Arcana Coelestia – Exodus, caput 06

EXODI CAPUT SEXTUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 6
Passage 7178

#7178 Nemo scire potest quid bonum in spirituali sensu intellectum nisi sciat quid amor erga proximum et amor in Deum; et nemo scire potest quid malum nisi sciat quid amor sui et amor mundi. Nec quisquam scire potest ex agnitione interiore quid verum quod fidei nisi sciat quid bonum et nisi sit in bono; nec quisquam scire potest quid falsum nisi sciat quid malum. Quapropter nemo se scrutari potest nisi sciat quid bonum ex binis ejus amoribus ac verum ex bono; et nisi sciat quid malum ex binis ejus amoribus et falsum ex malo.

Arcana Coelestia 6
Passage 7179

#7179 Sunt binae facultates apud hominem, una vocatur intellectus et altera voluntas; 1 voluntas data est homini propter bonum quod est amoris, et intellectus propter verum quod est fidei; nam bonum quod est amoris se refert ad voluntatem, et verum quod fidei se refert ad intellectum; communicat una facultas cum altera mirabiliter. Se conjungunt apud illos qui in bono sunt et inde in vero; et quoque se conjungunt apud illos qui in malo sunt et inde in falso; apud hos et illos binae illae facultates faciunt unam mentem; aliter apud illos qui in vero sunt quoad fidem et in malo quoad vitam; (x)pariter apud illos qui in falso sunt quoad fidem et in apparente bono quoad vitam. @1 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 7180

#7180 Non licet homini dividere mentem suam, et a se mutuo distrahere binas illas facultates, hoc est, intelligere et loqui verum, ac velle et facere malum; tunc enim una facultas spectaret sursum seu versus caelum, et altera spectaret deorsum seu versus infernum, et sic homo penderet inter utrumque; sed sciat quod voluntas auferat et intellectus faveat. Ex his patet quomodo se habet cum fide et cum amore, et quomodo cum statu hominis si separantur.

Arcana Coelestia 6
Passage 7181

#7181 Nihil magis necessarium est homini quam ut sciat num in se sit caelum vel num infernum; nam in uno aut in altero vivet in aeternum; ut illud sciat, necessum est ut sciat quid bonum et quid malum, nam bonum constituit caelum et malum constituit infernum; utrumque docet doctrina charitatis.

Arcana Coelestia 6
Passage 7182

#7182 Amor in Deum dicitur, et intelligitur amor in Dominum, nam non alius est Deus; est Pater in Ipso, Joh. xiv 9-11, et est sanctum spiritus ab Ipso, Joh. xvi 13-15. 1CAPUT VI @1 i EXODI above CAPUT VI I$ 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Nunc videbis quid faciam Pharaoni, quia manu forti mittet illos, et manu forti expellet illos e terra sua. 2. Et locutus est DEUS ad Moschen, et dixit ad illum, Ego JEHOVAH. 3. Et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in DEO Schaddai; et nomine MEO JEHOVAH non notus sum illis. 4. Et etiam erexi foedus Meum cum illis, ad dandum illis terram Canaanem, terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt. 5. Et etiam Ego audivi gernitum filiorum Israelis, quod Aegyptii servire faciant illos; et recordatus sum foederis Mei. 6. Propterea dic filiis Israelis, Ego JEHOVAH, et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum, et liberabo vos a servitio illorum; et redimam vos brachio extenso, et judiciis magnis. 7. Et accipiam vos Mihi ad populum, et ero vobis ad DEUM, et cognoscetis quod Ego JEHOVAH DEUS vester, educens vos a sub oneribus Aegypti. 8. Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et dabo illam vobis hereditatem; Ego JEHOVAH. 9. Et locutus Moscheh ita ad filios Israelis, et non audiverunt ad Moschen, prae angustia spiritus, et prae servitio duro. 10. Et locutus JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 11. Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti, et mittat filios Israelis e terra sua. 12. Et locutus Moscheh coram JEHOVAH, dicendo, Ecce filii Israelis non audiverunt ad me, et quomodo audiet me Pharao, et ego praeputiatus labiis? 13. Et locutus JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem, et praecepit illis ad filios Israelis, et ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis e terra Aegypti. 14. Haec capita domus patrum illorum; filii Rubenis primogeniti Israelis, (x)Chanoch et Pallu, Chezron et Carmi; hae familiae Rubenis. 15. Et filii Schimeonis, Jemuel et Jamin, et (x)Ohad, et Jachin, et Zochar, et Schaul filius Canaanitidis; hae familiae Schimeonis. 16. Et haec nomina filiorum Levi juxta nativitates illorum, Gerschon, et Kehath, et Merari; et anni vitae Levi septem et triginta et centum anni. 17. Filii Gerschonis, Libni et Schimei, juxta familias illorum. 18. Et filii Kehath, Amram et Jizhar, et Chebron, et Ussiel; et anni vitae Kehath tres et triginta et centum anni. 19. Et filii Merari, Machli et Muschi; hae familiae Levi juxta nativitates illorum. 20. Et accepit Amram (x)Jochebed amitam suam sibi in mulierem, et peperit illi Aharonem et Moschen; et anni vitae Amram septem et triginta et centum anni. 21. Et filii (x)Jizharis, Korach et Naepheg, et Sichri. 22. Et filii Ussiel, Mischael et Elzaphan, et Sithri. 23. Et accepit Aharon Elischebam, filiam (x)Amminadabi, sororem Nachaschonis, sibi in mulierem; et peperit illi Nadabum, et Abihu, et Eleasarem, et Ithamarem. 24. Et filii Korachi, Assir et Elkanah, et Ahiasaph; hae familiae Korachitarum. 25. Et Eleasar filius Aharonis accepit sibi de filiabus Putielis sibi in mulierem; et peperit illi Pinchasum. Haec capita patrum Levitarum juxta familias eorum. 26. Hic Aharon et Moscheh, quibus dixit JEHOVAH, Educite filios Israelis e terra Aegypti juxta exercitus illorum. 27. Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis ex Aegypto: hic Moscheh et Aharon. 28. Et fuit in die locutus JEHOVAH ad Moschen in terra Aegypti. 29. Et locutus JEHOVAH ad Moschen, dicendo, Ego JEHOVAH, loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te. 30. Et dixit Moscheh coram JEHOVAH, Ecce ego praeputiatus labiis, et quomodo audiet ad me Pharao? CONTENTA

Arcana Coelestia 6
Passage 7183

#7183 In praecedente capite actum est de illis qui e regno spirituali Domini, quod infestati a falsis, et tandem quod propter infestationes 1illas prope desperationem essent; nunc sublevantur spe, et promissione quod certo liberandi; de hac re in sensu interno in hoc capite agitur; et significantur per illa quae Jehovah locutus est ad Moschen. @1 a falsis A illos I$

Arcana Coelestia 6
Passage 7184

#7184 Postea describitur regnum spirituale Domini quoad fidem et quoad charitatem, et dein quoad doctrinam, tum quoad receptionem legis Divinae; Reuben et Schimeon ac illorum familiae repraesentant illa quae fidei sunt; Levi et ejus familiae illa quae charitatis; Aharon et ejus familiae illa quae sunt doctrinae; et Moscheh illa quae sunt legis Divinae. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 6
Passage 7185

#7185 Vers. 1. Et dixit Jehovah ad Moschen, Nunc videbis quid faciam Pharaoni, quia nianu forti mittet illos, et manu forti expellet illos e terra sua. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem de lege Divina: "Nunc videbis quid faciam Pharaoni" significat manifestam perceptionem quid eveniet illis qui infestant: "quia manu forti mittet illos" significat quod omni vi et potentia fugient illos: "et manu forti expellet illos e terra sua" significat quod omni vi et potentia e propinquitate sua fugabunt illos.

Arcana Coelestia 6
Passage 7186

#7186 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod 1significet instructionem de lege Divina, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod sit instructio ex Divino, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, 7014. Quod "dixit Jehovah ad Moschen" significet instructionem de lege Divina, est quia ad finem praecedentis capitis ex lege Divina fore creditum est quod illi qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus statim liberarentur; cum tamen secundum ordinem est quod mali qui infestant, per gradus removendi sint, et quod 2 illi qui ab Ecclesia spirituali per gradus liberandi; alius enim non est ordo Divinus; (m)inde etiam nec 2 alia est lex Divina, nam omnis lex Divina est ordinis, 3usque adeo ut sive dicas lex Divina vel lex ordinis Divini,(n) idem sit; de 4hac lege nunc instruuntur illi qui ab Ecclesia spirituali, 5et quod ex illa sit quod certo liberandi, quando tempus et status 6 secundum ordinem adest; quod "Moscheh," per quem hic repraesentatur lex Divina qualis est apud illos qui ab Ecclesia spirituali, cum in statu infestationum sunt, ex lege Divina crediderit fore, quod (x)statim ab infestationibus liberarentur, patet (c)ex illis quae locutus ad finem capitis praecedentis, nempe, "Quare malefecisti populo huic? quare hoc, misisti me, et Iiberando non liberasti populum Tuum?" per quae significatur quod nimium infestentur a falsis, cum tamen lex a Divino procedens videatur aliter dicere, et quod sic e statu infestationum non exempti sint, videatur n. 7165, 7166, 7169. 3 Quod successive per gradus liberentur ab infestationibus illi qui ab Ecclesia spirituali et in terra inferiore sunt, et non statim, est quia mala et falsa inhaerentia non aliter possunt removeri, (c)ac bona (c)et vera loco illorum insinuari; hoc fit per plures status mutationes, ita successive per gradus. Qui credunt quod homo statim introduci possit in caelum, et quod hoc solum misericordiae Domini sit, nimium falluntur; si hoc foret, omnes quotcumque in inferno sunt elevarentur in caelum, nam Domini misericordia est erga omnes; sed secundum ordinem est ut quisque vitam suam quam vixerat in mundo secum ferat, et secundum illam sit status ejus in altera vita, et quod misericordia Domini influat apud omnes, sed quod diversimode recipiatur, et ab illis qui in 7malo sunt rejiciatur; et quia imbuerunt hoc in mundo, etiam retinent illud in altera vita, 8nec in altera vita (x) datur emendatio, arbor enim jacet ubi 9cecidit; ex his patet quod secundum ordinem sit ut illi qui in bono vixerunt, et apud quos quoque crassa et impura quae sunt amorum mundi et sui, non possint associari illis 10qui in 11caelis, antequam illa 12amota sunt. Ex his patet quod liberatio ab infestationibus successive per gradus fiat. @1 sit I$ @2 i etiam$ @3 et quoque$ @4 his legibus ordinis$ @5 attamen cum promissione certa, quod$ @6 i leberationis$ @7 malis$ @8 et hoc absque facultate tunc acquisita in mundo vitam mutandi, nam arbor$ @9 cadit; inde$ @10 quae I$ @11 coelo$ @12 remota$

Arcana Coelestia 6
Passage 7187

#7187 "Nunc videbis quid faciam Pharaoni": quod significet manifestam perceptionem quid eveniet illis qui infestant, constat ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, hic manifesta perceptio quia dicitur de instructione a Divino; ex significatione "quid faciam" quod sit quid eveniet; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui per injecta falsa infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142.

