Arcana Coelestia – Exodus, caput 08
Arcana Coelestia 6
Passage 7366
#7366 Supra dictum est quod amores sui et mundi apud hominem faciant infernum; nunc dicendum 1 quales illi amores sunt, ob causam ut sciat homo num in illis sit, et consequenter num infernum vel num caelum in ipso sit; nam in ipso homine est vel infernum vel caelum; quod regnum Dei intra hominem sit, docet Dominus apud Lucam xvii 21, 2proinde etiam infernum. @1 i est$ @2 consequenter$
Arcana Coelestia 6
Passage 7367
#7367 Amor sui apud hominem regnat, hoc est, homo in amore sui est, quando in illis quae cogitat et facit, non intuetur proximum, ita non publicum, minus Dominum, sed modo semet ac suos, consequenter quando propter semet et suos omnia facit; et si propter publicum et proximum, sit modo ut appareat.
Arcana Coelestia 6
Passage 7368
#7368 Propter semet et suos dicitur quia ille cum suis et sui cum illo unum faciunt; prout cum quis propter uxorem, liberos, nepotes, generos, nurus aliquid facit, is propter semet facit quia sui sunt; pariter qui propter affines et propter amicos qui favent ipsius amori et per id se ei conjungunt, 1nam illi per talem conjunctionem constituunt unum cum illo, hoc est, spectant se in illo et illum in se. @1 ac$
Arcana Coelestia 6
Passage 7369
#7369 Quantum homo in amore sui est, tantum is se removet ab amore proximi; consequenter quantum homo in amore sui est, tantum removet se a caelo, nam in caelo est amor proximi; inde etiam sequitur quod quantum homo in amore sui est, tantum in inferno sit, nam in inferno est amor sui.
Arcana Coelestia 6
Passage 7370
#7370 Ille homo in amore sui est qui proximum contemnit prae se, qui inimicum illum habet si non sibi favet et si non se colit; magis adhuc in amore sui est qui propterea proximum odio habet et persequitur; et magis adhuc qui propterea flagrat vindicta contra illum et cupit ejus perniciem; tales tandem amant saevire contra proximum; et iidem si quoque adulteri sunt, crudeles fiunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7371
#7371 Jucundum quod illi in talibus percipiunt est jucundum amoris sui; hoc jucundum apud hominem est jucundum infernale; omne quod fit secundum amorem jucundum est, quapropter ex jucundo etiam sciri potest qualis amor.
Arcana Coelestia 6
Passage 7372
#7372 Ex illis quae nunc memorata sunt n. 7370, ut indiciis, cognoscitur quinam in amore sui sunt; non refert qualiter apparent in externa forma, si vel elati vel submissi; nam talia sunt in interiore homine; et interior homo hodie a plerisque occultatur, et exterior instruitur repraesentare illa quae amoris publici et proximi sunt, ita contraria; et hoc quoque propter se et propter mundum.
Arcana Coelestia 6
Passage 7373
#7373 Amor autem mundi apud hominem regnat, hoc est, homo in amore mundi est, quando in illis quae cogitat et facit non nisi quam lucrum spectat et intendit, nihil curans num hoc fiat cum damno proximi, 1et cum damno publici. @1 aut$
Arcana Coelestia 6
Passage 7374
#7374 Illi in amore mundi sunt qui cupiunt aliorum bona in se derivare per excogitatas artes, magis qui per astus et dolos. Qui in (c)illo amore sunt invident aliis sua bona et concupiscunt illa; et quantum non timent leges, deprivant, immo depraedantur.
Arcana Coelestia 6
Passage 7375
#7375 Hi bini amores crescunt quantum illis laxantur frena et quantum homo in illos evehitur; et tandem crescunt ultra modum ut non 1tantum omnibus in suo regno imperare 2velint, sed etiam quae ultra sunt, usque ad fines terrae; immo, amores illi quando illis laxantur frena, ascendunt usque ad Deum universi, hoc est, in tantum ut illi qui in illis sunt scandere velint 3in thronum Dei, et pro ipso Deo coli; (m)secundum 4haec apud Esaiam de Lucifero, per quem intelliguntur qui in illis amoribus sunt, (c)ac Babel vocantur, Tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte (x)conventus, in lateribus septentrionis: ascendam supra excelsa nubis, et similis fiam Altissimo; 5sed ad infernum demissus es, xiv 13-15.(n) @1 modo$ @2 velit, et omnia bona ibi possidere$ @3 ad$ @4 illa$ @5 xiv 13, 14, *** ad infernum demissus es$
Arcana Coelestia 6
Passage 7376
#7376 Ex his nunc constare potest quod illi bini amores sint origines omnium malorum, sunt enim e diametro contra amorem erga proximum et contra amorem in Dominum; ita e diametro contra caelum ubi amor in Dominum et amor erga proximum regnant; consequenter sunt amores illi, nempe amor sui et amor mundi, qui faciunt infernum apud hominem, nam in inferno hi bini amores regnant.
Arcana Coelestia 6
Passage 7377
#7377 Sed illi in his amoribus non sunt qui aspirant ad honores non propter se sed propter patriam; et qui aspirant ad opes non propter opes sed propter necessitates vitae et suae et suorum, tum 1 propter usum bonum, propter quem (t)opulentia delectat; 2honores et opes apud hos sunt media benefaciendi. @1 i qui$ @2 After hos$ 1CAPUT VIII @1 In AV the division of chapters is made at vii 26$ 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad Aharonem, Extende manum tuam baculo tuo, super flumina, super fluvios, et super stagna, et fac ascendere ranas super terram Aegypti. 2. Et extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti, et ascendit rana, et obtexit terram Aegypti. 3. Et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis, et ascendere fecerunt ranas super terram Aegypti. 4. Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem, et dixit, Supplicate ad JEHOVAM, et removeat ranas a me, et a populo meo, et dimittam populum, et sacrificent JEHOVAE. 5. Et dixit Moscheh ad Pharaonem, Honorem habe super me, quousque supplicabo tibi, et servis tuis, et populo tuo, ad exscindendum ranas a te, et a domibus tuis; tantum in fluvio supererunt. 6. Et dixit, Ad crastinum; et dixit, Secundum verbum tuum, propterea ut scias quod nullus sicut JEHOVAH DEUS noster. 7. Et removebuntur ranae a te, et a domibus tuis, et a servis tuis, et a populo tuo; tantum in fluvio supererunt. 8. Et exivit Moscheh et Aharon a cum Pharaone, et clamavit Moscheh ad JEHOVAM super verbo ranarum quas imposuit Pharaoni. 9. Et fecit JEHOVAH secundum verbum Moschis; et mortuae sunt ranae e (x)domibus, ex atriis, et ex agris. 10. Et congregaverunt 1illos acervis acervis; et putuit terra. @1 illas I$ 11. Et vidit Pharaoh quod facta respiratio, et aggravavit cor suum, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH. 12. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad Aharonem, Extende baculum tuum, et percute pulverem terrae, et erit in pediculos in omni terra Aegypti. 13. Et fecerunt ita, et extendit Aharon manum suam baculo suo, et percussit pulverem terrae, et fuit pediculus in homine et in bestia; omnis pulvis terrae factus est pediculus in tota terra Aegypti. 14. Et fecerunt ita magi incantationibus suis ad educendum pediculos, et non potuerunt; et fuit pediculus in homine et in bestia. 15. Et dixerunt magi ad Pharaonem, Digitus DEI hoc; et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH. 16. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Surge mane in matutino, et consistas coram Pharaone, ecce egreditur ad aquas, et dicas ad illum, ita dicit JEHOVAH, Mitte populum Meum, et serviant Mihi. 17. Quia si haud tu dimittis populum Meum, ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium; et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa. 18. Et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium, propterea ut scias quod Ego JEHOVAH in medio terrae. 19. Et ponam redemptionem inter populum Meum et inter populum tuum; ad cras erit signum hoc. 20. Et fecit JEHOVAH ita, et venit volatile noxium (x) grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti; perdebatur terra a coram volatili noxio. 21. Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem, et dixit, Ite, sacrificate DEO vestro in terra. 22. Et dixit Moscheh, Non consultum facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus JEHOVAE DEO nostro; ecce sacrificaremus abominationem Aegyptiorum ad oculos illorum, nonne lapidabunt nos? 23. Viam trium dierum ibimus in desertum, et sacrificabimus JEHOVAE DEO nostro, quemadmodum dixit ad nos. 24. Et dixit Pharao, Ego dimittam vos, et sacrificetis JEHOVAE DEO vestro in deserto, tantum elongando non elongetis vos ad eundum; supplicate pro me. 25. Et dixit Moscheh, Ecce ego egredior a cum te, et supplicabo ad JEHOVAM, et removeat volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius, cras; tantum ne addat Pharao illudere, quo minus dimittat populum ad sacrificandum JEHOVAE. 26. Et egressus Moscheh a cum Pharaone, et supplicavit ad JEHOVAM. 27. Et fecit JEHOVAH secundum verbum Moschis, et removit volatile noxium a Pharaone, a servis (x)illius, et a populo illius; non relictum unum. 28. Et aggravavit Pharao cor suum etiam vice hac, et non dimisit populum. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 7378
#7378 Continuatur in hoc capite in sensu interno de vastatione illorum qui in falsis sunt et probos infestant in altera vita: 1duo primi gradus vastationis descripti sunt in praecedente capite, tum quoque tertius gradus quoad partem, qui erat ut non nisi quam ex meris falsis ratiocinarentur; ratiocinationes ex meris falsis significantur per ranas; de his continuatur in hoc capite; et dein agitur de quarto et quinto gradu vastationis illorum qui in falsis sunt et infestant probos altera vita; quartus gradus est quod essent in malis quae omne bonum apud illos perderent, etiam quicquid illas esset ex bono naturali; haec significantur per pediculos ex pulvere terrae; quintus gradus est quod in falsis ex malis illis essent, per quae perderetur omne verum; haec significantur per volatile noxium. @1 primus et secundus$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 7379
#7379 Vers. 1-10. Et dixit Jehovah ad Moschen, Dic ad Aharonem, Extende manum tuam baculo tuo, super flumina, super fluvios, et super stagna, et fac ascendere ranas super terram Aegypti. Et extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti, et ascendit rana, et obtexit terram Aegypti. Et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis, et ascendere fecerunt ranas super terram Aegypti. Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem, et dixit, Supplicate ad Jehovam, et removeat ranas a me, et a populo meo, et dimittam populum, et sacrificent Jehovae. Et dixit Moscheh ad Pharaonem, Honorem habe super me, quousque supplicabo tibi, et servis tuis, et populo tuo, ad exscindendum ranas a te, et a domibus tuis; tantum in fluvio supererunt. Et dixit, Ad crastinum; et dixit, Secundum verbum tuum, propterea ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster. Et removebuntur ranae a te, et a domibus tuis, et a servis tuis, et a populo tuo; tantum in fluvio supererunt. Et exivit Moscheh et Aharon a cum Pharaone, et clamavit Moscheh ad Jehovam super verbo ranarum quas imposuit Pharaoni. Et fecit Jehovah secundum verbum Moschis; et mortuae sunt ranae e domibus, ex atriis, et ex agris. Et congregaverunt illos acervis acervis; et putuit terra. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: "Dic ad Aharonem" significat influxum legis internae in legem externam: "Extende manum tuam baculo tuo" significat potentiam veri interni per verum externum: "super flumina, super fluvios, et super stagna" significat contra falsa: "et fac ascendere ranas super terram Aegypti" significat ratiocinationes ex meris falsis: "et extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti" significat effectum potentiae veri interni per verum externum contra falsa: "et ascendit rana" significat ratiocinationes ex meris falsis: "et obtexit terram Aegypti" significat mentem naturalem, quod talis facta: "et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis" significat abusum ordinis Divini, unde simile in externa forma: "et ascendere fecerunt ranas super terram Aegypti" significat quoad ratiocinationes ex mente naturali: "et vocavit Pharao Moschen et Aharonem" significat praesentiam legis Divinae: "et dixit, Supplicate ad Jehovam" significat ex taedio humiliationem: "et removeat ranas a me, et a populo meo" significat ut non adigerentur ad ratiocinandum ex meris falsis: "et dimittam populum, et sacrificent Jehovae" significat quod relinquerent tunc illos qui ab Ecclesia spirituali ut colant Deum suum: "et dixit Moscheh ad Pharaonem" significat responsum 1: "Honorem habe super me" significat quod fidendum legi Divinae: "quousque supplicabo tibi, et servis tuis, et populo tuo" significat intercessionem pro illis qui in falsis et infestant: "ad exscindendum ranas a te, et a domibus tuis" significat ut cessent ratiocinationes: "tantum in fluvio supererunt significat quod remansurae cum falsis ubi illa: "et dixit, Ad crastinum" significat in perpetuum: "et dixit, Secundum verbum tuum" significat confirmationem inde: "ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster" significat quod unus Deus et non praeter Ipsum: "et removebuntur ranae a te, et a domibus tuis, et a servis tuis, et a populo tuo" significat quod non adigerentur ratiocinari ex meris falsis: "tantum in fluvio supererunt" significat quod remanerent cum falsis ubi illa: "et exivit Moscheh et Aharon a cum Pharaone" significat separationem ab illis qui ex meris falsis ratiocinati sunt: "et clamavit Moscheh ad Jehovam super verbo ranarum quas imposuit Pharaoni" significat intercessionem: "et fecit Jehovah secundum verbum Moschis" significat quod ita factum secundum verbum Domini: "et mortuae sunt ranae e domibus, ex atriis, et ex agris" significat quod apud illos cessarent ratiocinationes ex meris falsis ubique in naturali: "et congregaverunt illos acervis acervis" significat quod falsa illa ratiocinantia fasciculatim in naturali disponerentur: et putuit terra" significat taetrum inde et aversatile. @1 i cum increpatione but in n. 7394 i and d$
Arcana Coelestia 6
Passage 7380
#7380 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem, constat ex significatione "dicere" quod (x)sit instructio, de qua n. 7186, 7304. Quid "dicere" in historicis Verbi significat, patet ab illis quae sequuntur, nam illa involvit; quod hic (x)significet instructionem, est quia 1dicitur a Jehovah quid ulterius agendum; Moscheh etiam repraesentat legem Divinam, per quam a Jehovah fit instructio. @1 docetur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7381
