 "Et equitare fecit illos super asino": quod significet illa quae novae intelligentiae inservirent, constat ex significatione "equitare" quod sint illa quae sunt intellectus, hic quae sunt novae intelligentiae, quae erit vitae inter illos qui in Ecclesia spirituali, n. 7016; quod "equitare" sint illa, est quia "equus" significat intellectuale, de quibus videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534; et ex significatione "asini" quod sit verum inserviens, hic novae intelligentiae, de qua n. 2781, 5741; et quoque quod sit scientificum, n. 5492.
Arcana Coelestia 6
Passage 7025
#7025 "Et reversus terram Aegypti": quod significet in mente naturali, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
Arcana Coelestia 6
Passage 7026
#7026 "Et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua": quod significet quod illa ex potentia Divina, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, ita "baculus Dei" est potentia Divina; quod "baculus" sit potentia naturalis et "manus" potentia spiritualis, et quod naturali sit potentia ex spirituali, ita quod per "baculum" significetur potentia cum est in manu, videatur supra n. 7011. Quod "baculus" sit potentia, originem ducit a repraesentativis in altera vita, ibi enim qui magica exercent, cum baculis apparent qui illis quoque inserviunt pro potentiis; inde quoque magis Aegyptiis fuerunt baculi per (x)quos fecerunt talia quae apparebant sicut miracula; inde antiqui in suis scriptis ubique assignant 1magis baculos; ex his constare 2potest quod "baculus" sit repraesentativum potentiae, et quod etiam realis correspondentia sit, nam actualiter potentia per baculos exercetur, sed hoc apud magos est correspondentiae abusus, (m)nec valet quicquam nisi intra inferna ubi sunt, et ibi quia elusiones et phantasiae regnant.(n) 3Et quia realis correspondentia est baculi cum potentia, idcirco Moschi mandatum est ut baculum acciperet in manu, et per illum signa faceret; et idcirco etiam regibus est sceptrum, quod est curtus baculus, et per illud significatur potentia regia. Correspondentia baculi et potentiae inde est quod baculus sustentet manum et brachium, ita simul corpus, et manus et brachium 4correspondent potentiae in Maximo Homine, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011. @1 Before ubique$ @2 potuit$ @3 At$ @4 correspondet I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7027
#7027 Vers. 21-23. Et dixit Jehovah ad Moschen, In eundo te ad revertendum Aegyptum, vide omnia portenta quae posui in manu tua, et facias illa coram Pharaone; et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum. Et dicas ad Pharaonem, Ita dixit Jehovah, Filius Meus, primogenitus Meus, Israel. Et dico ad te, Dimitte filium Meum, et serviat Mihi, et renuis dimittere illum, ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat perceptionem a Divino: "In eundo te ad revertendum Aegyptum" significat spiritualem vitam in naturali: "vide omnia portenta quae posui in manu tua" significat media potentiae ex spirituali tunc: "et facias illa coram Pharaone significat contra falsa infestantia: "et Ego obfirmabo cor illius, et non 1mittet populum" significat obstinationem et sic nondum liberationem: "et dicas ad Pharaonem" significat adhortationem: "Ita dixit Jehovah" significat a Divino:" Filius Meus, primogenitus Meus, Israel" significat quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint: "et dico ad te" significat mandatum: "Dimitte filium Meum" significat ut abstineant ab infestatione 2verorum" Ecclesiae: "et serviat Mihi" significat elevationem in caelum ad usus inde praestandos: "et renuis dimittere illum" significat obstinationem usque ad ultimum: "ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum" significat exstinctionem fidei absque charitate, "et inde devastationem veri apud illos. @1 dimittet$ @2 contra vera$
Arcana Coelestia 6
Passage 7028
#7028 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet perceptionem a Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; quod sit a Divino, significatur per quod "Jehovah dixit"; quod hic iterum dicatur "dixit Jehovah ad Moschen," est quia nova perceptio significatur, n. 2061, 2238, 2260, 2506, 2515, 2552.
Arcana Coelestia 6
Passage 7029
#7029 "In eundo te ad revertendum Aegyptum": quod significet spiritualem vitam in naturali, constat ex significatione "ire et reverti" quod sit elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam; et ex significatione "Aegypti" quod sit naturale, de quibus supra n. 7016.
Arcana Coelestia 6
Passage 7030
#7030 "Vide omnia portenta quae posui in manu tua": quod significet media potentiae ex spirituali tunc, constat ex significatione "portentorum" seu "miraculorum" quod 1sint potentiae Divinae media, de qua n. (x)6910; et ex significatione "manus" quod sit potentia spiritualis, de qua n. 7011; inde patet quod per "vide omnia portenta quae posui in manu tua" significentur media potentiae ex spirituali. @1 sit I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7031
#7031 "Et facias illa coram Pharaone": quod significet contra falsa infestantia, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; quod "facias illa coram Pharaone" sit contra illa falsa, est quia sequitur in serie ex illis quae praecedunt, ibi enim per "vide omnia portenta quae posui in manu tua" significantur media potentiae ex spirituali, ita contra falsa infestantia; in sensu enim interno res in serie sequuntur quibus verba sensus litterae applicantur.
Arcana Coelestia 6
Passage 7032
#7032 "Et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum": quod significet obstinationem et sic nondum liberationem, constat ex significatione "obfirmare" quod sit obstinatio; et ex significatione "cordis" quod sit voluntas, de qua n. 2930, 3888; ita per illa verba significatur obstinatio ex voluntate, proinde ex jucundo 1faciendi malum, nam quod voluntatis est, hoc 2jucundum est, et quod jucandum, hoc ex amore est; (m)et ex significatione "non mittere populum" quod sit ex 3obstinato non liberare velle, ita nondum liberatio.(n) Dicitur hic et in sequentibus quod "Jehovah obfirmaverit cor Pharaonis"; ita dicitur ex apparentia et ex communi notione de Divino, quod efficiat omnia, sed hoc intelligendum est, prout quod Jehovae seu Domino tribuatur malum, ira, furor, devastatio, et similia plura, n. 2447, (x)6071, 6991, 6997. 2 Quod obstinationem illorum attinet qui in falsis et male malis ac in malis et inde falsis sunt, sciendum quod obstinatio talis sit ut (t)describi non possit; nusquam desistunt, nisi per graves punitiones et inde timores; exhortationes et minae nihil prorsus 4faciunt; causa est quia jucundum vitae eorum est malum facere; jucundum illud traxerunt dum vixerunt in mundo, ex eo imprimis quod se solum amaverint, non proximum, ita quod in nulla charitate Christiana fuerint; illi qui tales sunt, quia non duci se patiuntur a Domino, ex proprio voluntario suo agunt, quod voluntarium malum est 5 ex hereditario, 6et quoque ex actuali vita; et qui ex proprio voluntario agunt, illi ex amore malum agunt, nam quod voluntarii est amoris est; inde illis jucundum malum faciendi et quantum in jucundo illo sunt, tantum in obstinatione sunt; quod ita sit, non apparet in mundo, 3 sed hoc ex causa quia in mundo detinet illos amor sui et mundi, nam timent jacturam famae, et inde lucri et honoris, si malum aperte facerent; leges quoque et timor vitae arcent; at 7 si non obstarent illa, ruerent in perniciem omnium qui sibi non favent, ac depraedarentur omnium facultates, et absque ulla misericordia occiderent quoscumque; talis est homo interius, hoc est, talis est 8quoad spiritum suum, utcumque in mundo non talis apparet; hoc perquam manifeste constare potest ab illis in altera vita: illis qui tales fuerunt in mundo auferuntur externa, et relinquuntur 9 voluntati, ita suis amoribus; et cum iis 10relicti sunt, nihil jucundius 11appercipiunt quam malum facere; quod etiam faciunt cum tanta obstinatione ut nusquam desistant nisi per punitiones, ut dictum est, et dein per demersiones in infernum. Ex his constare potest qualis est homo qui in nulla charitate erga proximum est; tum quod unumquemvis vita sua maneat, non vita civilis quae fuit externa et apparens in mundo, sed vita spiritualis quae fuit interna, et non in mundo apparuit. @1 mali ac falsi$ @2 jucundi e$ @3 obfirmato$ @4 valent$ @5 i tam$ @6 quam ex actualitate$ @7 i usque$ @8 ejus spiritus$ @9 i suae$ @10 relicta I$ @11 illis est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7033
#7033 "Et dicas ad Pharaonem": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dicere" cum fit ex mandato (d)Divino, quod sit exhortatio; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, ita illi qui in falso sunt et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692.
