Arcana Coelestia – Exodus, caput 12
Arcana Coelestia 6
Passage 7814
#7814 Homo ita creatus est ut spectare possit sursum seu supra se, et quoque spectare deorsum seu infra se. Spectare supra se est ad proximum, ad patriam, ad Ecclesiam, ad caelum, imprimis ad Dominum; spectare autem infra se est ad tellurem, ad mundum, et imprimis ad se.
Arcana Coelestia 6
Passage 7815
#7815 Quod spectare ad proximum, ad patriam, et ad Ecclesiam, sit spectare supra se, est quia 1id est spectare ad Dominum, nam Dominus est in charitate, et charitatis est spectare ad 2proximum, patriam, et Ecclesiam, hoc est, velle illis bene; at illi spectant infra se qui avertunt se ab illis et sibi modo bene volunt. @1 hoc$ @2 illa$
Arcana Coelestia 6
Passage 7816
#7816 Spectare supra se est elevari a Domino, nam nemo spectare potest supra se nisi elevetur ab Illo Qui supra est; at spectare infra se est ab homine, quia tunc non patitur se elevari.
Arcana Coelestia 6
Passage 7817
#7817 Qui in bono charitatis et fidei sunt spectant supra se quia elevantur a Domino; at qui non in bono charitatis et fidei sunt spectant infra se quia non elevantur a Domino; tunc spectat homo infra se quando influxum 1veri et boni a Domino vertit ad se; qui vertit bonum et verum influens a Domino ad se, is se et mundum videt ante se, ac Dominum cum bono et vero Ipsius non videt, quia ei a tergo sunt, inde in tale obscurum ei veniunt ut illa non curet et tandem ut illa neget. @1 boni et veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 7818
#7818 Per spectare supra se et infra se intelligitur pro fine habere, seu supra omnia amare; ita per spectare supra se intelligitur pro fine habere, seu supra omnia amare, illa quae Domini et caeli sunt; et per spectare infra se intelligitur pro fine habere et supra omnia amare illa quae sui et mundi sunt; interiora hominis etiam actualiter se vertunt quo se vertit amor.
Arcana Coelestia 6
Passage 7819
#7819 Homo qui in bono 1charitatis et fidei est amat etiam se et mundum, sed non aliter quam sicut amantur media ad finem; amor sui apud illum spectat amorem Domini, nam amat se ut medium ad finem ut servire possit Domino; et amor mundi apud illum spectat amorem proximi, nam amat mundum ut medium propter finem ut servire possit proximo; cum itaque medium amatur propter finem, non est medium quod amatur, sed est finis. @1 fidei et charitatis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7820
#7820 Inde videri potest quod qui in gloria mundi sunt, hoc est, in eminentia et opulentia prae aliis, aeque possint spectare supra se ad Dominum, 1quam illi qui non in eminentia et opulentia sunt; nam tunc spectant supra se, cum eminentiam et opulentiam pro mediis habent, et non pro fine. @1 ac$
Arcana Coelestia 6
Passage 7821
#7821 Spectare supra se est proprium homini, at spectare infra se est proprium bestiis; inde sequitur quod quantum homo spectat infra se seu deorsum, tantum sit bestia, et quoque tantum imago inferni; et quod quantum spectat supra se seu sursum, tantum sit homo, et quoque tantum imago Domini. 1 CAPUT XII @1 I Exodi$ 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem in terra Aegypti, dicendo, 2. Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis mensibus anni. 3. Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo, In decimo mensis hujus et accipient sibi quisque pecudem ad domum patrum, pecudem ad domum. 4. Et si minor est domus prae esse a pecude, et (x)accipiat ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus in numero animarum, quisque ad os comedere ejus, numerabitis super pecudem. 5. Pecus integra, mascula, filius anni erit vobis; ex agnis et ex capris accipietis. 6. Et erit vobis ad custodiam usque ad quantum decimum diem mensis hujus; et mactabunt illam omnis congregatio coetus Israelis inter vesperas. 7. Et accipient de sanguine, et dabunt super binos postes et super superliminare, super domibus in quibus comedent illam. 8. Et comedent carnem in nocte illa assam igne, et azyma super amaroribus comedent illam. 9. Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne, caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus. 10. Et non relinquetis de illo usque ad mane; et residuum de illo usque ad mane igne comburetis. 11. Et sic comedetis illam, lumbi vestri cincti, calcei vestri in pedibus vestris, et baculus vester in manu vestra; et comedetis illam in festinatione; Paesach hoc JEHOVAE. 12. Et transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine et usque ad bestiam; et in omnes deos Aegypti faciam judicia, Ego JEHOVAH. 13. Et erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit in vobis plaga perditori, in percutere Me terram Aegypti. 14. Et erit dies ille vobis ad memoriale, et feriabimini illum festum JEHOVAE, generationibus vestris, statuto aeterno feriabimini illum. 15. Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa ex Israele, a die primo usque ad diem septimum. 16. Et in die primo convocatio sancta, et in die septimo convocatio sancta erit vobis; nullum opus fiet in illis, tantum quod comedatur omni animae, hoc solum fiet vobis. 17. Et observabitis azyma, quia in eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti, et custodietis diem hunc generationibus vestris statuto aeterno. 18. In primo, in quartodecimo die mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vicesimum mensis in vespera. 19. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis, in peregrino et in indigena terrae. 20. Nullum fermentatum comedetis, in omnibus habitationibus vestris comedetis azyma. 21. Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis, et dixit ad illos, Protrahite et accipite vobis pecudem gregis juxta familias vestras, et mactate Paesach. 22. Et accipietis fasciculum hyssopi, et intingatis in sanguine qui in pelvi, et attingere faciatis ad superliminare et ad binos postes, de sanguine qui in pelvi; et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae usque ad mane. 23. Et transibit JEHOVAH ad infligendum plagam Aegypto, et viderit sanguinem super superliminari et super binis postibus, et praeteribit JEHOVAH praeter ostium, et non dabit perditori venire ad domus vestras ad infligendum plagam. 24. Et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum. 25. Et erit quod veneritis ad terram quam dabit JEHOVAH vobis, quemadmodum locutus est, et custodietis servitium hoc. 26. Et erit quod dixerint ad vos filii vestri, Quodnam servitium hoc vobis? 27. Et dicetis, Sacrificium Paesach hoc JEHOVAE, quod praeteriverit praeter domos filiorum Israelis in Aegypto, in infligere Illum plagam Aegypto, et domos nostras liberaverit; et inflexit se populus, et incurvavit se. 28. Et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi et Aharoni, ita fecerunt. 29. Et factum in media nocte, et JEHOVAH percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae, et omne primogenitum bestiae. 30. Et surrexit Pharao nocte illa, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii, et fuit clamor magnus in Aegypto, quia nulla domus ubi non mortuus. 31. Et vocavit Moschen et Aharonem noctu, et dixit, Surgite, exite e medio populi mei, etiam vos, etiam filii Israelis, et ite, servite JEHOVAE, secundum loqui vos. 32. Etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite, quemadmodum locuti estis, et ite, et benedicatis etiam mihi. 33. Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra, quia dixerunt, Omnes nos morimur. 34. Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur, mactrae illorum ligatae in vestibus illorum super humero illorum. 35. Et filii Israelis fecerunt secundum verbum Moschis, et petierunt ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et vestes. 36. Et JEHOVAH dedit gratiam populi in oculis Aegyptiorum, et commodaverunt illis; et eripuerunt Aegyptiis. 37. Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth, quasi sescenta milia peditum virorum, praeter infantem. 38. Et etiam turba mixta multa ascendit cum illis, et grex et armentum acquisitio gravis valde. 39. Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari, et etiam viaticum non fecerunt sibi. 40. Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni. 41. Et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et fuit in eodem die hoc, exiverunt omnes exercitus JEHOVAE e terra Aegypti. 42. Nox custodiarum haec JEHOVAE, ad educendum illos e terra Aegypti; haec nox ista JEHOVAE custodiarum omnibus filiis Israelis ad generationes illorum. 43. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et Aharonem, Hoc statutum Paesach, omnis filius alienigenae non comedet illud. 44. Et omnis servus viri, emptio argenti, et circumcideris illum, tunc comedet illud. 45. Inquilinus et mercenarius non comedet illud. 46. In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras; et os non frangetis in illo. 47. Omnis coetus Israelis facient illud. 48. Et cum peregrinatur tecum peregrinus, et faciat Paesach JEHOVAE, circumcidetur illi omnis masculus, et tunc accedet ad faciendum illud, et erit sicut indigena terrae; et omnis praeputiatus non comedet illud. 49. Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum. 50. Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi et Aharoni, ita fecerunt. 51. Et fuit in eodem die hoc, eduxit JEHOVAH filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 7822
#7822 Agitur in hoc capite in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, et de damnatione illorum qui in fide separata a charitate; damnatio horum et liberatio illorum repraesentatur per Pascha; et status quoad charitatem et fidem illorum qui liberati sunt, per observanda diebus Paschatis.
Arcana Coelestia 6
Passage 7823
#7823 In supremo sensu per Pascha repraesentatur damnatio infidelium et liberatio fidelium a Domino, cum glorificatus est; status illorum, qualis fuit tunc et qualis erit postea, tam in universali quam in omni particulari, per statuta Paschatis in supremo illo sensu describitur. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 7824
#7824 Vers. 1, 2. Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem in terra Aegypti, dicendo, Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis mensibus anni. "Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem" significat informationem per verum Divinum: "in terra Aegypti" significat cum adhuc illi qui ab Ecclesia spirituali in propinquitate ad infestantes essent: "dicendo, Mensis hic vobis caput mensium" significat statum hunc quod principalis omnium statuum: "primus hic vobis mensibus anni" significat principium a quo status omnes sequentes in aeternum.
Arcana Coelestia 6
Passage 7825
#7825 "Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem": quod significet informationem per verum Divinum, constat (c)a significatione "dicere," cum a Jehovah de instituendis in Ecclesia, quod sit informatio, "dicere" enim involvit sequentia; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sit verum Divinum, "Moscheh" verum immediate procedens a Divino, "Aharon" quod mediate, de qua n. 7009, 7010, 7089, 7382.
Arcana Coelestia 6
Passage 7826
#7826 "In terra Aegypti": quod significet cum adhuc illi qui ab Ecclesia spirituali in propinquitate ad infestantes essent, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit ubi infestantes; per "Pharaonem" enim et per "Aegyptios" repraesentantur et significantur illi qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt (c)et in altera vita infestant probos, n. 6692, 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7317, perque "terram Aegypti" ipsae infestationes, n. 7278; per "filios" autem "Israelis" repraesentantur qui ab Ecclesia spirituali et 1 infestati, n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod hi in propinquitate ad infestantes in altera vita essent, videatur n. 7240; propinquitate illa significatur per quod filii Israelis in medio terrae Aegypti essent, nempe in terra Goschen; et infestationes per onera illis imposita; inde nunc patet quod per "dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem in terra Aegypti" significetur informatio per verum Divinum cum adhuc illi qui ab Ecclesia spirituali in propinquitate ad infestantes 2essent. @1 i qui$ @2 esset$
Arcana Coelestia 6
Passage 7827
#7827 "Dicendo, Mensis hic vobis caput mensium": quod significet statum hunc quod principalis omnium statuum, constat ex significatione "mensis" quod sit finis status prioris et principium sequentis, ita status novus, de qua n. 3814; et ex significatione "capitis," cum praedicatur de mensibus anni, et in sensu interno de statibus vitae, quod sit principalis; inde constat quod per "mensis hic vobis caput mensium" significetur status hic quod principalis omnium statuum; causa quod ille status principalis omnium sit, continetur in 1illis quae sequuntur. @1 verbis quae nunc$
Arcana Coelestia 6
Passage 7828
#7828 "Primus hic vobis mensibus anni": quod significet principium a quo status omnes sequentes in aeternum, constat ex significatione "primus esse," cum de mensibus anni ac in sensu interno de statibus vitae dicitur, quod sit principium; ex significatione "mensium" quod sint status, (x)de qua mox supra n. 7827; et (c)ex significatione "anni" quod sit periodus vitae a principio ad finem, de qua n. 2906; hic quia de illis dicitur qui ab Ecclesia spirituali in altera vita, quorum periodus vitae principium habet sed non finem, per "annum" significatur periodus vitae a principio in aeternum, quod 1annus etiam id sit, videatur n. 2906 fin. Quod hic mensis factus sit caput mensium et primus omnium, est quia per illum significatur principium liberationis illorum qui ab Ecclesia spirituali, et qui eo usque in statu captivitatis fuerunt, quia detenti in terra inferiore, et ibi infestati a malis qui per "Pharaonem et Aegyptios" repraesentantur; quod status illorum primus cum liberati principalis omnium esset, et quod principium a quo omnes 2sequentes in aeternum, est quia illi qui ibi fuerunt liberati sunt per Adventum Domini in mundum, et quod absque Domini Adventu in mundum nullatenus potuerint salvari; et quod tunc liberati sint cum Dominus resurrexit; inde patet quod ille status, nempe cum liberati, fuerit illis principalis omnium statuum; similiter etiam 3postea omnibus illi qui ab Ecclesia spirituali, qui nequaquam salvari 4potuissent nisi Dominus in mundum venerit ac Humanum Suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit; quod illi qui ab Ecclesia spirituali ante Adventum Domini in terra inferiore fuerint detenti, et quod a Domino liberati et salvati, videatur n. 6854, 6914; et in genere quod qui ab Ecclesia spirituali salvati sint per Adventum Domini, n. 2661, 2716, 6372, 7035, 7091 fin.; quare in sensu supremo per illa verba significatur quod glorificatio 5et resurrectio Domini quoad Humanum Suum sit unde omnis salvatio. @1 etiam annus sit aeternum$ @2 status sequentes$ @3 hodie$ @4 possent$ @5 d et resurrectio Domini i Humani Domini, et resurrectio Ipsius, sit a quo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7829
#7829 Vers. 3-6. Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo, In decimo mensis hujus et accipient sibi quisque pecudem ad domum patrum, pecudem ad domum. Et si minor est domus prae esse a pecude, et accipiat ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus in numero animarum, quisque ad os comedere ejus, numerabitis super pecudem. Pecus integra, mascula, filius anni erit vobis; ex agnis et ex capris accipietis. Et erit vobis ad custodiam usque ad quartum decimum diem mensis hujus; et mactabunt illam omnis [congregatio] coetus Israelis inter vesperas. "Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo" significat influxum cum informatione omnium qui ab Ecclesia spirituali: "In decimo mensis hujus" significat statum initiationis interiorum: "et accipient sibi quisque pecudem" significat quoad innocentiam: "ad domum patrum, pecudem ad domum" significat secundum bonum speciale cujusvis: "et si minor est domus prae esse a pecude" significat si bonum 1particulare non satis sit pro innocentia: "et accipiet ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus" significat conjunctionem cum bono veri proximo: "in numero animarum, ad os comedere illius, numerabitis super pecudem" significat sic impletionem boni pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus: "pecus integra" significat innocentiam immaculatam: "masculam" significat quae fidei charitatis: "filius anni erit vobis" significat statum plenum: "ex agnis et ex capris accipietis" significat bonum innocentiae interius et exterius: "et erit vobis ad custodiam" significat tempus et statum initiationis: "usque ad quartum decimum mensis" significat ad statum sanctum: "et mactabunt illam omnis congregatio coetus Israelis" significat praeparationem ad fruitionem ab omnibus in communi qui ab Ecclesia spirituali: "inter vesperas" significat statum ultimum et primum.
Arcana Coelestia 6
Passage 7830
#7830 "Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo": quod significet influxum cum informatione omnium qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743; quod etiam sit informatio, nempe de observandis cum liberantur, patet a sequentibus; et ex significatione "coetus Israelis" quod sint omnia vera et bona in complexu, nam per "coetum Israelis" intelliguntur omnes tribus, quae quod sint omnia veri et boni, seu omnia fidei et charitatis, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335; et quia illa per "coetum Israelis" significantur 1 qui ab Ecclesia spirituali, n. 6337, nam vera et bona faciunt 2Ecclesiam; quod per "filios Israelis" repraesentetur Ecclesia spiritualis, videatur n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. @1 o omnes$ @2 ut Ecclesia sit Ecclesia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7831
#7831 "In decimo mensis hujus": quod significet statum initiationis interiorum, constat ex significatione "decimi," nempe diei, quod sit status interiorum, per "diem" enim significatur status, n. 23, 487, 88, 493, 576 , 893, 1738, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, et per "decem" significantur reliquiae, n. 576, 1906, 2284, hoc est, 1vera et bona in interioribus hominis a Domino recondita, 2 n. 1050, 1906, 2284, 5135, 5897, 7560, 7564; et quia reliquiae sunt in interioribus, et homo per illas praeparatur et initiatur ad recipiendum bonum et verum a Domino, ideo per "decimum diem" hic significatur status initiationis interiorum; quod homo per reliquias regeneretur, proinde initietur ad recipiendum influxum boni et veri a Domino, videatur n. 5342, 5898, 6156, et quod per illas homo communicet cum caelo, n. 7560, nam 3bona et vera illa sunt a Domino, et non ab homine, n. 7564; per "mensem" intelligitur status integer a principio ad finem ejus, n. 3814, ita status totus liberationis, qui per "Paesach" in 4complexu significatur; ex his patet quod per "in decimo mensis hujus" significetur status initiationis interiorum; hic status, nempe initiationis interiorum, erat a die decimo mensis illius usque ad diem decimum quartum ejus, intra quos dies pecus paschalis in custodia esset; per "pecudem paschalem" significatur bonum innocentiae, quod intimum est, ita quod intimum hoc cum interioribus in quibus est interea secluderetur ac detineretur a talibus quae inquinant; hic status est status initiationis interiorum, hoc est, praeparationis ad recipiendum boni et veri influxum a Domino. Hoc sanctum est quod continetur in his verbis, nam absque sancto intus recondito, non mandatum fuisset quod in decimo mensis acciperetur pecus paschalis et custodiretur usque ad diem decimum quartum, nec postea quod mactaretur inter vesperas, quodque comederetur assa igne non cocta aquis, quod non de illa aliquid ad mane relinquerent, quod residuum igne comburerent, non frangerent os ejus, et plura quae quod involvant sancta quae nemo adhuc novit, quisque scire potest qui expendit; et quod sancta illa sint spiritualia quae Ecclesiae et caeli, quaeque se ad Divinum referunt, a Quo descenderunt singula Verbi. @1 bona et vera$ @2 i et separata,$ @3 sunt bona et vera quae$ @4 communi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7832
#7832 "Et accipient sibi quisque pecudem": quod significet quoad innocentiam, constat ex significatione "agni" seu "caprae," quae hic sunt "pecus," quod sit innocentia, "agnus" innocentia interioris hominis et "capra" innocentia exterioris, n. 3519.
Arcana Coelestia 6
Passage 7833
#7833 "Ad domum patrum, pecudem ad domum": quod significet secundum bonum speciale cujusvis, constat ex significatione "domus patrum" quod sit bonum unius familiae distinctum a bono alterius; per "domum" enim "patris" significatur homo quoad bonum internum 1, n. 3128. Cum hoc ita se habet: per "omnes tribus Israelis" significantur omnia vera et bona fidei et charitatis in uno complexu, et per "unamquamvis tribum" unum genus boni 2aut veri, videatur n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6640; ita per "unamquamvis familiam intra tribum suam" 3significabatur bonum speciale, 4proinde bonum unius in specie distinctum a bono alterius; 5at per "domum patrum intra familiam" significabatur bonum particulare unius speciei; quod illa significata sint per tribus, 6familias, et domos in quas distincti 7erant filii Israelis, erat causa ut repraesentarent caelum, nam ibi bona sunt distincta in genere, in specie, et in particulari; et secundum illa conjuncti sunt angeli; sciendum quod unius bonum nusquam detur prorsus simile bono alterius, sed quod varia sint, et tam varia ut distincta sint in genera universalia superiora, et haec in 8 inferiora, usque ad singularia et singularissima; quod bona amoris et fidei tam varia sint, videatur n. 684, 690, 3241, 3267, 3744-3746, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236. Inde nunc patet cur mandatum quod "acciperent sibi quisque pecudem ad domum patrum, pecudem ad domum." @1 i ejus$ @2 et$ @3 significatur$ @4 ita$ @5 hoc intelligitur per domum patrum$ @6 et per$ @7 fuerunt$ @8 i genera$
Arcana Coelestia 6
Passage 7834
#7834 "Et si minor est domus prae esse a pecude": quod significet si bonum particulare non satis sit pro innocentia, constat ex significatione "domus" quod sit bonum particulare, de qua mox supra n. 7833; ex significatione "minor esse" quod sit non satis esse; et ex significatione "pecudis" quod sit innocentia, de qua etiam mox supra n. 7832.
Arcana Coelestia 6
Passage 7835
#7835 "Et accipiet ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus": quod significet conjunctionem cum bono veri 1proximo, constat ex significatione "accipere," nempe cum vicino 2propinquo unam pecudem simul, quod sit conjunctio; et ex significatione "vicini propinqui ad domum ejus" quod sit bonum veri proximum; quod "vicinus propinquus" sit proximus, patet; et quod "domus" sit bonum, videatur supra n. 7833; bonum veri dicitur quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, apud quos est bonum veri, 3nam bonum veri est verum voluntate et actu; cum enim verum fidei recipitur cum affectione quae charitatis, tunc implantatur illud in interioribus mentis, et 4cum reproducitur verum, etiam affectio cui verum adjunctum fuit reproducitur, et sub facie boni apparet; inde nunc est quod bonum illius Ecclesiae sit bonum veri, quod etiam vocatur bonum spirituale. @1 proximi$ @2 proximo$ @3 quod in se$ @4 facit ibi sicut voluntarium, quare cum reproducitur verum, etiam affectio quae est illius voluntarii$
Arcana Coelestia 6
Passage 7836
#7836 "In numero animarum, ad os comedere illius, numerabitis super pecudem": quod significet sic impletionem boni pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus, constat ex significatione "numeri animarum" quod sint totidem vera boni; "numerus" enim in Verbo praedicatur de vero, et "anima" de bono spirituali; ex significatione "ad os comedere illius" quod sit secundum appropriationem ejus, quod "comedere" sit appropriatio, videatur n. 3168, 3513, 3596, 3832; et ex significatione "pecudis" quod sit innocentia, de qua supra n. 7832; impletio boni pro innocentia significatur per quod "ex domo vicini propinqui 1acciperetur eo numero, ut satis 2esset pro pecude"; quod "domus" sit bonum, videatur supra n. 7833. Verum boni dicitur, et per id intelligitur verum quod ex bono, qui enim ab Ecclesia spirituali sunt, cum regenerantur, introducuntur ad bonum charitatis per verum fidei; cum autem introducti sunt ad bonum quod charitatis, vera quae inde postea nascuntur dicuntur vera boni. 2 Sed quomodo haec quae in hoc versu continentur se habent, nequaquam sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum societatibus in caelo; 3illas enim consociationes filiorum Israelis secundum tribus, familias, et 4domos repraesentabant; cum societatibus in caelo ita se habet: universum caelum est una societas, quae sicut unus homo regitur a Domino; societates generales ibi sunt totidem quot membra, viscera, et organa in homine; societates autem speciales sunt totidem quot viscerula intra quodlibet contentum visceris, membri, 5et organi; et societates particulares sunt quot in his sunt partes minores majorem constituentes; (m)quod ita sit, patet ex correspondentiis hominis et ejus membrorum, organorum, et viscerum cum Maximo Homine, hoc est, caelo, de quibus ab experientia ad finem plurium capitum actum est;(n) ex his constare potest quomodo se habet cum societatum distinctionibus in caelo. 3 At cum unaquavis societate in particulari ita se habet: consistit illa ex pluribus angelis qui concordant quoad bona; bona sunt varia, nam unicuique peculiare bonum est; sed varia illa bona concordantia in formam talem a Domino disponuntur ut simul unum bonum sistant; tales societates repraesentabant domus patrum apud filios Israelis; haec causa est quod filii Israelis non solum in tribus distincti fuerint sed etiam in familias et domos; cumque nominantur, (quod nomina patrum illorum ordine usque ad tribum memorentur, sicut de patre Samuelis quod fuerit De monte Ephraim, cujus nomen Elkanah, filius Jerochami, filii Elihu, filii (x)Tochu, filii Zuph, 1 Sam. i 1; tum de patre Schaulis quod fuerit ex Benjamine, nomen ejus Kisch, filius Abiel, filii Zeror, filii Bechorath, filii Aphiach, filii viri Jeminitae, 1 Sam. ix 1; ita de perpluribus aliis;) memoratio talis erat ut in caelo sciretur quale boni, quod ex primo successive derivatum, per illum repraesentabatur. 4 Porro in caelo ita se habet: si societas non completa sit sicut debet, 6quod tunc assumantur aliunde ex aliqua societate vicina, totidem ut impleant formam illius boni, secundum necessitatem in unoquovis statu et ejus mutationibus, nam variatur forma boni sicut mutatur status. Sed adhuc sciendum quod in tertio seu intimo caelo, quod est proxime supra caelum ubi spirituales, hi enim medium seu" secundum caelum constituunt, regnet innocentia, nam Dominus, 5 Qui est Ipsa Innocentia, immediate in id caelum influit; at in caelum secundum, ubi spirituales, influit Dominus cum innocentia mediate, nempe per caelum tertium; hic influxus est per quem disponuntur seu ordinantur societates in secundo caelo quoad bona sua; quapropter secundum influxum innocentiae mutantur status boni, et consequenter variantur conjunctiones societatum ibi. Ex his constare potest quomodo intelligenda quae in hoc versu in sensu interno sunt, nempe quod si bonum 7particulare alicujus non satis sit pro innocentia, conjunctio fiet cum bono veri proximo, ut impleatur bonum pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus. @1 accipietur$ @2 sit$ @3 has$ @4 domus$ @5 aut$ @6 assumitur aliunde, et secundum indigentiam in unoquovis statu ex societate aliqua vicina, inde forma illius boni in eo statu plena fit$ @7 d speciale i particulare cp n. 7829 footnote 1$
Arcana Coelestia 6
Passage 7837
#7837 "Pecus integra": quod significet innocentiam immaculatam, constat ex significatione "pecudis" quod sit innocentia, de qua supra n. 7832; et ex significatione "integrae" quod sit absque naevis, ita immaculata; quod absque naevis et immaculata esset, est quia unusquisque naevus aliquod falsum aut malum in spirituali mundo significat.