#7381 "Dic ad Aharonem": quod significet influxum legis internae in legem externam, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. (x)6723, 6752; et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998, 7089; doctrina boni et veri, quam Aharon repraesentat, non aliud est quam lex externa existens a lege interna, hoc est, per legem internam a Divino; et ex significatione "dicere" quod sit influxus, ut n. 6152, 6291, 7291; quod "dicere" hic sit influxus, est quia Moscheh diceret ad Aharonem, et Moscheh est lex interna, et Aharon 1 externa, 2et influxus a Divino fit per internum in externum; lex interna est ipsum verum Divinum quale est in caelo, 3et lex externa est verum Divinum quale est in terra; ita lex interna est verum accommodatum angelis, et lex externa est verum accommodatum hominibus. 2 4Quia lex interna, quam Moscheh repraesentat, est verum accommodatum angelis, et lex externa, quam Aharon repraesentat, est verum accommodatum hominibus, de illis licet hic aliquid dicere: verum accommodatum angelis est quoad maximam partem hominibus incomprehensibile; hoc constat ex eo quod talia in caelo videantur et dicantur quae oculus nusquam viderat, nec auris usquam audiverat; causa est quia illa quae apud angelos dicuntur sunt spiritualia, quae abstracta sunt a naturalibus, 5 consequenter remota ab ideis et vocibus loquelae humanae; homo enim ideas suas formaverat ex illis quae in natura sunt, et quidem in natura crassiore, hoc est, ab illis quae in mundo et super terra viderat, (c)et sensu tetigerat, quae materialia sunt; 6ideae cogitationis interioris apud hominem tametsi supra materialia 7sunt, usque in materialibus terminantur, et ubi 8terminantur, ibi 9apparent esse, 10inde percipit quid cogitat; inde patet quomodo se habet cum vero fidei et quale est, quod cadit in cogitationem 11 hominis, 12et quod vocatur lex externa, et repraesentatur per Aharonem; illustretur hoc exemplo: homo nequaquam (t)cogitare 3 potest absque idea temporis et spatii haec idea adhaeret paene singulis quae homo cogitat; si idea ex tempore et spatio auferretur homini, non sciret quid cogitat, 13vix num cogitet; ast ideis angelorum nihil ex tempore et spatio inest sed loco illorum sunt status; causa est quia mundus naturalis se distinguit a mundo spirituali per tempus et spatium; quod tempus et spatium sit in mundo naturali, et pro illis status in mundo spirituali, est quia in mundo naturali apparet sol per apparentes circumvolutiones 14 facere dies et annos, ac distinguere dies in quattuor tempora, in noctem, mane, meridiem, et vesperam, (c)et 15annos quoque in quattuor tempora, in hiemem, ver, aestatem, et autumnum, et hoc quoque per variationes lucis (c)et umbrae, tum caloris et frigoris; inde ideae temporis et ejus variationum; ideae spatii existunt ex mensuratione per tempora, quare ubi unum est, ibi est alterum; at in mundo spirituali, Sol caeli 16, unde lux spiritualis 4 et calor spiritualis, non circumgyrationes et circumvolutiones facit, ac inde ideas temporis et spatii inducit;17 lux quae ex Sole illo est verum Divinum, et calor qui ex Sole illo est bonum Divinum; ex his existunt 18ideae statuum apud angelos, status intelligentiae et fidei a vero Divino, (c)ac status sapientiae et amoris a bono Divino; variationes horum statuum apud angelos sunt quibus correspondent in mundo status lucis et umbrae, tum caloris et frigoris, (m)quae sunt solis cum tempora facit, et spatia mensurat.(n) Ex hoc exemplo (t)constare aliquatenus potest quale est verum internum seu verum accommodatum angelis, quod lex interna vocatur, et quale est verum externum seu verum accommodatum hominibus, quod lex externa dicitur; tum unde est quod quae angeli apud se loquuntur homini sint incomprehensibilia et quoque ineffabilia. @1 i lex$ @2 et communicatio a Divino fit per influxum per legem internam in legem externam$ @3 at$ @4 (m)quomodo se habet cum vero accommodato angelis, et cum vero accommodato hominibus, hic, quia ansa datur, dicendum est(n)$ @5 i et$ @6 interior ejus cogitatio$ @7 est, usque in talibus terminatur$ @8 terminatur$ @9 apparet$ @10 et sic inde agnoscit quid sit, ipsum verum$ @11 i talem$ @12 est$ @13 et vix num cogitat$ @14 i suas$ @15 annum$ @16 i ibi$ @17 i et$ @18 status$
Arcana Coelestia 6
Passage 7382
#7382 "Extende manum tuam baculo tuo": quod significet potentiam veri interni per verum externum, constat ex significatione "manus" quod sit potentia spiritualis, quae est 1veri interni; et ex repraesentatione "baculi" quod sit potentia naturalis, quae est 2veri externi, de quibus n. 6947, 36948; quod omnis potentia in spirituali mundo sit veri, videatur n. 3091, 3387, 4931, 6344, (x)6423, 6948; 4 quia "Moscheh" repraesentat legem internam, quae eadem est cum vero interno, (c)et "Aharon" repraesentat legem externam, quae eadem est cum vero externo, (c)et quia verum internum influit in verum externum et ei dat potentiam, n. 7381, idcirco 5per verbum Moschis ad Aharonem "extende manum tuam baculo tuo" significatur potentia veri interni per verum externum. @1 interna A vestri interni I$ @2 externa$ @3 7011; et quia omnis potentia spiritualiter intellecta, fit per verum$ @4 i et$ @5 dicitur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7383
#7383 "Super flumina, super fluvios, et super stagna": quod significet contra falsa, constat ex significatione "fluminum" et "fluviorum" "Aegypti", quod sint doctrinalia falsi, de qua n. 7323, et ex significatione "stagnorum" quod sint scientifica illis inservientia, de qua n. 7324, ita sunt falsa quae per "flumina, fluvios, et stagna significantur.
Arcana Coelestia 6
Passage 7384
#7384 "Et fac ascendere ranas super terram Aegypti": quod significet ratiocinationes ex meris falsis, constat ex significatione "ranarum" quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352; illae etiam ratiocinationibus ex falsis correspondent, nam omnia et singula quae in mundo naturali sunt correspondentiam habent cum illis quae in mundo spirituali, et hoc ex causa quia naturale per spirituale existit; ideo universa natura est theatrum repraesentativum mundi spiritualis, n. 2758, 3483, 4939.
Arcana Coelestia 6
Passage 7385
#7385 "Et extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti": quod significet effectum potentiae veri interni per verum externum contra falsa, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina veri et boni, ita verum externum, de qua n. 6998, 7009, 7089; ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937, hic potentia veri interni per verum externum, ut supra n. 7382; et ex significatione "aquarum Aegypti" quod sint falsa, de qua n. 6693, 7307; effectus significatur per quod "extendit manum et ascendit rana"; ex his patet quod per "extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti" significetur effectus potentiae veri interni per verum externum contra falsa.
Arcana Coelestia 6
Passage 7386
#7386 "Et ascendit rana": quod significet ratiocinationes ex meris falsis, constat ex illis 1 supra n. 7384. @1 i mox$
Arcana Coelestia 6
Passage 7387
#7387 "Et obtexit terram Aegypti": quod significet mentem naturalem, quod talis facta, constat ex significatione "obtegere" quod quia de mente naturali dicitur, sit quod falsis et inde ratiociniis oppleta sit, ita quod talis facta sit; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
Arcana Coelestia 6
Passage 7388
#7388 "Et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis": quod significet abusum ordinis Divini, unde simile in externa forma, videatur n. 7296, 7297, 7337, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 7389
#7389 "Et ascendere fecerunt ranas super terram Aegypti": quod significet quoad ratiocinationes ex mente naturali, constat ex significatione "ranarum" quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352, 7384; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua mox supra n. 7387.
Arcana Coelestia 6
Passage 7390
#7390 "Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem": quod significet praesentiam legis Divinae, constat ex significatione "vocare" quod sit praesentia, de qua n. 6177; quod "vocare" sit praesentia, est quia vocare est velle loqui cum illo, et communicare quae cogitat, et in altera vita ex lege ordinis est quod is praesens sistatur cum quo aliquis vult loqui, et desiderat communicare quae cogitat; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis sunt et infestant, de qua saepe prius; ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex interna, et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit lex externa, 1 de quibus supra n. 7381. @1 i utraque ex Divino,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7391
#7391 "Et dixit, Supplicate ad Jehovam": quod significet ex taedio humiliationem, constat ex significatione "supplicare ad Jehovam" quod sit humiliatio, nam qui supplicat, in humiliatione est, similiter qui petit ut alius pro se supplicet; causa quod supplicare sit humiliatio, est quia angeli non attendunt ad supplicationem sed ad humiliationem in qua est homo cum supplicat; supplicatio enim absque humiliatione est modo vox sonans quae ad auditum et perceptionem angelorum non venit. Quod taedium sit causa, nempe taedium ratiocinandi ex meris falsis, in nunc sequentibus videbitur.
Arcana Coelestia 6
Passage 7392
#7392 "Et removeat ranas a me, et a populo meo": quod significet ut non adigerentur ad ratiocinandum ex meris falsis, constat ex significatione "removere" quod sit non adigi, nam causa supplicationis erat taedium, ex eo quod adigerentur ad ratiocinandum ex meris falsis; et ex significatione "ranarum" quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352; et ex repraesentatione "Pharaonis," tum "Aegyptiorum," 1 quod sint qui in falsis et infestant, de qua 2saepius. 2 Quod taedium attinet propter quod supplicatio seu humiliatio illorum qui (x)infestant, sciendum quod hoc injucundum illis 3sit, nam per ratiocinationes ex meris falsis (t)malefacere non possunt, mera enim falsa, quae sunt negativa veri, rident probi, hic illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, quos infestabant; at per falsa quae ex fallaciis et ex apparentiis, per quas falsificantur vera, quae significata sunt per "sanguinem" in quem aquae in Aegypto versae sunt, n. (m)7317, 7326,(n) malefacere potuerunt, 4quia fallaciae et apparentiae seducunt, sunt enim sicut umbraculum et velamen veris; et quia non malefacere possunt per ratiocinia ex meris falsis, hoc est, ex prorsus negativis veri, injucundum illis fuit, et ideo deprecantur; nihil enim infernales delectat quam malum facere, quocumque modo id fieri potest; malefacere enim est ipsum jucundum vitae eorum, usque adeo ut sit ipsa vita eorum; quapropter cum malefacere non permittitur, in taedio sunt; haec causa est quod Pharao deprecatus sit malum ranarum, non autem malum sanguinis, de quo 5 supra; nec malum pediculorum, de quo 6 infra; nam per malum ranarum significatur infestatio per ratiocinationes ex meris falsis, per quas non malefacere possunt; per malum autem sanguinis significatur infestatio per falsa ex fallaciis et apparentiis, quae infestatio illis jucunda est, quia per illam malefacere possunt; et per malum pediculorum significantur mala quae illis jucunda quia mala sunt. 3 Omnes illi jucundum in malefaciendo in altera vita percipiunt qui in mundo non benefaciunt proximo propter proximum, non patriae propter patriam, nec Ecclesiae propter Ecclesiam, sed propter semet; proinde qui non verum et bonum faciunt propter verum et bonum; quod illis jucundum sit malefacere, 7non in mundo elucet, quia 8externus homo occultat illud; at in altera vita cum externa auferuntur, et homo interioribus suis relinquitur, tunc jucundum illud 9 prodit et (d)se manifestat; inde est quod in inferno sint; qui enim ibi sunt omnes amant malefacere, qui autem in caelo sunt omnes amant benefacere. @1 i qui hic sunt populus Pharaonis,$ @2 saepe prius$ @3 fuerit$ @4 nam$ @5 i mox$ @6 i nunc$ @7 After mundo$ @8 exterior$ @9 i se$
Arcana Coelestia 6
Passage 7393
#7393 "Et dimittam populum, et sacrificent Jehovae": quod significet quod relinquerent tunc illos qui ab Ecclesia spirituali ut colant Deum suum, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere, ut n. 7312, 7349, 7350; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, 1ut n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione "sacrificare Jehovae" quod sit colere Deum suum; quod sacrificia significaverint omnem cultum in genere, videatur n. 6905, ita hic colere. @1 de qua$
Arcana Coelestia 6
Passage 7394
#7394 "Et dixit Moscheh ad Pharaonem": quod significet responsum, constat (c)a significatione "dicere," quia est ad Pharaonem qui nunc locutus est, quod sit responsum, ut quoque n. 7103.
Arcana Coelestia 6
Passage 7395
#7395 "Honorem habe super me": quod significet quod fidendum 1vero Divino, constat ex significatione "honorem habere" quod sit fidere, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, proinde quod sit verum Divinum, de qua n. 6771, 7014, 7382. @1 legi Divinae altered to vero Divino cp n. 7379$
Arcana Coelestia 6
Passage 7396
#7396 "Quousque supplicabo tibi, et servis tuis, et populo tuo": quod significet intercessionem pro illis (x)qui in falsis et infestant, constat ex significatione "supplicare," quia est pro alio, quod sit intercessio; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7317; et quia illi per "Pharaonem" repraesentantur, cum etiam adjiciuntur "servi ejus" et "populus ejus," intelliguntur omnes et singuli, servi enim sunt qui inferioris sortis sunt et ministrant, populus sunt singuli; imperia et regna 1 repraesentantur in caelo sicut homo, et 2societates quae inibi sunt repraesentantur sicut membra illius hominis; rex (d)autem sicut caput; repraesentativum hoc 3 inde ducit causam quia universum caelum repraesentat unum hominem, 4ac societates ibi repraesentant membra ejus, et hoc secundum functiones; inde constare potest quam pulchra et jucunda repraesentatio imperii, regni, (c)et societatis, 5esset in caelo, 6 si inter se per charitatem et fidem similiter conjuncti essent; Dominus etiam ubicumque hoc dari potest, ita societates conjungit, ipsum enim Divinum Verum, quod a Domino procedit, illum ordinem introducit ubicumque ille recipitur; inde est ille ordo in caelo; est quoque in terris, sed societates 7 quae (c)illum constituunt sunt sparsae per totum terrarum orbem, suntque illi qui in amore in Ipsum et in charitate (x)erga proximum sunt; sed sparsae illae societates a Domino collectae sunt ut quoque unum hominem, sicut societates in caelo, repraesentent; hae societates (x)non modo sunt intra Ecclesiam sed etiam extra illam, et simul sumptae vocantur Ecclesia Domini 8sparsa et collecta a bonis in universo terrarum orbe, (t)quae quoque vocatur communio; haec communio seu haec Ecclesia est regnum Domini in terris conjunctum regno Domini in caelis, ac ita conjunctum Ipsi Domino. @1 i, tum quoque societates majores et minores$ @2 qui in imperiis et regnis$ @3 i in coelo$ @4 et quoque utraquavis societas ibi$ @5 foret$ @6 i si imagines essent coeli, hoc est,$ @7 i illae$ @8 communis seu Ecclesia per universum terrarum orbem, estque illa$
Arcana Coelestia 6
Passage 7397
#7397 "Ad exscindendum ranas a te, et a domibus tuis": quod significet ut cessent ratiocinationes, constat ex significatione "ranarum" quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352, 7384; ex significatione "exscindere" quod sit cessare; exscindere enim praedicatur de ranis, at cessare de ratiocinationibus; a repraesentatione "Pharaonis" a quo exscinderentur "ranae" quod sint qui in falsis sunt et infestant, de qua mox supra n. (x)7396; et a significatione "domuum" quod sint illa quae mentis naturalis; quod "domus" sit mens naturalis, videatur n. 4973, 5023, 7353; inde "domus" in plurali sunt illa quae ibi.
