Arcana Coelestia – Exodus, caput 10
Arcana Coelestia 6
Passage 7623
#7623 Bina sunt quae procedunt a Domino ac inde in origine sua sunt Divina, unum est BONUM, alterum est VERUM; inde haec bina sunt quae regnant in caelo, immo quae faciunt caelum; bina illa in Ecclesia vocantur charitas et fides.
Arcana Coelestia 6
Passage 7624
#7624 Bonum et verum cum procedunt a Domino, prorsus unita sunt, ac ita unita ut non duo sed unum sint; inde quoque bina illa unum sunt in caelo; et quia unum sunt m caelo, est caelum imago Domini; similiter foret Ecclesia si charitas et fides ibi unum 1essent. @1 forent$
Arcana Coelestia 6
Passage 7625
#7625 Idea de bono quod charitatis et de vero quod fidei formari potest ex sole et ejus luce; lux quae procedit a sole cum conjuncta est calori, quod fit tempore veris et aestatis, tunc omnia telluris germinant et vivunt; at cum in luce non est calor, ut tempore hiemis, tunc omnia telluris torpent et emoriuntur. In Verbo etiam Dominus comparatur soli; ac verum conjunctum bono, quod ab Ipso procedit, comparatur luci; et quoque in Verbo verum fidei vocatur "lux," et bonum amoris vocatur "ignis"; est etiam amor ignis vitae, et fides lux vitae.
Arcana Coelestia 6
Passage 7626
#7626 Ex his quoque idea formari potest de homine Ecclesiae, qualis ille quando apud illum conjuncta est fides charitati, quod nempe sit sicut hortus et paradisus; et qualis ille quando apud illum non conjuncta est fides charitati, quod nempe sit sicut desertum et terra nive obtecta.
Arcana Coelestia 6
Passage 7627
#7627 Quisque homo ex solo lumine naturalis sui hominis potest videre quod verum et bonum concordent, et quoque quod conjungi possint; et quod verum et malum discordent, et quod non conjungi possint; similiter fides et charitas. Idem testatur ipsa experientia; qui in malo est quoad vitam, ille aut in falso est quoad fidem, aut in nulla fide, aut prorsus contra fidem. Et quod arcanum est, qui in malo est quoad vitam, is in falso sui mali est, tametsi credat quod sit in vero; quod credat quod sit in vero, est quia in fide persuasiva est, de qua in sequentibus. CAPUT X 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Veni ad Pharaonem; quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius, propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius. 2. Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis, et sciatis quod Ego JEHOVAH. 3. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad illum, Ita dicit JEHOVAH DEUS Hebraeorum, Quousque renuis humiliari coram Me? dimitte populum Meum, et serviant Mihi. 4. Quia si renuis tu dimittere populum Meum, ecce Ego adduco cras locustam in terminum tuum. 5. Et obteget superficiem terrae, et non poterit videre terram, et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine; et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro. 6. Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum; quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc: et respexit et exivit a cum Pharaone. 7. Et dixerunt servi Pharaonis ad illum, Quousque erit hoc nobis ad laqueum? dimitte viros, et serviant JEHOVAE DEO illorum; an nondum scis quod pereat Aegyptus? 8. Et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixit ad illos, Ite, servite JEHOVAE DEO vestro; quis et quis eunt? 9. Et dixit Moscheh, Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus, cum filiis nostris et cum filiabus nostris, cum grege nostro et cum armento nostro ibimus, quia festum JEHOVAE nobis. 10. Et dixit ad illos, Erit sic JEHOVAH cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum; videte quod malum apud facies vestras. 11. Non ita, ite quaeso juvenes, et servite JEHOVAE, quia hoc vos quaeritis; et expulit illos ex faciebus Pharaonis. 12. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Extende manum tuam super terram Aegypti ob locustam, et ascendet super terram Aegypti, et comedet omnem herbam terrae, omne quod reliquit grando. 13. Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti, et JEHOVAH adduxit ventum orientalem in terram toto die illo et tota nocte; mane factum, et ventus orientalis attulit locustam. 14. Et ascendit locusta super omnem terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, gravis valde; ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non erit ita. 15. Et obtexit superficiem totius terrae, et obtenebrata terra, et comedit omnem herbam terrae, et omnem fructum arboris, quem residuum fecit grando; et non residuum fuit ullum viride in arbore et in herba agri in tota terra Aegypti. 16. Et festinavit Pharao ad vocandum Moschen et Aharonem, et dixit, Peccavi JEHOVAE DEO vestro, et vobis. 17. Et nunc remitte quaeso peccatum meum, tantum hac vice, et supplicate JEHOVAE DEO vestro, et removeat desuper me tantum mortem hanc. 18. Et exivit a cum Pharaone, et supplicavit ad JEHOVAM. 19. Et convertit JEHOVAH ventum maris validum valde, et sustulit locustam, et conjecit illam mare Suph, non relicta locusta una in omni termino Aegypti. 20. Et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis. 21. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Extende manum tuam ad caelum, et erit caligo super terra Aegypti, et palpabit caligine. 22. Et extendit Moscheh manum suam ad caelum, et fuit caligo densa in tota terra Aegypti tribus diebus. 23. Non viderunt vir fratrem suum, et non surrexerunt quis de sub se tribus diebus; et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum. 24. Et vocavit Pharaoh ad Moschen, et dixit, Ite, servite JEHOVAE; tantum grex vester et armentum vestrum subsistet; etiam infans vester ibit cum vobis. 25. Et dixit Moscheh, Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta, et faciemus JEHOVAE DEO nostro. 26. Et etiam pecus nostrum ibit cum nobis, non relinquetur ungula, quia de illo accipiemus ad serviendum JEHOVAE DEO nostro, et nos non scimus quo serviemus JEHOVAE, usque dum venimus illuc. 27. Et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non voluit dimittere illos. 28. Et dixit illi Pharao, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris. 29. Et dixit Moscheh, Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 7628
#7628 In hoc capite in sensu interno continuatur adhuc de vastatione illorum qui infestant illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; nunc agitur de vastationis nono et decimo statu seu gradu 1, qui describuntur per locustam et per caliginem, per quas (x)significatur falsum ex malo devastans omnia quae sunt Ecclesiae apud illos. @1 i vastationis$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 7629
#7629 Vers. 1-6. Et dixit Jehovah ad Moschen, Veni ad Pharaonem; quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius, propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius. Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis, et sciatis quod Ego Jehovah. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad illum, Ita dicit Jehovah Deus Hebraeorum, Quousque renuis humiliari coram Me? dimitte populum Meum, et serviant Mihi. Quia si renuis tu dimittere populum Meum, ecce Ego adduco cras locustam in terminum tuum. Et obteget superficiem terrae, et non poterit videre terram, et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine; et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro. Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum; quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc: et respexit et exivit a cum Pharaone. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat mandatum: "Veni ad Pharaonem" significat praesentiam veri a Divino apud infestantes: "quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius" significat quod obstinaverint se communiter omnes: "propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius" significat ut cognoscant mali quod in malo sint, et boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt: "et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto" significat ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis qui ab Ecclesia sunt et infestant probos: "et signa Mea quae posui in illis" (x)significat ut illustrentur de statu illorum qui ab Ecclesia et male vivunt: "et sciatis quod Ego Jehovah" significat ut sic notum illis sit quod Dominus sit solus Deus: et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem" significat praesentiam veri Divini: "et dixerunt ad illum" significat apperceptionem: "Ita dicit Jehovah Deus Hebraeorum" significat mandatum a Domino Qui Deus Ecclesiae: "Quousque renuis humiliari coram Me?" significat non oboedientiam: "dimitte populum Meum 1et serviant Mihi" significat ut relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Dominum: "quia si renuis tu dimittere" significat si non relinquerent: "ecce Ego adduco locustam in terminum tuum" significat quod falsum occupabit extrema illorum: "et obteget superficiem terrae" significat ultima mentis naturalis 2: et non poterit videre terram" significat obscurationem totius mentis naturalis inde: "et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine" significat consumptionem omnium quae aliquid a 3vero habent: "et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro" significat sic consumptionem omnium cognitionum quae illis ab Ecclesia: "et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum" significat quod regnabit falsum in omnibus et singulis in naturali ab interiore ejus ad extremum: "quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc" significat quod tale falsum non fuerit ab antiquo tempore in Ecclesia, quale ibi: "et respexit et exivit a cum Pharaone" significat privationem apperceptionis et separationem. @1 ut I$ @2 i inde I$ @3 veris I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7630
#7630 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet mandatum, (t)nempe quod perferendum ad Pharaonem, constat ex significatione "dicere," cum a Jehovah ad illos qui infestant, quod sit mandatum, de qua n. 7036, 7107, 7310.
Arcana Coelestia 6
Passage 7631
#7631 "Veni ad Pharaonem": quod significet praesentiam veri a Divino apud infestantes, constat ex significatione "venire" seu "intrare ad aliquem" quod sit praesentia, ut n. 5934, 6063, 6089, 7498; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in altera vita infestant illos qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228.
Arcana Coelestia 6
Passage 7632
#7632 "Quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius": quod significet quod obstinaverint se communiter omnes, constat ex significatione "aggravare, indurare, et obfirmare cor" quod sit obstinare se, de qua n. 7272, 7300, 7305; ex repraesentatione "Pharaonis," cujus cor 1aggravabatur, quod sint qui infestant; et cum dicitur "ille et servi illius" significantur communiter omnes: 2nam servi cum illo domum constituunt. Quod dicatur quod 3"Jehovah aggravaverit cor Pharaonis," in sensu interno significat quod ille aggravaverit cor suum; antiquis temporibus propter simplices tribuebatur Jehovae omne 4 malum; et hoc fuit ob causam quia simplices non potuerunt scire, et 5plerique nec comprehendere, quomodo quae eveniebant, aliunde possent 6evenire quam a Jehovah; tum quomodo intelligendum quod Jehovah permittat ut turba diabolica inferat malum, et non inhibeat, cum tamen Ipsi (x)omnis potestas; quia simplices illa non potuerunt capere, et quoque vix intelligentes, idcirco dictum est 7ut pluribus creditum quod a Jehovah etiam malum existeret; hoc commune est in Verbo, cujus sensus litterae est secundum fidem simplicium. Quod malum quod Jehovae tribuitur in Verbo sit ab homine, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533. @1 aggravatum$ @2 per Pharaonem enim repraesentantur qui infestant in communi, inde per Pharaonem et servos illius significantur omnes in communi, nam servi dicuntur qui domum alicujus constituunt, et sic qui unum simul faciunt$ @3 Deus$ @4 i bonum et quoque omne$ @5 quidam illorum$ @6 venire I$ @7 d ut i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7633
#7633 1"Et ponam signa Mea haec in medio illius": quod significet 2ut cognoscant mali quod in malo sint, et boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt, constat ex significatione "signorum" quod sint confirmationes veritatum, ac ita cognitiones, de qua n. 6870, et quoque illustrationes, n. 7012; inde "ponere signa in medio illius" est ut cognoscant mali quod in malo sint; quod etiam sit ut boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt, patet a mox sequentibus, ubi dicitur "Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis," per quae significatur ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis ab Ecclesia qui infestant probos. Quod illi qui in altera vita probos infestant sint qui ab Ecclesia fuerunt et noverunt praecepta fidei, et tamen contra illa vixerunt, videatur n. 7317, 7502, 7545, 7554. @1 cp n. 7629$ @2 quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7634
#7634 "Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto": quod significet ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis (d)qui ab Ecclesia sunt ac infestant probos, constat ex significatione "narrare in auribus" quod sit ut sciant et appercipiant; ex significatione "filii, et filii filii tui" quod sint qui in vero et bono; quod 1"filius" sit verum, videatur n. 489-491, 1147, 2623, 3373; et quod "filii filiorum" sint derivativa, n. 6583; hic "filii" sunt qui in vero et quoque in bono, quia per illos significantur qui ab Ecclesia, quare dicitur "filius filii tui" ad Moschen, per (x)quem repraesentatur lex Divina, quae est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita est Divinum Verum cui unitum est Divinum Bonum, n. 7623, 7624, ex quibus Ecclesia; et ex significatione "quae operatus sum in Aegypto" quod sit quid evenit illis qui in altera vita infestant probos; quod per "signa" significetur quid evenit, et per "Pharaonem et Aegyptios" significentur qui in altera vita infestant, 2patet ex illis quae in praecedentibus dicta sunt; quod qui infestant sint qui fuerunt ab Ecclesia, videatur mox supra n. (x)7633 fin. @1 filius sit verum altered to filii sint vera$ @2 After sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7635
#7635 "Et signa Mea quae posui in illis": quod significet ut illustrentur de statu illorum qui ab Ecclesia et male vivant, constat ab illis mox supra n. 7633, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7636
#7636 "Ut sciatis quod Ego Jehovah": quod significet ut sic notum illis sit quod Dominus sit solus Deus, constat ex significatione "ut sciatis" quod sit ut notum illis sit; 1"Ego Jehovah" quod sit quod Dominus sit solus Deus, est quia "Jehovah" significat Est, ita a Quo omnium Esse et Existere, quod non potest quam unicum et solum dari; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6905, 6945, 6956; et quod per illa verba intelligatur quod sit solus Deus, n. 7401, 7444, 7544, 7598. @1 After quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7637
#7637 "Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem": quod significet praesentiam veri Divini, constat ex significatione "venire" seu "intrare" quod sit praesentia, ut supra n. 7631; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint verum Divinum, "Moscheh" internum, "Aharon" externum, de qua n. 7089, 7382.
Arcana Coelestia 6
Passage 7638
#7638 "Et dixerunt ad illum": quod significet apperceptionem, constat ex significatione "dicere" quod sit appercipere, de qua n. 1791, (x)1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509, 5743, 5877; quod "dixerunt" hic sit appercipere, est quia per "Moschen et Aharonem" repraesentatur verum Divinum, et per "venire" praesentia illius, et ex praesentia 1 veri Divini est apperceptio. @1 i enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 7639
#7639 "Ita dicit" Jehovah Deus Hebraeorum": quod significet mandatum a Domino Qui Deus Ecclesiae, constat ex significatione "dicere," cum a Jehovah ad illos qui infestant, quod sit mandatum, ut supra n. 7630; a significatione "Hebraeorum" quod sint qui ab Ecclesia, de qua n. 5136, 6675, 6684, 6738; quod "Jehovah Deus" sit Dominus, videatur supra n. 7636.