Arcana Coelestia 6
Passage 7034
#7034 "Ita dixit Jehovah": quod significet ex Divino, nempe exhortatio, constat ab illis quae nunc supra dicta sunt, tum quoque ex nunc sequentibus.
Arcana Coelestia 6
Passage 7035
#7035 "Filius Meus, primogenitus Meus, Israel": quod significet quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint, constat ex significatione "filii" cum a Jehovah seu Domino dicitur de illis qui ab Ecclesia spirituali sunt, quod sit adoptatus, de qua sequitur; ex significatione "primogeniti" quod sit fides charitatis quae est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 367, 2435, (x)3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et ex repraesentatione "Israelis" quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6637. Quod "filius Meus, primogenitus Meus, Israel" sint illi qui in vero et bono spirituali, hoc est, qui ab Ecclesia spirituali 1Sua, adoptati sint, ita pro filiis agniti, est quia Dominus per Adventum Suum in mundum illos salvavit, videatur n. 6854, 6914; inde etiam, et quoque ex fide in Dominum, vocantur "filius primogenitus"; 2illi quoque intelliguntur a Domino apud Johannem, Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, x 16. @1 sunt I$ @2 sunt illi qui a Domino intelliguntur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7036
#7036 "Et dico ad te": quod significet mandatum, constat ex significatione "dicere" cum a Jehovah, quod sit mandatum.
Arcana Coelestia 6
Passage 7037
#7037 "Dimitte filium Meum": quod significet ut abstineant ab infestatione 1verorum Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; ex significatione 2"dimitte" quod sit mandatum ut abstineant; et ex significatione "filii" quod sint qui in 3vero et bono spirituali et adoptati, de qua mox supra n. (x)7035; inde patet quod per "dimitte filium Meum" significetur ut abstineant ab infestatione illorum qui in veris Ecclesiae. @1 contra vera$ @2 dimittere$ @3 veris Ecclesiae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7038
#70381 "Et (x)serviat Mihi": quod significet elevationem in caelum ad usus inde praestandos, constat ex significatione "servire Jehovae seu Domino" quod sit usus praestare; et quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini, et qui illorum ante (t)Adventum Domini fuerunt 2in terra inferiore, et dein elevati in caelum, n. 6854, 6914, 3ac inde venerunt in statum usus praestandi, ideo per "servient Mihi" significatur elevatio in caelum ad usus inde praestandos. Quod "servire Domino" sit usus praestare, est inde, quia verus cultus consistit in praestatione usuum, ita in charitatis exercitiis; qui credit quod servire Domino consistat solum in frequentare 4templum, audire ibi 5praedicationem, et precari, et quod hoc satis sit, multum fallitur; ipse cultus Domini consistit in praestandis usibus; et usus 6sunt, cum homo vivit in mundo, ut quisque in sua statione functionem suam 7rite obeat, ita inserviendo patriae, societatibus, et proximo, ex corde, utque sincere cum socio agat, et 8officia praestet prudenter secundum cujusvis quale; hi usus sunt praecipue exercitia charitatis, et sunt per quae praecipue colitur Dominus; frequentatio templi, auditio praedicationum, et preces, sunt quoque necessaria; sed absque illis usibus nihil valent, nam illa non sunt vitae, sed docent qualis vita erit. Angeli in caelo omnem felicitatem habent ex usibus, et secundum usus, 9adeo ut usus sint illis caelum. 2 Quod ex ordine Divino secundum usus sit felicitas, constare potest ex illis quae apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, 10prout ex sensibus externis, 11nempe ex visu, auditu, gustu, odoratu, tactu, qui quod correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; his sensibus inde sunt jucunda prorsus secundum usus quos praestant; 12jucundissimum (d)est sensus amoris conjugialis ob maximum usum, quia inde propagatio generis humani, et ex genere humano caelum; jucundum gustus dein sequitur, cui tale jucundum est quia inservit nutricioni, ac inde sanitati corporis, secundum quam mens sane agat; jucundum odoratus est minus jucandum, 13quia modo inservit recreationi 14, ac ita quoque sanitati; jucundum auditus et jucundum visus ultimo loco sunt quia modo excipiunt illa quae inservitura sunt pro usibus, ac intellectuali parti, non ita voluntariae, famulantur. 3 Ex his et aliis similibus 15patescit quod usus sint secundum quos a Domino datur felicitas in caelo; et quod usus sint per quos Dominus principaliter colitur 16; (m)inde est quod Johannes ad pectus Domini ad mensam accubuerit, et Dominus illum prae ceteris amaverit, sed hoc non propter ipsum, sed quia 17repraesentavit exercitia charitatis, hoc est, usus; quod Johannes illa repraesentaverit, videatur Praefatio ad xviii et xxii Gen. (c)et n. 3934.(n) @1 In A this and the next are each numbered 7038; in I they appear as a single .$ @2 e$ @3 et sic$ @4 cultum Ipsius in templo$ @5 praedicationes, et vocare precibus$ @6 After mundo$ @7 sincere$ @8 dispenset officia quae charitatis$ @9 et usus sunt$ @10 ut$ @11 qui sunt corporis prout visus, auditus, gustus, odoratus, tactus$ @12 i et$ @13 qui$ @14 i interiorum cerebri$ @15 constare potest$ @16 i et servitur$ @17 repraesentabat$ [a]. "Et renuis dimittere illum": quod significet obstinationem usque ad ultimum, constat ex significatione "renuere dimittere illum" quod sit ex obstinato non liberatio, ut supra n. 7032.