Arcana Coelestia 6
Passage 7398
#7398 "Tantum in fluvio supererunt": quod significet quod remansurae cum falsis ubi illa, constat ex significatione "fluvii," hic fluvii Aegypti, quod sit falsum, de qua n. 6693, 7307; et ex significatione "superesse" quod sit remanere. Cum hoc ita se habet: omnia quaecumque intrant apud hominem, 1remanent apud illum, imprimis illa quae ex affectione recipiuntur; creditur quod illa quae intrant prorsus obliterata et ejecta sint, cum 2 homo illorum non amplius reminiscitur, sed 3 non obliterata aut ejecta sunt, 4verum inhaerent, vel in interiore memoria, vel in exteriore inter illa quae familiaria facta sunt; quae enim familiaria fiunt 5sunt sicut naturalia, quae fluunt sua sponte, et non ex sensibili revocatione ex memoria exciuntur; (s)sicut loquela hominis, cujus voces ex cogitatione sponte 6affluunt, etiam gestus et actiones, immo 7 gressus; ut quoque cogitare; haec intrant ab infantia successive, et tempore fiunt familiaria, et tunc sua sponte fluunt; ex quibus, 8ut ex similibus aliis, constat quod omnia quae intrant apud hominem remaneant, et quod quae habitum traxerunt, hoc est, quae familiaria facta sunt, non amplius appercipiantur inesse cum tamen insunt;(s) ita se habet cum falsis et 9 malis quae intrant apud hominem; et quoque cum veris et 9 bonis; talia sunt quae 10formant illum, et faciunt ut talis sit; quod omnia quae homo vidit, audivit, cogitavit, locutus est, et egit, inscripta sint, videatur n. 2474, 2489. Ex his nunc 11patet quomodo intelligendum quod ratiocinationes remansurae cum falsis ubi illa; falsa enim postquam removentur, sua loca alibi in naturali sortiuntur, et cum falsis conatus et 12cupiditas ratiocinandi; sed non, ut prius, in medio directe sub intuitione mentis. Inde est quod, ut in sequentibus 13memoratur, "ranae congregatae sint in acervos" et quod ex illis "putuerit terra," per quae significatur quod falsa illa ratiocinantia fasciculatim in naturali disposita sint, et quod inde taetrum et aversatile, vide infra n. 7408, 7409. @1 After illum$ @2 i cessant e memoria seu cum$ @3 i usque$ @4 sed$ @5 apparent$ @6 fluunt$ @7 i etiam$ @8 et perpluribus$ @9 i cum$ @10 forment$ @11 constare potest$ @12 cupiditates$ @13 dicatur quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7399
#7399 "Et dixit, Ad crastinum": quod significet in perpetuum, constat ex significatione "in crastinum" quod sit in perpetuum, et in aeternum, de qua n. 3998.
Arcana Coelestia 6
Passage 7400
#7400 "Et dixit, Secundum verbum tuum": quod significet confirmationem inde, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7401
#7401 "Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster": quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur "quod nullus sit sicut Jehovah Deus," in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit;1 in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, (c)ac Israelitarum et (x)Judaeorum Deum per nomen "Jehovae"; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et 2non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; 3inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, 4ut apud Davidem, Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. lxxvii 14, 15 [A.V. 13, 14]: apud eundem, Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. cxiii 5: apud eundem, Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. xcv 3: apud eundem, Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. xcvi (x)4: ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3; Dan. ii 47: quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et 2non praeter Ipsum, patet apud Esaiam, Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, xlvi 9. @1 i hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae,$ @2 nullus$ @3 quod in Verbo dictum$ @4 constat$
Arcana Coelestia 6
Passage 7402
#7402 "Et removebuntur ranae a te, et a domibus tuis, et a servis tuis, et a populo tuo": quod significet quod non adigerentur ratiocinari (c)ex meris falsis, constat ex significatione "removeri ranae" quod sit non adigi 1ratiocinari a meris falsis, de qua supra n. 7392; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint 2 qui in falsis et infestant, de qua prius; 3 ex significatione "domuum" quod sint illa quae mentis naturalis, de qua 4 n. 7397; et (c)ex significatione "servorum 5 et populi ejus" quod sint omnes et singuli qui in falsis et infestant, de qua etiam supra n. 7396. 1 After falsis 2 i illi 3 i et 4 i supra 5 i ejus
Arcana Coelestia 6
Passage 7403
#7403 "Tantum in fluvio supererunt": quod significet quod remanerent cum falsis ubi illa, constat ab illis supra n. 7398, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7404
#7404 "Et exivit Moscheh et Aharon a coram Pharaone": quod significet separationem ab illis qui ex meris falsis ratiocinati sunt, constat a significatione "exire" quod sit separari; 1a repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint lex Divina, Moscheh lex interna, et Aharon lex externa, de qua n. 7381; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis et 2infestant, de qua supra n. 7396, hic qui infestant per ratiocinationes ex meris falsis. @1 et ex$ @2 infestarunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7405
#7405 "Et clamavit Moscheh ad Jehovam super verbo ranarum quas imposuit Pharaoni": quod significet intercessionem, constat (c)ab illis quae praecedunt, ita absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7406
#7406 "Et fecit Jehovah secundum verbum Moschis": quod significet quod ita factum secundum verbum Domini, nam quod Moscheh 1supplicavit fuit quidem ex ore Moschis, sed usque a Domino; nam quicquid homo cogitat et inde loquitur, et quicquid vult et inde facit, influit; est homo modo organum recipiens, videatur n. 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-(x)6606, 6613-6626; ita haec quae Moscheh locutus et fecit 2; idcirco hic per "fecit Jehovah secundum verbum Moschis" significatur quod ita factum secundum verbum Domini; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, (a)6303, 6905. @1 supplicaverit ad Jehovam$ @2 i, sicut quod clamaverit super verbo ranarum et quod removerit ranas fuit immediate a Divino$
Arcana Coelestia 6
Passage 7407
#7407 "Et mortuae sunt ranae e domibus, ex atriis, et ex agris": quod significet quod apud illos cessarent ratiocinationes ex meris falsis ubique in naturali, constat a significatione "mori" quod sit cessare; ex significatione "ranarum" quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua supra; ex significatione "domorum" quod sint illa quae mentis naturalis, de qua supra n. 7397, hic quae sunt interiora ibi; ex significatione "atriorum" quod sint exteriora mentis naturalis; quod naturale sit interius et exterius, videatur n. 3293, 3294, 4570, 5118, 5497, 5649; et ex significatione "agrorum" quod sint quae communiora sunt, ita quae adhuc exteriora, nam agri sunt extra domos et atria; ita per "mortuae sunt ranae e domibus, ex atriis, et ex agris, significatur quod cessarent ratiocinationes ex meris falsis ubique in naturali.
Arcana Coelestia 6
Passage 7408
#7408 "Et congregaverunt illos acervis, acervis": quod significet quod falsa illa ratiocinantia fasciculatim in naturali disponerentur, constat ex significatione "congregari acervis acervis" quod sit disponi fasciculatim; quod "congregari acervis" illa sint, est quia omnia quae in 1mente hominis, in series, et quasi in fasciculos, disposita sunt; et 2 in series intra series, seu 3 in fasciculos intra fasciculos, videatur n. 5339, 5530, 5881; quod dispositio talis sit, 4patet a dispositione omnium in corpore; ibi apparent fibrae in fasciculos, et glandulae in glomeres dispositae, et hoc ubivis; perfectius adhuc in purioribus quae non patent coram visu nudo; fasciculatio illa imprimis sistitur videnda in cerebro, in binis 5ibi substantiis, quarum una corticalis, et altera medullaris, 6appellatur; non dissimiliter se habent in purioribus, et tandem in purissimis, ubi sunt formae quae recipiunt illa, 7ipsae 2 formae vitae; quod formae 8seu substantiae recipientes vitae sint, constare potest a singulis quae apparent in vivis; tum quod formae 8seu substantiae recipientes sint convenientissime ad influxum vitae dispositae; absque receptione vitae in substantiis 9quae sunt formae, non daretur aliquid vivum in mundo naturali, nec in mundo spirituali; 10sunt series purissimorum staminum, ad instar fasciculorum, quae constituunt (x)illas formas; similiter se habet cum illis quae inibi eminenter modificantur; modificationes enim (t)suam formam accipiunt a formis quae sunt substantiae, in quibus sunt, et a quibus fluunt, nam substantiae seu formae sunt subjecta (x)determinantia. (m)Quod eruditi illa quae vitae hominis sunt, sicut illa quae ejus cogitationis et voluntatis 11, perceperint absque substantiis seu formis recipientibus, causa fuit quod vitam seu animam crediderint esse vel flammeum quid, vel aethereum, ita tale quod post mortem dissiparetur; inde plurium illorum insania, quod nulla post mortem vita.(n) Ex his constare potest quomodo intelligendum quod falsa ratiocinantia fasciculatim in naturali (x)disponerentur. @1 naturali$ @2 i quoque$ @3 i quasi$ @4 apparet$ @5 ejus$ @6 vocatur$ @7 quae vitae sunt$ @8 aut$ @9 aut formis$ @10 formae illae seu substantiae sunt quae in series seu quasi in fasciculos dispositae sunt, inde$ @11 i sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7409
#7409 "Et putuit terra": quod significet taetrum inde et aversatile, constat ex significatione "putere" quod sit id quod taetrum et aversatile1, de qua n. 4516, 7161, 7319; et ex significatione "terrae," hic "terrae Aegypti," quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301. @1 i est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7410
#7410 Vers. 11-15. Et vidit Pharao quod facta respiratio, et aggravavit cor suum, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah. Et dixit Jehovah ad Moschen, Dic ad Aharonem, Extende baculum tuum, et percute pulverem terrae, et erit in pediculos in omni terra Aegypti. Et fecerunt ita, et extendit Aharon manum suam baculo suo, et percussit pulverem terrae, et fuit pediculus in homine et in bestia; omnis pulvis terrae factus est pediculus in tota terra Aegypti. Et fecerunt ita magi incantationibus suis ad educendum pediculos, et non potuerunt; et fuit pediculus in homine et in bestia. Et dixerunt magi ad Pharaonem, Digitus Dei hoc; et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah. "Et vidit Pharao quod facta respiratio" significat quod taedium cessaverit: "et aggravavit cor suum" significat obstinationem: "et non audivit ad illos" significat non oboedientiam: quemadmodum locutus Jehovah" significat secundum praedictionem: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat e novo instructionem: "Dic ad Aharonem" significat influxum legis internae in legem externam: "Extende baculum tuum" significat ut ostenderet potentiam Divinam: "et percute pulverem terrae" significat quod emoveret illa quae damnata sunt in naturali: "et erit in pediculos" significat quod inde exsurgent mala: "in omni terra Aegypti" significat per totam mentem naturalem: "et fecerunt ita" significat effectum: "et extendit Aharon manum suam baculo suo" significat potentiam veri interni per verum externam: "et percussit pulverem terrae" significat quod emoverentur damnata: "et fuit pediculus in homine et in bestia" significat quod mala interiora et exteriora cupiditatum inde: "omnis pulvis terrae factus est pediculus in tota terra Aegypti" significat quod illa ex damnatis: "et fecerunt ita magi incantationibus suis ad educendum pediculos" significat conatum pervertendi ordinem Divinum et effigiandi simile in his quoque: "et non potuerunt" significat quod incassum: "et fuit pediculus in homine et in bestia" significat mala interiora et exteriora cupiditatum: "et dixerunt magi ad Pharaonem" significat perceptionem et ejus communicationem cum illis qui in malis: "Digitus Dei hoc" significat quod potentia ex Divino esset: "et obfirmatum cor Pharaonis" significat obstinationem: "et non audivit ad illos" significat non oboedientiam: "quemadmodum locutus Jehovah" significat secundum praedictionem.
Arcana Coelestia 6
Passage 7411
#7411 "Et vidit Pharao quod facta respiratio": quod significet quod taedium cessaverit, constat ex significatione "quod facta respiratio" quod sit quod non amplius injucundum, ita quod non amplius taedium; quod taedium et injucundum fuerit illis ratiocinari ex meris falsis, videatur supra n. 7392; 1 jucundum facit homini respirare libere et plene, injucundum autem non libere nec plene; inde est quod per "facta respiratio" significetur quod injucundum seu taedium cessaverit. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7412
#7412 "Et aggravavit cor suum": quod significet obstinationem, constat ex significatione "aggravari," tum "indurari," ac "obfirmari cor," quod sit obstinatio, de qua n. 7272, 7300, 7305.
Arcana Coelestia 6
Passage 7413
#7413 "Et non audivit ad illos": quod significet non oboedientiam, ut supra n. 7224, (x)7275, 7301, 7339, ubi similia vera.
Arcana Coelestia 6
Passage 7414
#7414 "Quemadmodum locutus Jehovah": quod significet secundum praedictionem, ut supra n. 7302, 7340.
Arcana Coelestia 6
Passage 7415
#7415 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet e novo instructionem, ut prius n. 7186, 7226, 7267, 7304, 7380.
Arcana Coelestia 6
Passage 7416
#7416 "Dic ad Aharonem": quod significet influxum legis internae in legem externam, ut supra n. 7381.