Arcana Coelestia 6
Passage 7640
#7640 "Quousque renuis humiliari coram Me?": quod (x)significet non oboedientiam, constat ex significatione "renuere humiliari" quod sit non oboedire; causa quod id significetur, est quia dicitur ad illos qui in malo sunt, qui non possunt humiliari coram Divino; sunt enim duo quae insunt humiliationi, agnitio sui quod non sit nisi malum, et quod respective ad Divinum sit ut nihil, tum agnitio Divini quod non sit nisi Bonum, et quod infinitum; haec duo apud malos non 1dari possunt, quia in amore sui sunt; si se humiliant, est vel ex timore, vel ut honorentur aut lucrentur, ita humiliant se 2solum quoad corpus, (c)et nihil quoad animum, qui quandoque 3tunc irridet; talis est humiliatio timoris, tum 4 propter lucrationem et honorationem 5; simile 6 est coram Divino, tametsi hoc non sciunt; nam 7internum apud illos qui in malo ex amore sui sunt est se solum intueri et magnifacere, et avertere se ab omnibus qui non favent; quia non datur humiliatio apud malos, inde in sensu interno per "humiliari" significatur oboedientia, ita per "renuis humiliari" non oboedientia. @1 fient$ @2 Before humiliant$ @3 irrident illos coram quibus se humiliant$ @4 i quae$ @5 i sui$ @6 i etiam$ @7 finis facit internum, internum est ut se solum intuentur et magnos faciunt etiam coram Divino, ast loco humiliationis datur apud illos obedientia ex timore quae obedientia est quoque externum; omne enim internum illorum qui in malo ex amore sui et (m)mundi sunt, non est nisi quam contra illa quae sunt amoris in Deum et erga proximum, sed in externis mentiuntur haec ex ritu Ecclesiae habito ab infantia et propter se(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 7641
#7641 "Dimitte populum Meum et serviant Mihi": quod significet ut relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Dominum, constat ex illis 1 prius n. 7500, ubi eadem verba. @1 i ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 7642
#7642 "Quia si renuis [tu] dimittere": quod significet si non relinquerent, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere, ut saepius prius, ita "renuere dimittere" est non velle relinquere.
Arcana Coelestia 6
Passage 7643
#7643 "Ecce Ego adduco locustam in terminum tuum": quod significet quod falsum occupabit extrema illorum, constat ex significatione "locustae" quod sit falsum in extremis, de qua sequitur; ex significatione "termini" quod sint extrema; et ex significatione "adducere," quia de falso praedicatur," quod sit occupare; dicitur quod "Jehovah adducet" sed intelligitur quod adducetur, nempe a malo; hoc similiter se habet ac quod tribuatur 1Jehovae, hoc est, Domino, quod "aggravaverit cor Pharaonis," cum tamen sit 2ab homine, ejus malo in illo, videatur supra n. 7632; quod non malum a Domino, sed quod existat ab homine, est quia homo id bonum quod influit a Domino vertit 3 ad se, et loco quod Dominum, et quae Domini sunt, in omnibus et singulis intueretur, semet intueatur; inde concupiscentia dominandi super omnes, et possidendi omnia quae aliorum, ac inde contemptus (d)aliorum, et contra illos qui sibi non favent et student, odia, 4 vindictae, 5et crudelitates; inde quoque contemptus omnium quae fidei et charitatis, quia haec cum a Domino influunt, 2 6vertuntur ad se, ita avertuntur a Domino; ex his videri potest quod homo ipsum bonum quod 7influit a Domino vertat in malum; inde quoque est quod mali in altera vita se removeant quantum possunt a caelo; nam cum appropinquat caelum ad illos, hoc est, cum bonum et verum fortius influunt, tunc ruunt fortius in contrarium, hoc est, in malum et in falsum; ac in eo gradu quo malum et falsum increscunt, a se expellunt 8verum, et semetipsos devastant; et tunc quoque in eodem gradu in mala poenae ruunt, nam mala et poenae in altera vita conjuncta sunt. 3 Dominus continue ordinat caelos, et jugiter novos caeli incolas adsciscit, quibus dat habitationes et hereditates, et cum hoc facit, (t)caelum appropinquat, 9hoc est, fortius influit; inde spiritus infernales in mala et falsa, et in illorum poenas, fortius 10irruunt, et quia in mala et falsa, inde semetipsos, ut dictum est, 11vastant; et hoc non cessat apud illos quam cum (t)se prorsus devastaverint, et se profunde in inferna conjecerint; ex his 12 constare potest quod a Domino non nisi quam bonum procedat, 13et quod malum ab ipsis qui in malo sunt. Ex his nunc videri potest quomodo intelligendum quod dicitur de Jehovah, hoc est, de Domino, quod "aggravaverit cor Pharaonis," et hic quod "adducet locustam," per quam significatur falsum ex malo in extremis. 4 In Verbo, ubi de vastatione malorum agitur, aliquoties 14 nominatur locusta et bruchus, et per "locustam" ibi in sensu interno intelligitur falsum quod vastat extrema; est enim, ut prius ostensum est, naturale apud hominem interius et exterius; falsum quod in extremis naturalis est intelligitur per "locustam," et malum ibi per "bruchum"; quia per "locustam" intelligitur falsum quod in extremis naturalis est, (x) ideo dicitur (m)quod locusta adducetur in terminum, et obteget superficiem terrae," ac postea 15vers. 14, Ascendit locusta super terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, et obtexit superficiem totius terrae; per "terminum" et per "superficiem" (x)significantur extrema et ultima in quibus 16interiora quiescunt, hoc est, terminantur:(n) haec intelliguntur 5 per "locustam et bruchum" apud Davidem, Misit in illos colluviem quae consumpsit illos, et ranam quae perdidit illos, et dedit brucho proventum illorum, et laborem illorum locustae, Ps. lxxviii 45, 46: et alibi, Dixit ut veniret locusta et bruchus, ut non numerus, Ps. cv 34; haec 17dicuntur de Aegypto, et nominatur 18 "bruchus," tametsi nulla (t)ejus mentio fit apud Moschen, sed solum "locustae"; causa quod etiam "bruchus" nominetur, est quia per "bruchum" significatur malum, et per "locustam" falsum, utrumque in extremis naturalis; 19at cum modo "locusta" nominatur, significatur et falsum et malum simul, nam "locusta" est falsum ex malo: apud Nahum, 6 Ibi comedet te ignis, exscindet te gladius; comedet te sicut bruchus, 20multiplica te sicut bruchus, 20multiplica te sicut locusta; multiplicasti mercatores tuos prae stellis caelorum; bruchus diffudit se, et avolavit; coronati tui sicut locusta, imperantes tui sicut locusta locustarum, iii 15-17; ibi agitur de "urbe sanguinum," per quam significatur doctrina falsi; et quia falsum et malum imprimis 21multiplicata sunt in extremis naturalis, nam ibi sunt 22 fallaciae sensuum 23oriundae ex objectis mundi et telluris, ac voluptates ex variis appetituum generibus, inde est quod etiam multiplicatio mali et falsi per "bruchum et locustam" describatur, (m)24ut quoque in Libro Judicum, vi 5, vii 12; et apud Jeremiam xlvi 23;(n) quod sensuale, quod ultimum naturalis est, sit fallaciis (c)et inde falsis plenissimum, videatur n. 5084, 5089, 5094, 6310, 6311, 6313, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6948, 6949: apud Joelem, 7 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit melolontha, et residuum melolonthae comedit bruchus; expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est; nam gens ascendet super terram Meam, robusta, et non numerus, et rediget vitem Meam in vastitatem, et ficum Meam in spumam, i 4-7: apud eundem, Plenae sunt areae frumento puro, et exundant torcularia mustum et oleum; et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, melolontha, bruchus, et eruca, ii 24, 25; ibi "locusta" pro falso in extremis vastante vera et bona: apud Moschen, Semen multum educes in agrum, sed parum colliges, quia consumet illud locusta: 25vineas plantabis, sed vinum non bibes, nec congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. xxviii 38, 39; 8 ibi "locusta" pro falso ex malo: apud Johannem, E fumo abyssi (x)apertae, exiverunt locustae in terram, quibus data potestas sicut habent potestatem scorpii terrae; dictum illis ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullam arborem, sed homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei super frontibus suis; datum est illis ut non occiderent illos, sed torquerent menses quinque: figurae locustarum similes equis paratis ad bellum; et super capitibus 26illarum quasi coronae similes auro; facies (c)illarum quasi facies hominum; habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes (c)illarum quasi dentes leonum erant; habebant thoraces quasi 27 ferreos; et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium ad bellum; caudas denique habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis illarum, ut damno afficerent homines menses quinque; habent super se regem, angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon; in Graeca vero nomen habet Apollyon, Apoc. ix 3-11; quid per 28illa omnia significatur, nemo videre potest 29nisi ex sensu interno; ex singulis ibi secundum sensum internum perspectis, constat quod per "locustas" ibi significentur ratiocinia ex fallaciis et inde falsis, etiam confirmatis per 30philosophica; ita quoque per "locustas" significantur falsa quae in extremis apud hominem, et quae reliquis falsis magis terrestria et corporea sunt, (m)per quae homines facile possunt falli et seduci, nam homo illa quae sensibus obvia sunt capit, et aegre illa quae adversantur;(n) (s)ut sciatur quod talia per "locustas" 9 significentur, licet illa quae ibi singillatim exponere: "abyssus" ex (x)qua locustae est infernum; "gramen terrae" quod damno non afficerent est scientificum 31, "arbor" sunt cognitiones 32boni et veri, "homines sunt affectiones boni 33; (m) quod hos damno afficerent, et non gramen terrae et arborem, est ut intelligi possit verum et bonum, tametsi 34non secundum illa vivitur; "qui habent sigillum super frontibus" sunt qui regenerati sunt; (m)quod "torquerent menses quinque illos qui non haberent sigillum Dei super frontibus" est quod vastarent;(n) quod "locustae similes equis paratis ad bellum" sunt ratiocinia ex falsis per quae pugnatur contra Ecclesiae vera; "super capitibus coronae similes auro, et facies sicut hominum" est quod ratiocinia appareant vero similia et quasi ex bono; "capilli sicut mulierum, et dentes quasi dentes leonum" sunt externa naturalis seu sensualia, seu ibi fallaciae, quae faciunt apparentiam boni; "thoraces ferrei" sunt externa quae faciunt apparentiam veri; "vox alarum sicut curruum equorum multorum currentium ad bellum" sunt falsa doctrinalium, ex quibus et pro quibus pugnant; "caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis illorum" sunt noxae quae talia inferunt; "rex abyssi" est falsum infernale; "Abaddon" est perditio; "Apollyon" est ratiocinatio ex falsis apparens sicut ex 35vero, imprimis si ab illis qui sapientes creduntur, 36confirmantur per philosophica perverse applicata, nam caeca admiratio sapientiae in illis inducit fidem.(s) 10 Per "locustam" in bono sensu significatur verum ultimum et communissimum, tam amoenum ejus; inde Johanni fuerunt "locustae alimento, et mel agreste," Matth. iii 4; Marc. i 6; 37quod essent illa alimento, erat quia "Johannes" repraesentabat Verbum, et per suum victum, tum quoque per amictum, qui erat "ex pilis cameli cum cingulo coriaceo," repraesentabat Verbum in sensu externo, amoenum enim externum significatur per "locustam et mel agreste," n. 5620, et verum externum per vestem ex pilis cameli," et per "cingulum coriaceum," n. 3301; inde est quod per "Johannem" intelligatur Elias qui venturus et 38annuntiaturus Adventum Domini; quod "Elias" sit Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin.; quod "locustae" inter animalcula sint quae comederentur, Lev. xi 22. @1 Jehovae seu$ @2 homo, hoc est, malum in illo, quod facit$ @3 i a Domino$ @4 i et$ @5 quoque$ @6 ad se a Domino invertuntur$ @7 After Domino$ @8 Verum et bonum, ita$ @9 inde etiam$ @10 irrumpunt$ @11 devastant$ @12 i quoque$ @13 sed$ @14 i etiam$ @15 After the quotation$ @16 After terminantur$ @17 in his locis$ @18 i etiam$ @19 et quia$ @20 multiplicat I$ @21 multiplicatur$ @22 i omnes$ @23 , ac ibi sunt$ @24 ita$ @25 vineam AI$ @26 earum A, illorum I$ @27 i thoraces$ @28 locustas ibi$ @29 absque$ @30 sophistica mundi$ @31 I Ecclesia$ @32 veri et boni$ @33 i quod charitatis$ @34 contra$ @35 veris$ @36 confirmatur I$ @37 quod mel agreste sit jucundum in exteriori naturali, videatur n. 5620; quod Johanni fuerint illa alimenta, erat quia repraesentabat Verbum, et per repraesentabat Verbum in litera, quod tale est$ @38 annuntiabit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7644
#7644 "Et obteget superficiem terrae": quod significet ultima mentis naturalis, constat ex significatione "superficiei" quod sint externa, ita ultima, et ex significatione "terrae," hic "terrae Aegypti," quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
Arcana Coelestia 6
Passage 7645
#7645 "Et non poterit videre terram": quod significet obscurationem totius mentis naturalis inde, constat ex significatione "non posse videre" quod sit obscuratio, hoc est, nulla perceptio veri; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, ut supra n. 7644. Quomodo hoc se habet, quod ex vastatione extremorum in naturali obscuretur tota mens naturalis, paucis dicendum: interiora apud hominem terminantur in ultimis seu extremis ejus, et ibi quae successiva sunt apud illum simul sunt; quando in ultimis non est nisi quam falsum et malum, tunc vera et bona quae ab interioribus influunt in ultima, ibi influunt in mala et falsa, et 1inde ibi vertuntur in talia; 2ideo non apparet nisi quam falsum et malum in toto naturali; hoc intelligitur per obscurationem totius mentis naturalis inde, quae significatur per "non posse videre terram." Inde quoque est quod spiritus infernales cum devastati sunt, in extremis naturalis sint; lumen (c)illorum, quod lumen intellectuale vocatur, nec est absimile lumini hujus mundi, quod in altera vita prorsus fit caligo ad praesentiam lucis caeli. Quia extremum naturalis, quod sensuale vocatur, est fallaciis et inde falsis, (c)ac voluptatibus et inde malis repletum, n. 6844, 6845, et quia inferna in illo lumine sunt, idcirco, 3quando regeneratur homo, a Domino donatur facultate, ut a sensuali illo elevari possit versus interiora, videatur n. (m)6183, 6313,(n) 7442. @1 quoque$ @2 inde$ @3 cum homo, quando regeneratur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7646
#7646 "Et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine": quod significet consumptionem omnium quae aliquid (c)ex vero habent, constat ex significatione "comedere" quod sit 1consumi; et a significatione "residui evasionis relictae a grandine" quod 2sit verum non consumptum a priore falso, quod per "grandinem" significatur; 3quod "grando" sit falsum, videatur n. 7553, 7574; falsa quae "grando" significat sunt falsa in exteriore naturali, at falsa quae "locusta" significat sunt falsa in extremis ejus; haec falsa sunt quae consumunt vera et bona communissima; nam exteriora sunt quoque communiora, et 4externa sunt communissima; quando communia destructa sunt, particularia dissipantur, nam communia sunt quae continent, et paiticularia quae continentur. @1 consumtio$ @2 significet$ @3 Grando enim significabat falsa quae consumebant vera et bona in exteriori naturali; at locusta significat falsa quae consumunt vera et bona en extremis ejus, ita quae consumunt communissima$ @4 extrema$
Arcana Coelestia 6
Passage 7647
#7647 "Et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro": quod significet sic consumptionem omnium cognitionum quae illis ab Ecclesia, constat ex significatione "comedere" quod sit consumptio, ut nunc supra (d)n. 7646; ex significatione "arboris" quod sint perceptiones, 1tum cognitiones veri et boni, de qua n. 2722 fin., 2972; et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3317, (x)3766, 4440, 7502, 7571. @1 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7648
#7648 "Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum": quod significet quod regnabit falsum in omnibus et singulis in naturali ab interiore ejus ad extremum, constat ex significatione "repleri" quod sit regnare, de qua sequitur; et ex significatione "domus Pharaonis, domus omnium servorum ejus, et domus omnium Aegyptiorum" quod sint omnia et singula in naturali, de qua n. 7353, 7355, hic ab interiore ejus ad extremum, secundum illa quae supra n. 7645 explicata sunt. Quod "repleri" sit regnare, est quia cum mens hominis repleta est falsis ex malis, adeo ut jucundum ei sit per falsa seducere, (c)et mala facere, tanc dicitur quod id regnet apud illum, et ipsa affectio dicitur regnans; universaliter regnans dicitur id quod implet totam hominis mentem, 1hoc est, tam ejus cogitationem quam voluntatem; id quod homo prae reliquis amat, et pro fine ultimo habet, hoc tale regnans est; et hoc inest omnium singularissimis ejus voluntatis et cogitationis; quodnam sit quod universaliter regnat, sciri potest a jucundo quando succedit et a dolorifico quando non succedit. Hoc quod aniversaliter regnat apud hominem facit imaginem ejus spiritus, facies ejus est prorsus secundum illud; si regnans est malum et falsum, est forma ejus spiritus diabolica; si autem regnans est bonum et verum, est forma 2 angelica; nam spiritus in se spectatus 3est affectio in forma, et affectio dominans est 4ipsissima ejus forma, et reliquae ejus affectiones inapplicant se ei. @1 ita ejus tam voluntatem quam cogitationem$ @2 i ejus$ @3 non est nisi$ @4 ex qua et secundum quam formatus apparet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7649
#7649 "Quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc": quod significet quod tale falsum non fuerit ab antiquo tempore in Ecclesia, quale ibi, constat ex significatione "quam non viderunt," nempe "locustam," quod sit quod tale falsum non fuerit, quod "locusta" sit falsum in externis, videatur supra n. 7643; ex significatione "patrum, et patrum patrum" quod sit ab antiquo tempore; et a significatione "humi" quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 1068; "a die quo fuerunt super illa usque ad diem hunc" significat statum in quo Ecclesia ab illo tempore ad hoc; quod "dies" sit status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 4850; quomodo hoc se habet, videatur n. 7686.
