Arcana Coelestia – Exodus, caput 16
Caput Decimum Sextum
Doctrina Charitatis
Arcana Coelestia 7
Passage 8387
#8387 Qui vult salvari confitebitur peccata sua et paenitentiam aget.
Arcana Coelestia 7
Passage 8388
#8388 Confiteri peccata est cognoscere mala, videre illa apud se, agnoscere illa, se reum facere, et propter illa se damnare; hoc cum fit coram Deo est confiteri peccata.
Arcana Coelestia 7
Passage 8389
#8389 Paenitentiam agere est, postquam ita confessus est peccata et ex humili corde supplicavit de remissione, desistere ab illis, et vitam novam secundum praecepta fidei 1agere. @1 vivere$
Arcana Coelestia 7
Passage 8390
#8390 Qui solum universaliter agnoscit quod peccator sit, et se reum omnium malorum facit, et non explorat se, hoc est, videt sua peccata, is confessionem facit sed non confessionem paenitentiae, vivit enim postea sicut prius.
Arcana Coelestia 7
Passage 8391
#8391 Qui vitam fidei agit, is quotidie paenitentiam agit, nam reflectit super mala quae apud se, agnoscit illa, cavet sibi ab illis, 1supplicat Dominum de ope; homo enim (x)continue ex se labitur, sed a Domino continue erigitur; ex se labitur cum cogitat velle malum, et a Domino erigitur cum resistit malo, et inde non facit illud; talis status est omnibus qui in bono sunt; qui autem in malo sunt labuntur continue, et quoque a Domino elevantur continue, sed ne cadant in infernum omnium gravissimum, quo ex se omni nisu tendunt, (m)verum in mitius.(n) @1 After ope$
Arcana Coelestia 7
Passage 8392
#8392 Paenitentia quae fit in statu libero valet, at quae in statu coacto non valet; status coactus est status morbi, status dejecti animi ex infortunio, status imminentis mortis, verbo, omnis status timoris qui demit rationis sanae usum; qui malus est et in statu coacto paenitentiam pollicetur, et quoque 1 bonum agit, is cum venit in statum liberum, in vitam mali priorem redit; aliter se habet cum homine bono; 2illi status sunt ei status tentationis in qua vincit. @1 i tunc$ @2 hi status illi sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8393
#8393 Paenitentia oris et non vitae non est paenitentia; per paenitentiam oris non remittuntur peccata, sed per paenitentiam vitae. Remittuntur homini continue peccata a Domino, nam est ipsa Misericordia; sed peccata adhaerent homini utcumque putat quod remissa sint, nec ab ipso removentur nisi quam per vitam secundum praecepta fidei; quantum secundum illa vivit, tantum peccata removentur, et quantum removentur tantum remissa sunt; homo enim a Domino detinetur a malo et tenetur in bono; et tantum detineri potest a malo in altera vita, quantum in vita corporis restiterat malo, et tantum teneri potest in bono tunc, quantum in vita corporis ex affectione egerat bonum; inde constare potest quid peccatorum remissio et unde; qui credit quod peccata aliter remittantur multum fallitur.
Arcana Coelestia 7
Passage 8394
#8394 Postquam homo se exploraverat, et agnoverat sua peccata, et paenitentiam egerat, manebit constans in bono usque ad finem vitae; si autem dein relabitur ad vitam mali priorem et hanc amplectitur, tunc profanat, nam tunc malum conjungit bono; inde status ejus posterior (t)fit pejor priore, secundum Domini verba, Quando immundus spiritus exit ex homine, perambulat arentia loca quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar in domum meam unde exivi; cumque venit, et reperit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; et fiunt posteriora hominis pejora primis, Matth. xii 43-45. CAPUT XVI 1. Et profecti sunt ex Elim, et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin, quod inter Elim et inter Sinai, in quintodecimo die, mensi secundo, ad exire illorum e terra Aegypti. 2. Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis contra Moschen et contra Aharonem in deserto. 3. Et dixerunt ad illos filii Israelis, Quis dabit? mortui fuissemus manu JEHOVAE in terra Aegypti, in sedendo nos ad ollam carnis, in edendo nos panem ad satietatem; quia eduxistis nos ad desertum hoc, ad occidendum omnem congregationem hanc fame. 4. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo, et exibit populus, et colligent verbum diei in die suo, propterea ut tentem illum, num ambulat in lege Mea, si non. 5. Et erit in die sexto, et praeparent quod adduxerunt, et erit duplum super quod colligent die die. 6. Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis, Vesperi et cognoscetis quod JEHOVAH eduxerit vos e terra Aegypti. 7. Et mane et videbitis gloriam JEHOVAE, in audire Ipsum murmurationes vestras contra JEHOVAM; et nos quid quod murmuretis contra nos? 8. Et dixit Moscheh, In dare JEHOVAM vobis in vespera carnem ad edendum, et panem in matuta ad satiandum; in audire JEHOVAM murmurationes vestras, quibus vos murmurantes contra Ipsum; nos quid? non contra nos murmurationes vestrae, quod contra JEHOVAM. 9. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Dic ad omnem coetum filiorum Israelis, Appropinquate coram JEHOVAH, quia audivit murmurationes vestras. 10. Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum filiorum Israelis, et respexerunt ad desertum, et ecce gloria JEHOVAE visa in nube. 11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 12. Audivi murmurationes filiorum Israelis; loquere ad illos, dicendo, Inter vesperas comedetis carnem, et in matuta satiabimini pane, et cognoscetis quod Ego JEHOVAH DEUS vester. 13. Et factum in vespera, et ascendit selav, et obtexit castra; et in matuta fuit positio roris circum castra. 14. Et 1ascendit positio roris, et ecce super facies deserti minutum rotundum, minutum sicut pruina super terra. @1 descendit altered to ascendit then d, i and d desiit i desiit again. cp n. 8450, 8456$ 15. Et viderunt filii Israelis, et dixerunt vir ad fratrem suum, Man hoc? quia non sciverunt quid hoc; et dixit Moscheh ad illos, Hoc panis quem dedit JEHOVAH vobis ad edendum. 16. Hoc verbum quod praecepit JEHOVAH, Colligite de eo, quisque ad os edere sui, omerem ad caput, numerum animarum vestrarum, quisque ei qui in tentorio suo, accipite. 17. Et fecerunt ita filii Israelis, et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum. 18. Et mensi sunt omere, et non superfluum fecit numeroso, et pauco non defuit; quisque ad os edere sui collegerunt. 19. Et dixit Moscheh ad illos, Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane. 20. Et non audiverunt ad Moschen, et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane, et vermiculavit vermes, et computruit; et succensuit super illos Moscheh. 21. Et collegerunt illud mane mane, quisque secundum os edere sui; et incaluit sol et liquefactum est. 22. Et fuit in die sexto collegerunt panem duplum, duos omeres uni; et venerunt omnes principes coetus, et indicaverunt Moschi. 23. Et dixit ad illos, Hoc quod locutus JEHOVAH, Requies, sabbatum sanctum JEHOVAE cras; quod coquetis coquite, et quod (x)elixabitis elixate, et omne superfluum reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane. 24. Et reposuerunt illud ad mane, quemadmodum praecepit Moscheh, et non computruit, et vermis non fuit in illo. 25. Et dixit Moscheh, Comedite illud hodie, quia sabbatum hodie JEHOVAE; hodie non invenietis illud in agro. 26. Sex diebus colligetis illud, et in die septimo sabbatum, non erit in eo. 27. Et fuit in die septimo exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt. 28. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas? 29. Videte quia JEHOVAH dedit vobis sabbatum, propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum; quiescite quisque sub se, ne exeat quisquam e loco suo in die septimo. 30. Et quieverunt populus in die septimo. 31. Et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man; et hoc sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle. 32. Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit, JEHOVAH, Imple omerem ex illo ad custodiam generationibus vestris, propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto, in educere Me vos e terra Aegypti. 33. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Accipe urnam unam, et da ibi plenitudinem omeris man, et repone illud coram JEHOVAH, ad custodiam generationibus vestris. 34. Quemadmodum praecepit JEHOVAH ad Moschen, et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam. 35. Et filii Israelis comederunt man quadraginta annis, usque ad venire illos ad terram habitatam; man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis. 36. Et omer decima pars ephae illud. CONTENTA
Arcana Coelestia 7
Passage 8395
#8395 Actum est in praecedente capite de altera tentatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, quae fuit inde quod 1verum apperciperetur injucundum; in hoc capite in sensu interno agitur de tertia tentatione, quae est inde quod deficiat bonum; per defectum panis et carnis, de quo murmurabant filii Israelis, significatur defectus boni; consolatio post tentationem significatur et describitur per mannam, quam 2acceperunt, et per selav; manna est bonum spirituale; quod hoc illis datum sit a Domino continue, et absque ulla illorum cura et ope, significatur per quod mannam quotidie acceperint, et si colligerent plus, quod innatus sit vermis. @1 deficeret$ @2 postea receperunt$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 7
Passage 8396
#8396 Vers. 1. Et profecti sunt ex Elim, et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin, quod inter Elim et inter Sinai, in quintodecimo die, mensi secundo, ad exire illorum e terra Aegypti. "Et profecti sunt ex Elim" significat successivum: "et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin" significat ad statum alium tentationis: "quod inter Elim et inter Sinai" significat continuum et quale: "in quintodecimo die, mensi secundo" significat statum respective: "ad exire illorum e terra Aegypti" significat ad statum illorum cum primum (x)liberati ab infestationibus.
Arcana Coelestia 7
Passage 8397
#8397 "Et profecti sunt ex Elim": quod significet successivum, constat ex significatione "proficisci" quod sit successivum et continuum, de qua n. 4375, 4554, 4585, (x)5996, 8181, 8345, et ex significatione "Elim" quod sit status consolationis post tentationem, de qua n. 8367; inde per "profecti sunt ex Elim" significatur successivum vitae quoad status tentationum; nam apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, cum tentationes subeunt, perducuntur ab una tentatione in alteram; hoc successivum est quod per "proficisci" hic significatur; quod "proficisci" significet successivum vitae, est quia spatia sicut tempora nulla 1sunt in altera vita, sed pro illis status, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381; consequenter per "motus" non significantur motus, nec per "profectiones" profectiones, sed statuum mutationes et successiones. @1 sint I$
Arcana Coelestia 7
Passage 8398
#8398 "Et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin": quod significet ad statum alium tentationis, constat ex significatione "venire" quod sit statio successivi quod per "proficisci" n. (x)8397 significatur, ex significatione "coetus filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7843, ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098, et ex significatione "Sin" quod sit quale illius status, nomina enim includunt omne quale status rei, de qua agitur, ut supra passim ostensum. Ex tentatione 1 quae significatur per murmurationem propter defectum panis et carnis, et ex consolatione dein, quae significatur per "mannam" et "selav," constare potest quid "Sin" significat, quod nempe bonum quod ex vero; inde Sin, quae urbs Aegypti a qua desertum Sin nomen accepit, in opposito sensu significat malum quod ex falso: apud Ezechielem, Effundam excandescentiam Meam super Sin robur Aegypti, et exscindam multitudinem No; et dabo ignem in Aegypto; dolendo dolebit Sin, et No erit ad perrumpendum, et Noph hostibus quotidie; juvenes Aven et (x)Pi-Beseth gladio cadent, et illae in captivitatem abibunt; et in (x)Thechapneches obtenebratus dies erit, quando fregero ibi juga Aegypti, xxx 15-18; agitur hic de illis qui in scientificis sunt, et inde excludunt falsa ex 2 quibus mala; "Aegyptus" ibi est scientificum, "Sin" est malum quod ex falso, et "No" est falsum ex quo malum; quod altior hic sensus lateat quam qui in littera exstat, cuivis constare potest solum ex eo quod Verbum Divinum sit; nisi sensus (t)inibi altior, vix aliquis qui capi 2potest foret, minus sensus in quo sanctum; inde patet manifeste quod nomina ibi sint res, et quod ex illis resultet sensus communis, qui Verbo, quod ex 3Jehovah, dignus est; qui Verbum agnoscit Divinum, hoc nequaquam negare potest, modo velit ex ratione cogitare, 4aut ex intellectu (x)aliquantisper illustrato concludere. @1 i illorum$ @2 possit$ @3 Divino$ @4 et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8399
#8399 "Quod inter Elim et inter Sinai": quod significet continuum et quale, constat ex significatione "Elim" et ex significatione "Sinai," ex quibus 1liquet quid hoc intermedium significat; "Elim" enim, ex fontibus et palmis quae ibi, significat verum et bonum quae sunt consolationis post tentationem, videatur versus ultimus capitis praecedentis, et "Sinai," ex lege quae ibi promulgata est, significat bonum et inde verum; inde continuum et quale quod per "Sin" significatur est bonum quod ex vero. Bonum quod ex vero est bonum quod apud spiritualem hominem est ante regenerationem, nam tunc (t)facit bonum ex vero, hoc est, quia ita mandatum est, proinde ex oboedientia; at bonum ex quo verum est bonum quod apud (t)spiritualem hominem est post regenerationem, nam tunc bonum facit ex affectione; prius bonum significatur per "Sin," posterius per "Sinai." @1 After significat$
Arcana Coelestia 7
Passage 8400
#8400 "In quintodecimo die, mensi secundo": significat statum respective; constat ex significatione numeri (x)"quintidecimi", ex significatione "diei", et ex significatione "mensis"; per "mensem" significatur finis status prioris et principium sequentis, ita status novus, n. 3814, per "diem" significatur status in genere, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680, et per "quintum decimum" significatur novum, nam per quattuordecim seu duas septimanas significatur integra periodus seu status a principio ad finem ejus, n. 728, 2044, 3845; inde per "quindecim" significatur novum, hic novum vitae, quod significatur per mannam quam e caelo acceperunt; "manna" enim est bonum veri, quod est vita hominis spiritualis; simile enim per quindecim significatur quod per octo, nam dies octavus est dies primus sequentis septimanae; quod octavum sit principium quodcumque, ita novum 1 a priore distinctum, videatur n. 2044, 2866, et quod omnes numeri in Verbo significent res, 2 n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175. @1 i quod$ @2 i videatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8401
#8401 "Ad exire illorum e terra Aegypti": quod significet ab statum illorum cum primum liberati ab infestationibus, constat ex significatione "exire" et "educi" quod sit liberari, de qua saepius, et ex significatione "terrae Aegypti" quod sint infestationes ab illis qui in malo et inde falsis, de qua n. 7278.
Arcana Coelestia 7
Passage 8402
#8402 Vers. 2, 3. Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis contra Moschen et contra Aharonem in deserto. Et dixerunt ad illos filii Israelis, Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti, in sedendo nos ad ollam carnis, in edendo nos panem ad satietatem; quia eduxistis nos ad desertum hoc, ad occidendum omnem congregationem hanc fame. "Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis" significat indolentiam et inde querimoniam propter tentationis gravitatem: "contra Moschen et contra Aharonem" significat verum Divinum: "in deserto" significat statum tentationis: "et dixerunt ad illos filii Israelis" significat cogitationem ex anxietate: "Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti" significat quod praestiterit relictos fuisse a Domino cum erant in statu infestationum: "in sedendo nos ad ollam carnis" significat vitam secundum libitum, et sicut concupiverunt: "in edendo nos panem ad satietatem" significat quod sic bono voluptatum fruerentur quantum vellent: "quia eduxisti nos" significat quod postquam liberati: "ad desertum hoc" significat statum tentationum: "ad occidendum omnem congregationem hanc fame" significat quod ex defectu jucundi et boni exspirarent.
Arcana Coelestia 7
Passage 8403
#8403 "Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis": quod significet indolentiam et [inde] querimoniam propter tentationis gravitatem, constat ex significatione "murmurare" quod sit indolentia ex tentationis acerbitate, et querimonia, de qua n. 8351; "coetus filiorum Israelis" sunt qui ab Ecclesia spirituali, ut supra n. 8398. Agitur hic de tertia tentatione, quae est propter defectum jucundi et boni, quae tentatio succedit priori in serie, quae fuit propter defectum veri. 2 Qui non instructi sunt de regeneratione hominis autumant quod homo regenerari queat absque tentatione, et quidam quod regeneratus sit quando unam tentationem subierat; sed sciendum quod absque tentatione nullus regeneretur, et quod plures tentationes succedant una post alteram; causa est quia regeneratio fit ob 1 finem ut vita veteris hominis moriatur, et vita nova quae caelestis insinuetur; inde constare potest quod omnino pugna erit, vita enim veteris hominis resistit, nec vult exstingui, et vita novi hominis non potest intrare nisi ubi vita veteris exstincta est; inde patet quod utrinque pugna sit, et ardens, quia pro vita; qui ex rationali illustrato cogitat, inde potest 3 videre et percipere quod regenerari nequeat homo absque pugna, hoc est, absque tentatione spirituali; tum quoque quod non regeneretur per unam tentationem sed per plures; sunt enim perplura genera mali quae jucundum vitae prioris, hoc est, vitam veterem, fecerunt; omnia illa mala non possunt semel et simul domari, inhaerent enim pertinaciter, nam irradicata sunt 2parentibus a multis retro saeculis, et inde innata homini, et confirmata per (x)actualia mala ex semet ab infantia; haec mala omnia sunt e diametro opposita bono caelesti quod insinuandum, et quod faciet vitam (x)novam 3. @1 i illum$ @2 After saeculis$ @3 i, inde acerbitas pugnae$
Arcana Coelestia 7
Passage 8404
#8404 "Contra Moschen et contra Aharonem": quod significet verum Divinum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum immediate a Domino procedens, ita internum, et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit verum a Domino mediate procedens, ita externum, de quibus n. 7009, 7089, 7382.
Arcana Coelestia 7
Passage 8405
#8405 "In deserto": quod significet statum tentationis, constat ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 6828, 8098.