Arcana Coelestia 6
Passage 7417
#7417 "Extende baculum tuum": quod significet ut ostenderet potentiam Divinam, constat ex significatione "extendere" quod sit exercere et ostendere, ut prius; et ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; quae potentia Divina 1fuit, quia Aharoni nihil potentiae fuit, minus in baculo, sed potentia per Aharonem et ejus baculum exercebatur; 2quod per baculum exerceretur, erat causa quia quae intra Ecclesiam ex mandato Divino fiebant, per repraesentativa fiebant; hoc ante Adventum Domini; ita per extensionem 3manus et baculi, quia brachium et manus correspondent potentiae, et inde quoque baculus. Causa quod ante Adventum Domini illa quae intra Ecclesiam ex mandato Divino fiebant per repraesentativa fierent erat quia omnia et singula repraesentabant Dominum, ac Ipsius regnum in caelis, et regnum in terris seu Ecclesiam; quod ita sit, etiam constare potest ex Verbo, in quo omnia et singula in supremo sensu agunt de Domino, et in sensu interno de Ipsius regno et Ecclesia. @1 dicitur$ @2 ex causa quia tempore ante adventum Domini$ @3 baculi ac manus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7418
#7418 "Et percute pulverem terrae": quod significet quod emoveret illa quae damnata sunt in naturali, constat ex significatione "percutere" quod sit emovere; ex significatione "pulveris" quod sit damnatum, de qua sequitur; et ex significatione (d)"terrae," hic "terrae Aegypti," quod sit mens naturalis, de qua supra n. 7409. Quod "pulvis" sit damnatum, est quia loca ubi mali spiritus sunt, 1 ad latera sub 2plantis pedum, (x)apparent ut terra, et quidem ut terra inexculta et 3arida, sub 4qua terra sunt quaedam inferna; 5illa terra est quae vocatur terra damnata, et pulvis ibi significat damnatum; aliquoties videre datum est quod mali spiritus excuterent ibi pulverem pedibus suis, cum aliquem vellent damnationi dare; hoc visum est ad dextrum paulo antrorsum, in confinio ad infernum magnorum, ubi dejiciuntur in infernum suum spiritus qui dum vixerunt in mundo, in scientia fidei fuerunt, et usque vitam mali egerunt; inde nunc est quod per "pulverem" significetur damnatum, et per "excutere pulverem" damnatio. 2 6 Quia id significabatur, mandatum est a Domino discipulis ut excuterent pulverem pedum, si non exciperentur, de quo ita apud Matthaeum, Quisquis non (x)exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe illa, excutite pulverem pedum vestrorum: amen dico vobis, Tolerabilius erit terrae Sodomae et Gomorrhae in die judicii quam urbi illi, x 14, 15; Marc. vi 11; Luc. ix 5, x 10-12; per discipulos ibi non intelliguntur discipuli sed omnia Ecclesiae, ita omnia fidei et charitatis, n. 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3354, 3858, 3913, 6397; per "non excipere" et "non audire" significatur rejicere vera quae fidei et bona quae charitatis; per "excutere pulverem pedum" significatur damnatio; quod "tolerabilius erit Sodomae et Gomorrhae quam 7 urbi illi" est quia per "Sodomam et Gomorrham" intelliguntur illi qui in malo vitae sunt, sed qui 8de Domino ac de Verbo nihil noverunt, ita nec recipere potuerunt; inde constare potest quod non domus aut urbs quae non receptura 9esset discipulos intelligatur, sed quod 10illi qui intra Ecclesiam sunt et non vivunt vitam fidei; quisque videre potest quod idcirco tota urbs 11non damnata esse posset quia non receperunt discipulos et ilico agnoverunt novam doctrinam quam praedicabant. 3 Per "pulverem" etiam significatur damnatum, quem olim imposuerunt 12capiti cum in dolore et paenitentia essent, ut apud Jeremiam, Sedent in terra, tacent seniores filiae zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum; cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum virgines Hierosolymae, Threni ii 10: apud Ezechielem, Clamabunt amare, et ascendere facient pulverem super capita sua; in cinere 13volutant se, xxvii 30: apud Micham, Flendo ne fleatis in domo Aphrae, in pulvere te voluta, i 10: apud Johannem, Injecerunt pulverem in capita sua, et clamabant flentes et plangentes, Apoc. xxiii 19; et quoque in historicis Verbi passim; per "pulverem super capita," (c)et per "dejectionem corporis et capitis in terram," (c)ac "volutionem ibi in pulvere" repraesentabatur humiliatio, quae cum genuina, talis est ut agnoscat et percipiat se damnatum, sed a damnatione 14receptum a Domino, videatur n. 2327, (x)3994, 4347, 5420, 5957. 4 Per "pulverem" in quem contusus est et commolitus vitulus aureus, quem fecerunt in deserto, etiam damnatum significatur, de quo ita apud Moschen, Peccatum vestrum, quod fecistis, vitulum sumpsi, et combussi illum igne; et contudi illum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem illius projeci in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21: per "pulverem" etiam significatur damnatum in sequentibus locis: in Genesi, Dixit Jehovah Deus ad serpentem, Super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae, iii 14: apud Micham, Pasce populum tuum juxta dies aeternitatis: videbunt gentes, et erubescent ab omni potentia sua; lambent pulverem sicut serpens, vii 14, 16, 17: apud Esaiam, Serpenti pulvis panis, lxv (x)25: apud eundem, Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, xlvii 1: apud Davidem, Incurvata est ad pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster, Ps. xliv 26 [A.V. 25]: apud eundem, Adhaeret pulveri anima mea, vivifica me, Ps. cxix 25. "Pulvis" in Verbo 15etiam significat sepulcrum, tum humile, ut et numerosum. @1 i illa quae$ @2 planta pedis sunt$ @3 inhabitata, seu ut desertum$ @4 illa$ @5 haec$ @6 i Et$ @7 i domui aut$ @8 Verbum Domini non audiverunt$ @9 est$ @10 non receptio et auditio fidei et non vita charitatis in communi; quis non$ @11 After esse$ @12 capitibus suis$ @13 volvent$ @14 elevatum$ @15 non ubivis significat damnatum sed quoque humile, tum sepulchrum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7419
#7419 "Et erit in pediculos": quod significet quod inde exsurgent mala, constat a significatione "pediculorum" quod sint mala; quae autem mala sunt et ex qua origine, constare potest (c)a correspondentia malorum cum talibus, quod sint imprimis mala quae in sensuali, seu in prorsus externo homine; correspondentia inde est quia pediculi in externa cute sunt, et ibi intra sordes et sub scabie; sensuale illorum qui in scientia fidei fuerunt at in vita mali est quoque tale; cum 1 illis aufertur scientia illa, ut fit talibus in altera vita, tunc sunt crassae et obesae mentis; apparuerunt aliquoties, 2 sunt taetri et aversatiles; infestationes per mala significantur per quod mordeant. Quod "pediculi" illa significent, non ex aliis locis in Verbo confirmari potest, nam memorantur solum apud Davidem, ubi de Aegypto, Ps. cv 31. @1 i enim$ @2 i ac$
Arcana Coelestia 6
Passage 7420
#7420 "In omni terra Aegypti": quod significet per totam mentem naturalem, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
Arcana Coelestia 6
Passage 7421
#7421(x) "Et fecerunt ita": quod significet effectum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7422
#7422 "Et extendit Aharon manum suam baculo suo": quod significet potentiam veri interni per verum externum, constat ab illis supra n. 7382, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7423
#7423 "Et percussit pulverem terrae": quod significet quod emoverentur damnata, constat ex illis supra n. 7418.
Arcana Coelestia 6
Passage 7424
#7424 "Et fuit pediculus in homine et in bestia": quod significet quod mala interiora et exteriora cupiditatum inde, constat ex significatione "pediculorum" quod sint mala, de qua n. 7419; ex significatione "hominis" quod sit bonum, de qua n. 4287, 5302, ita in opposito sensu malum; et ex significatione "bestiae" quod sit affectio boni, et in opposito sensu affectio mali seu cupiditas, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; sed cum nominatur "homo et bestia," tunc per "hominem" significatur bonum interius, et in opposito sensu malum interius, et per "bestiam" bonum exterius, et in opposito sensu malum exterius. Causa quod per "hominem" significetur bonum vel malum interius, est quia homo est homo ex interno suo homine, et ejus quali, non autem ab externo homine, nam externus homo non est homo absque interno; utque externus homo etiam sit homo, erit is prorsus subordinatus interno, adeo ut non ex se sed ex interno agat; quod per "bestiam" significetur bonum exterius, et in opposito sensu malum exterius, est quia bestiis non datur 1internum quale apud hominem; 1internum, quod illis est, immersum est externo adeo ut unum sit cum illo, et 2simul spectet deorsum seu versus terram absque ulla elevatione versus interiora. Mala cupiditatum dicuntur quia omnia mala sunt cupiditatum, 3quia cupiditates sunt amorum. Mala interiora distinguuntur a malis exterioribus per id quod mala interiora sint quae cogitationis et voluntatis, 4et mala exteriora (t)quae sunt actus; quod mala interiora (m)sint et non exteriora, patet ex eo quod homo 5possit esse malus, et tamen in externa forma apparere sicut vir probus, immo sicut vir fidei et conscientiae; quidam 6etiam sciunt mentiri angelos, cum tamen interius sunt diaboli; tantum 7discrepare potest forma interior, quae est spiritus, a forma exteriore, quae est corporis.(n) @1 interius$ @2 utrumque spectat$ @3 quae$ @4 at$ @5 After malus$ @6 sicut angeli$ @7 A is obscure. discrepat forma interior, quae est spiritus, a forma exteriore, quae est corporis seems to be altered to discrepant quoad interiora, quae est spiritus, a exterioribus, quae sunt corporis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7425
#7425 "Omnis pulvis terrae factus est pediculus in tota terra Aegypti": quod significet quod illa ex damnatis, constat a significatione "pulveris terrae" quod sit damnatum, de qua supra n. 7418; ex significatione 1"pediculorum" quod sint mala, de qua 2 n. 7419; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 7420. @1 pediculi, quod sit malum$ @2 i supra$
Arcana Coelestia 6
Passage 7426
#7426 "Et fecerunt ita magi incantationibus suis ad educendum pediculos": quod significet conatum pervertendi ordinem Divinum et effigiandi simile in his quoque, constat ex significatione "fecerunt" quod sit conatus simile agendi, nam sequitur quod non potuerunt; ex significatione "magorum" et "incantationum" quod 1sint pervertere ordinem Divinum et effigiare simile in externa forma, de qua n. 7296, 7297, 7337; et ex significatione "educere pediculos" quod sit producere illa mala quae per "pediculos" significantur, de qua n. 7419. @1 sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7427
#7427 "Et non potuerunt": quod significet incassum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7428
#7428 "Et fuit pediculus in homine et in bestia": quod significet mala interiora et exteriora [cupiditatum], constat ex illis quae supra n. 7424 dicta sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7429
#7429 "Et dixerunt magi ad Pharaonem": quod significet perceptionem et communicationem cum illis qui in malis, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, (x)1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 5743, quod etiam sit communicatio, n. 3060, 4131, 6228, 7291, 7381; ex significatione "magorum" quod sint illi qui pervertunt ordinem Divinum et effigiant simile in externa forma, de qua mox supra n. 7426; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142, 7317, hic qui in malis, quia nunc in statu mali sunt postquam falsa ratiocinantia adempta sunt, ut patet ab illis quae praecedunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7430
#7430 "Digitus Dei hoc": quod significet quod potentia ex Divino esset, constat ex significatione "digiti Dei" quod sit potentia a Divino; quod "digitus" sit potentia, est quia digiti sunt manuum, et per "manus" significatur potentia, 1 n. 878, 4931-4937, 6344, (x)6424, 6948. Quod "digitus" sit potentia, constat etiam ab his locis: 2 Quando aspicio caelos, opus digitorum Tuorum, lunam et stellas, quas praeparasti, Ps. viii 4 [A.V. 3]: apud Lucam, Jesus dixit, Si per digitum Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos regnum Dei, xi 20. Quod Jesus assumpserit surdum aegre loquentem a populo seorsum, et injecerit digitum Suum in aures (c)illius, et (x)exspuens tetigerit linguam (c)illius, Marc. vii 32, 33, etiam repraesentativum potentiae Divinae fuit. 2 Quod "digitus" 3repraesentet potentiam, patet quoque a ritualibus Ecclesiae apud Judaeos, quod sanguis mitteretur super pollicem, et quod sacerdos sanguinem digito 4spargeret, de quibus ita apud Moschen, Mactabis arietem, et dabis de sanguine super pollicem manus Aharonis et filiorum ejus dextrae, et super pollicem pedis ejus dextri, Exod. xxix 20: Accipiet sacerdos de sanguine reatus, et dabit sacerdos super auriculam auris mundandi a lepra dextrae, et super pollicem manus ejus dextrae, et super pollicem pedis ejus dextri. Dein intinget sacerdos digitum suum dextrum de oleo quod super vola illius sinistra, et sparget de oleo in digito septem vicibus coram Jehovah; de residuo olei quod super vola illius, dabit sacerdos super auriculam auris mundandi dextrae, et super pollicem manus ejus dextrae, et super pollicem pedis ejus dextri, Lev. xiv 14, 16, 17: Sumes de sanguine juvenci, et dabis super cornua altaris digito tuo, Exod. xxix 12; 3 praeter etiam Lev. iv 6, ix 9; quod omnia illa significaverint arcana caeli, et sancta, constat ex eo quod Verbum sit a Divino, et quod inspiratum sit quoad unumquemvis apicem, Luc. xvi 17; ita quoque haec, 5quod "pollex" et "digitus" sit potentia boni per verum, patet ibi a sensu interno. Etiam potentia per "digitum" significatur apud Davidem, Benedictus Jehovah docens manus meas pugnam, et digitos meos bellum, Ps. cxliv 1: et apud Esaiam, Non respiciet ad altaria opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius 6, xvii 8; "altaria" pro 7cultu in genere, n. 4541; "opus manuum" et "quod fecerunt digiti" pro talibus quae ex proprio, ita 8quae ex sua potentia. @1 i videatur$ @2 i apud Davidem$ @3 repraesentavit$ @4 spargerent$ @5 inde quod pollex super quo dabatur sanguis et oleum, et quod digitus, quo sacerdos sanguinem spargeret, significaverit arcanum quod sit potentia boni per verum, quae significata sit, patet$ @6 i non spectabit aut ad lucos aut statuas$ @7 omni cultu$ @8 pro potentia ex proprio$ a. ["Et obfirmatum cor Pharaonis" significat obstinationem, ut supra n. 7272, 7300, 7305, 7412.]
Arcana Coelestia 6
Passage 7431
#7431 "Et non audivit ad illos": quod significet non oboedientiam, ut supra n. 7224, (x)7275, 7301, 7339.
Arcana Coelestia 6
Passage 7432
#7432 "Quemadmodum locutus Jehovah": quod significet secundum praedictionem, ut quoque supra n. 7302, 7340, 7414.