Arcana Coelestia 6
Passage 7650
#7650 "Et respexit et exivit a cum Pharaone": quod significet privationem apperceptionis et separationem, constat ex repraesentatione "Moschis," de quo dicitur quod "respexit et exivit," quod sit verum a Divino, et a repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestant, de quibus supra n. 7631; ex significatione "respicere" quod sit privatio apperceptionis, 1privatur enim homo apperceptione cum verum a Divino respicit seu avertit se, hoc est, cum homo avertit se ab illo; et a significatione "exire" quod sit separatio, 2de qua n. 6100, 7404. @1 haec enim sit$ @2 ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 7651
#7651 Vers. 7-11. Et dixerunt servi Pharaonis ad illum, Quousque erit hoc nobis ad laqueum? dimitte viros, et serviant Jehovae Deo illorum; an nondum scis quod pereat Aegyptus? Et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixit ad illos, Ite, servite Jehovae Deo vestro; quis et quis eunt? Et dixit Moscheh, Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus, cum filiis nostris et cum filiabus nostris, cum grege nostro et cum armento nostro ibimus, quia festum Jehovae nobis. Et dixit ad illos, Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum; videte quod malum apud facies vestras. Non ita, ite quaeso juvenes, et servite Jehovae, quia hoc vos quaeritis; et expulit illos ex faciebus Pharaonis. "Et dixerunt servi Pharaonis ad illum" significat admonitionem ab illis qui in timore 1: "Quousque erit hoc nobis ad laqueum?" significat quod sic caperentur a malo suo: "dimitte viros, et serviant Jehovae Deo illorum" significat quod consultum sit relinquere illos ut colant Dominum Deum suum: "an nondum scis quod pereat Aegyptus?" significat (m)quod ex factis sciri possit quod omnes qui simplices illos lacessunt dejiciantur in infernum, unde nulla evasio:(n) "et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem" significat praesentiam veri Divini inde: "et dixit ad illos" significat inclinationem: "Ite, servite Jehovae Deo vestro" significat quod relinquentur ut colant Dominum: "quis et quis eunt?" significat num remanerent aliqui: "et dixit Moscheh" significat responsum: "Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus" significat simplices et sapientes: "cum filiis nostris et cum filiabus nostris" significat qui in affectione veri et (d)in affectione boni: cum grege nostro et cum armento nostro ibimus" significat qui in bono interiore et exteriore: "quia festum Jehovae nobis" significat cultum Domini omnibus et singulis: "et dixit ad illos" significat subsannationem: "Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum" significat sicut Dominus apud illos foret si relinquantur: "videte quod malum apud facies vestras" significat in desiderio non bonum: "non ita" significat negationem: "ite quaeso juvenes, et servite Jehovae" significat quod relinquentur qui in veris (x)confirmatis, ut colant Dominum: "quia hoc vos quaeritis" significat quod sic habeant quod volunt: "et expulit illos ex faciebus Pharaonis" significat quod voluntas infestantium prorsus contrariaretur vero Divino. @1 i sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7652
#7652 "Et dixerunt servi Pharaonis ad illum": quod significet admonitionem ab illis qui in timore, constat ex significatione "dicere," cum ab illis qui 1 vident sui interitum ad 2illos in societate" qui se obstinant, quod sit admonitio; et ex significatione "servorum Pharaonis" quod sint qui infestant ex inferiore sorte, ac in timore; 3quod in timore sint, patet ab illorum his dictis, "Quousque erit hoc nobis in laqueum? dimitte viros, 4et serviant Jehovae Deo illorum; an nondum scis quod pereat Aegyptus?" quae verba quod ex timore sint, 5liquet; tum etiam ex eo quod per "servos Pharaonis" intelligantur mali qui 6 infestant, et mali non ad bonum suadent nisi ex timore, videatur n. 7280. @1 i ex timore$ @2 socios$ @3 quod illi per servos Pharaonis in sensu interno hic intelligantur$ @4 d ut i et A, ut I cp n. 7651, 7654$ @5 patet$ @6 i ex inferiori sorte sunt et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7653
#7653 "Quousque erit hoc nobis in laqueum?": quod significet quod sic caperentur a malo suo, constat a significatione "hoc esse in laqueum" quod sit capi a malo suo, et sic induci in malum poenae.
Arcana Coelestia 6
Passage 7654
#7654 "Dimitte viros, et serviant Jehovae Deo illorum": quod significet quod consultum sit relinquere illos ut colant Dominum Deum suum, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; et a significatione "servire Jehovae" quod sit colere Dominum Deum suum, ut prius n. 7500, 7540, 7641.
Arcana Coelestia 6
Passage 7655
#7655 "An nondum scis quod pereat Aegyptus?": quod significet quod ex factis sciri possit quod omnes qui simplices illos lacessunt dejiciantur in infernum, unde nulla evasio, constat ex significatione "an nondum scis" quod sit quod ex factis sciri possit; ex significatione "perire" quod sit dejici in infernum, unde nulla evasio; hoc in sensu spirituali per "perire" significatur, pariter ac per "mori" seu per "mortem," quae quod sit damnatio et infernum, videatur n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione "Aegypti" quod sit infestatio, de qua n. 7278, ita quoque qui infestant; at quia illi loquuntur, non dicitur qui infestant, sed qui lacessunt, nam mali 1malum suum excusant et leve faciunt; nec dicitur quod lacessant illos qui ab Ecclesia spirituali, sed quod simplices illos, nam mali illos omnes qui ab Ecclesia sunt, et vivunt secundum vera et bona 2ejus, seu vitam fidei et charitatis, vocant simplices. @1 omne suum malum$ @2 Ecclesiae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7656
#7656 "Et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem": quod significet praesentiam veri Divini inde, constat ex significatione "reduci" quod sit sisti praesens; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint verum Divinum, "Moscheh" internum et "Aharon" externum, de qua n. 7089, 7382.
Arcana Coelestia 6
Passage 7657
#7657 "Et dixit ad illos": quod significet inclinationem, constat ex illis quae sequuntur, quod adigente timore dimittere illos vellet; ea voluntas seu inclinatio continetur in "dixit ad illos."
Arcana Coelestia 6
Passage 7658
#7658 "Ite, servite Jehovae Deo vestro": quod significet quod relinquentur ut colant Dominum, constat ex significatione "servire Jehovae" quod sit colere Dominum, ut n. 7500, 7540, 7641, 7654; quod "ite" seu "abite," cum dicitur a Pharaone ad Moschen de filiis Israelis, sit 1ut relinquantur, patet. @1 quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7659
#7659 "Quis et quis eunt?": quod significet num remanerent aliqui, constat absque explicatione 1. @1 i, nam interrogatio involvit, quod aliqui ibunt, et sic annon aliqui remansuri$
Arcana Coelestia 6
Passage 7660
#7660 "Et dixit Moscheh": quod significet responsum, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 7661
#7661 "Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus": quod significet simplices et sapientes, constat ex significatione "puerorum" cum adjunguntur 1"senibus", quod sint simplices, 2"senes" enim sunt sapientes, n. 3183, (x)6524, 6890. @1 senes$ @2 quia per senes significantur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7662
#7662 "Cum filiis nostris et cum filiabus nostris": quod significet qui in affectione veri et in affectione boni, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera quae Ecclesiae, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, ita affectiones 1, quia vera absque affectione non sunt aliquid; et ex significatione "filiarum" quod sint bona, de qua n. 489-491, ita affectiones boni, n. 2362, 3963. @1 i veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 7663
#7663 "Cum grege nostro et cum armento nostro ibimus": quod significet qui in bono interiore et exteriore, constat ex significatione "gregis" quod sit bonum interius, et "armenti" quod sit bonum exterius, de qua n. 5913, 6048. Per verba in hoc versu, quod "irent cum pueris et senibus, cum filiis et filiabus, ac cum grege et armento" intelligitur in sensu interno omne quod est Ecclesiae, tam externae quam internae; quae Ecclesiae externae sunt intelliguntur per "pueros, 1 filios, et 1 armentum," et quae internae per "senes, filias, et gregem"; nam "senes" sunt sapientiae, "filiae" affectiones boni, et "grex" ipsum bonum; haec sunt Ecclesiae internae; at "pueri" sunt simplicitates, "filii" affectiones veri, et "armentum" bonum externum; haec sunt Ecclesiae externae. @1 i per$
Arcana Coelestia 6
Passage 7664
#7664 "Quia festum Jehovae nobis": quod significet cultum Domini omnibus et singulis, constat ex significatione "festi" quod sit cultus ex laeto animo, de qua n. 7093; quod sit cultus Domini, est quia "Jehovah" in Verbo est Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6905, 6945, 6956; quod cultus sit omnibus et singulis, 1patet a mox praecedentibus, ubi dicitur quod "irent cum pueris et senibus, cum filiis et filiabus, ac cum grege et armento." @1 est quia in$
Arcana Coelestia 6
Passage 7665
#76651 "Et dixit ad illos": quod significet subsannationem, constat a verbis quae Pharao 2 dicit, "Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum," quae verba subsannationis sunt. @1 7664$ @2 i nunc$ a. "Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum": quod significet quasi Dominus apud illos foret si relinquantur, constat ex significatione "erit sic Jehovah cum vobis" quod sit quasi Dominus apud illos foret; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur mox supra n. 7664; ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; et ex significatione "infantis" quod sint qui familiam seu domum patris constituunt; sunt enim hic "infans" qui in mox superiore versu dicuntur "pueri, filii, et filiae."