Arcana Coelestia 7
Passage 8406
#8406 "Et dixerunt ad illos filii Israelis": quod significet cogitationem ex anxietate, constat ex significatione "dicere" cum de talibus quae mentem afficiunt, quod sit cogitatio, ut quoque n. 3395, 7094, 7244, 7937; quod sit ex anxietate, patet, quia in tentatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 8407
#8407 "Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti": quod significet quod praestiterit relictos fuisse a Domino cum erant in statu infestationum, constat ex significatione "quis dabit?" quod sit melius fuisse seu praestitisse; ex significatione "mortui esse manu Jehovae" quod sit ut relicti a Domino; per 1"mortuum esse" in sensu spirituali significatur 2 in malis et inde falsis esse, proinde in damnatione, n. 5407, 6119, 7494; et cum dicitur "mori manu Jehovae," est relinqui a Domino, nam qui relinquuntur ab Ipso, hoc est, qui relinquunt Ipsum, in mala et inde falsa ruunt, et sic in damnationem; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, pluries prius ostensum est et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit status infestationum, de qua supra n. 8401; quod illi qui ab Ecclesia spirituali, qui repraesentantur per "filios Israelis," priusquam liberati sunt a Domino, infestati fuerint ab illis qui in falsis ex malo, qui repraesentantur per "Pharaonem" et "Aegyptios," videatur n. 6854, 6914, 7474, 7828, 7932, 8018, 8099, 8159, 8321. @1 mori enim$ @2 i privari bono et vero, et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8408
#8408 "In sedendo nos ad ollam carnis": quod significet vitam secundum libitum, et sicut concupiverunt, constat ex significatione "ollae" quod sit continens boni, et in opposito sensu continens mali de qua sequitur; et ex significatione "carnis" quod sit proprium caeleste, ita bonum, et in opposito sensu proprium hominis, ita malum, de qua etiam sequitur; et quia per "carnem" significatur proprium, ita 1per "sedere ad ollam carnis" significatur vita secundum libitum, et sicut concupiscitur, nam haec vita est vita proprii. Quod "olla" sit continens boni, et in opposito sensu continens mali, est quia per "carnem" quae in illa coquitur, significatur bonum, et in opposito sensu malum; quia olla (t)id est, ideo per illam etiam significatur corporeum vel naturale hominis, quia haec sunt continentia boni vel mali, inde in universali sensu per illam significatur 2 homo, et in adhuc universaliore populus aut urbs, et tunc "caro" significat bonum 3vel malum in illis, ut apud Ezechielem, Viri qui cogitant iniquitatem, et consulunt consilium malitiae in urbe hac, dicentes, Non prope est; ipsa olla est, nos caro; quare sic dixit Dominus Jehovih, Confossi vestri quos posuistis in medio illius, hi caro, ipsa vero olla, xi ,] 3, 7; hic "olla" pro urbe seu populo ibi, et "caro" pro malo, nam "confossi," qui dicuntur "caro," sunt apud quos 4bonum et Verum exstinctum est, n. 4503: apud eundem, 2 (x)Paraboliza contra domum rebellionis parabolam, et dic ad illos, Sic dixit Dominus Jehovih, Appone ollam, appone etiamque affunde frusta in illam, omne frustum bonum, femur et umerum, electione ossium imple; dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, ollae cujus spuma in illa, et cujus spuma non exiit ex illa xxiv 3-6; hic "olla" pro urbe seu populo ibi, in quo malum profanationis boni, bonum quod caro ibi est "femur et umerus," malum est "spuma" inde, profanatio boni est "spuma" remanens, 5ideo quoque "urbs sanguinum" vocatur: apud Jeremiam, 3 Dixit Jehovah ad Jeremiam, Quid tu vides? dixi, Ollam exsufflatam ego video, cujus facies versus septentrionem; tunc dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae, i 11-14; "olla exsufflata" pro populo quem falsa occuparunt, "septentrio" pro sensuali et (x)corporeo hominis, e quo malum scaturit; agitur hic de Ecclesiae fine, quando externum, proinde 6sensuale et corporeum, et cum illis falsum et malum, 7dominantur, nam Ecclesia Domini ab interno vadit successive ad externum, et tunc exspirat: apud Sachariam, 4 In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari; et erit omnis olla in Hierosolyma et Jehudah, sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, xiv 20, 21; agitur hic de salvatione fidelium; fideles sunt "ollae," ita dicti (c)a receptione boni a Domino, inde vocatur olla "sanctitas Jehovae"; "tintinnabula equorum, super quibus Sanctitas," sunt vera correspondentia bono. Quia "ollae" sunt recipientia et continentia boni, ideo etiam illae cum reliquis vasis altaris confectae erant ex aere, Exod. xxxviii 3, nam "aes" significat bonum naturalis, n. 425, 1551. 5 Etiam per "ollam" 8significatur doctrina ex eo quod 9contineat bonum et verum Ecclesiae; 10doctrina significatur per "ollam," in qua 11ex jussu Elisaei pulmentum coquebatur filiis prophetarum, de qua ita in Libro 2 Regum, (x)Elischah rediit ad Gilgalem cum fames in terra, cum filii prophetarum sederent coram illo; dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pulmentum filiis prophetarum; exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et collegit de illa colocynthidas agri, et concidit in ollam pulmenti; cum comederent de pulmento, clamarunt, Mors in olla, vir Dei sed dixit ut acciperent farinam, quam jecit in ollam, et dixit, Effunde populo et comedant; tunc non fuit res mala in olla, iv 38-42; sciendum quod miracula Divina omnia involvant talia quae sunt regni Domini (c)et Ecclesiae, n. 7337, 8364, et quod 12"Elisaeus" repraesentet Verbum Domini, 13 n. 2762, 14et "prophetae" 15 doctrinas inde, n. 2534, 7269; inde patet quid Ecclesiae repraesentatum est per hoc miraculum, (t)nempe quod bonum 16Ecclesiae falsificatum fiat bonum per verum e Verbo; "fames" est defectus cognitionum veri et boni, "olla" est doctrina, "pulmentum" bonum 17 ritualium externorum Ecclesiae Judaicae, "colocynthides ex vite agri" 18est falsificatio, "farina" est verum e Verbo, n. 2177, ex quo illud falsificatum, quod est "mors in olla," fit bonum. Quod "ollae" significent continentia boni, est quia inter vasa utensilia 19erant in quibus 20praeparabatur cibus, et per "cibum" (c)ac omnia ejus genera significantur talia quae nutriunt animam, ita affectiones boni et veri, n. 681, 1480, 3114, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5410, 5915. @1 quoque per illam$ @2 i ipse$ @3 aut$ @4 verum et bonum$ @5 inde$ @6 corporeum et sensuale$ @7 dominatur$ @8 significantur doctrinae$ @9 contineant$ @10 doctrinae significantur$ @11 Elischah pulmentum coxit$ @12 Elischah$ @13 i videatur$ @14 d et i quodque$ @15 i repraesentent$ @16 doctrinae$ @17 i ejus imprimis$ @18 sunt falsa ibi injecta$ @19 sunt$ @20 praeparatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8409
#8409 Quod "caro" significet proprium in utroque sensu, in supremo sensu proprium Divinum Domini, quod est Divinum Humanum Ipsius, ita bonum amoris Ipsius erga universum genus humanum, inde "caro" in sensu respectivo ad hominem est proprium vivificatum a proprio Domini, hoc est, proprium Domini apud hominem, ita bonum amoris in Ipsum; de significatione "carnis" in hoc sensu, videatur n. 3813, 7850; in sensu autem opposito est caro proprium hominis, ita malum amoris sui, et inde illius amoris cupiditates, seu concupiscentiae, n. 999, 3813; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 3812 fin., 5660, 5786. Quod "caro" sit proprium hominis, ita malum omnis generis, constat adhuc ex his locis: apuc Esaiam, Cibabo oppressores tuos carne illorum, et sicut musto sanguine (c)eorum inebriabuntur, xlix 26; 2 "cibare carne" pro opplere malo suo 1: apud Jeremiam, Maledictus vir qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, a Jehovah autem recedit cor ejus, xvii 5; "ponere carnem brachium suum" pro confidere propriae potentiae; inde edere carnem brachii sui pro confidere sibi, Esai. ix 19 [A.V. 20]: apud Esaiam, Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus, xxxi 3; "equi Aegypti" pro scientificis ex intellectuali perverso, n. 6125, "caro" pro mortuo, "spiritus" pro vivo; inde filii Aegypti dicuntur magni carne, Ezech. xvi 26; mortuum dicitur ex malo, nam ex malo mors spiritualis, et vivum dicitur ex bono, nam ex bono vita spiritualis: inde est quod "caro" et "spiritus" in Verbo sibi opponantur, ut apud Johannem, 3 Quod natum ex carne caro est, et quod natum a spiritu spiritus est, iii 6: apud eundem, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam, verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63: in Libro Geneseos, Dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro, vi 3; "caro" ibi pro proprio hominis: similiter apud Matthaeum, Jesus dixit, Beatus es Simon, fili Jona, quia caro et sanguis non revelavit, sed Pater Meus qui est in caelis, xvi 17: et apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non e sanguinibus neque e voluntate carnis neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13; "voluntas carnis" pro proprio voluntario, 2 "voluntas viri" pro proprio intellectuali, "filii Dei" pro regeneratis; et qui regenerantur, omnes vivificantur ex proprio Domini, quod est 3 Caro et Corpus Domini, estque ipsum Bonum Divinum. 4 Quia caro in opposito sensu est proprium hominis, ita malum, etiam est concupiscentia, nam vita carnis, quae corporis est propria, non est nisi quam voluptas sensuum, 4jucunditas appetituum, (c)et concupiscentia; quod "caro" sit concupiscentia, constat ab his apud Moschen, Colluvies quae in medio populi concupiverunt concupiscentiam, unde iterarunt et fleverunt filii Israelis, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? nunc anima nostra arida est, non quicquam nisi quod ad man oculi nostri: et dixit Jehovah ad Moschen, Ad populum dices, Sanctificate vos in crastinum, ut comedatis carnem; flevistis enim in auribus Jehovae, dicendo, Quis cibabit nos carne, quia melius nobis in Aegypto? dabit Jehovah vobis carnem ad edendum; ad (x)mensem dierum, usque dum exibit e naso vestro, et fuerit vobis fastidio. Caro adhuc inter dentes illorum, antequam deglutiretur, cum ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; unde vocavit nomen loci illius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, Num. xi 4, 6, ,] 18, 20, 33, 34. Ex his nunc patet quid per "sedere ad ollam carnis in terra Aegypti" significatur, quod nempe vita secundum libitum et sicut 5concupiverint, ita vita proprii. @1 i, et inebriare sanguine pro falso$ @2 i et$ @3 i in supremo sensu$ @4 jucundum$ @5 concupiverint$
Arcana Coelestia 7
Passage 8410
#8410 "In edendo nos panem ad satietatem": quod significet quod sic bono voluptatum fruerentur quantum vellent, constat ex significatione "edere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et quoque fruitio, n. 7849; ex significatione "panis" quod sit bonum vitae caelestis, et in opposito sensu bonum vitae naturalis (x)separatae a caelesti, ita bonum voluptatum; per "panem" enim in sensu spirituali intelligitur primarium quod nutrit animam, ac spiritualem ejus vitam conservat; quod hoc sit bonum amoris, constat a vita caeli, quae unice ex illo bono consistit; at in opposito sensu per "panem" intelligitur primarium quod nutrit illos qui in inferno, ac illorum vitam sustentat; quod hoc sit malum amoris sui et mundi, constat a vita inferni, quae unice 1in illo consistit; id malum est illis 2 bonum, nam nihil illis jucundius et dulcius 3; hoc intelligitur hic per bonum voluptatum; et ex significatione "ad satietatem" quod sit quantum vellent, nam voluntas est quae satiatur bono apud bonos, et malo apud malos. @1 ex$ @2 i ibi$ @3 i est$
Arcana Coelestia 7
Passage 8411
#8411 "Quia eduxisti nos": quod significet quod postquam liberati, constat ex significatione "educere," hic e terra Aegypti, quod sit 1liberare, nempe ab (t)infestationum statu. @1 liberari$
Arcana Coelestia 7
Passage 8412
#8412 "Ad desertum hoc": quod significet statum tentationum, constat ex significatione "deserti" quod sit status 1subeundi tentationes, de qua n. 8098. @1 tentationum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8413
#8413 "Ad occidendum omnem congregationem hanc fame": quod significet quod ex defectu jucundi et boni exspirarent, constat ex significatione "occidere" quod sit privare vita, hic quae ex jucundo et bono, nam vita hominis in illis consistit, de qua n. 3607, 6767; ex significatione "congregationis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7843; et ex significatione "famis" quod sit defectus boni, de qua n. 5893, hic boni voluptatum, quod per "panem" n. (x)8410 significatur, cum enim id quod nutrit vitam spiritualem, seu vitam spiritus, aufertur, fit 1 fames 2. 2 Quomodo cum hoc se habet, paucis dicendum: cum bonum charitatis insinuandum est, quod vitam spiritualem 3facit, tunc removetur jucundum voluptatum, quod fecerat vitam naturalem; cum hoc jucundum removetur, tunc homo in tentationem venit; credit enim, si privatur jucundo voluptatum, quod deprivetur omni vita, nam vita ejus naturalis in illo jucundo aut bono, ut id vocat, constitit; sed nescit quod cum removetur hoc vitae, loco ejus insinuetur a Domino jucundum et bonum spirituale; hoc bonum est quod per "mannam" significatur; prius bonum seu jucundum intelligitur per "carnem et panem in terra Aegypti," ac privatio ejus per "famem." 3 At probe observandum quod homo qui regeneratur 4non privetur jucundo voluptatum corporis et animi, hoc enim jucundo post regenerationem plene fruitur, et plenius quam prius, sed in inversa ratione; 5jucundum voluptatum ante regenerationem fuit omne vitae illius, at post regenerationem bonum charitatis fit omne vitae, et tunc jucundum voluptatum inservit pro medio et pro ultimo plano in quo bonum spirituale cum suo felici et beato terminatur; cum itaque invertendus est ordo, tunc prius jucundum voluptatum exspirat et fit nullum, et novum ex spirituali origine loco ejus insinuatur. @1 i tunc$ @2 i, ex qua laborat vita illa$ @3 faciat$ @4 nusquam$ @5 jucundum voluptatum quod ante regenerationem fuit omne vitae illius et finis, usque adeo ut exstinxerit bonum vitae spiritualis, at post regenerationem bonum charitatis fit omne vitae ejus et finis$
Arcana Coelestia 7
Passage 8414
#8414 Vers. 4, 5. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo, et exibit populus, et colligent verbum diei in die suo, propterea ut tentem illum, num ambulat in lege Mea, si non. Et erit in die sexto, et praeparent quod adduxerunt, et erit duplum super quod colligent die die. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat consolationem a Domino: "Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo" significat quod bonum caeleste influet: "et exibit populus" significat vitam inde: "et colligent verbum diei in die suo" significat jugiter ad necessitatem: "propterea ut tentem illum" significat quod inde in explorato erit: "num ambulat in lege Mea, si non" significat (x)num vitam veri et boni possint vivere: "et erit in die sexto" significat in fine cujusvis status: "et praeparent quod adduxerunt" significat dispositionem bonorum appropriatorum: "et erit duplum super quod colligent die die" significat quod conjungenda.
Arcana Coelestia 7
Passage 8415
#8415 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet consolationem a Domino, constat (c)a sequentibus, sunt enim quae dixit Jehovah consolationis post tentationem; quod post tentationes consolatio, videatur n. 8367, 8370.
Arcana Coelestia 7
Passage 8416
#8416 "Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo": quod significet quod bonum caeleste influet, constat ex significatione "pluere" quod sit benedictio, de qua n. 2445; quod "pluere" sit benedictio, est quia pluvia descendit de caelo et facit fertilitatem terrae, sicut Divinum Bonum et Verum e caelo apud hominem et facit benedictionem; inde constare potest quod "pluere" in proximo sensu significet influere nam omne bonum 1 a Divino influit; et ex significatione "panis" quod sit bonum caeleste, de qua in sequentibus. @1 i quod$
Arcana Coelestia 7
Passage 8417
#8417 "Et exibit populus": quod significet vitam inde, constat ex significatione "ire" quod sit vita, de qua n. 1293, 3335, 4882, 5493, (x)5605, similiter hic "exire" quod est ire ad colligendum mannam; de significatione "ire" quod sit vita, videatur etiam n. 8420.
Arcana Coelestia 7
Passage 8418
#8418 "Et colligent verbum diei in die suo": quod significet jugiter ad necessitatem, constat ex significatione "colligere" quod sit recipere, nam cum "pluere" significat influxum, nempe boni a Divino, tunc "colligere" significat receptionem, quoniam sibi correspondent; ex significatione "verbi" quod (x)sit res de qua dicitur, hic panis seu manna e caelo; et ex significatione "diei in die suo" quod sit jugiter ad necessitatem; quod sit jugiter, est quia quotidie accipiebant; quod quotidie sit jugiter, videatur n. 2838; et quod sit ad necessitatem, est quia colligerent quantum quotidie indigerent et non plus, pro quolibet nempe omerem.
Arcana Coelestia 7
Passage 8419
#8419 "Propterea ut tentem illum": quod significet quod inde in explorato erit, constat ex significatione "tentare" (t)quod hic sit explorare, nam sequitur "num ambulat in lege Mea, si non.
Arcana Coelestia 7
Passage 8420
#8420 "Num ambulat in lege Mea, si non": quod significet num vitam veri et boni possint vivere, constat ex significatione "ambulare" quod sit vivere, de qua n. 519, 1794, et ex significatione "legis" quod sit Verbum, de qua n. 2606, 3382, 6752, et quia est Verbum, est Divinum Verum, n. (x)7463, ita quoque doctrina boni et veri; inde per "ambulare in lege Jehovae" est vitam veri et boni vivere secundum doctrinam. Quod "ambulare in lege" sit vivere secundum legem, cuivis notum est, "quia in communi sermone ita dicitur;" inde 1constare potest quod "ambulare" sit vivere, 2et quoque quod in ipsa voce ambulare insit 3 significatio sensus spiritualis, 4similiter ut in perpluribus aliis; hoc non aliunde venit quam ex influxu spiritualis mundi in cogitationis ideas, et sic in voces, nam absque illo influxu, quis usquam pro vivere diceret ambulare, ut ambulare in lege, in statutis, in praeceptis, 5in timore Dei? consimiliter se habet cum "ire" quod sit vivere, de quo mox supra n. 8417, 6ut et cum proficisci, progredi, peregrinari; quod haec sint vivere, est quia in mundo spirituali non 7sunt spatia, sed loco illorum status vitae, n. 2625, (x)2684, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. @1 quoque$ @2 ex quo constare potest$ @3 i etiam$ @4 ut quoque$ @5 cum Deo; similiter$ @6 quod ambulare et ire sit$ @7 sint$
Arcana Coelestia 7
Passage 8421
#8421 "Et erit in die sexto": quod significet in fine cujusvis status, constat ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680, et ex significatione "sexti" quod sit finis status; quod "dies sextus" sit finis status, est inde, quia "dies septem" seu (x)"septimana" significat integram periodum seu statum plenum, n. 2044, 3845, 6508, unde dies praecedens 1septimum seu "sextus" significat finem illius status, et dies sequens seu "octavus" principium ejusdem status, n. 2044, 8400. @1 septimum altered to septimus$
Arcana Coelestia 7
Passage 8422
#8422 "Et praeparent quod adduxerunt": quod significet dispositionem bonorum appropriatorum, constat ex significatione "praeparare" cum dicitur de bonis appropriatis, quod sit dispositio, et ex significatione "quod adduxerunt" 1cum intelligitur manna, per quam significatur bonum, quod sint bona quae appropriata; collectio mannae quovis 2die significat boni receptionem, et ejus 3esus appropriationem, inde "praeparare quod adduxerunt" significat dispositionem bonorum appropriatorum; dispositio illa a Domino fit in cujusvis status fine, qui significatur per "diem sextum"; dispositionem illam sequitur conjunctio, quae significatur per "diem septimum." @1 dum$ @2 mane$ @3 commesio (comesus or comestio intended)$
Arcana Coelestia 7
Passage 8423
#8423 "Et erit duplum super quod colligent die die": quod significet quod conjungenda, constat (c)a significatione "esse duplum" quod sit conjungi; quod conjungi per duplum significetur, est quia "duo" sunt conjunctio, de qua n. 1686, 3519, 5194; et ex significatione "colligere" quod sit recipere, ut supra n. 8418; et ex significatione "die die" seu singulo die, quod sit jugiter, ut quoque supra n. 8418. Quod "duo" sint conjunctio, est quia duo sunt ad quae omnia 1se in universo referunt, nempe bonum et verum, seu quod idem, amor et fides, nam bonum est amoris et verum est fidei; inde quoque duo apud hominem sunt 2quae faciunt vitam illius, nempe voluntas et intellectus, voluntas apud hominem formata est ad recipiendum bonum seu amorem, et intellectus ad recipiendum verum seu fidem; conjunctio duorum illorum vocatur conjugium, nam duo illa conjuncta (t)se similiter sicut conjuges habent, amant se mutuo, concipiunt et gignunt, proles inde vocatur fructus; ex his nunc patet cur "duo" seu "duplum" 3significat conjunctionem, nam absque conjunctione duorum illorum nusquam aliquid nascitur seu producitur. Adjicere licet quod ex his manifeste constare possit quod fides absque amore seu charitate nullum fructum possit producere, sed quod fructus erit ab utroque conjuncto. @1 After universo$ @2 ad quae omnia vitae ejus se referunt$ @3 significet$
Arcana Coelestia 7
Passage 8424
#8424 Vers. (x)6-8. Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis, Vesperi et cognoscetis quod Jehovah eduxerit vos e terra Aegypti. Et mane et videbitis gloriam Jehovae, in audire Ipsum murmurationes vestras contra Jehovam; et nos quid quod murmuretis contra nos? Et dixit Moscheh, In dare Jehovam vobis in vespera carnem ad edendum, et panem in matuta ad satiandum; in audire Jehovam murmurationes vestras, quibus vos murmurantes contra Ipsum; nos quid? non contra nos murmurationes vestrae, quod contra Jehovam. "Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis" significat informationem a vero Divino: "Vesperi et cognoscetis quod Jehovah eduxerit vos e terra Aegypti" significat quod in fine prioris status revelatio quod liberati: "et mane videbitis gloriam Jehovae" significat in principio status novi quod Adventus Domini: "in audire Ipsum murmurationes vestras" significat quod cessaturae querimoniae: "contra Jehovam, et nos quid quod murmuretis contra nos?" significat quod illae fuerint contra Divinum, non contra illos qui Id repraesentabant: "et dixit Moscheh" significat informationem: "In dare Jehovam vobis in vespera carnem ad edendum" (x)significat quod in fine status bonum appropriabitur per jucundum: "et panem in matuta ad satiandum" significat quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possunt: "in audire Jehovam murmurationes vestras" significat quod sic cessaturae querimoniae: "quibus vos murmurantes contra Ipsum" significat quod illae fuerint contra Divinum: "nos quid? non contra nos murmurationes vestrae" significat quod non contra illos qui repraesentabant Divinum: "quod contra Jehovam" significat ut sibi posthac caveant.
Arcana Coelestia 7
Passage 8425
#8425 "Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis": quod significet informationem a vero Divino, constat ex significatione "dicere" cum de illis quae a Jehovah mandata sunt ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quod sit informatio, de qua etiam n. 7769, 7793, 7825, 8041, ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint verum Divinum, "Moscheh" internum et "Aharon" externum, de qua n. 7009, 7089, 7382, et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223.