Arcana Coelestia 6
Passage 7433
#7433 Vers. 16-20. Et dixit Jehovah ad Moschen, Surge mane in matutino, et consistas coram Pharaone, ecce egreditur ad aquas, et dicas ad illum, Ita dicit Jehovah, Mitte populum Meum, et serviant Mihi. Quia si haud tu dimittis populum Meum, ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium; et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa. Et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium, propterea ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae. Et ponam redemptionem inter populum Meum et inter populum tuum; ad cras erit signum hoc. Et fecit Jehovah ita, et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti; perdebatur terra a coram volatili noxio. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat iterum instructionem: "Surge mane in matutino" significat elevationem ad potentiae signum adhuc majus: "et consistas coram Pharaone" significat apparentiam Divini illis qui in malis: "ecce egreditur ad aquas" significat quod ex malis illis iterum cogitent falsa: "et dicas ad illum, Ita dicit Jehovah" significat mandatum: "Mitte populum Meum, 1et serviant Mihi significat ut relinquant qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Deum suum in libero: "quia si haud tu dimittis populum Meum" significat si non relinquerent: "ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium" significat quod illis falsum malevolum in omnibus et singulis: "et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa" significat quod falsa malevolentiae occupabunt omnia mentis naturalis: "et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium" significat quod non infestare poterunt per falsa malevolentiae illos qui ab Ecclesia spirituali, tamtesi prope illos 2sunt: "propterea ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae" significat apperceptionem inde, quod Dominus solus Deus Ecclesiae: "et ponam redemptionem inter populum Meum et inter populum tuum" significat liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali ab illis qui in infernis prope: "et cras erit signum hoc" significat manifestationem potentiae Divinae inde in perpetuum: "et fecit Jehovah ita" significat ut dictum ita factum: "et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti" significat quod falsa malevola ex undique apud illos erumperent: "et perdebatur terra a coram volatili noxio" significat quod corrumperetur mens naturalis quoad verum. @1 ut I cp n. 7439$ @2 erunt I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7434
#7434 Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet iterum instructionem, constat ex significatione "dicere" cum a Jehovah ad Moschen, 1 quod sit instructio, de qua n. 7186, 7226, 7267, 7304, 7380, 7415, hic iterum instructio, quia dictum quid iterum ageretur. @1 i de Pharaone,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7435
#7435 "Surge mane in matutino": quod significet elevationem ad potentiae signum adhuc majus, constat ex significatione "surgere mane" quod sit elevatio; quod "surgere" sit elevatio, videatur n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, et quoque quod "mane" sit elevatio, n. 7306; 1proprie per "surgere mane" significatur" status illustrationis, n. 3458, 3723, sed quia illustratio quae fit a Divino per 2influxum boni et veri non datur apud malos, qui per "Pharaonem" et "Aegyptios" repraesentantur, sed elevatio ad attentionem, idcirco per "surgere mane in matutino" hic significatur talis elevatio; quod sit ad potentiae signum adhuc majus, patet ab illis quae sequuntur ubi de novo adhuc signo agitur. @1 per elevationem hic intelligitur elucidatio per verum procedens a Divino, quod verum repraesentatur per Moschen, quod surgere sit elucidatio, videatur n. 6010; et quod surgere mane sit$ @2 Verum, et inde elucidatio non dari potest$
Arcana Coelestia 6
Passage 7436
#7436 "Et consistas coram Pharaone": quod significet apparentiam Divini illis qui in malis, constat ex significatione "consistere coram aliquo" quod sit praesentia, hic apparentia Divini, quia Moscheh consisteret, qui est verum a Divino, per quod Divinum apparet; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis 1, hic qui in malis, ut supra n. 7429. @1 i et infestant$
Arcana Coelestia 6
Passage 7437
#7437 "Ecce egreditur ad aquas": quod significet quod ex malis illis iterum cogitent falsa, constat ex significatione "egredi" quod sit cogitatio ex malis ad falsa, nam qui in malis sunt, cum cogitant ex illis ad falsa, "egredi" dicuntur, malum enim, quia est voluntatis, intimum est, extra illud est falsum, quia falsum est intellectus proinde cogitationis; hoc significatur per "egredi" in spirituali sensu, (m)et quoque actio mala ex voluntate mala, ut apud Marc. vii 20-23;(n) et ex significatione "aquarum" quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, (x)4976, 5668, et quod "aquae fluvii Aegypti" ad quas egressurus Pharao sint falsa, n. 7307. 2 Quod cogitationem a malis ad falsa attinet, sciendum quod qui in malis sunt non possint aliter quam ex illis cogitare ad falsa, nam mala sunt voluntatis et inde amoris illorum, et falsa sunt cogitationis et inde fidei illorum, quod enim vult homo hoc amat, et quod amat hoc confirmat et defendit, ac confirmari et defendi mala nequeunt nisi per falsa; inde in Verbo, ubi malum comparatur urbi, falsa comparantur moeribus circum urbem. Quod qui in malis sunt cogitent ad falsa, per quae defendant mala, est quia mala sunt ipsa jucunda vitae (d)illorum, usque adeo ut sint ipsa vita illorum, quapropter cum apprehendunt ex aliis quod mala sint, ne (x) talia appareant, excogitant falsa per quae faciant ut mala non credantur mala; 1 si autem mala 2non apparere audent per falsa, illa occultantur in interioribus, nec se manifestant nisi cum timor legis, 3aut quoque 4 timor jacturae famae propter lucrum, 3aut propter ambitum honorum cessat, tunc erumpunt mala vel per artes vel per hostilitates. 3 Ex his constare potest quod qui in malis sunt non possint aliter quam (c)a malis cogitare ad falsa; ita quoque se habet cum illis qui in statu boni sunt, quod non possint aliter quam ex bono cogitare ad vera; conjuncta enim sunt bonum et verum, et quoque malum et falsum, usque adeo ut qui scit quod aliquis in bono sit, scire possit quod ille in vero sui boni sit; et quod qui in malo, 5in falso sui mali 6, et quod tantum in falso, quantum 7dote ratiocinandi et pervertendi pollet, et tunc quantum in timore jacturae famae propter lucrum et honores, et is quantum in libero faciendi malum vult esse; tales, quod mirum, postquam aliquamdiu mala per falsa defenderant, dein sibi persuadent quod mala sint bona et quod falsa 8 vera. @1 i inde est, quod ubi mala, ibi sint falsa, nam unum faciunt;$ @2 per falsa apparere non audent$ @3 et$ @4 i cum$ @5 i quod ille$ @6 i sit$ @7 in timore jacturae famae propter honores et luctum est, et is quantum in libero faciendi malum vult esse; tam quantum dote ratiocinandi et percutiendi pollet; et quod mirum, tales$ @8 i sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 7438
#7438 "Et dicas ad illum, [Ita dicit Jehovah]: "quod significet mandatum, ut n. 7036, 7310.
Arcana Coelestia 6
Passage 7439
#7439 "Mitte populum Meum, 1et serviant Mihi": quod significet ut relinquant qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Deum suum in libero, constat ex significatione "mittere" seu "dimittere" quod sit relinquere; ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus Meus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et (c)ex significatione "servire Jehovae" quod sit colere; quod colerent in libero, patet ab illis quae sequuntur, vers. 21-23, tum ex eo quod omnis cultus qui vere cultus, erit in libero. 2 Quod filii Israelis appellentur populus Jehovae, non fuit quia aliis gentibus meliores essent sed quia repraesentarent populum Jehovae, hoc est, illos qui e regno spirituali Domini; quod non meliores fuerint aliis gentibus, patet 2a vita illorum in deserto, quod prorsus non crediderint in Jehovam, sed quod corde suo 3in deos 4Aegyptiorum; ut constat ex vitulo aureo quem sibi fecerunt et quem dixerunt deos suos qui e terra Aegypti illos eduxerunt, Exod. xxxii 8; (m)5patet etiam a vita (c)illorum postea in terra Canaane, de qua in historicis Verbi; tum quoque 6 quae in propheticis 7de illis 3 dicta sunt, et denique quae a Domino;(n) 8 inde etiam est quod pauci illorum 9in caelo sint, 10nam sortem in altera vita 11acceperunt secundum vitam suam; nolite itaque credere quod illi 12prae allis ad caelum electi fuerint; qui 13 credunt quod illi ad caelum electi fuerint prae aliis, illi non credunt quod vita sua unumquemvis maneat; nec credunt quod homo ad caelum 14praeparandus sit per totam vitam suam in mundo, et quod hoc fiat ex misericordia Domini, et non quod admittantur in caelum ex sola misericordia utcumque in mundo 15vixerunt; talem opinionem de caelo et de misericordia Domini inducit doctrina de sola fide, et de salvatione per illam absque bonis operibus; nam hi vitam non curant; inde etiam credunt quod mala abstergi queant sicut sordes ab aqua; et sic quod homo 16 in vitam boni transmitti possit momento, 17consequenter in caelum admitti; 18non scientes quod si vita mali auferretur malis, prorsus nihil vitae 19haberent; 20tum si illi qui in vita mali sunt 21 admitterentur in caelum, sentirent infernum in se, 22et id gravius quo interius in caelum. 4 Ex his nunc constare potest quod Israelitae et Judaei prorsus non electi 23fuerint, sed solum accepti ad repraesentandum illa quae caeli sunt; 24et quod hoc in terra Canaane fieri debuerit, quia Ecclesia Domini ibi ab antiquissimis temporibus fuerat, et inde omnia ibi loca facta sunt repraesentativa caelestium et Divinorum; ita quoque Verbum conscribi potuit, in quo nomina significarent talia quae Domini ac Ipsius regni sunt. @1 ut I cp n. 7433$ @2 manifeste ex$ @3 praetulerint$ @4 Aegyptiorum altered to Aegypti$ @5 et quoque$ @6 i ab illis$ @7 After Domino$ @8 i et quoque constare potest, quod gens illa cum in Aegypto erant, serviverit diis illorum; ita quod non populus Jehovae fuerint;$ @9 After sint$ @10 sed quod$ @11 sicut aliae gentes, accipiant$ @12 electi sint, nec prae aliis sint in coelo$ @13 i hoc$ @14 a Domino praeparetur$ @15 vixerant$ @16 i malus$ @17 proinde$ @18 cum tamen$ @19 haberent altered to haberet$ @20 et$ @21 i, si$ @22 at$ @23 sint$ @24 A o, but see Appendix Volume.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7440
#7440 "Quia si haud tu dimittis populum Meum": quod significet si non relinquerent, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; et ex signficatione "populi Jehovae" quod sint qui ab Ecclesia spirituali Domini, ut nunc supra n. 7439.
Arcana Coelestia 6
Passage 7441
#7441 "Ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium": quod significet quod illis falsum malevolentiae in omnibus et singulis, constat ex significatione "Pharaonis, servorum ejus, et populi ejus" quod sint omnia et singula quae mentis naturalis, de qua n. 7396, cum etiam adjicitur "in domos," significatur quod etiam in interiora 1illius mentis, ut supra n. 7407; et ex significatione "volatilis noxii" quod sint falsa illius mali, 2quod per prodigium quod praecedit significatum est, ita falsa malevolentiae; quaenam itaque et cujus generis falsa hic per "volatile noxium" significantur, 3liquet a malis a quibus sunt; quod mala illa fuerint mala quae in 4 externis 5mentis naturalis, ita quae in sensuali, videatur supra n. 7419; falsa 6quae inde ejusdem generis sunt; haec falsa 2 sunt quae quoque significantur per "muscas Aegypti" apud Esaiam, Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient, et quiescent omnes in fluviis desolationum, et in fissuris petrarum, vii 18, 19; "musca in extremitate fluviorum Aegypti" sunt falsa quae in externis mentis naturalis, ita quae in sensuali corpori proximo; haec comparantur insecto tali quia illa quae ibi non 7aliter se habent (x)quam sicut insecta 8volantia in aere, et obscurantia interiora, et quoque damnum illis inferentia; sunt enim quae ibi quoad plurimam partem imaginaria, et sunt fallaciae ex quibus ratiocinia sunt sicut talia quae fundantur in aere. 9Volatile noxium hujus generis memoratur solum apud Davidem, Ps. lxxviii 45 et Ps. cv 31, ubi quoque de Aegypto. Sciendum quod "volatilia" in Verbo omnia significent intellectualia, (c)ac inde vera, (c)et in opposito sensu falsa, n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 3219, 5149; sed volatilia infimae sortis, quae sunt insecta, significant vera, et in opposito sensu falsa, quae ignobiliora et obscuriora sunt, prout sunt illa quae propria sensualis sunt; nam illa nisi illustrentur ab interioribus, sunt prorsus in obscuro et tenebroso, sunt enim proxima corpori, et inde prope ad terrestria ubi caelestia terminantur, et immerguntur 10caligini. @1 ibi$ @2 de quo supra$ @3 patet$ @4 i sensuali, ita quae in$ @5 hominis sunt$ @6 , quia inde,$ @7 aliud sunt$ @8 volitantia$ @9 volatilis noxia$ @10 caliginoso$
Arcana Coelestia 6
Passage 7442
#7442 Et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa": quod significet quod falsa malevolentiae occupabunt omnia mentis naturalis, constat ex significatione "implere" quod sit occupare; ex significatione "domus Aegyptiorum" quod sint interiora mentis naturalis, de qua supra n. 7407; ex significatione volatilis noxii" quod sint falsa malevolentiae, de qua mox supra n. 7441; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis in communi, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301. 2 Quomodo cum hoc se habet, quod etiam interiora mentis naturalis occupabuntur a falsis mali quae sunt in externis 1illius mentis, paucis dicendum: quae influunt per caelum a Domino apud hominem, illa influunt in interiora ejus, et pergunt usque ad ultima seu extrema, (c)et ibi sistuntur homini sensibilia, consequenter influunt usque in sensuale, et per hoc in illa quae corporis sunt; si sensuale (t)oppletum est phantasiis ex fallaciis ac apparentiis, et magis si ex falsis, tunc vera quae influunt vertuntur ibi in similia, nam recipiuntur 2ibi secundum formam inductam, videatur n. 7343; quantum (d)etiam vera in falsa vertuntur, tantum interiora, per quae transitus fit, 3clauduntur, et tandem non plus 4patet quam 5ut transfluat modo quantum dare potest facultatem ratiocinandi, et confirmandi mala per falsa. 3 Quia 6 ita se habet apud hominem, necessum est ut 7dum is regeneratur, ejus naturale usque ad sensuale regeneretur, nam nisi id regeneratur, nulla est receptio veri ac boni, quoniam, ut supra dictum est, verum influens ibi pervertitur, et tunc interiora clauduntur; quapropter cum exteriora regenerata sunt, totus homo regeneratus est; hoc significatum est per Domini verba ad Petrum cum lavit pedes (c)ejus, apud Johannem, Dixit Simon Petrus, Domine, non laves pedes meos tantum, sed etiam manus et caput: dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, xiii 9, 10; per "pedes" significantur naturalia, n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; per "lavare" significatur purificare, n. 3147, 5954 fin.; per "manus" 8significantur interiora naturalis, et per "caput" spiritualia" inde patet quid intelligitur per "qui lotus est non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus," quod scilicet homo tunc regeneratus sit, cum etiam quoad exteriora, quae sunt naturalis, regeneratus est; 9cum itaque homo etiam quoad naturale regeneratus est, tunc 10 omnia ibi subordinata sunt interioribus, ac interiora cum influunt, ibi influunt ut in sua communia per quae se sistunt homini sensibilia; cum ita est apud hominem, tunc ab illo sentitur affectio veri quod fidei, et affectio boni quod charitatis. 4 11Ast ipsum sensuale, quod est ultimum naturalis, aegre potest regenerari, ex causa quia (c)id ideis materialibus ex terrestribus, corporeis, et mundanis prorsus oppletum est; idcirco homo qui regeneratur, imprimis hodie, non regeneratur quoad sensuale, sed quoad naturale quod proxime supra sensuale est, ad quod a sensuali elevatur a Domino cum cogitat de veris et bonis fidei; facultas elevationis a sensuali est qua donatur homo 7qui regeneratur a Domino; de sensuali quale sit, et de elevatione 12cogitationis supra illud, videatur n. 5084, 5089, (x)5094, 5125, 5128, 5767, 6283, 6201, 6310, 6311, 6313, 6314, 6316, 6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949. @1 apud hominem$ @2 After formam$ @3 claudantur$ @4 influit$ @5 quod$ @6 i nunc$ @7 cum$ @8 significantur altered to significatur$ @9 ex his nunc patet quod homo non prius regeneratus sit quae cum$ @10 i enim$ @11 At$ @12 ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7443
#7443 "Et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium": quod significet quod non infestare poterunt per falsa malevolentiae [illos] qui ab Ecclesia spirituali, tametsi prope illos sunt, constat ex significatione "distinguere" quod sit separare ut non communicatio; ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde "distinguere in die illo" est separare in illo statu; (m)ex significatione "terrae Goschen" quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068, et quia filii Israelis erant in "Goschen" quod etiam sit Ecclesia, n. 6649;(n) ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus Jehovae," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7439; et ex significatione "volatilis noxii" quod sit falsum malevolentiae, de qua supra n. 7441; ita "non esse ibi volatile noxium" est quod influere non poterunt, proinde non infestare per falsa illa. Quod per illa falsa non infestare possent, est quia falsa illa sunt falsa ex malis in extremis mentis naturalis seu in sensuali, 1a quo sensuali, ita a falsis ibi, illi qui in bono et vero sunt possunt 2 elevari, secundum illa quae mox supra n. 7442 dicta sunt; et cum 3elevantur, tunc quoque ab illis qui in falsis ibi sunt separantur. @1 et$ @2 i ab illis$ @3 elevantur ab illis, ac tenentur in interioribus naturalis, tunc a sensuali et ab illis quae ibi, separati sunt, sunt enim tunc illa quae in sensuali sicut longe infra et non communicantia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7444
#7444 "Propterea ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae": quod significet apperceptionem quod Dominus solus Deus Ecclesiae, constat ex significatione "scire" quod sit apperceptio; et ex significatione "medii terrae" quod sit ubi verum et bonum 1illis qui ab Ecclesia Domini sunt, intimum est ubi verum ex bono, n. 3436, 6068, 6084, 6103, ita per "medium terrae" significatur Ecclesia, simile ac per "terram Goschen" de qua mox supra n. 7443; per "Ego Jehovah" significatur (d)quod solus 2SUM, ita quod solus Deus; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, (x)3023, 3035, 5663, 6303, 6905, 6945, 6956; inde patet quod "ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae" significet apperceptionem quod Dominus solus Deus Ecclesiae. @4 ; per medium enim terrae significatur intimum in mente naturali, et apud illos$ @5 EST$
Arcana Coelestia 6
Passage 7445
#7445 "Et ponam redemptionem inter populum Meum et inter populum tuum": quod significet liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali ab illis qui in infernis prope, constat (c)ex significatione "redemptionis" quod sit eductio ab inferno, de qua n. 7205, et quod in specie dicatur de illis qui ex vastatione liberantur, n. 2959; ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus Meus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7439; et ex repraesentatione "Aegyptiorum," qui hic sunt "populus tuus," quod sint illi qui in infernis prope et infestant, de qua n. 7090; inde patet quod per "ponam redemptionem inter populum Meum et populum tuum" significetur liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali ab illis qui in infernis prope.