Arcana Coelestia 6
Passage 7188

#7188 "Quia manu forti mittet illos": quod significet quod omni vi et potentia fugient illos, constat ex significatione "manus fortis" quod sit omnis vis et potentia; quod "manus" sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931, 5327, 5328, 6947, 7011; et ex significatione "mittere illos" quod sit fugere ab illis. Cum hoc ita se habet: cum infernales absterrentur a malis faciendis per punitiones, tandem abstinent ab infestatione, et volunt relinquere illos et aufugere; sed quia unicum jucundum vitae eorum est malum facere ac infestare, idcirco non abstinere possunt nisi adhibeant omnem vim et potentiam ad se removendum; quod enim jucundum vitae alicujus est, hoc quia est amoris ejus, est vitae ejus, et aufert, nec resisti potest nisi injucundum punitionis praevaleat super jucundum malum faciendi; inde punitiones malorum in altera vita 1. @1 i: quod ita sit, a multa experientia nosse datum est$

Arcana Coelestia 6
Passage 7189

#7189 "Et manu forti expellet illos e terra sua": quod significet quod omni vi et potentia a propinquitate fugabunt illos, constat ex significatione "manu forti" quod sit omni vi et potentia, de qua mox supra n. 7188; ex significatione "expellere illos" quod sit fugare; et ex significatione "terrae suae" quod sit 1propinquitas; quod terra ubi illi qui ab Ecclesia spirituali (x)infestantur a falsis sit propinqua infernis quae infestant, et vocatur terra inferior, videatur n. 7090; inde 2"e terta sua" est e propinquitate. @1 ex propinquate (propinquitate intended)$ @2 per terram suam hic significatur propinquitas$

Arcana Coelestia 6
Passage 7190

#7190 Vers. 2-8. Et locutus est Deus ad Moschen, et dixit ad illum, Ego Jehovah. Et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai; et nomine Meo Jehovah non notus sum illis. Et etiam erexi foedus Meum cum illis, ad dandum illis terram Canaanem, terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt. Et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis, quod Aegyptii servire faciant illos; et recordatus sum foederis Mei. Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum, et liberabo vos a servitio illorum; et redimam vos brachio extenso, et judiciis magnis. Et accipiam vos Mihi ad populum, et ero vobis ad Deum, et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, educens vos a sub oneribus Aegypti. (x)Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et dabo illam vobis hereditatem; Ego Jehovah. "Et locutus est Deus ad Moschen" significat novum sed priori continuum: "et dixit ad illum, Ego Jehovah" significat confirmationem a Divino, quae irrevocabilis: "et apparui ad Abrahamum, ad Jiscbakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai" significat tentationes Domini quoad Humanum et tentationes fidelium, ac postea consolationes: "et nomine Meo Jehovah non notus sum illis" significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali in statu tentationum non cogitarent de Divinis quae Ecclesiae: "et etiam erexi foedus Meum cum illis" significat tunc usque conjunctionem per Divinum Humanum Domini: "ad dandum illis terram Canaanem" significat per quam elevarentur in caelum: "terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt" significat ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instrueti fuerunt et secundum quae vixerunt: "et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis" significat illorum dolorem ex pugna: "quod Aegyptii servire faciant illos" significat cum illis qui in falsis, qui conantur subjugare: "et recordatus sum foederis Mei" significat quod exemptio ab illis propter conjunctionem: "propterea dic filiis Israelis" significat quod lex Divina dabit ut appercipiant illi qui e regno spirituali Domini: (m)"Ego Jehovah" significat confirmationem a Divino:(n) "et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum" significat quod Dominus eximet illos ab infestationibus illorum qui in falsis: "et liberabo vos e servitio illorum" significat plene a conatu subjugationis illorum: "et redimam vos brachio extenso" significat eductionem ab inferno ex Divina potentia: "et judiciis magnis" significat secundum leges ordinis ex Divino Humano Domini: "et accipiam vos Mihi 1ad populum" significat quod illi adjicientur iis in caelo qui ibi Domino serviunt: "et ero vobis ad Deum" significat quod Divinum quoque recipient: "et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester" significat tunc apperceptionem quod Dominus solus Deus: "educens vos a sub oneribus Aegypti" significat Qui ab infestationibus a falsis liberavit: "et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo" significat ex Divina potentia elevationem ad caelum, ubi Divinum Humanum Domini est Omne: "et dabo illam vobis hereditatem" significat vitam ibi Domini in aeternum: "Ego Jehovah" significat confirmationem a Divino. @1 in I$

Arcana Coelestia 6
Passage 7191

#7191 "Et locutus est Deus ad Moschen": quod significet novum sed priori continuum, constat ex eo quod saepius legatur in textu continuo, "dixit Jehovah," et "locutus est Jehovah," ut quoque in hoc capite, vers. 1, "dixit Jehovah ad Moschen"; hoc versu "locutus est Deus ad Moschen"; pariter vers. 10, 13, 28, 29; similiter alibi; quae repetitio non aliud significat quam aliquod novum ibi incohans, quod tamen annectendum est praecedenti; quod "dixit Jehovah" sit novum perceptionis, videatur n. 2061, 2238, 2260. Sciendum quod Verbum (c)in lingua sua originali careat terminationum signis, 1 quare loco illorum fuerunt talia, et loco terminationum seu distinctionum minorum fuit "Et," quapropter hoc tam frequenter occurrit; 2 est quoque sermo angelicus continuus, cum terminationibus quidem, sed 3mirabiliter ibi antecedentia connectuntur sequentibus; sunt enim ideae angelicae plenissimae rebus, et innumerabilibus quae ineffabiles, et homini, 4cum in mundo est, incomprehensibiles 5; inde fines periodorum praecedentium cum principiis periodorum sequentium 6plene connecti possunt, et sic ex pluribus seriebus formari una; 7 quod stupendum et incredibile, in sermone 8angelico repraesentatur forma caeli, inde in omni sermone angelico est concentus qualis est canticorum qui in quavis terminatione desinit in monosyllabicum, ita in unum; et mihi dictum est quod id fiat 9ex causa quia omnia et singula in caelo se 10referunt ad unum Deum, ut ad finem suum. Ex his etiam constare potuit quod omne cogitationis et inde 11 sermonis per caelum influat a Domino, et quod inde concentus talis in sermone cadens in unum. @1 i aliter ac scripta hodierna,$ @2 i quod terminationum signa non fuerint, est quia ideae spirituales continuantur uua in alteram ne in praecedente interstitio moretur cogitatio, et sic sequens non aeque in perceptionem veniat,$ @3 quae$ @4 dum$ @5 i sunt et ineffabiles$ @6 mirabiliter$ @7 i et$ @8 ita repraesentare coeli formam, quapropter$ @9 ob causam$ @10 After suum$ @11 i omne$

Arcana Coelestia 6
Passage 7192

#7192 "Et dixit ad illum, Ego Jehovah" quod significet confirmationem a Divino, quae irrevocabilis, constare potest absque explicatione; a Jehovah enim, hoc est, a Domino, non confirmari aliquid potest quam per Se Ipsum; per caelum non potest quia hoc longe infra Ipsum est, minus per 1aliquod in mundo; sed ut Divina confirmatio sit, quae aeterna et irrevocabilis, ab Ipso Divino erit; 2talis confirmatio, nempe Ego Jehovah, legitur saepe apud Moschen, ut Exod. xii 12; Lev. xviii 5, 6, xix 12, 14, 18, 28, 30, 32, 37, xx 8, xxi 12, xxii 2, 3, 8, 30, 31, 33, xxvi 2, 45; Num. iii 13, 41, 45. Et apud Prophetas dictum Jehovae, per quod similiter confirmatio a Divino intelligitur, ut Esai. iii 15, xiv 22, 23, xvii 6, xxii 14, 25, xliii 12, lii 5; Jer. ii 22, iii 1, 10, 13, 20, viii 12, xii 17, xiii 25, (x)xv 6, 20, xvi (x)16, xxiii 7, 24, 29, 31, et alibi pluries. 3Confirmatio a Divino etiam fit per Divinum 4Humanum, ita quoque per Se Ipsum, apud Esaiam, Juravit 5Jehovah per dextram Suam, et per brachium roboris Sui, lxii 8. @1 aliquid$ @2 quia Dominus loquutus est Verbum, idcirco toties apud Mosen dicitur Ego Jehovah, et per id significata est confirmatio a Divino$ @3 i Alibi$ @4 Humanum Domini, ut$ @5 Deus AI$