Arcana Coelestia 6
Passage 7039
#7039 "Ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum": quod significet exstinctionem fidei absque charitate, et inde devastationem veri apud illos, constat ex significatione "occidere" quod sit exstinctio; et ex significatione "filii primogeniti," nempe Pharaonis et Aegyptiorum, quod sit fides absque charitate, de qua n. 3325; per "Pharaonem" enim et per "Aegyptios" repraesentata sunt scientifica quae Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966, 6004, ita scientifica quae sunt fidei, nam haec scientifica sunt Ecclesiae; at quia verterunt scientifica illa in magica, n. 6692, et inde opera illorum mala fuerunt et absque ulla charitate, idcirco per "primogenitos illorum" significantur talia quae scientiae fidei sunt, ita fides absque charitate; quod illa per "primogenitos Aegypti" significentur, patet a significatione "primogenitorum Israelis" quod sint fides charitatis, de qua supra n. 7035; 2 fides absque charitate dicitur, sed per fidem hic intelligitur scientia talium quae fidei sunt, nam non datur fides ubi non charitas; talia quae fidei 1 apud illos qui non in charitate sunt modo sunt res memoriae, et in memoria non sub alia forma quam est aliud scientificum; nec ibi est scientificum veri quod fidei, 2quia (t)conspurcatum est ideis falsi, et quoque inservit pro mediis ad patrocinanda 3falsa; quia ita se habet cum fide absque charitate, idcirco exstinguitur illa apud 4malos in altera vita, (c)et illi devastantur prorsus quoad verum; ex causa, ne vera inserviant illis pro mediis ad mala, et sic ne apud illos infernum aliquo modo dominetur super talia quae sunt caeli, (c)et ne 5inde pendeant inter caelum et 6infernum; haec exstinctio et haec devastatio veri est quae 7significatur per quod 8occiderentur primogeniti in Aegypto; 9 quod dein perierint in mari Suph, repraesentabat statum damnationis seu mortis spiritualis talium postea, nam 10ablatis illis quae sunt fidei seu veri, quae fuerunt quasi alae quae 11elevabant, mox sicut pondera delabuntur in infernum. @1 i sunt$ @2 nam$ @3 mala; falsa quae defendunt, quae faciunt, et quia etiam inservit captandis lucris, etiam id, adjunctum est amori sui ac mundi, proinde malum cupiditatum inde, quibus fides illa spuria qui non imperat, sed famulatur$ @4 tales$ @5 illi ita$ @6 i inter$ @7 significabatur$ @8 occidebantur$ @9 i et$ @10 oblatis I$ @11 elevant$
Arcana Coelestia 6
Passage 7040
#7040 Vers. 24-26. Et fuit in via in diversorio, et occurrit illi Jehovah, et quaesivit occidere illum. Et accepit Zippora petram, et abscidit praeputium filii sui, et tangere fecit pedes ejus, et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi. Et cessavit ab illo; tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones. "Et fuit in via in diversorio" significat posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno: "et occurrit illi Jehovah" significat oppositionem: "et quaesivit occidere illum" significat quod apud illam 1Ecclesia repraesentativa non institui posset: "et accepit Zippora petram" significat quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum: "et abscidit praeputium filii sui" significat remotionem amorum spurcorum (c)et per id nudationem interni: "et tangere fecit pedes ejus" significat quod ostensum quale tunc naturale: "et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi" significat quod plenum omni violentia (c)et hostilitate contra verum et bonum: "et cessavit ab illo" significat quod permissum ut repraesentarent: "tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones" significat quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo 2repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis. @1 Deleted before and after repraesentativa$ @2 Instead of repraesentativo S had externo, then d$
Arcana Coelestia 6
Passage 7041
#7041 "Et fuit in via in diversorio": quod significet posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno, constare potest (c)a repraesentatione "Moschis" hic; in illis quae praecedunt et quae sequuntur agitur in sensu interno de Ecclesia spirituali, et intelligitur illa per "filios Israelis"; in his autem tribus versibus agitur de illa Ecclesia quod instituenda esset apud posteros Jacobi, sed quod apud illos institui non posset quia in externis erant absque interno; idcirco "Moscheh" hic non repraesentat Legem seu Verbum, sed repraesentat gentem illam seu posteritatem (c)ex Jacobo, cujus dux futurus 1esset, ita quoque cultum illius gentis, nam in Verbo ubivis dux aut judex, et quoque rex repraesentat gentem et populum 2 cujus dux, judex, aut rex est ex causa quia caput ejus est, videatur n. 4789; inde est quod hic non Moscheh nominetur, sed usque per "fuit in via in diversorio" intelligatur, et quod Jehovah tunc occurrerit illi, et quaesiverit occidere illum, cum tamen 3prius tam expresse mandaverit ut iret et reverteretur Aegyptum; per quod esset "in via," significatur institutum; et per "diversorium" significatur externum naturale seu sensuale, n. 5495; et quia agitur, ut dictum est, de Ecclesia instituenda apud posteritatem illam, significatur tale quod fuit 4"illi genti, nempe externum absque interno; ita quoque externum naturale seu sensuale, at separatum; (m)quod sensuale separatum ab interno sit 5plenum fallaciis et inde 6 falsis, et quod sit contra vera et bona fidei, videatur n. 6948, 6949.(n) 2 Antequam explicantur sequentia, videantur quae de posteritate illa prius ostensa sunt, nempe quod apud illam fuerit repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288, 6304. Quod cultu Divinus apud illos fuerit modo externus separatus ab interno, et quod ad illum cultum adigerentur per media externa, n. 4281, (x)4433, (m)4844, 4847, 4865, 4899, 4903.(n) Quod non electi 7fuerint, sed quod contumaciter institerint ut essent Ecclesia, n. 4290, (x)4293. Quod tales fuerint ut repraesentare possent sancta, tametsi in amoribus corporeis et mundanis essent, n. 4293, 4307. Quod gens illa talis fuerit a primis originibus, n. 4314, 4316, 4317; et plura alia quae de 8illa gente ostensa sunt, n. 4444, 4459 fin., 4503, 4750, 4815, 4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4868, 4874, (t)4911, 4913, 5057, 6877. @1 est, et reprsesentativum Ecclesiae apud illum institutum et quoque cultu illorum$ @2 i et ejus religiosum$ @3 supra$ @4 genti isti$ @5 in$ @6 i in$ @7 sint$ @8 illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7042
#7042 "Et occurrit illi Jehovah": quod significet oppositionem, constat ex significatione "occurrere" quod sit oppositio, quod nempe aliqua Ecclesia apud gentem illam institui posset; quod oppositio sit contra Divinum, significatur per quod Jehovah illi occurrerit; ex sensu litterae apparet sicut Jehovah seu Divinum Se opposuerit, quia dicitur quod "occurrerit illi Jehovah"; sed sensus internus est quod oppositio fuerit contra Divinum; Divinum erum nusquam Se opponit alicui, sed est homo seu gens quae se opponit Divino, et cum se opponit, quia non sustinet Divinum, apparet sicut foret resistentia a Divino; 1quomodo hoc se habet, constare potest ab illis qui in alteram vitam veniunt et cupiunt venire in caelum, et tamen non tales sunt ut ibi esse queant; cum illis permittitur 2quod cupiunt, tunc cum in via sunt et prope ad introitum in caelum, apparent sibi ut monstra et incipiunt angi et cruciari, quia non sustinent verum et bonum quae ibi, 3 et credunt quod caelum et Divinum Se illis opposuerit cum tamen illi sunt, quia in opposito sunt, qui hoc sibi inferunt. Inde quoque constare potest quod Divinum non Se alicui opponat, sed quod homo sit qui se opponit Divino. @1 se habet hoc sicut illi$ @2 ut in coelum veniant$ @3 i idcirco se retro praecipitant$
Arcana Coelestia 6
Passage 7043