Arcana Coelestia 6
Passage 7446
#7446 "Et cras erit signum hoc": quod significet manifestationem potentiae Divinae inde in perpetuum, constat ex significatione "cras" quod sit in perpetuum, 1 de qua n. 3998; et ex significatione "signi" quod sit confirmatio veritatis, ac ita cognitio, de qua n. 6870, proinde manifestatio potentiae Divinae; nam per signa manifestata fuit olim veritas, ac simul manifestata potentia Divina. @1 i et in aeternum,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7447
#7447 "Et fecit Jehovah ita": quod significet ut dictum ita factum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7448
#7448 "Et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti": quod significet quod falsa malevola ex undique apud illos erumperent, constat ex significatione "volatilis noxii" quod sint falsa malevolentiae, de qua supra n. 7441; et ex significatione "domus Pharaonis, domus servorum ejus, et omnis terrae" quod sint omnia et singula in naturali, de qua n. 7396, 7441, 7442, hic ex omnibus et singulis, seu ex undique, quia significatur quod falsa illa erumperent. 1 Quod "volatile noxium" veniret domum, significatur proxime quod falsa intrarent ubi mala, et quod cum malis se conjungerent; sed quando falsa conjuncta sunt cum malis, tunc mala erumpunt per falsa; inde est quod per "venit volatile noxium domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti" significetur quod falsa malevola erumperent, et quidem ab undique. @1 i Per$
Arcana Coelestia 6
Passage 7449
#7449 "Et perdebatur terra a coram volatili noxio": quod significetur quod corrumperetur mens naturalis quoad omne verum, constat ex significatione "perdi" quod sit corrumpi; ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et a significatione "volatilis noxii" quod sit falsum malevolentiae, de qua n. 7441; dicitur (x)quod corrumperetur quoad (d)omne verum, 1quippe verum per falsum ex malo prorsus corrumpitur. @1 quia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7450
#7450(x) Vers. 21-28. Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem, et dixit, Ite, sacrificate Deo vestro in terra. Et dixit Moscheh, Non consultum facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro; ecce sacrificaremus abominationem Aegyptiorum ad oculos illorum, nonne lapidabunt nos? Viam trium dierum ibimus in desertum, et sacrificabimus Jehovae Deo nostro, quemadmodum dixit ad nos. Et dixit Pharao, Ego dimittam vos, et sacrificetis Jehovae Deo vestro in deserto, tantum elongando non elongetis vos ad (x)eundum; supplicate pro me. Et dixit Moscheh, Ecce [ego] egredior a cum te, et supplicabo ad Jehovam, (x)et removeat volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius, cras; tantum ne addat Pharao illudere, quo minus dimittat populum ad sacrificandum Jehovae. Et egressus Moscheh a cum Pharaone, et supplicavit ad Jehovam. Et fecit Jehovah secundum verbum Moschis, et removit volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius; non relictum unum. Et aggravavit Pharao cor suum etiam vice hac, et non dimisit populum. "Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem" significat praesentiam legis Divinae: "et dixit, Ite, sacrificate Deo vestro in terra" significat quod non obstarent quin colant Deum suum, sed in propinquitate apud illos: "et dixit Moscheh" significat responsum: "Non consultum facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro" significat quod influeret taetrum et spurcum infernale: "ecce sacrificaremus abominationem Aegyptiorum ad oculos illorum" significat quod si in praesentia illorum, cultus Divinus talibus infestaretur: "nonne lapidabunt nos?" significat quod sic vera fidei, quae cultus, exstinguerent: "viam trium dierum ibimus in desertum" significat quod prorsus elongarent se ut in libero sint: "et sacrificabimus Jehovae Deo nostro" significat quod sic cultus: "quemadmodum dixit ad nos" significat prout praeceperat: "et dixit Pharao, Ego dimittam vos, et sacrificetis Jehovae Deo vestro in deserto" significat quod relinquerent illos, et non infestarent, ut colant Deum suum in libero: "tantum elongando non elongetis vos ad eundum" significat tametsi in propinquitate sint: "supplicate pro me" significat ut intercedant: "et dixit Moscheh, Ecce ego egredior a cum te" significat remotionem apparentiae veri Divini apud illos: "et supplicabo ad Jehovam" significat intercessionem: "et removeat volatile noxium a Pharaone, a servis illius, a populo illius" significat ut finis sit illius status quoad falsa malevolentiae: "cras" significat in perpetuum: tantum ne addat Pharao 1illudere, quo minus dimittat populum ad sacrificandum Jehovae" significat modo ne per mendacium fallat, et non relinquat ut in libero colant Deum suum: "et egressus Moscheh a cum Pharaone" significat remotionem apparentiae veri Divini apud illos qui in falsis malevolentiae: "et supplicavit ad Jehovam" significat intercessionem: 2 "et fecit Jehovah secundum verbum Moschis" significat quod ita factum secundum verbum Domini: "et removit volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius" significat status hujus falsi finem: "non relictum unum" significat remotionem plenam: et aggravavit Pharao cor suum etiam vice hac" significat obstinationem iterum: "et non dimisit populum" significat quod non relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali. @1 eludere I$ @2 7406 written in m of this v$
Arcana Coelestia 6
Passage 7451
#7451 "Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem": quod significet praesentiam legis Divinae, constat ex significatione "vocare" quod sit praesentia, de qua n. 6177, 7390; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint lex Divina, "Moscheh" lex interna et "Aharon" lex externa, de qua n. 7381, 7390.
Arcana Coelestia 6
Passage 7452
#7452 "Et dixit, Ite, sacrificate Deo vestro in terra": quod significet quod non obstarent quin colant Deum suum, sed in propinquitate apud illos, constat ex significatione "dixit, Ite" quod sit quod non obstarent; ex significatione "sacrificare" quod sit colere, de qua supra n. 7393; et ex significatione "in terra," nempe in terra Aegypti, quod sit in propinquitate; quod "in terra" sit in propinquitate, patet a responso Moschis quod non consultum esset facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificarent ad oculos illorum, sed quod viam trium dierum irent in desertum, et sacrificarent Jehovae Deo suo; 1tum a responso Pharaonis quod elongando non elongarent se ad (x)eundum vers. 21-23[,24]; ita per terram in sensu (m)interno intelligitur ubi illi qui in falsis et infestant, 2de quorum propinquitate 3, videatur n. 7090.(n) @1 sed$ @2 quod illi in$ @3 i sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 7453
#7453 "Et dixit Moscheh": quod significet responsum, ut prius n. 7103, 7394.
Arcana Coelestia 6
Passage 7454
#7454 "Non consultum facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro": quod significet quod influeret taetrum et spurcum infernale, constat ex significatione non consultum facere ita" quod sit non posse ita fieri; ex significatione "abominationis" quod sit taetrum et spurcum infernale; et ex significatione "sacrificare Jehovae Deo" quod sit colere Deum suum, de qua supra n. 7452; inde per "sacrificare Jehovae Deo abominationem Aegyptiorum" significatur quod colerent Deum cultu quem abominarentur illi qui in falsis ex 1infernali contra illum cultum, quod infestaret illum. Quomodo cum hoc se habet, etiam patet ab illis quae se manifestant in altera vita: unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas, habet circum se sphaeram suae fidei et suae vitae, quae sphaera est sphaera spiritualis; ex illa dinoscitur spiritus, et magis societas, qualis sit, nam percipitur ab illis qui in perceptione sunt, quandoque ad (t)multam satis distantiam; et hoc 2tametsi in occulto sunt, nec communicant per cogitationem aut per loquelam; sphaera haec spiritualis comparari potest sphaerae materiali quae circumdat corpus hominis in mundo; quae sphaera est sphaera effluviorum ab illo exundantium, et sentitur odoratu a bestiis sagacibus; de sphaera spirituali quae circumdat spiritus, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504, 1519, 2401, 2489, 4464, 5179, 6206 fin. 2 Ex his constare potest quod si infernales spiritus prope adessent ubi illi qui in cultu Divino, quod per sphaeram suam infestarent illos, nam sic illi qui in cultu Divino perciperent taetrum et abominabile. Ex his 3sciri potest quomodo intelligendum quod influeret taetrum et spurcum infernale, si colerent Deum in propinquitate4. Ex illis quae de sphaera spirituali, seu fidei et vitae, quae ab unoquovis spiritu, et magis quae a spirituum societate, exhalatur, etiam constare potest quod prorsus nihil occultum sit, sed in propatulo, quicquid homo in mundo cogitaverat, locutus est, et egerat, nam haec sunt quae sphaeram illam constituunt; talis sphaera etiam exundat ex spiritu hominis, quando is in corpore est in mundo; inde quoque cognoscitur 5 qualis est; ne itaque credatis quod quae cogitat homo in occulto, et quae agit in occulto, sint occulta; sunt illa tam manifesta in caelo, sicut 6illa quae in luce medii diei apparent; secundum Domini verba apud Lucam, Nihil occultatum est quod non revelabitur, aut absconditum quod non cognoscetur; ideo quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, xii 2, 3. @1 malis, et qui in propinquitate, et quia sic quod ab illis influeret tetrum et aversatile$ @2 etiamsi$ @3 patet$ @4 i illorum$ @5 i ab angelis$ @6 talia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7455
#7455 "Ecce sacrificaremus abominationem Aegyptiorum ad oculos illorum": quod significet quod si in praesentia illorum, cultus Divinus talibus infestaretur, constat ex illis quae nunc supra n. 7454 explicata sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7456
#7456 "Nonne lapidabunt nos?": quod significet quod sic vera fidei, quae cultus, exstinguerent, constat ex significatione "lapidare" quod sit exstinguere et delere falsa, at in opposito sensu quando a malis, quod sit exstinguere et delere vera quae fidei; (m)si 1 taetra et spurca infernalia, de quibus supra n. 7454, influerent apud illos qui in sancto cultus sunt, quod sanctum cultus exstingueretur; 2causa est quia homo cum in sancto cultus est, detinetur a talibus, et qui in bono fidei et vitae sunt elevantur a sensuali ubi talia; at cum objecta talia influunt, tunc excitantur spurca quae in sensuali, a quibus homo, cum in sancto cultus est, ut dictum, detinetur, et qui in bono sunt elevantur, inde exstinguitur sanctum cultus; hoc etiam patere potest ab experientia, cum enim objectum spurcum apparet et non removetur, cum homo est in cultu Divino, perit et exstinguitur tam diu cultus; haec sunt quae intelliguntur per quod illi qui in falsis ex malis, si in propinquitate essent, vera fidei quae cultus exstinguerent.(n) 2 3Quod significationem lapidare attinet, sciendum quod fuerint binae poenae mortis apud Israelitas et Judaeos, apud quos Ecclesiae repraesentativum institutum fuerat, una poena mortis erat lapidatio, altera erat suspensio super ligno; lapidatio erat si quis destruere vellet vera cultus quae mandata fuerunt 4, et suspensio 5 si quis destruere vellet bonum 6 vitae; quod illi lapidarentur qui destruere vellent vera quae cultus, erat quia lapis significabat verum, et in opposito sensu falsum, n. 643, 1298, 3720, 6426; et quod illi suspenderentur super ligno qui destruere vellent bonum quod vitae, erat quia lignum significabat bonum, (c)et in opposito sensu malum cupiditatum, n. 643, 2784, 2812, 3720. 3 Quod lapidationis poena fuerit si quis 7destrueret vera quae cultus, patet ex his locis: apud Ezechielem, Tandem ascendere facient super te coetum, et lapidabunt te lapide, et dissecabunt te gladiis suis, xvi 40; ibi de Hierosolyma perversa, et de destructione veri fidei per falsa; inde dicitur quod "lapidabunt lapide," et quoque quod "dissecabunt gladiis," "gladius" enim significat verum pugnans et destruens falsum, et in opposito sensu falsum pugnans (c)ac destruens 8verum, n. 2799, 4 4499, 6353, 7102 similiter alibi apud eundem, Ascendere fac contra illas coetum, ut lapident illas lapide coetus, et discindant illas gladiis suis, xxiii ,] 47; ibi de Hierosolyma et Samaria, per quas significatur Ecclesia, per Hierosolymam Ecclesia caelestis spiritualis, per Samariam Ecclesia spiritualis, et in capite illo describitur quomodo in illis destructa 5 9sunt bona et vera fidei: apud Moschen, Si quando cornu ferierit bos virum aut mulierem, ut moriatur, lapidando lapidabitur bos, Exod. xxi 28; "ferire cornu virum aut mulierem" significat falsum pugnans et destruens verum et bonum, "cornu" enim est falsum pugnans et quoque potentia falsi, n. 2832; per "virum et feminam" significatur in Verbo verum et bonum; inde patet quis sensus internus illius 6 mandati est, et quae causa quod "bos lapidaretur": apud eundem, Blasphemans nomen Jehovae occidendo occidetur, lapidando lapidabunt illum omnis contio, Lev. xxiv 16; "blasphemare nomen Jehovae" significat per falsa malevola violentiam inferre veris et bonis quae cultus; quod "nomen Jehovae" (x)sit omne in uno complexu per quod Jehovah colitur, videatur n. 2724, 3006, ita quod sit omne fidei et charitatis, n. 6674; inde quoque filius mulieris Israelitidis, qui 10blasphemabat nomen Jehovae, educebatur extra castra et lapidabatur, Lev. xxiv 11, 14, 23. Etiam jussum fuit ut qui servirent aliis diis lapidarentur, Deut. (x)xvii 3, 5: tum qui incitarent ad serviendum aliis diis, Deut. xiii 7-11; per "servire aliis diis" significatur cultus 11 profanus per quem 12verus cultus exstinguitur. 