Arcana Coelestia 6
Passage 7193

#7193 "Et apparui ad Abrahamum, 1 ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai": quod significet tentationes Domini quoad Humanum et tentationes fidelium, ac postea consolationes, constat a significatione "apparere" seu "videri" cum de Jehovah dicitur, quod sit perceptio a Divino, de qua n. 2150, 3764, 4567, 5400; ex repraesentatione "Abrahami, Jischaki, et Jacobi" quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, de qua n. 6804, 6847; hic autem quia Jehovah loquitur et dicit quod apparuerit illis, significatur Dominus quoad Humanum, hoc est, Humanum antequam Divinum factum est; per "Abrahamum" significatur caeleste in Humano illo, per "Jischakum" spirituale, et per "Jacobum" naturale. 2 Quod Dominus quoad Humanum hic 2per illos intelligatur, non quoad Ipsum Divinum ac quoad Divinum Humanum, est quia de tentationibus agitur, et Dominus quoad Humanum, antequam Divinum factum est, potuit tentari, non autem quoad Divinum Humanum, et minus quoad Ipsum Divinum; 3Divinum enim est extra omnes tentationes 4; infernales qui tentant ne quidem accedere possunt ad angelos caelestes, cum enim accedunt, corripiuntur horrore et angore, et sunt sicut 5exanimarentur; cum ad illos accedere non possunt, et hoc propter Divinum quod est apud illos, multo minus possunt accedere ad Divinum, quod infinite est supra angelicum; ex his constare 6 potest quod Dominus humanum infirmum a matre assumpserit ut tentari posset, et per tentationes reducere omnia in caelo et in inferno in ordinem, ac simul tunc humanum Suum glorificare, hoc est, Divinum facere. 3 Quod per "Deum Schaddai" significentur tentationes, et postea consolationes, videatur n. 1992, 3667, 4572, 5628; postea consolationes dicitur quia ex ordine Divino est quod post 7tentationum dolores sequantur solatia, non aliter ac post vesperam et noctem mane et aurora; correspondent etiam, nam sunt vices statuum in altera vita, sicut sunt vices temporum in mundo; status tentationum et infestationum, tum status desolationum, sunt ibi vespera et nox, 8et status consolationum et festivitatum sunt ibi mane et aurora. Quod per eadem verba, nempe "apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum," etiam significentur tentationes fidelium, et postea consolationes, est quia regeneratio hominis, quae fit mediis tentationibus, est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688, ideo quae de Domino in supremo sensu, de fidelibus in sensu respectivo interno, in Verbo intelliguntur. @1 i et I$ @2 After intelligatur$ @3 quod enim Divinum est, hoc$ @4 i est$ @5 exanimentur; et$ @6 i quoque$ @7 tentationes$ @8 at$

Arcana Coelestia 6
Passage 7194

#7194 1"Et" nomine Meo Jehovah non notus sum illis": quod significet quod illi qui ab Ecclesia spirituali in statu tentationum non cogitarent de Divinis quae Ecclesiae, constat ex significatione "nominis Jehovae" quod sit omne in uno complexu, quo colitur Deus, de qua n. 2724, 3006, 6674, ita omne Divinum 2in Ecclesia; per "nomen Jehovae" proprie intelligitur Divinum Humanum Domini, n. 2628, 6887, et quia per Illud et ab Illo procedit omne fidei et onme amoris, quae sunt Divina in Ecclesia, est Illud in uno complexu omne cultus Divini; et ex significatione "non notus esse" quod sit non sciri, seu non cogitari de illis, hoc est, de Divinis quae 2in Ecclesia, nempe in statu tentationum, quae per "Deum Schaddai" significantur; quare dicitur quod ille notus fuerit Abrahamo, Jischako, et Jacobo, non autem nomine Suo "Jehovah"; hic sensus internus 3est horum verborum; 4at sensus externus seu historicus alius est, ex hoc sensu constare potest quod Abraham, Jischak, et Jacob non coluerint Jehovam, sed Deum Schaddai, videatur n. 1992, 3667, 5628, et quod Abraham nesciverit Jehovam, n. 1356, 2559; quod autem in historicis de Abrahamo, Jischako, et Jacobo, nominetur Jehovah, est quia Verbum illud scriptum est a Mosche, cui nomen Jehovae notum factum est, et in historicis illis Jehovah nominatur ob sensum internum; nam ubivis in Verbo Jehovah nominatur cum de bono quod amoris agitur, at Deus cum de vero quod fidei, n. 709, 732, 1096, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402. @1 In I$ @2 Ecclesiae$ @3 After verborum$ @4 Ex sensu externo seu historico, hic$

Arcana Coelestia 6
Passage 7195

#7195 "Et etiam erexi foedus Meum cum illis": quod significet tunc usque conjunctionem per Divinum Humanum, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804; et ex repraesentatione "Abrahami, Jischaki, et Jacobi," qui hic sunt illi cum quibus foedus, quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 6804, 6847; ex his patet quis sensus internus 1horum verborum est, proximus, quod unio Ipsius Divini sit cum Divino Humano; et inde sensus sequens, quod conjunctio sit Ipsius Divini cum illis qui ab Ecclesia spirituali per Divinum Humanum, nam, ut prius aliquoties ostensum est, illi qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per 2 Divinum Humanum Domini, videatur n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin.; tunc usque dicitur ut conjungatur cum mox praecedente, quod nempe tunc conjunctio cum in statu tentationum non cogitarent de Divinis 3in Ecclesia, nam in statu tentationum Dominus praesentior est quam extra illum, tametsi aliter apparet, videatur n. 840. @1 illorum$ @2 i adventum Domini in mundum, ita per Ipsius$ @3 quae Ecclesiae$

Arcana Coelestia 6
Passage 7196

#7196 "Ad dandum illis terram Canaanem": quod significet per quam elevarentur in caelum, constat ex significatione "terrae Canaanis" quod sit regnum Domini in caelis, et quod sit Ecclesia, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4447, 6516; quod elevari in caelum significetur per "dare illam terram," patet, nam illi quibus datur caelum elevantur.

Arcana Coelestia 6
Passage 7197

#7197 "Terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt": quod significet ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instructi sunt et secundum quae vixerunt, constat ex significatione "terrae" quod sit regnum Domini in caelis et in terris, de qua mox supra n. 7196, ita quoque quae sunt regni Domini, quae quod sint fides et charitas, notum est; inde quoque haec, ubi de instructione et vita, quae 1significantur per "peregrinari," agitur, per "terram Canaanem" significantur; et ex significatione "peregrinari" quod 2sit instructio et vita, de qua n. 1463, 2025, (x)3672; inde patet quod per "terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt" significetur ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instructi sunt et secundum quae vixerunt. Cum his ita se habet: cuique in altera vita datur caelum secundum illa quae fidei et charitatis sunt apud illum, nam charitas et fides faciunt caelum apud unumquemvis; sed cum dicitur quod charitas et fides faciant caelum, intelligitur vita charitatis et fidei; at probe sciendum quod vita cui caelum, sit vita secundum vera et bona fidei, de quibus instructus est homo; nisi illa sint normae et principia vitae ejus, frustra exspeetat caelum utcumque vixerit; absque illis enim est homo (x)sicut arundo qui secundum omnem ventum nutat, 3nam flectitur a malis aeque ac a bonis, 4quia nihil veri et boni habet apud se firmatum, per quod ab angelis teneri possit in veris qet bonis, et abduci a falsis et malis quae infernales continuo injiciunt; verbo, vita boni Christiani 5est quae facit caelum, non vita boni naturalis. @1 significatur$ @2 d sit i sint$ @3 flectitur enim$ @4 nam$ @5 erit$

Arcana Coelestia 6
Passage 7198

#7198 "Et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis": quod significet illorum dolorem ex pugna, constat ex significatione "gemitus" quod sit dolor ex pugna; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, qui infestati a falsis et inde in pugna 1sunt. @1 fuerunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 7199

#7199 "Quod Aegyptii servire faciant illos": quod significet cum illis qui in falsis, qui conantur subjugare, constat ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis, de qua n. 6692, 7097, 7107, 7110, 7126, 7142; et ex significatione "servire facere" quod sit conari subjugare, de qua n. 6666, 6670, 6671.

Arcana Coelestia 6
Passage 7200

#7200 "Et recordatus sum foederis Mei": quod significet quod exemptio ab illis propter conjunctionem, constat ex significatione "recordari foederis," nempe "cum Abrahamo, Jischako, et Jacobo, ad dandum illis tertam Canaanem," quod sit liberatio seu exemptio ab infestationibus, quae significantur per servitutes in Aegypto, et elevatio ad caelum; et ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua supra n. (x)7195. Propter conjunctionem dicitur quod liberandi et elevandi in caelum, conjunctio enim 1cum Domino fit per fidem et amorem, nam vera quae fidei et bona quae amoris procedunt a Domino, et quae procedunt ab Ipso sunt Ipsius adeo ut sint Ipse; qui itaque recipiunt illa conjunguntur Ipsi, et qui conjunguntur Ipsi non possunt aliter quam elevari ad Ipsum, hoc est, 2in caelum. @1 After fit$ @2 ad$

Arcana Coelestia 6
Passage 7201

#7201 "Propterea dic filiis Israelis": quod significet quod lex Divina dabit ut appercipiant illi qui e regno spirituali Domini, constat ex repraesentatione "Moschis" ad quem dicitur quod diceret "filiis Israelis," quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; ex significatione "dicere" quod sit appercipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2619, 2862, 3509, 5877; hic dare appercipere quia dicitur de lege Divina quod diceret; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui e regno spirituali Domni, de qua n. 6426, 6637.

Arcana Coelestia 6
Passage 7202

#7202 "Ego Jehovah": quod significet confirmationem a Divino, constat ab illis supra n. 7192.

Arcana Coelestia 6
Passage 7203

#7203 "Et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum": quod signficet quod Dominus eximet illos ab infestationibus illorum qui in falsis, constat ex significatione "educere" quod sit eximere; ex significatione "onerum" quod sint infestationes a falsis, et pugnae, de qua n. 6757, 7104, 7105; et a significatione "Aegyptiorum" quod sint qui per injecta falsa infestant, de qua mox supra n. (x)7199.

Arcana Coelestia 6
Passage 7204

#7204 "Et liberabo vos e servitio illorum": quod significet plene a conatu subjugationis, constat ex significatione "servitii" quod sit conatus subjugationis, de qua n. 6666, 6670, 6671.