#7043 "Et quaesivit occidere illum": quod significet quod apud illam Ecclesia repraesentativa non institui posset, constat ex significatione "quaerere occidere" quod sit non recipere, de qua n. 3387, 3395, hic itaque non recipere seu eligere gentem illam, ut apud (c)eam Ecclesia repraesentativa institueretur; gens illa per Moschen futurum illius ducem et caput jugiter in (t)tribus his versibus intelligitur, videatur supra n. 7041; quod gens illa non electa sit, sed quod contumaciter institerit ut esset Ecclesia, videatur n. 4290, 4293; et quod non aliqua Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae apud illam 1institutum fuerit, n. 4281, 4288, 6304; quodque illa quae Ecclesiae et sancta sunt repraesentari possint etiam a malis, quia repraesentativum non spectat personam sed rem, n. 3670, 4208, 4281. Simile quod hic in sensu interno intelligitur per id quod Jehovah gentem illam prorsus delere vellet, et loco ejus aliam gentem ex Mosche exsuscitare, (d)Num. xiv 12; et quoque quod dicatur quod (x)Jehovam" paenituerit" quod gentem illam introduceret, et quod introduxerit in terram Canaanem. @1 instituta$
Arcana Coelestia 6
Passage 7044
#7044 "Et accepit Zippora petram": quod significet quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum, constat ex repraesentatione "Zipporae" hic, quod sit Ecclesia repraesentativa; et ex significatione "petrae" quod sit verum fidei. Quod circumcisio facta fuerit per gladiolos petrarum, significabat quod purificatio ab amoribus spurcis fieret per vera fidei, n. (x)2039, 2046, 2799; nam circumcisio erat repraesentativum purificationis ab amoribus illis, 1 n. 2799. Causa quod purificatio fiat per vera fidei, est quia haec docent quid bonum, tum quoque quid malum, ac ita quid faciendum et quid non faciendum; ac cum homo scit vera illa et vult facere secundum illa, tunc ducitur ille a Domino et per Divina Ipsius media purificatur. Quia vera fidei docent quid malum et quid bonum, patet quod per "accepit Zippora petram" 2significetur quale ostensum per verum. Quod "Zippora" repraesentet Ecclesiam repraesentativam, constat ab illis quae in his versibus sequuntur. @1 i videatur$ @2 significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7045
#7045 "Et abscidit praeputium filii sui": quod significet remotionem amorum spurcorum et per id nudationem interni, constat ex significatione "abscindere" quod sit removere; ex significatione "praeputii" quod sit amor terrestris et corporeus qui conspurcat amorem spiritualem et caelestem, de qua n. 3412, 4462; et ex significatione "filii" quod sit verum Ecclesiae repraesentativae; quod "filius" sit verum, videatur n. 489, 491, 533, (x)1147, 2623, 3373; et quod sit illius Ecclesiae 1, est quia Zippora 2repraesentat Ecclesiam illam, et vocat illum filium suum, et per illum ostendit quale gentis illius, et inde quale cultus ejus. Quod per "praeputium" significentur amores spurci, est quia lumbi cum genitalibus correspondent amori conjugiali, n. 5050-5062; et quia correspondent amori conjugiali, 3 correspondent omni amori caelesti et spirituali, n. 686, 4277, 4280, 5054; ideo praeputium correspondet amoribus maxime 4externis, qui vocantur amores corporei et terrestres; hi amores, si absque amoribus internis sunt qui vocantur amores spirituales et caelestes, sunt spurci, ut apud gentem illam quae in externis absque interno fuit. Absque interno dicitur, et per id intelligitur nulla agnitio veri et nulla affectio boni, ita nulla fides et nulla charitas, haec enim sunt interni hominis, 5et inde procedunt charitatis exercitia, quae sunt bona externa; (m)internum hoc, 6quod absque fide et charitate 7, et tamen plenum malis et falsis, vocatur a Domino vacuum, Matth. xii 43-45; 8inde dicitur externum absque interno;(n) nunc quia per "praeputium" significantur amores maxime externi, idcirco cum illi remoti sunt, quod significatur per quod "Zippora absciderit praeputium," apparet quale amorum illorum, ita nudatio interni. @1 i verum$ @2 per quam Ecclesia illa repraesentatur$ @3 i etiam$ @4 extremis$ @5 nam$ @6 cum$ @7 i est$ @8 tale$
Arcana Coelestia 6
Passage 7046
#7046 "Et tangere fecit pedes ejus": quod significet quod ostensum quale tunc naturale, constat ex significatione "tangere facere" quod sit ostendere, nam per tactum ostenditur; et ex significatione "pedum" quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952. Per quod ostensum quale sit naturale, intelligitur qualis gens illa interius esset, quod apparet quando exterius removetur; interius apud hominem in mundo non potest apparere priusquam remotum est exterius; exterius enim apud malos prorsus aliter agit quam interius vult et cogitat, 1fingit enim homo honestum, fingit justum, et quoque bonum Christianum seu charitatem, et hoc ut credatur quod interius talis sit, ad sic faciendum etiam adigunt timores" jacturae lucri, famae et honoris, poenarum legis, (c)et vitae; 2at cum timores illi remoti sunt, 3et is agit ex interiore suo, 4tunc sicut vesanus alterius bona depraedatur, 5ac necem et sanguinem 6, etiam concivium, spirat, ut fit in bellis intestinis; quod interiora talia sint, patet adhuc manifestius a malis in altera vita, ab illis enim 7externa auferuntur, et 8interna nudantur, de qua re videatur n. 7039, et tunc 9detegitur quod plures qui ut angeli apparuerunt in mundo sint diaboli. 2 Quod interiora tantum dissideant ab exterioribus, indicium est quod status hominis prorsus perversus sit; apud illum qui in sincero est, in justo, et in bono 10, talis dissidentia non datur; is loquitur sicut cogitat, et cogitat sicut loquitur; aliter prorsus apud illos qui non in sincero sunt, non in justo, et non in bono; apud illos dissident interiora ab exterioribus;" quod 11gens Judaica talis fuerit, describitur his verbis 12a Domino apud Matthaeum, Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia. Pharisaee caece purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum. Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie; sic etiam vos foris apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate, xxiii 25-28. 1 et hoc ob timoribus 2 sed 3 agitur tunc 4 et 5 et non nisi quam neces 6 i cupit 7 exteriora 8 et nudantur interiora, ut fit in altera vita 9 patet 10 i est 11 talis apud gentem Judaicam 12 Before describitur
Arcana Coelestia 6
Passage 7047
#7047 "Et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi": quod significet quod plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, constat ex significatione "sponsi" quod hic sit Ecclesiae repraesentativum seu ejus externum, cum ipsa Ecclesia repraesentativa est "sponsa"; quod Moscheh in his tribus versibus repraesentet gentem illam, et (t)Ecclesiae repraesentativum apud illam, videatur supra n. 7041; et quod Zippora repraesentet Ecclesiam repraesentativam n. 7044; quia Zippora repraesentat Ecclesiam illam, et Moscheh ejus externum, idcirco Zippora non vocat illum 1suum maritum nec virum, sed "sponsum," nam diversum repraesentare potest sponsa quam sponsus, non autem vir 2seu maritus et uxor, 3nam conjugiale facit unum; et ex significatione "sanguinis" quod sit violentia illata charitati, de qua n. 374, (x)1005; et quod sit verum falsificatum et profanatum, n. 4735, (x)6978, ita hostilitas contra verum et bonum. @1 After nec$ @2 et nod d, quam written above$ @3 conjugiale enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 7048
#7048 "Et cessavit ab illo": quod significet quod permissum ut repraesentarent, constat (c)a significatione "cessare ab illo," nempe occidendo, quod sit permissum ut repraesentarent; nam quod "Jehovah quaesiverit occidere illum" significabat quod apud illam gentem Ecclesia repraesentativa institui non posset, n. 7043, quare nunc 1 cum dicitur quod "cessaverit ab illo," significatur quod permissum ut repraesentarent, hoc est, ut apud illam gentem institueretur repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia; quod aliud sit repraesentare Ecclesiam, et aliud esse Ecclesia, patet ex eo quod Ecclesiam repraesentare possint 2etiam mali, sed esse Ecclesia non nisi quam boni, nam repraesentare Ecclesiam est modo externum, videatur n. 3670, 4208, 4281. @1 i autem$ @2 quoque$
Arcana Coelestia 6
Passage 7049