Arcana Coelestia 6
Passage 7666
#7666 "Videte quod malum apud facies vestras": quod significet in desiderio non bonum, constat ex significatione "facierum" quod sint interiora quoad affectiones et inde cogitationes, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102, 5165, 5168, 5695, 6604; et quia "facies" sunt affectiones, etiam sunt desideria 1; inde est "quod malum apud facies vestras," quod significet in affectionibus seu in desiderio non bonum. @1 i, nam desideria sunt affectionum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7667
#7667 "Non ita": quod significet negationem, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7668
#7668 "Ite quaeso juvenes, et servite Jehovae": quod significet quod relinquentur qui in veris confirmatis, ut colant Dominum, constat ex significatione "ite" quod sit quod relinquentur, ut supra n. 7658; ex significatione "juvenum" quod sint vera confirmata, de qua sequitur; et ex significatione "servire Jehovae" quod sit colere Dominum, ut supra n. 7654, 7664. Quod "juvenes" sint qui in veris confirmatis, est quia per (t)filios, pueros, (t)juvenes, viros, et senes" significantur illa quae intelligentiae et sapientiae 1sunt in suo ordine; talia loco illorum in caelo intelliguntur; sunt enim illi qui in caelo in ideis spiritualibus in quas intrare non potest 2quod merae naturae et mundi est, quin ilico exuatur, et 3 transeat in tale quod sapientiae caeli et cogitationi angelicae conforme est; inde est quod per (t)filios, pueros, (t)juvenes, viros, senes" in sensu spirituali non possint illi significari, sed quod correspondentia spiritualia quae sunt illa quae sunt intelligentiae et sapientiae; quod ea significentur, patet manifeste ex 4sensu interno in Verbo ubi nominantur; per "juvenes" in Verbo 2 intelliguntur illi qui intelligentes sunt, seu, secundum ideas abstractas angelicas, intelligentia; et quia intelligentia per illos intelligitur, etiam verum confirmatum, nam hoc intelligentiae est; 5vox quoque per quam "juvenes" hic in lingua originali exprimitur derivatur a robore et potentia, quae vero est ex bono, ita vero confirmato; inde 6nomen hoc tribuitur Domino: apud Sachariam, Gladie, surge contra pastorem Meum, et contra virum (juvenem) proximum Meum; percute pastorem, 7et dispergantur oves, xiii 7; quod haec de Domino dicta sint, videatur Matth. xxvi 31: et quoque apud Jeremiam, Quousque circumvagaris, filia aversa? creavit Jehovah novum in terra, femina circumdedit virum (juvenem), xxxi 22. 3 "Juvenes" alia voce in lingua originali pro intelligentia, ita pro vero ejus, apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum, iv 10; "via Aegypti" pro scientifico perverso; "juvenes qui occisi" pro veris inde destructis; "captivitas equorum" pro seducto intellectuali: apud eundem, 4 Vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad orientem, discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, viii 12, 13; "virgines pulchrae" pro 8affectione veri; "juvenes" pro intelligentia; "deficere siti" 9pro privari vero; ideo dicitur "discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient"; quod ibi non "virgines pulchrae," nec "juvenes," nec "deficientia ex siti" intelligantur, patet: apud Jeremiam, Ascendit mors per fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, ix 20 [A.V. 21]: apud eundem, Quomodo non relicta est urbs gloriae, urbs gaudii Mei quare cadent juvenes ejus in plateis ejus, xlix ,] 26, l 30: apud eundem, Audite, quaeso, omnes populi, videte dolorem meum, virgines meae, et juvenes mei iverunt in captivitatem, Threni i 18; in his locis "juvenes" pro veris quae intelligentiae. @1 Before intelligentiae$ @2 naturale$ @3 i sic$ @4 Verbo a sensu ejus interno$ @5 etiam vox$ @6 tribuitur nomen hoc Domino in Verbo$ @7 ut$ @8 affectionibus boni et$ @9 dicuntur, cum non inveniuntur; quod illa per virgines pulchras et juvenes intelligantur, patet, nam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7669
#7669 "Quia hoc [vos] quaeritis": quod significet quod sic habeant quod volunt, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7670
#7670 "Et expulit illos ex faciebus Pharaonis": quod significet quod voluntas infestantium prorsus contrariaretur vero Divino, constat ex repraesentatione "Moschis et Aharonis," qui expulsi, quod sint verum Divinum, de qua supra n. 7637; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestant, de qua etiam supra n. 7631; ex significatione "facierum" quod sint interiora quoad affectiones, de qua n. 7666, ita voluntas, nam affectiones sunt voluntatis, cogitationes autem 1 intellectus; quod voluntas contrariaretur, significatur per quod "expulit e faciebus," nam id expellitur quod contra voluntatem est, seu quod contra affectiones quae voluntatis. @1 i sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7671
#7671 Vers. 12-15. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam super terram Aegypti ob locustam, et ascendet super terram Aegypti, et comedet omnem herbam terrae, omne quod reliquit grando. Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti, et Jehovah adduxit ventum orientalem in terram toto die illo et tota nocte; mane factum, et ventus orientalis attulit locustam. Et ascendit locusta super omnem terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, gravis valde; ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non erit ita. Et obtexit superficiem totius terrae, et obtenebrata terra, et comedit omnem herbam terrae, et omnem fructum arboris, quem residuum fecit grando; et non residuum fuit ullum viride in arbore et in herba agri in tota terra Aegypti. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: 1"Extende manum tuam" significat dominium potentiae: "super terram Aegypti ob locustam" significat ut falsum occupet infestantium omne naturale: "et ascendet super terram Aegypti" significat (x)effusionem in omnia ibi: "et comedet omnem herbam terrae" significat consumptionem totalem omnis veri: "omne quod reliquit grando" significat quod prius falsum non consumpsit: "et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti" significat dominium potentiae veri Divini super infestantium totum naturale: "et Jehovah adduxit ventum orientalem" significat destructionis medium: "toto die illo et tota nocte illa" significat in omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, 2apud infestantes: "mane factum" significat statum caeli in ordine: "et ventus orientalis attulit locustam" significat falsum densum apud infestantes per medium destructionis: "et ascendit locusta super omnem terram Aegypti" significat falsi effusionem in omnia naturalis: "et quievit in omni termino Aegypti" significat ab extremis ibi: "gravis valde" significat quod pervaderet omnia et singula: "ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non ita erit" significat quod tale falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod non tale erit: "et obtexit superficiem totius terrae" significat quod occuparet ultima mentis naturalis: "et obtenebrata terra" significat quod induceretur falsum ubi verum: "et comedit omnem herbam terrae" significat quod consumeret omne scientificum veri: "et omnem fructum arboris" significat omne cognitivum boni: "et non residuum fecit ullum viride" significat quod obliteraretur omne sensitivum veri: "in arbore et in herba agri" significat ex cognitivo et scientifico Ecclesiae: "in tota terra Aegypti" significat undequaque in naturali. @1 i quod sit potentia illimitata seu omnis potentia above these words$ @2 Before tam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7672
#7672 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem, constat ex significatione "dicere," cum a Jehovah ad Moschen, 1per quem repraesentatur verum Divinum, quid faciendum, quod sit instructio, 2de qua n. 6879, 6881, (x)6883, 6891, 7186, 7267, 7304, 7380. @1 qui est$ @2 ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 7673
#7673 "Extende manum tuam": quod significet dominium potentiae, constat (c)ex significatione "extendere" quod 1praedicetur de dominio, de qua sequitur; et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518. Quod "extendere manum" sit dominium potentiae, est quia potentia manui 2seu brachio est cum extenditur; 3idcirco cum dicitur de Jehovah quod extendat manum seu brachium, significatur potentia illimitata seu infinita actu. Inde est quod Jehovah toties dixerit ad Moschen, cum miracula fierent, quod extenderet manum aut baculum, sicut Extende manum tuam super aquas Aegypti, et erunt sanguis, vii 19: Extende manum tuam super flumina, et fac ascendere ranas, viii 1, 2 [A.V. 5, 6]: Extende baculum tuum, et percute pulverem terrae, et erit in pediculos, viii 11, 12 [A.V. 16, 17]: Extende manum tuam versus caelum, et erit grando, ix 22, 23; 4ita nequaquam dictum fuisset, 5nisi per "extensionem manus" in supremo sensu" significaretur omnipotentia Jehovae. 2 Similiter per quod dictum Joschuae, 6quod extenderet lanceam, de qua ita apud illum, Dixit Jehovah ad Joschuam, Extende lanceam quae in manu tua versus Ajam; cum ergo extenderet Joschua lanceam quae in manu illius versus Ajam, insidiae surrexerunt ocius e loco suo, et cucurrerunt, cum primum extenderet manum suam, et venerunt ad urbem, et ceperunt illam: Joschua non retraxit manum suam quam extendit cum lancea, usque dum devotioni dati omnes habitatores Ajae, viii 18, 19, 26; quia hoc fuit repraesentativum omnipotentiae Divinae, etiam vim habuit, prout omnia repraesentativa cum mandata illo tempore. 3 Pluribus quoque in locis 7describitur omnipotentia per quod "Jehovah extendat manum," tum per "manum Ipsius extensam," et per "brachium Ipsius extensum"; per quod "Jehovah extendat manum," (m)apud Esaiam, Accensa est ira contra populum Suum, et extendit manum Suam super illum, et percussit illum, et commoti sunt montes v. 25:(n) apud Ezechielem, Extendam manum Meam contra illum, et perdam illum xiv 9, 13: apud eandem, Extendam manum Meam contra te, et dabo te in praedam gentibus, xxv 7: Extendam manum Meam super Edomum, et exscindam ex illa hominem et bestiam. Extendam manum Meam super Philisthaeos, et exscindam, ibid. vers. 13, 16: pariter Ezech. xxxv 3; Esai. xxxi 3; Zeph. i 4, ii 13: describitur omnipotentia per "manum extensam" apud Esaiam, Manus Jehovae extensa super omnes gentes, quis reprimet illam? xiv 27, 28: apud Jeremiam, Pugnabo (x)vobiscum per manum extensam, et per brachium forte, et in ira et in furore, (x)xxi 5: apud (x)Esaiam, Adhuc manus Ipsius extensa est, ix 11, 16, x 4. Tum per "brachium extensum" apud Jeremiam, Ego feci terram, hominem, et bestiam, per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, xxvii 5: apud eundem, Tu fecisti caelum et terram per virtutem Tuam magnam, et brachium Tuum extensum; non impossibile est prae Te ullum verbum, xxxii 17; quod hic per "brachium extensum" significetur omnipotentia, patet; similiter pluribus aliis in locis ubi dicitur "per manum fortem et brachium extensum," ut Deut. iv 34, v 15, vii 19, ix (x)29, xi 2, xxvi 8; 2 Reg. viii 42; 2 Reg. xvii 36; Jer. xxxii 21; Ezech. xx 33, 34. 4 8Dicitur etiam de Jehovah quod "extendat caelos" et tunc quoque per "extendere" significatur omnipotentia, quod nempe limites caeli amplificet, et impleat illos qui ibi vita et sapientia, ut apud Esaiam, Jehovah Qui extendit sicut tenue caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, xl 22: apud eundem, Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, xlii 5: apud Jeremiam, Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, li 15: apud Sachariam, Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio (c)ejus, xii 1; praeter alibi, ut Esai. xliv 24, xlv 12; Ps. civ 2. Ex his nunc constare potest cur Moschi mandatum ut extenderet manum (c)et baculum 9, et quod tunc miracula facta sint; quodque sic per "extendere manum" significetur dominium potentiae, et in supremo sensu omnipotentia. @1 sit dominium$ @2 et$ @3 ideo quoque,$ @4 quod$ @5 si non$ @6 d quod i ut$ @7 omnipotentia Jehovae describitur per extendere manum, per manum extensam, et per brachium extensum; per extendere manum$ @8 Vox extendere etiam alibi praedicatur de omnipotentia, ut quod Jehovah extendat coelos, per quod significatur quod limites amplificet et illos qui ibi impleat vita et sapientia$ @9 i suum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7674
#7674 "Super terram Aegypti ob locustam": quod significet ut falsum occupet infestantium omne naturale, constat a significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, et quod "Aegyptus" sit naturale, n. 6147, 6252; et ex significatione "locustae" quod sit falsum in extremis apud infestantes, de qua n. 7643.
Arcana Coelestia 6
Passage 7675
#7675 "Et ascendet super terram Aegypti": quod significet effusionem in omnia ibi, constat ex significatione "ascendere" quod sit effundi; "locusta" enim significat falsum in extremis, et ab extremis versus interiora, 1 dicitur "ascendere," nam interiora (t)sunt idem ac superiora; quod interiora occupentur falso cum exteriora, videatur n. 7645; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua mox supra, n. 7674. @1 i cum inde etiam occupantur falso,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7676
#7676 "Et comedet omnem herbam terrae": quod significet consumptionem totalem omnis veri, constat ex significatione "comedere" quod sit consumere; et ex significatione "herbae terrae" quod sit verum Ecclesiae, de qua n. 7571.
Arcana Coelestia 6
Passage 7677
#7677 "Omne quod reliquit grando": quod significet quod prius falsum non consumpsit, constat ex significatione "reliquit" quod sit quod non consumpsit, et ex significatione "grandinis" quod sit falsum ex malo in exteriore naturali, de qua n. 7553, 7574.
Arcana Coelestia 6
Passage 7678
#7678 "Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti": quod significet dominium potentiae veri Divini super infestantium totum naturale, constat ex significatione "extendere baculum" quod sit dominium potentiae, de qua supra n. 7673; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua n. 6752, 7010, (a)7014, 7382; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit naturale quod infestantium, de qua supra n. 7674. Potentia Divina, quae describitur per "manum Moschis," est potentia veri Divini; "quod omnis potentia sit veri, videatur n. 3091, 5623, 6344, 6423, 6948; immo talis potentia est Divino Vero quod procedit ex Divino Bono, ut per illud creata sint omnia quae in universo; "Verbum" significat id Verum apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, i 1, 3; inde est quod per Moschen miracula facta sint, nam "Moscheh" repraesentat Divinum Verum. Creditur a plerisque quod Verbum seu Divinum Verum sit modo loquela a Jehovah ac mandatum quod ita fiat, ac non amplius aliquid, sed est Ipsum Essentiale ex quo et per quod omnia; id Esse quod procedit ab Ipso, et inde Existere omnium, est quod intelligitur per Divinum Verum; hoc illustrari potest ab angelis: ab illis procedit sphaera charitatis et fidei quae sensibiliter percipitur, quae etiam producit mirabiles effectus; ex his aliqua idea formari potest de Divino Vero quod procedit a Divino Bono Domini. @1 verum enim Divinum vivificat illos qui in bono, quia ex bono in facultate sunt recipiendi illud, at verum Divinum mortificat illos qui in malo, quia malum est quod rejicit illud; inde devastatio; ex quibus patet quid intelligitur per dominum potentiae veri Divini super infestantium totum naturale$
Arcana Coelestia 6
Passage 7679
#7679 "Et Jehovah adduxit ventum orientalem": quod significet destructionis medium, constat ex significatione "venti orientalis" quod sit medium destructionis; quod "ventus orientalis" id significet, est quia siccus erat et tempestuosus, et quia inde exsiccabat producta terrae illius, et per vim suam confregit arbores, et in mari naves; inde per illum ut per medium describitur potentiae Divinae effectus; praeterea per "orientem" significatur bonum amoris et charitatis, quia in supremo sensu Dominus, n. 101, 1250, 3708; et bonum amoris (c)ac charitatis in sua 1origine, quia Divinum est, clementissimum, (t)inde etiam in suo processu in caelum; at cum delabitur ad inferna, fit inclemens ac immite, quia ab illis ibi vertitur in tale; ideo boni illius Divini influxus et praesentia ibi non modo cruciat illos, sed etiam devastat; 2ex his etiam est quod per "ventum ab oriente" seu "orientalem" significetur medium destructionis. 2 Quod per "ventum" illum significetur medium destructionis, patet a locis ubi in Verbo memoratur, ut apud Jeremiam, Sicut ventus orientalis dispergam illos coram hoste, xviii 17: apud Ezechielem, Vitis plantata non prosperabitur; nonne cum attigerit illam ventus orientalis, exarescendo exarescet? (x)xvii 10: apud eundem, Vitis illa evulsa est in ira, in terram projecta, ventus orientalis arefecit fructum ejus, xix 12: apud Hoscheam, Ille inter fratres ferox, veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, xiii 15: apud Davidem, Per ventum orientalem confringes naves Tharschischi, Ps. xlviii 8 [A.V. 7]: apud Ezechielem, In aquas multas deduxerunt te, contemnentes te, ventus orientalis fregit te in corde marium, xxvii 26; ex his patet quod "ventus orientalis" medium destructionis significet, ex causa quia siccus erat ac tempestuosus; inde quoque significat medium devastationis, ut apud Hoscheam, Ephraim pascens ventum, et persequitur (x)eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, xii 2; "Ephraim" pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6238; 3 "pascere ventum" est multiplicare mendacium, et "persequi (x)eurum" est multiplicare vastationem; status vastationis ac tentationis etiam vocatur "dies (x)euri" apud Esaiam, xxvii 7, 8. @1 origine est Divinum ita$ @2 inde quoque causa$ @3 i ubi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7680
#7680 "Toto die illo et tota nocte illa": quod significet omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, apud infestantes, nempe quod destructum, constat ex significatione "diei" quod sit status perceptionis non obscurae; et ex significatione "noctis" quod sit status perceptionis obscurae; nam tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox, correspondent illustrationibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 5672, 6110, ita perceptionibus; in genere dies et nox perceptiones dicuntur, non illustrationes, quia malis qui infestant non est illustratio, sed usque est perceptio; sed tamdiu illis est perceptio, quamdiu apud illos aliquid cognitionis veri et boni 1ab Ecclesia in qua vixerant remanet, nam per verum et bonum communicant cum illis qui in caelo; at cum deprivati sunt cognitionibus illis, 2quod fit quando devastati sunt, 3tunc non amplius illis est aliqua perceptio; possunt quidem infernales confirmare sua mala et quoque sua falsa; sed hoc non est perceptio; 4 perceptio est videre quod verum sit verum et bonum bonum, tum quod malum sit malum et falsum falsum, sed non perceptio est videre verum ut falsum, ac bonum ut malum, 5tum vicissim, malum ut bonum, et falsum ut verum; 6illis qui hoc faciunt loco perceptionis est phantasia, quae facit apparentiam perceptionis, 7per quod tales sciant confirmare falsa et mala per talia quae 8 sensibus obvia sunt et concupiscentiis favent 9. @1 ab Ecclesia altered to Ecclesiae$ @2 ut$ @3 tunc amplius illis non aliqua perceptio est$ @4 i nam$ @5 et$ @6 sed$ @7 cum tales sciunt$ @8 i appetitis et$ @9 i et inde facere virisimilia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7681
#7681 "Mane factum": quod significet statum caeli in ordine, constat a significatione "mane" quod sit regnum Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, de qua n. 22, 2333, 2405, 2540, 2780, et quod sit status illustrationis, n. 3458, 3723, 5740, 5962, hic 1autem per "mane" significatur caelum in ordine; quomodo 2 hoc se habet, constare potest ab illis quae n. 7643 dicta sunt, quod nempe mali devastentur, sicut Dominus ordinat caelum; influxus enim boni et veri e caelo facit devastationem apud malos, quare cum Dominus ordinat caelos, tunc inferna, quae in opposito sunt, a se ordinantur, ac removentur a caelo secundum gradus mali, et sortiuntur loca secundum quale mali; inde constare potest quod a Domino non procedat nisi bonum, et quod malum sit ab illis qui contra bonum sunt, et demum id non sustinent. 3Ex his patet quod per "mane factum" hic significetur (d)status caeli in ordine. @1 itaque$ @2 i cum$ @3 Inde$
Arcana Coelestia 6
Passage 7682
#7682 "Et ventus orientalis attulit locustam": quod significet falsum densum apud infestantes per medium destructionis, constat ex significatione "venti orientalis" quod sit medium destructionis, de qua mox supra n. 7679; et ex significatione "locustae" quod sit falsum in extremis, de qua n. 7643, hic falsum densum, quia totum naturale ab illo occupatum, n. 7645.