Arcana Coelestia 6
Passage 7838
#7838 "Masculam": quod (x)significet quae fidei charitatis, constat ex significatione "masculi" quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 4005, ita fides charitatis, nam verum fidei non est verum fidei 1 nisi (x)sit cum bono charitatis, imprimis ex illo. Quod pecus paschalis mascula esset, causa erat quia "pecus" illa significabat innocentiam illorum qui ab Ecclesia spirituali; et illi qui ab Ecclesia spirituali non in alio bono sunt quam quod in se est verum fidei, hoc enim dicitur bonum cum ex affectione charitatis in actum mittitur, n. 7835; inde est quod pecus mascula esset. Alioquin in sacrificiis etiam adhibebantur pecudes femellae, cum cultus ex bono 2repraesentaretur. @1 i apud aliquem$ @2 significaretur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7839
#7839 "Filius anni erit vobis": quod significet statum plenum, constat ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704; et ex significatione "anni" quod sit integra periodus a principio ad finem, de qua n. 2906, ita quod sit status plenus. Quid status plenus sit, dicendum: status plenus dicitur cum bonum tale est ut non aliquid desit pro recipiendo influxu innocentiae; vera fidei conjuncta bono charitatis faciunt ut bonum tale sit; bonum enim spirituale a veris fidei suum quale 1accipit; hoc intelligitur hic per statum plenum, qui significatur per "filium anni." Status autem non plenus est cum nondum vera qualificaverunt 2 bonum ut hoc recipere possit 3correspondentem innocentiae statum 4; tunc primum fit status ille plenus cum ex bono spectantur vera; et tunc nondum plenus est cum ex veris spectatur bonum; in hoc statu sunt qui regenerantur, in illo autem sunt qui regenerati; illi sunt in vero per quod bonum, hi autem in vero quod ex bono; seu illi sunt in oboedientia veri, hi autem in affectione faciendi verum; quare 5illi sunt homines Ecclesiae externae, 5hi autem internae. Quia per "filium anni" significabatur status plenus, ideo toties mandatum est ut agnus aut 6haedus filius anni sacrificaretur, ut Exod. xxix 38; Lev. ix 3, xii 6, xiv 10, xxiii 12, 18, 19; Num. vi 12, vii 15 seq., 87, 88, xv 27, xxviii 9, 11; et ubi agitur de novo templo apud Ezechielem, Princeps agnum filium anni sui integrum faciet holocaustum in diem, Jehovae, singulo mane faciet illum, xlvi 13; ubi per "novum templum" 7intelligitur regnum (t)spirituale Domini; per "principem" illi qui in genuinis veris et inde in bono; 8 per "holocaustum ex agno" cultus Domini ex bono innocentiae; et per "filium anni" status plenus. @1 habet$ @2 i ita$ @3 illum$ @4 i cui bonum illud corresponderet$ @5 a Transposes illi and hi$ @6 capra$ @7 significatur$ @8 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7840
#7840 "Ex agnis et ex capris accipietis": quod significet bonum innocentiae exterius et interius, constat ex significatione "agni" quod sit bonum innocentiae, de qua n. 3994; et ex significatione "caprae" aut "haedi" quod sit veri bonum in quo innocentia, de qua n. 3995, 4005, 4006, 4871; quod "agnus" sit bonum innocentiae interius, et "haedus" 1seu "capra" bonum innocentiae exterius, videatur n. 3519. Quid per bonum innocentiae interius et exterius intelligitur, paucis dicetur: in omni bono erit innocentia, ut sit bonum; absque innocentia est bonum sicut absque sua anima; causa est quia Dominus per innocentiam influit et per illam vivificat bonum apud illos qui regenerantur; bonum 2 quod innocentia vivificat est internum et externum; bonum internum est apud illos qui vocantur homines Ecclesiae internae, at bonum externum est apud illos qui sunt homines Ecclesiae externae; homines Ecclesiae internae sunt qui qualificarunt bonum suum per vera interiora 3 qualia sunt sensus interni Verbi, at homines Ecclesiae externae sunt qui qualificarunt bonum suum per vera exteriora qualia sunt sensus litteralis Verbi; 4 homines Ecclesiae internae sunt qui ex affectione charitatis faciunt proximo bonum, at homines Ecclesiae externae qui ex oboedientia; omnis homo cum regeneratur, primum fit homo Ecclesiae externae, postmodum autem homo Ecclesiae internae; qui ab (t)Ecclesia interna sunt in intelligentia et sapientia sunt prae illis qui ab Ecclesia externa, et ideo quoque interius in caelo; ex his nunc patet quid bonum innocentiae interius et exterius. @1 aut$ @2 i autem$ @3 i et$ @4 i seu$
Arcana Coelestia 6
Passage 7841
#7841 "Et erit vobis ad custodiam": quod significet tempus et statum initiationis, constat ex significatione "decimi diei 1," a quo 2pecus esset in custodia ad diem quartum decimum, quod sit status initiationis interiorum, de qua n. 7831. @1 i mensis$ @2 erit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7842
#7842 "Usque ad quartum decimum mensis": quod significet ad statum sanctum, constat ex significatione "diei quartidecimi" quod sit status sanctus; quod "dies" sit status, videatur supra n. 7831; "quattuordecim" autem (t)significant idem cum "septem"; 1 quod "septem" sint sanctum, videatur n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, nam numeri multiplicati simile significant cum simplicibus, n. 5291, 5335, 5708; inde est quod Paesach inciperet decimoquarto die mensis, duraret septem diebus, et 2desineret die vicesimo primo a, qui dies etiam significat sanctum, quia 3exsurgit ex multiplicatione trium cum septem; inde erat quod in die primo Paschatis esset convocatio sancta, et in die vicesimo primo convocatio sancta, vers. 16. @1 finiretur$ @2 i ejusdem mensis$ @3 multiplicatur est per tria$
Arcana Coelestia 6
Passage 7843
#7843 "Et mactabunt illam omnis congregatio coetus Israelis": quod significet praeparationem ad fruitionem ab omnibus in communi qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "mactare" cum dicitur de agno seu capra ad faciendum Paesach, quod sit praeparatio ad fruitionem, nempe boni innocentiae quod per "agnum et capram" significatur; et ex significatione "omnis congregationis coetus Israelis" quod sit ab omnibus in communi qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7830; per "congregationem coetus" significantur vera boni quae illis qui ab Ecclesia illa; "congregatio" enim praedicatur de vero, n. 6355, et "coetus" de bono.
Arcana Coelestia 6
Passage 7844
#7844 "Inter vesperas": quod significet statum ultimum et primum, constat ex significatione "vesperae" quod sit status falsi et quoque status ignorantiae veri, nam umbra vesperae est falsum et quoque est ignorantia veri; omnia enim tempora diei, sicut omnia tempora anni, in spirituali sensu significant vices statuum quoad verum et bonum, n. 5672, (t)5962, 6110; finis illorum et principium illorum est vespera, quare cum dicitur "inter vesperas," involvuntur etiam omnes status; hic itaque per "inter vesperas" significatur status liberationis illorum qui in vero ex bono, et status damnationis illorum qui in falso ex malo, qui status significantur per exitum filiorum Israelis ex Aegypto, cum primogeniti ibi 1neci dati sunt; quod id dicatur "vespera," constat ex his apud Moschen, Sacrificabunt Paesach in vespera cum occiderit sol, tempore stato exitus tui ex Aegypto, Deut. xvi 4, 6. 2 Ex his patet quod finis status infestationum et principium status liberationis illorum qui per "filios Israelis" repraesentantur per "inter vesperas" intelligatur; his a principio illo tendit status ad mane, quod est elevatio in caelum; et quoque finis status infestationum et principium status damnationis illorum qui per "Aegyptios" repraesentantur per "inter vesperas" intelligitur; sed horum status tendit ad "noctem," quae est dejectio in infernum; horum dejectio in infernum repraesentatur per immersionem in mare Suph, illorum autem elevatio in caelum repraesentatur per introductionem in terram Canaanem. 3 In Verbo passim nominatur "vespera" et per illam significatur ultimum tempus Ecclesiae, et quoque primum ejus, ultimum apud illos 2apud quos desinit Ecclesia, et primum apud illos apud quos incohat; inde primario per "vesperam" significatur Adventus Domini, nam tunc finis fuit Ecclesiae prioris et principium novae, cujus status primus etiam "vespera" vocatur, quia homo Ecclesiae incipit ab obscura luce et progreditur ad claram, quae ei est mane. 4 Quod Adventus Domini in mundum per "vesperam et mane" 3 significetur, constat 4 apud Danielem, Audivi unum sanctum loquentem, Quousque visio haec, juge, et praevaricatio, sancti et exercitus conculcatio? et dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille et trecenta, tunc enim justificabitur sanctum, viii 13, 14; quod ibi per "vesperam" intelligatur ultimum tempus cum Ecclesia prorsus vastata fuit et Dominus in mundum venit, et per "mane" 5 lux et ortus novae Ecclesiae ab Ipso, patet: similiter apud Sachariam, Erit dies unus, qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux, xiv (x)7: apud 5Zephaniam, Tandem sit tractus (x)reliquiis domus Jehudae, super iis pascent; in domibus Askelonis in vespera quietem habebunt, quando visitabit illos Jehovah Deus (c)illorum, et reducet captivitatem (c)illorum, ii 7; "vespera" pro primo statu exorientis Ecclesiae: quia "vespera" significabat ultimum statum Ecclesiae veteris et primum novae, idcirco 6 mandatum fuit ut Aharon et filii ejus ascendere facerent lucernam a vespera usque ad mane coram Jehovah, Exod. xxvii 20, 21: 6 quod "vespera" sit status Ecclesiae ultimus, cum densum falsum quia nulla fides et densum malum quia nulla charitas, patet apud Jeremiam, Vae vobis, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae vi 4: apud Ezechielem, Locutus sum ad populum mane, et mortua uxor mea vesperi, xxiv 18; "uxor" pro Ecclesia: apud Davidem, Sub auroram florebit, et transibit, sub vesperam 7resecabit, exarescet, Ps. xc 6. @1 morti$ @2 qui in falsis et malis, ac primum pro illis qui in veris et bonis; quod tempus seu status primus horum qui in veris et bonis sunt, dicatur vespera, est quia adhuc non in luce sunt, homo enim Ecclesiae incipit ab obscura luce, et progreditur ad claram, quae est ei mane; inde per vesperam significatur tempus Adventus Domini, nam tunc finis fuit Ecclesiae prioris, quia amplius nulla fides, et tunc principium fuit novae Ecclesiae, cujus status primus etiam vespera dicitur; quod hoc$ @3 i in Verbo$ @4 i ex sequentibus his locis,$ @5 Ezechielem AI$ @6 i etiam$ @7 resecabis AI$
Arcana Coelestia 6
Passage 7845
#7845 Vers. 7-11. Et accipient de sanguine, et dabunt super binos postes et super superliminare, super domibus in quibus comedent illam. Et comedent carnem in nocte illa assam igne, et azyma super amaroribus comedent illam. Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne, caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus. Et non relinquetis de illo usque ad mane; et residuum de illo usque ad mane igne comburetis. Et sic (x)comedetis illam, lumbi vestri cincti, calcei vestri in pedibus vestris, et baculus vester in manu vestra; et comedetis illam in festinatione; Paesach hoc Jehovae. "Et accipient de sanguine" significat sanctum verum quod boni innocentiae: "et dabunt super binos postes et super superliminare" significat vera et bona naturalis: "super domibus" significat illa quae voluntatis boni sunt: "in quibus comedent illam" significat fruitionem: "et comedent carnem" significat fruitionem boni: "in nocte illa" significat cum damnatio malorum: "assam igne" (x)significat bonum quod amoris: "et azyma" significat purificatum ab omni falso: "super amaroribus" significat per tentationum injucunda: "comedent illam" significat fruitionem: "ne comedatis de illa erudum" significat quod non absque amore: "et coquendo coctum in aquis" significat quod non exibit a vero: "verum tamen assum igne" significat quod ex amore: "caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus" significat ab intimo ad externum: "et non relinquetis de illo usque ad mane" significat status hujus durationem ante statum illustrationis in caelo: "et residuum de illo usque ad mane igne comburetis" significat statum mediorum ad finem per tentationes: "et sic comedetis illam" significat fruitionem in statu separationis a malis qui infestarunt, et conservationem tunc: "lumbi vestri cincti" significat quoad interiora: "calcei vestri in pedibus vestris" significat quoad exteriora: "et baculus vester in manu vestra" significat quoad media: "et comedetis illud in festinatione" significat separationis affectionem: "Paesach hoc Jehovae" significat praesentiam Domini et liberationem ab Ipso.
Arcana Coelestia 6
Passage 7846
#7846 "Et accipient de sanguine": quod significet sanctum verum quod boni innocentiae, constat ex significatione "sanguinis" quod sit sanctum verum procedens a Domino, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326; et quia est "sanguis agni" per quem significatur bonum innocentiae, n. 3994, est sanctum verum quod boni innocentiae.
Arcana Coelestia 6
Passage 7847
#7847 "Et dabunt super binos postes et super superliminare": quod significet vera et bona naturalis, constat ex significatione "postium januae" quod sint vera naturalis; et ex significatione "superliminaris" quod sint bona ejus; quod postes et superliminare illa sint, est quia per "domum" significatur ipse homo seu mens ejus, et per illa quae januae sunt significantur quae inserviunt pro introducendo; quae quod sint vera et bona naturalis, patet, nam naturalis homo prius instruitur quam rationalis, et quae homo tunc discit sunt naturalia, quibus insinuantur successive spiritualia, quae sunt interiora; inde patet quomodo naturale quoad vera et bona inservit pro introducendo. Praeterea "superliminare et postes" simile significant ac frontale et manus apud hominem; ideae angelicae tales sunt ut 1naturalia referant ad talia quae hominis sunt; causa est quia mundus spiritualis seu caelum est in forma hominis, ac ideo ad illam se referunt omnia illius mundi, hoc est, omnia spiritualia, quae sunt vera et bona, ut ad finem plurium capitum, ubi de correspondentiis, ostensum est; et quia naturalia in ideis angelicis fiunt spiritualia, 2ita quoque domus, quae illis est mens hominis, et cubicula et conclavia 3 interiora mentis, ac fenestrae, januae, postes, et superliminaria, 4sunt exteriora (d)mentis quae introducunt; quia angelicae ideae tales sunt, etiam vivae sunt; et sic quae in mundo naturali objecta mortua sunt, dum in mundum spiritualem transeunt, fiunt objecta viva, nam omne spirituale est vivum, quia procedit a Domino. 2 Quod "postes et superliminare" simile significent 5ac apud hominem frontale et manus, apparet ab his apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; alliges ea in signum super manum tuam, et sint in frontalia inter oculos tuos; et scribas ea super postes domus tuae, et in portis tuis, Deut. vi 5, 8, 9, xi 13, 18, 20; 6quia simile involvunt, dictum est utrumque. 3 Quod "superliminare et postes" in spirituali sensu sint bona et vera naturalis, per quae introductio ad spiritualia, constat a descriptione novi templi apud Ezechielem, per quod significatur Ecclesia spiritualis; ibi pluries memorantur postes et superliminaria, quae etiam mensurata sunt; quod nequaquam factam esset nisi (t)illa etiam aliquid Ecclesiae ac caeli, hoc est, aliquid spirituale significarent, prout sequentia apud illum prophetam, Sacerdos accipiet de sanguine peccati, et dabit super postem domus, et super quattuor angulos prominentiae altaris, et super postem portae atrii interioris, in primo die mensis, xlv 19: apud eundem, 4 Intrabit princeps via porticus foris, et stabit apud postem portae, et sacerdotes facient holocaustum illius 7, tunc adorabit super limine portae, xlvi 2; quod per "templum" ibi non templum intelligatur sed Ecclesia Domini, quisque scire potest, nam talia quae ibi in pluribus capitibus descripta sunt nusquam evenerunt, nec evenient. Quod in supremo sensu per "templum" intelligatur Dominus quoad Divinum 8 Humanum, Ipse docet apud Joh. ii 19, 21, 22; inde in sensu repraesentativo per "templum" intelligitur Ecclesia Ipsius; quod angelus mensus sit superliminaria novi (d)illius templi, videatur Ezech. xl 9, 10, 14, 16, 24, xii 21, 25, quae mensuratio nullius rei foret nisi "superliminaria" significarent aliquid Ecclesiae, et quoque numeri. Quia "postes et superliminare" significabant vera et bona in naturali, quae introductioni inserviunt, idcirco in templo illo novo (c)ea "facta sunt quadrata prospectu," Ezech. xli 21; 9ac ideo in templo Salomonis postes facti sunt ex lignis olei, I Reg. vi 31, 33; "lignum olei" significabat bonum veri seu bonum quod est Ecclesiae spiritualis. @1 quae in natura sunt$ @2 idcirco illa se referunt ad talia quae sunt hominis, inde est quod domus illis sit homo, seu mens ejus,$ @3 i domus sint$ @4 sint$ @5 cum frontali et cum manibus apud hominem, patet$ @6 simile hic significat quod scriberent illa super postes domus, ac quod alligarent in signum super manum et in frontalia$ @7 i et pacifica illorum$ @8 i Suum$ @9 sicut etiam in Templo Solaminis, I Reg. vii 5; ac ideo in hoc templo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7848
#7848 "Super domibus": quod significet illa quae voluntatis boni sunt, constat ex significatione "domus" quod sit homo, de qua n. 3128, quodque sit mens hominis, n. 3538, 4973, 5023, 7353, consequenter id quod est voluntatis, hic quod voluntatis boni; causa quod per "domum" etiam significetur voluntas, est quia per eam significatur homo, et homo est homo imprimis ex velle suo; praeterea sive dicas hominem sive mentem ejus, idem est; homo enim non est homo ex forma corporis sui, sed ex mente sua, et homo est talis homo qualis est ejus mens, 1hoc est, qualis ejus intellectus et voluntas, praecipue qualis voluntas. @1 cumprimis qualis est voluntas illius$
Arcana Coelestia 6
Passage 7849
#7849 "In quibus comedent eam": quod significet fruitionem, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 4745, hic autem fruitio, quia agitur de statu initiationis 1. (s)Hoc ita se habet: qui ante Adventum Domini in terra inferiore, in custodia detenti fuerunt, n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, cum liberarentur, praeparandi erant ad recipiendum influxum boni et veri a Domino, nam transirent per medium infernum; et ne in illo transitu ex infernalibus circum circa influerent mala et falsa, idcirco praeparandi erant ut tunc in pleno statu veri et boni essent; sed de illo transitu in sequentibus 2, ex Divina Domini Misericordia, 3dicetur; praeparatio illa seu initiatio ad statum receptionis boni et veri describitur per illa quae facerent inter diem decimum mensis et quartum decimum, et quae observarent circa esum agni paschalis.(s) @1 i ad conjunctionem, ita de statu praeparationis ad appropriationem, quod de statu initiationis seu praeparationis agatur, videatur supra n. 7828$ @2 i plura$ @3 dicentur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7850
#7850 "Et comedent carnem": quod significet fruitionem boni, constat ex significatione "comedere" quod sit fruitio, de qua nunc supra, n. 7849; et ex significatione "carnis" quod sit proprium hominis vivificatum a Divino Humano Domini, ita omne bonum caeleste et spirituale apud hominem, de qua n. 3813, 6968; quod "caro" id significet, apud antiquos notissimum fuit; hodie 1tamen tam ignotum est ut nullus non miretur quod dicatur tale per "carnem" significari; si dicatur quod id spirituale correspondens sit, hoc non intelligitur; 2si dicitur quod sit significativum, hoc quidem intelligitur, sed in alio sensu quam in quo est significativum correspondens, nempe sicut prorsus separatum, 3cum tamen spirituale aut significativum correspondens est 4 conjunctum cum illo cui correspondet, sicut hominis visus cum ejus oculo, 5 auditus cum ejus aure, 5 cogitatio, quae spiritualis, cum forma interiorum hominis, et per illam cum organulis loquelae, aut sicut voluntas, quae etiam spiritualis, cum fibris muscularibus, per quas actio; ita se habet omne spirituale correspondens, seu significativum respective ad suum naturale cum 2 quo correspondentia; quis non videre potest quod non caro per "carnem" nec sanguis per "sanguinem" intelligitur a Domino apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus (t)est vere potus, vi 53-56? quod per "carnem" intellectum sit Divinum Bonum Divini Amoris 6Domini, quod ex Divino Humano 7Ipsius, et per "sanguinem" Divinum Verum 8procedens a Divino Bono Ipsius, tum reciprocum hominis, hodie pauci sciunt, et qui scire possunt, non volunt; quod non scire velint, est causa quia in nulla affectione veri propter verum sunt, sed 9 (x)propter causas in mundo; tum quia naturales homines naturaliter omnia capere volunt. Haec dicta sunt ut sciatur quid significatur per "comedere carnem" in cena paschali, consequenter quid in Sancta Cena, quae tunc instituta fuit; de pane et vino, quae idem significant cum carne et sanguine, in Sancta Cena, videatur n. 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915. Quod "caro" non sit caro in sensu spirituali Verbi, praeter ab aliis locis, manifeste patet ab hoc apud Johannem, Venite, et congregamini ad cenam magni Dei, ut manducetis carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. xix 17, 18; per "carnes" ibi significantur varii generis bona. @1 autem$ @2 si spirituale significativum dicitur$ @3 sed$ @4 i prorsus$ @5 i ejus$ @6 Ipsius$ @7 Domini$ @8 divini Boni ab Ipso$ @9 i modo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7851
#7851 "In nocte illa": quod significet cum damnatio malorum, constat ex significatione "noctis" quod sit status devastationis veri et boni, de qua n. 221, 709, 2353, 7776, ita damnatio, nam cum non 1amplius verum et bonum sed falsum et malum, est damnatio, hic damnatio illorum qui infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali 2. @1 nisi quam malum et falsum$ @2 i quae per mortem primogenitorum Aegypti significatur, n. 7766, 7778$
Arcana Coelestia 6
Passage 7852
#7852 "Assam igne": quod significet bonum quod amoris, constat ex significatione "assi igne" quod sit bonum amoris, "ignis" enim significat amorem, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, et "assatum" id quod est imbutum amore, proinde bonum; in Verbo distinguitur assatum a cocto, et per "assatum" 1significatur bonum, quia per ignem, et per "coctum" intelligitur verum, quia per aquam; hic similiter, nam dicitur, "Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne," vers. 9; causa est quia per "agnum paschalem" 2significatur bonum innocentiae, quod bonum est bonum amoris in Dominum. 2 Ex his patet quid per "assatum piscem" apud Lucam xxiv 42, 43, in sensu spirituali intelligitur; tum quid per "piscem superimpositum foco," cum visus est Dominus discipulis, de quo ita apud Johannem, Postquam descenderunt discipuli in terram, vident focum positum, et pisciculum superjacentem, et panem; venit Jesus, et accipit panem, et dat illis, et pisciculum similiter, xxi 9, 13; per "piscem" significatur verum naturalis, n. 991, per "focum" autem bonum, ita per "pisciculum superjacentem" verum boni spiritualis in naturali; qui non sensum internum Verbi dari credit, is non 3potest aliter credere quam quod nihil arcani involvat, quod, cum apparuit Dominus discipulis, esset piscis super foco, et quod ille a Domino daretur illis ad edendum. 3 Quia per "assum igne" significatur bonum quod amoris caelestis et spiritualis, ideo in opposito sensu per "assum igne" significatur malum quod est amoris 4sui et mundi, apud Esaiam, Partem ejus combussit igne, super partem ejus carnem comedit, assavit assatum, ut saturaretur, etiam calefactus est; et dixit, 5Frater, calefactus sum, vidi ignem: partem ejus combussi igne, etiamque coxi super prunis ejus panem, assavi carnem et comedens, xliv 16, 19; ibi de adoratoribus sculptilis; per "sculptile" significatur falsum mali, quod ita describitur; "assare assatum et assare carnem" 6est operari malum ex amore spurco; quod "ignis" in opposito sensu sit malum amoris sui et mundi, seu cupiditatum quae illorum amorum sunt, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, (x)7575. @1 intelligitur$ @2 intelligitur$ @3 aliter credit$ @4 spurci$ @5 In MT Heb is pointed as an interjection (he"ah). S has rendered as (ha"ah)$ @6 pro$
Arcana Coelestia 6
Passage 7853
#7853 "Et azyma": quod significet purificatum ab omni falso, constat ex significatione "azymi" seu "infermentati" quod sit purificatum a falso, de qua n. 2342; causa quod 1"azyma" id significent, est quia "fermentum" significat falsum, de quo in sequentibus. @1 azymum id significet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7854
#7854 "Super amaroribus": quod significet per tentationum injucunda, constat ex significatione "amarorum" seu "amaritudinum" quod sint injucunda, hic quae tentationum; bonum enim innocentiae, quod per "agnum paschalem" repraesentatur, non alicui appropriari potest nisi 1per tentationes; per "azymum panem" 2 tale bonum significatur, quod quia appropriatur per tentationes, statutum est ut "comederent illum super amaroribus"; et praeterea panis ille erat illis panis afflictionis, sicut manna, Deut. viii 15, 16, xvi 3, 3 quia erat absque fermento, hoc est, absque aliquo falso ex malo, nam homo purum verum et purum bonum non sustinet. Quod injucunda significentur per "amara," patet apud Esaiam, Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus amarum in dulce, et dulce in amarum v (x)20: et apud eundem, Cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam, xxiv 9. Quod injucunda tentationum significentur per "amara," patet ex his: in Exodo, Tandem venerunt ad Marah, sed non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; murmuravit itaque populus contra Moschen, qui cum clamaret ad Jehovam, monstravit illi Jehovah lignum, quod projecit in aquas, et dulces factae sunt aquae; ibi posuit illi statutum et judicium, quod ibi tentaverit illum, (x)xv 23-25: et quoque apud Johannem, Cecidit de caelo stella magna ardens sicut lampas, nomen stellae dicitur absinthium, multique homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt, Apoc. viii 10, 11; "aquae amarae" hic pro injucundis tentationum; "homines mortui ex aquis" pro illis qui in tentationibus succubuerunt. @1 subeat$ @2 i etiam$ @3 i ex causa$
Arcana Coelestia 6
Passage 7855
#7855 "Comedent illam": quod significet fruitionem, constat ex illis supra n. 7849.