Arcana Coelestia 7
Passage 8426
#8426 "Vesperi et cognoscetis quod Jehovah eduxerit vos e terra Aegypti": quod significet quod in fine prioris status revelatio quod liberati, constat a significatione "vesperi" quod sit finis status prioris, de qua sequitur; (x)ex significatione "cognoscere" quod sit revelari, nam quod Jehovah dat cognoscere, hoc dicitur revelatio; et ex significatione "educere" quod sit liberare, ut prius saepe, hic ex 1infestationibus quae per "terram Aegypti" significantur, n. 7278. 2 Quod "vesperi" sit finis status prioris, est quia status mutationes in altera vita se habent sicut tempora diei in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, et nox, seu diluculum, ac iterum mane; sciendum quod in mundo spirituali perpetuae mutationes status sint, et quod omnes qui ibi illos percurrant; causa est ut 2jugiter perficiantur, nam absque statuum mutationibus seu absque variis ordine sibi 3continue succedentibus non 4perficiuntur qui ibi; statuum mutationes quae ordine sibi succedunt, sicut tempora diei et tempora anni, nusquam prorsus eadem redeunt, sed variatae; principium cujusvis status correspondet mane in terra, et quoque in Verbo aliquoties intelligitur per mane; finis autem cujusvis status correspondet vesperae, et dicitur quoque aliquoties in Verbo vespera; cum mane est, tunc in amore sunt, cum meridies tunc in luce seu in vero sunt, cum autem vespera est, tunc in obscuro 5 quoad vera, et in quodam frigore quoad bona, nam tunc in jucundo amoris naturalis sunt; hoc jucundum est quod significatur per "selav" quod acceperunt in vespera, et bonum est quod significatur per "mannam" quam acceperunt quovis mane. 3 Ex his 6 constare potest quid "vespera" 7significat, quod nempe finem status 8rei de qua agitur; 9inde quoque finem status Ecclesiae; sed videantur quae prius de significatione vesperae ostensa sunt; quod in altera vita sint vices statuum sicut in mundo vices temporum, n. 5672, 5962, 6110. Quod "vespera" sit finis Ecclesiae prioris, et "mane" principium novae, n. 2323, 7844; inde quod "vespera" et "mane" sit Adventus Domini, n. 7844. Quod in caelo sit vespera et diluculum ante mane, non autem nox, quae in inferno, n. 6110. @1 infestationum statu qui per terram Aegypti significatur$ @2 continue$ @3 Before ordine$ @4 aliquid perficitur; status$ @5 i sunt$ @6 i nunc$ @7 significet IT$ @8 applicati ad rem$ @9 ita$
Arcana Coelestia 7
Passage 8427
#8427 "Et mane videbitis gloriam Jehovae": quod significet in principio status novi quod Adventus Domini, constat ex significatione "mane" quod sit principium status novi, de qua nunc supra n. 8426, et ex significatione "gloriae Jehovae" quod sit praesentia et Adventus Dominii; quod "gloria" sit praesentia 1et Adventus Domini, est quia gloria 2 in supremo sensu est Divinum Verum quod procedit a Domino, et Divinum Verum apparet coram oculis angelorum ut lux et splendor a Sole, qui est Dominus; quod gloria 2 sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 5922, 8267, et quod sit intelligentia et sapientia quae Divino Vero, n. 4809, (c)et quod inde 3 sensus internus Verbi, nam ille est Divinum Verum in gloria, n. 5922. 2 Dicitur quod "mane visuri gloriam Jehovae" quia ortus solis et inde lux, quae in caelo visum angelicum et externum et internum illustrat, consequenter praesentia et Adventus Domini, qui in caelo est Sol, correspondet tempori matutino in terra, et significatur hic per "mane"; lux illa ex sole tunc, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus, est gloria; 4ex his patet quod per "gloriam" significetur praesentia et Adventus Domini; quod 5haec sint gloria, etiam constat ex 6pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Obtexit nubes montem, et habitavit gloria Jehovae super monte Sinai; et obtexit illum nubes sex dies: species gloriae Jehovae erat sicut ignis comedens in capite montis ante oculos filiorum Israelis, Exod. (x)xxiv 15-18; patet quod praesentia Jehovae, hoc est, Domini, apparens sicut nubes et sicut ignis super monte, hic 7dicatur "gloria Jehovae": 8apud eundem, Obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit tabernaculum; nec potuit Moscheh intrare in tentorium conventus, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret tabernaculum, Exod. xl 34, 35; hic quoque praesentia Domini apparens ut nubes dicitur "gloria": apud eundem, 3 Ingressus est Moscheh et Aharon in tentorium conventus, et exiverunt et benedixerunt populo; tunc apparuit gloria Jehovae erga universum populum, Lev. ix 23, 24: apud eundem, Gloria Jehovae apparuit in tentorio conventus coram omnibus filiis Israelis, Num. xiv 10-12; pariter xvi 19, xvii 7 [A.V. xvi 42]: in Libro 1 Regum, Nubes implevit domum Jehovae ita ut non potuerint sacerdotes stare ad ministrandum propter nubem, quia implevit gloria Jehovae domum Jehovae, viii 10, 11: apud Johannem, Impletum est Templum fumo, (x)ex gloria Dei et virtute Ipsius, ita ut nemo posset ingredi in Templum, Apoc. xv 8: apud eundem, Ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam descendentem a caelo e Deo, habentem gloriam Dei: civitas non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei illustrat illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. xxi 10, 11, (x)23; hic "gloria Dei" manifeste pro luce a Domino, quae est Divinum Verum procedens ab Ipso, ita praesentia Domini, nam Dominus in Vero quod ab Ipso est praesens. 4 Quod "gloria Jehovae" sit praesentia (d)Ipsius, adhuc constat apud Moschen, Dixit Moscheh ad Jehovam, Ostende mihi, quaeso, gloriam Tuam; cui dixit, Ego praeterire faciam omne bonum Meum coram te, et cum praeteribit gloria Mea, fiet ut ponam te in foramine petrae, et obtegam manum Meam super te. usque dum praeterivero; ubi vero removero manum Meam, videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur, Exod. xxxiii 18 ad fin.; hic quoque "gloria Jehovae" 9manifeste pro praesentia Ipsius: apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quodnam signum Tui adventus; dixit 10Jesus, Tunc apparebit signum Filii hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 3, 30; agitur hic de ultimo tempore Ecclesiae prioris et primo novae; "Filius hominis" est verum Divinum procedens a Domino, "nubes caeli" est Verbum in sensu litterae, "virtus et gloria" est sensus internus, ita Divinum Verum quod tunc apparebit; "adventus Domini" pro agnitione veri Divini ab illis qui ab Ecclesia nova, et pro negatione ab illis qui ab Ecclesia Vetere, videatur n. 4060 11 fin. 5 Quod Dominus quoad Divinum Verum sit "gloria," constat apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, xl 3, 5; ibi de Domino, Qui est "gloria": apud Johannem, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 14: apud eundem, Haec dixit Esaias, quando vidit gloriam Ipsius, et locutus est de Ipso, xii 41; hic "gloria" pro Domino: (m)similiter apud Moschen, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. xiv 21; hic "gloria Jehovae" pro Adventu Domini, ac illustratione a Divino Vero quod ab Ipso:(n) "gloria" pro Divino Domini, apud Esaiam, 6 Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meum alteri non dabo, xlii 8: apud Marcum, Quando Filius hominis venit in gloriam Patris Sui, cum angelis sanctis, viii 38: 12 apud Lucam, Haec oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam, xxiv 26. Quia per "gloriam Jehovae" significatur Dominus quoad Divinum Verum, ita quoque per "gloriam" significatur Divina Sapientia et Intelligentia, quae est Divini Veri a Domino; sapientia et intelligentia a Divino intelligitur per gloriam apud Ezechielem i 28, viii 4, ix 3, x 4, 18, 19, xi 22, 23, quae repraesentata est ibi per "iridem" qualis in nube. @1 seu$ @2 i coeli$ @3 i sit$ @4 inde$ @5 gloria sit praesentia et adventus Domini$ @6 his$ @7 vocatur$ @8 et alibi$ @9 Before gloria$ @10 Dominus$ @11 i ad$ @12 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8428
#8428 "In audire Ipsum murmurationes vestras": quod significet quod cessaturae querimoniae, constat ex significatione "audire" cum de (x)Jehovah, quod sit misereri et opem ferre, 1ita quod querimoniae cessaturae, et ex significatione "murmurationum" quod sint indolentiae ex tentationis acerbitate, et inde querimoniae, de qua n. 8351. @1 (m)inde est quod audire sit cessare, nempe querimoniae(n)$
Arcana Coelestia 7
Passage 8429
#8429 "Contra Jehovam, et nos quid quod murmuretis contra nos?" quod significet quod illae fuerint contra Divinum, non contra illos qui Id repraesentabant, constat ex eo quod "Jehovah" sit Divinum, hic Divinum Verum, quod Moscheh et Aharon repraesentabant, et ex significatione "murmurare" quod sit querimonia, ut nunc supra n. 8428; et quia dicitur quod murmuraverint contra Jehovam, et non contra Moschen et Aharonem, significatur quod contra Divinum Verum, quod per Moschen et Aharonem repraesentatur, n. 8425, et non contra illos qui repraesentant; quare etiam dicitur in versu sequente, "Nos quid? non contra nos murmurationes vestrae"; nam persona quae Divinum repraesentat respective non est aliquid; praeterea qui 1murmurant contra personam quae repraesentat, cum ex Divino loquitur, non contra personam sed contra Divinum 1murmurant. @1 murmurat$
Arcana Coelestia 7
Passage 8430
#8430 "Et dixit (x)Moscheh" 1significat informationem, ut supra n. 8425. @1 quod significet$
Arcana Coelestia 7
Passage 8431
#8431 "In dare Jehovam vobis in vespera carnem ad edendum": quod significet quod in fine status bonum appropriabitur per jucundum, constat ex significatione "vesperae" quod sit finis status, de qua supra n. 8426, ex significatione "carnis" quod sit proprium vivificatum, seu proprium caeleste quod homini a Domino, ita bonum amoris, de qua n. 148, 149, 780, 3813, 7850, 8409 princ., hic autem bonum fidei, quia erat caro avis seu volatilis quod vocatur "selav"; per "volatile" enim significatur spirituale seu quod fidei est, inde per carnem ejus tale bonum, hic 1 bonum naturalis hominis, 2seu jucundum; sciendum quod per "mannam" significetur bonum interni seu spiritualis hominis, at per "selav" bonum externi seu naturalis hominis, 3quod vocatur jucundum; quod illa significentur, constat ex eo quod manna data tempore matutino, selav autem tempore vespertino, et per illud quod datum est tempore matutino, significatur bonum spirituale, et quod datum tempore vespertino, significatur bonum naturale seu jucundum; nam status mane in altera vita est cum bonum spirituale seu 4interni hominis in claro est, ac bonum naturale seu externi hominis in obscuro, at status vesperae est cum bonum naturale seu externi hominis in claro est, ac bonum spirituale seu interni hominis in obscuro; succedunt 5etiam sic vices, ob causam ut perficiatur homo 6, imprimis ut approprietur ei bonum, quod fit in statu vesperae per jucundum. @1 i est$ @2 hoc est,$ @3 seu$ @4 internum est in claro, at status vesperae cum est in obscuro, et bonum naturale in claro$ @5 enim$ @6 i ibi$
Arcana Coelestia 7
Passage 8432
#8432 "Et panem in matuta ad satiandum": quod significet quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possunt, constat ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 8410, hic autem bonum veri, quod est bonum Ecclesiae spiritualis, quia per panem intelligitur manna, de qua in sequentibus; ex significatione "matutae" seu "mane," quod sit principium status novi, ut supra n. 8427; et ex significatione "ad satiandum" seu ad satietatem, quod sit quantum (x)vellent, de qua supra n. 8410, hic quantum recipere possent, nam bonum quod influit a Domino non datur quantum volunt, sed quantum recipere possunt; malum autem licet quantum volunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8433
#8433 "In audire Jehovam murmurationes vestras": quod significet quod sic cessaturae querimoniae, constat ex illis 1 supra n. 8428, ubi similia verba. @1 i quae$
Arcana Coelestia 7
Passage 8434
#8434 "Quibus vos murmurantes contra Ipsum": quod significet quod illae fuerint contra Divinum; et "nos quid? non contra nos murmurationes vestrae": quod (x)significet quod non contra illos qui repraesentabant Divinum, constat etiam ex illis supra n. 8429, ubi similia.
Arcana Coelestia 7
Passage 8435
#8435 "Quod contra Jehovam": quod significet ut sibi posthac caveant, constat ex eo quod iterum dicatur quod murmurationes illorum sint "contra Jehovam," hoc est, contra Divinum; inde est quod per ea verba nunc intelligatur quod sibi posthac a talibus querimoniis in tentationibus caveant.
Arcana Coelestia 7
Passage 8436
#8436 Vers. 9-12. Et dixit Moscheh ad Aharonem", Dic ad omnem coetum filiorum Israelis, Appropinquate coram Jehovah, quia audivit murmurationes vestras. Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum filiorum Israelis, et respexerunt ad desertum, et ecce gloria Jehovae visa in nube. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Audivi murmurationes filiorum Israelis; loquere ad illos, dicendo, Inter vesperas comedetis carnem, et in matuta satiabimini pane, et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester. "Et dixit Moscheh ad Aharonem" significat influxum veri Divini immediate a Domino procedentis per verum Divinum quod mediate: "Dic ad omnem coetum filiorum Israelis" significat instructionem: "Appropinquate coram Jehovah" significat statum receptionis et applicationem ad illum: "quia audivit murmurationes vestras" significat propter indolentiam in tentatione ut opem ferat: "et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum Israelis" significat instructionem a Divino per influxum: "et respexerunt ad desertum" significat recordationem status tentationis in quo fuerunt: "et ecce gloria Jehovae visa in nube" significat praesentiam Domini in vero accommodato ad apperceptionem: "et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat verum quod a Divino Domini procedit, in quo praesentia Domini: "Audivi murmurationes filiorum Israelis" significat quod cessaturae querimoniae quae ex tentatione: "loquere ad illos, dicendo" significat informationem per influxum: "Inter vesperas comedetis carnem" significat in fine status appropriabitur bonum per jucundum: "et in matuta satiabimini pane" significat quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possent: "et cognoscetis quod Ego, Jehovah" significat ut sciant quod Dominus solus Deus.
Arcana Coelestia 7
Passage 8437
#8437 "Et dixit Moscheh ad Aharonem": quod significet influxum veri Divini immediate a Domino procedentis per verum Divinum quod mediate, constat ex significatione "dicere" 1cum a vero Divino quod immediate a Domino procedit, quod repraesentatur per "Moschen," 2per verum Divinum quod mediate 3et per "Aharonem" repraesentatur, quod sit influxus; quod "dicere" etiam sit influere videatur n. 5743, 6152, 6291, 7291, 7381, (x)8221, 8262, et quod "Moscheh" sit verum quod immediate a Domino procedit, et "Aharon" quod mediate, n. 7009, 7010, 7089, 7382. Quid verum immediate a Domino procedens, et quid verum mediate, 4 n. 7055, 7056, 7058. @1 quod hic sit influxus, quia$ @2 ad$ @3 , quod$ @4 i videatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8438
#8438 "Dic ad omnem coetum filiorum Israelis": quod significet instructionem, constat ex significatione "dicere" cum a vero Divino ad illos qui ab Ecclesia de 1faciendis ex Divino mandato, quod sit instructio, ut quoque n. 7185, 7267, 7304, 7380, 7517, 8127, et ex significatione "coetus filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7843. @1 eo quod ex Divino mandato facturi$
Arcana Coelestia 7
Passage 8439
#8439 "Appropinquate coram Jehovah": quod significet statum receptionis et applicationem ad illum, constat ex significatione "appropinquare coram Jehovah" quod sit influxus, de qua n. 8159, et inde quoque receptio, nam receptio est reciprocum influxus, correspondent enim sibi mutuo 1; quantum 2 homo recipit influxum Divinum, tantum dicitur appropinquare coram Ipso; 3appropinquatio coram Jehovah in spirituali sensu non aliud est, nam fit appropinquatio ad Ipsum per fidem et amorem, et quia et fides et amor est a Jehovah, hoc est, Domino, est etiam appropinquatio ad Ipsum receptio boni et veri ab Ipso influentis; quod etiam sit applicatio, est quia receptio non est aliquid nisi etiam sit applicatio, nempe ad usum, transit enim influxus a Divino primum in perceptionem, quae est intellectus apud hominem, inde in voluntatem, et dein in actum, hoc est, in bonum opus, quod est usus, et ibi desinit; cum influxus boni et veri a Domino transitum hunc facit, tunc bonum et verum appropriantur homini, nam tunc influxus vadit usque in ultimum ordinis, hoc est, in ultimum naturae, quo tendit omnis influxus Divinus; 4ille homo, apud quem influxus Divinus ita vadit, vocari potest via caeli; ex his nunc constare potest quod per "appropinquare coram Jehovah" 5significetur status receptionis et 6applicatio ad illum; hic status receptionis boni quod per "mannam" significatur, et jucundi quod per "selav." @1 i, quia influxus a divino apud hominem praedicatur secundum receptionem$ @2 i itaque$ @3 inde est quod appropinquatio coram Jehovah sit$ @4 et ille$ @5 sit$ @6 applicationis$
Arcana Coelestia 7
Passage 8440
#8440 "Quia audivit murmurationes vestras": quod significet propter indolentiam in tentatione ut opem ferat, constat ex significatione "audire" cum de Jehovah, quod sit misereri et opem ferre, 1 inde quoque cessare facere, de qua supra n. 8428, et ex significatione "murmurationum" quod 2sint indolentia in tentatione et querimonia, de qua n. 8351, 8428, 8433. @1 i et$ @2 sit$
Arcana Coelestia 7
Passage 8441
#8441 "Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum Israelis": quod significet instructionem a Divino per influxum, constat ex significatione "loqui" cum a Divino per verum mediate a Domino procedens, quod repraesentatur per "Aharonem," quod sit instructio per influxum, nam Divinus influxus apud hominem est in verum quo instructus est; quod "loqui" sit influxus, videatur n. 2951, 5481, 5797, 7270, 8128, et quod sit instructio, n. 7225, 7241; et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009, 7382.
Arcana Coelestia 7
Passage 8442
#8442 "Et respexerunt ad desertum": quod significet recordationem status tentarionis in quo fuerunt, constat ex significatione "respicere ad aliquid" quod sit cogitatio et reflexio, de qua n. 7341, inde quoque recordatio, nam qui cogitat et reflectit, is recordatur; et ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 6828, 8098.
Arcana Coelestia 7
Passage 8443
#8443 "Et ecce gloria Jehovae visa in nube": quod significet praesentiam Domini in vero accommodato ad apperceptionem, constat ex significatione "gloriae Jehovae" quod sit praesentia et Adventus Domini, de qua supra n. 8427, et ex significatione "nubis" quod sit sensus litteralis Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, ita verum accommodatum ad apperceptionem, nam Verbum in littera est tale verum; at "gloria quae in nube" est Divinum Verum quod non ita accommodatum est ad apperceptionem, quia est supra sensuum fallacias et apparentias, ita est quoque sensus internus Verbi, Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8427; quod "gloria" sit sensus internus Verbi, est quia in illo sensu agitur de Ecclesia et de regno Domini, et in supremo sensu de Ipso Domino, in quo sensu etiam est Ipsissimum Divinum Verum. Verum Divinum non est 2 unius gradus sed plurium: verum Divinum in primo gradu et quoque in secundo est 1quod immediate procedit a Domino; hoc supra intellectum angelicum est: verum autem Divinum in tertio gradu est quale est in intimo seu tertio caelo; hoc tale est ut ne hilum ejus ab homine capi possit: verum 2 Divinum in quarto gradu est quale est in medio seu secundo caelo; hoc nec intelligibile est homini: verum autem Divinum in quinto gradu est quale est in ultimo seu primo caelo; hoc aliquantisper ab homine, sed illustrato, percipi potest, at usque est tale ut multa ejus pars per voces humanas enuntiari nequeat, 3et cum cadit in ideas, facit facultatem percipiendi, et quoque credendi quod ita sit: at verum Divinum in sexto gradu est quale est apud hominem, accommodatum ejus apperceptioni, ita est sensus litterae Verbi; hic sensus seu hoc verum 4repraesentatur per "nubem," et interiora vera 3 per "gloriam in nube"; inde est quod 5Jehovah, hoc est, Dominus, toties apparuerit Moschi et filiis Israelis in nube, ut Exod. (x)xxiv 15, 16, xl 34, 35; 1 Reg. viii 10, 11; Matth. xxiv 30, et alibi; 6 apparitio Domini est per Divinum Verum, et quoque est Divinum Verum 7. Quod "nubes" sit verum accommodatum apperceptioni, est ex repraesentativis in altera vita; ibi loquela angelica superiorum caelorum apparet illis qui infra sunt sicut lux et quoque sicut splendor e luce, at loquela angelorum inferioris caeli apparet sicut nubes candida in varia forma, et in densitate et tenuitate secundum 8 quale veritatum; ex his constare potest quod per "gloriam Jehovae visam in nube" significetur praesentia Domini in vero accommodato ad apperceptionem. @1 quale est$ @2 i autem$ @3 at$ @4 significatur$ @5 cum Jehovah, hoc est, Dominus apparuit Moschi et filiis Israelis, toties apparuerit in nube$ @6 i nam$ @7 i in forma$ @8 i differentiam in gradu, et quoque secundum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8444
#8444 "Et locutus [est] Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet verum quod a Divino Domini procedit, in quo praesentia Domini, constat ex significatione "loqui" quod sit influxus et instructio, ut supra n. 8441, ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum quod a Divino Domini procedit, de qua n. 6752, 6771, 6827, 7010, (a)7014, 7089, 7382; 1praesentia Domini in vero a Divino significatur per quod Jehovah cum Moscheh locutus sit e nube, ubi (x)visa gloria Jehovae, nam gloria Jehovae est praesentia Domini in vero quod ab Ipso procedit, n. 8427. @1 After Divino$
Arcana Coelestia 7
Passage 8445
#8445 "Audivi murmurationes filiorum Israelis": quod significet quod cessaturae querimoniae quae ex tentatione, ut supra n. 8428, 8433, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 7
Passage 8446
#8446 "Loquere ad illos, dicendo": quod significet informationem per influxum, constat ex significatione "loqui" in historicis Verbi, quod sit informatio, ut n. 8041, et "dicere" quod sit influxus, n. (x)6291, 7291, 7381, 8221, 8262.
Arcana Coelestia 7
Passage 8447
#8447 "Inter vesperas comedetis carnem": quod significet 1 in fine status appropriabitur [bonum per] jucundum, videatur supra n. 8431, ubi similia verba. @1 i quod IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8448
#8448 "Et in matuta satiabimini pane": quod significet quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possent, ut etiam supra n. 8432 1. @1 i, ubi similia$
Arcana Coelestia 7
Passage 8449
#8449 "Et cognoscetis quod Ego Jehovah": quod significet ut sciant quod Dominus solus Deus, constat ex illis quae prius n. 7401, 7444, 7544, 7598, 7636, dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8450
#8450 Vers. 13-15. Et factum in vespera, et ascendit selav, et obtexit castra; et in matuta fuit positio roris circum castra. Et desiit positio roris, et ecce super facies deserti minutum rotundum, minutum sicut pruina super terra. Et viderunt filii Israelis, et dixerunt vir ad fratrem suum, Man hoc? quia non sciverunt quid hoc; et dixit Moscheh ad illos, Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum. "Et factum in vespera" significat finem status: "et ascendit selav" significat jucundum naturale per quod bonum: "et obtexit castra" significat quod impleverit hominis naturale: "et in matuta" significat principium status novi: "fuit positio roris circum castra" significat verum pacis adjungens se: "et 1ascendit positio roris" significat veri insinuationem: "et ecce super facies deserti" significat novum voluntarium: "minutum rotundum" significat bonum veri in prima formatione: "minutum sicut pruina super terra" significat verum in forma boni consistens et fluens: "et viderunt filii Israelis" significat apperceptionem: "et dixerunt vir ad fratrem suum" significat obstupescentiam: (x)Man hoc? quia non sciverunt quid hoc" significat ex non cognito: "et dixit Moscheh ad illos" significat informationem per verum a Divino: "Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum" significat quod hoc bonum quod appropriabitur et faciet vitam illorum, in supremo sensu quod hoc 2 Dominus in vobis. @1 d desiit i ascendit cp p. 3, note 1, which reads: descendit altered to ascendit then d, i and d desiit i desiit again. cp n. 8450, 8456$ @2 i and d sit$
Arcana Coelestia 7
Passage 8451
#8451 "Et factum in vespera": quod significet finem status, constat ex significatione "vesperae" quod sit finis status, de qua supra n. 8426.