Arcana Coelestia 6
Passage 7683
#7683 "Et ascendit locusta super omnem terram Aegypti": quod significet falsi effusionem in omnia naturalis, constat ex illis supra n. 7674, 7675, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 7684
#7684 "Et quievit in omni termino Aegypti": quod significet ab extremis ibi, constat ex significatione "termini" quod sit extremum, quare per "quievit in omni termino" significatur quod falsum 1pervaderet ab extremis in omnia naturalis, et dein 2terminaretur in extremis, secundum illa quae n. 7645 ostensa sunt. @1 pervadet$ @2 terminabitur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7685
#7685 "Gravis valde": quod significet quod pervaderet omnia et singula, constat ex illis quae hic supra n. 7684 explicata sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7686
#7686 "Ante illam non fuit [ita] locusta sicut illa, et post illam non ita erit": quod significet quod tale falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod non tale erit, constat ex significatione "locustae" quod sit falsum in extremis, de qua n. 7643; 1quod tale falsum non fuerit, nec erit", videatur etiam supra n. 7649. Quomodo hoc se habet, 2 dicendum: in interno sensu agitur in specie de illis qui ante Adventum Domini in terra inferiore fuerunt, 3et non potuerunt in caelum elevari priusquam Dominus in mundum venit et assumpsit Humanum ac illud Divinum fecit, videatur n. 6854, 6914; illi interea a malis qui etiam fuerunt ab Ecclesia, ac vera fidei confessi, sed vitam mali vixerunt, infestabantur; illi qui ante Adventum Domini ab Ecclesia fuerunt, et mali quoad vitam, in tali falso fuerunt, quale non fuerat 4antea, nec erit postea; causa erat quia illi qui Nephilim, tum Enakim et Rephaim, dicti sunt, et fuerunt ab extrema posteritate Antiquissimae Ecclesiae, nondum 5inclusi fuerunt inferno, sed pervagati circum, ac infuderunt, ubicumque 6potuerunt, persuasiones diras et mortiferas; ita quoque malis in Ecclesia; inde illis tale falsum; de Nephilim illis, et diris (c)illorum persuasionibus, videatur n. 310, 7 560, 562, 563, 570, 581, 586, 607 fin., 660, 805, 808, 1034, 1120, 1265-1272, 1673; hi a Domino 8cum fuit in mundo, conjecti sunt in infernum quod est a sinistro antrorsum ad aliquam distantiam; hoc nisi factum fuisset, paucissimi potuissent salvari, nam falsum quod illi infuderunt erat 9cum persuasivo diro, ac letale, quale nusquam fuerat, et quale nusquam 10esse potest; hoc falso imbuti fuerunt illi qui ante Adventum Domini infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali; haec sunt quae in sensu interno per illa verba intelliguntur; de illis in specie 11 agitur, in genere autem de omnibus qui ab Ecclesia et infestant probos in altera vita, quorum 12perplures hodie sunt. @1 quod ante illam non fuit sicut illa, et post illam non ita erit sit quod tale, nempe falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod tale non erit, patet$ @2 i quod tale falsum non prius fuerit, nec postea erit,$ @3 nec$ @4 ante I$ @5 adhuc inclusi sunt$ @6 possent$ @7 i 311,$ @8 primum$ @9 prorsus mortiferum$ @10 existere$ @11 i in sensu interno$ @12 etiam hodie perplures$
Arcana Coelestia 6
Passage 7687
#7687 "Et obtexit superficiem totius terrae": quod significet [quod occuparet] ultima mentis naturalis, constat ex significatione "superficiei" quod sit ultimum, nam est 1 maxime externum seu extremum terrae; et ex significatione "terrae," hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua supra n. 7674. @1 i quia est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7688
#7688 "Et obtenebrata terra": quod significet quod induceretur falsum ubi verum, constat ex significatione "tenebrarum" quod sint falsa, de qua n. 1839, 1860, 4418, 4531, ita "obtenebrari" est in falso esse; et quia agitur de devastatione illorum qui fuerunt ab Ecclesia et noverunt vera, sed vixerunt vitam mali, per "obtenebrata terra" significatur falsum ubi verum; verum in sensu interno 2significatur per "lucem," inde falsum per "tenebras"; sunt enim verum et falsum opposita, sicut lux et tenebrae; et 3 actualiter est lux illis qui in vero, et sunt tenebrae illis qui in falso; lumen 4 in quo sunt qui in falso in altera vita fit caligo ad praesentiam lucis caeli, et major caligo apud illos qui ab Ecclesia fuerunt, quia illis falsum fuit contra verum fidei, secundum Domini verba apud Matthaeum, Si lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae, vi 23: et apud eundem, Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, viii 12; "filii regni" sunt qui ab Ecclesia; "tenebrae exteriores" sunt falsa graviora; 5 "exteriores" dicuntur quia falsa in extremis sunt graviora. 2 Quod falsa vocentur "tenebrae," constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum mala, iii 19: apud eundem, Ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, xii 35, 46: apud Esaiam, Vae dicentibus de malo bonum et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem et lucem in tenebras v 20: apud Jeremiam, Date Jehovae Deo vestro gloriam, antequam tenebras inducat, et antequam offendant pedes ad montes crepusculi, tunc exspectabitis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, xiii 16: apud Ezechielem, Obtegam cum exstinxero te caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 7, 8: apud Joelem, Venit dies Jehovae, propinquus est, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ii ,] 2; Amos v 18, 20: apud Zephaniam, Dies excandescentiae dies hic, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, i 15; in his locis "tenebrae" significant falsa: etiam in Verbo "tenebrae" significant ignorantiam veri, in quali sunt gentes quae Verbum non habent et de Domino nihil sciunt. @1 i quia est$ @2 intelligitur$ @3 i quoque$ @4 i enim$ @5 i tenebrae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7689
#7689 "Et (x)comedit omnem herbam terrae": quod significet quod consumeret omne scientificum veri, constat ex significatione "comedere" quod sit consumere; et ex significatione "herbae terrae" quod sit 1scientificum veri, nam per "herbam agri" significatur verum Ecclesiae, n. 7571, quia "ager" est Ecclesia; per "herbam" autem "terrae" significatur scientificum veri, quia "terra" hic est mens naturalis, et verum mentis naturalis est scientificum; et praeterea malis non est aliquod verum 2fidei, sed est modo scientia veri quod fidei; persuadent sibi quidam mali qui in Ecclesia quod sint in vero 2fidei, sed non sunt; in falso sunt, et contra verum fidei; quod in falso sint, hoc apud illos reconditum est quamdiu in mundo sunt, sed falsum id reconditum prodit et se manifestat in altera vita, quando devastantur quoad vera fidei quae sciverant. @1 verum Ecclesiae, de qua n. 7571, hic scientificum veri, quia malis non est verum, sed modo scientificum veri; qui enim in vita mali sunt, in falso sui mali sunt, utcunque in scientia veri, sibique persuadent quod sint in vero; falsum in quo sunt, apud illos reconditum est, ac prodit in altera vita quando devastantur quoad vera quae sciverunt$ @2 fide IT. But T suggests fidei as an alternative in his critical notes.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7690
#7690 "Et omnem fructum arboris": quod significet omne cognitivum boni, constat ex significatione "fructus" quod sint opera fidei 1seu charitatis, ita bona; unde 2fructificare praedicatur de bono, n. 43, (x)55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione "arboris" quod sint perceptiones, tum cognitiones, de qua n. 103, 2163, 2722, 2972. Quod "fructus" sint opera 3 charitatis, ita bona, est quia primum arboris est fructus in quo semen, et ultimum ejus est fructus in quo semen, ac intermedia ejus sunt rami 4seu folia; similiter ac bonum amoris et verum fidei; bonum amoris est primum cum homo regeneratur 5seu plantatur, et est quoque ultimum; intermedia sunt vera fidei, 6quae ex bono amoris ut ex suo semine, et continue spectant bonum amoris ut suum ultimum, sicut intermediate arboris suum fructum in quo semen. Quod "fructus" significent bona, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Matth. iii 8, 9, vii 16-20, xii 33, xxi 43; Luc. iii 8, 9, vi 43-49, xiii 6-10; Joh. xv 2-8, 16; Esai. xxxvii 31; Jer. xvii (x)8, xxxii 19; Apoc. xxii 2. @1 et$ @2 fructificari$ @3 i fidei et$ @4 cum foliis$ @5 ac$ @6 inde est, et quia regeneratio hominis se habet sicut arbor, quod in Verbo fructus significet bona$
Arcana Coelestia 6
Passage 7691
#7691 "Et non residuum fecit illum viride": quod significet quod obliteraretur omne sensitivum veri, constat ex significatione "non residuum facere" quod sit obliterare; et "ex significatione "viridis" quod sit 1 scientificum et sensuale, hic sensitivum veri, quia per "fructum arboris" significatur cognitivum boni, n. 7690, et quia dicitur "omne viride in arbore et in herba agri"; quod "viride" sit sensitivum veri, est quia per "herbam, gramen, folium arboris" significantur vera, inde "viride" illorum est sensitivum veri. Per sensitivum significatur 2 ultimum perceptionis: sensitiwm veri etiam per "viride" significatur apud Esaiam, Aquae Nimrim desolationes erunt, eo quod exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, xv 6: et apud Johannem, Quintus angelus clanxit, et exiverunt locustae; dictum illis est ut damno non afficerent gramen terrae, nec ullum viride, Apoc. ix 4. @1 i verum$ @2 i ita$
Arcana Coelestia 6
Passage 7692
#7692 "In arbore et in herba agri": quod significet ex cognitivo et scientifico Ecclesiae, constat ex significatione "arboris" quod sit cognitivum veri, de qua mox supra n. (x)7690; et ex significatione "herbae agri" quod sit scientificum veri, de qua etiam supra n. 7689.
Arcana Coelestia 6
Passage 7693
#7693 "In tota terra Aegypti": quod significet undequaque in naturali, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua 1 n. 7674. 2 Quia per "locustam," de qua hic actum est, significatur falsum in extremis, hoc est, in sensuali hominis, dicendum hic est quid sensuale, ut inde sciatur quid falsum in extremis: sensualis homo, seu qui ex sensuali cogitat et agit, est qui non credit nisi quod sensibus externis obvium est, et qui ducitur solum per appetitus corporeos, voluptates, et concupiscentias, nec per rationes; rationes credit esse quae talibus favent; quia homo sensualis talis est, ideo rejicit omne internum, usque tandem ut id ne quidem nominari velit; inde negat corde quicquid caeli est; vitam post mortem plane non credit, quia vitam solum in corpore ponit; quare etiam se moriturum putat similiter ac bestia; cogitat ille quasi in superficie, hoc est, in ultimis seu extremis, et prorsus non scit quod cogitatio interior detur secundum perceptionem veri et boni; quod id non sciat, et ne quidem quod internus homo detur, est quia interiora ejus spectant deorsum ad illa quae mundi, corporis, et telluris sunt, cum quibus unum agunt, inde amota sunt a spectare sursum seu ad caelum, nam in versu contrario sunt. Spectare sursum seu ad caelum non est cogitare de illis quae caeli sunt, sed pro fine habere illa, hoc est, amare illa supra reliqua, quo enim se vertit amor, eo se vertunt interiora hominis; inde quoque cogitatio. Ex his constare potest quale est sensuale hominis, seu naturale in extremis, nam homo sensualis dicitur qui ex sensuali cogitat. @1 i supra$ @2 In A, n. 7693 ends here, but a note is inserted (quod actum sit de sensuali seu falso in externo, videatur apart blad). The continuation on this separate sheet was altered so much in copying for I that we give it as originally written, for comparison with the final form. Quia per locustam de qua hic actum est, significatur falsum in extremis, hoc est, in sensuali hominis, dicendum hic est quid sensuale, ut inde sciatur quid falsum in extremis: seu sensualis homo, qui non credit nisi quod sensibus externis obvium est, et qui ducitur solum per appetitus corporeos, voluptates ejus, et concupiscentias, nec per rationes, rationes credit esse quae talibus favent, homines sensuales rejiciant omne internum usque tandem ut id ne quidem nominari velint; inde negant corde quicquid coeli est; vitam post mortem plane non credunt, quia vitam solum in corpore ponunt, ac inde se morituros putant similiter ac bestiae; hi sunt sensuales homines; cogitant illi quasi in superficie, hoc est, in ultimis seu extremis, ac prorsus non sciunt, quod cogitatio detur interior et exterior, hoc secundum perceptionem veri et boni, quod id nec sciant, est quia interiora eorum spectant deorsum ad illa quae corporis sunt, cum quibus unum agunt, et inde remota sunt a spectare sursum seu ad coelum, nam in versu contrario sunt; spectare sursum seu versus coelum non est cogitare de illis quae coeli sunt, ex auditu, sed pro fine habere illa, hoc est, amare illa supra reliqua, quo enim se vertit amor, eo se vertunt omnia interiora hominis; ex his constare potest quale est sensuale seu naturale hominis in extremis, quod per locustam significatur (m)nam homo sensualis dicitur qui ex sensuali cogitat.(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 7694
#7694 Vers. 16-20. Et festinavit Pharao ad vocandum Moschen et Aharonem, et dixit, Peccavi Jehovae Deo vestro, et vobis. Et nunc remitte quaeso peccatum meum, tantum hac vice, et supplicate Jehovae Deo vestro, et removeat desuper me tantum mortem hanc. Et exivit a cum Pharaone, et supplicavit ad Jehovam. Et convertit Jehovah ventum maris validum valde, et sustulit locustam, et conjecit illam mare Suph, non relicta locusta una in omni termino Aegypti. Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis. "Et festinavit Pharao ad vocandum Moschen et Aharonem" significat timorem tunc pro vero (c)a Divino: "et dixit, Peccavi Jehovae Deo vestro, et vobis" significat confessionem quod non (x)oboediverit Divino (x)ac vero: "et nunc remitte quaeso peccatum meum, tantum hac vice" significat ne respiciant ad inoboedientiam: "et supplicate Jehovae Deo vestro" significat intercessionem: "et removeat desuper me tantum mortem hanc" significat ut falsum hoc non cruciet: "et exivit a cum Pharaone" significat separationem: "et supplicavit ad Jehovam" significat intercessionem:" et convertit Jehovah ventum maris validum valde" significat cessationem influxus Divini per caelum: "et sustulit locustam" significat status illius finem: "et conjecit illam in mare Suph" significat in infernum: "non relicta locusta una in omni termino Aegypti" significat quod falsa illa in extremis non magis apparerent: et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis" significat quod infestantes se obstinarent: "et non dimisit filios Israelis" significat ut non relinquerent illos ab Ecclesia spirituali.