Arcana Coelestia 6
Passage 7205

#7205 "Et redimam vos brachio extenso": quod significet eductionem ab inferno ex Divina potentia, constat ex significatione "redimere" quod sit educere ab inferno; quod redemptio dicatur de servitio, de malo, deque morte, quod inde eximantur, ita de inferno, et quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Redemptor, videatur n. 6281; et ex significatione "brachii extensi" quod sit Divina potentia, quod "brachium" sit potentia, videatur n. (x)878, 4931, 4932, (x)4934, 4935; quod autem "brachium extensum" sit omnipotentia seu Divina potentia, est quia per "brachium" cum apparet extensum in caelis, repraesentatur potentia a Divino; cum autem non extensum sed incurvatum, repraesentatur potentia in sensu communi; inde nunc est quod Divina potentia in Verbo pluries exprimatur per "brachium extensum" et per "manum fortem," ut 1 apud Jeremiam, Ego feci terram, hominem, et bestiam, quae super faciebus terrae, per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, xxvii 5: apud eundem: Ah Domine Jehovih, ecce Tu fecisti caelum et terram, per virtutem Tuam magnam, et per brachium Tuum extensum, non mirabile est prae Te ullum verbum: et eduxisti populum Tuum Israelem e terra Aegypti per signa et per miracula, et per manum fortem, et per brachium extensum, xxxii 17, 21: apud Ezechielem, Educam vos ex populis, et congregabo vos e terris in quas dispersi estis, per manum fortem, et per brachium extensum, xx 34: apud Davidem, Eduxit Israelem e medio Aegyptiorum, per manum fortem et brachium extensum, Ps. cxxxvi 11, 12: et praeterea, Deut. iv 34, v 15, vii 19, ix 29, xi 2, xxvi 8; 1 Reg. viii 42; 2 Reg. xvii 36. @1 in Deuteron: iv 34, v 15, vii 19, ix 29, xi 2, xxvi 8; 1 Reg. viii 42;2 Reg. xvii 36, tum in his locis$

Arcana Coelestia 6
Passage 7206

#7206 "Et judiciis magnis": quod significet secundum leges ordinis ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "judiciorum" quod sint vera, de qua n. 2235, 6397, et in supremo sensu ubi dicitur de Domino, quod sint vera Divina, quae vera non aliud sunt quam leges ordinis ex Divino Humano Domini, nam omnis ordo est ab Ipso, ita omnes leges ordinis; secundum illas leges est totum caelum, consequenter etiam universum; leges ordinis seu vera quae procedunt a Domino, secundum quae totum caelum ac universum, sunt quae vocantur Verbum per quod omnia facta sunt, apud Johannem i 1-3, nam Verbum est Divinum Verum procedens a Divino Bono Divini Humani Domini; inde est quod omnia in mundo spirituali, et quoque in mundo naturali, se referant ad verum, ut constare potest ei qui reflectit. 2 Per "judicia magna" in proximo sensu hic intelliguntur vera secundum quae judicabuntur illi qui per injecta falsa infestarunt, qui significantur per "Aegyptios" et per "Pharaonem"; et quoque intelliguntur vera secundum quae judicabuntur illi qui eximentur ab infestationibus, qui significantur per "filios Israelis"; ex judiciis illis damnantur illi qui in falsis ex malo sunt, et ex judiciis illis salvantur illi qui in veris ex bono; non quod vera quae procedunt a Domino aliquem damnent, nam omnia vera quae procedunt a Domino sunt ex Divino Bono Ipsius, ita non nisi quam misericordiae; sed quia non recipiunt misericordiam Domini, 1 semet ipsos damnationi exponunt, sunt enim tunc in malis, et mala damnant; nec vera quae procedunt a Domino salvant si homo credit quod ex veris fidei apud se salvetur, et non ex misericordia; homo enim est in malis, et ex se in inferno, sed ex misericordia Domini detinetur a malo et tenetur in bono, et hoc vi forti. Quod per "judicia" utrumque significetur, nempe (m)tam damnatio malorum quam salvatio bonorum, patet ab illis locis in Verbo ubi agitur de ultimo judicio, ut apud Matth. xxv 31-45, et alibi.(n) @1 i ita$

Arcana Coelestia 6
Passage 7207

#7207 "Et accipiam vos Mihi ad populum": quod significet quod illi adjicientur (c)illis in caelo qui ibi Domino serviunt, constat ex significatione "accipere in populum" cum hoc dicitur a Jehovah seu Domino, quod sit accipere inter illos qui in caelo sunt, nam qui ibi sunt populus Domini vocantur, etiam iidem cum in mundo sunt, nam (x)quoad animas suas tunc quoque in caelo sunt, videatur n. 687, 697, 3255, 4067, (x)4073, 4077. Quod per illa verba significetur quod illi qui ab Ecclesia spirituali adjicientur iis in caelo qui ibi Domino serviunt, est quia illi ante Adventum Domini detenti fuerunt in inferiore terra, et elevati in caelum cum Dominus resurrexit, et tunc adjecti iis ibi qui Domino serviunt, videatur n. 6854, 6914, (x)7090 fin.

Arcana Coelestia 6
Passage 7208

#7208 "Et ero vobis ad Deum": quod significet quod Divinum quoque recipient, constat ex significatione "esse illis ad Deum" cum hoc a Jehovah seu Domino dicitur, quod sit Divinum recipere; nam 1omnibus illis qui in caelo sunt datur recipere Divinum, hoc est, Divinum Bonum et Verum, ita sapientiam et intelligentiam, 2proinde vitae felicitatem ex usibus, 3qui sunt exercitia charitatis; haec significantur per "ero vobis 4ad Deum." @1 Before datur$ @2 et inde$ @3 quae$ @4 in I$

Arcana Coelestia 6
Passage 7209

#7209 "Et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester": quod significet tunc apperceptionem quod Dominus solus Deus, constat ex significatione "cognoscere" quod sit appercipere; quod "Ego Jehovah Deus vester" sit quod Dominus solus Deus, est quia per Jehovam in Verbo non alius quam Dominus intelligitur, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, 6303, 6905; et quia in caelo sciunt et percipiunt 1 quod Dominus sit Dominus caeli, 2ac ita Dominus universi, 2sicut Ipse dicit apud Matthaeum quod Ipsi sit omnis potestas in caelis et in terris, 3 xxviii 18; et quod Jehovah non alteri det gloriam Suam quam Sibi, 4 Esai. xlii 8; tum quod sit unum cum Patre, 4 Joh. xiv 9-11; et quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit ab Ipso, Joh. xvi 13-15, ita quod Dominus sit solus Deus. @1 i omnes$ @2 et$ @3 i ut Ipse dicit apud Matthaeum$ @4 i apud$

Arcana Coelestia 6
Passage 7210

#7210 "Educens vos a sub oneribus Aegypti": quod significet Qui ab infestationibus a falsis liberavit, constat ex illis supra n. (x)7203, ubi similia.

Arcana Coelestia 6
Passage 7211

#7211 "Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo": quod significet ex Divina potentia elevationem ad caelum, ubi Divinum Humanum est Omne, constat ex significatione "deducere ad terram," nempe Canaanem, quod sit elevare ad caelum; quod terra Canaan sit regnum Domini seu caelum, videatur supra n. (x)7196; ex significatione "tollere manum" cum dicitur de Jehovah seu Domino, quod sit ex Divina potentia; quod "manus" sit potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011; et ex repraesentatione "Abrahami, Jischaki, et Jacobi" quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, et quoad Divinum Humanum, de qua n. 6804, 6847, hic Dominus quoad Divinum Humanum quia Hoc est Omne in caelo; causa quod Divinum Humanum 1sit Omne in caelo, est quia nullus ibi, ne quidem angelus intimi seu tertii caeli, aliquam ideam de Ipso Divino potest habere, secundum Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, i 18; Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v (x)37; sunt enim angeli finiti, 2et finitum non potest habere ideam Infiniti; quapropter in caelo nisi de Deo haberent ideam speciei humanae, nullam haberent, vel indecentem; ac ita non potuissent conjungi Divino, nec per fidem nec per amorem; 3 cum ergo ita est, in caelo percipiunt Divinum in forma humana; inde est quod Divinum Humanum in caelis sit Omne in intuitionibus et inde Omne in fide et amore, unde conjunctio per quam 4salvatio, n. (x)6700. @1 Domini sit A, est I$ @2 ideo non possunt non habere ideam finitam de Deo, non autem infinitam$ @3 i nam in aliqua specie aut forma ut apud se videbunt Deum, alioquin idea de Divino dissiparetur sicut visus in universo, vel pro specie Humana obveniret species indecens...$ @4 salvatio omnium qui in fide et amore sunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 7212

#7212 "Et dabo illam vobis hereditatem": quod significet vitam ibi Domini in aeternum, constat ex significatione "hereditatis" cum praedicatur de caelo, quod sit vita Domini, de qua n. 2658; et quia omne quod datur ut hereditas est illius cui datur possessio perpetua, in caelo aeterna, quia ibi vivunt in aeternum, significatur vita Domini ibi in aeternum. Quod in caelo sit vita Domini, proinde quod illi qui ibi sint in vita Ipsius, est quia sunt in vero et bono quae procedunt a Domino, ac bonum quod in vero est Ipse Dominus, e verum in quo bonum est vita ex Domino, ex qua omnes vivunt; ex 1his patet quod qui in bono sunt et inde in vero, ut sunt omnes qui in caelis, in vita Domini sint. @1 quibus$

Arcana Coelestia 6
Passage 7213

#7213 "Ego Jehovah": quod significet confirmationem a Divino, constat ex illis supra n. 7192, (x)7202.