Arcana Coelestia 6
Passage 7856
#7856 "Ne comedatis de illa crudum": quod significet quod non absque amore, constat ex significatione "comedere" quod sit fruitio, ut supra n. 7849; et ex significatione "crudi" quod sit absque bono amoris; quod "crudum" id significet, 1liquet ex significatione "assi igne" quod sit bonum amoris, de qua supra n. 7852, inde "crudum" est quod non assum igne, ita quod absque amore. @1 constat$
Arcana Coelestia 6
Passage 7857
#7857 "Et coquendo coctum [in] aquis": quod significet quod non exibit ex vero quod fidei, constat ex significatione "aquarum" quod sint vera quae fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; inde "coctum aquis" est 1 quod inde exit, hoc est, bonum quod ex 2vero fidei; hoc bonum distinguitur a bono quod ex amore, quod significatur per "assum igne," n. 7852. Omne bonum spirituale vel procedit ex fide, hoc est, per fidem, vel procedit ex amore; 3cum homo regeneratur, bonum apud illum tunc procedit ex vero fidei, nam facit tunc secundum verum non ex affectione veri sed ex oboedientia quia ita mandatum est; postea vero cum regeneratus est, facit bonum ex affectione, ita ex amore; hi bini status apud hominem in Verbo prorsus distinguuntur, ex causa quia homo in utroque statu non simul potest esse; qui in primo statu est non potest intrare in alterum antequam 4 regeneratus est; et qui in altero statu non in priorem se conferet; si quis se confert, amittit tunc affectionem bonum faciendi ex amore, et relabitur in statum fidei, qui illi inserviverat ad introducendum ad bonum, et quoque extra illum; hoc in sensu interno intelligitur per Domini verba de ultimo judicio apud Matthaeum, 5Tunc qui super domo 6, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 17, 18; et quoque per "uxorem Lothi, quod 7respexerit post se, Luc. xvii 31, 32; inde 8intelligi potest 9quid sit frui bono quod exit ex amore, non autem quod ex vero fidei, quae significantur per quod "comederent carnem assam igne, non autem coctam in aquis" 10. 2 Quia per "sacrificia et holocausta" significabatur cultus Domini ex fide et amore, per "sacrificia" ex fide et per "holocausta" ex amore, et quia 11glorificatio Domini, et laetificatio propter fruitionem bonorum a Domino significabatur per "comessationes ex sanctificatis," idcirco concessum fuit tunc carnem coquere; glorificatio enim Domini, et (x)laetificatio propter fruitionem bonorum, procedunt ex affectione veri quod fidei, sicut etiam omnis confessio; quod caro sacrificii coqueretur, videatur Exod. xxix 31, 32; 1 Sam. ii 13, 15; 1 Reg. xix 21. Tale significatur per "coctionem" apud Sachariam, In die illo erit omnis olla in Hierosolyma et in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, xiv 21. @1 i id$ @2 fide$ @3 in principio antequam homo regeneratus est$ @4 i a Domino$ @5 Quod$ @6 i est$ @7 respexit$ @8 constare$ @9 cur mandatum$ @10 i, hoc est, quod tunc non fruerentur bono ex vero fidei, sed ex bono amoris$ @11 status glorificationis Domini ac laetificationis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7858
#7858 "Verum tamen assum igne": quod significet quod ex amore, constat ex significatione "assi 1igne" quod sit bonum quod ex amore, de qua supra n. 7852. @1 ignis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7859
#7859 "Caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus": quod significet ab intimo ad externum, constat ex significatione "capitis" cum dicitur "super cruribus et medio," quod sit intimum, est enim caput supremum, et supremum in spirituali sensu est intimum, n. 2148, 3084, 4599, 5146; quod per "caput" significentur interiora, et per "corpus" exteriora, videatur n. 6436; et ex significatione "crurum" quod sint exteriora, nam crura respective ad caput sunt inferiora; et sicut superiora significant interiora, ita inferiora significant exteriora; et ex significatione "medii" quod sint quae adhuc 1magis inferiora sunt, sicut quae ventris ac intestinorum. Quod mandatum sit ut "assarent caput super cruribus et super medio," repraesentabat quod interiora et exteriora conjuncta erunt, hoc est, unum agent 2; interiora sunt quae interni hominis, exteriora quae externi, seu interiora sunt quae spiritualis hominis, exteriora vero quae naturalis; haec conjuncta erunt, hoc est, unum agent, ut homo sit regnum Domini; separata sunt quando naturalis seu externus homo facit aliter quam spiritualis seu internus vult. Ex his constare potest quid significatum est per quod "agnus paschalis assaretur igne, caput super cruribus et medio; per "medium" intelligitur naturale adhuc exterius seu sensuale. Quod Divinum arcanum in mandatis illis sit, quisque videre potest; agnus enim paschalis sanctissimum in Ecclesia illa fuit; arcanum illud sanctum non 3patet nisi per intellectum spiritualem rerum et verborum 4, qui hic talis est. @1 inferiori loco$ @2 i, ita externa in subordinatione plenaria sub interioribus$ @3 aliter patet quam$ @4 i ibi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7860
#7860 "Et non relinquetis de illo usque ad mane": quod significet status hujus durationem ante statum illustrationis in caelo, constat ex significatione "mane" quod sit caelum et status illustrationis ibi, de qua n. 2405, 1 3458, 3723, 5740, 5962; quod "nihil relinquere de illo usque ad id tempus" sit status illius duratio, patet, nam tunc 2cessabit prior status. Agitur, ut prius ostensum, in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus; status liberationis illorum repraesentatur per "Paesach," at status elevationis illorum in caelum per introductionem in terram Canaanem; hic status est qui intelligitur per "mane"; sunt bini illi status prorsus diversi, sicut sunt status mediorum ad finem, ac status finis; cum status finis adest, tunc peracta erunt quae in statu mediorum; 3ex his patet cur mandatum quod nihil relinquerent de illo ad mane. @1 i 2780,$ @2 cessavit status prior$ @3 inde$
Arcana Coelestia 6
Passage 7861
#7861 "Et residuum de illo usque ad mane igne comburetis": quod significet statum medium ad finem per tentationes, constat ex significatione "residui 1 ad mane quod sit status medius ad ultimum, qui est elevationis in caelum, per "mane" enim significatur elevatio in caelum, et illustratio ibi, videatur mox supra n. 7860, ideo per "tempus ante mane" significatur status medius; in hoc statu (t)frui licuit residuo seu comedere illud, non autem postea; et ex significatione "igne comburere" quod sit subire tentationes; quod tentationes per "igne comburere" significentur, est quia 2purificationes fiunt per ignem; tum quia cum homo in tentationes, in cupiditates suas immissus est, quae sunt ignes. @1 i hic$ @2 per ignem sordes non modo purificantur, sed etiam delentur, sicut homo a malis et falsis quae sunt sordes spirituales, per tentationes; inde est quod in Verbo tentationes etiam per ignem describantur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7862
#7862 "Et sic comedetis illam": quod significet fruitionem in statu separationis a malis qui infestarunt, et conservationem tunc, constat ex significatione "comedere" quod sit fruitio, de qua supra n. 7849; 1 quia agitur 2 de exitu ex Aegypto, et per illum significatur 3separatio ab illis qui infestarunt, idcirco est ille status qui 4intelligitur per quod sic comederent illam; quod etiam 5sit conservatio, patet. @1 i et$ @2 i nunc$ @3 status separationis$ @4 involvitur$ @5 liberatio sit, patet, nam per Paesach, quod commederent, significatur liberatio$
Arcana Coelestia 6
Passage 7863
#7863 "Lumbi vestri cincti": quod significet quoad interiora, constat ex significatione "lumborum" quod sint illa quae amoris conjugialis, n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062, ita illa quae sunt amoris boni et veri, nam 1amor conjugialis descendit ab hoc, n. 686, 2618, 2727-2759, 4434, 5054; inde, et quia lumbi sunt supra pedes qui sunt exteriora, de quibus nunc infra, per illos significantur interiora; per quod "lumbi cincti essent" significatur aptitudo ad recipiendum influxum boni 2et veri a Domino, tum ad faciendum secundum influxum; omnis 3cinctura et investitura significat statum paratum ad recipiendum agendumque 4, tunc enim 5omnia et singula in ordine suo tenentur; aliter cum non cincta sunt. @1 After descendit$ @2 amoris$ @3 investitura et quoque clausura$ @4 i significat$ @5 omne in ordine sua tenetur ac aliter non cinctum nec clausum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7864
#7864 "Calcei vestri in pedibus vestris": quod significet quoad exteriora, constat ex significatione "calceorum" quod sint externa seu ultima naturalis quae in communi integunt 1interiora naturalis; et ex significatione "pedum" quod sint naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952. @1 illa quae naturalis sunt, de qua n. 1748, 6844$
Arcana Coelestia 6
Passage 7865
#7865 "Et baculus vester in manu vestra": quod significet quoad media, constat (c)ex significatione "baculi in manu" cum agitur de profectione seu peregrinatione, et memorantur "lumbi" 1tum "calcei in pedibus" qui sunt interiora et exteriora, quod sint media. @1 qui sunt interiora, ac calcei in pedibus, quod sint exteriora; (m)quod manus cum baculo, quod sit medium quia medium corpus sustentat(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 7866
#7866 "Et comedetis illud in festinatione": quod significet separationis affectionem, constat ex significatione "festinationis" quod sit affectio, quia affectionis, de qua n. 7695; hic affectio separationis, quia ab infestantibus, qui per "Aegyptios" significantur.
Arcana Coelestia 6
Passage 7867
#7867 "Paesach hoc Jehovae": quod significet praesentiam Domini et liberationem ab Ipso, constat ex illis quae hactenus dicta sunt, imprimis quae de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali per Adventum Domini, n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin., 7828; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, 6303, 6905.
Arcana Coelestia 6
Passage 7868
#7868 Vers. 12-16. Et transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine et usque ad bestiam; et in omnes deos Aegypti faciam judicia, Ego Jehovah. Et erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit in vobis plaga perditori, in percutere Me terram Aegypti. Et erit dies ille vobis ad memoriale, et feriabimini illum festum Jehovae, generationibus vestris, statuto aeterno feriabimini illum. Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia omnis comedens (x)fermentatum, et exscindetur anima illa ex Israele, a die primo usque ad diem septimum. Et in die primo convocatio sancta, et in die septimo convocatio sancta erit vobis; nullum opus fiet in illis, tantum quod (x)comedatur omni animae, hoc solum fiet vobis. "Et transibo per terram Aegypti" significat praesentiam apud illos qui infestarunt: "in nocte illa" significat statum mali illorum: "et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti" significat damnationem illorum qui in fide separata a charitate: "ab homine et usque ad bestiam" (x)significat cupiditates illorum malas interiores et exteriores: "et in omnes deos Aegypti faciam judicia" significat falsitates illorum quae damnandae: "Ego Jehovah" significat Dominum quod solus Deus: "et erit sanguis" significat verum boni innocentiae: "vobis ad signum super domibus ubi vos" significat quod id testificatio voluntatis boni: "et videro sanguinem" significat apperceptionem illius veri ab illis qui damnationem inferunt: "et praeteribo praeter vos" significat quod fugiet inde: "et non erit in vobis plaga perditori" significat quod damnatio ab infernis non influet: "in percutere Me terram Aegypti" significat cum damnantur illi qui in fide separata a charitate: "et erit dies ille vobis ad memoriale" significat status illius quale in cultu: "feriabimini illum festum Jehovae" significat cultum Domini propter liberationem a damnatione: "generationibus vestris" significat in illis quae fidei et charitatis: "statuto aeterno feriabimini illum" significat cultum Domini secundum ordinem caeli pro illis qui ab Ecclesia spirituali: "septem diebus" significat sanctum: "azyma comedetis" significat purificationem a falsis: "etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris" significat quod prorsus nihil falsum erit in bono: "quia omnis comedens fermentatum" significat qui appropriat sibi falsum: "et exscindetur anima illa ex Israele" significat quod separabitur ab illis qui ab Ecclesia spirituali, et quod erit damnatus: "a die primo usque ad diem septimum" significat statum sanctum plenum: "et in die primo convocatio sancta" significat quod in principio omnes simul erunt: "in die septimo convocatio sancta erit vobis" significat ita in fine status: "nullum opus fiet in illis" significat detentionem tunc a terrestribus et mundanis: "tantum quod comedatur omni animae" significat cum appropriatur bonum spirituale et caeleste: "hoc solum fiet" significat quod his modo tunc studebunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7869
#7869 "Et transibo per terram Aegypti": quod significet praesentiam apud illos qui infestarunt, constat ex significatione "transire" cum "per terram" et a Jehovah, quod sit praesentia; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6692, 7097; hic "terra Aegypti" pro illis.
Arcana Coelestia 6
Passage 7870
#7870 "In nocte illa": quod significet statum mali illorum, constat (c)ex significatione "noctis" quod sit status cum non nisi quam malum et falsum; opponitur enim nox diei 1et caligo luci, et per "diem" (c)et "lucem" significatur statum cum verum et bonum; inde per "noctem" etiam significatur ultimum tempus Ecclesiae, nam tunc quia nulla fides et charitas, falsa et mala regnant, videatur n. 2353, 6000; etiam per "noctem" significatur devastatio totalis, n. 7776, (d)ut et damnatio, n. 7851. Ex his patet quod status illorum qui in inferno sunt dicatur "nox"; non quod caligo noctis apud illos sit, nam se mutuo vident, sed quia status veri et boni, qui in caelis, dicitur "dies," inde status falsi et mali dicitur "nox"; etiam est caligo ibi cum aliquid lucis e caelo illuc 2influit; tunc (d)enim lumen illorum, ex quo vident, dissipatur et fit caligo. 2 Lumen ex quo vident est quidem ex luce a Domino per caelum, nam in (x)altera vita non aliunde est aliqua lux, sed haec apud illos in inferno recipitur a facultate intelligendi verum apud illos; facultas, quod possint intelligere, remanet apud illos ut apud omnem hominem, utcumque in malo 3aut falso sunt, sed cum lux illa caelestis a facultate illa transit in 4voluntatem, quod nempe non velint intelligere, et inde in malum et falsum, quae apud illos, tunc lux caelestis 5illis vertitur in lumen quod simile lumini ex igne carbonario est; quod lumen, ut dictum, vertitur in densam caliginem a luce caeli cum influit; quod in infernis sit lumen 6quale est quod ex igne carbonario, videatur n. 1528, 3340, 4418, 4531; et quod lumen illud vertatur in caliginem ad praesentiam lucis caeli, n. 1783, 3412, 4533, 5057, 5058, 6000. Ex his constare potest quod in altera vita cuique sit lux secundum facultatem intelligendi instructam veri ex bono, aut falsis ex malo. @1 seu$ @2 incidit$ @3 et$ @4 facultatem non volendi$ @5 apud illos$ @6 quasi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7871
#7871 "Et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti": quod significet damnationem illorum qui in fide separata a charitate, constat ex significatione "percutere" quod sit damnatio; percutere enim est occidere aut morti dare, et per "mortem" in spirituali sensu 1significatur damnatio, videatur n. 6119; ex significatione "primogeniti" cum praedicatur de Aegyptiis, per quos repraesentantur qui in falsis ex malo, quod sit fides separata a charitate, n. 3325, 7039, 7766, 7778, 7779; quod "primogenitum" in genuino sensu, cum dicitur de Ecclesia spirituali, sit fides quae charitatis, videatur n. 367, 2435, 3325, 3494, 6344, 7035; inde in opposito sensu "primogenitum" est fides absque charitate. @1 intelligitur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7872
#7872 "Ab homine et usque ad bestiam": quod significet cupiditates illorum malas interiores et exteriores, constat ex significatione "ab homine et usque ad bestiam" quod sit affectio boni interioris et exterioris, de qua n. (x)7424, 7523; per "hominem" enim significatur affectio boni interioris et per "bestiam" affectio boni exterioris; inde in opposito sensu, ut hic, ubi de Aegyptiorum primogenitis agitur, significantur 1affectiones malae, seu cupiditates interiores et exteriores; quod "bestiae" sint affectiones bonae et in opposito sensu affectiones malae seu cupiditates, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198. @1 cupiditates mali$
Arcana Coelestia 6
Passage 7873
#7873 "Et in omnes deos Aegypti faciam judicia": quod significet falsitates illorum quae damnandae, constat ex significatione "deorum" quod sint falsitates, de qua sequitur; et ex significatione "facere judicia" quod sit damnari, nam judicare seu facere judicia est vel ad vitam vel ad mortem; ad vitam est salvatio, ad mortem est damnatio. "Dii" in Verbo 1pluries nominantur; cum ita vocantur "angeli," significantur vera, videatur n. 4295, 4402, 7268; inde in opposito sensu per "deos gentium" significantur falsa, n. 4402, 4544. Quod vera dicantur "dii," est quia verum procedit ex Ipso Divino, et in se est Divinum; inde qui recipiunt illud vocantur "dii"; non quod illi sint dii, sed quod verum quod apud illos, sit Divinum; inde est quod in lingua originali Deus dicatur "Elohim" in plurali. Ipsum Divinum 2 est Divinum Bonum, at quod procedit ab Illo est Divinum Verum quod universum caelum implet; quia nunc "deus" est verum, inde in opposito sensu est falsum. @1 plures I$ @2 i enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 7874
#7874 "Ego Jehovah": quod significet Dominum quod solus Deus, constare potest ex illis quae supra n. 7401, 7444, 7544, 7598, 7636, explicata sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7875
#7875 "Et erit sanguis": quod significet verum boni innocentiae, constat ex significatione "sangninis agni" quod sit verum boni innocentiae, ut supra n. 7846.
Arcana Coelestia 6
Passage 7876
#7876 "Vobis ad signum super domibus ubi vos": quod significet quod id testificatio voluntatis boni, constat ex significatione "esse ad signum" quod sit testificatio; et ex significatione (x)"domuum" quod sint quae voluntatis boni, de qua supra n. 7848.
Arcana Coelestia 6
Passage 7877
#7877 "Et videro sanguinem": quod significet apperceptionem illius veri ab illis qui damnationem inferunt, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; quod sit apperceptio ab illis qui damnationem inferunt, sequitur; et ex significatione "sanguinis" quod sit verum boni innocentiae, ut supra n. 7846. 2 Quid verum boni innocentiae, dicendum: bonum innocentiae est bonum amoris in Dominum; qui enim in hoc amore sunt in innocentia sunt; inde est quod illi qui in intimo seu tertio caelo sunt in innocentia sint prae reliquis quia in amore in Dominum 1; ex innocentia apparent illi qui ibi, aliis sicut infantes, et usque sunt sapientissimi omnium qui in caelo, videatur n. 2306, nam innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 3495, 4797; verum boni innocentiae quod apud illos non est verum fidei sed est bonum charitatis; nam illi qui in tertio caelo sunt non sciunt quid fides, ita nec quid verum ejus, sunt enim in perceptione veri quod fidei, ex qua sciunt ilico quod ita sit, nec usquam ratiocinantur de illo num ita sit, minus litigant de illo; quod eo modo in perceptione est, hoc non cadit in scientiam; aliter apud spirituales qui in secundo caelo; hi per verum quod fidei (x)ducuntur ad bonum quod charitatis, quare illi ratiocinantur num id verum sit vel non, quia num sit non percipiunt, inde vera illis fiunt scientia, et vocantur doctrinalia fidei. 3 Quod illi qui in intimo seu tertio caelo in tali statu sint, quod percipiant quid verum fidei, ac ideo illud non ad scientiam referant,videatur n. 202, 337, 2715, 2718, 3246, 4448. 2Quomodo cum hoc se habet quod a Jehovah dicatur "videro," ita de Se, significetur apperceptio ab illis qui damnationem inferunt, hoc est, ab infernalibus, patere potest (c)ab illis quae prius 3 ostensa sunt, quod nempe malum tribuatur Jehovae seu Domino, tametsi nihil mali ab Ipso 4provenit, sed ab inferno, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, (x)7632, 7643; quod malum permittatur, hoc apparet sicut ab Ipso Qui permittit, cum potest auferre; ita hic quod morti dati sint primogeniti Aegyptiorum; hoc tribuitur Jehovae, nam dicitur, "Transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti: et factum in media nocte, et jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae," vers. 12, 29; et tamen in hoc versu vocatur illi "perditor" qui hoc facit, "Erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit vobis plaga 4 perditori"; similiter se habet cum devastatione malorum in altera vita, deque damnatione, et 5 dejectione in infernum, quae in sensu interno per plagas, et 5 per mortem primogenitorum 6, et per immersionem in mare Suph, intelliguntur; Jehovah seu Dominus nullum vastat, minus damnat et in infernum dejicit; sed est ipse spiritus malus qui hoc sibi facit, hoc est, est malum quod in illo; inde nunc est quod per "videro sanguinem" significetur apperceptio ab illis qui damnationem inferunt. 5 Quomodo cum permissione se habet, non potest paucis dici quia perplura arcana involvit; quod damnentur impii et quod crucientur, non est a Domino permissio qualis est volentis sed qualis est non volentis, qui non potest auxilium ferre, urgente et resistente fine, qui est salvatio totius generis humani, (m)nam si auxilium ferret, foret malum facere, quod prorsus contra Divinum est;(n) sed de his plura, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 i sunt$ @2 Quod per$ @3 i aliquoties$ @4 provenit altered to venit$ @5 i tandem$ @6 i in Aegypto$
Arcana Coelestia 6
Passage 7878
#7878 "Et praeteribo praeter vos": quod significet quod fugiet inde, nempe damnatio quae ab infernis, constat ex significatione "praeterire" cum hoc dicitur de damnatione, quod sit fugere inde; etiam damnationis sphaera, quae ex infernis effluit, praeter illos qui a Domino in vero et bono sunt, fugit; damnatio enim influit apud illos qui in malo et falso sunt, nam status receptionis ibi est, non autem apud illos qui in vero et bono 1; sunt enim opposita, quorum unum fugit alterum. Omnia quae hactenus statuta sunt de agno paschali, de ejus coctione et esu, tum de sanguine super postes et superliminare, se referunt ad haec, quod nempe perditor 2praeteribit illorum domos; in sensu interno quod ab omni damnatione immunes erunt; propter hunc finem, ut nempe damnatio ab illis fugeret, praeparati sunt; praeparationis processus est qui in sensu interno per statuta de agno paschali descriptus est. @1 i sunt but possibly d$ @2 domus illorum praeteribit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7879
#7879 "Et non erit in vobis plaga perditori": quod significet quod damnatio ab inferno non influet, constat ex significatione "plagae" quod hic sit damnatio, nam haec plaga erat 1 mors omnium primogenitorum in Aegypto, quae quod sit damnatio, videatur n. 7778; et ex significatione "perditoris" quod sit infernum quod damnationem infert. Cum hoc, quod infernum damnationem inferat, ita se habet: devastatio malorum in altera vita, tum quoque damnatio, 2ut et dejectio in infernum, non venit immediate a spiritu qui in malo est, sed venit 3 ab infernis; mala enim quae ibi 4 omnia existunt per influxum ab infernis, et nullum absque influxu inde, et existunt secundum statum mali in quo 5sunt spiritus qui vastantur (c)et damnantur; et status mali existit secundum privationem 6boni et veri; secundum (c)eum statum fit communicatio cum infernis; et inferna paratissima sunt 7ad inferendum malum, nam 8inferre malum est ipsum jucundum vitae illorum 9. Quia inferna talia sunt, idcirco a Domino clausa tenentur; 10quippe si aperirentur, periret universum genus humanum, nam inferna perniciem omnium continue spirant; quod peste perierint septuaginta milia virorum, propter numerationem populi a Davide, 2 Sam. xxiv; quodque in castris Assyriorum occisa sint centum octoginta et quinque milia in una nocte, 2 Reg. xix 35, facta sunt (c)ab infernis, quod tunc aperta 11fuerint; similiter foret hodie si aperirentur; idcirco a Domino stricte occlusa tenentur. Quod damnatio ab infernis non influere possit apud illos qui a Domino in bono et vero tenentur, quod significatur per quod "non erit in vobis plaga perditori," videatur mox supra n. 7878. @1 i etiam$ @2 ut ut praecipitatio (ut et praecipitatio probably intended)$ @3 i mediate$ @4 i contingunt$ @5 After damnantur$ @6 veri et boni$ @7 inferendi$ @8 in$ @9 i est$ @10 nam$ @11 sint; similiter foret cum omnibus in genere si non$
Arcana Coelestia 6
Passage 7880
#7880 "In percutere Me terram Aegypti": quod significet cum damnantur illi qui in fide separata a charitate, constat ex illis supra n.7871.
Arcana Coelestia 6
Passage 7881
#7881 "Et erit dies ille vobis ad memoriale": quod significet 1 status illius quale in cultu, constat ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 6110; et ex significatione "memorialis" quod sit quale in cultu, de qua n. (x)6888. @1 i quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7882
#7882 "Feriabimini illum festum Jehovae": quod significet cultum Domini propter liberationem a damnatione, constat ex significatione "feriari festum Jehovae" quod sit cultus Domini, et quidem propter liberationem a damnatione, quia ideo festus hic dies; quod Paesach 1institutum sit propter liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a Domino, videatur n. 7867. @1 sit liberatio$
Arcana Coelestia 6
Passage 7883
#7883 "Generationibus vestris": quod significet in illis quae fidei et charitatis, constat ex significatione "generationum" quod sint fidei et charitatis, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239.
Arcana Coelestia 6
Passage 7884
#7884 "Statuto aeterno feriabimini illum": quod significet cultum Domini secundum ordinem caeli pro illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "statuti aeterni" quod sit ordo caeli, de qua sequitur, et ex significatione "feriari" quod sit cultus Domini, ut mox supra n. 7882; et quia dicitur ad filios Israelis quod "illi feriaturi illum," intelliguntur qui ab Ecclesia spirituali. Quod "statutum aeternum" sit ordo caeli, est quia omnia statuta quae filiis Israelis mandata sunt erant talia quae fluebant ex ordine caeli; inde etiam repraesentabant illa quae caeli. Per cultum secundum ordinem caeli intelligitur omne exercitium boni secundum praecepta Domini; per cultum Dei hodie intelligitur imprimis cultus oris 1 in templo, tum mane et vespere 2; sed cultus Dei non in 3eo essentialiter consistit, verum in vita usuum, 4 ille cultus est secundum ordinem caeli; cultus oris est quoque cultus, sed prorsus nihil facit nisi cultus vitae sit, nam hic cultus est cordis; 5ille, ut cultus sit, ex hoc procedat. @1 i cum$ @2 i oratio tunc$ @3 illis$ @4 i secundum praecepta in Verbo, tunc enim charitatis exercitia praestat, et$ @5 ex hoc procedit ille$
Arcana Coelestia 6
Passage 7884
#7884 "Statuto aeterno feriabimini illum": quod significet cultum Domini secundum ordinem caeli pro illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "statuti aeterni" quod sit ordo caeli, de qua sequitur, et ex significatione "feriari" quod sit cultus Domini, ut mox supra n. 7882; et quia dicitur ad filios Israelis quod "illi feriaturi illum," intelliguntur qui ab Ecclesia spirituali. Quod "statutum aeternum" sit ordo caeli, est quia omnia statuta quae filiis Israelis mandata sunt erant talia quae fluebant ex ordine caeli; inde etiam repraesentabant illa quae caeli. Per cultum secundum ordinem caeli intelligitur omne exercitium boni secundum praecepta Domini; per cultum Dei hodie intelligitur imprimis cultus oris 1 in templo, tum mane et vespere 2; sed cultus Dei non in 3eo essentialiter consistit, verum in vita usuum, 4 ille cultus est secundum ordinem caeli; cultus oris est quoque cultus, sed prorsus nihil facit nisi cultus vitae sit, nam hic cultus est cordis; 5ille, ut cultus sit, ex hoc procedat. @1 i cum$ @2 i oratio tunc$ @3 illis$ @4 i secundum praecepta in Verbo, tunc enim charitatis exercitia praestat, et$ @5 ex hoc procedit ille$
Arcana Coelestia 6
Passage 7886
#7886 "Azyma comedetis": quod significet purificationem a falsis, constat ex significatione "azymorum" quod sint purificatio (c)a falsis, de qua n. 2342.
Arcana Coelestia 6
Passage 7887
#7887 "Etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris": quod significet quod prorsus nihil falsum erit in bono, constat ex significatione "diei primi" quod sit principium status illius; quod "dies" sit status, videatur mox supra n. 7881; ex significatione "fermenti" quod sit falsum, de qua in sequentibus; et ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, 3652, 3720, 7833-7835, 7848; inde patet quod per "in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris" significetur quod ab ipso principio status illius nihil falsum erit in bono. Cum 1bono ita se habet: bona sunt varietate infinita,2 et illis quale est ex veris; inde tale fit bonum, qualia sunt vera quae intrant; vera quae intrant raro sunt genuina, sed sunt apparentia veri; et quoque sunt 3falsa, sed usque non opposita veris; attamen cum haec in bonum influunt, quod fit cum vivitur secundum illa, ex ignorantia, et in hac est innocentia, et cum finis est faciendi bonum, tunc spectantur illa a Domino et in caelo non ut falsa sed ut similia veri, 4et secundum quale innocentiae acceptantur ut vera; inde bonum quale suum accipit; ex his constare potest quid intelligitur per quod 5 nihil falsum erit in bono. @1 bonis$ @2 i n. 7833-7836,$ @3 false vera, at usque cum haec in bonum influunt, quod est, cum vivitur secundum illa, ex ignorantia, cumque creduntur esse vera in innocentia$ @4 sed usque bonum inde quale suum accipit$ @5 i prorsus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7888
#7888 "Quia omnis comedens fermentatum": quod significet qui appropriat sibi falsum, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriare sibi, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745; et ex significatione "fermentati" quod sit falsum, ut 1 supra n. 7887. @1 i mox$
Arcana Coelestia 6
Passage 7889
#7889 "Et exscindetur anima illa ex Israele": quod significet quod separabitur ab illis qui ab Ecclesia spirituali, et quod erit damnatus, constat ex significatione "exscindi" quod sit separari et quoque damnari; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe; causa quod separabitur et erit damnatus is cui in bono est falsum, est quia falsum, quod significatur per "fermentatum," in bono, facit illud tale ut non possit non recipere malum ab infernis quae (t)damnationem inferunt; quando liberandi ab illis qui infestarunt, quod tunc damnatio influet ab undique, et quod illi qui in genuino bono sunt seu in bono absque falso, per mediam damnationem incolumes transibunt, videatur supra n. 7878.