Arcana Coelestia 6
Passage 7695
#7695 "Et festinavit Pharao ad vocandum Moschen et Aharonem": quod significet timorem tunc pro vero a Divino, constat ex significatione "festinare" quod sit ex timore, omnis enim festinatio existit ab affectione aliqua excitata, hic 1ex affectione timoris, ut patet a Pharaonis verbis, "Peccavi Jehovae Deo vestro et vobis; supplicate ut removeat a me tantum mortem hanc"; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestant, de qua saepius; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod 2sint verum a Divino, "Moscheh" internum et (x)"Aharon" externum, de qua n. 7089, 7382. @1 d ex i ab$ @2 sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7696
#7696 "Et dixit, Peccavi Jehovae Deo vestro, et vobis": quod significet confessionem quod non oboediverit Divino ac vero, constat ex significatione "peccare" quod sit facere contra ordinem Divinum, de qua n. 5076, seque ab eo, ita a bono et vero 1 avertere et separare, n. 5229, 5474, 5841, 7589, inde etiam est non oboedire Divino ac vero, 2nam qui non oboedit, is se avertit; Divinum est quod intelligitur per "Jehovam Deum vestrum," ac verum per "Moschen et Aharonem," n. 7695. @1 i se$ @2 quae per Jehovam Deum, et Moschen et Aharon significantur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7697
#7697 "Et nunc remitte quaeso peccatum meum, tantum hac vice": quod significet ne respiciant ad inoboedientiam, constat ex significatione 1"remittere" quod sit non respicere, nam remittere est non respicere ad aliquem ex malo sed ex bono; et ex significatione "peccati" quod sit inoboedientia, ut mox supra n. 7696. @1 remitte quaeso quod sit ut non respiciant$
Arcana Coelestia 6
Passage 7698
#7698 "Et supplicate Jehovae Deo vestro": quod significet intercessionem, constat ex significatione "supplicare Jehovae" cum fit pro alio, quod sit intercessio, ut n. 7396, (x)7462.
Arcana Coelestia 6
Passage 7699
#7699 "Et removeat desuper me tantum mortem hanc": quod significet ut falsum hoc non cruciet, constat ex significatione "ut removeat mortem hanc" quod sit ut non cruciet; per "mortem" enim significatur damnatio ac infernum, n. 5407, 6119, ita quoque cruciatus. Quod infestantes deprecentur hoc falsum, causa est quia amplius illis nulla facultas fuit ratiocinandi contra vera fidei, 1quoniam devastati fuerunt quoad illa, inde illis obscurum infernale, quod cruciavit; quod infernalibus injucundum sit ratiocinari ex meris falsis, jucundum autem ex veris falsificatis per fallacias et apparentias, videatur n. 7392. @1 quia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7700
#7700 "Et exivit a cum Pharaone": quod significet separationem, constat a significatione "exire" quod sit separatio, de qua n. 6100, 7404.
Arcana Coelestia 6
Passage 7701
#7701 "Et supplicavit ad Jehovam" significat intercessionem, ut supra n. 7698.
Arcana Coelestia 6
Passage 7702
#7702 "Et convertit Jehovah ventum maris validum [valde]: "quod significet cessationem influxus Divini per caelum, constat ex significatione "venti maris" seu "venti occidentalis" quod sit cessatio influxus Divini per caelum; per "ventum" enim "orientalem" significatum est medium destructionis, ex causa 1influxus Divini per caelum, videatur n. 7643, 7679; inde per "ventum maris" seu "occidentalem," qui est vento orientali oppositus, significatur cessatio illius influxus. @1 quia bonum charitatis et fidei influxit per coelum a Divino$
Arcana Coelestia 6
Passage 7703
#7703 "Et sustulit locustam": quod significet status illius finem, constat ex significatione "locustae" quod sit falsum in extremis, de qua n. 7643; statum hujus falsi auferre, ita finis illius status, significatur per "tollere locustam," similiter ac prius, ubi de "grandine," n. 7597, 7610.
Arcana Coelestia 6
Passage 7704
#7704 "Et conjecit illam in mare Suph": quod significet in infernum, constat ex significatione "maris Suph" quod sit infernum, de qua in sequentibus ubi de transitu filiorum Israelis per mare illud, et de interitu Aegyptiorum ibi, ex Divina Domini Misericordia, agendum est; per conjici in infernum non intelligitur quod falsum ab infestantibus ablatum sit, et conjectum aliunde, sed quod apud infestantes remanserit, et 1 per illud conjuncti sint infernis ubi talia; nam mali in altera vita, 2per omnem statum mali et falsi quem ineunt, conjunguntur cum infernis, ubi 3illa quae talis status; inde conjunctio fit 4successive cum pluribus, antequam plene devastati sunt; sed de his ab experientia alibi 5. @1 i sic$ @2 cum statum novum mali vel falsi recipiunt, tunc$ @3 talia$ @4 cum totidem, quot novos status recipiunt; per conjungi significatur communicatio$ @5 i plura$
Arcana Coelestia 6
Passage 7705
#7705 "Non relicta locusta una in omni termino Aegypti": quod significet quod falsa illa in extremis non magis apparerent, constat ex significatione "locustae" quod sit falsum, et quia est falsum in extremis, n. 7643; dicitur "in omni termino Aegypti," terminus enim est extremum, et "Aegyptus" naturale; quod "locusta non relicta" (x)significet quod non appareret, patet; simile de "grandine" videatur n. 7611.
Arcana Coelestia 6
Passage 7706
#7706 "Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis": quod significet quod infestantes se obstinarent, constat ex significatione "obfirmare cor" quod sit se obstinare, de qua n. 7272, 7300, 7305; quod dicatur quod "Jehovah obfirmaverit cor Pharaonis," in sensu interno significet quod ille cor suum obfirmaverit, videatur n. 7632; et quod malum quod in Verbo tribuitur Jehovae, sit ab homine, n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533.
Arcana Coelestia 6
Passage 7707
#7707 "Et non dimisit filios Israelis": quod significet ut non relinquerent illos ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere, et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, ut n. 7474, 7515, 7617.
Arcana Coelestia 6
Passage 7708
#7708 Vers. 21-23. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam ad caelum, et erit caligo super terra Aegypti, et palpabit caligine. Et extendit Moscheh manum suam ad caelum, et fuit caligo densa in tota terra Aegypti tribus diebus. Non viderunt vir fratrem suum, et non surrexerunt quis de sub se tribus diebus; et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: "Extende manum tuam ad caelum" significat dominium potentiae veri Divini in caelo: "et erit caligo super terra Aegypti" significat omnimodam privationem veri et boni: "et palpabit caligine" (x)significat 1densitatem falsi ex malo 2: "et extendit Moscheh manum suam ad caelum" significat dominationem veri Divini in caelo: "et fuit caligo densa in tota terra Aegypti" significat omnimodam privationem veri et boni: "tribus diebus" significat statum plenum: "non viderunt vir fratrem suum" significat quod non perciperent verum alicujus boni: "et non surrexerunt de sub se" significat quod nulla elevatio mentis: "tribus diebus" significat statum plenum: "et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum" significat quod illis qui ab Ecclesia spirituali esset illustratio in mente illorum ubivis. @1 ex densitate$ @2 i In apart blad quam Gyllan [?Gyllenborg] cum infestationibus in altera vita$
Arcana Coelestia 6
Passage 7709
#7709 "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem, ut prius n. 7672.
Arcana Coelestia 6
Passage 7710
#7710 "Extende manum tuam ad caelum": quod significet dominium potentiae veri Divini in caelo, constat ex significatione "extendere manum" quod sit dominium potentiae, de qua supra n. 7673; ex repraesentatione "Moschis" qui extenderet manum, quod sit verum Divinum, de qua n. 6723, 6752, 7010, 7014, 7382; et ex significatione "caeli" quod sit caelum angelicum. Quomodo se habet quod dominium potentiae veri Divini in caelum produceret apud infestantes novum statum, qui significatur per "caliginem," constat ex illis quae n. 7643, 7679, ostensa sunt; quod nempe Dominus caelum continue ordinet, ac donet illos qui ibi et novos advenas bono caelesti (c)et spirituali; haec ordinatio facit quod mali per gradus devastentur; influit enim bonum illud 1 praesentius ad malos qui in opposito (nam influxus Divinus pergit usque in opposita, et sic continet inferna in nexu et in vinculis); et quia mali vertunt omne bonum in malum, ita bonum quod praesentius influit in majus malum; et quantum 2hoc faciunt, tantum resistunt vero et bono fortius, hoc est, infestant gravius; inde est quod devastationis gradus sint, usque dum tandem dejiciuntur in infernum, qui est 3graduum vastationis ultimus. Ex his constare potest quod a Domino nihil nisi quam bonum procedat, et quod non vastet malos, minus conjiciat illos in infernum, sed quod ipsi hoc faciant. @1 i sic$ @2 vertunt id in majus malum$ @3 gradus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7711
#7711 "Et erit caligo super terra Aegypti": quod significet omnimodam privationem veri et boni, constat ex significatione "caliginis" quod sit omnimoda privatio veri et boni. In Verbo passim nominantur "tenebrae," et quoque simul "caligo," ac ibi "tenebrae" praedicantur de falso, (c)ac "caligo" de malo simul; sed vox per quam in hoc 1versu exprimitur caligo significat tenebras 2densissimas, per quas in sensu interno 3significantur talia falsa quae ex malo scaturiunt; talia falsa existunt apud illos qui ab Ecclesia fuerunt, ac vitam mali contra praecepta fidei, quae sciverunt, 4vixerunt; malum ex quo falsa illa scaturiunt est contra Ecclesiam, contra caelum, et contra Dominum, ita e diametro contra bonum et verum; hic status nunc per "caliginem" describitur. 2 Quod in Verbo et "tenebrae" et "caligo" simul nominentur, et quod "tenebrae" ibi sint privatio veri et "caligo" privatio tam veri quam boni, constare potest ab his locis: apud Esaiam, Procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia; exspectamus lucem, sed ecce tenebrae, et splendores, sed in caliginibus ambulamus; palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie, sicut crepusculo, inter vivos sicut mortui, lix 9, 10; "procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia" pro quod non sit verum nec bonum; quod "judicium" praedicetur de vero et "justitia" de bono, videatur n. 2235, 3997; "exspectare lucem" pro verum, et "exspectare splendores" pro bonum veri, nam splendor (x)lucis est a bono; 5 quod "tenebrae" ibi opponantur "luci" ac "judicio," ita vero, et "caligo" "splendori" et "justitiae," ita bono, patet; 6quare "tenebrae" sunt privatio veri, et "caligo" privatio tam 7veri quam boni: 8 apud Amos, Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, non splendor illi? v 20; similiter: apud Joelem, Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ii 2: 3 apud Zephaniam, Dies Jehovae, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, i 15; "tenebrae" pro privatione veri, et "caligo" pro privatione et veri et boni; si caligo non aliud significaret quam tenebrae, foret repetitio inanis, 9quod procul abest a Verbo sancto; commune est quod binae expressiones unius rei sint in Verbo, quarum una se refert ad verum seu falsum, altera ad bonum seu malum: pariter apud Esaiam, Ad terram spectabit, et ecce angustia et tenebrae, obscuratus angustia, et caligine impulsus, viii 22: "tenebrae" quoque 10significant ignorantiam" veri, qualis est apud gentes, et "caligo" 10ignorantiam boni, apud Esaiam, Audient in die illo surdi verba libri, et e caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18: apud eundem, Si animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, lviii 10; quod "tenebrae" sint falsa, videatur 11 n. 7688. @1 loco$ @2 caliginosas$ @3 intelliguntur densissima$ @4 vixerant but S first wrote and d vixerunt before contra and again after sciverunt$ @5 i inde patet$ @6 ita$ @7 boni quam veri$ @8 Alongside this is a list of quotations from the Word which each contain caligo, seven of the quotations being used in this . The others are Esai. lx 2; Jer. ii 31; Ps. xci 5, 6. After the quotation from Amos is written tenebrae respondent luci, caligo splendor, splendor lucis est a bono. After the quotation from Esai. lx 2 is written caligo araphal. At the foot of the list is aphal, ab occidit sol, arab., which refers to the quotation from Ps. xci.$ @9 sed in Verbo$ @10 pro ignorantia$ @11 i supra$
Arcana Coelestia 6
Passage 7712
#7712 "Et palpabit caligine": quod significet densitatem falsi ex malo, constat ex signficatione "palpare caligine" quod 1sit quod falsa ex malo tam densa sint ut non aliquid veri et boni nosci possit; (s)sed si inquiritur, est sicut qui th caligine palpat, ac offendit et impellit ubivis; quare 2apud Esaiam "caligo" vocatur "caligo impulsus," viii 22, et describitur apud eundem, In caliginibus ambulamus, palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie sicut crepusculo, inter vivos sicut mortui, lix 9, 10. (s) @1 falsum et malum tam densa sint ut nequaquam nosci possit aliquid veri et boni; quando enim plane creditur quod malum sit bonum malum, tunc dicitur homo palpare in caligine$ @2 After impulsus,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7713
#7713 "Et extendit Moscheh manum suam ad caelum": quod significet dominationem veri Divini in caelo, constat ex illis quae mox supra n. 7710, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7714
#7714 "Et fuit caligo densa in tota terra Aegypti": quod significet omnimodam privationem veri et boni, constat ex illis supra n. 7711.