Arcana Coelestia 6
Passage 7214

#7214 Vers. 9-13. Et locutus Moscheh ita ad filios Israelis, et non audiverunt ad Moschen, prae angustia spiritus, et prae servitio duro. Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo, Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti, et mittat filios Israelis e terra sua. Et locutus Moscheh coram Jehovah, dicendo, Ecce filii Israelis non audiverunt ad me, et quomodo audiet me Pharao, et ego praeputiatus labiis? Et locutus Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, et praecepit illis ad filios Israelis, et ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis e terra Aegypti. "Et locutus Moscheh ita ad filios Israelis" significat exhortationem a lege Divina ad illos qui e regno spirituali Domini: "et non audiverunt ad Moschen" significat quod non reciperent ex fide et oboedientia: "prae angustia spiritus" significat propter statum prope desperationem: "et prae servitio duro" significat ab infestationibus e meris falsis: "et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo" significat continuationem: "Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti" significat admonitionem ad illos qui infestant per mera falsa: "et mittat filios Israelis e terra sua" significat ut abeant et relinquant illos: "et locutus Moscheh cum Jehovah, dicendo" significat legem a Divino et inde cogitationem: "Ecce filii Israelis non audiverunt ad me" significat quod spirituales non receperint quae illis annuntiata sunt: "et quomodo audiet ad me Pharao" significat quod non recepturi qui in falsis: et ego praeputiatus labiis" significat quod his sim impurus: "et locutus Jehovah ad Moschen et ad Aharonem" significat e novo instructionem ex lege Divina et simul ex doctrina: "et praecepit illis ad filios Israelis" significat de mandato ad illos qui e regno spirituali Domini: "et ad Pharaonem regem Aegypti" significat admonitionem ad illos qui infestant per mera falsa: "ad educendum filios Israelis e terra Aegypti" significat quod liberandi.

Arcana Coelestia 6
Passage 7215

#7215 "Et locutus Moscheh ita ad filios Israelis": quod significet exhortationem a lege Divina ad illos qui e regno spirituali Domini, constat ex significatione "loqui" quod sit exhortatio, nam locutus est ad illos quod mandatum ei a Jehovah; a repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sit regnum spirituale Domini, de qua n. 6426, 6637.

Arcana Coelestia 6
Passage 7216

#7216 "Et non audiverunt ad Moschen": quod significet quod non reciperent ex fide et oboedientia, constat ex significatione "audire" quod sit recipere ex fide et oboedientia; quod "audire" sit fides voluntate et actu, ac oboedientia, videatur n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017.

Arcana Coelestia 6
Passage 7217

#7217 "Prae angustia spiritus": quod significet propter statum prope desperationem, constat ex significatione "angustiae spiritus" quod sit status prope desperationem, qui enim in illo statu sunt in angustia spiritus sunt; quod ille status significetur per onus impositum filiis Israelis a Pharaone, quod 1sibi ipsis conquirerent paleam ad faciendum lateres, ad finem capitis praecedentis ostensum est. Quod "angustia spiritus" sit status prope desperationem, ex eo constare potest quod qui in statu prope desperationem sunt in anxietate interna sint, et tunc actualiter in angustia spiritus; "angustia spiritus" in sensu externo est compressio pectoris, et inde quasi difficultas respirandi, in sensu autem interno est anxietas 2propter deprivationem veri quod fidei, et boni quod 3charitatis, ac inde status prope desperationem; quod status compressionis quoad respirationem, et anxietas propter deprivationem veri fidei et boni 4charitatis, sibi mutuo correspondeant, ut effectus naturalis in corpore ex causa spirituali in mente, videri potest ab illis quae n. 97, 1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893, ostensa sunt. Quod deprivatio veri et boni spiritualis talem anxietatem et consequenter talem angustiam pariat, non credere possunt illi qui non 5in fide et charitate sunt; putant hi quod propterea angi sit debilitas et aegritudo 6animi; causa est quia in fide et charitate nihil reale ponunt, ita non in illis quae sunt animae (c)illorum et quae sunt caeli, sed solum in opulentia et eminentia, ita in illis quae sunt corporis et mundi; 7cogitant etiam, Quid fides et charitas? 8nonne sunt merae voces? immo quid conscientia? angi ex illis est angi ex talibus quae homo ex phantasiae 9delirio intus in se videt, et inde putat esse aliquid et tamen non sunt; at (m)quid opulentia et eminentia, hoc videmus oculis et sentimus voluptate quod sit,(n) nam totum corpus expanditur, et impletur gaudio ex illis; ita cogitant, 10ac ita inter se loquuntur (d)mere naturales homines, ast 11spirituales aliter, nam hi primariam in suo spiritu vitam habent, ita in illis quae sunt spiritus, nempe in fide et charitate, et ideo cum (t)se deprivari putant veris et bonis fidei et charitatis, afficiuntur angore sicut qui in angore mortis sunt, nam 12 vident ante se mortem spiritualem, hoc est, damnationem; hi, ut supra dictum est, coram mere naturalibus apparent debiles et aegri spiritu, sed sunt 13 fortes et validi, at qui mere naturales sunt apparent sibi fortes et validi, et quoque sunt quoad corpus, sed sunt prorsus invalidi quoad spiritum, quia spiritualiter mortui; 14si viderent qualis esset spiritus illorum, id agnoscerent, sed eum non vident priusquam obiit corpus. @1 After lateres$ @2 prae deprivatione$ @3 amoris; quod difficultas respirandi et angustia pro deprivatione$ @4 amoris$ @5 aliquid fidei et charitatis habent$ @6 spiritus$ @7 dicunt$ @8 anne$ @9 sunt$ @10 et quoque$ @11 qui spirituales sunt$ @12 i tunc$ @13 i spiritus$ @14 hi non sciunt hoc cum vivunt in corpore, hoc est in mundo, sed scient cum vivent in spiritu, hoc est, in altera vita$

Arcana Coelestia 6
Passage 7218

#7218 "Et prae servitio duro": quod significet ab infestationibus ea meris falsis, constat ex significatione "servitii" quod sit infestatio a falsis, de qua n. 7120, 7129, ita servitium durum est infestatio a meris falsis, nam qui infestantur a 1mere falsis, et non refocillantur per vera per quae falsa discutiantur, et tamen vita illorum est vita veri quod fidei et boni quod charitatis, illi in maximo angore sunt, et quamdiu in illo statu, quasi in duro servitio sunt; inde est quod tales infestationes per "servitium durum" significentur. Sciendum quod omne cogitationis influat, sed quando spiritibus est status vesperae et noctis, quod tunc cogitatio illorum in statu coacto sit, 2tunc coguntur cogitare de falsis quae injiciuntur, et 3 ex coactione illa se exsolvere nequicquam 4possunt; ast cum illis 5est status mane et meridiei, tunc cogitatio illorum in statu libero est, 6nam tunc licet illis cogitare de illis quae amant, ita de veris et bonis fidei et charitatis, 7nam haec amoris illorum sunt; quod id liberum sit quod est amoris, videatur n. 2870-2893. @1 meris$ @2 et cogantur$ @3 i quod$ @4 possint; at$ @5 After meridiei$ @6 et$ @7 quae, quia affectionis seu amoris illorum sunt, idcirco cogitatio cum in illis, in libero est, quod hoc liberum sit$

Arcana Coelestia 6
Passage 7219

#7219 "Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet continuationem, constat ex illis supra n. 7191.

Arcana Coelestia 6
Passage 7220

#7220 "Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti": quod significet admonitionem ad illos qui infestant per mera falsa, constat ex significatione "loqui" cum ex mandato Divino, quod sit admonitio; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestant per falsa, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142; et quia per mera falsa, dicitur "Pharao 1 rex Aegypti," nam per "regem" significatur in genuino sensu verum, et in opposito falsum, n. 2015, 2069. @1 i etiam$

Arcana Coelestia 6
Passage 7221

#7221 "Et mittat filios Israelis e terra sua": quod significet ut abeant et relinquant illos, constat ex significatione "mittere" quod sit abire et relinquere; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe; et a significatione "terrae Aegypti" quod sit status infestationum; ex quibus patet quod per "mittat filios Israelis e terra sua" significetur quod relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, nec infestent.

Arcana Coelestia 6
Passage 7222

#7222 "Et locutus Moscheh cum Jehovah, dicendo": quod significet legem a Divino et inde cogitationem, constat 1ex significatione "loqui" quod sit cogitatio, de qua n. 2271, 2287, 2619; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827. 2 @1 ex significatione...2619 and ex repraesentatione...6827 are transposed in A.$ @2 i quod sit cogitatio ex Lege a Divino, est quia Jehovah dat cogitare, hic per Legem, quae per Moschen repraesentatur; quod omne cogitationis influat, videatur n. 2886-2888, 4151, 4249, 5288, 5846, 5854, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 7147.$

Arcana Coelestia 6
Passage 7223

#7223 "Ecce filii Israelis non audiverunt ad me": quod significet quod spirituales non receperint" quae illis annuntiata sunt, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint spirituales, hoc est, illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione "non audire" quod sit non ex fide et oboedientia recipere, de qua supra n. 7216; quod sint quae illis annuntiata sunt, 1hoc est, de liberatione, patet. @1 nempe$

Arcana Coelestia 6
Passage 7224

#7224 "Et quomodo audiet ad me Pharao": quod significet quod non recepturi qui in falsis, constat ex significatione "non audire" quod sit non recipere, ut nunc supra n. 7223; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142; quod per "Pharaonem" repraesententur illi qui in falsis, et infestant, 1ita plures, est quia rex est caput populi, et ideo per regem significatur simile ac quod per populum, videatur n. 4789. @1 Before videatur$

