Arcana Coelestia – Exodus, caput 20

EXODI CAPUT VICESIMUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 7
Passage 8853

#8853 Unusquisque homo habet proprium, quod super omnia amat; hoc vocatur dominans, aut, si velis, universaliter regnans apud illum; hoc praesens est in ejus cogitatione et quoque in ejus voluntate jugiter, et facit ipsissimam ejus vitam.

Arcana Coelestia 7
Passage 8854

#8854 Ut pro exemplo: qui super omnia amat opes, sive pecuniae sint sive possessiones, is continue animo versat quomodo illas sibi comparet; gaudet intime cum acquirit, dolet intime cum amittit, cor ejus est in illis. Qui super omnia amat se, is sui recordatur in singulis, de se cogitat, de se loquitur, propter se agit; vita enim ejus est vita sui.

Arcana Coelestia 7
Passage 8855

#8855 Homo pro fine habet id quod super omnia amat, illud spectat in omnibus et singulis, est in voluntate ejus sicut latens vena fluvii quae trahit et aufert, etiam cum aliud agit, nam id est quod arimat. Tale est quod unus homo apud alterum explorat, et quoque videt, (c)et secundum id vel ducit illum, vel agit cum illo.

Arcana Coelestia 7
Passage 8856

#8856 Cum regeneratur homo, implantatur charitas per fidem usque dum illa dominans fit, et cum charitas facta est dominans, tunc ei nova vita est, nam tunc adest jugiter in ejus cogitatione et jugiter in ejus voluntate, immo in singulis illarum, etiam cum de aliis rebus meditatur et cum in negotiis est.

Arcana Coelestia 7
Passage 8857

#8857 Similiter se habet cum amore in Dominum; ille amor cum dominans est, adest in singulis ejus vitae; sicut qui amat suum regem, aut suum parentem, amor erga illos in praesentia illorum elucet ex singulis ejus faciei, auditur in (x)singulis ejus loquelae, et apparet in singulis ejus gestus. Hoc intelligitur per habere Deum jugiter ante oculos, et per amare Ipsum super omnia, tota anima et toto corde.

Arcana Coelestia 7
Passage 8858

#8858 Homo prorsus talis est, quale est ejus vitae dominans; per hoc distinguitur ab aliis; secundum hoc fit ejus caelum si bonus est, ac fit ejus infernum si malus, nam id est ipsissima ejus voluntas, et sic ipsum esse vitae ejus, quod post mortem mutari non potest. Ex his patet quale vitae est regenerato, et quale vitae est non regenerato. EXODUS 1CAPUT @1 i EXODI AIT$ 1. Et locutus est DEUS omnia verba haec, dicendo, 2. Ego JEHOVAH DEUS tuus, Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum. 3. Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis. 4. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem quae in caelis desuper, et quae in terra desuper, et quae in aquis de sub terra. 5. Non incurvabis te illis, et non servies illis, quia Ego JEHOVAH DEUS tuus, DEUS 1 zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et super quartos, osoribus Meis. @1 i (in singular)$ 6. Et faciens misericordiam ad millenos amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea. 7. Non feres nomen JEHOVAE DEI tui 1ad vanum, quia non innocentem reddet JEHOVAH illum qui fert nomen Ipsius ad vanum. @1 d in vanum i ad vanum$ 8. Recordare diei sabbati ad sanctificandum eum. 9. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum. 10. Et dies septimus sabbatum JEHOVAH DEO tuo, non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis. 11. Quia sex diebus fecit JEHOVAH caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit JEHOVAH diei sabbati, et sanctificavit eum. 12. Honora patrem tuum et matrem tuam, propterea ut prolongentur dies tui super terra quam JEHOVAH DEUS tuus dat tibi. 113. Non occides. Non adulterabis. Non furaberis. Non respondebis in proximum tuum testis mendacii. @1 In Heb Bible and in AV this verse and verses 14-23 are numbered 13-16 and 17-26 respectively. S"s enumeration is the asame as that of Sch.$ 14. Non concupisces domum proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo. 15. Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo. 16. Et dixerunt ad Moschen, Loquere tu cum nobis, et audiemus, et ne loquatur cum nobis DEUS, ne forte moriamur. 17. Et dixit Moscheh ad populum, Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit DEUS, et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, ut non peccetis. 18. Et stetit populus e longinquo, et Moscheh accessit ad caliginem ubi DEUS. 19. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ita dices ad filios Israelis, Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis. 20. Non facietis cum Me deos argenti et deos auri, non facietis vobis. 21. Altare humi facies Mihi, et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua, greges tuos, et armenta tua; in omui loco quo memoriam posuero nominis Mei, veniam ad te et benedicam tibi. 22. Et si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos (x)caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud. 23. Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo. CONTENTA

Arcana Coelestia 7
Passage 8859

#8859 Agitur in hoc capite in sensu interno de veris Divinis quae implantanda sunt bono apud illos qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt; decem praecepta decalogi sunt illa vera, praecepta de sacrificiis et de (x)altari quae in hoc capite sequuntur sunt vera externa quae cultus. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 7
Passage 8860

#8860 Vers. 1. Et locutus est Deus omnia verba haec, dicendo significat vera Divina illis in caelis et illis in terris.