Arcana Coelestia 6
Passage 7715
#7715 "Tribus diebus": quod significet statum plenum, constat ex significatione "trium dierum" quod 1sint status plenus, de qua n. 2788, 4495; per statum plenum intelligitur integer status a principio ad finem; omnis enim status suum principium habet, sua incrementa, et 2 suum maximum; haec periodus est quae intelligitur per statum plenum, et significatur per "tres dies." @1 sit$ @2 i ultimo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7716
#7716 "Non viderunt vir fratrem suum": quod significet quod non perciperent verum alicujus boni, constat a significatione "videre" quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134; et ex significatione "fratris" quod sit bonum, de qua n. 2360, 3303, 3803, 3815, 4121, 5409, 5686, 5692, 6756; et quod "vir cum fratre" sit veri bonum, n. 3459; ex his patet quod per "non viderunt vir fratrem suum" significetur quod non perciperent verum alicujus boni.
Arcana Coelestia 6
Passage 7717
#7717 "Et non surrexerunt de sub se": quod significet quod nulla elevatio mentis, constat ex significatione "surgere" quod sit elevatio versus interiora, ita mentis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 3458, 3723, 14103, 4881, 6010; quare non surrexerunt" est quod nulla elevatio. @1 Before 3458$
Arcana Coelestia 6
Passage 7718
#7718 "Tribus diebus" significat statum plenum, ut mox supra n. 7715.
Arcana Coelestia 6
Passage 7719
#7719 "Et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum": quod significet quod illis qui ab Ecclesia spirituali esset illustratio in mente illorum ubivis, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6868, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; ex significatione "lucis" quod sit illustratio; lux enim quae a Domino illuminat intellectum, nam in luce illa est intelligentia et sapientia, videatur n. 1521, 1524, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3636, 3643, 3993, 4302, 4408, 4413, 4415, 5400, 6608; et ex significatione "habitationum" quod sint illa quae mentis sunt; per "domum" enim significatur mens hominis, n. 3538, 4973, 5023, 7353; et per cubicula" interiora ejus, n. 7353; 1 "habitationes" autem omnia quae mentis; etiam "habitare" in sensu interno significat vivere, n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051, inde "habitationes" sunt ubi illa quae vitae sunt, hoc est, ubi illa quae intelligentiae et sapientiae, quae quod sint mentis notum est; (s)etiam in altera vita in habitationibus seu mansionibus angelorum est lux secundum intelligentiam et sapientiam mentis illorum; et quantum illis est lux, tantum illis qui in opposito sunt, qui sunt qui infestarunt, est caligo. @1 i per$
Arcana Coelestia 6
Passage 7720
#7720 Vers. 24 ad fin. Et vocavit Pharao ad Moschen, et dixit, Ite, servite Jehovae; tantum grex vester et armentum vestrum subsistet; etiam infans vester ibit cum vobis. Et dixit Moscheh, Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta, et faciemus Jehovae Deo nostro. Et etiam pecus nostrum ibit cum nobis, non relinquetur ungula, quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae Deo nostro, et nos non scimus quo serviemus Jehovae, usque dum venimus illuc. Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non voluit dimittere illos. Et dixit illi Pharao, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris. Et dixit Moscheh, Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas. "Et vocavit Pharao ad Moschen" significat praesentiam legis Divinae: "et dixit, Ite, servite Jehovae" significat quod relinquendi ut colant Dominum Deum suum: "tantum grex vester et armentum vestrum subsistet" significat sed non ex bono: "etiam infans ibit cum vobis" significat quod ex vero: "et dixit Moscheh" significat responsum: "Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta" significat quod relinquent omnia per quae cultus fiet: "et faciemus Jehovae Deo nostro" significat qui acceptus Domino: "et etiam pecus nostrum ibit cum nobis" significat quod ex bono veri: "non relinquetur ungula" significat quod non aliquid veri ex bono deerit: "quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae Deo nostro" significat quod ex illo coletur Dominus: "et nos non scimus quo serviemus Jehovae Deo nostro" significat quod ignotum quo peragetur cultus: "usque dum venimus illuc" significat priusquam remoti sint ab illis qui in meris falsis ex malo: "et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis" significat quod se obstinarent contra Divinum: "et non voluit dimittere illos" significat quod non eis animus relinquendi illos: "et dixit illi Pharao" significat excandescentiam irae tunc contra verum Divinum: "Abi ab apud me" significat quod de illo nihil scire vellet: "cave tibi ne addas videre facies meas" significat (d)quod non intraret in 1eorum animum: "quia in die videre te facies meas morieris" significat quod si intraret in animum, exstirparetur: "et dixit Moscheh" significat responsum: "Recte locutus es" significat quod ex vero ita sit: "non addam amplius videre facies tuas" significat quod verum Divinum non amplius intrabit in animum. @1 ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7721
#7721 "Et vocavit Pharao ad Moschen": quod significet praesentiam legis Divinae, constat ex significatione "vocare ad se" quod sit praesentia, de qua n. 6177, 7390, 7451; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, 7014, 7382; per praesentiam legis Divinae apud infestantes intelligitur quod perciperent unde venirent plagae, hic unde densissimum falsum ex malo, quod per "caliginem" significatur; cum devastantur mali in altera vita, datur illis saepe percipere unde 1mala poenae illis ob causam ut sciant quod Divinum non in causa sit, sed quod ipsi; etiam illis qui in inferno saepius obveniunt talia, sed tunc quando in statu quieto sunt; hoc fit ob plures causas, imprimis ut reminiscantur malorum quae in mundo egerant. @1 S first wrote plagae quae then d plagae and i mala then d mala and restored plagae mala paene I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7722
#7722 "Et dixit, Ite, servite Jehovae" significat quod relinquendi ut colant Dominum Deum suum, ut supra n. 7658.
Arcana Coelestia 6
Passage 7723
#7723 "Tantum grex vester et armentum vestrum subsistet": quod significet sed non ex bono, 1 nempe colant Dominum, constat ex significatione "gregis" quod sit bonum interius, et ex significatione "armenti" quod sit bonum exterius, de 2quibus n. 5913, 6048. @1 i quod$ @2 qua$
Arcana Coelestia 6
Passage 7724
#7724 "Etiam infans ibit cura vobis": quod significet quod ex vero, constat ex significatione "infantis" hic, quod sit verum, nam per "infantem" intelliguntur pueri, adolescentes, juvenes, verbo, filii, per quos quod significentur illa quae sunt intelligentiae, ita vera, videatur n. 7668; et ex significatione "ire cum vobis" quod sit quod relinquendi ut colant Dominum Deum suum. Dicendum quid sit colere Dominum ex bono, 1et quid colere ex vero absque bono, quae hic 2significantur per "gregem et armentum quod subsistet," et per "infantem quod ibit": ipsissimus cultus fit ex bono per verum, nam Dominus in bono est praesens; cultus autem ex vero absque bono non est cultus, sed 3modo ritus et actus externus absque interno, est enim verum absque bono 4duntaxat scientificum; id scientificum ut fiat fidei, conjungetur bono, et tunc transit in internum hominem 5, et fit fides; quod fides absque charitate non sit fides, saepius 6 ostensum est; inde patet quid sit cultus ex bono et quid cultus ex vero absque bono. Per bonum ex quo cultus intelligitur bonum vitae, quod spirituale factum est per conjunctionem cum vero, nam bonum spirituale quale suum habet ex vero, ac verum essentiam suam habet ex bono, sic ut bonum sit anima veri; inde iterum patet quale est verum absque bono, quod sit sicut corpus absque anima, ita sicut cadaver. @1 aut$ @2 significatur per quod grex et armentum subsistet, et quod infans ibit$ @3 solum$ @4 modo$ @5 i, ubi est coelum ejus$ @6 i prius$
Arcana Coelestia 6
Passage 7725
#7725 Et dixit Moscheh": quod significet responsum, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 7726
#7726 "Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta": quod significet quod relinquent omnia per quae cultus fiet, constat ex significatione "dare in manum" quod sit relinquere; per "manum" enim significatur potentia, inde per "dare in manum" significatur tradere illorum potentiae, ita relinquere; et ex significatione "sacrificiorum et holocaustorum" quod sint cultus in genere, ita 1omne cultus, de qua n. 923, 6905; causa quod sacrificia et holocausta significent 2omne cultus, est quia cultus Divinus 3principaliter fiebat per sacrificia, ut constare potest ex Libris Moschis. 4Quae de sacrificiis prius ostensa sunt, videatur n. 922, 923, 1128, 1343, 1823, (t)2165, 2180, 2187, 2776, 2784, 2805, 2807, 2812, 2818, 2830, 3519, 6905. @1 omnis$ @2 d omne i in genere after cultus$ @3 imprimis$ @4 Quid AI$
Arcana Coelestia 6
Passage 7727
#7727 "Et faciemus Jehovae Deo nostro": quod significet qui acceptus Domino, nempe cultus, constat ex illis 1quae praecedunt, quod nempe per "sacrificia et holocausta" significetur cultus, n. 7726, et per "gregem et armentum," ex quibus sacrificia, bonum ex quo cultus, n. 7723, 7724; ita per "facere sacrificia et holocausta Jehovae significatur cultus ex bono qui acceptus; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, (a)6281, 6303, 6905, 6945, 6956. @1 qui$
Arcana Coelestia 6
Passage 7728
#7728 "Et etiam pecus nostrum ibit cum nobis": quod significet quod ex bono veri, nempe cultus, constat ex significatione "pecoris" quod sit bonum veri, de qua n. 6016, 6045; quod "ire cum nobis" sit ut inde sit cultus, nempe per sacrificia et holocausta, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 7729
#7729 "Non relinquetur ungula": quod significet quod non aliquid veri ex bono deerit, constat ex significatione "ungulae" quod sit verum ex bono, de qua sequitur, et ex significatione "non relinqui" quod sit non deesse, nempe ad cultum Domini; in sensu interno proximo per "non relinquetur ungula" 1significatur quod nihil prorsus deerit, quia ungula est 2commune omnibus bestiis; 3at in sensu interiore per "ungulam" significatur verum 4in ultimo gradu, ita verum sensuale, quod infimum, (c)ac in opposito sensu falsum 5; causa quod per "ungulam" id significetur, est quia per "pedem" significatur naturale, et per "plantam pedis" ultimum naturalis, n. 2162, 3147, (x)3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328; simile (x) significatur per "ungulam 6," nam illa est planta pedis 7bestiarum; et quia ultimum naturalis significatur per "ungulam" sicut per "plantam," etiam significatur verum quod ultimum est naturalis, nam naturale cum dicitur, intelligitur verum et bonum, 8aut in opposito sensu falsum et malum; inde est, et absque illis est nullius praedicationis. 2 Quod per "ungulam," imprimis equorum, significetur verum in ultimo gradu, ita verum sensuale, et in opposito sensu falsum ejusdem gradus, constare potest ab his locis: apud Esaiam, Cujus tela acuta, et omnes arcus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, rotae ejus sicut procella, v 28; ibi de populo vastante, per "tela" significantur doctrinalia falsi, ex quibus pugnatur, et per "arcus" doctrina illa, n. 2686, 2709; per "equos" intellectualia, hic perversa, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; inde patet quid "ungula equorum," quod nempe sit falsum 3 in ultimo gradu: apud Jeremiam, Prae voce plausus ungularum fortium ejus, ob tumultum currui ejus, strepitum rotarum ejus, xlvii 3; ibi de populo vastante Philisthaeos; "plausus ungularum fortium," nempe equorum, pro 9pugna aperta falsi contra verum; "currus" pro doctrina falsi; quod "currus" sit doctrina 10tam veri quam falsi, videatur 4 n. 5321, 5945: apud Ezechielem, Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 10, 11; ibi de Nebuchadnezare vastante Tyrum; "equi" pro intellectualibus perversis, ut supra, "eques" pro illis quae sunt talis intellectualis, n. 6534; "rotae quae currus" pro falsis doctrinae; "currus" est doctrina, ut supra, "plateae" pro veris, n. 2336; inde patet quod "ungulae equorum" sint falsa; 11nisi talia significentur, 12 quid forent illa "prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum; prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, per ungulas equorum 13suorum conculcabit omnes plateas 14tuas," annon absque sensu interiore forent aliud quam voces sonantes, cum tamen 15unaquaevis vox in Verbo pondus habet, quia a Divino: apud eundem, 5 Devastabunt superbiam Aegypti, ut perdatur multitudo ejus; et perdam omnem bestiam ejus super aquis multis, ut non turbet illas pes hominis amplius, nec ungula bestiae turbet illas; tunc in profundum mittam aquas illorum, et flumina (c)illorum sicut oleum fluere faciam, xxxii 12-14; haec nec intelligerentur 16 nisi sciatur 17quid "Aegyptus," 18 quid "pes hominis," quid "ungula bestiae," 19quid aquae super quibus perdetur bestia, quas turbabit pes hominis et ungula bestiae, et quae in profundum mittentur; "aquae et flumina Aegypti" sunt vera scientifica, "ungula bestiae" est falsum in ultimo naturalis, quod turbat scientificum verum: apud Micham, 6 Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos, iv 13; haec 20 quid sunt, nec quisquam scire potest absque sensu interno, ita nisi sciatur quid "triturare," quid "filia Zionis," quid "cornu 21quod fiet sicut ferrum," quid "ungula quae fiet sicut aes, quibus comminuentur populi multi"; "filia Zionis" est Ecclesia caelestis, n. 2362; "cornu" est potentia veri ex bono, n. 2832; "ferrum" est verum naturale quod valebit ad destruendum falsa, n. 425, 426; "ungula" est verum ex bono in ultimo gradu, "aes" est bonum naturale quod valebit contra mala, n. 425, 1551: apud Sachariam, 7 Ego excitabo pastorem in terra, exscindendas non visitabit, aetate teneram non quaeret, et fractam non sanabit; carnem autem pinguis comedet, et ungulas earum diffindet, xi 16; ibi de pastore stulto; "carnem pinguis comedere" pro bonum in malum vertere, "ungulas diffindere" pro verum in falsum. 8 Quantum antiqui intelligentia praevaluerunt hodiernis, constare 8 potest ex eo quod illi noverint 22quibus rebus in caelo plura in mundo corresponderent, et inde quid significarent; et hoc non solum noverunt illi qui ab Ecclesia fuerunt, sed etiam qui extra Ecclesiam, sicut qui in Graecia, quorum antiquissimi (t)descripserunt res per significativa quae hodie, quia prorsus ignota, vocantur fabulosa; quod antiqui sophi in scientia talium fuerint, patet ex eo quod originem intelligentiae et sapientiae descripserint per equum alatum, quem Pegasum vocarunt, quod ille 23ungula sua eruperit fontem, 24apud quem novem virgines, et hoc super colle; sciverunt enim quod per "equum" significaretur intellectuale, per "alas ejus" spirituale, per "ungulas" verum ultimi gradus, 25ubi origo intelligentiae, per "virgines" scientiae, per "collem" unanimitas, et in sensu spirituali charitas; 26 sic in reliquis. Sed talia hodie inter deperdita sunt. @1 After proximo$ @2 infimum et communissimum$ @3 in Verbo passim nominatur ungula, et per illam$ @4 in ultimo gradu altered to ultimi gradus$ @5 i ibi$ @6 i bestiarum$ @7 illarum$ @8 et$ @9 vehemente jactatione falsi, nam tumultus currus est vehemens jactatio doctrinae falsi$ @10 in utroque sensu$ @11 quod$ @12 i constare potest, nam alioquin$ @13 o A tuorum I$ @14 suas$ @15 singula in Verbo pondera habent quia procedunt$ @16 i quid sint,$ @17 quod$ @18 i quid bestia, quid aquae,$ @19 nec quid quod in profundum mittentur aquae illorum; aquae et flumina Aegypti sunt scientifica, ungula bestiae est falsum in ultimo naturalis, ita scientificum verum quod est sensualis, nam hoc ultimum naturalis est$ @20 i quoque$ @21 et$ @22 quid in coelo repraesentarent et inde quid significarent illa quae in mundo$ @23 ungulis suis$ @24 ad$ @25 per fontem intelligentia, perque$ @26 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7730
#7730 "Quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae [Deo nostro]: "quod significet quod ex illo coletur Dominus, constat ex significatione "servire" quod sit colere; quod "Jehovah" sit Dominus videatur supra n. 7727.