Arcana Coelestia 6
Passage 7225

#7225 "Et ego praeputiatus labiis": quod significet quod his sim impurus, constat ex significatione "praeputiatum" seu "incircumcisum esse" quod sit impurum esse; per "circumcisionem" enim repraesentabatur purificatio ab amoribus spurcis, hoc est, ab amoribus sui et mundi, videatur n. 2039, 2632, 2799, 4462, 7045; inde qui non circumcisi sunt, et dicti "praeputiati," repraesentabant non purificatos ab amoribus illis, ita impuros, n. 3412, 3413, 4462, 7045; et ex significatione "labiorum" quod sint quae doctrinae, de qua n. 1286, 1288, ita per "praeputiatum labiis" significatur impurus esse quoad illa quae sunt doctrinae, nam "praeputiatum" dicitur tam de doctrina quam de vita; inde 1 "auris" dicitur "praeputiata" apud Jeremiam, Super quem loquar, et testificabor, et audient, ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare; ecce Verbum Jehovae factum in opprobrium, non volunt illud, vi 10: et "cor praeputiatum" apud eundem, Omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 25, [A.V. 26]: apud Ezechielem, (x)Introducitis filios alienigenae praeputiatos corde et praeputiatos carne, ut sint in sanctuario Meo, xliv 7, 9: apud Moschen, Tunc humiliabitur cor illorum praeputiatum, Lev. xxvi 41; 2 ex his patet quod "praeputiatum" seu "incircumcisum" sit impurum; et quia omne impurum est ex amoribus impuris, qui sunt 2amor mundi et amor sui, idcirco per "incircumcisum" 1 significatur id quod impedit influxum boni et veri; 3ubi amores illi sunt, ibi bonum et verum influens extinguitur, sunt enim contraria, sicut sunt caelum et infernum; inde per "aurem praeputiatam" significatur inoboedientia, et per "cor praeputiatum" rejectio boni et veri; quod fit imprimis cum amores illi 4 muniverunt se falso sicut muro. 3 Quod Moscheh quia balbus se dicat "praeputiatum labiis," est propter sensum internum, ut per id (x)significetur quod illi qui in falsis, qui repraesentantur per "Pharaonem," non auscultaturi quae illis dicerentur ex lege Divina, ex causa quia illi qui in falsis vera quae legis Divinae sunt vocant falsa, (c)et falsa quae contra vera quae legis Divinae vocant vera, sunt enim prorsus in opposito; inde ab illis vera doctrinae non aliter appercipiuntur quam sicut impura; amores (t)caelestes etiam apparent illis sicut impuri; cum 5quoque appropinquant ad societatem aliquam caelestem, tunc graveolenter olent, quod cum sentiunt, putant 6tale ex societate caelesti profluere, cum tamen ex illis ipsis, nam graveolentia non sentitur nisi juxta suum oppositum 7. @1 i etiam$ @2 amores$ @3 nam apud quem impuri illi amores regnant, non possunt influere bona et vera$ @4 i impuri cinxerunt et$ @5 etiam$ @6 quod ex societate illa profluat$ @7 i similiter se habet cum illis qui in amore falsi sunt, propter concupiscentias mali$

Arcana Coelestia 6
Passage 7226

#7226 "Et locutus Jehovah ad Moschen et ad Aharonem": quod significet e novo instructionem ex lege Divina et simul ex doctrina, constat ex significatione "loqui" quod sit e novo instructio, nam in nunc sequentibus instruuntur quid 1faciant; ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; 2 quale discrimen sit inter legem Divinam et doctrinam, videatur n. 7009, 7010, 7089. @1 facient A, faciunt I$ @2 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 7227

#7227 "Et praecepit illis ad filios Israelis": quod significet de mandato ad illos qui e regno spirituali Domini, constat ex significatione "praecipere" quod sit mandatum; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui e regno spirituali Domini, de qua prius saepe.

Arcana Coelestia 6
Passage 7228

#7228 "Et ad Pharaonem regem Aegypti": quod significet admonitionem ad illos qui infestant per mera falsa, constat ex significatione "loqui" cum ex mandato Divino ad illos qui in falsis, quod sit admonitio, ut supra n. 7220; et ex repraesentatione "Pharaonis" cum etiam vocatur "rex Aegypti," quod sint qui infestant per mera falsa, de qua supra n. 7220.

Arcana Coelestia 6
Passage 7229

#7229 "Ad educendum filios Israelis e terra Aegypti": quod significet quod liberandi, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 7230

#7230 Vers. 14-25. Haec capita domus patrum illorum; filii Rubenis primogeniti Israelis, Chanoch et Pallu, Chezron et Carmi; hae familiae Rubenis. Et filii Schimeonis, Jemuel et Jamin, et Ohad, et Jachin, et Zochar, et Schaul filius Canaanitidis; hae familiae Schimeonis. Et haec nomina filiorum Levi juxta nativitates illorum, Gerschon, et Kehath, et Merari; et anni vitae Levi septem et triginta et centum anni. Filii Gerschonis, Libni et Schimei, juxta familias illorum. Et filii Kehath, Amram et Jizhar, et Chebron, et Ussiel; et anni vitae Kehath tres et triginta et centum anni. Et filii Merari, Machli et Muschi; hae familiae Levi juxta nativitates illorum. Et accepit Amram (x)Jochebed amitam suam sibi in mulierem, et peperit illi Aharonem et Moschen; et anni vitae Amram septem et triginta et centum anni. Et filii Jizharis, Korach et Naepheg, et Sichri. Et filii Ussiel, Mischael et Elzaphan, et Sithri. Et accepit Aharon Elischebam, filiam Amminadabi, sororem Nachaschonis, sibi in mulierem; et peperit illi Nadabum, et Abihu, et Eleasarem, et Ithamarem. Et filii Korachi, Assir et Elkanah, et Abiasaph; hae familiae Korachitarum. Et Eleasar filius Aharonis accepit sibi de filiabus Putielis sibi in mulierem; et peperit illi Pinchasum. Haec capita patrum Levitarum juxta familias eorum. 2 "Haec capita domus patrum illorum" significat praecipua Ecclesiae: "filii Rubenis, Chanoch et Pallu, Chezron et Carmi" significat illa quae fidei intellectu sunt: "hae familiae Rubenis" significat vera ejus: "et filii Schimeonis, Jemuel et Jamin, et Ohad, et Jachin, et Zochar" significat illa quae fidei actu: "et Schaul filius Canaanitidis" significat quae 1veri actu sunt extra Ecclesiam: "hae familiae Schimeonis" significat vera et bona illius: "et haec nomina filiorum Levi juxta nativitates illorum, Gerschon, et Kehath, et Merari" significat illa quae sunt charitatis: "et anni vitae Levi septem et triginta et centum 3 anni" significat quale et statum: "filii Gerschonis, Libni et Schimei, juxta familias illorum" significat primam classem derivationum boni et veri inde: "et filii Kehath, Amram et Jizhar, et Chebron, et Ussiel" significat alteram classem derivationum boni et veri inde: "et anni vitae Kehath tres et triginta et centum anni" significat quale et statum: "et filii Merari, Machli et Muschi" significat tertiam classem derivationum boni et veri: "hae familiae Levi juxta nativitates illorum" significat quod illa sint bona et vera ex charitate: "et accepit Amram (x)Jochebed amitam suam sibi in mulierem" significat boni derivati cum vero affini 2conjunctionem: 3"et peperit illi Aharonem et Moschen" significat quod inde illis doctrina Ecclesiae et lex a Divino: "et anni vitae Amram septem et triginta et centum anni" significat quale et 4 statum: "et filii Jizharis, Korach et Naepheg, et Sichri" significat derivationem successivam ex altera classe 4quoad bonum et inde verum: "et filii Ussiel, Mischael et Elzaphan, et Sithri" significat derivationem 5alteram successivam ex eadem classe quoad bonum in vero: et accepit Aharon Elischebam, filiam Amminadabi, sororem Nachaschonis, sibi in mulierem" significat doctrinam Ecclesiae, et quomodo bonum et verum ibi conjuncta sunt: "et peperit illi Nadabum, et Abihu, et Eleasarem, et Ithamarem" significat derivationes fidei et charitatis quales: "et filii Korachi, Assir et Elkanah, et Abiasaph" 5 significat derivationem iteratam ex secunda classe: "hae familiae Korachitarum" significat bona et vera qualia: "et Eleasar filius Aharonis" significat doctrinalia derivata ex ipsa doctrina charitatis: "accepit sibi de filiabus Putielis sibi in mulierem" significat conjunctionem boni et veri in doctrinalibus illis: "et peperit illi Pinchasum" significat inde derivationem: "haec capita patrum Levitarum juxta familias eorum" significat praecipua Ecclesiae quoad charitatem et inde fidem. @1 fidei$ @2 Before boni$ @3 *** written above the line.$ @4 quod I$ @5 successivam etiam$

Arcana Coelestia 6
Passage 7231

#7231 Haec quia mera nomina sunt, singillatim explicare supersedetur, ex causa etiam quia prius ostensum est quid per (x)Rubenem, Schimeonem, Levin, Aharonem, et Moschen, repraesentatur; sunt filii illorum ac nepotes, qui hic 1 nominantur, non aliud quam derivationes; quod (x)"Ruben" repraesentet fidem intellectu, videatur n. 3861, 3866, 4731, 4734, 4761; quod "Schimeon" repraesentet fidem voluntate et actu, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quod "Levi" charitatem, n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quod "Aharon" doctrinam 2Ecclesiae, n. 6998, 7009, 7089; et quod "Moscheh" legem a Divino, n. 6771, 6827. Cur hic memorantur Ruben, Schimeon, et Levi, et eorum filii, et non reliqui patres tribuum cum suis filiis in suo ordine, non sciri potest nisi ex sensu interno; quod recensio illa in hoc capite facta sit ut sciretur nativitas Aharonis et Moschis, patet, sed ad illam satis fuisset genealogia Levi, nam ad illam nihil quicquam conducit Rubenis et Schimeonis, nec filiorum illorum; sed causa quae ex sensu interno solum patet, est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per "filios Israelis" repraesentatur; quae Ecclesia apud 2 hominem incipit per fidem scientia et dein intellectu, quae repraesentatur per "Rubenem et ejus filios"; postea cum "Ecclesia apud hominem crescit", transit fides illa in voluntatem et a voluntate in actum, et tunc homo vult verum quod fidei, et facit illud, quia ita mandatum est in Verbo; 4hoc fidei repraesentatur per "Schimeonem"; 5 demum in voluntate ejus 6quae nova, appercipitur charitatis affectio, ut velit bonum facere, non ut prius ex fide, sed ex charitate erga proximum; cum enim homo eo usque regeneratur, tanc est homo Ecclesiae spiritualis, nam in 7illo tunc est 8 Ecclesia; charitas haec 9cum sua affectione est quae repraesentatur per "Levin"; inde nunc est quod familiae Rubenis et quoque Schimeonis recenseantur, et demum familia Levi, per quem repraesentatur, ut dictum est, charitas, quae est ipsum spirituale Ecclesiae; Aharon repraesentat externum illius Ecclesiae, et Moscheh internum; internum Ecclesiae vocatur lex a Divino, et externum doctrina inde; lex a Divino, quae est internum Ecclesiae, est quoque Verbum in sensu interno; et doctrina inde est Verbum in sensu externo; quod illa per Moschen et Aharonem repraesententur, videatur n. 7089. @1 i quoque$ @2 boni et veri$ @3 homo crescit illa fide$ @4 haec fides$ @5 i et$ @6 A had then d quae tunc nova sit$ @7 ipso$ @8 i illa$ @9 ex$