Arcana Coelestia 6
Passage 7890
#7890 ["A] die primo usque ad diem septimum": quod significet statum sanctum plenum, constat a significatione "dierum septem" quod sint status sanctus, de qua supra n. 7885, et quoque quod sint status plenus, n. 6508, qui etiam per "septimanam" significatur; quod "septimana" sit integra periodus major 1aut minor, a principio ad finem, videatur n. 2044, 3845. @1 ac$
Arcana Coelestia 6
Passage 7891
#7891 "Et in die primo convocatio sancta": quod significet quod in principio omnes simul erunt, constat a significatione "diei primi" quod sit principium, nempe liberationis ab illis qui infestarunt, et 1sic a damnatione; et ex significatione "convocationis sanctae" quod sit quod omnes simul erunt. Convocationes fiebant ut una esset totus coetus Israelis, ac ita repraesentaret caelum, omnes enim tunc distincti erant in tribus, ac tribus in familias, et familiae in domos; quod repraesentaretur caelum cum societatibus ibi per tribus, familias, domos filiorum Israelis, videatur n. 7836; ideo convocationes illae dicebantur sanctae, et fiebant ad quodlibet festum, 2 Lev. xxiii 27, 36; Num. xxviii 26, xxix 1, 7, 12; 3ex eo ipsa festa vocabantur "convocationes sanctae," 4nam mandatum ut omnes masculi in illis 5adessent; quod festa dictae sint convocationes sanctae, constat apud Moschen, Haec festa stata Jehovae, quae vocabitis convocationes sanctas, ad offerendum ignitum Jehovae, Lev. xxiii 37: quod tunc adessent omnes masculi, apud eundem, Tribus vicibus in anno comparebit omnis masculus tuus coram Jehovah Deo tuo, in loco quem elegerit, in festo azymorum, et in festo septimanarum, et in festo tabernaculorum, Deut. xvi 16. @1 quoque liberationis$ @2 i videatur$ @3 inde$ @4 et$ @5 apparerent$
Arcana Coelestia 6
Passage 7892
#7892 "In die septimo convocatio sancta erit vobis": quod significet ita in fine status, constat ex significatione "diei septimi," qui ultimus erat festi, quod sit finis ejus; quid convocatio sancta, videatur 1nunc supra n. (x)7891. @1 mox$
Arcana Coelestia 6
Passage 7893
#7893 "Nullum opus fiet in illis": quod significet detentionem tunc a terrestribus et mundanis, constat ex significatione "operis" quod sint labores et studia quae pro fine habent illa quae mundi et telluris sunt; inde per quod "nullum opus fiet in illis" significatur detentio a talibus. Quod tam severe interdictum sit quod nullum opus in festis (c)et sabbatis facerent, erat ut tunc in statu repraesentativo pleno essent, hoc est, in talibus quae repraesentabant caelestia et spiritualia; qui status turbatus fuisset si opera 1fecissent quae spectarent mundum et tellurem ut finem; repraesentativa (t)enim Ecclesiae apud Jacobi posteros instituta fuerunt ut per illa communicatio esset caeli cum homine, 2ob illum finem est Ecclesia; communicatio illa non obtenta fuisset nisi sub poena mortis vetitum fuisset aliquod opus facere 3diebus festorum et sabbatorum; nam illorum animo insidebant mundana et terrestria, quibus se toto corde immergebant, tales enim erant; quare si illis simul vacarent, communicatio per repraesentativa prorsus interrumperetur et nulla fieret; postea vero eadem festa retenta fuerunt, propter vitam tunc caelestem, ac propter doctrinam, ut tunc discerent quid fides et charitas. @1 facerent$ @2 sicut fit cum$ @3 in festis et sabbathis, nam illis non nisi quam mundana et terrestria cordi erant, (m)quibus se toto corde immergebant, nam tales erant,(n) et sic communicatio per repraesentativa prorsus interrumperetur, et nulla fieret. Postea vero eadem festa retenta fuerunt et celebrata propter doctrinam ut discerent tunc quid fides et charitas et propter vitam tunc coelestem$
Arcana Coelestia 6
Passage 7894
#7894 "Tantum quod comedatur omni animae": quod significet cum appropriatur bonum spirituale et caeleste, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745; quod spirituale et caeleste appropriaretur, intelligitur per illa quae instituta sunt de agno paschali.
Arcana Coelestia 6
Passage 7895
#7895 "Hoc solum fiet": quod significet quod his modo studebunt, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7896
#7896(x) Vers. 17-20. Et observabitis azyma, quia [in] eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti, et custodietis diem hunc generationibus vestris statuto aeterno. In primo, in quartodecimo die mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vicesimum mensis in vespera. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis, in peregrino et in indigena terrae. Nullum fermentatum comedetis, in omnibus habitationibus vestris comedetis azyma. "Et observabitis azyma" significat quod nullum falsum erit: "quia in eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti" significat quia status tunc charitatis et fidei, per quem separatio ab illis qui in malis et falsis: "et custodietis diem hunc generationibus vestris statuto aeterno" significat cultum ex fide et charitate secundum ordinem 1Divinum: "in primo, in quartodecimo die mensis" significat in principio sancti status: "in vespera" significat finem status prioris et principium novi: "comedetis azyma" significat appropriationem veri a bono purificati a falso: "usque ad diem primum et vicesimum mensis" significat finem status illius sancti: "in vespera" significat finem status prioris et principium novi: "septem diebus" significat integram periodum hujus status: "fermentum non invenietur in domibus vestris" significat quod prorsus nihil falsi accedet ad bonum: "quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis" significat quod qui bono suo adjungit falsum damnatus sit: "in peregrino et in indigena terrae" significat qui ab Ecclesia, sive non natus ibi, sive natus ibi: "nullum fermentatum comedetis" significat quod cavendum omnino ne approprietur falsum: "in omnibus habitationibus vestris comedetis azyma" significat quod in interioribus ubi bonum, appropriabitur verum. @1 coeli I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7897
#7897 "Et observabitis azyma": quod significet quod nullum falsum erit, constat ex significatione "azymorum" quod sit purificatum ab omni falso, de qua n. 2342.
Arcana Coelestia 6
Passage 7898
#7898 "Quia in eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti": quod significet quia status tunc charitatis et fidei, per quem separatio ab illis qui in malis et falsis, constat ex significatione "diei" quod sit status, de qua supra n. 7881; ex significatione "exercituum" quod sint illa quae charitatis et fidei, de qua n. 3448, 7236; ex significatione "educere" quod sit separari; et ex significatione "Aegyptiorum" 1 quod sint illi qui in malis et falsis, de qua saepius. @1 i seu terrae Aegypti,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7899
#7899 "Et custodietis diem hunc generationibus vestris statuto aeterno": quod significet cultum ex fide et charitate secundum ordinem Divinum, constat ex significatione "custodire" quod sit cultus, nam dies ille custodiebatur cum in illo colebatur Paesach; ex significatione "generationum" quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua supra n. 7883; et ex significatione "statuti aeterni" quod sit secundum ordinem Divinum, de qua etiam supra n. 7884.
Arcana Coelestia 6
Passage 7900
#7900 "In primo, in quartodecimo die mensis": quod significet in principio sancti status, constat ex significatione "in primo" quod sit principium, ut supra n. 7887, 7891; et ex significatione (x)quartidecimi diei" quod sit sanctus status; quod numerus quattuordecim sit sanctum, videatur supra n. 7842, et quod "dies" sit status, n. 7881; quod numerus quattuordecim sit sanctum, est quia existit ex septem; septem, ubi nominantur in Verbo, significant sanctum; numeri enim simplices et compositi simile involvunt, n. 5291, 5335, 5708; quia Paesach dierum festorum sanctissimus fuit, idcirco mandatum est ut celebraretur die quartodecimo mensis, septem diebus perstaret, et die vicesimo primo, per quem etiam sanctam significatur, finiretur; propterea etiam 1statutum erat ut qui non potuerunt celebrare Paesach primo mense celebrarent illud mense sequente, etiam die quartodecimo, de quo ita apud Moschen, Cum vir quis fuerit immundus ob animam, aut in via longinqua, vobis aut generationibus vestris, faciet tamen Paesach Jehovae; in mense secundo, in quartodecimo die, inter vesperas facient illud, Num. ix 10, 11. @1 mandatum est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7901
#7901 "In vespera": quod significet finem status prioris et principium novi, constat ex significatione "vesperae" quod sit finis status prioris et principium alterius, de qua n. 7844.
Arcana Coelestia 6
Passage 7902
#7902 "Comedetis azyma": quod significet appropriationem veri 1a bono purificati a falso, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745; quod sit appropriatio veri 1a bono, est quia 2verum appropriatur a bono, et bonum, ut prius passim ostensum est, suum quale habet a vero, quare ut verum approprietur erit a bono, ac ut bonum, erit per verum; et ex significatione "azymi" quod sit verum purificatum ab omni falso, de qua n. 2342. Quod verum purificatum ab omni falso attinet, sciendum quod apud hominem nusquam dari queat verum purum, tam quia a malo in quo 3est et quod insidet, falsum continue profluit, quam quia vera inter se nexum (x)habent, et ideo, si unum falsum sit, magis si plura, ipsa vera reliqua inde conspurcantur et aliquid de falso trahunt; at verum dicitur purificatum a falso 4 cum homo 5teneri potest a Domino in bono innocentiae; innocentia 6 est agnoscere quod apud se nihil nisi malum sit 7, et quod omne bonum 8 a Domino; (m)tum 9credere quod non sciat nec percipiat (c)a se aliquid sed ex Domino, ita quoque verum quod fidei;(n) cum homo in hoc statu est, tunc removeri potest falsum ab illo et 10 insinuari verum a Domino; hic status est qui significatur per "azyma" et quoque per esum agni paschalis. @1 in$ @2 bonum appropriatur per verum, nam ut prius passim ostensum est, bonum suum quale habet ex vero, et verum non potest conjungi nisi bono, quare ut bonum approprietur, erit per verum, atque verum, erit a bono$ @3 natus est, et continue insidet, falsum profluat$ @4 i apud hominem$ @5 tenetur$ @6 i enim$ @7 i ac falsum$ @8 i et verum sit$ @9 quod credat$ @10 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7903
#7903 "Usque ad diem primum et vicesimum mensis": quod significet finem [status] illius sancti, constat ex significatione "diei primi et vicesimi" quod sit status sanctus, et quoque quod sit finis illius status; quod sit status sanctus, est quia exsurgit ex septem et ex tribus 1in se multiplicatis, et 2septem significant sanctum, et quoque 3tria; quod dies ille 4primus et vicesimus sit finis illius status, patet, quia ultimus. @1 inter$ @2 i numerus septem significat$ @3 numerus trium$ @4 etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7904
#7904 "In vespera" 1significat finem status prioris et principium novi, ut supra n. (x)7901. @1 quod significet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7905
#7905 "Septem diebus": quod significet integram periodum hujus status, constat a significatione "septem dierum" quod 1sint status sanctus, ut supra n. 7885, et quoque 2 integra periodus a principio ad finem, seu status plenus, n. 728, 6508, similiter ac septimana, n. 2044, 3845; quia illa significabantur, institutum es ut festum hoc "septem diebus" perstaret. @1 sit$ @2 i quod sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7906
#7906 "Fermentum non invenietur in domibus vestris": quod significet quod prorsus nihil falsi accedet ad bonum, constat ex significatione "fermenti" quod sit falsum, de qua sequitur; et ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 3652, 3720, 4982, 7833-7835. Quod "fermentum" sit falsum, constare potest ab illis locis ubi fermentum ac fermentatum, tum ubi azymum (c)et infermentatum, nominantur, prout apud Matthaeum, Jesus dixit, Videte et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum; postea intellexerunt discipuli quod non dixisset ut caverent a fermento panis, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum, xvi 6, 12; ibi "fermentum" manifeste pro falsa doctrina. Quia "fermentum" significabat falsum, interdictum fuit Sacrificare super 1fermentato sanguinem sacrficii, Exod. xxiii 18, xxxiv 25; per "sanguinem" enim "sacrificii" significabatur sanctum verum, ita verum ab omni falso purum, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, 7850: tum statutum quod Minhah quae offereretur super altari non coqueretur fermentata, Lev. vi ,] 9, 10 [A.V. 15-17]: 2quodque Placentae et lagana 3etiam essent infermentata, Lev. vii 11-13 [A.V. 15-17]. 2 Quod fermentatum et infermentatum ulterius attinet, sciendum quod purificatio veri a falso apud hominem nusquam existere possit absque fermentatione ita dicta, hoc est, absque falsi pugna cum vero et veri cum falso; sed postquam pugna exstiterat ac verum vicerat, tunc falsum sicut faex decidit et verum existit purificatum; 4prout vinum, quod post fermentationem clarescit faecibus ad fundum decidentibus; fermentatio illa, seu pugna, existit imprimis cum vertitur status apud hominem, nempe cum ille incipit agere ex bono quod charitatis, et non ut prius ex vero quod fidei; nam status (t)non adhuc purificatus est cum homo agit ex vero fidei, at tunc purificatus est cum ex bono quod charitatis, tunc enim ex voluntate agit, prius modo ex intellectu. 3 Pugnae spirituales seu tentationes sunt fermentationes in spirituali sensu, nam tunc falsa se volunt conjungere veris, sed vera respuunt illa, et tandem dejiciunt illa quasi ad fundum, proinde defaecant; in hoc sensu intelligendum 5 quod Dominus de fermento docet apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum fermento quod accipiens mulier abscondidit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, xiii 33; "farina" est verum ex quo bonum: tum apud Hoscheam, Omnes adulterantes, sicut clibanus incensus a pistore, cessat excitator a subigendo massam usque ad fermentationem ejus, vii 4. Quia, ut dictum, apud hominem tales pugnae quae per "fermentationes" significantur in statu ante novum vitae 6 existunt, idcirco etiam statutum est quod cum Minhah nova festo primitiarum (x)adferretur, panis motitationis, firmentata coqueretur, et quod id primitiae Jehovae, Lev. xxi 16, 17. @1 fermento T$ @2 quod$ @3 quae etiam offerentur$ @4 sicut$ @5 i est$ @6 i homini$
Arcana Coelestia 6
Passage 7907
#7907 "Quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis": quod significet quod qui bono suo adjungit falsum damnatus sit, constat (x)ex significatione "comedere" quod sit appropriare, de qua n. 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745, ita quoque conjungere, n. 2187, nam qui aliquid (t)sibi appropriat, is sibi id conjungit; ex significatione "fermentati" quod sit falsum, de qua nunc supra n. 7906; ex significatione "exscindi" quod sit separari et damnari, de qua n. 7889; ex significatione "animae" quod sit homo; et ex significatione "coetus Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7830, 7843; ex his patet quod per "omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis" significetur quod qui bono suo adjungit falsum separabitur ab Ecclesia spirituali et damnatus erit.
Arcana Coelestia 6
Passage 7908
#7908 "In peregrino et in indigena terrae": quod significet qui ab Ecclesia, sive non natus ibi, sive natus ibi, constat ex significatione "peregrini" quod sit qui instruitur in veris et bonis 1 Ecclesiae et recipit illa, de qua n. 1463, 4444, ita qui non natus est intra Ecclesiam sed usque accedit ad illam; et ex significatione "indigenae terrae" quod 2sit qui intra Ecclesiam 3natus est. @1 i quae$ @2 sint$ @3 nati sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7909
#7909 "Nullum fermentatum comedetis": quod significet quod cavendum omnino ne approprietur falsum, constat ex significatione "fermentati" quod sit falsum, de qua supra n. 7906; et ex significatione "comedere" quod sit appropriare sibi, de qua etiam supra n. 7907. Quod tam frequenter dicatur quod "fermentatum non comedetur," ut vers. 15, 17-19, involvit quod omnino cavendum sit a falso; causa quod a falso omnino cavendum, est ut homo in bono sit; falsum non concordat cum bono sed destruit bonum, nam falsum est mali et verum est boni; si falsum appropriatur, hoc est, firmiter creditur, 1 nulla est receptio boni innocentiae, consequenter non liberatio a damnatione. Aliud est appropriare sibi falsum, aliud est adjungere 2; qui adjungunt, si in bono sunt, falsum rejiciunt cum apparet illis verum; at qui appropriant sibi falsum retinent illud, ac ipsi vero cum apparet, resistunt; inde nunc est quod tam frequenter dicatur quod non comedetur fermentatum. @1 i tunc$ @2 i illud$
Arcana Coelestia 6
Passage 7910
#7910 "In omnibus habitationibus vestris comedetis azyma": quod significet quod in interioribus ubi bonum, appropriabitur verum, constat a significatione "habitationum" quod sint illa quae mentis sunt, ita quae intelligentiae et sapientiae, de qua n. 7719, consequenter interiora, nam ibi intelligentia et sapientia, et quoque ibi bonum; et ex significatione "comedere azyma" quod sit appropriare sibi verum, de qua supra aliquoties. Quod appropriatio fiat in interioribus, 1et quod ibi bonum, sciendum quod apud illos qui in Domino sunt, hoc est, qui in 2vita fidei et charitatis, bonum habitet in interioribus, et quo interius apud illos eo purius et caelestius bonum; at in exterioribus habitat verum, quoque exterius apud illos eo verum est magis viduatum bono; causa est quia homo quoad interiora sua est in caelo, et quoad intima sua est prope Dominum, at quoad exteriora est in mundo; 3inde est quod vera quae fidei intrent per viam externam, bonum autem per internam, n. 7756, 7757; tum quod appropriatio veri fiat in interioribus ubi bonum @1 ubi$ @2 charitate et fide$ @3 et quoad maxime externa remotus a coelo; inde est quod non dari queat fides apud hominem, nisi vera quae fidei intrant per viam externam seu per auditum hominis, et quoque inde conjunctio fiat in interioribus ejus, ubi bonum; bonum autem quod charitatis intrat per viam internam seu per animam, videatur n. 7756, 7757$
Arcana Coelestia 6
Passage 7911
#7911 Vers. 21-24. Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis, et dixit ad illos, Protrahite et accipite vobis pecudem gregis juxta familias vestras, et mactate Paesach. Et accipietis fasciculum hyssopi, et intingatis in sanguine qui in pelvi, et attingere faciatis ad superliminare et ad binos postes, de sanguine qui in pelvi; et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae usque ad mane. Et transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto, et viderit sanguinem super superliminari ei super binis postibus, et praeteribit Jehovah praeter ostium, et non dabit perditori venire ad domus vestras ad infligendum plagam. Et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum. "Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis" significat illustrationem intellectus illorum qui ab Ecclesia spirituali per influxum et praesentiam veri Divini: "et dixit ad illos" significat perceptionem: "Protrahite" significat quod cogerent se: "et accipite vobis pecudem gregis" significat ad recipiendum bonum innocentiae: "juxta familias vestras" significat secundum cujusvis veri bonum: "et mactate Paesach" significat praeparationem ad praesentiam Domini, (c)et inde liberationem: "et accipietis fasciculum hyssopi" significat medium externum per quod purificatio: "et intingetis in sanguine" significat sanctum verum quod boni innocentiae: "qui in pelvi" significat quod in bono naturalis: "et attingere facietis ad superliminare et ad binos postes" significat bona et vera naturalis: "de sanguine qui in pelvi" significat sanctum verum quod boni innocentiae in naturali: "et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae" significat quod permanebunt in bono quod a vero non spectandum: "usque ad mane" significat ad statum illustrationis: "et transibit Jehovah" significat praesentiam Divini: "ad infligendum plagam Aegypto" significat unde damnatio illis qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt: "et viderit sanguinem super superliminari et super binis postibus" significat apperceptionem sancti veri quod boni innocentiae in naturali: "et praeteribit Jehovah praeter ostium" significat quod fugiet inde damnatio: "et non dabit perditori venire ad domus vestras" significat quod falsum et malum quae ex infernis ad voluntatem nullatenus 1accedent: "ad infligendum plagam" significat damnationem quam ipsi sibimet inferunt: "et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum" significat quod omne hoc erit secundum ordinem Divinum posthac illis qui ab Ecclesia spirituali. @1 accedet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7912
#7912 "Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis": quod significet illustrationem intellectus illorum qui ab Ecclesia spirituali per influxum et praesentiam veri Divini, constat ex significatione "vocare" cum dicitur de vero Divino, quod sit influxus et praesentia, de qua n. 6177, 6840, 7390, 7451, 7721; ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, ita Verbum et verum Divinum, de qua in Praefatione ad Gen. xviii tum n. 4859 fin., 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382; ex significatione "seniorum" quod sint praecipua sapientiae et intelligentiae quae concordant cum vero et bono, de qua n. (x)6524, 6525, 6890, quae vocare seu praesentia sistere est illustrare intellectum; et ex repraesentatione "Israelis" quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426, 6637; ex his patet quod per "vocavit Moscheh omnes seniores Israelis" significetur illustratio intellectus illorum qui ab Ecclesia spirituali per influxum et praesentiam veri Divini.
Arcana Coelestia 6
Passage 7913
#7913 "Et dixit ad illos": quod significet perceptionem, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, (x)2619, 2862, 3395, 3509, 5687, 5743, (x)5877, 6251.
Arcana Coelestia 6
Passage 7914
#7914 "Protrahite": quod significet quod cogerent se, constat ex significatione "protrahere" cum dicitur de bono innocentiae quod recepturi a Domino illi qui ab Ecclesia spirituali, quod sit cogere se; bonum enim innocentiae, quod est bonum amoris in Dominum, ab homine spiritualis Ecclesiae non recipitur nisi cogat se, nam aegre ab illo credi potest quod Dominus sit solus Deus et quoque quod Humanum Ipsius Divinum sit; quare quia non in fide, nec in amore in Ipsum potest esse, consequenter non in bono innocentiae, nisi cogat se; (m)quod homo se cogere debeat, et cum ipse se cogit, sit ex libero, non autem cum cogitur, videatur n. 1937, 1947;(n) hoc significatur per "protrahite," nempe pecudem paschalem; quod protrahere illam aliquod arcanum quod non exstat in sensu litterae involvat, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 7915
#7915 "Et accipite vobis pecudem gregis": quod significet ad recipiendum bonum innocentiae, constat a significatione agni paschalis qui hic est "pecus gregis" quod sit bonum innocentiae, de qua n. 3519, 3994, 7840.
Arcana Coelestia 6
Passage 7916
#7916 "Juxta familias vestras": quod significet secundum cujusvis veri bonum, constat ex significatione "familiarum" cum dicitur de filiis Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia spiritualis, quod sint veri bona, nam bona illius Ecclesiae vocantur veri bona; quod "familiae" illa significent, est quia in sensu interno non nisi quam spiritualia, hoc est, quae 1 caeli et Ecclesiae, ita quae fidei et charitatis sunt, intelliguntur; quare "familiae" in illo sensu sunt quae descendunt ex bono per verum, et sunt veri bona. @1 i sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7917
#7917 "Et mactate Paesach": quod significet praeparationem ad praesentiam Domini, et inde liberationem, constat ex significatione "mactare" quod sit praeparatio, ut supra n. 7843; et ex significatione "Paesach" quod sit praesentia Domini, et liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali 1. @1 i, de qua n. 7867$
Arcana Coelestia 6
Passage 7918
#7918 "Et accipietis fasciculum hyssopi": quod significet medium externum per quod purificatio, constat ex significatione "hyssopi" quod sit verum externum quod medium purificationis, de qua sequitur; dicitur quod "acciperent fasciculum hyssopi" quia "fasciculus" praedicatur de veris et eorum dispositione, n. 5530, 5881, 7408; quod "hyssopus" sit verum externum, quod medium purificationis, est quia omnis purificatio spiritualis fit per vera; amores enim terrestres et mundani (c)e quibus homo purificandus 1non cognoscuntur nisi per vera, quae cum a Domino insinuantur, etiam simul pro amoribus illis, ut pro immundis et damnandis, horror insinuatur, qui facit ut cum simile influit in cogitationem, redeat horrescentia illa, proinde aversatio pro illis; ita purificatur homo per vera, ut per media externa; quia ita, statutum fuit, ut circumcisio fieret per cultros seu gladiolos petrarum; quod gladioli seu cultri petrarum sint vera fidei per quae purificatio, videatur n. 2799, 7044, et quod circumcisio sit purificatio ab amoribus spurcis, n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045. 2 Quia "hyssopus" id significabat, ideo adhibebatur in mundationibus quae in sensu interno significabant purificationes a falsis et malis 2; ut in mundatione leprae, apud Moschen, Accipiet sacerdos pro mundando leproso duas aves viventes mundas, et lignum cedri, et coccineum, et hyssopum; ac intinget illa in sanguinem avis mactatae, et sparget super mundandum, Lev. xiv 4-7: similiter in mundatione domus, si lepra in illa, ibid. vers. 40-51: ad aquam separationis per quam mundabantur, conficiendam, etiam adhibebatur lignum cedri et hyssopus 3, Num. xix 6, 18; per "lignum cedri" significabatur verum spirituale internum, per "hyssopum" autem externum; ita per "cedrum" medium purificationis interius, per "hyssopum" exterius: quod "hyssopus" sit medium purificationis, patet manifeste apud Davidem, Expiabis me hyssopo, et mundus fiam; lavabis me et prae nive dealbabor, Ps. li 9 [A.V. 7]; "expiare hyssopo et mundus fieri" pro purificatione externa; "lavare et prae nive dealbari" pro purificatione interna; nix et albedo praedicatur de vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319; quod "hyssopus" sit verum infimum, et "cedrus" superius, patet (c)ex his in Libro Primo Regum, Schelomo locutus est de lignis a cedro quae in Libano, usque ad hyssopum quae exiens 4e pariete, v 13 [A.V. iv 33], ubi "cedrus" pro vero quod est intelligentiae interno, et "hyssopus" pro vero quod intelligentiae externo. @1 est, cognoscuntur per vera, cumque vera insinuantur, etiam pro illis ut pro immundis et spurcis, horror insinuatur, qui facit ut cum simile recurrit, redeat horrescentia illa, proinde aversatio; ita purificatur homo per vera ut pro media externa; quia purificatio fit per vera ut per media externa, ideo statutum est$ @2 i quae sunt supradictorum amorum$ @3 i et aqua illa per hyssopum aspergebatur$ @4 in$
Arcana Coelestia 6
Passage 7919
#7919 "Et intingetis in sanguine": quod significet sanctum verum quod boni 1innocentiae, constat ex significatione "sanguinis," hic sanguinis agni, quod sit sanctum verum boni innocentiae, de qua supra n. 7846, 7877; quid verum boni innocentiae, videatur n. (x)7877. @1 intelligentiae I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7920
#7920 "Qui in pelvi": quod significet quod in bono naturalis, constat ex significatione "pelvis" quod sit bonum naturalis; per "vasa" enim in genere significantur scientifica quae naturalis, n. 3068, ex causa quia 1illa sunt receptacula influxus boni et veri; et quia per illa significantur scientifica, etiam significatur naturale, nam scientifica sunt naturalis, et naturale est commune receptaculum; in specie autem per vasa ex ligno et ex aere 2significabantur bona naturalis, nam "lignum" est bonum, et quoque "aes"; inde est quod "pelvis" sit bonum naturalis. Sciendum quod aliud intelligatur per bonum naturale, et aliud per bonum naturalis; bonum naturale est quod est homini ex hereditario, 3at bonum naturalis 4est quod ei a Domino per regenerationem; de bono naturali 5, videatur n. 7197. @1 haec$ @2 significabantur altered to significantur$ @3 et I$ @4 quod ei est, est$ @5 i et bono naturalis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7921
#7921 "Et attingere facietis ad superliminare et ad binos postes": quod significet bona et vera naturalis, constat ex significatione "superliminaris" quod sit bonum naturalis, et ex significatione "postium" quod sint vera ejus, de qua n. 7847.