#7049 "Tum dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones": quod significet quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis, constat ex significatione "sponsi sanguinis" quod sit plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, de qua supra n. 7047; et ex significatione "circumcisionis" quod sit signum repraesentativam purificationis ab amoribus spurcis, de qua n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 4486, 4493. Dicitur hoc a Zippora, quia nunc 1genti illi permissam fuit repraesentare Ecclesiam, quod significatur per quod "cessaverit ab illo occidendo," n. 7048. (m)Quod circumcisio facta sit signum repraesentativum purificationis, est quia per abscissionem praeputii 2significabatur remotio amorum spurcorum, et per id nudatio interni, n. 7045; cum itaque ad internum nihil attenditur, 3ut apud (t)illam gentem quae fuit in externis absque interno, tunc 4remanet significatio circumcisionis seu abscissionis praeputii, nempe quod sit remotio amorum spurcorum, ita purificatio, quapropter illud pro signo repraesentativo inservire potuit.(n) @1 After fuit$ @2 significatur$ @3 sed solum ad externum$ @4 manet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7050
#7050 Quod in his tribus versibus arcana sint quae nusquam sciri possunt absque sensu interno, a singulis ibi patet; quis enim sciret quid significat quod Jehovah, postquam Moschi mandaverat ut iret Aegyptum, mox dein cum esset in via, (x)occurreret illi, et quaereret occidere illum? quis sciret quid significat quod Zippora, cum absciderat praeputium filii sui, faceret tangere pedes ejus, et diceret ad Moschen quod sponsus sanguinum is sibi esset; tum quod dein diceret, Sponsus sanguinum ad circumcisiones? quis non videt quod in his arcana recondita sint, et quod 1illa nequaquam detegi queant nisi ex sensu interno? @1 talia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7051
#7051 Qui de sensu interno Verbi nihil sciunt, illi non aliter credere possunt quam quod gens Israelitica et Judaica fuerit prae omni alia gente electa, et inde reliquis praestantior, ut quoque crediderunt ipsi; et quod mirum, hoc non solum credit ipsa illa gens, sed etiam id credunt Christiani; utcumque hi sciunt quod gens illa sit in spurcis amoribus, in sordida avaritia, in odio, et in fastu 1; et praeterea, quod interna quae sunt charitatis et fidei et quae sunt Domini nihil faciant et quoque aversentur; quod Christiani etiam credant quod gens illa prae aliis electa fuerit, est 2ex causa quia credunt quod electio et salvatio hominis sit ex misericordia, utcumque homo vivit, ac ita quod scelesti possint aeque in caelum recipi, ac pii et probi, non 3considerantes quod electio sit universalis, nempe omnium qui in bono vivunt; et quod Misericordia Domini sit 4erga omnem hominem qui abstinet a malo et vult vivere in bono, et 5sic qui patitur se duci a Domino, ac regenerari, quod fit per continuum vitae ejus 2 inde quoque est quod plerique in Christiano orbe 6etiam credant quod gens illa iterum 7eligetur, et tunc 8reducetur in terram Canaanem, et hoc quoque secundum sensum litterae, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, x (x)20-23, xi 11, 12, xxix [14] ad fin., xliii 5, 6, xlix 6-26 lvi 8, lx 4, lxi 3-10, lxii; apud Jeremiam, iii 14-19, xv 4, 14, xvi 13, 15, xxiii 7, 8, xxiv 9, 10, xxxi 31, 33, xxv 29, xxix 14, 18, xxx 3, 8-11, xxxi 8-10, 17, xxxiii 16, 20, 26; apud Hezechielem, v 10, 12, 15, xvi 60, xx 41, xxii 15, 16, xxxiv 12, 13, xxxvii 21, 22, xxxviii 12, xxxix 23, 27, 28; apud Danielem, vii 27, xii 7; apud Hoscheam, iii 4, 5; apud Joelem (x)iii 5 [A.V. ii 32], iv [A.V. iii]; apud Amosum, ix 8, 9, seq.; apuc Micham, v 7, 8; 9ex his et quoque ex aliis locis credunt etiam Christiani quod gens illa iterum eligetur ac introducetur in terram Canaanem, tametsi sciunt (m)quod gens illa exspectet Messiam qui introducet, et tamen norunt quod illa exspectatio vana sit, et quod regnum Messiae seu Christi non sit (c)ex hoc mundo, (c)ac sic quod terra Canaan, in 3 quam Messias introducet, sit caelum;(n) illi nec expendunt quod in Verbo sit sensus spiritualis, et quod in illo sensu per Israelem non intelligatur Israel, nec per Jacobum Jacob, nec per Jehudam Jehudah, sed quod per illos intelligantur quae repraesentant; nec expendunt quid historica de illa gente memorant, qualis 10illa fuit in deserto, et qualis dein in terra Canaane, quod corde idololatrica; tum quid Prophetae de illa et ejus scortatione spirituali et abominationibus; qualis illa sit, describitur in Cantico 11apud Moschen, his verbis, Occultabo facies Meas ab iis; videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non: dixerim, In extremos angulos ejiciam illos; cessare faciam ab homine memoriam illorum; nisi inimici dicerent, Manus nostra alta, neque Jehovah fecit omne hoc. Nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne istud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Mihi vindicta et retributio; in tempus nutabit pes eorum, prope namque est dies interitus eorum, et (x)properant futura illis, Deut. xxxii 20, 26-28, (x)32-35; quod Jehovah canticum illud Moschi dictaverit, videatur ibi xxxi 19, 21. 12De illa gente ita quoque Dominus, apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, viii 44; praeter in multis aliis locis. 4 Quod Christiani tametsi haec sciunt, usque credant quod gens illa tandem convertetur ad Dominum, et tunc introducetur in terram ubi prius fuerat, est, ut dictum, quia non sciunt sensum internum Verbi; (c)et quia putant quod nihil faciat vita hominis; et quod malum etiam per crebros actus irradicatum, nihil obstet quin homo per fidem, etiam unius horulae, spiritualis fieri possit et regenerari et sic acceptari a Domino; 13tum quod intromissio in caelum sit solius misericordiae, et quod haec sit erga singularem gentem, et non ita erga omnes in universo qui misericordiam Domini recipiunt; qui ita cogitant non sciunt quod prorsus contra Divinum sit quod quidam ut electi nascerentur ad salutem et 14 caelum, et quidam ut non electi ad damnationem et infernum; ita cogitare de Divino foret horrendum, quia foret summa immisericordia, cum tamen Divinum est ipsa Misericordia. Ex his nunc constare potest quod gens 15Israelitica et Judaica non electa fuerit, et minus (x)quod eligetur; 16tum quod non aliquid Ecclesiae apud illam fuerit, nec esse potuerit, sed modo repraesentativum ejus; et quod usque ad hunc diem conservata sit, fuerit propter Verbum Veteris Testamenti, de qua re videatur n. 3479. @1 i, ita in spurcis amoribus$ @2 etiam$ @3 cogitantes$ @4 ducere$ @5 regenerare illum; et hoc$ @6 Before in Christiano$ @7 eligeretur$ @8 reduceretur$ @9 scitur$ @10 fuerit$ @11 Mosis$ @12 nec expendunt Ipsius Domini verba de$ @13 et introduci in coelum, ac praeterea quod misericordia Domini sit determinata ad aliquam gentem$ @14 i ad$ @15 illa$ @16 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7052
#7052 Vers. 27-31. Et dixit Jehovah ad Aharonem, Vade obviam Moschi desertum; et ivit, et occurrit illi in monte Dei, et osculatus illum. Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae, quibus misit illum, et omnia signa quae praecepit illi. Et ivit Moscheh et Aharon, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israelis. Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen, et fecit signa ad oculos populi. Et credidit populus, et audiverunt quod visitaverit Jehovah filios Israelis, et quod viderit afflictionem illorum; et inflexerunt se et incurvaverunt se. "Et dixit Jehovah ad Aharonem" significat verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino: "Vade obviam Moschi" significat quod conjungeretur cum vero immediate a Divino procedente: "desertum" significat ubi non ita prius est: "et ivit, et occurrit illi in monte Dei" significat conjunctionem in bono amoris ibi: "et osculatus illum" significat affectionem conjunctionis: "et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae" significat influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae: "quibus misit illum" significat quae procedunt: "et omnia signa quae praecepit illi" significat illustrationem et inde confirmationem simul: "et ivit Moscheh et Aharon" significat vitam conjunctionis utriusque: "et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis" significat praecipua sapientiae quae Ecclesiae spirituali: "et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen" significat doctrinam inde a Divino: "et fecit signa ad oculos populi" significat confirmationem ad captum: "et credidit populus, et audiverunt" significat fidem et spem: "quod visitaverit Jehovah filios Israelis" significat illos qui ab Ecclesia spirituali, quod liberarentur et salvarentur per Adventum Domini: "et quod viderit afflictionem illorum" significat post tantas tentationes: "et inflexerunt se et incurvaverunt se" significat humiliationem.