Arcana Coelestia 6
Passage 7232

#7232 Vers. 26-30. (x)Hic Aharon et Moscheh, quibus dixit Jehovah, Educite filios Israelis e terra Aegypti juxta exercitus illorum. Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis ex Aegypto: hic Moscheh et Aharon. Et fuit in die locutus Jehovah ad Moschen in terra Aegypti. Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo, Ego Jehovah, loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te. Et dixit Moscheh coram Jehovah, Ecce ego praeputiatus labiis, et quomodo audiet ad me Pharao? "Hic Aharon et Moscheh" significat quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina: "quibus dixit Jehovah" significat ex quibus mandatum: "Educite filios Israelis e terra Aegypti" significat quod illi qui e regno spirituali Domini liberarentur: "juxta exercitus illorum" significat secundum genera et species boni in veris: "hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti" significat ex illis admonitionem ad illos qui per mera falsa infestant: "ad educendum filios Israelis ex Aegypto" significat ut relinquant illos et non infestent": "hic Moscheh et Aharon" significat quod hoc ex lege a Divino, et ex doctrina inde: "et fuit in die illo locutus est Jehovah ad Moschen in terra Aegypti" significat statum tunc Ecclesiae cum mandatum est per legem a Divino ad illos qui e regno spirituali Domini, cum adhuc in propinquitate essent illis qui in infernis: "et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo" significat instructionem a Divino: "Ego Jehovah" significat confirmationem Divinam: "loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te" significat admonitiones ad illos qui infestant per mera falsa, ex illis quae a Divino influunt; "et dixit Moscheh coram Jehovah" significat cogitationem de lege Divina apud illos qui in falsis: "Ecce ego praeputiatus labiis" significat quod impura: "et quomodo audiet ad me Pharao" significat quod sic non recepturi qui in falsis.

Arcana Coelestia 6
Passage 7233

#7233 "Hic Aharon et Moscheh": quod significet quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina Ecclesiae, de qua n. 6998, 7009, 7089; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; hae, nempe lex Divina et doctrina, apud illos qui ab Ecclesia spirituali, existit principaliter ex Verbo, sed usque applicate ad fidem et charitatem, quae 1fuerunt apud instauratores; ex illis dicitur, sed non intelligitur ex Aharone et Moscheh, 2verum ex charitate et fide, quae repraesentantur per "Levi, Schimeon, et Ruben," de quibus mox supra. 2 3Quod haec ulterius attinet, sciendum quod doctrina Ecclesiae spiritualis non sit doctrina veri ipsius Divini; causa est quia illi qui ab Ecclesia spirituali sunt nullam perceptionem veri Divini habent, sicut illi qui ab Ecclesia caelesti sunt, sed loco (c)illius perceptionis habent conscientiam, quae formatur ex vero et bono quae agnoverunt intra suam Ecclesiam, qualiacumque illa sunt; quod illi qui ab Ecclesia spirituali in obscuro sint quoad vera fidei respective, videatur n. 86, 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289, 6500, 6865, 6945; inde est quod quisque intra Ecclesiam spiritualem agnoscat id pro vero fidei quod instauratores illorum dictaverunt, nec ulterius ex Verbo inquirant num id ipsum verum (x)sit; et quoque si inquirerent, si non regenerati essent, et tunc peculiariter illustrati, nec invenirent illud; causa est quia intellectuale eorum quidem illustrari potest, sed novum voluntarium non alio bono affici quam 4 quod formatum est per conjunctionem 5cum vero intra Ecclesiam recepto; nam proprium voluntarium apud illos deperditum est, et novum voluntarium formatum est 6 in parte intellectuali, videatur n. 863, 875, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 5113; et cum proprium voluntarium separatum est a novo voluntario quod in parte intellectuali, est lumen ibi debile quale respective 7 lumen 8nocturnum a luna et stellis ad lumen diurnum a sole; inde quoque est quod per "lunam" in Verbo in sensu interno 9intelligatur bonum amoris spiritualis, et per "solem" bonum amoris caelestis, n. 30-38, 1529-1531, 2495, 4060. 3 Quia ita se res habet cum Ecclesia spirituali, nec mirum est quod apud plerosque fides sit essentiale Ecclesiae, non charitas, 10tum quod nulla illis sit doctrina charitatis 11. Quod doctrinalia sua ex Verbo habeant, hoc non facit quod illa sint vera Divina, nam ex Verbi sensu litterae excludi potest doctrinale 12quodcumque, et arripi potest tale quod concupiscentiis favet, ita quoque falsum pro vero, sicut sunt doctrinalia Judaeorum, Socinianorum, et plurium aliorum, non autem si doctrinale formatur ex sensu interno; sensus internus non solum est ille sensus qui latet in sensu externo, ut hactenus ostensum, sed etiam qui a pluribus locis sensus litterae inter se rite collatis resultat, et appercipitur ab illis qui quoad intellectuale a Domino illustrantur; intellectuale enim illustratum discernit inter apparentia vera et ipsa vera, imprimis inter falsa et vera, 13tametsi non judicat de ipsis veris in se; sed intellectuale non illustrari potest nisi 14credatur quod amor in Dominum et 15charitas erga proximum 16sint principalia et essentialia Ecclesiae; qui ex illis agnitis 17 procedit, modo ipse in illis sit, innumerabilia vera, immo perplura arcana sibi detecta videt, et 18illud ex interiore agnitione, secundum gradum illustrationis a Domino. @1 After instauratores$ @2 sed$ @3 Quid$ @4 i tale$ @5 veri recepti in Ecclesia cum bono$ @6 i inde$ @7 i est$ @8 lumen lunae ad lumen solis$ @9 significetur$ @10 et$ @11 i, cum tamen haec doctrina est ipsa doctrina Ecclesiae, nam charitas est quam fides spectat ut finem, et quam docet$ @12 qualecunque$ @13 utcunque$ @14 credat amorem$ @15 charitatem$ @16 esse$ @17 i et creditis$ @18 quidem illa$

Arcana Coelestia 6
Passage 7234

#7234 "Quibus dixit Jehovah": quod significet mandatum, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod sit mandatum, de qua n. 7036.

Arcana Coelestia 6
Passage 7235

#7235 "Educite filios Israelis e terra Aegypti": quod significet quod illi qui e regno spirituali Domini liberarentur, nempe 1a propinquitate illorum qui in falsis, constat ex significatione "educere" quod sit liberare; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637, et quoque n. 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit ubi falsa, a quibus infestationes 2. @1 ab infestationibus a$ @2 i, de qua prius$

Arcana Coelestia 6
Passage 7236

#7236 "Juxta exercitus illorum": quod significet secundum genera et species boni in veris, constat ex significatione "exercitus" quod sint vera quae fidei, de qua n. 3448; 1bona autem Ecclesiae spiritualis sunt 2in sua essentia non aliud quam vera, 3haec enim dicuntur bona cum 4vivitur secundum ea; hinc per "exercitum" cum dicitur de regeneratis intra Ecclesiam spiritualem, (x)significantur bona veri, seu 5bona in veris. Quod dicatur quod "filii Israelis educendi sint juxta exercitus illorum" est quia dicitur de illis quando exibunt Aegypto, in sensu interno quando ex pugnis cum falsis venient, ita postquam militiam spiritualem exercuerunt; proprie 6 intelligitur per quod "educendi juxta exercitus," quod distinguendi quoad bona in veris, ita in classes secundum qualia boni, et hoc ob causam ut 7repraesentarent regnum Domini in caelis; ibi omnes distincti sunt et locum in Maximo Homine sortiti sunt secundum quale boni tam in genere quam in specie. 2 Ex caelis quod distincti sint omnes ibi secundum bona, constare potest quam multiplex et quam varium 8est bonum, est enim tam varium ut nusquam unus in simili bono sit in quo alter; immo si myriades myriadum multiplicarentur in aeternum, non foret unius bonum simile alterius; sicut nec unus simili facie ac alter; etiam bonum in caelis format facies angelorum; quod perpetua varietas sit, est quia omnis forma ex distinctis variis consistit, si enim duo prorsus similes essent, tunc non potuissent duo esse sed unum; inde quoque est quod in natura nusquam detur unum omni modo simile alteri. 3 Quod facit bonum tam varium est 9 verum, hoc cum conjungitur qualificat bonum; quod verum tam multiplex sit et varium ut in tantum variare queat bonum, est quia innumerabilia vera sunt, et in alia forma vera interiora quam exteriora, et quod fallaciae quae sensuum externorum (t)se adjungant, et quoque falsa quae sunt concupiscentiarum; cum itaque tam innumerabilia vera sunt, constare potest quod per conjunctiones totidem varia existant ut nusquam possit unum cum altero idem esse; hoc liquet ei qui novit quod modo ex viginti tribus variis per diversas conjunctiones existere possint voces omnium linguarum, immo cum perpetua varietate si 10 milia linguarum forent, quid non ex milibus (c)ac myriadibus variorum ut sunt vera; hoc quoque 11confirmat regula communis in mundo, quod tot sensus sint quot capita, hoc est, quod tot diversitates idearum quot homines. @1 sed vera$ @2 bona veri quae non aliud in sua essentia sunt$ @3 quae$ @4 secundum illa vivitur$ @5 bonum$ @6 i autem$ @7 repraesentetur$ @8 sit$ @9 i praecipue$ @10 i vel$ @11 patet a regula communi$

Arcana Coelestia 6
Passage 7237

#7237 "Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti": quod significet ex illis admonitionem ad illos qui per mera falsa infestant, constat ex illis supra n. 7228, ubi similia.