Arcana Coelestia 6
Passage 7731
#7731 "Et nos non scimus quo serviemus Jehovae Deo nostro": quod significet quod ignotum quo peragetur cultus, constat ex signficatione "servire Jehovae" quod sit cultus Domini, ut supra n. 7730.
Arcana Coelestia 6
Passage 7732
#7732 "Usque dum venimus illuc": quod significet priusquam remoti sint ab illis qui in meris falsis ex malo, constat ex eo quod "venire illuc" seu in desertum, sit removeri ab Aegyptiis, ita ab illis qui in meris falsis 1 ex malo, qui 2nunc per "Aegyptios" significantur 3; quod "ire in desertum ad sacrificandum" sit esse in statu remoto a falsis, videatur n. 6904. @1 i sunt$ @2 After "Aegyptios"$ @3 i, nam per caliginem in qua nunc erant, significantur mera falsa ex malo n 7711$
Arcana Coelestia 6
Passage 7733
#7733 "Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis" significat quod obstinarent se contra Divinum, ut supra n. 7706.
Arcana Coelestia 6
Passage 7734
#7734 "Et non voluit dimittere illos": quod significet quod non eis animus relinquendi illos, constat ex significatione "non velle" quod sit quod non eis animus; et ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; ut quoque supra n. 7707, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 7735
#7735 "Et dixit illi Pharao": quod significet excandescentiam irae tunc contra verum [Divinum], constat ex significatione "dicere" quod, quia involvit illa quae sequuntur, sit excandescentia irae; nam sequuntur "dixit 1 Pharao ad Moschen, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris," quae verba sunt irae 2contra verum Divinum, quod per Moschen repraesentatur. @1 i enim$ @2 ; et ex repraesentatione Moschis, cui Pharao dixit, quod sit verum Divinum, de qua supra, quod contra illud excanduerint illi qui infestarunt, per illa verba et sequentia significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7736
#7736 "Abi ab apud me": quod significet quod de illo nihil scire 1vellet, nempe de vero Divino, constat ex significatione "abi ab apud me" quod, cum dicitur a malis de vero Divino, (x) sit quod nihil de illo scire vellent, rejiciunt enim illud. @1 vellent I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7737
#7737 "Cave tibi ne addas videre facies meas": quod significet quod non intraret in eorum animum, constat ex significatione "non addere videre facies" quod sit non amplius 1intrare in animum, per 2"faciem" enim significantur interiora, n. 1999, 2434, 3527, 3631, 4066, 4796-4798, 5102, 5165, 5168, 5695, imprimis quoad affectiones; ita per faciem significatur animus. @1 intrabit$ @2 facies$
Arcana Coelestia 6
Passage 7738
#7738 "Quia in die videre te facies meas morieris": quod significet si intraret in animum, quod exstirparetur, constat ex significatione "videre facies" quod sit intrare in animum, ut nunc supra n. 7737; et ex significatione "mori" quod sit exstirpari. Quod Pharao nunc dicat quod Moscheh abiret ab apud illum, et quod si videret facies ejus, moreretur, est quia nunc describitur status infestantium in mero falso ex malo, quod falsum significatur per "caliginem"; infernales, quo magis in falsis sunt ex malo, eo magis verum aversantur, et tandem adeo ut ne quidem velint aliquid veri audire; est enim verum contra falsum, et falsum est illis amoenum, quia malum ex quo falsum est jucundum vitae (c)illorum; 1quapropter verum, quia est contra amoenum et jucundum vitae, ex animo prorsus rejiciunt; et si audiunt illud, cruciantur n. 7519; inde est quod, quia in statu falsi ex malo sunt, qui significatur per "caliginem," verum Divinum, quod per Moschen repraesentatur, a se 2amoveant; idcirco nunc dixit Pharao ad Moschen quod abiret ab apud se, et non videret facies suas, et si videret quod moreretur; idcirco 3etiam Moscheh 4respondit, "Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas." @1 quare$ @2 rejiciant$ @3 est, quod$ @4 responderit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7739
#7739 "Et dixit Moscheh": quod significet responsum, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 7740
#7740 "Recte locutus es": quod significet quod ex vero ita sit, constat ex significatione "recte loqui" quod sit ita esse; quod ex vero, significatur etiam per "recte," n. 5434, 5437. Per quod ex vero ita sit, intelligitur quod in illo statu nunc sint, ut non aliter 1velint quam nihil scire de vero Divino; et si intraret in animum, illud ejicerent, secundum illa quae mox supra n. 7738 ostensa sunt. @1 possint quam velle$
Arcana Coelestia 6
Passage 7741
#7741 "Non addam videre facies tuas": quod significet quod non amplius intrabit in animum, constat ex significatione "non videre facies" quod sit non intrare in animum, secundum illa supra n. 7737, 7738. Continuatio de Incolis et Spiritibus Telluris Martis
Arcana Coelestia 6
Passage 7742
#7742 Ad finem capitis praecedentis relatum est de pulchra ave quae visa, et tandem versa in lapideam; et dictum quod per illam repraesentatus sit status incolarum Martis quoad amorem illorum caelestem et spiritualem; de quo statu et ejus mutatione, haec quae sequuntur scire datum est.
Arcana Coelestia 6
Passage 7743
#7743 Quod incolae Martis in caelesti amore sint, prius memoratum est; illi sunt 1repraesentati per flammeum colorum variegationibus pulchre coruscum, et quoque per avem similium colorificationum; quod plures hodie incipiant recedere a caelesti illo amore, et solum amare cognitiones, ac in illis solis ponere caelestem vitam, 2repraesentatum est per avem illam mutatam in lapideam; per avem enim significatur vita spiritualis; per quod versa in lapideam, significatur vita cognitionum absque amore, quae non vita spiritualis amplius est, sed vita frigida sicut lapidea, in quam non aliquid e caelo influit; et quod usque credant quod in Domino sint, sicut illi ibi qui in caelestis amoris vita sunt, significatum et ostensum est per spiritum qui assurgebat et auferre volebat avem. @1 qui repraesentati sunt per flammeum pulchris colorum variegationibus coruscum$ @2 repraesentati sunt$ a. Per avem lapideam etiam repraesentati sunt incolae illius telluris qui vitam cogitationum et affectionum suarum peregrino modo transmutant in paene nullam vitam; de qua re sequentia vidi et audivi.
Arcana Coelestia 6
Passage 7744
#7744 Erat quidam supra caput meum qui mecum locutus est; ex sono 1appercipiebatur quasi in statu somni esset; in hoc statu loquens interrogabat plura, et 2haec tali prudentia ut vigil non prudentius; percipere dabatur quod subjectum esset per quod angeli loquerentur; et is in statu illo apperciperet id et produceret; non enim loquebatur nisi quod verum erat; si aliunde quid influeret, quidem admittebat, sed non producebat. Interrogavi illum de statu suo: dicebat quod status ille ei esset status pacificus, et quod esset absque omni sollicitudine 3 de futuris; et quod simul usus praestaret, per quos ei communicatio cum caelo. Dictum (t)mihi est quod tales in Maximo Homine referant sinum longitudinalem qui in cerebro inter bina ejus hemisphaeria jacet, et ibi in statu quieto utcumque tumultuatur cerebrum utrinque. @1 percipiebatur$ @2 hoc$ @3 i et cura$
Arcana Coelestia 6
Passage 7745
#7745 Cum in collocutione cum hoc spiritu eram, inferebant se quidam spiritus versus anteriorem partem capitis, ubi ille, quem premebant; quare ille ad unum latus secessit, et illis locum dedit. Spiritus advenae inter se loquebantur, sed nec spiritus circum me intelligebant, nec ego, quid loquebantur. Instruebar ab angelis quod essent spiritus ex tellure Martis, qui (x)callebant ita inter se loqui ut praesentes spiritus non aliquid intelligerent nec perciperent quid 1loquerentur; mirabar quod talis loquela dari posset, quoniam una loquela est omnibus spiritibus, et quoniam omnis loquela fluit ex cogitatione, 2et haec consistit ex ideis, 3quae pro vocibus sunt in spirituali mundo, et quod ideae quae voces, una cum ipsa cogitatione antequam fit loquens, percipiantur manifeste in altera vita; dicebatur mihi quod spiritus illi forment certo modo ideas aliis non intelligibiles per labia et faciem, et quod eo momento cum per illa inter se loquuntur, subtrahant arte cogitationes suas ab aliis, cavendo imprimis ne aliquid affectionis se manifestet; ex causa, si aliquid affectionis percipitur, quod tunc cogitatio pateret, cogitatio enim fluit ex affectione. Instruebar porro quod incolae telluris Martis, qui vitam caelestem in solis cognitionibus et non in vita amoris ponunt, talem loquelam effixerint, non tamen omnes, et quod illi cum fiunt spiritus hoc retineant. 4Hi sunt qui in specie per avem lapideam significati 5sunt; nam per formationes vultus et volutiones labiorum, cum remotione affectionum et subtractione cogitationum ab aliis, sistere loquelam, est loquelam exanimare, et illam facere instar simulacri, et per gradus se quoque similes. @1 loquebantur I$ @2 quae$ @3 et ideae cogitationis omnes perceptibiles sunt$ @4 Et quod ii sint$ @5 sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 7746
#7746 Sed tametsi putant quod non intelligatur ab aliis quid inter se loquuntur, usque tamen spiritus angelici omnia et singula quae loquuntur percipiunt; causa est quia ab illis subtrahi cogitatio aliqua non potest; hoc quoque ostendebatur illis per vivam experientiam; cogitabam de eo quod spiritus nostrae telluris non afficiantur pudore cum infestant alios; etiam hoc influebat apud me a spiritibus angelicis; spiritus Martis tunc agnoscebant quod id esset de quo inter se loquebantur ac mirati sunt; praeterea a spiritu angelico detegebantur plura quae et loquebantur et quae cogitabant, utcumque satagebant 1cogitationes illi subducere. @1 cogitationem illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7747
#7747 Postea influebant spiritus Martis a superiore in faciem meam; influxus sentiebatur instar tenuis pluviae striatae, quod signum erat quod non in affectione veri ac boni essent, id enim per striatum 1repraesentatur; loquebantur tunc mecum manifeste, dicendo quod incolae telluris illorum similiter inter se loquantur. Dicebatur tunc illis quod hoc malum sit, quia sic obstruunt interna et ab illis recedunt ad externa, quae quoque privant sua vita, et imprimis quia non sincerum est ita loqui; nam qui sinceri sunt nihil volunt loqui, ne quidem cogitare, nisi tale quod sciant alii, immo si forent omnes, etiam totum caelum; at qui non volunt ut alii sciant quid loquuntur, illi judicant de aliis, male sentiunt de illis, et bene de se, et tandem ex habitu trahuntur usque illuc ut male sentiant et loquantur etiam de Ecclesia, de caelo, immo de Ipso Domino. @1 significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7748
#7748(x) Dictum quod illi qui amant solas cognitiones, non autem vitam secundum illas, referant interiorem membranam cranii; at illi qui assuescunt loqui absque affectione, et cogitationem attrahere ad se, et subtrahere aliis, quod referant membranam illam, sed osseam factam, quia ab aliqua vita spirituali fit illis nulla vita.
Arcana Coelestia 6
Passage 7749
#7749(m) Qui amant solas cognitiones, et non vitam secundum illas, illi ut plurimum ex illis gloriantur, et sapientes prae reliquis sibi videntur; ita amant se, et contemnunt alios, imprimis illos qui 1in bono sunt; hos spectant ut simplices (c)et indoctos; sed sors invertitur in altera vita, sapientes illi sibi visi ibi fiunt stulti, et simplices illi sapientes.(n) @1 Ecclesiam et coelum ponunt in vita$
Arcana Coelestia 6
Passage 7750
#7750 1Quia per avem lapideam repraesentati sunt qui in solis cognitionibus sunt et non in vita amoris, et quia inde paene nulla illis vita spiritualis, ideo hic appendicis loco licet ostendere quod illis solum vita spiritualis sit qui in amore caelesti sunt et inde in cognitionibus; et quod amor in se contineat omne cognitivum quod amoris illius est. Sint pro exemplo animalia terrae, et quoque animalia caeli seu aves: illis est scientia omnium quae amoris illorum sunt; amores illorum sunt se nutrire, tute habitare, propagare sobolem, pullos alere; quare est illis omnis scientia requisita, 2haec enim amoribus illis inest, et in illos influit, ut in ipsa sua receptacula; quae scientia quibusdam talis est ut homo non possit aliter quam obstupescere; scientia illa dicitur connata, et vocatur instinctus, sed est amoris in quo sunt. 3 2 Si homo in suo amore esset, qui est amor in Deum et erga proximum, hic amor est hominis proprius per quem distinguitur a bestiis, tunc homo non solum foret in omni scientia requisita, sed etiam in omni intelligentia et sapientia; nec opus haberet illa addiscere, nam in amores illos influerent e caelo, hoc est, per caelum a Divino; sed quia homo non in amoribus illis est, sed in contrariis, nempe in amore sui et amore mundi, idcirco non potest aliter quam nasci in omnem ignorantiam et inscitiam; at per media Divina perducitur ad aliquid intelligentiae et sapientiae, sed usque non actualiter in aliquid, nisi 4amores sui et mundi removeat, et sic aperiat viam pro amore in Dominum et erga proximum. Quod amor in Dominum et amor erga 3 proximum in se habeant omnem intelligentiam et sapientiam, constare potest ex illis qui in mundo in amoribus illis fuerunt; illi cum in altera vita in caelum veniunt, ibi sciunt et sapiunt talia quae nusquam prius noverant; immo cogitant et loquuntur ibi ut reliqui angeli, quae talia sunt quae nusquam auris audivit 5nec mens scivit, quae ineffabilia sunt; causa est quia amores illi facultatem recipiendi talia in se habent. @1 Dictum est, quod illi, qui per avem lapideam repraesentabantur, essent qui in solis cognitionibus essent, et non in vita amoris, et quod$ @2 etiam haec$ @3 A marginal
Passage is here marked for inclusion but was not actually used. It reads: influxus enim mundi spiritualis est in omnia telluris tam in ejus animata quam in ejus non animata seu vegetata, sed via influxus est per amorem seu calorem spiritualem in animata, et per calorem naturalem in non animata$ @4 amorem$ @5 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7751
#7751 Ad finem sequentis capitis dicendum est de spiritibus et incolis planetae Jovis.