Arcana Coelestia 7
Passage 8452
#8452 "Et ascendit selav": quod significet jucundum naturale per quod bonum, constat ex significatione "selav" quod sit jucundum naturale 1; quod "selav" sit jucundum naturale, est quia avis maris erat, et per "avem maris" significatur naturale, 2perque carnem ejus quae desiderabatur, jucundum, de qua supra n. 8431; quod quoque sit per quod bonum, est quia dabatur in vespera; cum enim in altera vita est status qui correspondet vesperae, tunc spiritus boni, et quoque angeli, remittuntur in statum affectionum naturalium in quibus fuerunt cum in mundo, consequenter in jucunda naturalis sui hominis; causa est ut inde bonum, hoc est, ut inde perficiantur, n. 8426; omnes 3 perficiuntur per implantationem fidei et charitatis in externo seu naturali homine, nam nisi illa ibi implantantur, non influere potest bonum et verum ab interno seu spirituali homine, hoc est, (c)a Domino per illum, non enim est receptio; et si non receptio, sistitur et perit influxus, immo internus homo etiam clauditur; inde patet quod naturale omnino accommodandum sit ut sit receptaculum; hoc fit per 4jucunda, nam bona quae naturalis hominis sunt vocantur jucunda, quia sentiuntur. 2 Quod "selav" sit jucundum naturale, (d)est causa, ut dictum, quia avis maris 5erat, nam dicitur quod abreptus sit e mari, 6 Ventus profectus est a 7 Jehovah, et abripuit selav e mari, et demisit super castra, Num. xi 31; atque per "avem maris et ejus carnem" significatur jucundum naturale, ac in opposito sensu jucundum concupiscentiae 8; hoc significat "selav" in sequentibus apud Moschen, Colluvies quae in medio populi concupiverunt concupiscentiam, et volebant habere carnem; dicebant, Nunc anima nostra arida est, nec quicquam nisi quod ad man oculi nostri: ventus profectus est a cum Jehovah, et abripuit selav e mari, et demisit super castra: surrexit populus toto die illo, et tota nocte, totoque die crastino, ac collegerunt selav; qui minimum, collegerunt decem 9homeres, quos sibi expanderunt expandendo circa castra; caro adhuc inter dentes eorum antequam deglutiretur, cum ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; unde vocavit nomen loci illius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, Num. xi ,] 5, 6, 31-34; hic "selav" pro jucundo concupiscentiae. Jucundum concupiscentiae vocatur, cum jucundum alicujus amoris corporei aut mundani dominatur ac totum hominem occupat, usque ut exstinguat bonum et verum fidei apud illum; hoc jucundum est quod 10 describitur, 11 propter quod percussi sunt plaga magna; at jucundum naturale, quod in hoc capite significatur per "selav," quod datum populo in vespera, non est jucundum concupiscentiae, sed est jucundum naturalis seu externi hominis correspondens bono spiritualis seu interni; hoc jucundum in se habet bonum spirituale, at jucundum concupiscentiae, de quo Num. xi, in se habet malum infernale; utrumque dicitur jucundum, et quoque utrumque sentitur (x)ut jucundum; sed maxima intercedit differentia, unum enim in se habet caelum, alterum in se, habet infernum, etiam unum fit homini caelum, et alterum fit homini internum, cum externum exuitur; haec se habent sicut binae mulieres 3 quae similiter facie pulchrae et vita amoenae apparent in externa forma, sed prorsus dissimiles sunt in interna, una nempe (x)casta et sana, 11 altera lasciva et putida, ita una quoad spiritum suum 12angelis, altera quoad spiritum suum 13diabolis; quales 14autem sunt, non apparet nisi cum externum evolvitur ac internum revelatur; haec dicta sunt ut sciatur quid jucundum naturale in quo bonum, quod significatur per "selav" in hoc capite, et quid jucundum naturale in quo malum, quod significatur per "selav," Num. xi. @1 i, per quod bonum$ @2 ac per$ @3 i tam angeli, quam spiritus, et quoque homines$ @4 jucundum$ @5 fuit$ @6 i apud Moschen$ @7 i cum$ @8 i in naturali$ @9 omeres AI$ @10 i hic$ @11 i et$ @12 angelus$ @13 diabolus$ @14 itaque$
Arcana Coelestia 7
Passage 8453
#8453 "Et obtexit castra": quod significet quod impleverit hominis naturale, constat ex significatione "obtegere" quod sit implere, et ex significatione "castrorum" quod sint bona et vera, de qua n. 8193, 8196, hic naturale, quod est continens, nam naturale continet bona et vera, et absque illis non est naturale vivum, nec bonum et verum externi seu naturalis hominis absque naturali sunt aliquid; inde est quod "castra," quia significant vera et bona, etiam significent (x)naturale in quo illa sunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8454
#8454 "Et in matuta": quod significet principium status novi, constat ex significatione "matutae" quod sit principium status novi, de qua n. 8427.
Arcana Coelestia 7
Passage 8455
#8455 "Fuit positio roris circum castra": quod significet verum pacis adjungens se, constat ex significatione "roris" quod sit verum pacis, de qua n. 3579; causa quod "ros" sit verum pacis, est quia mane descendit de caelo et apparet super (x)virecta sicut tenue imbris, et quoque prae imbre recondit aliquid dulcis 1seu jucundi, unde gramen et seges agri laetantur, 2et mane est status pacis, n. 2780; quid pax, videatur n. 2780, 3696, 4681, 5662, quod nempe se habeat sicut aurora in terra, quae animos universali jucundo laetificat; et verum pacis est sicut lux aurorae; hoc verum, quod vocatur verum pacis, est ipsum Divinum Verum in caelo a Domino, ac (t)afficit universaliter omnes qui ibi, et facit ut caelum sit caelum; pax enim 3in se habet confidentiam in Dominum, quod Ipse regat omnia ac provideat omnia, et quod ad finem bonum ducat; cum homo in 4fide horum est, tunc in pace est, nam tunc nihil timet, et nulla sollicitudo de futuris illum (x)inquietum reddit; in (x)hunc statum venit homo quantum in amorem 2 in Dominum; statum pacis aufert omne malum, imprimis confidentia sui; creditur quod 5 malus in pace sit, cum in laeto (c)et tranquillo 6, ex eo quod omnia ei succedant; sed hoc non est pax, 7 est jucundum et tranquillum cupiditatum, quod mentitur 8statum pacis, at 9id jucundum, quia oppositum est jucundo pacis, vertitur in altera vita in 10 injucundum, tale enim latet intus in illo; 11 in altera vita exteriora successive evolvuntur usque ad intima, pax est intimum in omni jucundo, etiam in injucundo apud hominem qui in bono est; quantum itaque is exuit externum, tantum revelatur status pacis, et tantum afficitur fausto, beato, et felici, cujus origo est ab Ipso Domino. 3 De statu pacis qui in caelo, dici potest quod sit talis ut 12nullis 3 verbis describi queat, nec per ullam ideam ex mundo venire in cogitationem et perceptionem hominis, quamdiu est in mundo; est 13super omnem sensum tunc; tranquillum animi, contentum, et laetum ex successibus, nihil 14 sunt respective, nam haec afficiunt modo externa, at pax afficit omnium intima, primas substantias, et substantiarum principia apud hominem, et inde se derivat et effundit in substantiata et principiata, ac ea afficit amoeno, (c)et idearum origines, proinde 15 fines vitae hominis fausto et felici; 16et sic mentem hominis facit caelum. @1 ac jucundum$ @2 nam$ @3 secum$ @4 hac fide$ @5 i homo etiam$ @6 i est$ @7 i sed$ @8 jucundum$ @9 hoc$ @10 i merum$ @11 i nam$ @12 nusquam$ @13 supra$ @14 i prorsus$ @15 i ipsos$ @16 ac inde$
Arcana Coelestia 7
Passage 8456
#8456 "Et 1ascendit positio roris": quod significet veri insinuationem, constat ex significatione "ascendere" quod 2hic sit dissipari et sic ad conspectum non apparere, et ex significatione "roris" quod sit verum pacis, de qua mox supra; positio hujus super mannam significat insinuationem veri, nam verum pacis est Divinum Verum a Domino procedens in caelo; hoc quia intimum est, se insinuat in verum quod infra 3 est et vivificat illud, sicut ros solet gramen aut segetem super quam mane cadit; cum verum quod infra est ab illo vivificatum est, tunc verum pacis ascendit, hoc est, quoad apparentiam desinit, et conspicitur verum quod ab illo vitam acceperat; ita nascitur verum fidei, nam omne verum doctrinae seu Verbi non 4fit verum apud hominem, priusquam a Divino acceperat vitam, et vitam accipit per insinuationem veri quod a Domino procedit, quod vocatur verum pacis; hoc verum non est verum fidei, sed est vita seu anima veri fidei, (c)et disponit omnia quae in vero, quod verum fidei vocatur, in formam caelestem, et quoque postea ipsa vera inter se; ex his constare potest quomodo se habet cum insinuatione veri apud hominem per verum pacis. Sciendum etiam est quod inferiora seu exteriora apud hominem qui regeneratur vitam accipiant a superioribus seu interioribus successive, ita verum fidei a vero pacis, et hoc ab Ipso Domino; insinuatio vitae a Domino apud illos qui regenerantur fit in ordine suceessivo ab Ipso, ita per intimum, et sic per interiora ad exteriora; inde apud regeneratos apertum est usque a Domino, at apud illos qui non 5regenerati sunt est clausum. @1 d desiit i ascendit cp p. 3, note 1, which reads: descendit altered to ascendit then d, i and d desiit i desiit again. cp n. 8450, 8456$ @2 sit desinere, seu$ @3 i seu extra$ @4 est$ @5 regenerantur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8457
#8457 "Et ecce super facies deserti": quod significet novum voluntarium, constat ex, significatione "deserti" quod hic sit novum voluntarium per insinuationem veri; novum enim voluntarium formatur a bono per verum apud hominem Ecclesiae spiritualis, et apparet apud illum sicut conscientia, quae quod sit conscientia veri, constat ex illis quae de regeneratione hominis spiritualis prius ostensa sunt. "Desertum" proprie significat inexcultum et inhabitatum; in spirituali sensu significat ubi non bonum et verum, ita quoque ubi non vita, n. 1927, 2708, 3900; quare cum dicitur quod ros apparuerit super facie deserti, et sub rore manna, per "desertum" significatur novum voluntarium.
Arcana Coelestia 7
Passage 8458
#8458 "Minutum rotundum": quod significet bonum veri in prima formatione, constat ex significatione "minuti" quod (x)praedicetur de vero, et ex significatione "rotundi" quod praedicetur de bono; inde "minutum rotundum" 1praedicatur de bono veri. Bonum veri dicitur bonum apud hominem Ecclesiae spiritualis, estque non modo quoad originem sed etiam quoad essentiam verum; ut verum apparet, 2 ast ut bonum 3 sentitur, proinde ut verum format intellectuale mentis, ac ut bonum format novum voluntarium; distinguitur enim intellectuale a voluntario in homine per id quod intellectuale sistat sibi res in forma, et ut videat illas sicut in luce, voluntarium autem afficiatur illis, ut sentiat illas simul sicut jucundum, ita sicut bonum, et hoc secundum quale formae. 2 Quod "minutum" praedicetur de vero, et "rotundum" de bono, causam ex 4apparitionibus veri et boni in altera vita 5trahit; cum vera et bona sistuntur visibilia, quod fit in altera vita manifeste ad oculos spirituum et angelorum, (d)tunc (t)verum sistitur in quantitate discreta, proinde sicut multum 6aut sicut minutum, secundum veri quale; sistitur etiam verum ut angulare in varia forma, et quoque sistitur ut album; bonum autem (t)ibi sistitur in quantitate continua, sic non ut multum nec ut minutum; sistitur bonum etiam ut rotundum, quod est continuum in forma, et quoad colorem ut caeruleum, flavum, ac rubrum; quod ita appareant 7bonum et verum, cum sistuntur visibilia 8, est ex 9differentia illorum quoad quale, 10quod ita 11in forma naturali se effert et repraesentat, cum 12visibile fit; inde 13 est quod res quae in mundo accedunt ad tales forma, significent vel vera vel bona, nam nihil 14 in universo datur quod non se refert quoad quale vel ad bonum vel ad verum 15. @1 significat bonum$ @2 i cum conspicitur$ @3 i cum$ @4 apparentiis$ @5 Before causam$ @6 et sic ut$ @7 verum et bonum$ @8 i in altera vita$ @9 essentia$ @10 quae$ @11 After fit$ @12 visibilis$ @13 i quoque$ @14 i non$ @15 i, sicut nec aliquid quod non ad quantitatem discretum aut continuum, tum ad rotundum vel ad angulare, vel quod non coram visu apparet ad lucem et umbram, et coram sensu ad calidum et frigidum; haec omnia ad verum aut bonum, quia universalis omnium origo est inde$
Arcana Coelestia 7
Passage 8459
#8459 "Minutum sicut pruina super terra": quod significet verum in forma boni consistens et fluens, constat ex significatione "minuti" quod praedicetur de vero, de qua mox supra, et ex significatione "sicut pruina" quod sit in forma boni; bonum veri, quod est bonum hominis Ecclesiae spiritualis, n. 8458, comparatur pruinae ex continuo respective ad nivem; nix ex minuto et albo praedicatur de vero, at pruina ex continuo praedicatur de vero facto bono, quod est bonum veri. Quod nix praedicetur de vero, patet ab his locis: apud Marcum, Cum Jesus transformatus est, vestimenta Ipsius facta sunt splendentia, alba valde sicut nix, ix 3: 1 apud Matthaeum, Angelis ad sepulcrum erat species sicut fulgur, et 2indumentum album sicut nix, xxviii 2, 3: apud Johannem, Vidi in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, caput Ipsius, et (x)capilli albi sicut lana alba, sicut nix, Apoc. i 13, 14: apud Jeremiam, Albi erant naziraei prae nive, candidi erant prae lacte, Threni iv 7: apud Davidem, Expiabis me hyssopo 3et mundus fiam; lavabis me et prae nive dealbabor, Ps. li 9 [A.V. 7]: apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis 4Ejus sicut nix alba, et crinis capitis (c)Ejus sicut lana munda, vii 9; in his locis "nix" praedicatur de vero ex albedine, 5cui vestes comparantur, quia "vestes" in sensu spirituali sunt vera, n. 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 6918; ex his patet quid "pruina," quod 6 sit verum in forma boni. Verum in forma boni consistens et fluens dicitur, quia verum est forma boni, et bonum est (c)illius formae vita (x)et quasi anima. @1 i et$ @2 indumento albo$ @3 ut$ @4 Ipsius$ @5 inde vestes comparantur nivi, nam$ @6 i nempe$
Arcana Coelestia 7
Passage 8460
#8460 "Et viderunt filii "Israelis": quod significet apperceptionem, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 4567, 4723, 5400.
Arcana Coelestia 7
Passage 8461
#8461 "Et dixerunt vir ad fratrem suum": quod significet (x)obstupescentiam, constat ex 1eo quod "dicere" involvat illud quod sequitur, hic quod obstupescerent cum viderent mannam, dixerunt enim, "Man hoc? quia non sciverunt quid hoc"; et ex significatione "vir ad fratrem" quod sit mutuo, de qua n. 4725. @1 significatione dicere, quod sit obstupescentia, involvit enim$
Arcana Coelestia 7
Passage 8462
#8462 "Man hoc? quia non sciverunt quid hoc": quod significet (x)ex non cognito, nempe obstupescentiam, 1constat ex eo quod Man in sua lingua sit quid, ita non cognitum; quod inde panis qui datus est filiis Israelis in deserto, manna dictus sit, est quia panis ille significat bonum charitatis 2quod gignitur per verum fidei; id bonum est prorsus incognitum homini ante regenerationem, et ne quidem 3scitur quod detur; homo enim ante regenerationem credit quod praeter jucunda amoris sui et mundi, quae (t)vocat bona, nusquam dari queat bonum quod non inde sit, aut tale sit; si quis diceret tunc quod bonum interius sit, quod, quamdiu jucunda amoris sui et mundi dominantur, non ad apperceptionem venire potest, consequenter non ad cognitionem, et quod hoc bonum sit in quo sunt spiritus boni et angeli, tunc obstupescunt 4sicut ad prorsus incognitum 5, et sicut ad non dabile, cum tamen hoc bonum immensum transcendit jucunda 6amoris sui et mundi; quod qui in 7amoribus sui et mundi sunt non sciant quid charitas et fides, et quid bonum facere absque remuneratione, et quod hoc sit caelum in homine; et quod credant nihil gaudii (c)et vitae superesse, si privantur jucundis illorum amorum, cum tamen tunc gaudium caeleste incohat, videatur n. 8037; ex his nunc patet 8(x)cur man dictum sit ex "quid hoc". @1 Man enim in lingua originali significat quid hoc$ @2 qui$ @3 scit$ @4 quasi ad id quod$ @5 i est$ @6 amorum illorum$ @7 illis amoribus$ @8 unde nomen nam$
Arcana Coelestia 7
Passage 8463
#8463 "Et dixit Moscheh ad illos": quod significet informationem per verum a Divino, constat ex significatione "dicere" quod sit informatio, ut n. 7769, 7793, 7825, 8041, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum quod legis a Divino, de qua n. 6771, 6827.
Arcana Coelestia 7
Passage 8464
#8464 (x)Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum": quod significet quod hoc bonum quod appropriabitur et faciet vitam illorum, in supremo sensu quod hoc 1sit Dominus in vobis, constat ex significatione "panis" quod sit bonum caeleste et spirituale, et in supremo sensu quod sit Dominus, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, hic bonum spirituale, hoc est, bonum hominis Ecclesiae spiritualis, quod est bonum veri, de quo mox supra n. 8458; quia panis ille erat manna, 2sequitur quod per "mannam" 3significetur id bonum; quod etiam 4elucet ex descriptione ejus in vers. 31 hujus capitis quod 5 esset "sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle"; 6et quoque ex descriptione ejus Num. xi, Man erat sicut semen coriandri, et species ejus sicut species (x)bdellii: moluerunt molis, aut contuderunt in mortario, et coxerunt in cacabo, et fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut sapor suci olei, vers. 7, 8; ex 7singulis ibi patet quod "manna" in sensu spirituali sit bonum veri, hoc est, bonum 8 Ecclesiae spiritualis; 9inde etiam vocatur "frumentum caelorum" apud Davidem, Praecepit aetheribus desuper, et ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super illos man, et frumentum caelorum dedit illis, Ps. lxxviii ,] 24 [A.V. 22, 23]; "frumentum" quod sit bonum veri, videatur n. 5295, 5410: "manna" etiam pro bono veri, quod datur illis qui tentationes subeunt et vincunt, apud Johannem, Qui vincit, illi dabo ut comedat de manna abscondito, et dabo illi calculum album, Apoc. ii 17. Quod "manna" in supremo sensu sit Dominus in nobis, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem, Patres vestri comederunt mannam in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat non moriatur; Ego sum panis 10vivus qui e caelo descendit; si quis 11comedit ex hoc pane vivet in aeternum, vi 49-51, 58; ex his manifeste patet quod per "mannam" in supremo sensu significetur Dominus; 12causa est quia manna est bonum veri, et omne bonum est a Domino, et inde Dominus est in bono, estque ipsum bonum. Quod bonum illud iis appropriabitur et faciet vitam illorum, significatur per "edere," n. 3168, 3513, 3596, 4745; bonum enim quod a Domino, facit vitam caeli apud hominem, ac deinceps nutrit ac sustentat illam. 1 See n. 8450, note 2 2 constat 3 significatur 4 patet a 5 i nempe 6 per semen coriandri album significatur verum quod inibi esset ita purum, et per saporem sicut placentae in melle, significatur bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum, etiam a, cp n. 8511 7 quibus 8 i quod homini 9 ideo 10 vivens 11 comederit 12 quia per illam significatur bonum quod Ecclesiae spiritualis: bonum enim illud est a Domino, et inde Dominus est in bono, et est ipsum bonum; quod significetur quod bonum illud eis appropriabitur, et faciet vitam illorum, constat ex eo, quod bonum sit quod facit vitam coeli, nam quod facit et dein nutrit et sustentat hanc vitam est bonum et verum a Domino, appropriatio ut fiat vitae
Arcana Coelestia 7
Passage 8465
#8465 Vers. 16-18. Hoc verbum quod praecepit Jehovah, Colligite de eo, quisque ad os edere sui, omerem ad caput, numerum animarum [vestrarum], quisque ei qui in tentorio suo, accipite, Et fecerunt ita filiii Israelis, et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum. Et mens sunt omere, et non superfluum fecit numeroso, et pauco non defuit; quisque ad os edere sui collegerunt. "Hoc verbum quod praecepit Jehovah" significat mandatum de illo a Divino: "Colligite de eo, quisque ad os edere sui" significat receptionem et appropriationem secundum cujusvis facultatem: "omerem ad caput" significat quantum cuivis: "numerum animarum vestrarum" significat quantum omnibus in societate: quisque ei qui in tentorio suo, accipite" significat communicationem cum illis, et inde bonum commune: "et fecerunt ita filii Israelis" significat effectum: "et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum" significat receptionem secundum potentiam cujusvis societatis: "et mensi sunt omere" significat receptionis boni potentiam: "et non superfluum fecit numeroso, et pauco non defuit" significat quod justa esset ratio cuique in particulari et in communi: "quisque ad os edere sui collegerunt" significat receptionem secundum cujusvis facultatem.