Arcana Coelestia 6
Passage 7238

#7238 "Ad educendum filios Israelis ex Aegypto": quod significet ut relinquant illos et non infestent, constat ex significatione "educi" quod sit liberari, ut supra n. 7235, ita ut 1relinquant et non infestent; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua mox supra n. 7235, et ex significatione "Aegypti" quod sit falsum a quo infestatio, de qua prius 2. @1 illi qui infestant, illos relinquant$ @2 i saepe$

Arcana Coelestia 6
Passage 7239

#7239 "Hic Moscheh et Aharon": quod significet quod hoc ex lege a Divino, et ex doctrina inde, constat (c)a repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, (x)6827; et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina 1inde, de qua n. 6998, 7009, 7089. @1 Ecclesia$

Arcana Coelestia 6
Passage 7240

#7240 "Et fuit in die illo locutus est Jehovah ad Moschen in terra Aegypti": quod significet statum tunc Ecclesiae cum mandatum est per legem a Divino ad illos qui e regno spirituali Domini, cum adhuc in propinquitate essent illis qui in infernis, constat ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 6110, hic status Ecclesiae quia de 1illo agitur; ex significatione "loqui Jehovah" quod sit mandatum, hic ad illos qui e regno spirituali Domini; ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit ubi illi qui e regno spirituali Domini infestati sunt a falsis; quod hoc fuerit in terra inferiore, quae propinqua infernis, videatur n. 7090; "terra Aegypti" ubi filii Israelis erant, et vocabatur Goschen, significat terram illam inferiorem; sed ubi Aegyptii, significat inferna circum, (c)e quibus infestationes 2a falsis. @1 illa$ @2 per falsa$

Arcana Coelestia 6
Passage 7241

#7241 "Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet instructionem a Divino, constat ex significatione "loqui Jehovah" quod sit e novo instructio, de qua n. 7226; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, (x)6827.

Arcana Coelestia 6
Passage 7242

#7242 "Ego Jehovah": quod significet confirmationem Divinam, constat ex illis supra n. 7192, 7202.

Arcana Coelestia 6
Passage 7243

#7243 "Loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te": quod significet admonitiones ad illos qui infestant per mera falsa, ex illis quae a Divino influunt, constat ex significatione "loqui" cum ad illos qui in falsis, quod sit admonitio, ut supra n. 7220; ex repraesentatione "Pharaonis regis Aegypti" quod sint qui infestant per mera falsa, de qua n. 7220, 7228; et ex significatione "omne quod Ego loquor ad te" quod sint illa quae a Divino influunt.

Arcana Coelestia 6
Passage 7244

#7244 "Et dixit Moscheh coram Jehovah": quod significet cogitationem de lege Divina apud illos qui in falsis, constat ex significatione "dixit" quod sit cogitatio, de qua n. 7094; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; quod sit cogitatio de lege Divina apud illos qui in falsis, patet a serie continua cum sequentibus, cum enim dicitur "dixit" et per hoc significatur cogitatio, involvitur id quod sequitur, hic quod lex Divina sit impura illis qui in falsis.

Arcana Coelestia 6
Passage 7245

#7245 "Ecce ego praeputiatus labiis": quod significet quod impura, nempe lex Divina, illis qui in falsis. a. "Et quomodo audiet ad me Pharao?": quod significet quod sic non recepturi qui in falsis, constat ex illis quae supra n. 7224 et 7225 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod Moscheh se dicat praeputiatum labiis, in sensu interno significat quod lex Divina impura appareat illis qui in falsis, secundum illa quae n. 7225 ostensa sunt; in sensu autem historico, in quo Moscheh ut caput refert posteritatem ex Jacobo ac id quod est Ecclesiae apud illos, ut supra n. 7041; "praeputiatus labiis" significat quod cultus Divinus apud gentem illam talis esset; erat enim cultus apud illam gentem 1 impurus, nam externa colebant ac interna prorsus rejiciebant, quae 2sunt fides et charitas; immo ipsas cognitiones rerum internarum respuebant sicut omnia illa quae ritualia significabant (c)et repraesentabant; et quia tales erant, cultus erat impurus, colebant enim Jehovam ex amore sui et amore mundi, non autem ex amore in Ipsum et ex amore erga proximum; hic cultus in sensu historico significatur per quod "Moscheh se dicat praeputiatum labiis," at in sensu interno significatur prout explicatum est supra n. 7225. @1 i prorsus$ @2 erant$ De Incolis et Spiritibus Planetae Veneris

Arcana Coelestia 6
Passage 7246

#7246 In planeta Veneris sunt duo hominum genera indole sibi contraria; sunt qui immites et paene ferini, et sunt qui mites et humani; qui immites sunt et paene ferini apparent a parte planetae huc spectante; qui autem mites et humani sunt apparent a parte opposita. At sciendum quod ita appareant secundum status vitae eorum, nam status vitae sistit omnem apparentiam loci et spatii 1. @1 i, ita quod tales non sint qui ab hac et ab illa parte illius telluris, modo differentiae status vitae eorum tales sint$

Arcana Coelestia 6
Passage 7247

#7247 Planeta Veneris in idea spirituum apparet ad sinistrum paulo retro, ad aliquantam distantiam ab hac tellure; in idea spirituum dicitur, quia nulli spiritui apparet sol mundi, nec (d)aliquis planeta, sed spiritus modo habent ideam quod sint, et secundum illam apparent, sol mundi a tergo sicut caliginosum quid, 1 planetae non sicut in mundo errantes, sed in suis locis constanter, de qua re videatur n. 7171. @1 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 7248

#7248 Dictum mihi quod incolae illius planetae qui cum obeunt et fiunt spiritus, ab hac parte apparent, admodum delectentur rapinis et quam maxime edere ex rapinis, jucunditas illorum cum 1cogitant de edere ex rapinis, mecum communicata fuit, et appercepta quod summa esset. Quod 2incolae tali natura ferina etiam in hac tellure fuerint, patet ex historiis variarum gentium, tum ex incolis terrae Canaanis, 1 Sam. xxx 16; et quoque ex gente Judaica et Israelitica etiam tempore Davidis, quod quotannis excursiones fecerint et depraedati gentes et ex praeda laetati. Quod hos incolas planetae Veneris 3concernit, quidem delectantur rapinis, sed usque non crudeles sunt; projiciunt homines quos diripiunt in aquas, 4ac eo modo interimunt, 5ast quos conservare possunt, conservant; et quos ita interemerunt, postea sepeliunt, indicium quod aliquid humani apud se habeant, secus ac Judaei quibus delectatio fuit projicere illos quos occiderunt, et exponere feris silvae et avibus devorandos, et quandoque saeve et crudeliter illos morti dare, 2 Sam. xii 31; quantum jucunditatis ex talibus habuerant Judaei, datum quoque erat percipere ex sphaera mecum communicata plurium illorum qui cito appulesunt et aufugerunt. @1 ex rapinis edunt$ @2 naturae tales ferinae incolae$ @3 attinet$ @4 et sic$ @5 at$

Arcana Coelestia 6
Passage 7249

#7249 Dictum etiam quod incolae illius telluris quoad plurem partem sint gigantes, et quod nostrae telluris incolae modo ad umbilicum eorum pertingant; tum quoque quod illi qui ab hac parte illius telluris apparent sint stupidi, non quaerentes quid caelum aut quid vita aeterna, sed quod solum illa curent quae sunt eorum terrae et eorum pecorum.

Arcana Coelestia 6
Passage 7250

#7250 Quia tales sunt, etiam cum in alteram vitam veniunt, infestantur ibi quam maxime a falsis et malis; inferna quae illis apparent circa tellurem illam, nec communicant cum infernis malorum nostrae telluris, ex causa quia prorsus alio genio et alia indole sunt, inde quoque mala et falsa illorum sunt ex prorsus alio genere. Qui (x)autem tales sunt ut salvari possint, sunt 1 in locis vastationis, ac ibi ad ultimum desperationis rediguntur; nam illius generis mala et falsa non aliter possunt removeri; 2 cum in statu desperationis sunt, clamant quod bestiae sint, quod bruta, quod abominationes, quod odia, et sic quod damnati; quidam eorum 3 cum in tali statu sunt, etiam contra caelum clamant; sed hoc illis ignoscitur quia ex desperatione; Dominus moderatur ne in (x)vituperia se effundant nisi ad certos limites; hi cum extrema passi sunt, quia corporea tunc apud illos quasi mortua sunt, demum salvantur. @1 i ibi$ @2 i et$ @3 i etiam$

Arcana Coelestia 6
Passage 7251

#7251 De illis quoque dictum est quod cum in sua tellure vixerunt, crediderint in quendam summum Creatorem, absque Mediatore; hi sunt qui ita vastantur et demum salvantur dum prius instructi sint et receperint quod Dominus sit solus Deus, Salvator, et Mediator; audivi illos confitentes quod absque Mediatore nusquam salvari possent quia spurci et indigni. Vidi etiam quosdam illorum, postquam extrema passi sunt, sublatos in caelum, et cum ibi recepti sunt, appercepi teneritudinem laetitiae ab illis talem ut exprimeret lacrimas ex oculis meis.

Arcana Coelestia 6
Passage 7252

#7252 Incolae et spiritus Veneris qui apparent ab altera parte illius telluris ex paene (x)contraria indole sunt, sunt enim mites et humani; concessum erat a Domino ut venirent aliqui ex illis spiritibus inde ad me, apparebant tunc prope supra caput; 1hi mecum locuti dicebant quod cum in mundo fuerunt, agnoverint et quod magis nunc agnoscant Dominum nostrum pro suo unico Deo; dicebant quod in tellure sua viderint Ipsum ambulantem inter illos, et quoque quomodo Ipsum 2viderunt, repraesentabant. @1 qui$ @2 viderint$

Arcana Coelestia 6
Passage 7253

#7253 Hi spiritus in Maximo Homine referunt memoriam rerum materialium correspondentem memoriae rerum immaterialium, quam spiritus planetae Mercurii constituunt; videatur in descriptione spirituum Mercurii, n. 7170.

Arcana Coelestia 6
Passage 7254

#7254 Ad finem capitis sequentis dicetur de incolis et spiritibus planetae Martis.