Arcana Coelestia 7
Passage 8861

#8861 "Et locutus est Deus omnia verba haec, dicendo": quod significet vera Divina illis in caelis et illis in terris, constat ex significatione "verborum quae Deus locutus" quod sint vera Divina, nam quae Deus loquitur non sunt nisi quam vera; inde etiam verum Divinum vocatur Verbum, et Verbum est Dominus apud Johannem i 1, ex causa quia Dominus fuit ipsum Divinum Verum cum in mundo erat, et postea cum glorificatus est, factus est Divinum Bonum, ac tunc ex Ipso omne Divinum Verum procedit; hoc Divinum Verum 1 est angelis lux, quae lux etiam est quae illuminat visum nostrum internum, qui est intellectus; [2] hic visus quia non naturalia sed spiritualia videt, pro objectis habet vera, in intellectu 2spiritualia, quae vocantur fidei, sed in naturali pro objectis habet vera status civilis quae sunt justi, et quoque vera status moralis quae sunt honesti, et ultimo vera naturalia quae sunt conclusiones ex objectis sensuum externorum, imprimis visus. Ex his videri potest quo ordine consequuntur vera, et quod omnia et singula originem ducant ex veris Divinis, quae sunt interna principia omnium; etiam formae illorum in quibus sunt, inde originem duxerunt, nam illae creatae sunt ad recipiendum et 3 continendum; inde constare potest quid intelligitur per quod omnia creata sint per Verbura apud Johannem i 1-3; nam verum Divinum est ipsissimum essentiale, 4et est unicum substantiale, per quod omnia. @1 i in coelo$ @2 vera spiritualia, quae sunt vitae aeternae, et$ @3 i ad$ @4 immo unicum essentiale, ex quo omnia$

Arcana Coelestia 7
Passage 8862

#8862 Quod per "verba quae locutus est Deus" intelligantur vera Divina illis in caelis et illis in terris, est quia decem praecepta, quae decalogus vocantur, et dein statuta, promulgata et mandata e monte Sinai, sunt talia vera quae non solum pro illis sunt qui in terri, sed etiam pro illis qui in caelis; nam omnia verba, hoc est, omnia vera quae a Domino, non modo sunt pro hominibus sed etiam simul pro angelis, nam pervadunt caelum et sic transeunt ad terram; at in caelis non sonant sicut in terris, sunt enim ibi in forma spirituali, in terris autem in forma naturali; qualia sunt illa quae in forma spirituali respective ad illa quae in forma naturali, constat ex singulis Verbi in sensu interno et in sensu externo; illa in sensu interno sunt spiritualia at illa in sensu externo, qui est sensus litterae, sunt naturalia; haec accommodata sunt illis 1 in terris, illa autem iis 1 in caelis. [2] Quod ita sit, videri potest ex eo quod Verbum missum sit ac ita transiverit ab Ipso Divino per caelum ad terram; et cum venit ad terram, (o)quod sit verum accommodatum generi humano, quod in terrenis et corporeis est; at quod in caelis accommodatum sit angelis, qui in spiritualibus et caelestibus sunt; quia 2 Verbum tale est, 3 in se est sanctum, nam continet in se caeleste et Divinum. Hoc constare potest manifeste a decem praeceptis decalogi; quisque potest scire quod praecepta illa talia sint, quae nota fuerunt 4 ubivis in terris, sicut quod honorandi parentes, quod non occidendum, non adulterandum, non furandum, quod non responsuri 5 testes falsi; consequenter quod gens Israelitica illa 6 ex solo lumine naturali potuisset scire, nam quaenam gens est quae non illa scit; et tamen ad illa promulganda Ipse Jehovah descendit et promulgavit illa ex igne qui flagrabat usque ad cor caeli; inde constare potest quod praecepta illa plura in sinu contineant quam quae apparent in littera, quod nempe talia quae simul pro caelis sunt, et quae implent caelos; omnia Verbi sunt talia quia a Divino; inde patet unde est quod Verbum sit sanctum, et quid intelligitur per quod Verbum sit inspiratum 7 quoad omnem iotam (o)et apicem, et quoad unumquodvis corniculum, Matth. v 18; Luc. xvi (x)17. Qualia itaque sunt praecepta decalogi in sensu spirituali, hoc est, qualia sunt in caelis, videbitur in sequentibus. @1 i qui$ @2 cum$ @3 i tunc$ @4 sunt$ @5 non erunt in$ @6 talia$ @7 i a Divino, etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8863