Arcana Coelestia 7
Passage 8466
#8466 "Hoc verbum quod praecepit Jehovah": quod significet mandatum de illo ex Divino, constat ex significatione "verbi" quod sit res de qua agitur, et ex significatione "praecipere" cum a Jehovah, quod sit mandatum.
Arcana Coelestia 7
Passage 8467
#8467 "Colligite de eo, quisque ad os edere sui": quod significet receptionem et appropriationem secundum cujusvis facultatem, constat ex significatione "colligere" cum dicitur de bono veri quod significatur per "mannam," quod sit recipere, et ex significatione "quisque ad os edere sui" quod 1sit appropriatio secundum cujusvis facultatem; "ad os edere" enim, cum de cibo agitur, est secundum necessitatem requisitam nutricionis, at cum de bono veri dicitur, est secundum facultatem receptionis et appropriationis, nam per "edere" in sensu spirituali significatur appropriari, n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745. @1 significet appropriationem$
Arcana Coelestia 7
Passage 8468
#8468 "Omerem ad caput": quod significet quantum cuivis, constat ex significatione "omeris" quod sit quantum satis, de qua sequitur, et ex significatione "ad caput" quod sit 1pro quovis. 2Quod "omer" sit quantum satis, est quia erat decima pars ephae, ut patet a versu ultimo hujus capitis, ac "decem" significant plenum, n. 3107, inde "decima pars" significat quantum satis, hic cuique, quod est "ad caput"; omer nominatur solum in hoc capite, alibi homer, qui erat mensura continens decem ephas, ac inde significabat plenum, ut apud Hoscheam, Comparavi mulierem adulteram per quindecim argenti, et homerem hordeorum, et semihomerem hordeorum, iii 2; ibi per "mulierem adulteram" intelligitur domus Israelis, in sensu spirituali Ecclesia 3ibi, quae quod comparata sit pleno pretio significatur per "quindecim argenti" et per "homerem hordeorum"; "quindecim argenti" praedicantur de vero, et "homer hordeorum" de bono: apud Ezechielem, 2 Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis; ephae et bathi mensura una erit, ad tollendas decimas homeris batho, et (x)decimam homeris ephah; juxta homerem erit mensura tua: haec sublatio quam tolletis, sexta ephae de homere tritici, de hordeis; et statutum olei bathus pro oleo, decima bathi de (x)coro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, (x)xlv 10, 11, 13, 14; ibi agitur de nova terra et de novo templo, per quae significatur regnum spirituale Domini; quisque videre potest quod ibi non erunt homer, nec ephah, nec bathus, nec corus, et quoque non (x)triticum, hordeum, oleum; 4inde constat quod per illa significentur talia quae in dicto regno, quae quod sint spiritualia, patet, ita quae 5 vel ad bonum quod charitatis vel ad verum quod fidei 6referuntur; homer praedicatur de bono, quia est mensura tritici et hordei, similiter ephah, at bathus 7 praedicatur de vero, quia 8est mensura vini, 9et quia etiam 8est mensura olei, per quod significatur bonum amoris; dicitur quod bathus erit homeris sicut ephah, 10quod est in sensu spirituali, quod omnia ibi 11referentur ad bonum 12, et quoque quod verum ibi erit bonum; et quod hoc dabitur plene, nam per homerem significatur plenum 13: apud Esaiam, 3 Domus multae in devastationem erunt, magnae et pulchrae, ut non sit habitator, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homeris 14faciet epham, v 9, 10; hic "decem jugera" pro pleno et quoque pro multo, similiter "homer," at "bathus" (c)et "ephah" pro pauco, nam 15cum decem sunt multum, 16 decima pars est paucum: apud Moschen, Quod si de agro possessionis suae sanctificaverit vir Jehovae aestimatio tua juxta sementim ejus, sementis homeris hordei pro quinquaginta siclis argenti, Lev. xxvii 16; ibi 17 "sementis homeris" et quoque "quinquaginta sicli" pro pleno aestimationis: quia "homer" significat plenum, decem homeres significant nimium et superfluum, Num. xi 32. @1 ad quemvis$ @2 This is an amended version of a faintly deleted
Passage in A; see Appendix Volume.$ @3 apud illam$ @4 unde patet$ @5 i se$ @6 referunt$ @7 i et chorus$ @8 sunt mensurae$ @9 at$ @10 hoc est,$ @11 se referent$ @12 i quod charitatis$ @13 i, ita quantitas dabitur boni cuivis$ @14 facient$ @15 sicut$ @16 i ita$ @17 i etiam$
Arcana Coelestia 7
Passage 8469
#8469 "Numerum animarum vestrarum": quod significet quantum omnibus in societate, nempe bonum veri quod per "mannam" significatur, constat ex significatione "ad numerum animarum" quod sit quantum satis ad omnes in societate; cum enim per "omerem ad caput" significatur quantum satis cuique, per "ad numerum animarum" significatur quantum 1omnibus in societate. Agitur hic de bono quod illis qui (c)e regno spirituali Domini, quod bonum significatur per "mannam" et quod hoc 2dabitur quantum satis erit cuique, et quantum satis erit societati; unaquaevis enim domus ex filiis Israelis repraesentabat unam societatem in caelo, n. 7836, 7891, 7996, 7997. 2 Cum societatibus in caelo ita se habet: caelum consistit ex innumeris societatibus, quae inter se distinctae sunt 3; unaquaevis societas habet bonum commune distinctum a bono aliarum societatum, unusquisque 4etiam in societate habet bonum particulare distinctum a bono alterius in societate; ex bonis illorum qui in societate distinctis, et sic variis, at usque congruis, (x)fit forma, quae forma caelestis vocatur; universum caelum ex talibus formis consistit; 5conjunctiones illae vocantur formae respective ad bona, 6at societates respective ad personas; haec repraesentabantur per distinctiones filiorum Israelis in tribus, familias, et domos. @1 ad omnes$ @2 unicuique dabitur quantum quisquis recipere potest, et quoque dabitur$ @3 i in genere, in specie, et in particulari$ @4 autem$ @5 quae$ @6 sed$
Arcana Coelestia 7
Passage 8470
#8470 "Quisque ei qui in tentorio suo, accipite": quod significet communicationem cum illis, et inde bonum commune, constat ex significatione "tentorii" quod sit societas quoad bonum; "tentorium" hic simile significat cum domo, cum enim peregrinabantur fuerunt in tentoriis. 1 Quod quisque acciperet ei qui ibi, significat communicationem cum illis, ita quoque inde commune bonum. Haec quia involvunt illa quae in societatibus in caelo existunt, ut mox supra n. 8469 (d)est dictum, adhuc dicetur quomodo cum illis se habet, ut inde sciatur quid intelligitur per communicationem cum illis in societate, et cum communi bono quod inde, quae significantur per quod "quisque ei qui in tentorio suo acciperet"; unusquisque in societate 2 in caelo communicat suum bonum cum omnibus qui in societate, et omnes ibi communicant cum unoquovis, inde existit bonum omnium in communi, hoc est, commune bonum; hoc bonum communicatur cum communi bono aliarum societatum, inde existit bonum adhuc communius, et tandem communissimum; talis communicatio est iri caelo, et inde est quod unum sint, prorsus sicut organa, membra, et viscera in homine, quae tametsi varia ac dissimilia sunt, usque tamen per 2tales communicationes unum sistunt; talis communicatio bonorum datur unice per amorem, quae est conjunctio spiritualis; universale formans (c)ac ordinans omnia et singula est Divinum Bonum Divini Amoris a Domino. @1 i ita$ @2 talem communicationem unum hominem constituunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8471
#8471 "Et fecerunt ita filii Israelis": quod significet effectum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 8472
#8472 "Et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum": quod significet receptionem secundum potentiam cujusvis societatis, constat ex significatione "colligere" quod sit recipere, ut supra n. 8467, et ex significatione "redigens ad numerosum et ad paucum" quod sit secundum potentiam cujusvis societatis. Quomodo haec se habent, evolvendum est ex illis quae existunt in societatibus in caelo, nam manna est cibus caelestis, et cibus caelestis est bonum et verum, ac bonum et verum in caelo est Dominus, quia ab Ipso; ex 1his constare potest quod haec quae de manna statuta sunt sint talia quae in dictis societatibus existunt; cum his ita se habet: Divinum Bonum quod a Domino procedit communicatur cum omnibus in caelo universaliter et singulariter, sed ubivis secundum potentiam recipiendi, sunt enim qui parum recipiunt, et sunt qui multum; qui parum recipiunt sunt in terminis caeli, at qui multum sunt in interioribus ibi; quisque ibi in potentia recipiendi est secundum quale et quantum boni in mundo acquisiti; potentiae differentia est quae significatur per "numerosum" et "paucum." @1 quibus$
Arcana Coelestia 7
Passage 8473
#8473 "Et mensi sunt omere": quod significet receptionis boni potentiam, constat ex significatione "omeris" quod sit quantum satis, 1de qua supra n. 8468, ita quoque potentia. @1 et ita secundum cujusvis potentiam de qua supra n. 8468; inde in metiri omere est in justa ratione secundum receptionis boni potentiam: quod receptio boni sit est quia omer praedicatur de bono, n. 8468; de potentia receptionis boni, videatur mox supra, n. 8472$
Arcana Coelestia 7
Passage 8474
#8474 "Et non superfluum fecit numeroso, et pauco non defuit": quod significet quod justa esset ratio cuique in particulari et in communi, constat ex significatione "non superfluum facere" et quoque "non deesse" quod sit justa ratione uti, et ex significatione "numerosi" et "pauci" quod sit differentia potentiae, de qua supra n. 8472 fin., hic secundum potentiam cujusvis in particulari et communi.
Arcana Coelestia 7
Passage 8475
#8475 "Quisque ad os edere sui collegerunt": quod significet receptionem secundum cujusvis facultatem, constat ex illis supra n. 8467, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 7
Passage 8476
#8476 Vers. 19, 20. Et dixit Moscheh ad illos, Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane. Et non audiverunt ad Moschen, et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane, et vermiculavit vermes, et computruit; et succensuit super illos Moscheh. "Et dixit Moscheh ad illos" significat exhortationem: "Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane" significat quod non solliciti erunt de ejus acquisitione ex se: "et non audiverunt ad Moschen" significat non fidem, et inde non oboedientiam: "et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane" significat abusum boni Divini, quod ex se sibi id comparare vellent: "et vermiculavit vermes significat quod inde spurcum: "et computruit" significat inde infernale: "et succensuit super illos Moscheh" significat quod averterent inde a se verum Divinum.
Arcana Coelestia 7
Passage 8477
#8477 "Et dixit Moscheh ad illos": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dicere" quod involvat id quod sequitur, hic exhortationem ne residuum facerent ad mane; quod "dicere" etiam sit exhortatio, videatur n. (x)7090, 8178.
Arcana Coelestia 7
Passage 8478
#8478 "Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane": quod significet quod non solliciti erunt de ejus acquisitione ex se, constat ex eo quod manna quovis mane daretur, et quod residuo 1innascerentur vermes, per quae significatur quod Dominus quotidie provideat necessitates, et quod sic ex se de 2illarum acquisitione non solliciti esse debeant; hoc quoque 3intelligitur per panem quotidianum in Oratione Domini, et quoque per Domini verba apud Matthaeum, Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis aut bibituri, neque corpori vestro quid induituri: quid de indumentis solliciti estis? considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent: ne itaque solliciti sitis, 4 ut dicatis, Quid edemus? 5aut, Quid bibemus? aut, Quo induemur? nam ista omnia gentes quaerunt; nonne Pater vester caelestis novit quod opus habeatis his omnibus? quaerite 6primum regnum caelorum ejusque justitiam, tunc haec omnia adjicientur vobis; ne sitis igitur solliciti in crastinum, nam crastinus dies 7curam habebit illorum quae illius sunt, vi 25-fin.; pariter apud Lucam xii 11, 12, 22-31. 2 Quia in hoc versu et in sequente agitur in sensu interno de cura pro crastino, et quod illa cura non solum prohibita sit, sed etiam damnata; quod prohibita, significatur per quod de manna non residuum facerent ad 8mane, et quod damnata, significatur per quod residuo innatus sit vermis, et id computruerit; qui rem non ultra quam ex sensu litterae intuetur, credere potest quod omnis cura pro crastino abjicienda sit, et sic quod necessitates quotidie ex caelo (x)exspectandae 9; sed qui rem altius quam ex littera intuetur, ut qui ex sensu interno, scire potest quid per curam (x)castini intelligitur; non intelligitur cura comparandi sibi victum et amictum, et quoque facultates pro tempore venturo, nam non contra ordinem 10 est prospicere sibi et suis; sed illi curam crastini habent qui non sunt contenti sua sorte, qui non fidunt Divino sed sibi, quique spectant solum ad mundana et terrestria, et non ad caelestia; apud hos universaliter regnat sollicitudo de futuris, cupido possidendi omnia et dominandi super omnes, quae accenditur et crescit secundum incrementa, et tandem supra omnem modum; hi dolent si cupitis non potiuntur, et anguntur cum illorum jacturam faciunt; nec consolatio, nam tunc irascuntur contra Divinum; rejiciunt id una cum omni fidei, seque devovent; tales sunt apud quos cura crastini est. 3 Aliter prorsus apud illos qui fidunt Divino; hi tametsi curam 11pro crastino habent, usque tamen non habent, nam de crastino non cogitant cum sollicitudine, minus cum anxietate; aequo animo sunt sive potiantur cupitis sive non, ad jacturam nec dolent, sunt contenti sua sorte; si opulenti fiunt, non in opulentia ponunt cor; si ad honores evehuntur, non se aliis digniores spectant; si pauperes fiunt, nec contristantur; si viles conditione, non dejiciunt animum; sciunt quod illis qui fidunt Divino, omnia succedant ad 12statum felicem in aeternum, et quod quae illis in tempore 13eveniunt, usque ad illum conducant. 4 Sciendum 14 quod providentia Divina sit universalis, hoc est, in singularissimis omnium, et quod qui in providentiae flumine 15sunt 16ferantur continue ad felicia, qualitercumque media apparent; et quod illi in providentiae flumine sint, qui fidunt Divino, Ipsique tribuunt omnia; et quod illi non in providentiae flumine sint, qui sibi solis fidunt, sibique tribuunt omnia, sunt enim in opposito, nam providentiam Divino derogant, et illam sibi vindicant; sciendum etiam quod quantum quis in providentiae flumine est, tantam sit in statu pacis, tum quantum quis in statu 17pacis est ex bono fidei, tantum 18 in 19pro videntia Divina sit; hi solum sciunt et credunt quod providentia Divina Domini sit in omnibus et singulis, immo in omnium singularissimis, (m)20quae etiam videantur ostensa, n. 1919 fin., 4329, 5122 fin, (x)5894 fin., 6058, 6481-6486, 6490, 7004, 7007; et quod providentia Divina (x)spectet aeternum, n. 6491.(n) 5 At qui in opposito sunt vix volunt ut providentia nominetur, sed referunt omnia et singula ad prudentiam, et quae non ad prudentiam referunt ad fortunam aut casum; quidam ad fatum, quod non ex Divino sed ex natura educunt; illos simplices Vocant qui non sibi aut naturae omnia tribuunt. Ex his iterum constare potest quales illi quibus cura crastini, et quales illi quibus non cura crastini. @1 innasceretur vermis$ @2 illis solliciti non debuerint esse$ @3 significatur$ @4 i ita$ @5 et IT$ @6 primo$ @7 curabit illa$ @8 crastinum$ @9 i sint$ @10 i Divinum$ @11 crastini$ @12 felicitatem aeternam$ @13 contingunt, sive prospera sint sive non prospera$ @14 i enim$ @15 est$ @16 ferantur altered to feratur$ @17 innocentiae$ @18 i sit in statu pacis ac$ @19 Providentia Divina Domini sit altered to Providentiae flumine then d flumine$ @20 secundum illa quae ostensa sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8479
#8479 "Et non audiverunt ad Moschen": quod significet non fidem, et inde non oboedientiam, constat ex significatione "audire" quod sit percipere, fidem habere, et oboedire, de qua n. 5017, 7216, 8361.
Arcana Coelestia 7
Passage 8480
#8480 "Et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane": quod significet abusum boni Divini, quod ex se sibi id comparare vellent, constat ex significatione "residuum facere usque ad mane" quod sit sollicitum esse de boni acquisitione ex se, de qua supra n. 8478, consequenter est abusus boni Divini; abusus dicitur cum simile in ultimis existit, sed ex contraria origine; 1 ex contraria origine existit bonum, cum ab homine, non a Domino; Dominus enim est ipsum Bonum, proinde est a quo omne bonum; bonum quod ab Ipso 2 in se habet Divinum, 3ita ab intimo ac a primo esse est bonum, at bonum quod ab homine 2 non est bonum, quia homo ex se non est nisi quam malum; inde bonum quod ab illo est in prima sua essentia malum, tametsi in externa forma apparere potest ut bonum; se habent illa sicut flores qui sunt picti super tabella 4comparate ad flores qui nascuntur in horto; hi flores ab intimis pulchri sunt, nam quo 5interius aperiuntur, eo pulchriores sunt, at flores in tabella picti sunt modo in externa forma pulchri, 6et quoad internam non sunt nisi quam lutum et congeries partium terrestrium incondite jacentium; quod etiam Dominus docet cum dicit, Non Salomo in omni gloria sua indutus fuit sicut unum ex liliis agri, Matth. vi 29; 2 ita se habet cum bono quod ab homine, et cum bono quod a Domino 7; quod illa bona tantum inter se differant, homo non scire potest, 8quia ab externis judicat; angeli autem probe percipiunt unde bonum apud (d)hominem, et inde quale est; angeli apud hominem in bono a Domino sunt et quasi habitant, 10et in bono ab homine non 11possunt esse, removent se ab illo quantum possunt, nam ab intimo est malum; bonum enim 12 a Domino in se habet caelum, est enim bonum illud in imagine forma caeli, ac recondit in 13intimo suo Ipsum Dominum, nam in omni bono quod procedit a Domino est instar Ipsius, 14ac inde instar caeli, at in bono quod ab homine est instar hominis, et quia homo ex se nihil nisi quam malum est, est instar inferni; tanta differentia est boni a Domino, et boni 15ab homine. 3 Bonum a Domino est apud illos qui amant Dominum supra omnia, et proximum sicut se, at bonum ab homine est apud illos qui semet supra omnia amant, et proximum prae se contemnunt; hi sunt qui etiam curam pro crastino habent, quia fidunt sibi, illi autem sunt qui curam pro crastino non habent, quia fidunt Domino, de qua re supra n. 8478; qui fidunt Domino, (x)illi continue 16accipiunt ab Ipso bonum, nam quicquid illis contingit, sive ut prosperum sive ut non prosperum appareat, usque est bonum, nam ut medium conducit ad felicitatem eorum aeternam; at qui fidunt sibi, illi continue sibi inducunt malum, nam quicquid illis contingit, etiamsi ut prosperum et felix appareat, usque tamen est malum, et inde ut medium conducit ad infelicitatem eorum aeternam; haec sunt quae significantur per quod ex manna nihil residuum facerent ad mane, et quod residuum vermicularet vermes et putresceret. @1 i et$ @2 i venit$ @3 et$ @4 comparative$ @5 intimius$ @6 nam$ @7 i venit$ @8 nam$ @10 at$ @11 sunt, sed quantum possunt se ab illo removent, nam ab intimo est malum; angeli enim in interioribus sunt, nempe ubi mens seu anima hominis$ @12 i quod$ @13 intimis suis$ @14 et tandem est$ @15 a se$ @16 After Ipso$
Arcana Coelestia 7
Passage 8481
#8481 "Et vermiculavit vermes": quod significet quod inde spurcum, constat ex significatione "vermiculare vermes" quod sit producere spurcum, nam vermes ex spurco et putido nascuntur; falsum mali quod inest bono ex proprio comparatur vermi, quia similiter se habent, corrodit enim et sic cruciat; sunt duo quae faciunt infernum, sicut sunt duo quae faciunt caelum; duo quae faciunt caelum sunt bonum et verum, et duo quae faciunt infernum sunt malum et falsum; consequenter sunt duo illa in caelo quae faciunt felicitatem ibi, et sunt duo haec in inferno quae faciunt cruciatum ibi; cruciatus in inferno a falso comparatur vermi, et cruciatus a malo ibi comparatur igni; ita apud Esaiam, Quemadmodum caeli novi et terra nova quae Ego facturus stabunt coram Me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum; tandem fiet de mense in mensem, et de sabbato in sabbatum suum, et stabunt coram Me; exibunt deinde, et videbunt cadavera virorum praevaricantium contra Me, nam vermis illorum non morietur, et ignis illorum non exstinguetur; et erunt fastidio omni carni, lxvi 22-24: similiter a Domino, apud Marcum, Ubi vermis illorum non morietur, et ignis non exstinguetur, ix 44, 46, 48; ibi de Gehenna seu inferno. Spurcities falsi comparatur vermi etiam apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. xxviii 39; "vinum" pro vero ex bono, et in opposito sensu pro falso ex malo, n. 6377.