7 Quod puella maritata, si non inventae virginitates apud illam, lapidaretur, quia stultitiam fecit in Israele, scortando in domo patris sui, Deut. xxii 20, 21, erat quia per "scortationem" significabatur falsificatio veri, ita destructio ejus, n. 2466, 4865. Quod si cubuerit vir in urbe cum puella virgine desponsata viro, ambo lapidarentur, Deut. xxii 23, 24, erat ob eandem causam, nempe ob scortationem, nam scortatio spiritualis est falsificatio veri: apud Lucam, Concludebant apud seipsos, Si dicerent quod baptisma Johannis e caelo esset, diceret, Quare non credidistis illi? Si vero dicerent, Ex hominibus, omnis populus lapidaret illos, xx 5, 6; hic quoque "lapidatio" dicitur quia contra verum. Quod Judaei vellent lapidare Jesum quia dixit quod priusquam Abraham fuit, Ipse esset, Joh. viii 58, 59, erat quia gens illa credebat id falsum esse. Similiter quod lapidare vellent Jesum, quia dixit quod Ipse et Pater Ipsius unum essent, Joh. x 30-33; hoc enim credebant esse blasphemiam, ut quoque ibi dicitur. Ex his nunc patet quid lapidatio et cur mandata, et quoque (m)quod poena lapidationis ab antiquis temporibus, 13quia in Aegypto, fuerit derivata a repraesentativis Ecclesiae Antiquae.(n) @1 i enim$ @2 exularent enim illa sensuali, a quo sic elevari (sentence apparently unfinished)$ @3 Fuerunt$ @4 i per Moschen$ @5 i erat$ @6 i quod$ @7 destruxerit$ @8 vera$ @9 fidei vera et bona$ @10 blasphemavit$ @11 i falsus et$ @12 vera cultus exstinguuntur, per Deos enim in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, n. 4295, 4402, 4402 f., 4544, 7010, 7268$ @13 in Ecclesia repraesentativa fuerit recepta, et quod fuerit pro illis qui vera cultus violabant, inde est quod in Aegypto fuit etiam pro illis qui alium deum colebant, et quidem cultum quem aversarentur, et hic sacrificia, quae abominati sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7457
#7457 "Viam trium dierum ibimus in desertum": quod significet quod prorsus elongarent se ut in libero sint, constat ex significatione "ire viam trium dierum in desertum" quod sit se prorsus elongare; quod hoc significetur, sequitur ex illis quae 1supra in sensu interno continentur, quod nempe non possent colere Deum in propinquitate et praesentia illorum qui ex inferno essent, de 2quo supra n. 7452, 7454-7456; ita quod elongarent se ut in libero sint. @1 After interno$ @2 qua re$
Arcana Coelestia 6
Passage 7458
#7458 "Et sacrificabimus Jehovae Deo nostro": quod significet quod sic cultus, constat ex significatione "sacrificare Jehovae" quod sit cultus, de qua supra n. 7393, 7452; et quod cultus sit quando in libero, 1 n. 7349. @1 i de quo supra$
Arcana Coelestia 6
Passage 7459
#7459 "Quemadmodum dixit ad nos": quod significet prout praeceperat, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7460
#7460 "Et dixit Pharao, Ego dimittam vos, et sacrificetis Jehovae Deo vestro in deserto": quod significet quod relinquerent, et non infestarent, ut colant Deum suum in libero, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere, ita non infestare; et ex significatione sacrificare Jehovae Deo" quod sit colere Deum suum, de qua supra n. 7458; quod in libero, sequitur, 1nam dicitur quod sacrificarent in deserto, inde non ita in propinquitate, ut prius; quod in propinquitate sit in non libero, videatur 2 n. 7454, 7456. @1 quia procul ab Aegyptiis per quos significantur illi qui in falsis et infestant, et quia cultus ejus verus cultus est in libero, ita e longinquo ab infestatione, proinde in libero; quod cum in propinquitate, in non libero essent$ @2 i supra $
Arcana Coelestia 6
Passage 7461
#7461 "Tantum elongando non elongetis vos ad eundum": quod significet tametsi in propinquitate sint, constat ex significatione "non elongare" quod sit non procul esse, 1seu non in longinquo a terra Aegypti. @1 ita in propinquo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7462
#7462 "Supplicate pro me": quod sit ut intercedant, constat ex significatione "supplicare pro se" cum a Pharaone ad Moschen dicitur, quod sit intercessio, ut supra n. 7396.
Arcana Coelestia 6
Passage 7463
#7463 "Et dixit Moscheh, Ecce ego egredior a cum te": quod significet remotionem apparentiae veri Divini apud illos, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, ita quoque verum Divinum, n. 7014, 7382; et ex significatione "egredi" quod sit remotio, ut supra n. 7404; nam per quod "Pharao vocavit Moschen et Aharonem" significatur praesentia veri Divini, n. (x)7451; inde hic per "egredi ab illo" significatur remotio. Quod praesentiam et remotionem veri Divini apud malos attinet, sciendum quod quandoque appareat illis verum a Divino, et hoc per praesentiam angeli prope illos; ast verum a Divino non influit apud illos per interiora sicut apud bonos, interiora enim apud illos clausa sunt; sed modo afficit exteriora illorum; hoc cum fit, in timore sunt, et inde in humiliatione, nam praesentia veri a Divino percellit illos, ac incutit timorem quasi mortis; at cum verum a Divino removetur, tunc in pristinum suum statum redeunt, et absque timore sunt; haec intelliguntur per praesentiam apparentiae veri Divini et per remotionem ejus; hoc quoque repraesentatum est per Pharaonem quod 1ille, cum Moscheh apud (c)eum praesens esset, humiliaverit se, et promiserit quod dimitteret populum ut sacrificarent Jehovae; sed cum Moscheh egressus est ab illo, quod aggravaverit cor suum, 2 vers. 28 seq.; "Moscheh" enim, ut supra 3 ostensum, repraesentavit legem Divinam seu verum Divinum. 2 Quod lex Divina idem sit cum vero Divino, est quia lex Divina significat Verbum, 4ac ita verum Divinum. Quod "lex" significet Verbum ac (x)ita verum Divinum, constat a sequentibus locis: apud Johannem, Jesus dixit, Nonne scriptum est in lege vestra, Ego dixi, Dii estis? si eos dixit deos ad quos factum est Verbum, et non potest solvi scriptura, x 34[,35]; "scriptum in lege" pro in Verbo, nam scriptum est apud Davidem: apud eundem, Dixit turba, Nos audivimus ex Lege quod Christus manet in aeternum, xii 34; hoc quoque scriptum est apud Davidem 5: apud eundem, Dixit Jesus, Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, (x)xv 25; hoc etiam apud Davidem: apud Lucam, Scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum sanctum Domino vocandus esset: et ut darent sacrificium juxta quod scriptum est in Lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum, ii 23, 24, 39; hoc apud Moschen: apud eundem, Legisperitus tentans Jesum dixit, Quidnam faciam ut vitae aeternae hereditatem accipiam? Jesus dixit ad illum, In Lege quid scriptum est? quomodo legis? x 25, 26: 3 apud eundem, Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc regnum Dei evangelizatur: facilius est caelum (c)et terram transire quam Legis unum apicem cadere, xvi 16, 17: praeter in locis ubi Verbum vocatur Lex et Prophetae, ut Matth. v 18, vii 12, xi 13, xxii 34, 38 [A.V. 36, 40] apud Esaiam, Colliga testimonium, obsigna Legem pro erudiendis Meis, viii 16; "Lex" pro Verbo: apud eundem, Filii mendaces, filii non voluerunt audire Legem Jehovae, xxx 9: apud eundem, Ponet in terra judicium, in Lege Ipsius insulae sperabunt, xlii 4; 6hic de Domino, "Lex Ipsius" pro Verbo: apud eundem, Jehovah magnificabit Legem Suam, xlii 21: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Si non oboediveritis Mihi, ad eundum in Lege Mea quam dedi coram vobis, (x)ut audiatis Verbum servorum Meorum prophetarum, (x)xxvi 4, 5; ibi "Lex" 7 pro Verbo 8; praeter in pluribus aliis locis; inde patet quod "Lex" sit Verbum, et quia est Verbum, est verum Divinum, (d)ut apud Jeremiam, Hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dictum Jehovae, Dabo Legem in medio illorum et super cor illorum scribam illam, xxxi 33; ibi "Lex" 9Jehovae pro vero Divino. 4 Quod "Lex" in lato sensu sit totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in 10adhuc minus lato Verbum quod per Moschen scriptum est, et in 11stricto quod sint praecepta decalogi, videatur n. 6752. Ex his nunc constare potest cur dicitur quod Moscheh repraesentet et legem Divinam et quoque verum Divinum. @1 Before humiliaverit$ @2 i ut patet a$ @3 i saepe$ @4 et Verbum est$ @5 i, ita per Legem intelligitur Verbum$ @6 ibi$ @7 i etiam$ @8 i prophetico$ @9 Domini$ @10 stricto$ @11 strictissimo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7464
#7464(x) "Et supplicabo ad Jehovam" significat intercessionem, ut n. 7396, (x)7462.
Arcana Coelestia 6
Passage 7465
#7465(x) "Et removeat volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius": quod significet ut finis sit illius status quoad falsa malevolentiae, constat ex significatione "volatilis noxii" quod sint falsa malevolentiae, de qua n. 7441; a repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis e malis ac infestant, de qua prius; et ex significatione "servorum ejus et populi ejus" quod sint omnes et singuli, de qua n. 7396, 7441; removere falsa illa malevolentiae ab omnibus et singulis qui infestant est finem imponere huic statui. Sciendum est quod unumquodvis miraculum in Aegypto factum significet peculiarem statum in quem veniunt illi qui in falsis sunt ac infestant in altera vita; sunt decem status in quos successive veniunt, antequam prorsus exuuntur omni vero, ita antequam in infernum conjiciuntur; qui enim in scientia fidei sunt, 1at in malo vitae, illi post mortem non statim feruntur in infernum, sed successive; convincuntur 2 primum quod in 3malo sint, et postea aufertur illis scientia 4 fidei, et tandem relinquuntur malo vitae suae; hoc fit per plures status successivos; hi status sunt qui describuntur per miracula facta in Aegypto, proinde per mala quae Aegyptiis evenerunt antequam immersi sunt mari Suph; haec arcana non sciri possunt 5absque revelatione; angelis inter notiora sunt. @1 et$ @2 i enim$ @3 falso sint ex malo$ @4 i veri$ @5 nisi ex$
Arcana Coelestia 6
Passage 7466
#7466 Quod "cras" significet perpetuum, 1videatur n. 3998, 7399. @1 constat ex significatione crastini, quod sit in perpetuum, de qua$
Arcana Coelestia 6
Passage 7467
#7467 "Tantum ne addat Pharao illudere, quo minus dimittat populum ad sacrificandum Jehovae": quod significet modo ne per mendacium fallat, et non relinquat ut in libero colant Deum suum, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis 1ex malis et infestant; ex significatione "illudere" quod sit per mendacium fallere; ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; ex repraesentatione "filiorum Israelis" 2 quod sint qui ab Ecclesia spirituali 3; et ex significatione "sacrificare Jehovae" quod sit colere Deum suum, de qua 4 n. 7393, 7452, 7458; quod erit in libero, videatur n. 7454, 7456; ex his patet quod per "tantum ne addat Pharao illudere, quo minus dimittat populum ad sacrificandum Jehovae" significetur modo ne per mendacium fallat, et non relinquat ut illi qui ab Ecclesia spirituali colant Deum suum in libero. @1 ac$ @2 i qui hic sunt populus,$ @3 i, de qua saepe prius$ @4 i supra$
Arcana Coelestia 6
Passage 7468
#7468 "Et egressus Moscheh a coram Pharaone": quod significet remotionem apparentiae veri Divini apud illos qui in falsis malevolentiae, constat ex illis 1 supra n. (x)7463 2. @1 i quae$ @2 i explicata sunt, ubi similia verba$
Arcana Coelestia 6
Passage 7469
#7469 "Et supplicavit ad Jehovam" significat intercessionem, ut supra n. 7396, (x)7462.
Arcana Coelestia 6
Passage 7470
#7470 "Et fecit Jehovah secundum verbum Moschis": quod significet ita factum secundum verbum Domini, constat ex illis quae supra n. 7406 1explicata sunt. @1 dicta$
Arcana Coelestia 6
Passage 7471
#7471 "Et removit volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius": quod significet status illius falsi finem, constat ex illis supra n. (x)7465, ubi 1 similia. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7472
#7472 "Non relictum unum": quod significet remotionem plenam, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7473
#7473 "Et aggravavit Pharao cor suum [etiam vice hac]: "quod significet obstinationem iterum, constat ex significatione "obfirmare," "indurare," et "aggravare cor" quod sit obstinatio, de qua n. 7272, 7300, 7305.