Arcana Coelestia 6
Passage 7922
#7922 "De sanguine qui in pelvi": quod significet sanctum verum quod boni innocentiae in naturali, constat ex significatione "sanguinis," nempe agni, quod sit sanctum verum quod boni innocentiae, de qua 1 n. 7919, et ex significatione "pelvis" quod sit naturale, de qua 2mox supra n. 7920. @1 i supra$ @2 etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7923
#7923 "Et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae": quod significet quod permanebunt in bono quod a vero non spectandum, constat (c)a significatione "non exire" quod sit permanere; ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, 3652, 3720, 7833-7835, 7848; inde patet quod per "vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae" significetur quod permanebunt in bono; quod significetur quod bonum non a vero 1 spectandum, est quia permanere 2in domo est in bono, at "exire ex ostio domus" est a bono ad verum, bonum enim intra 3est, verum autem extra, n. 7910; quid sit spectare a bono ad vera, videatur 4 n. 5895 fin., 5897, 7857; a vero spectare bonum est ab 5externo internum; at a (m)bono spectare verum est ab 6interno externum, nam, ut modo dictum, bonum est interius, verum autem exterius; spectare ex bono verum est secundum ordinem, nam omnis influxus Divinus est per interiora ad exteriora, spectare autem ex vero bonum non est secundum ordinem; quare cum regeneratur homo, tunc vertitur ordo, et bonum seu charitas spectatur primo loco, et verum seu fides secundo.(n) @1 i sit$ @2 intra domum$ @3 sunt, vera$ @4 i supra$ @5 externis interna$ @6 internis externa, bonum enim est interius, et verum exterius, spectare verum ex bono est secundum ordinem, nam omnis influxus fit per interiora, at spectare bonum ex vero est non secundum ordinem; cum regeneratur homo, tunc vertitur ordo, et tunc bonum spectatur primo loco, et verum secundo, hoc est, charitas primo loco et fides secundo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7924
#7924 "Usque ad mane": quod significet ad statum illustrationis, constat ex significatione "mane" quod sit status illustrationis, de qua n. 3458, 3723, 5740, 7860.
Arcana Coelestia 6
Passage 7925
#7925 "Et transibit Jehovah": quod significet praesentiam Divini, constat ex significatione "transire," nempe per terram Aegypti, cum dicitur de Jehovah, quod sit praesentia Divini, de qua supra n. 7869.
Arcana Coelestia 6
Passage 7926
#7926 "Ad infligendum plagam Aegypto": quod significet unde damnatio illis qui 1ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt, constat ex significatione "plagae" quae hic est mors primogenitorum 2, quod sit damnatio illorum qui ab Ecclesia separata a charitate 3, de qua n. 7766, 7778; per "Aegyptum" enim seu "Aegyptios" significantur illi qui in scientia talium quae Ecclesiae, fuerunt, sed qui separaverunt vitam a doctrina, hoc est, charitatem a fide; Aegyptii etiam fuerunt tales, nam scientiam 4rerum quae Ecclesiae illius temporis, quae (t)Ecclesia fuit repraesentativa, habuerunt; sciverunt repraesentationes spiritualium in naturalibus, quae Ecclesiae ritualia tunc constituebant, proinde sciverunt correspondentias, ut evidenter constare potest ab illorum hieroglyphicis, quae erant imagines rerum naturalium quae repraesentabant spiritualia; inde est quod etiam per "Aegyptios" significentur qui 5 in scientia rerum 6 fidei, sed in vita mali; tales in altera vita quoad omnia quae fidei, seu quoad omnia quae Ecclesiae, 7vastantur, et tandem 7damnantur; quae damnatio est quae in sensu interno intelligitur per "mortem primogenitorum in Aegypto." 2 Quia dicitur quod "transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto" et per id significatur praesentia Divini, unde damnatio illorum qui ab Ecclesia in fide separata a charitate, dicendum quomodo hoc se habet: Jehovah seu Dominus non sistit Se praesentem apud illos qui in inferno, ut inferat damnationem, sed usque est praesentia Ipsius quae facit; inferna enim continue cupiunt infestare bonos et quoque continue ambiunt ascendere in caelum, (c)ac deturbare illos qui ibi, sed non altius quam ad illos qui in (t)ultimis terminis caeli sunt eniti possunt; est enim inimicitia quae continue spirat hostilitatem et violentiam; at Dominus jugiter providet ut illi qui 8in ultimis terminis caeli sunt in tuto et quieto sint; hoc fit per praesentiam Ipsius apud illos; infernales tunc cum immittunt se ubi Dominus est praesens, hoc est, in praesentiam Ipsius, se conjiciunt in mala vastationis, et tandem in damnationem; praesentia enim Domini in quam ruunt talia infert, ut prius passim ostensum est; inde patet quod Dominus non Se praesentem apud illos sistat, 9ut illis mala poenae inferat, sed quod illi 10se conjiciant in illa. Ex his patet quod a Domino non nisi quam bonum, et quod omne malum ab ipsis qui in malo sunt, 11ita quod mali 12sibimetipsis inferant vastationes, 13damnationem, et infernum; 14sic constare potest quomodo intelligendum 15 quod "transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto." @1 apud I$ @2 i Aegypti$ @3 i fuerunt$ @4 talium$ @5 i in scientia talium rerum quae Ecclesiae, proinde$ @6 i quae$ @7 Singular in A. S failed to amend after substituting plural subject tales for singular is$ @8 infestantur, et magis qui in terminis coeli, ubi infestationes et hostilitates, in tuto et quieto sint; hoc fit per praesentiam Domini apud illos qui ibi in coelo, infernales cum tunc infestant et insultant, se immittunt ubi Dominus est praesens ac ita conjiciunt se in plagas, hoc est,$ @9 et sic$ @10 ejiciant ad illos, apud quos Dominus praesens est, et sic semet ipso immittunt in dictas illas plagas; inde$ @11 quodque$ @12 semetipsos AI$ @13 damnationes$ @14 ex his nunc$ @15 i est$
Arcana Coelestia 6
Passage 7927
#7927 "Et viderit sanguinem super superliminari et super binis postibus": quod significet apperceptionem sancti veri quod boni innocentiae in naturali, constat a significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; ex significatione "sanguinis" quod sit sanctum verum boni innocentiae, ut supra n. 7919; et ex significatione "superliminaris et binorum postium" quod sint bona et vera naturalis, de qua etiam supra n. 7847.
Arcana Coelestia 6
Passage 7928
#7928 "Et praeteribit Jehovah praeter ostium": quod significet quod fugiet inde damnatio, constat ab illis supra n. 7878, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 7929
#7929 "Et non dabit perditori venire ad domus vestras": quod significet quod falsum et malum quae ab infernis ad voluntatem nullatenus 1accedent, constat ex significatione "non dabit" quod sit quod non accedet; ex significatione "perditoris" quod sit infernum de qua n. 7879, ita falsum et malum quae ab infernis, nam inferna sunt ex falso et malo; et ex significatione "domuum" quod sint illa quae voluntatis, de qua n. 710, 7848; per "domum" enim significatur homo, inde quoque mens ejus, quia homo est homo ex eo quod intelligat verum et velit bonum quae sunt mentis; et quia homo est homo imprimis ex illa parte mentis quae voluntas dicitur, inde quoque per "domum" significatur voluntas 2; sed quid horum 3significatur, ex serie rerum in sensu interno patet. @1 ex his nunc$ @2 i tunc quoque bonum quia hoc voluntatis$ @3 significat$
Arcana Coelestia 6
Passage 7930
#7930 "Ad infligendum plagam": quod significet damnationem quam ipsi sibimet inferunt, constat ex significatione "plagae" quod hic sit damnatio illorum qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt, de qua n. 7879, 7926; quod mali sibimetipsis inferant (x)damnationem, videatur mox supra n. 7926. [a]1. "Et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum": quod significet quod omne hoc erit secundum ordinem Divinum posthac illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "custodire verbum hoc usque aeternum" quod sit quod omne hoc observandum erit posthac; ex significatione ad "statutum" quod sit secundum ordinem, de qua n. 7884; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" 2 quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 4286, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. Per ordinem intelligitur ille ordo qui in caelo a tempore cum Dominus ex Divino Humano Suo incepit disponere omnia in caelo et in terra, quod fuit statim post resurrectionem, Matth. xxviii 18; secundum (t)illum ordinem tunc potuerunt illi qui ab Ecclesia spirituali elevari in caelum, et frui beatitudine aeterna, at non secundum ordinem priorem; Dominus enim prius omnia 3 disposuit per caelum, at postea per 4 Suum Humanum, quod glorificavit et Divinum fecit in mundo; per quod tantum robur 5accessit, ut in caelum elevarentur qui non prius elevari potuerunt; 6tum ut mali ab undequaque recederent et clauderentur in suis infernis; hic ordo est qui intelligitur. @1 7931 I$ @2 i qui hic sunt tibi et filiis tuis,$ @3 i ex Ipso Divino$ @4 i Ipsum$ @5 accessit coelo, ut illuc$ @6 et quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7931
#79311. Vers. 25-28. Et erit quod veneritis ad terram quam dabit Jehovah vobis, quemadmodum locutus est, et custodietis servitium hoc. Et erit quod dixerint ad vos filii vestri, Quodnam servitium hoc vobis? Et dicetis, Sacrificium Paesach hoc Jehovae, quod praeteriverit praeter domos filiorum Israelis in Aegypto, in infligere Illum plagam Aegypto, et domos nostras liberaverit; et inflexit se populus, et incurvavit se. Et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni, ita fecerunt. "Et erit quod veneritis ad terram quam dabit Jehovah vobis" significat ad caelum, quod a Domino illis: "quemadmodum locutus est" significat secundum promissionem in Verbo: "et custodietis servitium hoc" significat cultum propter liberationem: "et erit quod dixerint ad vos filii vestri" significat interiorem perceptionem veri quae conscientiae: "Quodnam servitium hoc vobis?" significat cum in cultu: "et dicetis" significat cogitationem: "Sacrificium Paesach hoc Jehovae" significat cultum Domini propter liberationem: "quod praeteriverit praeter domos Israelis" significat quod damnatio aufugeret a bonis in quibus detenti sunt a Domino: "in Aegypto" significat cum in propinquitate ad malos: "in infligere Illum plagam Aegypto" significat cum damnati illi qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt: "et domos nostras liberaverit" significat quod usque ad illos, quia in bono a Domino, nihil damnabile: "et inflexit se populus, et incurvavit se" significat humiliationem oris et cordis: "et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni" significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali oboedirent vero Divino: "ita fecerunt" significat actum ex voluntate. @1 7932 I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7932
#79321. "Et erit quod veneritis ad terram quam dabit Jehovah vobis": quod significet ad caelum, quod a Domino illis, constat a significatione "terrae," hic "terrae Canaanis," ad quam venturi, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1607, 1866, 3038, 3481, 3705, 4116, 4240, 4447, 5757; filii enim Israelis repraesentabant illos qui ab Ecclesia spirituali, 2et in mundo ante Adventum Domini fuerunt, (c)ac non salvari potuerunt nisi per Dominum, (c)et ideo conservati fuerunt ac detenti in terra inferiore ubi interea infestati sunt ab infernis quae circumcirca; cum itaque Dominus in mundum venit ac Humanum in Se Divinum fecit, tunc, cum resurrexit, illos qui ibi conservati et detenti fuerunt, liberavit, ac eos, postquam tentationes subierunt, in caelum elevavit; haec sunt quae in sensu 3interno continentur in Libro 2 Moschis seu Exodo; per (x)"Aegyptios" significantur illi qui infestarunt; per eductionem inde significatur liberatio; per vitam quadraginta annorum in deserto tentationes et per introductionem in terram Canaanem elevatio in caelum, videantur quae de his prius n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, memorata sunt. Ex his patet quod per "cum veneritis in terram" significetur ad caelum quod a Domino illis. @1 Not numbered in I$ @2 qui$ @3 interiore$
Arcana Coelestia 6
Passage 7933
#7933 "Quemadmodum locutus est": quod significet secundum promissionem in Verbo, constat ex significatione "loqui" cum dicitur a Domino de caelo ad quod venturi qui ab Ecclesia spirituali, quod sit promissio in Verbo; in sensu enim interno Verbi, tam in Libris Moschis quam apud Prophetas, agitur de liberatione illorum qui ante Adventum Domini detenti fuerunt in terra inferiore, (c)ac infestati a malis, deque elevatione illorum in caelum, ac intellecti ibi sunt per "filios Israelis"; haec promissio est quae significatur hic per "quemadmodum locutus Jehovah." 2 Quod Dominus passim dicat quod in Ipso consummanda et consummata sint omnia quae in scriptura, involvunt illa quae in sensu interno Verbi sunt, nam ibi agitur unice de regno Domini, ac in supremo sensu de Ipso Domino; sicut quae apud Lucam, Jesus dixit discipulis: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quod oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moschis et Prophetis et Psalmis de Me; tunc aperuit eorum mentem, ut intelligerent scripturas, xxiv 44, 45: apud eundem, Ecce ascendimus in Hierosolymam ubi perficientur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis, xviii 31: et apud Matthaeum, Nolite putare quod venerim ad solvendum Legem et Prophetas; non veni ad solvendum sed ad implendum. Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum aut unum 1corniculum non praeteribit in Lege donec omnia fiant, 2 v 17, 18; haec, et quae Dominus alibi dicit de impletione Legis seu Scripturae, 3 involvunt, ut dictum est, illa quae de Ipso in sensu interno praedicta sunt; in illo sensu omnia et singula usque ad 3unumquodvis iota, 4seu ad quemlibet minimum apicem, agunt de Domino; 5quare dicitur quod "iota unum aut corniculum unum, non praeteribit in Lege donec omnia fiant": et apud Lucam, Facilius est caelum et terram transire quam Legis unum 1apicem cadere, xvi 17; qui non scit quod singula usque ad omnium minima in sensu interno de Domino et de Ipsius regno agant, et quod inde 6Verbum sit sanctissimum, nequaquam comprehendere potest quid hoc, quod non unus apex cadet" nec "unum iota aut corniculum praeteribit" et quod "facilius sit ut caelum et terra transeat"; nam illa quae in sensu externo exstant 7non apparent tanti; (m)textus autem internus tam continens est ut ne quidem vocula absque 8 interruptione seriei 9omissa esse potuerit.(n) @1 Gk (keraia)$ @2 i Matth.$ @3 quodlibet$ @4 ac$ @5 quapropter$ @6 sit sanctum Verbi$ @7 apparet sicut non tanti, (m)cum tamen textus$ @8 i aliqua$ @9 omitti queat$
Arcana Coelestia 6
Passage 7934
#7934 "Et custodietis servitium hoc": quod significet cultum propter liberationem, constat ex significatione "custodire" quod sit quod observandum, ut supra n. 7930[a], et ex significatione "servire" 1aut "servitii" quod sit cultus Domini. @1 ac$
Arcana Coelestia 6
Passage 7935
#7935 "Et erit quod dixerint ad vos filii vestri": quod significet interiorem perceptionem veri quae conscientiae, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua supra n. 7913; et ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; quod sit perceptio interior quae conscientiae, est quia agitur de statu posthac seu futuro illorum qui ab Ecclesia spirituali, et liberati a Domino, quod mentibus illorum insidebit 1id verum, quod salvatio illorum unice accepta debeatur Domino; hujus veri perceptio est conscientiae; qui enim ab Ecclesia spirituali sunt non perceptionem 2 habent prout 3illi qui ab Ecclesia caelesti, sed loco illius habent conscientiam. (s)Conscientia apud illos nascitur et formatur ex veris Ecclesiae in qua nati sunt, quae in pueritia et postea hauserunt et vita confirmarunt, et sic fidei facta sunt; secundum illa vera agere est secundum conscientiam, et contra illa agere est contra conscientiam; insident memoriae interiori sicut inscripta, et demum quasi illa quae in infantia impressa sunt, quae apparent postea prorsus familiaria et sicut innata; quemadmodum 4sunt loquelae, cogitationes, reminiscentiae, reflexiones variae, et in externis gressus, gestus, vultus, et plura, in quae homo non nascitur sed per consuetudines inducitur; cum vera quae fidei ita quoque impressa sunt, quod fit in interiore homine, tunc illa similiter familiaria fiunt, (c)et demum sicut 5innata agunt hominem ad cogitandum, volendum, et agendum secundum illa; hoc vitae vocatur conscientia, estque vita 6hominis spiritualis quae tanti aestimanda 7quanti sunt vera genuina quae fidei, ex quibus cogitat, et quantum sunt bona genuina quae charitatis, ex quibus agit, tum quantum illa ducunt. Ex sequentium serie etiam patet quod per illa verba 8significetur perceptio interior quae conscientiae.(s) @1 Before mentibus$ @2 i de vero$ @3 coelestes$ @4 All singular$ @5 connata$ @6 ejus$ @7 I which is obviously corrupt reads: quantum vera sunt bona genuina quae fidei, ex quibus cogitat, et quantum sunt bona genuina quae charitatis, ex quibus agit; quantum illa dicunt et$ @8 significatur after conscientiae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7936
#7936 "Quodnam servitium hoc vobis?": quod significet cum in cultu, nempe quod tunc perceptio quae conscientiae, constat ex significatione "servitii" quod sit cultus, ut supra n. 7934.
Arcana Coelestia 6
Passage 7937
#7937 "Et dicetis": quod significet cogitationem, constat ex significatione "dicere" quod sit cogitatio, de qua n. 3395, 7094; quod "dicere" hic sit cogitatio, est quia per "dicere" mox supra n. 7935 significata est perceptio quae conscientiae, 1et hic est responsum, quod ad perceptionem quae conscientiae est cogitatio. @1 ibi quod dixerint filii, hic quod responderent seu dicerent illi, est enim cogitatio sicut responsum ad perceptionem quae conscientiae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7938
#7938 "Sacrificium Paesach hoc Jehovae": quod significet cultum Domini propter liberationem, constat ex significatione "sacrificii" quod sit cultus, de qua n. 922, 6905; et ex significatione "Paesach 1 "quod sit praesentia Domini et liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7093 fin., 7867. @1 i Jehovae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7939
#7939 "Quod praeteriverit praeter domos Israelis": quod significet quod damnatio aufugeret a bonis in quibus detenti sunt a Domino, constat (c)a significatione (x)praeteribit Jehovah" quod sit quod fugiet inde damnatio, ut supra n. 7878, 7928; ex significatione "domuum 1 "quod sint bona, de qua n. 3652, 3720, 4982, 7833-7835; et ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius. Quod dicatur quod in bonis detenti sint a Domino, est quia cum transibant per loca damnationis seu inferna, quod factum cum liberati, tunc detenti fuerunt in bono a Domino; ob hunc finem (x)praeparati sunt, praeparationis illius processus describitur per statuta de sanguine, deque agno paschali, 2et ejus esu, de quibus in vers. hujus capitis, 3-11, 15-20, 22, 43-48; quod cum liberati, loca damnationis seu inferna transirent, videbitur in sequentibus. @1 i Israelis$ @2 ejusque esu, et pluribus, de quibus hactenus, videatur n. 7878$
Arcana Coelestia 6
Passage 7940
#7940 "In Aegypto": quod significet cum in propinquitate ad malos, constat ex significatione "Aegyptiorum" quod sint mali qui infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; inde per "Aegyptum" significatur status seu locus ubi illi; quod in propinquitate, patet, quia in terra Goschen 1; ut sciatur quomodo haec se habent, videantur (x)quae supra n. 7932 dicta sunt. @1 i in Aegypto; haec propinquitas est, quae significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7941
#7941 "In infligere Illum plagam Aegypto": quod significet cum damnati illi qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt, constat ex significatione "infligere plagam Aegypto" quod sit damnatio illorum qui in fide separata a charitate, de qua n. 7766, 7778, 7926.
Arcana Coelestia 6
Passage 7942
#7942 "Et domos nostras liberaverit": quod significet quod usque ad illos, quia in bonis a Domino, nihil damnabile, constat ex illis quae supra n. 7939 explicata sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7943
#7943 "Et inflexit se populus, et incurvavit se": quod significet humiliationem oris et cordis, constat ex significatione "inflectere se" quod sit humiliatio exterior, ita oris, et ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio interior, ita cordis, de quibus n. 5682, 7068.
Arcana Coelestia 6
Passage 7944
#7944 "Et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni": quod significet quod illi qui ab Ecclesia spirituali 1oboedirent vero Divino, constat ex significatione "ire et facere" quod sit oboedire; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua 2saepius; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint verum Divinum, "Moscheh" internum et "Aharon" externum, de qua n. 7089, 7382. @1 obedient I$ @2 saepe prius$
Arcana Coelestia 6
Passage 7945
#7945 "Ita fecerunt": quod significet actum ex voluntate, constat ex eo quod repetito dicatur "fecerunt" et quod tunc prius significet actum ex intellectu, hoc autem ex voluntate; in Verbo enim commune est quod quasi repetitiones binae unius rei sint; sed unum se refert ad verum quod intellectus, et alterum ad bonum quod voluntatis; causa est ut in singulis Verbi sit conjugium caeleste, quod est boni et veri, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 5138, 5502, 6343; ac in supremo sensu conjugium Divinum, quod est Divini Boni 1in Domino, ac Divini Veri procedentis ab Ipso, n. 3004, 5502, 6179; ex quibus etiam constare potest quod Verbum sit sanctissimum. @1 Domini$
Arcana Coelestia 6
Passage 7946
#7946 Vers. 29-34. Et factum in media nocte, et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae [, et omne primogenitum bestiae]. Et surrexit Pharao nocte illa, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii, et fuit clamor magnus in Aegypto, quia nulla domus ubi non mortuus. Et vocavit Moschen et Aharonem noctu, et dixit, Surgite, exite e medio populi mei, etiam vos, etiam filii Israelis, et ite, servite Jehovae, secundum loqui vos. Etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite, quemadmodum locuti estis, et ite, et benedicatis etiam mihi. Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra, quia dixerunt, Omnes nos morimur. Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur, mactrae illorum ligatae in vestibus illorum super humero illorum. "Et factum in media nocte" significat statum meri falsi ex malo: "et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti" significat damnationem fidei separatae a charitate: "a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius" significat vera falsificata fidei quae primo loco: "usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae" significat vera falsificata fidei quae postremo loco: "et omne primogenitum bestiae" significat bonum fidei adulteratum: "et surrexit Pharao nocte ista, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii" significat quod damnati omnes et singuli cum in merum falsum a malo immissi sunt, apperciperent aversationem (c)et timorem pro illis qui ab Ecclesia spirituali: "et fuit clamor magnus in Aegypto" significat lamentationem interiorem: "quia nulla domus ubi non mortuus" significat quia nullus non damnatus 1: "et vocavit Moschen et Aharonem noctu significat affluxum veri a Divino in statu illo: "et dixit, Surgite, exite e medio populi mei" significat quod discederent ab illis: "etiam vos, etiam filii Israelis" significat cum vero illorum a Divino, et cum vero per quod bonum, et cum vero quod ex bono: "ite, servite Jehovae" significat ut colant Dominum: "secundum loqui vos" significat secundum voluntatem: "etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite" significat charitatis bona interiora et exteriora: "quemadmodum (x)locuti estis" significat secundum voluntatem: "et ite" significat ut omnino discedant: "et benedicatis etiam mihi" significat ut intercedant: "et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra" significat quod ex 2aversatione et timore urgerent ut discederent: "quia dixerunt, Omnes nos morimur significat sic infernum illis: "et portavit populus massam suam antequam fermentaretur" significat statum primum veri ex bono, in quo nihil falsi: "mactrae illorum ligatae in vestibus illorum" significat jucunda affectionum adhaerentia veris: "super humero illorum" significat secundum omnem potentiam. @1 i (domus pro mente)$ @2 aversione I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7947
#7947 "Et factum in media nocte": quod significet statum meri falsi ex malo, constat ex significatione "mediae noctis" quod sit devastatio totalis, de qua n. 7776, hoc est, privatio omnis boni et veri, unde status meri falsi ex malo; quod 1sit status mali, videatur n. 2353, 6000, 7870. @1 non sit status mali AI. Comparison with s cited suggests that non sit nisi status mali was possibly intended.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7948
#7948 "Et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti": quod significet damnationem fidei separatae a charitate, constat ex (x)significatione "percutere" quod sit damnatio, ut n. 7871; et ex significatione "primogeniti in terra Aegypti" quod sit fides separata a charitate, de qua n. 7039, 7766, 7778.
Arcana Coelestia 6
Passage 7949
#7949 "A primogenito Pharaonis sessuro super throno illius": quod significet vera falsificata fidei quae primo loco, constat ex illis quae n. 7779 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7950
#7950 "Usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae": quod significet vera falsificata fidei quae postremo loco, constat ex significatione "primogeniti in terra Aegypti" quod sit fides separata a charitate, ut mox supra n. 7948, ita quoque verum fidei falsificatum, de quo sequitur; et ex significatione "captivi qui in domo foveae" quod sint qui postremo loco, opponitur enim 1 "primogenito Pharaonis sessuro super throno illius," per quod significatur verum fidei falsificatum quod primo loco, n. 7779, 7949; per "captivum in domo foveae" in spirituali sensu proximo intelligitur qui in sensuali corporeo est, ita in mera caligine de veris et bonis, quia ne quidem in facultate percipiendi, sicut qui in sensuali interiore sunt; inde est quod significentur qui in postremo loco sunt. 2 Quod "primogenitum in terra Aegypti" sit verum fidei falsificatum, est quia "primogenitum Aegypti" est fides separata a charitate, n. 7948; qui in hac fide sunt in mero tenebroso et caliginoso sunt de veris quae fidei, in nulla enim luce possunt esse, ita non in aliqua perceptione quid verum et num verum; omnis enim lux spiritualis venit per bonum a Domino, ita per charitatem, nam bonum charitatis est sicut flamma ex qua lux; bonum enim est amoris, et amor est ignis spiritualis, ex quo illustratio; qui credit quod qui in malo vitae sunt etiam in illustratione quoad vera fidei possint esse, maximopere fallitur; possunt in statu confirmationis esse, hoc est, (x)possunt confirmare doctrinalia Ecclesiae suae, et hoc quandoque 2sollerter et ingeniose, sed non possunt videre num quae confirmant sint vera vel non; quod confirmari queat etiam falsum usque (x)ut appareat sicut verum; et quod non sapientis sit confirmare sed videre num 3ita sit, videatur n. 4741, 5033, (x)6865, 7012, 7680. 3 Qui itaque in malo quoad vitam est, is in falso sui mali est, et verum, utcumque scit illud, non credit; quandoque putat se credere sed fallitur; quod non credat, dabitur ei scire in altera vita quando percipere ejus redigitur ad concors cum velle ejus, tunc verum inficiabitur, aversabitur, et respuet, et quod contrarium est, hoc est, falsum agnoscet pro vero; 4 inde nunc est quod qui in fide separata a charitate sunt non possint 5aliter quam vera quae fidei falsificare 6. @1 i primogenitum ejus$ @2 dextre$ @3 d ita sit i verum sit$ @4 i et$ @5 non$ @6 i qui in scientia fidei et in vita mali intra Ecclesiam sunt non possunt credere, quod apud se falsificent vera, sed quod ita sit, scient in altera vita$
Arcana Coelestia 6
Passage 7951
#7951 "Et omne primogenitum bestiae" significat bonum fidei 1adulteratum, ut prius n. 7781. @1 falsificatum AI$
Arcana Coelestia 6
Passage 7952
#7952 "Et surrexit Pharao nocte ista, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii": quod significet quod damnati omnes et singuli cum in merum falsum (c)ex malo immissi sunt, apperciperent aversationem (c)et timorem pro illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "noctis" quod sit status meri falsi ex malo, ut supra n. 7947, et inde damnatio; sive enim dicas statum meri falsi ex malo, sive 1damnationem, idem est, nam qui in illo statu sunt damnati sunt; ex significatione "Pharaonis, servorum illius, et omnium Aegyptiorum" quod sint omnes et singuli; quod etiam significetur quod apperciperent aversationem ac timorem pro illis qui ab Ecclesia spirituali, patet a sequentibus; nam vocavit Pharao Moschen et Aharonem, et dixit quod abirent e medio populi sui; et 2Aegyptii expulerunt illos, vers. 39. @1 damnationis$ @2 quod Aegyptii expellerent$
Arcana Coelestia 6
Passage 7953
#7953 "Et fuit clamor magnus in Aegypto" significat lamentationem interiorem, ut n. 7782, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7954
#7954 "Quia nulla domus ubi non mortuus": quod significet quia nullus non damnatus, constat ex significatione "nulla non domus" quod sit nullus non ibi; et ex significatione "mortui" quod sit damnatus, de qua n. 5407, 6119, 7494, 7871.