Arcana Coelestia 6
Passage 7053
#7053 "Et dixit Jehovah ad Aharonem": quod significet verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino, constat a significatione "dixit" quod sit perceptio, de qua saepius; inde "dixit Jehovah" est perceptio a Divino; et a repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina veri ei boni, de qua n. 6998, 7009, ita verum ejus; nam omnis doctrina est veri, agit enim doctrina de vero et inde bono, quae doctrina fidei dicitur, et agit de bono et inde vero, quae doctrina charitatis vocaturi sed utraque est veri 1. @1 i, quod omne doctrinae sit verum, est quia se refert ad intellectum; sed omne quod se refert ad voluntatem est bonum quia id est vitae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7054
#7054 "Vade obviam Moschi": quod significet quod conjungeretur cum vero immediate a Divino procedente, constat ex significatione "vadere obviam" quod sit conjungi; et a repraesentatione "Moschis" quod sit verum immediate a Divino procedens, de qua supra n. 7010.
Arcana Coelestia 6
Passage 7055
#7055 "Desertum": quod significet ubi non ita prius est, nempe conjunctio, constat a significatione "deserti" quod sit ubi parum vitale adhuc, de qua n. 1927, ita ubi non bonum et inde verum, n. 4736, nam inde est vitale; hic ubi non conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero mediate procedente; quod ibi conjunctio fieret, significatur per quod "Aharon vaderet obviam Moschi desertum." Quod conjunctionem illam concernit, sciendum quod apud hominem verum mediate a Divino procedens dari possit, et tamen usque id non esse conjunctum cum vero quod immediate a Divino procedit. 2 Sed haec res quia 1 (t)arcana est, illustretur exemplis: qui secundum doctrinam suae Ecclesiae apud se confirmatam cogitant 2et docent, et non sciunt num vera sint aliunde quam ex eo quod ex (x)doctrina Ecclesiae sint, et quod a viris 3doctis et illustratis tradita, apud illos verum mediate a Divino procedens potest esse, sed usque hoc non conjunctum est cum vero quod immediate a Divino procedit; si enim conjunctum foret, tunc haberent 4affectionem sciendi verum propter verum, et imprimis propter vitam, inde quoque donati forent perceptione num doctrinalia Ecclesiae suae sunt vera antequam confirmant illa apud se, et viderent in singulis num concordarent confirmantia cum ipso vero. 3 Sint etiam pro exemplo: prophetae per quos Verbum scriptum est, illi scripserunt sicut spiritus a Divino 5dictavit, ipsa enim verba quae scriberent in auribus illorum enuntiabantur; apud illos fuit verum mediate a Divino procedens, hoc est, per caelum, sed non ideo verum quod immediate a Divino processit, nam non perceptionem habebant, quid singula in sensu interno signficarent, nam cum conjuncta sunt, tunc, ut dictum, perceptio datur. Conjunctio illa raro datur apud hominem, sed datur apud omnes qui in caelo, cumprimis qui in caelo intimo seu tertio sunt; nec apud hominem datur nisi ille in tantum regeneratus sit ut elevari queat a sensuali usque versus rationale suum, et sic in luce caeli ubi sunt angeli sisti. Apud omnem quidem hominem est influxus Divinus tam immediatus quam mediatus, n. 6063, 7004, sed conjunctio non est nisi apud illos qui perceptionem veri ex bono habent; nam 6illi apud quos conjunctus est influxus immediatus Divinus cum mediato 7se patiuntur a Domino duci, sed apud 8quos non conjuncti sunt 9influxus illi semetipsos ducunt; et hoc amant. Ex his nunc constare potest quid per "desertum" hic intelligitur, quod sit ubi non conjunctio. @1 i in se$ @2 aut$ @3 illustratis et doctis$ @4 perceptionem num doctrinalia sunt vera, antequam confirmantur$ @5 dictarunt$ @6 ille apud quem$ @7 ducitur a Domino$ @8 quem$ @9 ducitur a semet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7056
#7056 ["Et ivit, et] occurrit illi in monte Dei": quod significet conjunctionem in bono amoris ibi, constat ex significatione "occurrere" seu obviam venire, quod sit conjunctio, de qua mox supra n. 7054; et ex significatione "montis Dei" quod sit bonum amoris Divini, de qua n. 6829. Cum hoc ita se habet: conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero quod mediate procedit non dari potest quam in bono, nam bonum est ipsa humus; vera sunt semina, quae non alibi quam 1in bono ut in sua humo crescunt; 2 bonum 3etiam est ipsa anima veri, inde verum, ut sit verum, existit et inde vivit. 2 (s)Verum quod immediate a Divino procedit vocatur verum, sed est in se bonum quia a Divino Bono procedit; at est bonum cui omne verum Divinum unitum est; verum dicitur quia in caelo apparet ut lux, at est lux qualis lux vernalis cui calor vivificans omnia telluris 4unitus est; ex his constare quoque potest quod conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero quod mediate procedit non dari queat nisi in bono, consequenter nisi homo afficiatur vero propter verum, 5imprimis propter bonum, ita propter vitam, tunc enim homo in bono est. 3 6Adhuc sciatur quomodo se habet cum conjunctione illa, ex his: verum immediate a Divino procedens intrat in voluntatem hominis, haec via ejus est; at verum quod mediate a Divino procedit intrat in intellectum hominis, quapropter non conjunctio fieri potest nisi voluntas et intellectus unum agant, nempe nisi voluntas velit bonum et intellectus confirmet id per verum; cum itaque conjunctio est, tunc apparet Dominus ut praesens; Ejus praesentia etiam percipitur; at cum non conjunctio est, tunc est Dominus (d)sicut absens 7; sed absentia Ipsius non percipitur si non scitur ex aliqua perceptione quid Ipsius praesentia.(s) @1 ibi$ @2 i omnia enim vera spectant bonum, et procedunt a bono, quapropter verum cum vero, ut sit verum, non dari potest quam in bono,$ @3 enim$ @4 conjunctis$ @5 et$ @6 i Ut$ @7 i tametsi praesens$
Arcana Coelestia 6
Passage 7057
#7057 "Et osculatus illum": quod significet affectionem conjunctionis, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 4353, 5929, 6260.
Arcana Coelestia 6
Passage 7058
#7058 "Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae": quod significet influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae, constat ex significatione "indicare" quod sit influxus, de qua n. 5966; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum immediate procedens a Divino Domini, de qua n. 7010, 7054; ex repraesentatione "Aharonis" quod sit verum 1mediate procedens a Divino Domini, de qua n. 7009; et ex significatione "omnium verborum Jehovae" quod sint 2singula doctrinae; instructio significatur per quod "Moscheh 3indicavit illa Aharoni," fit enim instructio a Divino per influxum, qui significatur per "indicare"; ex his patet quod per "indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae" significetur influxus veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructio in singulis doctrinae. 2 Quod instructionem in singulis doctrinae attinet, datur illa cum verum immediate procedens a Divino Domini conjungitur cum vero quod mediate procedit, nam tunc datur perceptio, videatur supra n. 7055; (s)conjunctio illa datur imprimis apud angelos qui in tertio seu intimo caelo sunt, ac caelestes vocantur; illi habent exquisitam perceptionem 4 utriusque veri, et inde praesentiae Domini; causa est quia in bono sunt 5prae aliis, nam illis bonum innocentiae est; idcirco 6 Domino proximi sunt ac in luce fulgurante et quasi flammante, nam Dominum vident ut Solem cujus (t)lucis radii tales sunt ex propinquitate.(s) 3 Verum immediate procedens a Divino Domini dicitur, tametsi agitur hic in sensu interno de Domino cum fuit in mundo, et cum invocavit Patrem Suum sicut a 7Se separatum; sed quomodo hoc se 8habet, prius aliquoties dictum est, quod nempe Ipsum Divinum seu Jehovah fuit in Ipso, nam a Jehovah conceptus est, quare etiam Ipsum vocat Patrem Suum, (c)et Semet Filium Ipsius; sed 9Dominus tunc fuit in Humano infirmo ex hereditario a matre, et quantum in hoc fuit, tantum Jehovah seu Ipsum Divinum, quod fuit in Ipso, apparuit absens, at quantum Dominus fuit in Humano glorificato seu Divino facto, tantum Jehovah seu Ipsum Divinum praesens fuit ac in Ipso Humano; inde nunc sciri potest quomodo intelligitur per quod dicatur quod verum quod immediate processerat ex Divino fuerit ex Divino Domini. @1 quod mediate procedit$ @2 vera$ @3 indicaret omnia verba Jehovae$ @4 i conjunctionis$ @5 et ex bono perceptionem omnis veri habent$ @6 i etiam$ @7 semet$ @8 habuit$ @9 i quantum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7059
#7059 "Quibus misit illum": quod significet quae procedunt, nempe singula doctrinae, constat ex significatione "mitti" quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710.