Arcana Coelestia 6
Passage 7474
#7474 "Et non dimisit populum": quod significet quod non relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; et ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. 2 Quod Ecclesiam spiritualem, quae hic per "filios Israelis" repraesentatur, attinet, sciendum quod illa sit interna et externa; et quod illi sint in Ecclesia interna qui in bono charitatis sunt, 1et quod illi in Ecclesia externa qui in bono fidei; qui in bono charitatis sunt illi qui ex charitate erga proximum vident vera quae fidei; at qui in bono fidei sunt qui ex fide spectant charitatem, ita qui bonum faciunt non ex affectione charitatis sed ex oboedientia fidei, hoc est, quia ita mandatum est; hi sunt qui proprie hic per "filios Israelis" repraesentantur, nam hi sunt qui in altera vita infestantur ab illis qui in falsis sunt; qui enim in affectione charitatis sunt non ita infestari possunt, nam spiritus qui in falsis et malis sunt non possunt accedere ad illos qui in bono illo sunt, 2quia Dominus est in illo bono; si hi infestantur, fit solum quoad fallacias et apparentias per quas crediderunt verum esse quod non verum est, tum quoad talia quae doctrina Ecclesiae illorum pro veris docuit, quae tamen non vera sunt; (x)illi in altera vita libenter rejiciunt falsa ac recipiunt vera, ex causa quia bonum charitatis est recipiens veri, quia amat (d)illud et desiderat illud. 3 Quia infestationes toties nominatae sunt, dicendum est quid sunt et quales: infestationes fiunt per injectiones falsi contra vera, 3 et falsa illa per influxum e caelo, hoc est, per caelum a Domino, apud illos qui infestantur, refelluntur; in tali statu tenentur illi qui in vastatione sunt quoad falsa, usque dum imbuerunt vera quae fidei, et per gradus vera interiora; et quantum 4 imbuerunt haec vera, tantum ab infestatione liberantur. Infestationes non sunt tentationes, nam tentationes fiunt cum angore conscientiae; qui enim in tentationibus sunt tenentur in statu damnationis, inde illis angor et dolor 5. 4 Ex his patet quales sunt vastationes in altera vita, 6in quibus sunt qui in bono fidei; 7hae vastationes sunt vastationes falsi; at vastationes apud illos qui 8non in bono fidei fuerunt, sed in aliquo vero fidei scientifice, at in vita mali, sunt vastationes veri; qui vastantur quoad falsa imbuunt successive vera et bona fidei et charitatis; at qui vastantur quoad vera exuunt successive vera, (c)ac induunt mala quae fuerunt vitae illorum; ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per vastationes et desolationes. @1 at$ @2 nam$ @3 i quae sunt apud illos qui infestantur,$ @4 i sic$ @5 i; at infestationes fiunt absque tali angore$ @6 vastationes sunt duplicis generis, sunt vastationes apud illos$ @7 quae$ @8 in scientia fidei sunt, sed in malo vitae$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Martis
Arcana Coelestia 6
Passage 7475
#7475 Spiritus Martis apparent sibi sicut homines quales fuerant in mundo; quapropter etiam similiter (t)aliis apparent, nam quisque in altera vita aliis apparet sicut ipse sibi, quia communicatur perceptio. Hoc cum miratus sum, dicebant quod aliter non apparere possint, quia cum vixerunt in mundo, sciverunt quod essent spiritus corpore amicti, et quia tunc de corpore suo parum cogitaverunt, modo de vita spiritus sui in corpore; inde cum in alteram vitam veniunt, paene nesciunt quod status vitae mutatus sit, et quoniam tunc quoque cogitant de vita sui spiritus similiter ac in mundo, ideo sibi similes tunc 1apparent. Sunt quidem omnes spiritus in forma humana, sed non in tam exstanti, in quali sunt spiritus Martis; nam apud hos manet idea qualem habuerunt in mundo 2. Praeterea etiam, qui cum in mundo sunt, sciunt, ac in fide sunt, quod in altera vita erunt in (t)forma humana, illi prout decrescit corpus 3, ita accrescit cogitatio illa, quapropter cum exuunt corpus, quod illis pro usu serviverat in mundo, ex impressa idea manent sibi similes. @1 appareant$ @2 i; haec idea facit quod prae aliis spiritibus sicut homines in mundo appareant$ @3 i in mundo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7476
#7476 Martis spiritus sunt, inter spiritus qui ex telluribus mundi hujus solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem caelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerunt, de quibus n. 1114-1125, et alibi. Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in caelo, et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in caelo.
Arcana Coelestia 6
Passage 7477
#7477 Dominum nostrum prae aliis spiritibus 1 agnoscunt et adorant; dicunt quod Ipse sit solus Deus, et quod Ipse regat et caelum et universum; quodque omne bonum ab Ipso sit; dicebant quod Dominus sit Qui illos ducit; et quod etiam apud illos in (c)illorum tellure saepius appareat. Quod Dominus regat et caelum et (m)universum, hoc etiam Christiani in hac tellure norunt ex Domini verbis apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18; sed id non credunt sicut illi qui ex tellure Martis.(n) @1 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7478
#7478 Quondam cum nominabatur Dominus, vidi quod spiritus illi humiliarent se tam intime et 1 profunde ut describi nequeat; in humiliatione enim eorum erat illis cogitatio, quod illi ex se in inferno sint, et quod sic prorsus indigni ut spectent ad Dominum, Qui Ipsum Sanctum est; in illa cogitatione ex fide ita profunde 2erant, ut essent quasi extra se, inque illa 3permanserunt super genubus, usque dum Dominus elevaret illos, et tunc quasi extraheret ab inferno; cum sic ex humiliatione emergunt, sunt pleni bono et amore, et inde gaudio cordis. Cum ita se humiliant, non faciem convertunt ad Dominum, hoc enim tunc non audent, sed 4avertunt. Spiritus qui circum me erant dicebant quod talem humiliationem nusquam viderint. @1 i tam$ @2 sunt, ut sint$ @3 permanent$ @4 aversi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7479
#7479 Locutus sum cum aliquibus 1ex illa tellure de fide illorum ibi; dicebant quod ibi credant quod apud illos nihil nisi quam spurcum et infernale sit, et quod omne bonum sit Domini; immo dicebant amplius quod ex se sint diaboli, et quod Dominus ab inferno illos extrahat, et continue 2detineat. Mirati sunt quod circum me essent tot mali spiritus, et quod illi ad me quoque loquerentur; sed respondere datum est quod hoc illis permittatur, ob causam ut inde 1sciam quales sunt, et cur in inferno sunt, et quod hoc sit secundum vitam (c)illorum; etiam dicere datum est quod plures inter illos essent quos cognoveram (d)cum vixerunt in mundo, et quod tunc in magna (x)dignitate constituti 2fuerint, quibus tunc nihil nisi quam mundus cordi fuit; sed quod nusquam aliquis malus spiritus, etiam maxime infernalis, mihi damnum inferre possit, quia continue tutatus a Domino. @1 scirem$ @2 sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 7480
#7480 Instructus sum quod Martis spiritus referant 1 aliquid quod interius est 2in homine, et quidem medium inter intellectuale et voluntarium, mi cogitationem ex affectione, et qui optimi illorum sunt, affectionem cogitationis; inde est quod facies illorum unum agat cum cogitatione illorum, nec coram aliquo simulare possint, de qua re prius ubi de illis n. 7360, 7361. @1 i in Maximo Homine$ @2 apud hominem$
Arcana Coelestia 6
Passage 7481
#7481 Et quia illud in Maximo Homine referunt, provincia illa media quae est inter cerebrum et cerebellum illis correspondet; nam apud quos 1cerebrum et cerebellum conjuncta sunt quoad operationes spirituales, apud illos facies unum agit eum cogitatione, sic ut 2e facie ipsa affectio cogitationis eluceat, et ex affectione, aliquibus signis ex oculis quoque prodeuntibus, commune cogitationis. Quapropter cum prope apud me essent, sensibiliter appercepi retractionem anterioris partis capitis versus occiput, ita cerebri versus cerebellum. @1 illa$ @2 in$
Arcana Coelestia 6
Passage 7482
#7482 Quondam cum spiritus Martis apud me essent et occuparent sphaeram mentis meae, adveniebant spiritus e nostra tellure, et se quoque in sphaeram illam infundere volebant; sed tunc spiritus nostrae telluris facti sunt sicut insani, ex causa quia prorsus non conveniunt; spiritus enim nostrae telluris (m)spectant semet et mundum, ita 1sunt in idea versa ad se; spiritus autem Martis spectant caelum, ita Dominum et proximum, inde 1sunt in idea versa a se;(n) 2ex eo est contrarietas; sed tunc adveniebant spiritus angelici Martis, ex quorum adventu communicatio 3adempta est; et sic spiritus nostrae telluris recesserunt. @1 After se$ @2 inde$ @3 demta$
Arcana Coelestia 6
Passage 7483
#7483 1Sistebatur mihi incola telluris illius; erat facie simili faciei incolarum nostrae telluris, sed regio inferior faciei erat nigra, non ex barba, quam non habent, sed ex nigredine loco illius; hoc quoque ex correspondentia; nigredo illa se usque sub aures utrinque extendebat; superior pars faciei erat flavescens, sicut facies incolarum nostrae telluris qui non prorsus candidi sunt. @1 Sistebantur mihi incolae telluris illius ut viderem quali facie essent; erant$
Arcana Coelestia 6
Passage 7484
#7484 Dicebant quod vescantur fructibus arborum, ac imprimis fructu quodam rotundo qui ex terra illorum 1egerminat; praeter etiam leguiminibus. @1 A mutilated, egerminatur I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7485
#7485 Vestiuntur ibi vestibus quae ex fibris corticeis quarundam arborum conficiunt; quae illam consistentiam habent ut contexi queant, et 1quoque conglutinari per genus gummi quod apud illos. @1 hoc$
Arcana Coelestia 6
Passage 7486
#7486 Praeter alia etiam dicebant quod ignes fluidos sciant ibi facere, ex quibus lucem temporibus vesperae et noctis habent.
Arcana Coelestia 6
Passage 7487
#7487 Continuatio de incolis et spiritibus Martis ad finem capitis sequentis. EXODI CAPUT NONUM DOCTRINA CHARITATIS
Arcana Coelestia 6
Passage 7488
#7488 Ex illis quae de amoribus sui et mundi dicta sunt, patet quod ab illis existant omnia mala; et quia omnia mala, inde existunt omnia falsa; et vicissim, ex amore in Dominum et amore erga proximum existunt omnia bona, et quia omnia bona, inde existunt omnia vera.
Arcana Coelestia 6
Passage 7489
#7489 Quia ita est, 1patet quod quantum homo in amoribus sui et mundi est, tantum non sit in amore erga proximum, minus in amore in Dominum; sunt enim 2 oppositi. @1 d patet i sequitur$ @2 i prorsus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7490
#7490 Patet etiam quod quantum homo in amoribus sui et mundi est, tantum non sciat quid charitas, usque tandem ut non sciat quod sit. Etiam quod homo tantum non sciat quid fides, usque tandem ut non sciat quod sit aliquid. 1Ut et, quod homo tantum non sciat quid conscientia, usque tandem ut non sciat quod sit. Immo, quod homo tantum non sciat quid spirituale, ita nec quid vita caeli. Et demum, quod non credat dari caelum et dari infernum; proinde non credat dari vitam post mortem. Haec faciunt amores sui et mundi cum regnant. @1 Etiam A Ut est I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7491
#7491 Bonum amoris caelestis et verum fidei ejus continue influunt a Domino, 1ast ubi amores sui et mundi regnant, ibi non recipiuntur; sed apud quos hi amores regnant, (m)hoc est, continue in cogitatione sunt, pro fine sunt, in voluntate sunt, ac vitam faciunt,(n) apud illos bonum et verum quae influunt a Domino vel rejiciuntur, vel exstinguuntur, vel pervertuntur. @1 sed$
Arcana Coelestia 6
Passage 7492
#7492 Apud quos rejiciuntur 1, apud illos bonum quod est amoris, et verum quod est fidei, contemptui et quoque aversationi sunt. Apud quos autem exstinguuntur, apud illos bonum quod est amoris et verum quod est fidei negantur, ac mala et falsa, quae contraria sunt, affirmantur. Apud quos vero pervertuntur, apud illos bonum quod est amoris et verum quod est fidei sinistre explicantur, et ad favorem mali et inde falsi applicantur. @1 i bonum et verum quae influunt a Domino$
Arcana Coelestia 6
Passage 7493
#7493 Amores sui et mundi apud hominem incipiunt regnare quando is sui judicii et sui juris fit; tunc enim incipit homo ex se seu ex suo cogitare, et tunc incipit appropriare illa sibi; et hoc quo plus se confirmat quoad vitam in malo. Quantum homo appropriat sibi mala, tantum Dominus separat bonum innocentiae et charitatis quod homo in infantia et pueritia accepit, et postea per vices accipit; ac illa recondit in interioribus ejus; nam bonum innocentiae et bonum charitatis nullatenus una possunt esse cum malis amorum illorum; et Dominus non vult ut pereant.
Arcana Coelestia 6
Passage 7494
#7494 Qui itaque apud se bonum quod est amoris et verum quod est fidei vel 1pervertunt, vel exstinguunt, vel 2rejiciunt, non vitam habent in se; vita enim quae a Divino est velle bonum et credere verum; qui autem non volunt bonum sed malum, nec credunt verum sed falsum, illi contrarium vitae habent; hoc contrarium vitae est infernum, et vocatur mors, et illi vocantur mortui. Quod vita amoris et fidei dicatur vita, et quoque vita aeterna, et qui illam in se habent homines vivi; et quod contrarium vitae dicatur mors, et quoque mors aeterna, et illi homines mortui, constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Matth. iv 16, viii 21, 22, xviii 8, 9, xix 16, 17, 29; Joh. iii 15, 16, 36, v 24, 25, vi 33, 35, 47, 48, 50, 51, 53, 57, 58, 63, viii 21, 24, 51, x 10, xi 25, 26, xiv 6, 19, xvii 2, 3, xx 31, et alibi. 3 @1 rejiciunt$ @2 pervertunt$ @3 A i the following notes, the substance of which relates to transactions at the beginnings of succeeding chapters. A vertical line was later drawn through the notes. In sequente, volente Domino, quod bonum et verum non separari queant, verum absque bono est simulachrum eorum 1. Quod charitas et fides conjunctae erunt, quod non dici queat charitas nisi sit fides, nec fides nisi sit charitas. 2. Quod quale bonum sit ex fide, et quod essentia sit ex charitate. 3. Quod illa bina faciant conjugium coeleste, et quod sit coelum. 4. Ita quod bonum naturale, et quod benefaciat ex illo bono, nihil sit. 5. Qui fidem separant a charitate, fides apud illos est scientia, et apud quosdam persuasivum; bonum non potest esse absque vero nec verum absque bono; nisi conjuncta sunt, nihil boni nascitur; persuasio quod sit propter lucrum et honores, aut propter mundum et se, est conjugium. 6. Quod verum sit forma boni. 7. Quod inde bona varia sint. 8. Idea de charitate et fide potest haberi sicut de flamma in centro et de luce ad peripherias; charitas etiam vocatur flamma in Verbo, et fides lux. Inde patet qualis charitas, talis lux, et talis extensio lucis. Postea fortassis, quod amoribus omnia insint. (m)*** *** quod post haec, quod ignis vitae sit, et lux vitae sit, et quod ignis et frigus inferni, ac caligo et tenebrae, et quod Dominus sol, ex Esaja, quod flamma inde sint et lux, ex Verbo.(n)$