Arcana Coelestia 7
Passage 8482
#8482 "Et computruit": quod significet inde infernale, constat ex significatione "putrescere" quod sit spurcum infernale; "putrescere" hic praedicatur de malo, et "vermis" de falso, nam bonum cum fit malum, se habet sicut caro aut sicut panis cum putrescit; falsum ex malo illo est sicut vermis qui producitur 1ibi ex putredine. @1 ex spurco vitali in putredine, inde in infernis est putor quasi ex cadaveribus, vel ex aliis sordibus, secundum mali qualitatem, n. 7161, 7319, 4516$
Arcana Coelestia 7
Passage 8483
#8483 ["Et] succensuit super illos Moscheh": quod significet quod averterent [inde] a se verum Divinum, constat ex significatione "succensere" seu irasci, cum dicitur de Moscheh, per quem repraesentatur verum Divinum, quod sit aversio ab illo, de qua n. 5034, 5798; et quod aversio illa appareat sicut apud 1Dominum, sed quod sit apud hominem, n. 5798. In Verbo multoties tribuitur Jehovae ira et excandescentia, immo furor, contra homines, cum tamen apud Jehovam erga hominem est purus amor et pura misericordia, (c)et ne hilum irae; 2hoc dicitur in Verbo ex apparentia, nam cum 3homines contra Divinum sunt, et inde sibi praecludunt influxum amoris et misericordiae, conjiciunt se in malum poenae ac in infernum; hoc apparet sicut immisericordia et sicut vindicta a Divino 4propter malum quod egerunt, cum tamen nihil tale inest Divino, sed inest 5ipsi malo; (d)sed videantur quae 6de his ostensa sunt prius, n. 1857, 2447, (x)6071, 6832, (x)6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8197, 8214, 8223, 8226-8228, 8282. Ex his patet quod per "succensuit super illos Moscheh" significetur quod averterent a se verum Divinum. @1 Deum$ @2 ita usque in Verbo dicitur$ @3 ipsi$ @4 quia malum egerunt, seu quia Divinum non coluerint, at$ @5 Ipsis malis quae apud illos$ @6 Before videantur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8484
#8484 Vers. 21-24. Et collegerunt illud mane mane, quisque secundum os edere sui; et incaluit sol et liquefactum est. Et fuit in die sexto collegerunt panem duplum, duos omeres uni; et venerunt omnes principes coetus, et indicaverunt Moschi. Et dixit ad illos, Hoc quod locutus Jehovah, Requies, sabbatum sanctum Jehovae cras; quod coquetis coquite, et quod elixabitis elixate, et omne superfluum reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane. Et reposuerunt illud ad mane, quemadmodum praecepit Moscheh, et non computruit, et vermis non fuit in illo. "Et collegerunt illud mane mane" significat receptionem boni a Domino jugiter: "quisque secundum os edere ejus" significat cuique secundum potentiam appropriationis: "et incaluit sol et liquefactum est" significat quod evanescat secundum gradum crescentis concupiscentiae: 1 "et fuit in die sexto" (x)significat ad finem cujusvis status: "collegerunt duplum" significat conjunctionem ex bono recepto: "duos omeres uni" significat potentiam tunc: "et venerunt omnes principes coetus, et indicaverunt Moschi" significat reflexionem ex primariis veris: "et dixit ad illos" significat instructionem: "Hoc quod locutus Jehovah" significat influxum a Divino: "Requies" significat statum pacis cum non tentatio: "sabbatum sanctum Jehovae cras" significat conjunctionem boni et veri in aeternum: "quod coquetis coquite" significat praeparationem ad conjunctionem boni: "et quod elixabitis (x)elixate" significat praeparationem ad conjunctionem veri: "et omne superfluum (x)reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane" significat fruitionem omnis boni et veri tunc sicut ex proprio: "et reposuerunt illud ad mane" significat fruitionem venturam: "quemadmodum praecepit Moscheh" significat secundum instructionem a vero Divino: "et non computruit, et vermis non fuit in eo" significat quod nihil spurci inesset, quia appropriatum ita a 2Divino. @1 i Psalm. cxlvii 14 ad 19; Num. xi 6, Cap. xxi 4 ad 10; Deut. viii 2, 3; Deut. xvi 3, 6.$ @2 Domino IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8485
#8485 "Et collegerunt illud mane mane"; quod significet receptionem boni a Domino jugiter, constat ex significatione "colligere" nempe mannam, quod sit receptio boni, ut supra n. 8467, 8472, et ex significatione "mane mane" seu singulo mane, quod sit jugiter, per "mane mane" enim significatur 1quivis crastinus dies, et per "crastinum," significatur aeternum, n. 3998, ita quoque perpetuo et jugiter. @1 quovis @crastino die$
Arcana Coelestia 7
Passage 8486
#8486 "Quisque secundum os edere ejus": quod significet cuique secundum potentiam appropriationis, constat ex illis supra n. 8467, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 7
Passage 8487
#8487 "Et incaluit sol et liquefactum est": quod significet quod evanescat secundum gradum crescentis concupiscentiae, constat ex significatione "incalescere sol" quod sit crescens concupiscentia, de qua sequitur, et ex significatione "liquefieri" quod sit evanescere. Quod "incaluit sol" sit 1crescens concupiscentia, est quia "sol" in bono sensu significat amorem caelestem, ex causa quia Dominus est Sol in altera vita, (c)ac calor qui inde venit est bonum amoris, ac lux verum fidei; quod Dominus sit Sol, et inde amor caelestis, videatur n. (x)1053, 1521, 1529-1531, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 5084, 5097, 5377, 7078, (t)7083, 7171, 7173, 7270; inde "sol" in opposito sensu est amor sui et mundi, ac calor seu incalescentia ex sole in eo sensu est concupiscentia. 2 Quomodo cum hoc se habet, quod bonum veri, quod significatur per "mannam," evanesceret secundum gradum crescentis concupiscentiae, quod significatur per quod liquesceret cum sol incaluit, paucis dicetur: bonum veri seu bonum spirituale datur quidem homini Ecclesiae spiritualis cum regeneratur, sed quia bonum illud exstinguit omne jucundum amoris sui et mundi quod (c)eorum vitam prius fecerat, nam opposita sunt; idcirco apud hominem illum non diu purum bonum veri manere potest, sed temperatur a Domino per jucunda amorum quae fuerunt vitae illius 2prius; nam nisi temperaretur 3ita bonum illud, ei injucundum fieret, ac sic fastidiretur; tale est caeleste bonum primum apud illos qui regenerantur; quantum itaque jucunda amorum sui et mundi exoriuntur, tantum bonum amoris caelestis 3 evanescit, nam, ut dictum, opposita sunt, ita quoque vice versa; inde est quod in caelo sint vices statuum, quibus correspondent vices temporum in mundo, n. 8426, et quod ita per vices remittantur in jucunda voluptatum naturalium; nam absque mutatione statuum tali bonum amoris caelestis fieret sicut aridum, et 4vilesceret, aliter cum temperatur per jucunda naturalia 5 simul vel successive; inde est quod principio cum filiis Israelis 6datum est man quovis mane, 7etiam datum sit selav in vespera; nam per "selav" significatur jucundum 4 naturale, et quoque jucundum concupiscentiae, n. 8452; at sciendum quod concupiscentiae in quas remittuntur illi qui in caelo 8, cum illis est vespera, non sint concupiscentiae quae oppositae sunt bono caelesti sed sunt concupiscentiae quae aliquatenus cum bono illo concordant, sunt enim jucunda benefaciendi in aliqua abundantia, et inde aliquid gloriae, in quibus tamen est benevolentia ac studium serviendi, sunt quoque jucunda magnificentiae quoad decora domus, et quoad decora vestium, et similia perplura; talia sunt quae non destruunt bonum, 9amoris caelestis sed usque abscondunt illud, ac tandem secundum gradum sicut regeneratur homo, fiunt ultima plana boni caelestis; et tunc non amplius audiunt (x)concupiscentiae sed jucunditates. Quod bonum 9amoris caelestis absque temperatione per talia quasi arescat, et dein sicut vile fastidiatur, significatur per id quod filii Israelis, cum illis non daretur amplius selav, vocaverint mannam cibum aridum et cibum vilem, de quo ita apud Moschen, Colluvies quae in medio concupiverunt concupiscentiam, unde iterarunt et fleverunt etiam filii Israelis, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? nunc anima nostra arida est, non quicquam nisi quod ad man oculi nostri, Num. xi 4, 6: apud eundem, Locutus est populus contra Deum et contra Moschen, Quare ascendere fecistis nos ex Aegypto, ut moriamur in deserto? non panis, neque aqua, jam anima nostra fastidit panem hunc vilissimum, Num. xxi 5: et alibi apud eundem, Jehovah afflixit te, et esurire fecit te, et cibabit te manne, quod non noveras, nec noverunt patres tui; ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo, Deut. viii 3; similiter ac per mannam, etiam per "panem azymum" significatur bonum 10 purum a falsis, n. 8058; ille panis 11 ex simili causa vocatur panis miseriae, Deut. xvi 3. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per quod bonum 12veri evanescat secundum gradum crescentis concupiscentiae, quae (x)significatur per quod "man, cum incaluit sol, liquefactum sit." @1 increscens$ @2 prioris$ @3 illud bonum$ @4 vix alicujus vitae$ @5 i vel$ @6 data sit manna$ @7 at$ @8 i sunt$ @9 coeleste$ @10 i coeleste$ @11 i etiam$ @12 coeleste$
Arcana Coelestia 7
Passage 8488
#8488 "Et fuit in die sexto": quod significet ad finem cujusvis status, constat ex significatione "diei sexti" quod sit finis cujusvis status, de qua supra n. 8421.
Arcana Coelestia 7
Passage 8489
#8489 "Collegerunt duplum": quod significet conjunctionem ex bono recepto, constat ex significatione "colligere de manna" quod sit receptio boni; quod "colligere" sit receptio, videatur n. 8467, 8472, et "manna" sit bonum veri, n. 8464; et ex significatione "dupli" quod sit conjunctio, de qua n. 8423.
Arcana Coelestia 7
Passage 8490
#8490 "Duos omeres uni": quod significet potentiam tunc, constat ex significatione "omeris" quod sit quantum satis, et sic potentia, de qua n. 8468, 8473, hic quantum satis et potentia ad conjunctionem; per "diem septimum" enim seu sabbatum significatur conjunctio boni et veri.
Arcana Coelestia 7
Passage 8491
#8491 "Et venerunt omnes principes coetus, et indicaverunt Moschi": quod significet reflexionem ex primariis veris, constat ex significatione "principum coetus" quod sint primaria vera, 1 n. 1482, 2089, 5044, et ex significatione "indicare" quod sit reflexio, de qua n. 2862, 5508. @1 de qua$
Arcana Coelestia 7
Passage 8492
#8492 "Et dixit ad illos": quod significet instructionem, constat ex significatione "dicere" quod involvat sequentia, hic instructionem, nempe quomodo faciendum cum collectione mannae die ante sabbatum; quod "dicere" etiam sit instructio, videatur n. 6879, 6881, (x)6883, 6891, 7186, 7267, 7304, 7380.
Arcana Coelestia 7
Passage 8493
#8493 "Hoc quod locutus Jehovah": quod significet influxum a Divino, constat ex eo quod Jehovah seu Dominus instruat per influxum, et quod hoc in historicis Verbi per "dicere" et "loqui" exprimatur; quod "loqui" etiam alibi sit influxus, videatur n. (x)2951, 5481, 5797, 7270, 8128.
Arcana Coelestia 7
Passage 8494
#8494 "Requies": quod significet statum pacis cum non tentatio, constat ex significatione "requiei" qualis fuit diebus sabbati, quod repraesentativum esset status pacis, in quo fit conjunctio boni et veri; dies autem sex priores repraesentabant pugnam et laborem, proinde tentationes, quae praecedunt statum pacis, nam post tentationes fit status pacis, et tunc conjunctio boni et veri; quod "dies sex" qui praecedunt septimum seu sabbatum significaverint pugnam et laborem, videatur n. 720, 737, 900, 1 quod post tentationes 2tranquillitas et pax, n. 3696, 4572, 5246, 6829, 8367, 8370 fin., et quod "sabbatum" sit conjunctio boni et veri, videbitur in nunc sequentibus. @1 i et$ @2 tranquillum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8495
#8495 "Sabbatum sanctum Jehovae cras": quod significet conjunctionem boni et veri in aeternum, constat ex significatione "sabbati" quod sit conjunctio boni et veri, de qua sequitur, et ex significatione "cras" quod sit in aeternum, de qua n. 3998. Qui non scit quid sabbatum repraesentaverat, et inde quid significaverat, nec (t)scire potest cur id 1omnium sanctissimum habitum fuerat; sed pro sanctissimo habitum fuit ob causam quia in supremo sensu repraesentabat unionem Divini ac Divini Humani in Domino, ac in sensu respectivo conjunctionem Divini Humani Domini cum genere humano; inde sabbatum erat sanctissimum; et quia illa repraesentabat, etiam repraesentabat caelum quoad conjunctionem boni et veri, quae conjunctio conjugium caeleste vocatur; et quia conjunctio boni et veri fit a solo Domino, et 2 nihil ejus ab homine, ac quia illa fit in statu pacis, idcirco severissime interdictum fuit ut homo tunc aliquod opus faceret, usque adeo ut exscinderetur anima (x)quae id faceret, de qua apud Moschen, Servabitis sabbatum, quia sanctum illud vobis; qui 3profanat illud moriendo morietur; quia Omnis qui facit opus in eo exscindetur anima haec e medio populi sui, Exod. (x)xxxi 14: ideo 4 lapidatus est qui solum die illo ligna colligis, Num. xv 32-(x)36: ideo etiam praeceptum de sabbato est tertium praeceptum in decalogo, immediate sequens post bina de sancto cultu Jehovae, Exod. xx 8; Deus. v 12: ac ideo vocatur sabbatum "foedus aeternum," Exod. xxxi 16, per "foedus" enim significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804. 2 Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per illa quae in sequentibus his locis de sabbato dicuntur, ut quae apud Esaiam, Beatus homo custodiens sabbatum ut non profanet illud: sic dixit Jehovah eunuchis qui custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenent foedus Meum, Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus; nomen aeternitatis dabo illis quod non exscindetur: quisquis custodit sabbatum ut non profanet id, et qui tenent foedus Meum, introducam illos super montem sanctitatis Meae, et exhilarabo illos in domo precationis Meae, lvi 2-7; ex his patet quod per illos qui sanctificant sabbatum intelligantur qui in conjunctione cum Domino sunt; quod illi erunt in caelo, significatur per quod 5"dabitur illis in domo Jehovae locus et nomen, bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis quod non exscindetur," et quod "introducentur super montem sanctitatis": apud eundem, 3 Si avertis a sabbato pedem tuum, ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, sed vocaveris sabbatum delicias sanctas Jehovae honorabiles, atque honoraveris illud, ut non facias vias tuas 6, nec invenias desiderium tuum, aut loquaris verbum, tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, lviii, 13, 14; hic patet evidenter quid 7repraesentavit quod non die sabbati aliquod opus facerent, nempe quod non ex proprio aliquid agent, sed ex Domino; status enim angelicus in caelo est ut nihil ex se seu ex proprio suo velint et agant, ac ne quidem 8cogitent et loquantur, conjunctio illorum cum Domino consistit in eo; proprium ex quo non 9agunt significatur per quod "non facerent voluntates suas," 10nec "facerent vias suas," nec "invenirent desiderium suum," nec "loquerentur verbum"; ille status apud angelos est ipse status caelestis; cumque in illo sunt, tunc est illis pax et quies; et quoque est quies Domino, nam 11cum conjuncti sunt cum Ipso, non amplius est labor cum illis, sunt enim tunc in Domino; haec significantur per verba, "sic vocabis sabbatum delicias sanctas Jehovae, et deliciabuntur super Jehovah": 12requies Domini significatur per quod post sex dierum creationem requieverit 4 die septimo, Gen. ii 2: 13similia intelliguntur per haec verba apud Jeremiam, Si audiendo audiveritis Me, ut non introducatis onus per portas urbis hujus in die sabbati, et quod sanctificetis diem sabbati ita ut non faciatis in illo ullum opus, tunc intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes illorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur urbs haec in aeternum, xvii 24, 25; per "opus in sabbato" significatur omne quod ex proprio; status illorum qui non ex proprio sed ex Domino ducuntur describitur per quod "intrabunt per portas urbis reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis"; per "reges" significantur vera fidei, per "principes" primaria illorum, per 14"sedere super throno Davidis" quod illa a Domino, (d)per 15 "currum et equos" fidei doctrinalia et 16 intellectualia; sciendum quod omnia quae ex proprio hominis veniant sint mala, et quae ex Domino bona; quod apud illos qui a Domino 17ducuntur, omnia 18influant usque ad minimum vitae tam intellectualis quam voluntariae, ita usque ad omnia et singula fidei et charitatis, videantur quae copiose ab experientia ostensa sunt, n. 2886-2888, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996, (a)7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270. 5 Quod sabbatum esset repraesentativum conjunctionis Domini cum genere humano, constat apud Ezechielem, Sabbata Mea dedi illis, ut essent in signum inter Me et inter illos, ad agnoscendum quod Ego Jehovah sanctificans illos, xx 12; 19 Exod. xxxi 13. Ideo quoque prohibebatur "ignem accendere die sabbati," Exod. xxxv 3, quia per "ignem" significabatur omne quod vitae est, et per "accendere ignem" quod vitae ex proprio. Ex illis quae dicta sunt, 20 patet quod Dominus sit Dominus sabbati, secundum Ipsius verba apud (x)Matthaeum xii 1-9, et cur plures sanationes a Domino factae sint 21diebus sabbati, Matth. xii 10-14; Marc. iii 1-(x)6; Luc. vi 6-12, xiii 10-(x)17, xiv 1-(x)6; Joh. v 9-(x)18, vii 22, 23, ix 14, 16; nam morbi a quibus sanabantur a Domino involvebant morbos spirituales, qui sunt (m)a malo, n. 7337, 8364.(n) @1 pro omnium sanctissimo$ @2 i prorsus$ @3 prophanant$ @4 i etiam$ @5 daretur$ @6 i tunc IT$ @7 repraesentaverit$ @8 loquantur ac cogitent$ @9 agent IT$ @10 non$ @11 tunc non cum illis est amplius labor$ @12 hoc quoque significatur per sex dierum creationem, et quietem septimo$ @13 Simile intelligitur$ @14 sedere altered to sedentes$ @15 i in$ @16 i quoque$ @17 ducantur$ @18 influunt$ @19 i et$ @20 i etiam$ @21 die$
Arcana Coelestia 7
Passage 8496
#8496 "Quod coquetis coquite": quod significet praeparationem ad conjunctionem boni; "et quod elixabitis elixate": quod significet praeparationem ad conjunctionem veri; constat ex significatione "coquere" quod quia per ignem, sit praeparatio ad conjunctionem boni, et ex significatione "elixare" quod quia per aquam, sit praeparatio ad conjunctionem veri; per "aquam" enim significatur verum fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et per "ignem" significatur bonum amoris, n. 934, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852; quod sit praeparatio ad conjunctionem, patet, nam quae coquebantur et elixabantur praeparabantur ad diem sabbati sequentem, per quem quod significetur conjunctio, mox supra ostensum est; interdictum enim fuit ut ignem die sabbati accenderent, Exod. xxxv 3, ita quod tunc non coquerent aut elixarent; quod 1coctio dicatur de pane et minha, 2quae facta per ignem, videatur Esai. xliv (x)15, 19; 1 Sam. xxviii (x)24; Ezech. xlvi 20; Lev. vi 10 [A.V. 17]; et quod 3elixatio dicatur de carne, 4quae per aquam, Exod. xxix 31; Lev. vi (x)21 [A.V. 28]; 1 Sam. ii 13, 15. @1 coquere$ @2 quod factum$ @3 elixare$ @4 quod factum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8497
#8497 "Et omne superfluum reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane": quod significet fruitionem omnis boni et veri tunc sicut ex proprio, constat ex significatione "superfluum reponere ad mane" quod sit fruitio die sabbati 1; quod 2sit fruitio boni et veri, est quia reponeretur superfluum ex illis quae coquebantur et 3 elixabantur, et quia tunc ederetur, per "coquere" enim significatur praeparatio boni, et per "elixare" praeparatio veri, ut mox supra n. 8496 ostensum est, ac per "edere" significatur fruitio et appropriatio, n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, 7849; et ex significatione "vobis ad custodiam" quod sit sicut ex proprio, nempe fruitio; quod 4haec significentur per (c)illa verba, est quia bonum et verum quae a Domino influunt 5conjunguntur et quasi 6appropriantur; talis est conjunctio caeli, hoc est, illorum qui in caelo sunt, cum Domino. Sicut ex proprio dicitur, quia 7bona quae fidei et charitatis non dari queunt homini nec angelo ut sint propria, homines enim et angeli sunt modo recipientes, seu formae accommodatae ad recipiendum vitam, ita bonum et verum a Domino 8; ipsa vita non aliunde est; et quia vita est a Domino, 9 non potest illa aliter appropriari quam ut appareat sicut propria; sed qui in Domino sunt percipiunt manifeste quod vita influat, consequenter bonum et verum, nam haec sunt vitae. Causa quod vita sicut propria appareat, est quia Dominus ex Divino Amore omnia Sua dare et conjungere vult homini, et quantum fieri potest, conjungit; 10hoc proprium quod datur a Domino vocatur proprium caeleste, de quo videatur n. 731, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891, 3812 fin., 5660. @1 i, nam ad illum reponebatur$ @2 After veri$ @3 i ex illis$ @4 hoc significetur$ @5 conjungantur$ @6 approprientur$ @7 non dari queunt ut sint propria, sunt enim angeli modo recipientes$ @8 i, quae continue influunt$ @9 i qui unice est Vita,$ @10 d hoc proprium quod accipiunt angeli a Domino i inde est quod appareat sicut proprii hoc proprium quod a Domino accipiunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8498
#8498 "Et reposuerunt illud ad mane": quod significet fruitionem venturam, constat ex illis quae nunc supra n. 8497 explicata sunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8499
#8499 "Quemadmodum praecepit Moscheh": quod 1significet secundum instructionem [a vero Divino], constat ex significatione "praecipere" quod sit instructio, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua saepius. @1 sit IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8500
#8500 "Et non computruit, et vermis non fuit in illo": quod significet quod nihil spurcum inesset, quia appropriatum ita a Divino, constat ex significatione "putrescere" quod sit (d)spurcum infernale 1quod 2praedicatur de malo, de qua supra n. 8482, et ex significatione "vermis" quod etiam sit (d)spurcum infernale, sed quod praedicatur de falso, de qua n. 8481; quod talia insint 3illis quae a proprio fiunt, at quod caelestia et Divina 3illis quae a Domino, videatur n. 8478. @1 d et i and d quod i et$ @2 praedicetur$ @3 bonis$
Arcana Coelestia 7
Passage 8501
#8501 Vers. 25-27. Et dixit Moscheh, Comedite illud hodie, quia sabbatum hodie Jehovae; hodie non 1invenietis illud in agro. Sex diebus colligetis illud, et in die septimo sabbatum, non erit in eo. Et fuit in die septimo exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt. "Et dixit Moscheh" significat informationem de hac re: "Comedite illud hodie" significat appropriationem in aeternum: "quia sabbatum hodie Jehovae" significat quia conjunctum est bonum vero a Domino: "hodie non 1invenietis illud in agro" significat quod tunc non amplius acquiretur bonum per verum: "sex diebus colligetis illud" significat receptionem veri antequam conjungitur bono: "et in die septimo sabbatum" significat quod postea conjunctio: "non erit in eo" significat quod non amplius bonum per verum: "et fuit in die septimo" significat statum conjuncti boni et veri: "exiverunt e populo ad colligendum, et non (x)invenerunt" significat quod acquirere vellent, sed non datum. @1 invenietur IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8502
#8502 "Et dixit Moscheh": quod significet informationem de hac re, constat ex significatione "dicere" quod involvat sequentia, hic informationem de 1man, quod non inventuri (c)illud die sabbati. @1 manna$
Arcana Coelestia 7
Passage 8503
#8503 "Comedite illud hodie": quod significet appropriationem in aeternum, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et ex significatione "hodie" quod sit in aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984.