Arcana Coelestia 6
Passage 7060
#7060 "Et omnia signa quae praecepit illi": quod significet illustrationem et inde confirmationem simul, constat ex significatione "signorum" quod sint illustratio et confirmatio veritatum, de qua n. 7012.
Arcana Coelestia 6
Passage 7061
#7061 "Et ivit Moscheh et Aharon": quod significet vitam conjunctionis utriusque, nempe veri immediate a Divino Domini procedentis et (x)veri quod mediate procedit, constat ex significatione "ire" quod sit vita, de qua n. 3335, 3690, 4882, 5493; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum immediate a Divino 1 procedens, de qua n. 7010, 7054; et a repraesentatione "Aharonis" quod sit verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009; 2inde nunc quia iverunt simul, significatur 3 vita conjunctionis utriusque. @1 i Domini$ @2 d inde nunc i et$ @3 i per illa verba$
Arcana Coelestia 6
Passage 7062
#7062 "Et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis": quod significet praecipua (x)sapientiae quae Ecclesiae spirituali, constat ex significatione "seniorum" quod sint praecipua sapientiae, ita quae concordant cum bono, de qua n. (x)6524; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod 1sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637. @1 sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 7063
#7063 "Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen": quod significet doctrinam inde a Divino, constat ex significatione "loqui" cum praedicatur de doctrina quae per "Aharonem" repraesentatur, quod sit 1enuntiatio et praedicatio", de qua n. 6987, 6999; ex repraesentatione "Aharonis" quod sit verum mediate procedens a Divino Domini, ita doctrina veri et boni, de qua n. 6998, 7009; et ex significatione "verborum quae locutus Jehovah ad Moschen" quod sit ex Divino, hoc est, per verum quod immediate procedit a Divino Domini, quod verum repraesentatur per "Moschen," n. 7010, 7054. @1 praedicatio et enuntiatio$
Arcana Coelestia 6
Passage 7064
#7064 "Et fecit signa ad oculos populi": quod significet confirmationem ad captum, constat ex significatione "signorum" quod sint confirmatio veritatum, ac ita cognitio, de qua n. 6870; et ex significatione "oculorum" quod sint illa quae sunt visus interni seu intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; ita "ad oculos" est ad intellectum seu captum.
Arcana Coelestia 6
Passage 7065
#7065 "Et credidit populus, et audiverunt": quod significet fidem et spem, constat ex significatione "credere" quod sit credere in spirituali sensu, seu fides, de qua n. 6956, 6970; et ex significatione "audire" quod sit oboedire et quoque appercipere, de qua n. 5017, hic spem habere, nam qui in fide (c)et oboedientia est, cum appercipit confirmationes 1, spem accipit; nam spes est inde. @1 i quae per signa significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7066
#7066 "Quod visitaverit Jehovah filios Israelis": quod significet illos qui ab Ecclesia spirituali, quod liberarentur et salvarentur per Adventum Domini, constat ex significatione "visitare" quod sit liberatio 1 per Adventum Domini in mundum, de qua n. 6895, ita quoque salvatio; quod illi qui ab Ecclesia spirituali per Adventum Domini in mundum adoptati sint ac salvati, videatur n. 6854, 6914, 7035; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, (t)6281, 6303, 6905. @1 i a falsis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7067
#7067 "Et quod viderit afflictionem illorum": quod significet post tantas tentationes, constat ex significatione "afflictionis" quod sit tentatio, de qua n. 5356; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637; de afflictione seu infestatione a falsis, ita de tentationibus illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ante Adventum Domini, videatur n. 6854, 6914, (x)7037.
Arcana Coelestia 6
Passage 7068
#7068 "Et inflexerunt se et incurvaverunt se": quod significet humiliationem, constat ex significatione "inflectere se et incurvare se" quod sit effectus humiliationis, de qua n. 2153, 6266; sed quod "inflectere se" sit humiliatio exterior et illorum qui in vero sunt, et quod "incurvare se" sit humiliatio interior et illorum qui in bono sunt, videatur n. 5682; quod ita sit, patuit saepius ab illis 1 qui in vero sunt, et ab illis qui in bono; qui in vero sunt, sunt quasi rigidi, ac stant 2erecti sicut duri, et cum se coram Divino humiliare debent, solum inflectunt parumper corpus; at qui in bono sunt, illi sunt quasi molles, et cum se coram Divino humiliant, se incurvant usque ad terram; verum enim absque bono prorsus rigidum est, et cum spectat bonum ut finem, rigidum illud incipit mollescere; at bonum in se molle est, et verum quod 3 insinuatur, quia fit ibi bonum, etiam mollescit; (m)causa est quia verum non in formam caelestem ordinari potest nisi 4a bono, inde est in se durum, forma enim caelestis est liberrima et nullius resistentiae; inde bonum 5apud quod verum rite ordinatum est simile est, ac, ut dictum, est molle.(n) @1 i in altera vita$ @2 recti$ @3 i ei$ @4 conjungatur$ @5 in quo$ Continuatio de Spiritibus Planetae Mercurii
Arcana Coelestia 6
Passage 7069
#7069 Porro, qualis est genius spirituum qui ex planeta Mercurio sunt, ex sequentibus adhuc patescere potest. Sciendum quod omnes quotcumque spiritus sunt fuerint homines; humanum enim genus est seminarium caeli; 1tum quod ipsi spiritus tales prorsus sint quales fuerunt cum vixerunt in 2mundo, nam unumquemque sequitur vita ejus; 3 quia ita est, genius hominum cujuscumque telluris cognosci potest (c)a genio spirituum qui inde sunt. @1 et$ @2 corpore$ @3 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7070
#7070 Quia spiritus e Mercurio in Maximo Homine referunt memoriam rerum a materialibus abstractarum, n. 6808, idcirco cum aliquis cum illis de terrestribus, corporeis, et mere mundanis loquitur, nolunt prorsus audire, cumque audire de illis coguntur, tunc transmutant ea in alia et plerumque in contraria ex causa ut evitent.