Arcana Coelestia 6
Passage 7955
#7955 "Et vocavit Moschen et Aharonem noctu": quod significet affluxum veri a Divino in statu illo, constat ex significatione "vocavit" quod sit praesentia et influxus, de qua n. 6177, 6840, 7390, 7451, 7721, hic affluxus, quia dicitur de illis qui in statu damnationis, hoc est, qui in statu meri falsi ex malo; illi non interius aliquem influxum veri et boni recipere possunt, sed exterius, quod est affluxus; ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827; verum a Divino dicitur, non verum Divinum, quia praedicatur de illis qui in damnatione; et ex significatione "noctu" quod sit status damnationis, de qua supra n. 7851, 7870.
Arcana Coelestia 6
Passage 7956
#7956 "Et dixit, Surgite, exite e medio populi mei": quod significet quod discederent, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 7957
#7957 "Etiam vos, etiam filii Israelis": quod significet cum vero 1illorum a Divino, et cum vero per quod bonum, et cum vero quod ex bono, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum a Divino, de qua mox supra n. 7955; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe, ita qui in vero per quod bonum, et in vero quod ex bono; Ecclesia enim spiritualis distinguitur ab Ecclesia caelesti in eo quod per verum quod fidei introducatur in bonum quod charitatis, ita quod pro essentiali habeat verum; initiatio fit per verum, nam per id instruuntur quid faciendum, et cum faciunt 2id verum vocatur id bonum; ex hoc bono dein cum initiati sunt, vident vera secundum quae iterum agant; inde patet, 3 sive dicas 4illos qui ab Ecclesia spirituali, sive illos qui in vero per quod bonum et in vero quod ex bono, idem sit. @1 illo I$ @2 illud vocatur bonum$ @3 i quod$ @4 Ecclesiam spiritualem, sive verum per quod bonum, et verum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7958
#7958 "Ite, servite Jehovae": quod significet ut colant Dominum, constat ex significatione "servire" quod sit colere; quod per "Jehovam," ubi in Verbo nominatur, intelligatur Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, 6303, 6905.
Arcana Coelestia 6
Passage 7959
#7959 "Secundum loqui vos": quod significet secundum voluntatem, constat ex significatione "loqui" quod sit voluntas, de qua n. 2626.
Arcana Coelestia 6
Passage 7960
#7960 "Etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite": quod significet charitatis bona interiora et exteriora, constat ex significatione "gregum" quod sint bona charitatis interiora; et ex significatione "armentorum" quod sint bona charitatis exteriora, de quibus n. 2566, 5913, 6048.
Arcana Coelestia 6
Passage 7961
#7961 "Quemadmodum locuti estis" significat secundum voluntatem, ut mox supra n. (x)7959.
Arcana Coelestia 6
Passage 7962
#7962 "Et ite": quod significet ut omnino discedant, constat ex significatione "ire" seu "abire" quod sit discedere; et quia iterum dicitur, significatur quod omnino discederent.
Arcana Coelestia 6
Passage 7963
#7963 "Et benedicatis etiam mihi": quod significet ut intercedant, constat ex significatione "benedicere" quod sit intercedere, nam benedicere hic significat 1ut supplicarent pro illo; quod supplicare pro Pharaone sit intercedere, videatur n. 7396, (x)7462. @1 ut supplicarent altered to supplicare$
Arcana Coelestia 6
Passage 7964
#7964 "Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra": quod significet quod ex aversatione et timore urgerent ut discederent, constat ex significatione "invalescere super populum festinando dimittere illos" quod sit urgere ut discederent; quod ex aversatione et timore, patet, nam qui in mero falso ex malo sunt illos qui in vero 1ex bono aversantur adeo ut ne quidem praesentiam illorum sustinere possint; inde est quod qui in malo sunt se dejiciant in infernum profunde secundum mali quale et quantum ut procul sint a bono, et hoc non solum ex aversatione sed etiam ex timore, nam in praesentia boni cruciantur. @1 et$
Arcana Coelestia 6
Passage 7965
#7965 "Quia dixerunt, Omnes nos morimur": quod significet sic infernum illis, constat ex significatione "mori" quod sit infernum; quod "mors" in spirituali sensu sit infernum, videatur n. 5407, 6119.
Arcana Coelestia 6
Passage 7966
#7966 "Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur": quod significet statum primum veri ex bono, in quo nihil falsi, constat ex significatione "massae" quod sit verum ex bono; per "farinam" enim et "similaginem" significatur verum, per "massam" quae inde 1 veri bonum, et per panem qui ex massa" significatur bonum amoris; cum per panem (m)significatur bonum amoris, per reliqua, nempe per massam et per farinam, significantur in suo ordine 2bona et vera; quod "panis" sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915;(n) et ex significatione "antequam fermentaretur" quod sit in quo nihil falsi; quod "fermentum" sit falsum, videatur supra n. 7906. 2 Quod hic status primus sit, nempe 3cum liberati, patet, quia dicitur quod "populus portavit massam illam," ita cum exirent; status autem secundus describitur vers. seq. 39, per quod 4coxerint massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, per quae significatur quod ex vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi; sunt hi bini status in quibus illi qui ab Ecclesia spirituali, 5cum in bono, tenentur a Domino: primus quod ex bono quod voluntatis videant et cogitent verum; alter 6quod ex conjugio illo boni et veri producant vera quae per velle illa et facere illa iterum fiunt bona, et sic porro continue; sunt veri tales productiones et derivationes apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; hoc in mundo spirituali sistitur repraesentative sicut arbor cum foliis et 7 fructibus; folia ibi sunt vera, fructus sunt bona veri, 8semina sunt ipsa bona ex quibus reliqua.(n) @1 i significatur$ @2 vera et bona$ @3 liberationis$ @4 coxerunt$ @5 Before illi$ @6 est, ut$ @7 i cum$ @8 ipsa semina sunt intima bona$
Arcana Coelestia 6
Passage 7967
#7967 "Mactrae illorum ligatae in vestibus illorum": quod significet jucunda affectionum adhaerentia veris, constat ex significatione "mactrarum" quod sint jucunda affectionum, de qua n. 7356; ex significatione "ligari" quod sit adhaerere; et ex significatione "vestium" quod sint vera, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, 6918. Quid jucunda affectionum adhaerentia veris, dicendum: omnia vera quae apud hominem intrant conjuncta sunt cum aliquo jucundo, nam vera absque jucundo non sunt alicujus vitae; ex jucundis quae conjuncta veris, cognoscitur quomodo se habet cum veris apud hominem; si 1jucunda malarum affectionum sunt, tunc male se habet; si autem 2jucunda bonarum affectionum, bene se habet; angeli enim qui apud hominem influunt continue cum affectionibus bonis, ac tunc excitant vera quae illis conjuncta sunt; similiter vicissim, si vera bonis affectionibus 3non conjuncta sunt, tunc in vanum laborant angeli 4excitare illa quae fidei et charitatis (d)sunt 5. Ex his constare potest quid intelligitur per jucunda affectionum adhaerentia veris, quae significantur per quod "mactrae ligatae in vestibus illorum." @1 malae affectiones$ @2 bonae affectiones$ @3 Before bonis$ @4 After charitatis$ @5 i nam si affectiones malae adjunctae sunt, tunc vera, quibus adhaerent, excitantur a malis spiritibus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7968
#7968 "Super humero illorum": quod significet secundum omnem potentiam, constat ex significatione "humeri" quod sit omnis potentia, de qua n. 1085, 4931-4937.
Arcana Coelestia 6
Passage 7969
#7969 Vers. 35, 36. Et filii Israelis fecerunt secundum verbum Moschis, et petierunt ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et vestes. Et Jehovah dedit gratiam populi in oculis Aegyptiorum, et commodaverunt illis, et eripuerunt Aegyptiis. "Et filii Israelis fecerunt secundum verbum Moschis" significat quod oboedirent vero Divino: "et petierunt ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et vestes" significat scientifica veri et boni adempta malis qui ab Ecclesia, addicanda bonis qui inde: "et Jehovah dedit gratiam populi in oculis Aegyptiorum" significat timorem illorum qui damnati pro illis qui ab Ecclesia spirituali: "et commodaverunt illis" significat quod transferrentur: "et eripuerunt Aegyptiis" significat quod qui in damnatione a talibus prorsus devastati essent.
Arcana Coelestia 6
Passage 7970
#7970 Haec quoad singula explicare supersedetur, quia prius bis explicata sunt, nempe ad Exod. iii 21, 22, 1 n. (x)6914-6920; et ad xi 2, 3, 1 n. 7768-7773. @1 i videatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7971
#7971 Vers. 37-39. Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth, quasi sescenta milia peditum virorum, praeter infantem. Et etiam turba mixta multa ascendit cum illis, et grex et armentum acquisitio gravis valde. Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari, et etiam viaticum non fecerunt sibi. "Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth" significat statum primum discessionis et quale: "quasi sescenta milia peditum virorum" significat omnia veri et boni fidei in uno complexu: "praeter infantem" significat bonum innocentiae: "et etiam turba mixta multa" significat vera et bona quae non genuina: "ascendit cum illis" significat quae adjuncta: "et grex et armentum acquisitio gravis valde" significat bonum acquisitum per verum, interius et exterius, copia multa: "et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas" significat quod ex vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi: "quia non fermentata" significat quia in vero ex bono nihil falsi inesset: "quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari" significat 1quoniam remoti ab illis qui in falso ex malo erant: "et etiam viaticum non fecerunt sibi" significat quod non aliam sustentationem a vero et bono secum haberent. @1 quia I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7972
#7972 "Et profecti filii Israelis 1de Raamses ad Succoth": quod significet statum primum discessionis et quale, constat ex significatione "proficisci" quod sint vitae ordo et instituta, de qua n. 1293, 3335, 4882, 5493, (x)5605; inde "profectiones filiorum Israelis," de quibus in Exodo, sunt status vitae et eorum mutationes a primo ad ultimum; hic itaque per "profectionem a Raamses ad Succoth" significatur status primus et ejus quale; 2nomina enim locorum, sicut etiam personarum, omnia significant res et earum quale, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, 3422, 4298, 4310, 4442, (x)5095, 6516 3. @1 a AI$ @2 quod nomina personarum et locorum in Verbo, omnia significent$ @3 i, hic itaque per Raamses ad Succoth statum primum discessionis, et quale$
Arcana Coelestia 6
Passage 7973
#7973 Quasi sescenta milia peditum virorum": quod significet omnia veri et boni fidei in uno complexu, constat ex significatione numeri "sescentorum milium" quod sint omnia fidei in uno complexu, exsurgit enim hic numerus ex sex et quoque ex duodecim, et duodecim significant omnia fidei et charitatis, n. 577, 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913; inde est quod filii 1Jacobi fuerint duodecim, et quod posteri illorum distincti in totidem tribus, et quoque quod a Domino assumpti sint duodecim discipuli, ut nempe 2repraesentarent omnia fidei et charitatis; de tribubus, videatur n. 3858, 3862, (x)3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6640, 7836, 7891; de discipulis, n. 3354, 3488, 5858 fin., 6397; quod hic "sescenta milia" significent similia, 2 est quia numerus major et minor, seu multiplicatus ac divisus, simile 3involvit cum simplicibus ex quibus, n. 5291, 5335, (x)5708; hoc patet manifeste ex numero duodecim, hic sive divisus sit in sex, vel multiplicatus in septuaginta duo, vel in 144, hoc est, duodecim in duodecim, vel in 12000, vel in 144000, simile significat, ut 144000 apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quattuor milia, obsignati ex omni tribu Israelis; ex tribu unaquavis duodecim milia, Apoc. vii 4, 5, seq.; hic per "filios Israelis" non intelliguntur filii Israelis, 4 non per "tribus" tribus, nec per "numerum" numerus, sed talia quae sunt in sensu interno, 5nempe omnia fidei et charitatis, 6et sic per unamquamvis tribum in specie, unum genus vel una classis, secundum illa quae ad Gen. xxix et xxx explicata sunt: similiter apud eundem, 3 Ecce Agnus stans super monte Sionis, et cum Ipso 144000 habentia nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis; canebant canticum novum coram throno, et nemo poterat discere canticum nisi 144000 empti de terra; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno, xiv 1, 3, 4; ex hac descriptione patet quod qui in 7 charitate sunt intelligantur per 144000; et quoque patet quod numerus ille modo designet statum et quale; numerus enim ille designat simile cum duodecim, nam existit ex 12000 8et 12 in se multiplicatis: similiter ac numerus minor 144, qui est duodecies duodecim, apud eundem, 4 Mensus est murum sanctae Hierosolymae descendentis a Deo e caelo, 144 cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 2, 17; quod "murus sanctae Hierosolymae" non sit murus in sensu spirituali sed quod sit verum fidei defendens illa quae Ecclesiae, videatur n. 6419; inde quoque dicitur fuisse illum "144 cubitorum"; quod ita sit, manifeste patet, nam dicitur quod "mensura illa sit hominis, hoc est, angeli"; per "hominem" et per "angelum" significatur omne veri et boni fidei; 5 et quoque patet ex duodecim lapidibus pretiosis ex quibus fundamentum muri, et ex duodecim portis, quarum unaquaevis erat margarita, ibid. vers. 19-21; per "lapides" enim "pretiosos" significantur vera fidei quae ex bono charitatis, n. 643, 3720, 6426; similiter per "portam" et quoque per "margaritam"; inde nunc constat quod numerus minor et major (t)involvat simile cum numero simplici ex quo 9ille; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175. 6 Ex his nunc videri potest quod numerus "sescentorum milium virorum" exeuntium ex Aegypto significet etiam talia; quod hic numerus talia significet, vix aliquis credere potest ex causa quia historicum est, ac omne historicum mentem in sensu externo continenter tenet et a sensu interno abstrahit; sed usque numerus ille etiam talia significat, nam ne quidem est vocula, immo nec unum iota aut unus apex in Verbo qui non in se sanctus est, quia in se sanctum involvit; quod in solo historico non sanctum sit, nullus non videt. @1 Israelis distincti fuerint in duodecim tribus$ @2 After charitatis$ @3 involvat$ @4 i et$ @5 per numeros illos intelliguntur$ @6 per quamvis$ @7 i fide et$ @8 in$ @9 ita quod sexcenta millia virorum exeuntium ex Aegypto, involvant etiam talia; quod hic numerus talia involvat, vix aliquis credere potest, ex causa quia historicum est, ac historicum in Verbo mentem in se tenet, et a sensu interno abstrahit, sed usque talia significant$
Arcana Coelestia 6
Passage 7974
#7974 "Praeter infantem": quod significet bonum innocentiae, constat ex significatione "infantis" quod sit bonum innocentiae, de qua n. 430, 1616, 2126, 2305, 3183, 3494, 4797, 5608.
Arcana Coelestia 6
Passage 7975
#7975 "Et etiam turba mixta multa": quod significet bona quae non genuina, constat ex significatione "turbae mixtae" quod sint bona non genuina, nam cum per "filios Israelis" repraesentantur 1bona et vera genuina, quae sunt Ecclesiae spiritualis, n. (x)7957, per "turbam mixtam" comitantem illos significantur vera et bona non genuina; cum illis enim qui ab Ecclesia spirituali ita se habet: sunt bona et vera illis genuina et sunt bona et vera non genuina; spiritualis enim Ecclesiae homo nullam habet perceptionem boni et veri, sed pro bono et vero agnoscit et credit quae doctrinalia Ecclesiae suae docent; inde est quod in permultis veris non genuinis sit, consequenter etiam in bonis similibus, nam bona suum quale a veris habent; quod spirituales sint in perpluribus veris non genuinis, videatur n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3240, 3241, 3246, 3833, 4402, 4788, 5113, 6289, 6500, 6639, 6865, 6945, 7233; quod inde illis 2bona non pura sint, n. 6427; 3sed usque tenentur illi a Domino in bonis maxime genuinis, quod fit per influxum per interiora, n. 6499, et tunc vera et bona non genuina inde separantur et rejiciuntur ad latera; haec sunt quae significantur per "turbam mixtam multam valde." 2 (m)Similiter per illam significantur qui ab Ecclesia sunt sed non intra illam, ut gentiles qui in oboedientia et mutua charitate inter se vivunt; illis nec vera genuina sunt quia non habent Verbum; hi quoque, 4ut et ipsa vera non genuina, significantur per "turbam multam" apud Johannem,(n) Audivi numerum obsignatorum, centum quadraginta quattuor milia, obsignati ex omni tribu Israelis: post haec vidi, cum ecce turba multa quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram throno, et coram Agno, induti stolas albas, et palmae in manibus illorum, Apoc. vii 4, 9. @1 vera et bona$ @2 vera I$ @3 sed qui per regenerationem acceperunt a Domino facultatem recipiendi bonum et verum, a Domino tenentur$ @4 tum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7976
#7976 "Ascendit cum illis": quod significet quae adjuncta, constat ex significatione "ascendere cum illis" cum dicitur de bonis et veris, quod sit quod 1 adjuncta, nam vera et bona non genuina separantur quidem a bonis et veris genuinis apud hominem spiritualem, sed non auferuntur; remanent adjuncta a latere quo rejecta, n. 7975 fin. Similiter se habet cum Ecclesia Domini inter gentes 2quibus vera non genuina; illae in caelo etiam adjunctae sunt illis qui in veris et bonis genuinis sunt. @1 i sunt$ @2 ubi non vera genuina; (m)sunt in coelo adjunctae illis qui in bonis genuinis sunt(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 7977
#7977 "Et grex et armentum acquisitio gravis valde": quod significet bonum acquisitum per verum, interius et exterius, copia multa, constat ex significatione "gregis" quod sit bonum interius, et ex significatione "armenti" quod sit bonum exterius, de quibus n. 2566, 5913, 6048, 7960; quod acquisitum sit, significatur per "acquisitionem"; omne enim bonum apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt acquisitum est per verum; nam absque vero quod fidei non sciunt quid verum spirituale nec quid bonum spirituale; verum quidem civile, tum verum morale, et eorum bona, scire possunt quia haec sunt congrua 1rebus quae in mundo, inde quoque illorum perceptionem habent; at verum spirituale et bonum ejus non illis quae in mundo congrua sunt, immo in pluribus prorsus ab illis 2abeunt, quare de illis instruendi sunt. Haec dicta sunt ut sciatur quod omne bonum apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt acquirendum sit per verum; quod "gravis valde" sit copia multa, patet. @1 illis$ @2 dissentiunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7978
#7978 "Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas": quod significet quod ex 1vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi, constat ex significatione "coquere" cum dicitur de 2vero boni, quod significatur per "massam" quod sit producere; ex significatione "massae" quod sit verum boni, de qua supra n. 7966; et ex signicatione "placentarum azymarum" quod sint bona in quibus nihil falsi; quod "azyma" sint quae absque falso, videatur n. 2342, 7906. (m)Quod hic status alter sit veri ex bono, in quo fuerunt cum liberati, videatur supra n. 7966, 7972.(n) Quod "placentae" sint bona, est quia sunt panis, et "panis" in sensu interno est bonum amoris, 3de quo n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; sed distinguitur panis placentarum a pane communi in eo quod per "panem placentarum" significetur bonum amoris erga proximum, ita bonum spirituale, et per "panem communem" 4significetur bonum amoris in Dominum, ita bonum caeleste; bonum illud spirituale significatum est per "minham" quae offerebatur et 5adolebatur cum sacrificio super altari, minhah enim cocta fuit in placentas et in lagana, ut constare potest Exod. xxix 2, 3, 23, 24, (x)32; Lev. ii 2 seq., vi 13, 14 [A.V. 20, 21]; Num. vi 15, 19, xv 18-21. 2 Simile 6 significabatur per "duodecim panes propositionis" qui etiam coquebantur in placentas, de quibus ita apud Moschen, Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones illas in duos ordines, senos ordine, super mensa munda coram Jehovah; et dabis super ordinem tus purum; et erit ad panes in memoriale, ignitum Jehovae, Lev. xxiv 5-9; ex his constare potest quod "panes" significarent sanctum, nam alioquin nusquam tale mandatum fuisset 7; et quia significabant sanctum, etiam vocantur "sanctitas sanctitatum," ibid. vers. 9; sed per hos panes significabatur bonum amoris caelestis; et per quod "cocti 8essent in placentas" 9significabantur bona amoris spiritualis. Ex his et ex illis quae in locis supra citatis allata sunt, constare potest quod simile per panem in Sancta Cena intelligatur. @1 veri bono AI$ @2 veri bono altered to vero boni$ @3 videatur$ @4 significatur I$ @5 quoque adolebatur una$ @6 i quoque$ @7 i, ut illa super mensa ponerentur$ @8 sint$ @9 significabatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 7979
#7979 "Quia non fermentata": quod significet quia in vero ex bono nihil falsi inesset, constat ex significatione "massae," de qua dicitur quod "non fermentata," quod sit verum boni, de qua supra n. 7966; et ex significatione "non fermentatae" quod sit absque falso, de qua n. 2342, 7906.
Arcana Coelestia 6
Passage 7980
#7980 "Quia expulsi ab Aegypto, et non potuerunt commorari": quod significet quoniam remoti ab illis qui in falso ex malo erant, constat ex significatione "expelli" quod sit removeri, nam qui expellitur, is removetur, videatur supra n. 7964; ex significatione "Aegypti" quod sint qui in falso ex malo, de qua prius; et ex significatione "non posse commorari" quod sit remotionis necessitas.
Arcana Coelestia 6
Passage 7981
#7981 "Et etiam viaticum non fecerunt sibi": quod significet quod non aliam sustentationem a vero et bono secum haberent, quam nempe 1quae significatur per massam non fermentatam," quae quod sit verum boni in quo nihil falsi, videatur n. 7966, constat ex significatione "viatici" quod sit sustentatio a vero et bono, de qua n. 5490, 5953. @1 veri bonum quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 7982
#7982 Vers. 40-42. Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni. Et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, [et] fuit in eodem die hoc, exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti. Nox custodiarum haec Jehovae, ad educendum illos e terra Aegypti; haec nox ista Jehovae custodiarum omnibus filiis Israelis ad generationes illorum. "Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto" significat infestationum durationem: "triginta anni et quadringenti anni" significat quale (x)et statum illarum: "et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum" significat tempus Adventus Domini cum liberati: "et fuit in eodem die hoc" significat quod tunc: "exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti" significat quod illi qui in vero et bono, et usque illuc detenti, exempti sint: "nox custodiarum haec Jehovae" significat Domini praesentiam apud illos qui in vero et bono, et apud illos qui in malo et inde in mero falso: "ad educendum illos e terra Aegypti" significat liberationem ex captivitate spirituali: "haec nox ista Jehovae custodiarum" significat quod tunc detenti ab omni falso et malo: "omnibus filiis Israelis ad generationes illorum" significat illos ab Ecclesia spirituali apud quos est bonum ex vero et verum ex bono.