Arcana Coelestia 7
Passage 8504
#8504 "Quia sabbatum hodie Jehovae": quod significet quia conjunctum est bonum vero a Domino, constat ex significatione "sabbati" quod sit conjunctio boni et veri, de qua supra n. 8495, et ex significatione "hodie" quod sit in aeternum, de qua mox supra n. 8503; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, prius saepe ostensum est.
Arcana Coelestia 7
Passage 8505
#8505 "Hodie non 1invenietis illud in agro": quod significet quod [tunc] non amplius (x)acquiretur bonum per verum, constat ex significatione "non invenire" cum praedicatur de bono quod per verum, quod sit non amplius acquirere, et ex significatione "agri" quod sit homo, hic mens hominis cui implantatur bonum per verum; homo enim dicitur ager ex eo quod recipiat vera fidei, quae sunt semina, et producat fructus seminum, 2qui sunt bona. 2 Quomodo cum hoc se habet, paucis dicetur: homo ante regenerationem agit ex vero, 3at per id 4acquiritur bonum, verum enim tunc fit bonum apud illum, cum fit voluntatis et sic vitae; at post regenerationem agit ex bono, et per id 5comparantur vera; ut 6hoc melius intelligatur, homo ante regenerationem agit ex oboedientia, at post regenerationem ex affectione; sunt bini illi status sibi inversi, nam in priore statu dominatur verum, in posteriore autem dominatur bonum, aut in priore statu spectat homo deorsum 7aut retrorsum, in posteriore autem sursum aut antrorsum; cum homo in posteriore statu est, nempe 3 cum ex affectione agit, non amplius licet ei retrospicere, et agere bonum ex vero, nam tunc influit Dominus in bonum, et per bonum illum ducit; si tunc retrospiceret, seu ageret bonum ex vero, (x)ex suo ageret, qui enim ex vero agit (x)semet ducit, at qui ex bono a Domino ducitur; haec sunt quae intelliguntur per Domini verba apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis, qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 15-18: et apud Lucam, In illo die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32; 8 quomodo cum his porro se habet, videantur quae n. 3652, 5895 fin., 5897, 7923, explicata sunt, et quae infra n. 8506, 8510; haec sunt quae in sensu interno significantur per illa verba, quod "man non inveniretur in agro die septimo," et per quod "exiverint e populo ad colligendum, et non invenerint." @1 invenietur IT$ @2 quae$ @3 et$ @4 sibi acquirit$ @5 sibi comparat$ @6 haec melius intelligantur$ @7 seu$ @8 i at$
Arcana Coelestia 7
Passage 8506
#8506 "Sex diebus colligetis illud": quod significet receptionem veri antequam conjungitur bono, constat ex significatione "sex dierum" quod sint status pugnae et laboris, de qua supra n. 8494, hic status receptionis veri, seu status cum acquiritur bonum per verum, de quo mox supra n. 8505, in hoc enim statu est labor et pugna; in eo statu homo in tentationes mittitur, quae sunt pugnae cum malis et falsis apud illum; et tunc Dominus pro homine pugnat, et quoque cum illo; at post hunc statum est status conjunctionis boni et veri, ita tunc status requiei etiam 1Domino; hic status est qui repraesentabatur per requiem in die septimo seu die sabbati; quod tunc requies Domino, est quia cum bonum conjunctum est vero, homo in Domino est, et ducitur a Domino absque labore et pugna; hic status est qui intelligitur per alterum statum, de quo mox supra n. (x)8505. @1 Domini$
Arcana Coelestia 7
Passage 8507
#8507 "Et in die septimo sabbatum": quod significet quod postea conjunctio, constat ex significatione "diei septimi" 1aut sabbati, quod sit conjunctio boni et veri, de qua supra n. 8496. @1 et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8508
#8508 1 "Non erit in eo": quod significet quod non amplius bonum per verum, constat ex illis quae supra n. 8505 explicata sunt. @1 i Et IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8509
#8509 "Et fuit in die septimo": quod significet statum conjuncti boni et veri, constat ex significatione "diei septimi" seu sabbati, quod sit conjunctio boni et veri, ut supra n. 8507.
Arcana Coelestia 7
Passage 8510
#8510 "Exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt": quod significet quod acquirere vellent, sed non datum, constat 1 ex illis quae supra n. 8505 explicata sunt; ibi patet quid sit ex vero quod fidei agere, et quid ex bono quod charitatis, quod nempe qui agit ex vero quod fidei nondum in ordine caeli sit, sed qui agit ex bono quod charitatis in ordine sit; ordo enim quo ducitur homo a Domino est per velle hominis, consequenter per bonum, nam hoc est voluntatis; tunc intelligere ejus inservit, consequenter verum, nam hoc est intellectus. Cum hic status est, tunc sabbatum est, nam tunc quies Domino; ille status existit cum conjunctum bonum est vero; quod ille status sit quies Domini, constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus post sex dierum creationem et laborem die septimo 2requieverit ab omni opere, Gen. ii 2; hic status est status caeli, inde est quod ipsum caelum dicatur sabbatum, seu in caelo perpetuum sit sabbatum; quod per creationem 3in Gen. i intelligatur nova creatio seu regeneratio, et per sex dies ibi tentationes et pugnae, videantur quae ad cap. i et ii 4ibi explicata sunt. @1 i etiam$ @2 quieverit$ @3 ibi$ @4 Genes.$
Arcana Coelestia 7
Passage 8511
#8511 Vers. 28-31. Et dixit Jehovah ad Moschen, Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas? Videte quia Jehovah dedit vobis sabbatum, propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum; quiescite quisque sub se, ne exeat quisquam e loco suo in die septimo. Et quieverunt populus in die septimo. Et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man; et hoc sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat apparentiam Divini obscuratam: "Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas?" significat propter quod non secundum ordinem Divinum agerent: "videte" significat ut advertant et reflectant: "quia Jehovah dedit vobis sabbatum" significat conjunctionem boni et veri a Domino: "propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum" significat quod ideo usque ad finem status prioris tantum boni per verum det, ut conjunctio dein fiat: "quiescite quisque sub se" significat statum pacis: "ne exeat quisquam e loco suo in die septimo" significat quod manendum tunc in statu: "et quieverunt populus in die septimo" significat repraesentativum tunc conjunctionis boni et veri in statu pacis: "et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man" significat quale ejus (x)apud illos: "et hoc sicut semen coriandri album" significat verum inibi quod purum: "et (x)sapor ejus sicut placentae in melle" significat bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum.
Arcana Coelestia 7
Passage 8512
#8512 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet apparentiam Divini obscuratam, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod involvat sequentia, hic quod non custodirent praecepta et leges, ita quod apparentia Divini apud illos obscuraretur; hoc enim fit cum non vivitur secundum 1praecepta Divina, cum enim vivitur secundum illa, tunc vivitur secundum ordinem Divinum, nam praecepta 2Divina sunt vera et bona quae ex ordine; et cum vivitur secundum ordinem, tunc vivitur in Domino, nam Dominus est ipse ordo; inde sequitur quod qui non vivit secundum praecepta et leges quae sunt ordinis Divini non vivat in Domino, consequenter quod tunc apud illum obscuretur Divinum. Per vivere secundum ordinem hic intelligitur duci a Domino per bonum, at per vivere nondum secundum ordinem est 3duci per verum; et cum ducitur homo per verum, 4 Dominus non apparet; quapropter etiam tunc homo 5 vadit in tenebris, in quibus non videt 6vera, 7aliter cum homo ducitur per bonum, tunc 8vadit in luce, in qua videt vera; de his videantur quae mox supra n. 8505, 8506, 8510, dicta sunt. @1 illa, sed contra illa$ @2 et leges$ @3 After verum$ @4 i tunc$ @5 i quasi$ @6 bonum IT$ @7 at$ @8 videt IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8513
#8513 "Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas?" quod significet quod non 1secundum ordinem Divinum agerent, constat ex illis quae nunc supra n. 8512 explicata sunt. Ut sciatur quid sit secundum ordinem Divinum agere, et non secundum 2illum agere, adhuc dicetur: omne quod fit secundum ordinem Divinum, hoc intus apertum est usque ad Dominum, et sic in se habet caelum, at omne quod non fit secundum ordinem Divinum, hoc intus est 2 clausum, et sic non in se habet caelum; ordo 3itaque Divinus est ut Dominus influat per 4interiora hominis 5in exteriora ejus, ita per voluntatem hominis in ejus agere; hoc fit cum homo in bono est, hoc est, cum in affectione faciendi bonum propter bonum et non propter se; cum homo propter se id facit et non propter bonum, tunc clausa sunt interiora, et non duci potest per caelum a Domino, sed ducitur a se; amor determinat a quo ducitur, nam 6amor suus unumquemvis ducit; qui amat se prae proximo, is se (x)ducit, qui autem amat bonum, bonum eum ducit, consequenter Dominus a Quo bonum; ex his videri potest quae differentia est vivere secundum ordinem, et 3 non vivere secundum 7illum; quomodo vivendum ut sit secundum ordinem, docet Verbum, et doctrinale fidei ex Verbo; qui non ultra spectat quam ad externa, talia nusquam potest capere, ille non scit 8quid internum, vix quod internum sit, et minus quod internum possit aperiri, et quod cum apertum est, in illo (t)sit caelum; intelligentes mundi imprimis in hac inscitia sunt, et qui illorum statuunt internum, de illo usque vel nullam vel fatuam habent ideam; inde est quod illi 9parum credant, et 10quoque quod scientias suas applicent ad confirmandum quod omnia naturae sint. @1 d propter ordinem i secundum ordinem cp n 8511$ @2 illa$ @3 enim$ @4 intima$ @5 ad$ @6 ipse amor$ @7 ordinem; vivere$ @8 quod internum sit, proinde$ @9 prae simplicibus, nihil$ @10 tunc quod omnem scientiam suam applicant$
Arcana Coelestia 7
Passage 8514
#8514 "Videte": quod significet ut advertant et reflectant, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere, de qua n. 2325, 3863, 4403-4421; 5114, inde quod sit percipere, n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, et quoque reflectere, n. 6836, 6839.
Arcana Coelestia 7
Passage 8515
#8515 "Quia Jehovah dedit vobis sabbatum": quod significet conjunctionem boni et veri a Domino, constat (c)a significatione "sabbati" quod sit conjunctio boni et veri, de qua n. 8495; quod sit a Domino, significatur per quod "Jehovah dedit," nam "Jehovah" in Verbo est Dominus.
Arcana Coelestia 7
Passage 8516
#8516 "Propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum": quod significet quod ideo usque ad finem status prioris tantum boni per verum det, ut conjunctio dein fiat, constat ex significatione "diei sexti" quod sit finis status prioris, de qua n. 8421 ex signicatione "mannae" quae hic est panis, quod sit bonum veri, de qua n. 8462, (x)8464, et ex significatione "sabbati" pro quo etiam manna die sexto data est, ita "panis duorum dierum," quod sit conjunctio boni et veri, de qua n. 8495. Ostensum supra est quod quia per "sabbatum" significata est conjunctio boni et veri, 1etiam per id quod die septimo non inventum sit man, 2significatur quod homo, cum in conjunctione illa est, ex bono agat, et non amplius ex vero, et quoque quod non ex vero 2 amplius agere debeat, 3n. 8510; hoc quia apparet sicut paradoxon, adhuc licet id paucis explicare: (x)unusquisque ad bonum Christianum, quod charitas vocatur, duci debet per verum fidei, 4verum enim fidei docebit non modo quid charitas sed etiam qualis erit; et nisi discat id prius ex doctrinali suae Ecclesiae, ex se enim id scire nullatenus potest, non potest (x)praeparari et sic adaptari ad recipiendum illud bonum; sit pro exemplo: sciet ex doctrina fidei quod charitatis non sit facere bonum propter se, seu remunerationis causa, ita nec per charitatis opera mereri salutem: sciet etiam quod omne bonum charitatis sit ex Domino, et prorsus nihil ex se, praeter perplura alia quae instruunt, quid charitas et qualis erit; ex his constare potest quod homo ad bonum Christianum non duci possit nisi per vera quae fidei: 5amplius sciet homo quod non vera ex se intrent bonum, sed quod bonum adoptet vera et adjungat sibi illa; vera fidei enim in memoria hominis sicut in campo 6 interiori visui substrato jacent; bonum 7 a Domino per illum visum influit, et ex illis eligit et sibi conjungit vera quae concordant; 8 vera quae infra jacent non possunt influere in bonum quod supra est, 9nam prorsus contra ordinem est, et quoque impossibile, 3 ut inferius influat in superius, n. 5259; ex his 10nunc sciri potest quomodo nascitur bonum Christianum apud hominem cum 11regeneratur, et inde quoque, qualis homo erit quando regeneratus est, quod nempe ex bono 12agat, non autem ex vero, hoc est, quod a Domino ducatur per bonum et non (d)amplius per verum, est enim tunc in charitate, hoc est, in affectione faciendi (d)bonum illud; omnes qui in caelo sunt ita ducuntur, nam hoc secundum ordinem Divinum est; fluunt sic omnia quae cogitant et 13agunt quasi (x)spontanea et ex libero; aliter prorsus si cogitarent ex vero et agerent ex illo, nam tunc cogitarent num ita faciendum sit vel non, ac sic in singulis haererent, et per id lucem apud se obscurarent, et tandem agerent secundum illa quae ipsi amant, ita secundum influxum ab illis 14quae favent amoribus suis, quod est duci a se et non a Domino; ex his iterum patet quid sit quod 15bonum non amplius acquirendum sit per verum, quod significatur per quod "sex diebus colligerent 16mannam," (c)et quod "die septimo 17 non inveniretur," de qua re n. 8505, 8506, 8510. @1 et IT$ @2 significetur$ @3 Before et quoque$ @4 hoc est, ad charitatem erga proximum et ad amorem in Dominum nam sunt perplura praecepta Divina quae discet, antequam scire potest quid charitas Christiana, quae erit erga proximum, et quid amor coelestis qui erit in Dominum, nisi ea praecepta sciat et secundum illa agat, non potest recipere charitatem et amorem a Domino; ut pro exemplo, nisi sciat quod charitatis non sit agere bonum propter se, seu remunerationis causa, et quoque nisi sciat quod bonum quod charitaris sit ex Domino, et prorsus nihil ex se, et perplura alia, quae sunt essentialia boni charitatis, nequaquam potest donari charitate, minus amore in Dominum, nam bonum quod fit propter se et remunerationis causa, tum quod fit ex se et non ex Domino, hoc non est bonum charitatis, quare per hoc bonum non consociari cum angelis qui in coelo potest, similiter se habet cum reliquis, quae fidei sunt, ac intrabunt charitatem ac amorem$ @5 inde quoque patet, quod vera fidei pro fine habere debeant bonum, ita quod vera sint media ad bonum ducendum; amplius sciendum est, quod vera non ducant hominem ad bonum$ @6 i aut agro$ @7 i quod$ @8 i et quaedam adoptat ut concordent;$ @9 et se conjungere, hoc contra ipsum ordinem est, quod inferius non influere possit in superius, sed quod superius in inferius, videatur n. 5259$ @10 constare$ @11 regeneratus IT$ @12 agat altered to aget$ @13 quae agunt sicut ex spontaneo$ @14 qui$ @15 After acquirendum sit$ @16 mannam altered to man$ @17 i seu sabbathi,$
Arcana Coelestia 7
Passage 8517
#8517 "Quiescite quisque sub se": quod significet statum pacis, constat ex significatione "quiescere" quod sit status pacis, de qua supra n. 8494; quod quiescerent die sabbati, et tunc nullum opus facerent, 1 ne quidem ignem accenderent, et praepararent sibi quod ederent, erat repraesentativum status pacis in quo conjunctio boni et veri fit a Domino, nam omnis conjunctio boni et veri fit in illo statu; 1 cum homo in statu pacis est, tunc etiam ducitur a Domino per bonum; si tunc homo 2se duceret, etiamsi per verum, dissiparet statum pacis, inde nulla conjunctio; videatur mox supra n. 8516. @1 i et$ @2 semel I, semet T$
Arcana Coelestia 7
Passage 8518
#8518 "Ne exeat quisquam e loco suo in die septimo": quod significet quod manendum tunc in statu, constat ex illis quae 1 supra n. 8494, 8517, explicata sunt. @1 i nunc$
Arcana Coelestia 7
Passage 8519
#8519 "Et quieverunt populus in die septimo": quod significet repraesentativum tunc conjunctionis boni et veri in statu pacis, constat ex illis supra n. 8494, 8517.
Arcana Coelestia 7
Passage 8520
#8520 "Et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man": quod significet quale ejus apud illos, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale rei, de qua n. 144, 145, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; quod "man" dictum sit ex non cognito, et quod sit bonum veri, quod est bonum illorum qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 8462, 8464.
Arcana Coelestia 7
Passage 8521
#8521 "Et hoc sicut semen coriandri album": quod significet verum inibi quod purum, constat ex significatione "seminis" quod sit fidei verum, de qua n. 255, 1940, (x)2848, 3038, 3310, 3373; "semen coriandri" dicitur quia album, nam "album" praedicatur de vero, et quoque verum ut album repraesentatur, n. 3301, 3993, 4007, 5319. Describitur nunc bonum veri, quod significatur per "mannam," 1tam quale est ibi verum quam quale est ibi bonum; quale veri describitur 2 per quod esset "sicut semen coriandri album," et quale boni per quod "sapor ejus esset sicut placentae in melle." 2 Bonum veri, quod est bonum illis qui e regno spirituali Domini sunt, prorsus differt a bono quod est illis qui e regno caelesti Domini sunt; bonum veri quod est 3 illis qui e regno spirituali 4 est in parte intellectuali implantatum, in illa enim parte 5formatur a Domino nova voluntas, quae est ut homo facere velit secundum verum quod ex doctrinali Ecclesiae suae hauserat, cumque 6vult et facit id verum, apud illum id fit bonum, et vocatur bonum spirituale, et quoque bonum veri; quod hoc vere sit verum, quidem credit, quia 7fidem habet doctrinali, sed perceptionem 8num verum sit non habet nisi videatur sibi habere ex eo quod confirmaverit id apud se 9partim ex Verbi sensu litterae et partim ex fallaciis idearum captae opinioni faventium, non cogitans quod nihil non confirmari queat, usque ut appareat sicut verum, etiam ipsum falsum, n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950; 10inde est quod omnes quotcumque sunt, credant sua dogmata esse vera, usque ad Socinianos, et quoque ad ipsos Judaeos; 3 ex his patet quale est verum quod vertitur in bonum apud plures qui ab Ecclesia 11; ex his non alii possunt videre num 12doctrinale suae Ecclesiae verum sit quam qui in affectione veri sunt propter usus vitae; qui hunc finem habent, illi illustrantur a Domino continue, non solum cum vivunt in mundo sed etiam postea; 13 illi soli sunt qui recipere possunt 14, nam Dominus (t)ducit illos per bonum, et per id dat illis videre 15verum, et sic credere; ex his constat unde et quale est bonum quod illis qui e regno spirituali Domini. At bonum quod est illis qui e regno caelesti Domini sunt non in parte intellectuali est implantatum sed in parte voluntaria; qui in hoc bono sunt, ex perceptione interna quae a Domino, sciunt num verum sit; de bono unius et alterius, et de differentia, videatur n. 2046, 2088, 2227, 2669, 2715, 2718, 3235, 3240, 3241, 3246, 4138, 4493, 5113, 6500, 6865, 7233, 7977, 7992. @1 quale ibi verum est, et quale$ @2 i hic$ @3 i bonum$ @4 i sunt$ @5 formata est$ @6 verum id vult et facit, tunc id apud illum$ @7 credit$ @8 quod verum sit, habet modo$ @9 putat enim quod confirmavit apud se, ita esse$ @10 inde est altered to et quod inde sit$ @11 i Domini$ @12 verum sit verum,$ @13 i nam$ @14 i verum$ @15 id$
Arcana Coelestia 7
Passage 8522
#8522 "Et sapor ejus sicut placentae in melle": quod significet bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum, constat ex significatione "saporis" quod praedicetur de jucundis quae boni, quia correspondet jucundo sapiendi, de qua n. 3502, 4793, ex significatione "placentae" quod sit bonum spirituale, de qua n. 7978, et ex significatione "mellis" quod sit jucundum naturale, de qua n. 5620, 6857; ex his sequitur quod "sapor ejus sicut placentae in melle" (x)significet bonum quod jucundum quia factum per jucundum ex vero; hic describitur bonum spirituale unde et quomodo existit, (c)ac sic quale est; quod nempe bonum illud sit verum in prima sua origine, et quod bonum fiat ex eo quod ex voluntate, 1 ita ex affectione in actum veniat; quicquid enim homo ex affectione vult, hoc appercipitur ut bonum et ideo etiam vocatur bonum; sed hoc bonum non existere potest quam per jucunda quae sunt naturalis hominis; per ea homo spiritualis introducitur, et cum introductus est, sensum ejus inde habet; hoc nunc est quod significatur per quod "sapor mannae esset sicut placentae in melle." @1 i ac$
Arcana Coelestia 7
Passage 8523
#8523 Vers. 32-34. Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit Jehovah, Imple omerem ex illo ad custodiam generationibus vestris, propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto, in educere Me vos e terra Aegypti. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Accipe urnam unam, et da ibi in plenitudinem omeris man, et repone illud coram Jehovah, ad custodiam generationibus vestris. Quemadmodum praecepit Jehovah ad Moschen, et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam. "Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit Jehovah" significat mandatum: "Imple omerem ex illo" significat summum potentiae gradum: "ad custodiam generationibus vestris" significat qui illis qui ab Ecclesia spirituali: "propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto" significat bonum veri cum in statu tentationum: "in educere Me vos e terra Aegypti" significat postquam liberati sunt ab infestationibus: "et dixit Moscheh ad Aharonem" significat influxum: "Accipe urnam unam" significat verum: "et da ibi plenitudinem omeris man" significat bonum inibi quantum continet: "et repone illud coram Jehovah" significat quod sit in praesentia Divini: "ad custodiam generationibus vestris" significat ut sit mensura illis qui ab Ecclesia illa spirituali: "quemadmodum praecepit Jehovah ad Moschen" significat secundum mandatum: "et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam" significat quod in praesentia Divini.