Arcana Coelestia 6
Passage 7071
#7071 Ut pro certo scirem quod talis eorum genius esset, licuit repraesentare illis prata, novalia, hortos, silvas, flumina, sed ilico transmutabant illa; prata et novalia obscurabant, et per repraesentationes implebant anguibus; flumina denigrabant, ut aqua non limpida appareret; 1cum quaererem cur ita facerent, dicebant quod non velint cogitare de talibus, sed de realibus, quae sunt cognitiones rerum a terrestribus abstractarum, imprimis talium quae existunt in caelis. @1 cumque$
Arcana Coelestia 6
Passage 7072
#7072 Postea repraesentabam illis volucres majores et minores, quales in nostra tellure sunt, (x) nam in altera vita repraesentari possunt talia quasi ad vivum, ipsa loquela spirituum et angelorum repraesentationibus plena est; cum volucres illas repraesentatas viderent, primum volebant illas mutare, sed dein delectabantur illis, et quiescebant; causa erat quia volucres significant cognitiones rerum, cujus rei perceptio quoque tunc influebat; ideo abstinebant ab illis transmutandis, et sic ab ideis memoriae suae avertendis. 1Postea repraesentare licebat coram illis amoenissimum hortum plenum lampadibus et lucernis; tunc morabantur et detinebantur, ex causa quia lampades cum lucernis significant veritates quae lucent a bono; inde patuit quod 2teneri potuerint in spectandis materialibus, modo simul insinuatur significatio illorum in sensu spirituali; quae enim sensus spiritualis sunt a materialibus abstracta sunt sed repraesentantur in materialibus. @1 Postmodum$ @2 detineri$
Arcana Coelestia 6
Passage 7073
#70731 Praeterea locutus sum cum illis de ovibus et agnis, sed talia non volebant audire quia ea illis percepta sunt ut terrestria; causa erat quia non intelligebant quid innocentia, quam "agni" significant; quod apperceptum est ex eo, cum dicerem quod agni nec in caelo ut agni repraesentati appareant, sed cum nominantur, ibi loco illorum percipiatur innocentia; tunc dicebant se non scire quid innocentia, sed (t)modo scire quoad vocem; causa est quia modo cognitionibus, non autem usibus, qui sunt cognitionum fines, afficiuntur, n. 6815; ita quia non afficiuntur cognitionum finibus, nec scire possunt ex perceptione interna quid innocentia. @1 In A this was written after n. 7076, but numbers were altered for its insertion here.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7074
#7074 Aliqui ex spiritibus telluris Mercurii ad me veniebant missi ab aliis, ut audirent quid 1apud me ageretur; quibus unus ex spiritibus nostrae telluris dicebat quod dicerent suis, ut non aliud quam verum loquerentur, et non, ut solent, interrogantibus opposita objicerent; nam si aliquis ex nostrae telluris spiritibus ita faceret, plecteretur; sed tunc respondebat cohors quae remota erat, (c)e qua spiritus illi emissi erant, quod 2si ideo plecterentur, omnes plecterentur, quoniam aliter facere nequeunt ex continuo usu; dicebant quod cum loquuntur cum hominibus suae telluris, 3 ita quoque faciant; at hoc non animo illos fallendi, sed ut sic inspirent desiderium sciendi; cum enim opposita objiciunt, et occultant res certo modo, tunc cupido sciendi excitatur, (c)et sic ex studio explorandi illa, memoria locupletatur. @1 hic$ @2 sic$ @3 i quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7075
#7075 De eadem re cum illis alia vice quoque loquebar; et quia sciebam quod loquerentur cum hominibus suae telluris, quaerebam quomodo incolas suos instruunt; dicebant quod non instruant illos quomodo se res habet, sed usque 1insinuent aliquam rei apperceptionem, ut inde cupido sciendi alatur et crescat; nam si responderent ad omnia, periret cupido; addebant quod opposita objiciant etiam ob causam ut veritas dein melius appareat; nam omnis veritas 2 apparet 3 relative ad opposita. @1 insinuent altered to insinuarent$ @2 i non$ @3 i nisi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7076
#7076 Pro more habent ut non dicant alicui quae sciunt, sed usque (x)ab omnibus scire velint quae illi sciunt; sed cum sua societate communicant omnia, usque adeo ut quae unus scit, omnes sciant, et quae omnes, quisque ibi.
Arcana Coelestia 6
Passage 7077
#7077 Quia spiritus Mercurii tales sunt et usque abundant cognitionibus, in aliqua specie fastus sunt, n. 6813; inde putant quod tam multa sciant ut vix sciri plus possit; sed illis a nostrae telluris spiritibus dictum est quod non multa sciant sed pauca, et quod illa quae non sciunt sint infinita respective; 1quodque illa quae non sciunt ad illa quae sciunt sint sicut aquae maximi oceani ad aquas pusilli fontis. Ut scirent quod ita esset, dabatur ut quidam angelicus spiritus cum illis loqueretur, et diceret illis in 2genere quid scirent et quid non scirent, et quod 3infinita essent quae non scirent, 4tum quod in aeternum ne quidem communia rerum scire possent. 5Loquebatur ille per ideas angelicas, 6 multo promptius quam illi, et quia detegebat quid scirent et quid non scirent, stupore perculsi sunt 7. Postea vidi alium angelum cum illis loquentem; apparuit ille in aliqua altitudine 8 dextrorsum; is enumerabat perplurima quae non scirent; et postea loquebatur cum illis per mutationes status quas dicebant se non intelligere; tunc illis dicebat quod unaquaevis mutatio status infinita contineat, et quoque unumquodvis minimum ejus. Cum hoc audiverunt, quia fuerunt in fastu propter cognitiones, coeperunt se humiliare; humiliatio repraesentabatur per voluminis eorum 9demissionem deorsum (nam apparebat cohors illa tunc sicut volumen, antrorsum versus sinistrum ad distantiam, in plano regionia infra umbilicum); sed volumen apparebat sicut incavatum in medio, et a lateribus elevatum; reciproca etiam motitatio ibi animadvertebatur; dicebatur etiam illis quid id significaret hoc est, quid cogitarent in sua humiliatione, et quod illi qui a lateribus elevati apparebant nondum in aliqua humiliatione essent; et vidi quod separaretur volumen, et quod illi qui non in humiliatione erant relegarentur versus suum orbem, reliquis remanentibus. (m)Quia spiritus planetae Mereurii fugiunt spiritus nostrae telluris propter materialia in quibus sunt 10, et quaesiverunt num tales possent angeli fieri, n. (x)6929, nunc responsum tulerunt quod angelus qui cum illis locutus est ex hac tellure fuerit.(n) @1 et quod$ @2 communi$ @3 indefinita$ @4 et$ @5 In A this sentence is written at the end of with sign for inclusion here.$ @6 i ac ita$ @7 i, nam agnoscebant$ @8 i supra caput$ @9 After umbilicum)$ @10 Two or three indecipherable words here.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7078
#7078 Sciendum quod spiritus aliarum tellurum non appareant intra sphaeram ubi spiritus nostrae telluris, sed extra illam, quidam ad majorem quidam ad minorem distantiam, et quoque ad diversas plagas; causa est quia spiritus unius telluris non similis genii (c)ac vitae sunt cum spiritibus alius telluris; tum quia alias provincias in Maximo Homine constituunt; status vitae dissimilitudo facit apparentiam illam; sed in caelo intimo non apparent a [se] mutuo separati. Spiritus autem Mercurii non apparent ad certam plagam nec ad certam distantiam, 1 sed apparent nunc antrorsum, nunc sinistrorsum, nunc paulo ad tergum; causa est quia licet illis pervagari universum ad comparandum sibi cognitiones, et sic ad locupletandum memoriam; 2planeta illorum sistitur spiritibus a tergo, similiter etiam sol mundi cum de illo cogitant, nam de illo ne hilum apparet; quod a tergo sistatur, (m)causa 3 est quia sol mundi 4 illis qui in altera vita prorsus in obscuro est et caligo; sol caeli autem seu Dominus apparet antrorsum 5 ante dextrum oculum quia inde illis omnis lux;(n) oculus enim dexter non modo correspondet visui intellectuali quatenus illuminatur a vero sed etiam quatenus a bono, n. 4410; ita Dominus aspicit hominem ex bono et illuminat illum per bonum. @1 i sicut spiritus aliarum tellurum,$ @2 ipsa planeta$ @3 i dicta$ @4 i et lux ejus$ @5 i est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7079
#7079 Continuatio de spiritibus planetae Mereurii ad finem capitis sequentis.