Arcana Coelestia 6
Passage 7983
#7983 "Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto": quod significet infestationum durationem, constat ex significatione "habitationis" quod sit vitae status, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051, hic status infestationum, nam 1ille est status vitae de quo nunc agitur, et qui significatur per numerum "triginta et quadringentorum annorum," ad quem illa verba se referunt. @1 hic$
Arcana Coelestia 6
Passage 7984
#7984 "Triginta anni et (x)quadringenti anni": quod significet quale et statum illarum, constat ex significatione "triginta" quod sit status plenus reliquiarum, exsurgit enim ille numerus ex tribus et decem in se multiplicatis, et per "tria" significatur status plenus, n. 2788, 4495, 7715, perque "decem" reliquiae, n. 576, 1906, 2284; quid status plenus, in sequentibus dicetur; et ex significatione "quadringentorum" quod sint vastationis duratio, de qua n. 2959, 2966, et inde conjunctio boni et veri, n. 4341; quod omnes numeri significent res et status, et quod numerus compositus simile cum simplicibus ex quibus compositus est, videatur supra n. 7973. 2 Quod vastationem, quae per "quadringentos annos" significatur, attinet, est illa duplex, nempe vastatio mali et falsi, et vastatio boni et veri; 1apud illos qui damnantur est vastatio boni et veri, 2at 1apud illos qui salvantur est vastatio mali et falsi; vastatio est privatio; quod mali qui 3ab Ecclesia fuerunt vastati sint quoad onme bonum et verum, hactenus ostensum est, nam 4vastationis gradus successivi significati sunt per plagas in Aegypto; boni autem vastantur quoad malum et falsum; haec apud illos successive separantur, hoc est, rejiciuntur ad latera, ac bona et vera colligantur ad medium; haec collectio boni et veri intelligitur per "reliquias"; cumque status plenus reliquiarum illis est, tunc elevantur in caelum; hic status est qui significatur per "triginta," (c)et vastatio per "quadringenta"; vastatio mali et falsi, ac 5insinuatio boni et veri apud bonos, fit 6 per infestationes, 7et per tentationes; per illas et has removentur falsa et mala, ac 8induntur bona et vera; et hoc usque dum status plenus fit. 3 Quid status plenus, paucis etiam dicendum est: unusquisque qui vel damnatur vel salvatur habet certam mensuram quae impleri potest; mali, seu qui damnantur, habent certam mensuram mali et falsi, ac boni, seu qui salvantur, habent certam mensuram boni et veri; haec mensura apud unumquemvis impletur in altera vita; 9sed aliquibus est mensura major, aliquibus autem minor; mensura illa comparatur in mundo per affectiones quae sunt amoris, quo quis plus amaverat malum ac inde falsum, eo mensuram sibi majorem comparaverat; et quo quis plus amaverat bonum et inde verum, eo mensura illi major est; limites et gradus extensionis illius mensurae in altera vita manifeste apparent, ac non possunt ibi transcendi, sed possunt impleri, et quoque actualiter implentur, nempe bonis et veris apud illos qui in affectione boni et veri fuerunt, ac malis et falsis apud illos qui in affectione mali et falsi; inde patet quod mensura illa sit facultas recipiendi vel malum et falsum, vel bonum et verum, comparata in mundo; hic status est qui intelligitur per statum plenum, 4 et significatur per "triginta"; describitur ille a Domino in parabolis de talentis apud Matthaeum xxv 14-(x)30, et de minis apud Lucam xix (x)11-27; et tandem his verbis apud Matthaeum, Habenti omni dabitur ut abundet, ab eo autem qua non habet, etiam quod habet (x)auferetur ab eo, xxv 29: et apud Lucam, Adstantibus dixit, Tollite ab illo minam, et date ei qui decem minas habet; dixerunt illi, Domine, habet decem minas. Dico vobis quod omni qui habet dabitur, ab eo autem qua non habet, etiam quod habet (x)auferetur ab eo, xix 24-26: quod mensura cujusvis impleatur, etiam docet Dominus alibi apud eundem, Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam, agitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum, vi 38; ex his nunc patet quid intelligitur per statum plenum. @1 These two statements are transposed.$ @2 et$ @3 After fuerunt$ @4 vastationes illae significatae$ @5 impletio$ @6 i primum$ @7 dein$ @8 insinuantur$ @9 unicuique est sua mensura, aliquibus major et aliquibus minor$
Arcana Coelestia 6
Passage 7985
#7985 Dicitur quod "habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto fuerint triginta anni et quadringenti anni," et porro quod "a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, in eodem die hoc, 1exiverint omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti," cum tamen habitatio filiorum Israelis a Jacobi descensu in Aegyptum ad exitum posterorum ejus nunc, non fuerit plus quam dimidium illius temporis, nempe 215 annorum, ut patet manifeste a chronologicis Scripturae Sacrae; fuit enim Moscheh natus ex Amram, et Amram ex Kehath, ac Kehath ex Levi, ac Kehath simul cum Levi patre suo venit in Aegyptum, Gen. xlvi 11; 2aetas vitae Kehath 3fuit 133 annorum, Exod. vi 18, 2ac aetas vitae Amaram, ex quo Aharon et Moscheh, 137 annorum, ibid. vers. 20; et Moscheh fuit vir 80 annorum cum stetit coram Pharaone, Exod. vii 7; non memoratur quo anno aetatis Kehathi natus est Amram, nec quo anno aetatis Amrami natus est Moscheh; at quod non fuerint 4430 anni, constare potest, nam anni aetatum illorum ne quidem ad 4430 assurgunt, sed ad 350; quod sciri potest si addantur anni aetatis Kehathi 133 cum annis aetatis Amrami 137, et hi cum annis Moschis 80 cum stetit coram Pharaone; 5minus si addantur anni a nativitatibus illorum; quod fuerint 215 anni, ex chronologicis videri potest. Sed ab Abrahami descensu in (x)Aegyptum ad 6exitum filiorum Israelis fuerunt 430 anni, de quibus etiam videantur chronologici; inde nunc constare potest quod per 430 annos hic intelligatur integra periodus temporis usque ab Abrahamo et non a Jacobo; quod hi anni designati sint, ac dicti anni habitationis filiorum Israelis in Aegypto, est 7ob sensum internum, in quo per illos significatur status plenus ac (t)duratio vastationis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ac in terra inferiore usque ad Adventum Domini detenti, ac tunc liberati, de quibus videatur n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932. @1 exiverunt$ @2 ac anni$ @3 fuerunt$ @4 415$ @5 minus anni nativitatum qui quod sint 215$ @6 filiorum Jacobi exitum inde$ @7 propter$
Arcana Coelestia 6
Passage 7986
#7986 "Et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum": quod significet tempus Adventus Domini, cum salvati, constat ex significatione "annorum triginta et quadringentorum" quod sint status plenus ac duratio vastationis seu infestationis illorum qui ab Ecclesia spirituali, ac in terra inferiore usque ad Adventum Domini detenti, ac tunc liberati, de qua mox supra n. 7985, et n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932; inde "a fine illorum annorum" significat tempus Adventus Domini cum salvati.
Arcana Coelestia 6
Passage 7987
#7987 "Et fuit in eodem die hoc": quod significet quod tunc, constat ex significatione diei quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 7680; inde "in eodem die hoc" est in illo statu, ita tunc, nempe cum Adventus Domini, qui significatur per "a fine triginta et quadringentorum annorum," (c)ac liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali, quae significatur per "exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti."
Arcana Coelestia 6
Passage 7988
#7988 "Exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti": quod significet quod illi qui in vero et bono, et usque illuc detenti, exempti sint, constat ex significatione "exire e terra Aegypti" quod 1sit eximi et liberari ab infestationibus; quod "exire" sit eximi, patet; et quod "terra Aegypti" sint infestationes, videatur n. 7278; et ex significatione "exercituum Jehovae" quod sint vera et bona quae Ecclesiae spirituali, ita illi qui in vero et bono sunt, de qua n. 3448, 7236. Quod vera et bona sint "exercitus Jehovae," constat apud Danielem, Exivit cornu unum de exiguo hirci, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit 2illa; immo usque ad, principem exercitus extulit se: et exercitus traditus est super jugi in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram: tunc audivi unum sanctum loquentem, Quousque datur et sanctum et exercitus conculcationi? dixit ad me, Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc justificabitur sanctum, viii 9-14; hic quod "exercitus" sint vera et bona, manifeste patet; dicitur enim quod "dejecerit in terram de exercitu et de stellis" ac postea quod 3"projecit veritatem in terram" et quod "exercitus esset conculcationi usque ad vesperam et mane," hoc est, ad Adventum Domini. 2 Quia vera et bona sunt exercitus Jehovae, idcirco angeli vocantur "exercitus Ipsius" in Libro 1 Regum, Michah propheta dixit, Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, ac universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, xxii 19: et apud Davidem, Benedicite Jehovae, angeli Ipsius, potentes robore; benedicite Jehovae, omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, Ps. ciii 20, 21; angeli vocantur "exercitus" a veris et bonis in quibus sunt; nec solum angeli dicebantur exercitus Jehovae, sed etiam luminaria caeli, ut sol, luna, ac stellae, et hoc quia per "solem" significabatur bonum amoris, per "lunam" bonum fidei, et per "stellas" cognitiones boni et veri: quod illa luminaria dicantur "exercitus," patet in Libro Geneseos, Absoluti sunt caeli et terra, et omnes exercitus illorum, ii 1, ubi per "exercitus" intelliguntur omnia luminaria caeli, at in sensu interno, in quo ibi agitur de nova creatione hominis, intelliguntur 3 vera et bona: pariter apud Davidem, Laudate Jehovam, omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum, omnes exercitus Ipsius; laudate Ipsum, sol et luna, laudate Ipsum, omnes stellae lucis, Ps. cxlviii 2, 3; quod "sol" sit bonum amoris, et "luna" bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 5377, 7083, et quod 4"stellae" sint cognitiones boni et veri, n. 1808, 2120, 2495, 2849, 4697. 4 Quod "sol, luna, et stellae" significent bona et vera, est quia Dominus in caelo est Sol caelestibus ac Luna spiritualibus, n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4300, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, 7171, 7173; et quia domicilia angelica lucent sicut stellae, secundum haec apud Danielem, Tunc intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, xii 3. 5 (m)Quia angeli ex veris et bonis vocantur "exercitus Jehovae" et quoque "sol, luna, et stellae," et omne verum et bonum procedit a Domino, ideo Dominus in Verbo 5appellatur Jehovah Zebaoth seu Exercituum, n. 3448; 5appellatur etiam ex eo, 6quia pugnat pro homine contra inferna.(n) Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per "exercitus Jehovae"; quod filii Jacobi, qui exiverunt ex Aegypto, non fuerint, sed quod repraesentaverint, patet ex vita illorum in Aegypto, quod non cognoverint Jehovam, ne quidem nomen Ipsius, antequam hoc Moschi indicatum esset e rubo, Exod. iii 13-16; tum quod fuerint aeque ac (x)Aegyptii adoratores vituli, ut concludi potest ex Exod. xxxii; 7tum ex vita illorum in deserto, quod fuerint tales ut non potuerint introduci in terram Canaanem; ita nihil minus quam exercitus Jehovae. @1 sint$ @2 illos$ @3 projecerit$ @4 S first wrote stellae sint vera then altered to cognitiones boni et veri but failed to restore stellae sint$ @5 vocatur$ @6 quod pugnet$ @7 et quod tales in deserto,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7989
#7989 "Nox custodiarum haec Jehovae": quod significet Domini praesentiam apud illos qui in vero et bono, et apud illos qui in malo et inde in mero falso, constat ex significatione "noctis" quod sit status damnationis, de qua n. 7851; et ex significatione "custodiarum Jehovae" quod sit praesentia Domini (c)et inde tutatio; per praesentiam enim Domini illustrantur illi qui in bono et inde in vero, ac occaecantur illi qui in malo et inde falso; tum per praesentiam Domini educuntur illi e damnatione qui elevandi in caelum, nam detinentur a malo ac tenentur in bono, et hoc vi forti, a Domino; et per praesentiam Domini etiam inducuntur in damnationem qui dejiciendi in infernum, nam secundum gradum praesentiae Domini in malo sunt, n. 7926, 7643; inde nunc est quod status ille ac tempus illud dicatur "nox custodiarum Jehovae." Praesentia Domini in sequentibus describitur per "columnam nubis interdiu et columnam ignis noctu, ad ducendum illos," Exod. xiii 21, et praesentia tam apud illos qui in bono et vero quam apud illos qui in malo et falso, per quod "columna illa interponeret se inter castra Israelis et inter castra Aegyptiorum," et quod "cum Jehovah prospiceret inde ad castra Aegyptiorum, quod Aegyptii immersi sint in mare Suph," Exod. xiv 19, 20, 24-27.
Arcana Coelestia 6
Passage 7990
#7990 "Ad educendum illos e terra Aegypti": quod significet liberationem ex captivitate spirituali, constat ex significatione "educere" quod sit liberare; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit ubi infestati a malis, ita ubi fuerunt in captivitate spirituali, secundum illa quae n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932, 7985, allata sunt. In captivitate spirituali dicuntur esse qui quoad interiora tenentur a Domino in bono et vero, sed quoad exteriora ab inferno in malo et falso; unde pugna externi hominis cum interno; in hoc statu tenentur qui infestantur; et tunc Dominus per influxum per interiora pugnat pro illis contra affluxum mali et falsi ab infernis; tenentur tunc sicut captivi, nam per influxum a Domino volunt in bono et vero esse, sed per affluxum ab infernis videntur sibi non posse. Haec pugna fit ob finem ut externus homo redigatur ad oboedientiam interni, et sic naturalia subordinentur spiritualibus.
Arcana Coelestia 6
Passage 7991
#7991 "Haec nox ista Jehovae custodiarum": quod significet quod tunc detenti ab omni falso et malo, constat ex illis quae mox supra n. 7989 de "nocte custodiarum Jehovae" dicta sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 7992
#7992 "Omnibus filiis Israelis ad generationes illorum": quod significet illos ab Ecclesia spirituali apud quos est bonum ex vero et verum ex bono, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; et ex significatione "generationum" quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 2020, 2584, 6239, ita apud quos bonum ex vero (c)et verum ex bono, qui enim ab Ecclesia spirituali sunt per verum quod fidei introducuntur ad bonum quod charitatis, ac cum introducti sunt, ex bono ducuntur ad vera; qui ex bono ad vera ducuntur sunt qui 1constituunt Ecclesiam internam, qui autem per verum introducuntur ad bonum sunt qui externam. @1 internam Ecclesiam constituunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7993
#7993 Vers. 43-49. Et dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Hoc statutum Paesach, omnis filius alienigenae non comedet illud. Et omnis servus viri, emptio argenti, et circumcideris illum, tunc comedet illud. Inquilinus et mercenarius non comedet illud. In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras; et os non frangetis in illo. Omnis coetus Israelis facient illud. Et cum peregrinatur tecum peregrinus, et faciat Paesach Jehovae, circumcidetur illi omnis masculus, et tunc accedet ad faciendum illud, et erit sicut indigena terrae; et omnis praeputiatus non comedet illud. Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum. Et dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem" significat informationem per verum Divinum: "Hoc statutum Paesach" significat leges ordinis illis qui a damnatione et infestationibus liberati: "omnis filius alienigenae non comedet illud" significat illos qui non in vero et bono, quod ab illis separati: "et omnis servus viri" significat hominem naturalem adhuc: "emptio argenti" significat cui aliquid verum spirituale: "et circumcideris illum" significat purificationem ab amoribus spurcis: "tunc comedet illud" significat quod cum illis: "inquilinus et mercenarius non comedet illud" significat 1qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et qui propter lucrum, quod non cum illis: "in domo una comedetur" significat consociationes bonorum convenientium ut faciant unum bonum simul: "non educes e domo de carne foras" significat quod bonum hoc non commiscebitur bono alterius: "et os non frangetis in illo" significat scientificum verum quod etiam integrum erit: "omnis coetus Israelis facient illud" significat quod ea lex ordinis omnibus qui in bono veri et in vero boni: "et cum peregrinatur tecum peregrinus" significat illos qui in vero et bono Ecclesiae instructi sunt, et receperunt illa: "et faciat Paesach Jehovae" significat si velit una cum illis esse: "circumcidetur illi omnis masculus" significat quod verum illius ab impuris amoribus defaecandum sit: "et tunc accedet ad faciendum illud" significat quod tunc cum illis erit: "et erit sicut indigena terrae" significat quod 2acceptus sicut ille qui in illo vero et bono, et purificatus ab amoribus spurcis: "et omnis praeputiatus non comedet illud" significat quod qui in amoribus sui et mundi non una esse possit: "lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum" significat quod qui instructus recepit Ecclesiae verum et bonum et vivit secundum illa erit sicut ille qui prius instructus intra Ecclesiam est, et praeceptis fidei et charitatis conformem vitam vivit. @1 A had qui sui honoris et lucri causa venditant bonum et verum, quod non cum illis The first six words were then altered to qui ex sola indole naturali, ac qui propter lucra faciunt et (see also n. 8001, note 1).$ @2 receptus I$
Arcana Coelestia 6
Passage 7994
#7994 "Et dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem": quod significet informationem per verum Divinum, constat ex significatione "dixit Jehovah," cum agitur de statutis Ecclesiae, quod sit informatio seu instructio, de qua n. 7186, 7267, 7304, 7380, 7517, 7769, 7793, 7825; et ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint verum Divinum, "Moscheh" internum et "Aharon" externum, de qua n. 7009, 7010, 7089, 7382.
Arcana Coelestia 6
Passage 7995
#7995 "Hoc statutum Paesach": quod significet leges ordinis illis qui a damnatione et infestationibus liberati, constat ex significatione "statuti" quod sit 1id quod ex ordine, de qua sequitur; et ex significatione "Paesach" quod sit praesentia Domini et liberatio a damnatione, de qua n. 7093 fin., 7867. Quod 2id quod ordinis est, quod per statutum significatur, attinet, sciendum quod omnia statuta quae mandata sunt filiis Israelis fuerint leges ordinis in forma externa, at illa quae repraesentabant et significabant erant leges ordinis in forma interna; leges ordinis sunt 3 vera quae ex bono; complexus omnium legum ordinis est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; inde patet quod Ipsum Divinum Domini in caelo sit ordo, Divinum Bonum essentiale ordinis, ac 4Divinum Verum formale ejus. @1 ordo$ @2 ordinem attinet, qui per statutum significatur$ @3 i omnia$ @4 Divina vera formalia ejus, haec quoque vocantur leges ordinis, et quae in externis repraesentabant illa, vocabantur statuta$
Arcana Coelestia 6
Passage 7996
#7996 "Omnis filius alienigenae non comedet illud": quod significet illos qui non in vero et bono, quod ab illis separati, constat ex significatione "alienigenae" quod sint qui extra Ecclesiam non agnoscentes aliquid veri et boni quae fidei, ut fuerunt gentes in terra Canaane, de qua n. 2049, 2115, ita qui non in vero et bono; et ex significatione "non comedere illud" 1 quod sit non communicare (c)et conjungi cum illis, ita 2separati ab illis; (m)agitur in nunc sequentibus de illis qui simul 3comedent Paesach, et qui non 3comedent; erat Paesach cena, quae 4repraesentabat consociationes bonorum in caelo; in statutis quae 5 sequuntur, indicatur quinam consociari possent, et quinam non 6 possent.(n) In genere convivia tam prandia quam cenae antiquis temporibus intra Ecclesiam fiebant ut consociarentur et conjungerentur quoad amorem, ac ut se mutuo instruerent in illis quae amoris et fidei, ita in illis quae caeli, videatur n. 3596, 3832, 5161; talia fuerunt illo tempore jucunda circa (x)comessationes, et fuerunt finis propter quem prandia (c)et cenae; 7ita nutriebatur mens et quoque corpus unanimiter et correspondenter; inde illis sanitas ac vita longaeva, ac inde illis intelligentia et sapientia, 8tum inde illis communicatio cum caelo, et quibusdam manifesta cum angelis. 9 At sicut omnia interna 10 successu temporis evanescunt, (c)et abeunt in externa, ita quoque conviviorum 11et (x)comessationum fines qui hodie non sunt propter conjunctionem aliquam spiritualem sed propter conjunctiones mundanas, nempe propter lucra, propter ambitus honorum, 12et propter voluptates 13, inde nutritio corporis, sed nulla mentis14. @1 i, nempe Paesach,$ @2 separari$ @3 comederent$ @4 repraesentabant I$ @5 i nunc$ @6 i consociari$ @7 jucunda illa erant illis cibus coelestis, qui cibus etiam repraesentatur in cibis qui super mensa, inde illis fuerunt jucunda externa et interna simul, ac vere jucunda quia externa repraesentabant interna illa, nempe terrestres cibi coelestes, per illos nutriebatur mens, et per hos corpus$ @8 ac inde quoque$ @9 i Caena paschalis tale convivium fuit, illis qui in Ecclesia repraesentativa; Sancta Caena quae successit etiam tale fuit cum Ecclesia Christiana inchoabatur;$ @10 i Ecclesiae$ @11 seu$ @12 tum quoque$ @13 i corporeas$ @14 i; sed talia sunt consociationes infernales, quae sunt conjunctiones ac amicitiae externae, animis hostilia spirant contra se mutuo ac contra alios, nam in infernis non sunt conjunctiones, sed tales illorum quales inter se sunt latronum, inde corpori non sanitas, minus menti, sed corpori morbi ac menti insaniae, ac vita denique in inferno$
Arcana Coelestia 6
Passage 7997
#7997 Quod cena paschalis repraesentaverit consociationes angelorum in caelis quoad bona et vera, videatur supra n. 7836, 7996, et quia illas repraesentabat, ordinatum est 1ut non modo unaquaevis domus per se tunc simul esset et comederet, sed etiam quod non alii consociarentur quam qui repraesentarent conjunctionem amoris, qualis est societatum caelestium, et sic quod reliqui 2 separarentur; qui separarentur erant "alienigenae," nam per illos 3significabantur qui non in bono et vero Ecclesiae, tum "inquilini (c)et mercenarii," quia per illos repraesentabantur qui ex sola indole naturali, et qui propter lucra facerent et venditarent bonum et verum; hi et illi 4non consociari possunt cum angelis in caelis, sed cum illis licet circumvagari, quod fit (x)primo tempore adventus illorum in alteram vitam, antequam subeunt vastationes boni et veri, tunc cum ad aliquam societatem angelicam veniunt ac sentiunt sphaeram sanctitatis ex vero boni innocentiae, quod significatur per "sanguinem agni paschatis," n. 7846, 7877," non possunt appropinquare sed ex timore et aversatione confestim aufugiunt. @1 i non modo quod$ @2 i abinde$ @3 significantur$ @4 nec$
Arcana Coelestia 6
Passage 7998
#7998 "Et omnis servus viri": quod significet hominem naturalem adhuc, constat ex significatione "servi" quod sit naturale, de qua n. 3019, 3020, 3191, 3192, 3204, 3206, 3209, 5305, ita homo naturalis; quod homo naturalis dicatur "servus," est quia factus est ad ministrandum spirituali, tum ad oboediendum illi, sicut servus suo domino.
Arcana Coelestia 6
Passage 7999
#7999 "Emptio argenti": quod significet cui aliquid verum spirituale, constat (c)a significatione "emptionis" quod sit acquisitio et appropriatio, de qua n. 4397, 4487, 5374, 5397, 5406, 5410, (x)5426; et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, hic verum spirituale, quia servus qui emptus in sensu interno est naturalis homo, 1 et ideo dominus qui emit est 2 spiritualis. Cum hoc quomodo se habet, non sciri potest nisi sciatur 3quomodo spirituale sibi emit, hoc est, acquirit et appropriat naturale; cum regeneratur homo, tunc primum dissident internum et externum 4illius, hoc est spirituale et naturale 5, spirituale enim vult illa quae caeli, 6naturale autem quae mundi; sed spirituale influit tunc continue in naturale, et adducit illud ad consensum; hoc fit per verum, et quod spirituale in naturali sibi adducit 7, hoc dicitur "emptum argento," hoc est, acquisitum et appropriatum per verum. @1 i n. 7998,$ @2 i homo$ @3 d quomodo i qualiter$ @4 hominis$ @5 i ejus$ @6 at naturale$ @7 i per verum$
Arcana Coelestia 6
Passage 8000
#8000 "Et circumcideris illum": quod significet purificationem ab amoribus spurcis, constat ex significatione "circumcidi" quod sit purificatio ab amoribus sui et mundi, ita ab amoribus spurcis, de qua n. 2039, 2056, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045.