Arcana Coelestia 7
Passage 8524
#8524 "Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit Jehovah": quod significet mandatum, constat ex significatione "verbi Jehovae quod praecepit" quod sit mandatum Divinum, ut quoque supra n. 8466.
Arcana Coelestia 7
Passage 8525
#8525 "Imple omerem ex illo": quod significet summum potentiae gradum, constat ex significatione "omeris" quod sit quantum satis et potentia, de qua n. 8468, 8473, et quia omer est quantum satis, seu quantum potentiae uni, ita quoque ei est summum potentiae gradus.
Arcana Coelestia 7
Passage 8526
#8526 "Ad custodiam generationibus vestris": quod significet qui illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "generationum" quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, inde in sensu determinato sunt qui ab Ecclesia spirituali, quia illi sunt qui in fide et charitate, et sunt qui repraesentantur per filios Israelis, quorum "generationes" hic intelliguntur; "illis ad custodiam" significat ut sit in memoriale.
Arcana Coelestia 7
Passage 8527
#8527 "Propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto": quod significet bonum veri cum in statu tentationum, constat ex significatione "mannae," quae hic "panis," quod sit bonum veri, de qua n. 8462, 8464, et ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098.
Arcana Coelestia 7
Passage 8528
#8528 "In educere Me vos e terra Aegypti": quod significet postquam liberati sunt ab infestationibus, constat ex significatione "educere" quod sit liberare, et ex significatione "terrae Aegypti" quod sint infestationes, de qua n. 7278; quod "terra Aegypti" sint infestationes, est quia per Aegyptios et Pharaonem significentur illi qui probos in altera vita infestarunt, et qui etiam hodie infestant, 1 n. 7097, 7220, 7228, 7317, 8148. @1 i videatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8529
#8529 "Et dixit Moscheh ad Aharonem": quod significet influxum, constat ex significatione "dicere" cum a Divino Vero interno, quod repraesentatur per "Moschen," ad verum Divinum externum, quod repraesentatur per "Aharonem," quod sit influxus, nam influxus Divinus fit per verum quod immediate a Domino procedit, in verum quod mediate; quod "Moscheh" et "Aharon" sint in sensu repraesentativo illa vera, videatur n. 7009, 7010, 7382.
Arcana Coelestia 7
Passage 8530
#8530 "Accipe urnam unam": quod significet verum, constat ex significatione "urnae" quod hic sit verum; quod "urna" sit verum, est quia erat vas recipiens "mannae," per quam significatur bonum, et omne verum est sicut vas boni; inde quoque per "vasa" in genere significantur vera, n. 3068, 3079, 3316, 3318, consequenter per "vasa" in specie, et hic per "urnam." Quod vera sint vasa recipientia boni, illustrari potest a variis in natura, ut a luce quae est recipiens caloris e sole; per lucem etiam significatur verum, et per calorem in luce significatur bonum: similiter se habet verum (x)ad bonum: se 1quoque habet sicut vestis ad corpus et sicut corpus ad animam: se (t)quoque habet sicut vas sanguineum et fibra ad inclusum sanguinem et animalem spiritum: se habet porro sicut pulmo ad cor, proinde sicut respiratio 2quae pulmonis ad pulsum qui cordis: verbo, se habet sicut omnis forma organica corporis ad vitam inibi; ex comparativis his constare potest quale est verum absque bono, seu qualis est fides absque charitate, quod nempe sit sicut formae organicae corporis absque vita: 3 quod sit sicut respiratio pulmonum absque pulsu cordis, seu sicut pulmo absque corde: sitque sicut vas sanguineum et fibra absque sanguine et animali spiritu: tum sicut corpus absque anima: consequenter quod sit sicut inanimatum quid: et si loco boni sit malum, quod sit sicut cadaver. @1 etiam$ @2 quod$ @3 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8531
#8531 "Et da ibi plenitudinem omeris man": quod significet bonum inibi quantum continet, constat ex significatione "plenitudinis omeris" quod sit quantum continet, et ex significatione "man" quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 8462, 8464.
Arcana Coelestia 7
Passage 8532
#8532 "Et repone illud coram Jehovah": quod significet quod sit in praesentia 1Divini, constat absque explicatione. @1 Divina AIT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8533
#8533 "Ad custodiam generationibus vestris": quod significet ut sit mensura illis qui ab Ecclesia illa spirituali, constat ex significatione "omeris man" qui ad custodiam reponebatur, quod sit quantum satis, de qua n. 8468, ita quoque mensura, nempe quantum boni huic Ecclesiae 1 esset; quod "generationes vestrae" sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur supra n. 8526. Quod mensuram seu gradum boni quod Ecclesiae, attinet, sciendum quod bona in altera vita definita sint quoad quale et quoad quantum, et quod apud unumquemvis definiuntur cum vivit in mundo; definiuntur secundum quale et quantum cujusvis fidei et charitatis in vita; quale et quantum boni cujusvis in altera vita, patet coram angelis cum Dominus hoc concedit, nam sisti potest videndum in luce caeli non autem in luce mundi; similiter in communi, nempe bonum Ecclesiae; quantum et quale boni quod cuivis et 2 Ecclesiae, repraesentatur 3 per pondera et per mensuras in Verbo, hic quantum boni Ecclesiae spiritualis, quae repraesentatur per "filios Israelis," per "omerem mannae," quae reponebatur ad custodiam coram Jehovah. @1 i spirituali$ @2 i quod$ @3 i et significatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8534
#8534 "Quemadmodum praecepit Jehovah ad Moschen": quod significet secundum mandatum, constat ex significatione "praecipere" cum a Jehovah, quod sit mandatum, ut supra n. 8466, 8524.
Arcana Coelestia 7
Passage 8535
#8535 "Et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam": quod significet quod in praesentia Divini, constat ex significatione "reponere ad custodiam" quod sit 1in memoriale, ut supra n. 8526 fin., 8533, et ex significatione "coram Testimonio" quod sit in praesentia Divini; quod Testimonium sit Divinum, patet a praecedentibus, 2ubi dicitur a Moscheh ad Aharonem quod reponeret illud coram Jehovah, n. 8532, ita coram Divino; quod "Testimonium" sit Divinum, est quia per Testimonium intelligitur in universali sensu Verbum, et quia Verbum est verum Divinum 3, ita 4 Dominus; Qui quod sit Verbum, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, i 1, 14; quod "Testimonium" sit Dominus quoad Divinum Verum, constat ex arca in qua lex e Sinai lata, quae Testimonium vocatur; quod ex eo fuerit omnis sanctitas Tabernaculo, et quod Testimonium fuerit ipsum sanctum Divinum, patet ex eo quod supra illud esset propitiatorium cum cherubis, proxime extra velum ibi essent mensae aureae cum panibus, et cum lucernis, et quod sanctissimum cultus ibi ab Aharone ministraretur, tum quod Jehovah postea cum Moscheh loqueretur ibi supra propitiatorium inter duos cherubos, ita ex Testimonio, de quibus videatur Exod. xxv 16, 21, 22, xl 20. @1 ad$ @2 quod Moscheh dixerit$ @3 i quod procedit a Domino$ @4 i est$
Arcana Coelestia 7
Passage 8536
#8536 Vers. 35, 36. Et filii Israelis comederunt man quadraginta annis, usque ad venire illos ad terram habitatam; man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis. Et omer decima pars ephae illud. "Et filii Israelis comederunt man quadraginta annis" significat appropriationem boni veri in statu omnium tentationum: "usque ad venire illos ad terram habitatam" significat antequam venirent ad caelum, ubi bonum ubivis: "man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis" significat quod appropriatio boni ex vero illis fuisset usque dum ad regionem caeli venirent: "et omer decima pars ephae" significat boni quantum tunc.
Arcana Coelestia 7
Passage 8537
#8537 "Et filii Israelis comederunt man quadraginta annis": quod significet appropriationem boni veri in statu omnium tentationum, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, ex significatione "man" quod sit bonum veri, de qua n. 8464, et ex significatione "quadraginta annorum" quod sint status tentationum; quod "anni" sint status, videatur n. 482, 487, 488, 493, 893, et quod "quadraginta" sint tentationes, n. 730, 862, 2272, 2273, 8098.
Arcana Coelestia 7
Passage 8538
#8538 "Usque ad venire illos ad terram habitatam": quod significet antequam venirent ad caelum, ubi bonum ubivis, constat ex significatione "terrae," hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447, 5136; 1 caelum dicitur "terra habitata" a bono, nam "habitatum" significat vivum ex bono, n. 2268, 2451, 2712, (x)3613, 8269, 8309. @1 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8539
#8539 "Man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis": quod significet quod appropriatio boni ex vero illis fuisset usque dum ad regionem caeli venirent, constat ex significatione "man" quod sit bonum veri; 1 ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, ut mox supra n. 8537; ex significatione "terrae Canaanis" quod sit caelum, ut supra n. 8538; ita "terminus terrae Canaanis" est introitus ad caelum, seu regio ubi caelum incipit; ex his patet quod per "man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis" significetur quod appropriaretur illis bonum veri usque ad regionem caeli. 2 Quomodo cum his se habet, patet ex illis quae prius dicta sunt de acquisitione boni per verum, quod nempe ante regenerationem omne bonum comparetur per verum, at post regenerationem quod ducatur homo a Domino per bonum; quodque prior status significetur per sex dies qui praecedunt septimum, et quod posterior status significetur per diem septimum seu sabbatum; inde quoque patet quod prior status repraesentatus sit per 2profectiones filiorum Israelis in deserto quadraginta annis, et quod posterior status 3repraesentatus sit per introductionem illorum in terram Canaanem; nam cum his ita se habet: homo extra caelum est quamdiu ex vero agit et non ex bono, et 4tunc in caelum venit cum ex bono, agitur enim (d)tunc a Domino secundum ordinem caeli, in quem non venit, proinde non in caelum, ubi est ordo, et quod est ordo, priusquam praeparatus est, quod (x)fit ad bonum per verum; de utroque hoc statu videantur quae supra n. 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, ostensa sunt. @1 i et$ @2 vitam$ @3 repraesentetur$ @4 quod tunc in coelum veniat$
Arcana Coelestia 7
Passage 8540
#8540 "Et omer decima pars ephae": quod significet boni quantum tunc, constat ex significatione "omeris," quia erat decima pars ephae, quod sit quantum satis; per "decem" enim significatur plenum, n. 3107, inde per "decimam partem" quantum satis, n. 8468; et ex significatione "ephae" quod sit bonum; quod "ephah" sit bonum, est quia per illam et per homerem mensurabantur sicca quae inserviebant cibo, sicut triticum, hordeum, similago, et per illa quae cibi sunt, significantur bona; 1et per bathum et per hin mensurabantur liquida quae inserviebant potui, inde per has mensuras (x)significantur vera; continens hanc significationem accipit (c)a (x)contento. 2 Quod "ephah" pro mensura 2fuerit, patet ex his locis: apud Moschen, Ephah justitiae, et hin justitiae, erit vobis, Lev xix 36: 3 apud Ezechielem, 4Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae, erit vobis, xlv 10: apud eundem, Ephae et bathi mensura una, quia decima homeris ephah, xlv 11: pariter pro mensura apud Amos, viii 5. 3 Quod "ephah" sit bonum, patet 5 ex locis ubi de minha agitur, ad quam farina seu similago definiebatur per epham, ut Lev. v 11; Num. v 15, xxviii 5; Ezech. xlv 24, xlvi 7, 11; (m)et "minha" significat bonum n. 4581;(n) et quoque ex hoc apud Sachariam, Angelus loquens in me dixit ad me, Tolle, quaeso, oculos, quid exit hoc? et dixi, Quid hoc? dixit, Haec ephah exiens; dixit porro, Hoc oculus eorum in omni terra; et ecce talentum plumbi sublatum est, simulque mulier haec sedens in medio ephae; (x)tum dixit, Haec malum; et projecit illam in medium ephae, (c)et projecit lapidem plumbi super os ejus; et sustuli oculos meos et vidi, cum ecce duae mulieres exeuntes, et ventus in alis illarum; illis 6 alae binae sicut alae ciconiae, et sustulerunt epham inter terram et inter caelum; et dixi ad angelum loquentem in me, Quo illae abducunt epham? qui dixit ad me, Ad aedificandum illi domum in terra Schinear; et praeparabitur, et manebit ibi super sede sua, v 5-11; haec quid significant, nemo usquam scire potest nisi ex sensu interno 4 et nisi inde sciat quid "ephah," quid "mulier in medio ejus," quid "lapis plumbi super os ephae," (x)tum quid "Schinear"; ex evolutis singulis liquet quod significetur profanatio quae illo tempore in Ecclesia, per "epham" enim significatur bonum, per "mulierem" malum, ut aperte ibi dicitur, per "lapidem plumbi" falsum mali occludens, (m)"lapis" enim est verum externum, et inde in opposito sensu falsum, n. 643, 1298, 3720, 6426, et "plumbum" est malum, n. 8298;(n) ita per "mulierem in medio ephae, super cujus ore lapis plumbi" 7significatur malum in bono 8occlusum falso, quod idem est cum profano, nam profanum 9est malum conjunctum bono, n. 6348; "duae mulieres tollentes epham inter terram et caelum" sunt Ecclesiae, n. 252, 253, per quas profanum 10relegatum est; "Schinear," quo mulier in ephah abducta, est cultus externus in quo intus profanum, n. 1183, 1292. @1 at$ @2 sit$ @3 i et$ @4 These two quotations are transposed in IT.$ @5 i etiam$ @6 enim$ @7 significetur$ @8 inclusum$ @9 fit ex malo mixto cum bono$ @10 ejectum$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis
Arcana Coelestia 7
Passage 8541
#8541 Quod cultum eorum Divinum attinet, principale est quod (x)agnoscant Dominum nostrum pro supremo, Qui regit caelum et terram; Illum vocant unicum Dominum; et quia in vita corporis Ipsum agnoscunt et colunt, inde Ipsum quaerunt post mortem, ac inveniunt; 1est idem cum nostro Domino. Interrogati sunt num sciant quod unicus Dominus sit Homo; responderunt quod sciant omnes quod Homo sit, quia in orbe illorum a multis visus est ut Homo; et quod Ipse instruat illos de veritate, conservet illos, et quod det vitam aeternam illis qui credunt in Ipsum. Dicebant amplius quod ab Ipso illis revelatum sit quomodo vivent et quomodo credent; et quod id quod revelatum est, a parentibus tradatur liberis, et quod ita emanet doctrina ad omnes familias, et sic 2in totam gentem quae (c)ab uno patre. Addebant quod 3videatur illis sicut habeant doctrinam mentibus suis inscriptam, quod 4concludunt ex eo, quia percipiunt ilico, et agnoscunt sicut ex se, num verum sit vel non, quod ab alis de vita caeli apud hominem dicitur. @1 estque$ @2 ad universam$ @3 appareat$ @4 concludere possunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8542
#8542 Cavetur quam maxime ne aliquis labatur in pravas opiniones de unico Domino; et si animadvertunt quod aliqui incipiant de Ipso sinistre cogitare, primum 1admonent illos, dein per minas, et tandem per poenas 2absterrent; 3 dixerunt quod observaverint, si tale quid irrepit in aliquam familiam, quod illa tollatur e medio, non per aliquas poenas mortis a sodalibus, sed per privationem respirationis et inde vitae a spiritibus, postquam ii prius mortem illis denuntiaverunt; nam in illa tellure loquuntur spiritus cum illis, et castigant illos si malum fecerunt, et quoque si malum intenderunt facere, n. 7801-7812; inde si male cogitant de unico Domino, 4si non resipiscunt, denuntiatur illis mors; hoc modo conservatur ibi cultus Domini, Qui illis est supremum Divinum. @1 admonentur A, admonent illum IT$ @2 absterrentur$ @3 i et$ @4 si non respiscant after mors$
Arcana Coelestia 7
Passage 8543
#8543 Non sciunt quod unicus illorum Dominus natus sit homo in hac tellure; dicebant quod id scire non illis curae sit, modo quod Ipse Homo sit, et regat universum. 1Cum dicebam quod in nostra tellure 2Ille nominetur Christus 3 Jesus, et quod Christus significet unctum seu regem, et Jesus Salvatorem, dicebant quod Ipsum non colant ut regem, quia regium sapit ex mundano, sed quod colant Ipsum ut Salvatorem; et quia (c)e nostrae telluris spiritibus injiciebatur dubium num unicus illorum Dominus esset idem cum nostro Domino, 4removebant illud per id quod recordati sint quod viderint Ipsum in Sole, et quod agnoverint quod Ipse esset Quem viderant in sua tellure, de qua re videtur n. 7173; quod noster Dominus sit Sol caeli, videatur n. 1053, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, 7171, 7173. @1 Cumque$ @2 Ipse$ @3 i et$ @4 sed tunc recordati sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8544
#8544 Spiritus telluris Jovis cum apud me per plures septimanas manserint, momento influebat dubium num unicus illorum Dominus esset idem cum nostro Domino; sed dubium hoc quod momento influebat momento etiam dissipabatur; influebat ex aliquibus spiritibus e nostra tellure; et tunc, quod miratus sum, tanto pudore, 1solum quod momento de illo dubitarent, suffusi sunt, ut dicerent ad me ne hoc propalarem in hac tellure, 2ne ideo insimularentur alicujus incredulitatis, cum tamen 3nunc illi id sciant prae aliis. @1 quod modo$ @2 ne insimulentur minimum incredulitatis deo$ @3 Ipsum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8545
#8545 1Erant apud me spiritus e tellure Jovis cum legerem xvii cap. apud Johannem, de (t)Domini amore et de Ipsius glorificatione; cumque audiverunt illa quae ibi, sanctum illos occupabat, et confessi quod omnia Divina ibi 2essent, at tunc spiritus nostrae telluris qui infideles fuerunt jugiter 3suggerebant scandala, dicendo quod natus infans, vixerit homo, apparuerit sicut alius homo, quod crucifixus, et similia; sed spiritus telluris Jovis ad illa nihil attendebant; dicebant quod tales sint (c)illorum diaboli, quos abhorrent, addentes quod prorsus nihil caeleste insideat mentibus illorum, sed modo terrenum, quod vocabant scorias; et quod 4ita sit, quod comperti fuerint ex eo quod, cum audirent quod in tellure sua ambularent nudi, (x) ilico tunc obscenum occuparet cogitationes illorum, et quod prorsus nihil cogitarent de caelesti (c)illorum vita, de qua etiam 5tunc audiverunt, n. 8375. @1 Fuerunt$ @2 sint$ @3 suggesserunt$ @4 etiam comperti sint$ @5 simul$
Arcana Coelestia 7
Passage 8546
#8546 Cum spiritibus telluris Jovis quondam etiam locutus sum de Domino, dicendo quod nemo aliquod bonum facere possit a se, sed a Domino Qui est ipsum Bonum, (d)1proinde fons omnis boni; tunc modeste respondebant quod autument 2 bonum posse facere ex se, nec aliter scire; sed cum illis 3 ostensum est quod omne bonum veniat unice a Domino, dicebant quod illi humano more locuti sint, et quod (c)illud 4 caelesti modo dictum, et quod illorum angeli ita cogitent, et 5quoque ipsi quantum (t)angeli fiunt; adjiciebant quod simplicius sit ita dicere; tunc respondere datum est quod Dominus relinquat illis qui in simplicitate et innocentia vivunt, ita dicere, modo sciant quod nihil boni ab ipsis sed a Domino veniat. @1 et inde$ @2 i se$ @3 i tunc$ @4 i et$ @5 illi quoque$
Arcana Coelestia 7
Passage 8547
#8547 Spiritus telluris Jovis maxime afficiebantur et gavisi sunt cum 1audirent dictum quod unicus Dominus sit solus Homo, et quod omnes ab Ipso habeant ut homines dicantur, at quod tantum sint homines, quantum Ipsius imagines sunt, hoc est, quantum amant Ipsum et 2 amant proximum, ita quantum in bono sunt, nam bonum amoris et fidei est imago Domini. @1 audiverunt$ @2 i quantum$