Arcana Coelestia 6
Passage 8001
#8001 "Tunc comedet illud": quod significet quod cum illis, constat ex significatione "comedere," nempe agnum paschalem una cum reliquis, quod sit communicare et conjungi, de qua n. 2187, 5643; cena enim paschalis repraesentabat, ut supra n. 7836, (x)7891, 7996, 7997, dictum, angelicas consociationes quoad bona et vera; et per statuta de alienigenis, servis, inquilinis, mercenariis, et peregrinis, de quibus hic agitur, in sensu interno indicatur quinam consociari possent et quinam non possent; inde est quod per "comedere" significetur esse cum illis seu consociari, et per "non comedere" 1non esse cum illis, seu separari. @1 i separari ab illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8002
#80021. 2 "Inquilinus et mercenarius non comedet illud": quod significet qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et qui propter lucrum, quod non cum illis, constat ex significatione "inquilini" quod sint qui bonum faciunt ex sola indole naturali, de qua sequitur; ex significatione "mercenarii" quod sint qui propter lucrum bonum faciunt, de qua etiam sequitur; et ex significatione "non comedere illud" quod sit non esse cum illis, de qua mox supra n. 8001. Quod "inquilinus" sit qui ex sola indole naturali bonum faciunt, est quia inquilini erant advenae ex aliis populis, et incolae, et cum Israelitis et Judaeis in una domo habitabant, et "cohabitare" significat in bono simul esse; sed quia erant, ut dictum, ex populis extra Ecclesiam, bonum quod significatur non est bonum Ecclesiae sed est bonum non Ecclesiae; hoc bonum vocatur bonum naturale, 3quia ex nativitate est hereditario, tale etiam bonum aliquibus est ex invaletudine ac imbecillitate; hoc bonum intelligitur per bonum quod faciunt qui significantur per "inquilinos." 2 Hoc bonum prorsus differt a bono Ecclesiae, nam per bonum Ecclesiae formatur apud hominem conscientia, quae est planum in quod 4influunt angeli, et per quod datur cum illis consortium; at per bonum naturale non aliquod planum pro angelis formari potest; qui in hoc bono sunt faciunt bonum in tenebris ex caeco instinctu, non in luce veri ex influxu e caelo; quapropter 5 in altera vita abducuntur sicut paleae a vento, a quocumque, tam a malo quam a bono, ac plus a malo, qui novit adjungere ratiociniis aliquid affectionis (c)et persuasionis; nec tunc abduci possunt ab angelis, nam angeli operantur per vera et bona fidei, ac influunt in planum quod intus in homine 6ex veris et bonis fidei formatum est; ex his patet quod qui ex sola indole naturali bonum faciunt non possint consociari angelis; de illis et de sorte illorum in altera vita, videatur n. 3470, 3471, 3518, 4988, 4992, 5032, 6208, 7197. 3 Quod inquilini sint qui non in terra sua, 7nec in domo sua, sed in aliena commorantur, constat apud Moschen, Terra [non] vendetur praecise, Mea enim est terra, sed peregrini et inquilini vos Mecum, Lev. xxv 23: apud Davidem, Audi preces meas, Jehovah, ad lacrimam meam ne taceas, quia peregrinus ego Tecum, inquilinus sicu omnes patres mei, Ps. xxxix 13 [A.V. 12]: et in Libro Geneseos, Abraham dixit ad filios Chethi, Peregrinus et inquilinus ego vobiscum; date mihi possessionem sepulcri, xxiii ,] 4; per "peregrinum" aeque ac per "inquilinum" significatur advena 8et incola ex alia terra, sed per "peregrinum" significantur illi qui in veris Ecclesiae instruebantur et qui recipiebant illa, per "inquilinos" autem qui in veris Ecclesiae 9non instrui, quia illa non recipere volebant. 4 Quod mercenarios attinet, erant illi qui pro mercede laborabant, erant servi sed non empti; quod illi dicti sint mercenarii, videatur Lev. xix 13, xxv 4-6; Deut. xxiv 14, 15; quia mercenarii erant qui pro mercede laborabant, per illos in sensu interno intelliguntur qui bonum faciunt propter lucrum in mundo; et in sensu adhuc interiore qui bonum faciunt propter mercedem in altera vita, ita qui per opera mereri volunt. 5 Qui bonum faciunt solum propter lucrum in mundo, illi nequaquam possunt consociari angelis, nam finis propter quem est mundus, hoc est, opulentia et eminentia, non autem caelum, hoc est, beatitudo (c)et felicitas animarum; 10 finis est qui determinat actiones et dat illis quale; de illis qui bonum faciunt modo propter lucrum ita Dominus apud Johannem, Ego sum pastor bonus; pastor bonus animam suam ponit pro ovibus; mercenarius vero et qui non pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et deserit oves, fugitque; et lupus rapit illas et dispergit oves; mercenarius vero fugit quia mercenarius est, x 11-13: et apud Jeremiam, Vitula pulcherrima Aegyptus; excidium a septentrione venit; mercenarii illius sicut vituli saginarii, nam etiam illi converterunt se, fugerunt simul, non constiterunt, quia dies exitii illorum venit super illos, xlvi 20, 21. 6 Quod inquilini et mercenarii non consociarentur quoad sancta cum illis qui ab Ecclesia, apud Moschen, Ullus alienus non comedet sanctum, inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet sanctum, Lev. xxii 10: et quod ex filiis inquilinorum emerentur servi qui servirent in perpetuum, apud eundem, Servum et ancillam ex gentibus quae circum vos emetis; et etiam de filiis inquilinorum peregrinantium cum vobis, de his emetis, et de familia illorum quae vobiscum, licet pepererint in terra vestra, ut sint vobis in possessionem, inque (x)hereditatem transmittatis eos filiis vestris post vos ad (x)hereditandum possessione, in aeternum illis dominabimini, Lev. xxv 44-46; per "filios inquilinorum" significantur scientifica quae ex solo naturali lumine; quod spiritualia vera illis dominabuntur, significatur per quod "servi ex filiis inquilinorum 11emerentur possessione perpetua." 7 Qui vero bonum faciunt propter mercedem in altera vita, qui etiam per (x)mercenarios significantur, differunt ab illis de quibus nunc supra, quod 12 pro fine habeant vitam et felicitatem in caelo 13; sed quia finis ille determinat et convertit cultum Divinum illorum a Domino ad se, ac inde sibi solis bene volunt, at aliis modo quantum illi sibi; 14et tunc amor sui inest singulis, non autem 15amor proximi, ita non illis est genuina charitas; hi nec possunt consociari angelis, nam angeli prorsus aversantur et nomen et ideam 16mercedis seu remunerationis; quod 17bene faciendum absque fine mercedis, docet Dominus apud Lucam, Amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date, nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, vi 32-35, tum xiv 12-14. De bonis meritoriis qualia sunt, videatur n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400, 18 3816, 4007 fin., (x)4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, 6478. 8 Quod a Domino toties dicatur quod qui bonum faciunt mercedem in caelo habituri sint, ut Matth. v 11, 12, vi 1, 2, 16, x 41, 42, xx 1-(x)16; Marc. (x)ix 41; Luc. vi 23, 35, xiv 14; Joh. iv 36, est quia homo antequam regeneratus est, non possit non cogitare de mercede; aliter vero cum regeneratus est, tunc indignatur si quis 19cogitat quod proximo benefaciat mercedis causa, nam jucundum et beatum sentit in benefaciendo, non autem in remuneratione; quod merces in sensu interno sit 15jucundum affectionis charitatis, 20 videatur n. 3816, 3956, 6388, 6478. @1 See Appendix Volume for deleted drafts of this . See also n.7993, note 1.$ @2 i Et AI$ @3 quod ex nativitate, ita haereditario est$ @4 influere possunt$ @5 i etiam$ @6 , quod ex veris$ @7 ac$ @8 ex alia terra, ac incola in non sua$ @9 Before in veris$ @10 i finis ille deducitur ab omnibus aliis ad se solum, ita convertitur a coelo, ac immergitur sibi et mundo;$ @11 erunt$ @12 i illi$ @13 i, hi autem vitam in mundo$ @14 inde affectio$ @15 affectio$ @16 mercedum$ @17 bonum$ @18 i 2373 f.$ @19 cogitet$ @20 i et inde beatitudo,$
Arcana Coelestia 6
Passage 8003
#8003 "In domo una comedetur": quod significet consociationes bonorum convenientium ut faciant unum bonum, constat ex eo quod cena paschalis repraesentaverit consociationes angelicas in caelo, et quod unaquaevis domus filiorum Israelis societatem in particulari, videatur n. 7836, 7891, 7996, 7997; societates angelicae sunt omnes inter se distinctae secundum bona, et hoc in genere, in specie, et in particulari, n. 3241, 4625; consociati sunt qui in simili bono; quod hi unum bonum faciant, est quia omne unum non ab uno sed a pluribus existit; a pluribus enim variis sed usque convenientibus fit forma quae quod unum 1faciat per harmoniam, in caelo per harmoniam spiritualem, 2quae est bonorum amoris, videatur n. 3241, 3267, 3744-3746, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836; ex his patet quod per "in una domo comedetur" significentur consociationes bonorum convenientium ut faciant unum bonum simul; quod "comedere," nempe Paesach, sit consociari, seu esse cum illis 3, videatur supra n. 8001. @1 in coelo faciat$ @2 hoc est, per convenientiam bonorum, quae ex amore, inde est quod unaquaevis societas in particulari (m)una sit, et quoque in communi, imo universum coelum, nam faciunt sicut innumerabilia varia in communi, quae per consensum et convenientiam unum hominem faciunt, (n) de his$ @3 i simul$
Arcana Coelestia 6
Passage 8004
#8004 "Non educes e domo de carne foras": quod significet quod bonum hoc non commiscebitur bono alterius, constat ex significatione "educere e domo foras" quod sit alteri dare ad comedendum, ita commiscere cum alio bono quam quod est suae societatis; et ex significatione "carnis" quod sit bonum, de qua n. 6968, 7850. Sunt enim 1 societates in caelo distinctae secundum functiones (d)omnium membrorum, viscerum, et organorum in corpore, ut ad finem plurium capitum ostensum est; functio cujusvis membri, visceris, et organi per correspondentiam se refert ad peculiare bonum ab altero distinctum; 2(x)exinde patet quod bona multiplicia sint, et quod, ut ex illis 3distinctae formae existant, quae simul sumptae formam perfectissimam caeli constituent, 4nequaquam commmiscenda sint, nam si commiscerentur, periret 5 distinctio; hoc significatur per quod "non educerent e domo de carne foras." @1 i omnes$ @2 quia tot genera boni sunt$ @3 forma constituatur$ @4 non commiscenda sunt$ @5 i omnis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8005
#8005 "Et os non frangetis in illo": quod significet scientificum verum quod etiam integrum erit, constat ex significatione "ossis" quod sit ultimum in quo terminantur interiora ut in sua basi, 1ac fulciuntur ne fiat divaricatio; tale ultimum in spiritualibus est scientificum, nam omnia vera et bona spiritualia defluunt secundum ordinem ad inferiora et terminantur tandem in scientificis, ac ibi sistunt se videnda homini; quod "non 2frangetis" sit quod integrum erit, patet. Scientificum dicitur integrum, cum non nisi quam vera quae concordant cum suo bono in se admittit, nam scientificum est commune receptaculum 3. 4Praeterea scientifica se habent sicut ossa in homine, si ea non integra sunt aut in suo ordine, ut cum luxata aut cum distorta, forma corporis inde 5variatur, et secundum illam actiones. Scientifica vera sunt doctrinalia. 1@ ut I$ @2 frangerent$ @3 i verorum, et quale est receptaculum, tale fit verum quod influit, inde constare potest, quanti interest, ut scientifica vera sint integra$ @4 se habent enim illa$ @5 existit$
Arcana Coelestia 6
Passage 8006
#8006 "Omnis coetus Israelis facient illud": quod significet quod ea lex ordinis omnibus qui in bono veri et in vero boni, constat ex significatione "coetus Israelis" quod sint omnia vera et bona in uno complexu, n. 7830, ita qui in vero per quod bonum, et in bono per quod verum, n. (x)7957, proinde qui ab Ecclesia spirituali. Quod "omnes illi facerent Paesach" erat ut repraesentarent liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali in inferiore terra usque ad Adventum Domini detenti sunt, n. 6854, 6914, 7091 fin., (x)7849, 7932; 1et per (x)comessationem in una domo" 2 consociationes angelicas in caelo, n. 7836, 7996, 7997, 3ita per quod "totus coetus Israelis faceret" totum caelum. 4Illo tempore nullibi erat Ecclesia, sed modo (x)repraesentativum Ecclesiae, ad 5quod assumpti sunt posteri Abrahami ex Jacobo; per repraesentativa Ecclesiae dabatur communicatio cum caelo, ac per caelum cum Domino; inde erat quod genti illi injunctum esset omnia statuta (c)et omnes leges stricte observare, imprimis statuta de Paesach, usque adeo ut "qui mundus esset, et non faceret Paesach, exscinderetur," Num. ix 13. @1 tunc ut$ @2 i repraesentarent$ @3 et$ @4 Illo enim tempore non erat aliqua Ecclesia alicubi$ @5 d quod i id$
Arcana Coelestia 6
Passage 8007
#8007 "Et cum peregrinatur tecum peregrinus": quod significet illos qui in vero et bono Ecclesiae instructi sunt, et receperunt illa, constat ex significatione "peregrini" quod sint qui instruebantur, ac Ecclesiae statuta et leges recipiebant, de qua n. 2025, 4444, 7908; 1"cum peregrinatur tecum" dicitur quia per "peregrinari" significatur instrui et vivere, n. 1463, 3672; ita per "peregrinos peregrinantes cum illis" significantur non modo qui in vero et bono Ecclesiae instruebantur et recipiebant illa, sed etiam qui vivebant secundum illa. @1 peregrinantes$
Arcana Coelestia 6
Passage 8008
#8008 "Et faciat Paesach Jehovae": quod significet si velit una cum illis esse, constat ex significatione "facere Paesach Jehovae" seu comedere illud, quod sit una cum illis esse, de qua n. 8001.
Arcana Coelestia 6
Passage 8009
#8009 "Circumcidetur illi omnis masculus": quod significet quod verum illius ab impuris amoribus defaecandum sit, constat ex significatione "circumcidi" quod sit purificari seu defaecari ab amoribus impuris, de qua n. 2039, 2056, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045; et ex significatione "masculi" quod sit verum fidei, de qua n. 749, 2046, 4005, 7838.
Arcana Coelestia 6
Passage 8010
#8010 "Et [tunc] accedet ad faciendum illud" significat quod tunc cum illis erit, ut 1 supra n. 8008. @1 i mox$
Arcana Coelestia 6
Passage 8011
#8011 "Et erit sicut indigena terrae": quod significet quod acceptus sicut ille qui in illo vero et bono, et purificatus ab amoribus spurcis, constat ex significatione "indigenae terrae" quod sit qui natus intra Ecclesiam, (c)ac in ejus vero et bono est, consequenter qui purificatus ab amoribus spurcis; "indigena terrae" dicitur quia per "terram" significatur Ecclesia; quod "terra" in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2571, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; quod "terra" sit Ecclesia, est quia per "terram" in Verbo terra Canaan intelligitur, et per "terram Canaan" significatur regnum Domini ac Ecclesia, n. 1413, 1437: 1585, 1607, 1866, 3038, 3481, 3686, (a)3705, 4116, 4240, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 5757, 6516; per omnem terram quae nominatur in Verbo, ab angelis non intelligitur terra sed gens quae ibi, et cum gens, intelligitur quale gentis quoad spirituale ejus, hoc est, quoad id quod est Ecclesiae; quod idea qualis gentis obveniat cum nominatur terra, notum est, nam id fit etiam apud hominem, magis apud angelos, qui spiritualiter de omni naturali cogitant.
Arcana Coelestia 6
Passage 8012
#8012 "Et omnis praeputiatus non comedet illud": quod significet quod qui in amoribus sui et mundi non una esse possit, constat ex significatione "praeputiati" seu incircumcisi, quod sit qui in amoribus sui et mundi est, de qua n. 2056, 3412, 3413, 7045; et ex significatione "comedere illud," nempe Paesach, quod sit esse cum illis, de qua supra n. 8001.
Arcana Coelestia 6
Passage 8013
#8013 "Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum": quod significet quod qui instructus recepit Ecclesiae verum et bonum, et vivit secundum illa, erit sicut ille qui prius instructus intra Ecclesiam est, et praeceptis fidei et charitaris conformem vitam vivit, constat ex significatione "lex una erit" quod sit simile jus, ita quod erit sicut alter; ex significatione "indigenae" quod sit qui natus intra Ecclesiam, ac in ejus vero et bono est quoad doctrinam et quoad vitam, de qua mox supra n. 8011; et ex significatione "peregrini peregrinantis in medio vestrum" quod sit qui instruitur in Ecclesiae vero et bono et recipit illa, (c)et vivit secundum illa, de qua etiam supra n. 8007. 2 Secundum praecepta fidei et charitatis dicitur 1ob differentiam; vita enim ante regenerationem est secundum praecepta fidei, at post regenerationem est secundum praecepta charitatis; ante regenerationem nemo scit quid charitas ex 2affectione, sed solum ex doctrina; secundum hujus praecepta, quae praecepta fidei vocantur, tunc 3vivitur, at post regenerationem ex 4affectione scitur quid charitas, nam 5amat tunc proximum, et illi ex corde vult bonum, et tunc 3vivitur secundum legem inscriptam, 6nam agitur ex affectione charitatis; hic status prorsus differt a statu priore; qui in 7primo statu sunt in obscuro sunt quoad vera et bona fidei, at qui in hoc statu sunt in claro sunt respective; hi vident vera et confirmant illa ex illustratione, illi autem non vident vera et confirmant illa ex illustratione sed ex persuasione de doctrinalibus Ecclesiae quod vera sint; et quia non ex illustratione illa vident, aeque possunt confirmare falsa ac vera, et postquam confirmata sunt, vident illa prorsus sicut vera; ex his constare potest quid intelligitur per vivere secundum praecepta fidei, et quid per vivere secundum praecepta charitatis. 3 Quod peregrinos attinet, in Verbo aliquoties mandatum est ut non aliqua distinctio fieret inter indigenam terrae et peregrinum peregrinantem cum illis, ex causa quia gentes, a quibus 8 peregrini, aeque recipiuntur in caelum, ac illi qui intra Ecclesiam sunt, postquam instructi receperunt vera fidei; 9 de gentibus in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2284, 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197; inde mandatum est quod sicut indigena ita peregrinus, ut apud Moschen, Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis sic faciet; quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras; quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. xv 14-16: apud eundem, Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. xix 34: apud eundem, Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. xxiv 22: apud eundem, Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Paesach Jehovae juxta statutum Paesach, et juxta statuta ejus sic faciet; statutum unum erit vobis, tam peregrino quam indigenae terrae, Num. ix 14. @1 quia ante regenerationem secundum praecepta fidei vivitur$ @2 perceptione$ @3 vivit$ @4 perceptione scit$ @5 afficitur tunc amore erga$ @6 et agit ex charitate$ @7 priori$ @8 i sunt$ @9 i hi sunt qui in sensu interno etiam per peregrinos intelliguntur,$
Arcana Coelestia 6
Passage 8014
#8014 Vers. 50, 51. Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni, ita fecerunt. Et fuit in eodem die hoc, eduxit Jehovah filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum. "Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni" significat actum oboedientiae secundum verum Divinum: "ita fecerunt" significat actum ex voluntate: "et fuit in eodem die hoc" significat statum praesentiae Domini 1: "eduxit Jehovah filios Israelis e terra Aegypti" significat quod Dominus liberaverit illos qui in bono veri et vero boni a damnatione: "quoad exercitus illorum" significat illos distinctos secundum quale boni a vero. @1 i vocatur dies visitationis et ultimum judicium$
Arcana Coelestia 6
Passage 8015
#8015 "Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni": quod significet actum oboedientiae secundum verum Divinum, constat ex illis supra n. 7944, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 8016
#8016 "Ita fecerunt": quod significet actum ex voluntate, constat ex significatione "facere" cum iterato dicitur, quod sit actus ex voluntate, ut supra n. 7945.
Arcana Coelestia 6
Passage 8017
#8017 "Et fuit in eodem die hoc": quod significet statum praesentiae Domini, constat ex significatione "diei" quod sit tempus et status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680; quod sit status praesentiae Domini, est quia dies Paesach erat, et per "Paesach" significatur praesentia Domini ac liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali a captivitate spirituali et a damnatione, n. 7867; quod tunc liberatio, significatur per sequentia in hoc versu, quod nempe "die illo Jehovah eduxerit filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum"; quod hoc fuerit crastino Paschatis, constat apud Moschen, Profecti sunt ex Aegypto quintodecimo die mensis primi, crastino Paschatis, in oculis omnium Aegyptiorum, Aegyptiis tunc sepelientibus occisos primogenitos, Num. xxxiii 3, 4. Quod praesentia Domini liberet illos qui in bono sunt a damnatione, et inducat illos qui in malo sunt in damnationem, videatur n. 7926, 7989.
Arcana Coelestia 6
Passage 8018
#8018 "Eduxit Jehovah filios Israelis e terra Aegypti": quod significet quod Dominus liberaverit illos qui in bono veri et vero boni a damnatione, constat a significatione "educere" quod sit liberare; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in bono veri et in vero boni, de qua supra n. (x)7957, 8006; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit damnatio; quod "terra Aegypti" hic sit damnatio, est quia per statum Aegyptiorum nunc significatur damnatio, n. 7766, 7778; quod Dominus a damnatione liberaverit illos qui ab Ecclesia spirituali, hoc est, qui in bono veri et vero boni, videatur n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, 7932. 2 Liberatio illorum a Domino cum resurrexit significatur per descensum Domini ad inferos; ac manifestata est per exsuscitationem mortuorum e monumentis, de qua apud Matthaeum, Et monumenta aperta sunt, et multa corpora dormientium sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem Ipsius ingressi sunt in sanctam urbem, ac apparuerunt multis, xxvii 52, 53; "egressio e monumentis," et "ingressio in sanctam urbem," tum "apparitio" 1exstiterunt in testificationem quod a Domino liberati sint qui eo usque detenti fuerunt in captivitate spirituali, ac quod introducti in caelum; caelum in sensu interno 2significatur per "sanctam urbem" 3; ideo dicitur "sancta urbs" cum tamen non sancta sed profana fuit, cum Ipsum Dominum, Qui in omnibus Ecclesiae illorum ritualibus fuit repraesentatus, ac m Verbo apud illos descriptus, (c)et sic Qui Deus Ecclesiae illorum fuerat, tam crudeliter tractaverunt. 3 Simile per hoc significatur apud Danielem, In tempore hoc eripietur populus Tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro; denique multi de dormientibus in pulvere terrae evigilabunt, hi ad vitam 4aeternam, reliqui vero in opprobria, in ignominiam 4aeternam, xii 1, 2: et quoque per hoc apud Ezechielem, Propheta et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego aperturus sepulcra vestra, et ascendere faciam vos e sepulcris vestris, popule Mi, ac deducam vos super terram Israelis, ut cognoscatis quod Ego Jehovah, cum aperuero sepulcra vestra, et ascendere fecero vos e sepulcris vestris, popule Mi, et dedero spiritum Meum in vobis, ut vivatis, et collocavero vos super terra vestra, ut cognoscatis quod Ego Jehovah locutus sim, et fecerim, dictum Jehovae, xxxvii 12-14; per "terram Israelis" seu per "terram Canaanem" intelligitur caelum, n. 8011; per haec apud prophetam describitur nova creatio seu 5generatio hominis; (m)et quoque vivificatio illorum qui ab Ecclesia spirituali, a Domino.(n) @1 factae sunt$ @2 intelligitur$ @3 i, in quam ingressi$ @4 saeculi$ @5 regeneratio$
Arcana Coelestia 6
Passage 8019
#8019 "Quoad exercitus illorum": quod significet illos distinctos secundum quale boni a vero, constat ex significatione "exercituum" quod sint bona et vera, de qua supra n. 7988; "quoad exercitus" significat quod illi, qui per "filios Israelis" repraesentantur, distincti essent secundum quale boni a vero; quod omnes in altera vita secundum bona distincti et conjuncti sint, videatur n. 7833, (x)7836, 8003. Secundum quale boni a vero dicitur, quia omne bonum suum quale habet a vero, (c)et inde variatur, n. 3804, 4149, 5345, 5355, (x)6916.
Arcana Coelestia 6
Passage 8020
#8020(x). Ex statutis et legibus de esu agni paschalis, de quibus in hoc capite, 1manifeste patet quod arcana (x)caelestia sint quae continentur (c)et reconduntur in singulis, et quod absque cognitione ex sensu interno nihil sciatur quam mere rituale in forma externa, ac nihil caeleste, 2minus Divinum; sicut, cur pecus paschalis (t)esset agnus vel haedus: cur pecus mascula esset et filius anni: cur mactaretur quartodecimo die mensis: cur sanguis inde spargeretur super postes et superliminare 3: cur comederetur assa igne cum azymis super amaroribus, et non de illa crudum aut coctum in aquis: cur assaretur caput super cruribus et super medio ejus: cur nihil de illa relinqueretur ad mane, et cur relictum combureretur igne: cur azyma comederent septem diebus, et cur exscinderetur comedens fermentatum: cur alienigena, inquilinus, et mercenarius non comederent illud, sed servus viri emptio argenti, ac peregrinus, si circumciderentur: cur in una domo comederetur nec educeretur de carne foras: cur os non frangeretur in illa; quid haec et perplura 4alia involvunt, et cur mandata sunt, prorsus ignoraretur nisi sciantur leges ordinis in spirituali mundo quibus correspondent, et nisi ex sensu interno sciatur quid singula in illo mundo, hoc est, in caelo, significant, et imprimis nisi credatur quod in omnibus insit spirituale; 5 nisi inesset omnibus et singulis spirituale, 6angeli qui apud hominem, cum ab homine legitur, parum et vix aliquid ex Verbo, comprehenderent, nam angeli omnia quae in Verbo (x)naturali modo descripta sunt comprehendunt spiritualiter. @1 constare potest$ @2 et$ @3 i et ille salvaret illos$ @4 reliqua$ @5 i et$ @6 quod Angeli, qui apud hominem A Angeli cum ab homine ligitur, qui apud hominem I$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Jovis
Arcana Coelestia 6
Passage 8021
#8021 Quidam ex spiritibus Jovis qui terrorem incutiunt per adventum, de quibus prius, appulit ad sinistrum meum latus sub ulna ac inde loquebatur, sed loquela ejus erat stridens, voces nec erant 1 admodum discretae ac inter se separatae, adeo ut diu expectare deberem antequam colligerem sensum; et cum loquebatur, etiam interjiciebat aliquid terroris; dicebat quod ita in sua tellure fiat, et quod illi, antequam angeli illorum adveniunt, praemittantur ad hominem, ac eo modo praeparent; monens ut etiam ego illos, cum veniunt, bene excipiam; sed respondere datum est quod hoc meum non sit, sed quod apud me excipiantur omnes sicut ipsi sunt. @1 i continuae, sed$
Arcana Coelestia 6
Passage 8022
#8022 Postea venerunt angeli illius telluris, et 1 dabatur percipere ex loquela mecum quod prorsus (x)differrent ab angelis nostrae telluris; loquela enim illorum non fiebat per voces sed per ideas quae se per interiora mea undequaque diffundebant, et inde quoque influxum habebant in faciem, sic ut facies ad singula concurreret, incipiendo a labiis et pergendo versus circumferentiam undequaque; ideae quae loco vocum erant discretae erant sed perparum; dicebant quod ita eum suis in tellure sua loquerentur et quod ibi loquela quoque faciei sit incipiens a labiis. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 8023
#8023 Postea loquebantur mecum per ideas adhuc 1minus discretas, adeo ut vix aliquid interstitiale 2perciperetur; erat in mea perceptione sicut sensus vocum apud illos qui solum ad sensum abstracte a vocibus attendunt; haec loquela mihi intelligibilior priore erat et quoque erat plenior; influebat similiter ac prior in faciem, sed influxus erat secundum quale loquelae magis continuus; verum non incepit ut prior a labiis sed ab oculis. Dicebant quod etiam ita loquantur cum suis in sua tellure, sed cum illis ibi qui 3prae reliquis gaudent interiore sensu ac apperceptione. @1 magis continuas$ @2 After vix$ @3 pro$
Arcana Coelestia 6
Passage 8024
#8024 Postea loquebantur adhuc continuius (c)et plenius; et tunc facies non potuit conveniente motione concurrere; sed 1sentiebatur influxus in cerebrum, et quod 2illud tunc similiter ageretur. @1 influxus tunc sentiebatur$ @2 hoc$
Arcana Coelestia 6
Passage 8025
#8025 Ultimo loquebantur ita ut sermo solum caderet in intellectum interiorem; erat volubilitas ejus sicut aurae tenuis; ipsum influxum percipiebam sed non distincte singula 1; dicebant quod etiam sint in sua tellure homines cum quibus hac loquela loquuntur, et quod sint illi qui post mortem immediate auferuntur in caelum. @1 i sermonis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8026
#8026 Loquelae haec genera se habebant sicut fluida, 1primum genus sicut aqua fluens, 2alterum sicut aqua tenuior, 3tertium sicut atmosphaera respective, et 4quartum sicut aura tenuis. @1 prima$ @2 altera$ @3 tertia$ @4 quarta$
Arcana Coelestia 6
Passage 8027
#8027 Spiritus qui a latere sinistro mecum erat, de quo supra, (x)quandoque interloquebatur, imprimis monens ut cum angelis suis modeste agerem; erant enim spiritus 1ex nostra tellure qui inferebant talia quae displicerent; dicebat etiam quod non intellexerit quid 2angeli loquebantur, sed quod postea, quando admotus auri meae sinistrae; tunc quoque ei loquela erat non stridens ut prius, sed qualis est aliis spiritibus. @1 hujus telluris$ @2 dicebant$
Arcana Coelestia 6
Passage 8028
#8028 Exinde constare potuit quomodo se res habet secundum ordinem caelo et inde in terrarum orbe, nempe, cum venturi angeli, quod praemittatur spiritus qui praeparet viam, quodque is timorem incutiat, atque moneat ut angelos humaniter excipiant, et quod interloquatur, tum quod primum non intelligat quid angeli loquuntur, sed postea cum in meliorem statum redactus est, quod intelligat; verbo, quod jugiter adsit ac animum praeparet ac avertere indigna conetur. Circa haec obveniebat mihi cogitatio de Johanne Baptista, quod secundum ordinem caeli esset ut is 1praemitteretur et annuntiaret Adventum Domini, ac praepararet viam ut digne reciperetur, secundum illa apud Matthaeum iii 3; Luc. i 17, iii 4; Joh. i 23. @1 praemissus$
Arcana Coelestia 6
Passage 8029
#8029 Ex illis quae aliquoties prius 1memorata sunt de statu hominis post mortem, constat quod pauci sint qui, cum in alteram vitam veniunt, ilico intrent caelum, sed quod infra caelum commorentur aliquo tempore, ut illa quae sunt amorum terrestrium et corporeorum, quae secum e mundo tulerunt, abstergantur, (c)et sic praeparentur ut in societate cum angelis possint esse; similiter fit cum hominibus omnium tellurum, nempe quod post decessum 2 sint primum infra caelum inter spiritus, et postea, cum praeparati, fiant angeli; datum est videre, cum spiritus illius telluris fiebant angeli; apparuerunt equi lucidi sicut ignei, a quibus, similiter ac Elias, auferebantur; "equi lucidi sicut ignei" significant intellectum illustratum; quod equi in Verbo significent intellectuale, videatur n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6534; et quod "equi ignei (c)et currus ignei qui auferebant Eliam" intellectum Verbi quoad ejus interiora, n. 2762. @1 After mortem$ @2 i seu obitum$
Arcana Coelestia 6
Passage 8030
#8030 Caelum hoc angelicum ad quod auferuntur est caelum primum seu trium ultimum; hoc caelum apparet ad dextrum a tellure illorum, et prorsus separatum est a caelo primo seu ultimo angeloium qui e nostra tellure; qui in illo caelo sunt apparent induti caeruleo punctato aureis stellulis; credunt enim eum colorem esse ipsissimum caelestem; 1 cum in mundo sunt et contemplantur caelum stelliferum, (m)vocant illud domicilium angelorum, inde etiam color caeruleus 2ab illis amatur.(n) @1 i nam$ @2 insidet illorum animam et$
Arcana Coelestia 6
Passage 8031
#8031 Spiritus illius telluris prorsus non volunt in consortio esse cum spiritibus nostrae telluris, quia differunt animis et moribus; dicunt enim quod spiritus nostrae telluris sint astuti, ac ad machinanda mala prompti (c)et ingeniosi, et quod parum sciant (c)et cogitent de bono; tum quod non sicut illi agnoscant unicum Dominum. Praeterea spiritus telluris Jovis multo sapientiores sunt spiritibus nostrae telluris, de quibus etiam dicunt quod multa loquantur et parum cogitent, (c)et sic quod non multa possint interius percipere, 1et ne quidem bonum; concludunt inde quod 2homines nostrae telluris homines externi sint. @1 nempe num vere bonum sit vel non$ @2 in tellure nostra exteriores homines sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 8032
#8032 Continuatio de spiritibus et incolis 1planetae Jovis ad finem capitis sequentis. @1 telluris$