#8863 Vers. 2-7. Ego Jehovah Deus tuus, Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum. Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem quae in caelis desuper, et quae in terra desubter, et quae in aquis de sub terra. Non incurvabis te illis, et non servies illis, quia Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et super quartos, osoribus Meis. Et faciens misericordiam ad millenos amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea. Non feres nomen [Jehovae] Dei tui ad vanum, quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius ad vanum. "Ego Jehovah Deus tuus significat Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni (c)et veri: "Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum" significat ex Ipso liberationem ab inferno: "non erit tibi dii alii coram faciebus Meis" significat quod non cogitandum sit de veris aliunde quam ex Domino: "non facies tibi sculptile" significat non ex propria intelligentia: "et ullam similitudinem" significat instar illorum quae a Divino: "quae in caelis desuper, et quae in terra desubter" significat quae in luce spirituali, aut quae in luce naturali: "et quae in aquis de sub terra" significat quae in sensuali corporeo: "non incurvabis te illis, et non servies illis" significat non illis Divinum cultum: "quia Ego Jehovah Deus tuus" significat quod Divinum a Domino in omnibus et singulis: "Deus zelotes" significat quod inde falsum et malum: "visitans iniquitatem patrum super filios" significat prolificationem falsi ex malo inde: "super tertios et super quartos" significat in longa serie et conjunctionem: "osoribus Meis" significat qui Divinum Domini plane rejiciunt: "et faciens misericordiam ad millenos" significat bonum et verum illis in perpetuum: "amantibus Me" significat qui recipiunt bonum amoris: "et custodientibus praecepta Mea" significat qui recipiunt vera fidei: "non feres nomen Dei tui ad vanum" significat profanationes et blasphemationes 1 veri et boni fidei: "quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in 2 vanum" significat quod illa non remitti possint. @1 blasphemias et prophanationes cp n. 8882$ @2 ad IT$ @3 hoc est, ex Divino$

Arcana Coelestia 7
Passage 8864

#8864 "Ego Jehovah Deus tuus": quod significet Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni et veri, constat ex eo quod in Verbo non alius per Jehovam intelligatur quam Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 3448, 5663, 6280, (t)6281, 6303, 8274, pariter per Jehovam Zebaoth, per Dominum Jehovih, per Jehovam Deum, n. 2921, 3023, 3448, 6303; quodque Dominus (t)dicatur Jehovah ex Divino Bono, quod est Divinum 1 Esse, at Deus ex Divino Vero, quod est Divinum 1 Existere, n. 6905, tum n. 709, 732, 1096, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402; quod sit Divinum Humanum Domini, quod hic per "Jehovam Deum" intelligitur, est quia Dominus quoad illud in Verbo tam per "Jehovam" quam per "Deum" intelligitur, Divinum Bonum, quod Ipse est etiam quoad Humanum, per "Jehovam," et Divinum Verum, quod Ipse est quia procedit ab Ipso, per "Deum." [2] Quod Divinum Humanum Domini per "Jehovam Deum" intelligatur, est quia ipsum Divinum quod 2 in Domino, in caelo non potest videri et ne quidem percipi, ita "nec" recipi fide et amore, sed modo Divinum Humanum; quod ipsum Divinum non communicari possit cum angelis in caelo, et minus cum hominibus in terra, nisi per Divinum Humanum, notum est 3 in Ecclesiis ex Domini verbis (o)apud Evangelistas, ubi dicit quod Ipse sit janua, quod 4 sit mediator, quod nemo venire possit ad Patrem quam per Ipsum, quod nullus noscat Patrem quam Ipse, et quod nullus viderit Patrem, ne quidem aliquam speciem Ipsius; inde patet quod sit Dominus 5 Qui hic per "Jehovam Deum" intelligitur; quod etiam Ipse sit qui redemerit humanum genus et liberaverit ab inferno, etiam notum est; haec significantur per verba quae sequuntur, nempe per "eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum"; ex his nunc patet quod Jehovah Deus, Qui locutus e monte Sinai, sit Dominus quoad Divinum Humanum. [3] Quod hoc primum sit quod e monte Sinai a Domino dicitur 6, est quia hoc erit universaliter regnans in omnibus et singulis quae sequuntur, nam quod primum dicitur, hoc memoria tenebitur in sequentibus, et hoc spectabitur 7 ut universale quod in illis erit; quid universaliter regnans, videbitur in sequentibus; quae a Domino dicta sunt 8, illa omnia sunt talia, quod nempe quae primum dicuntur, in sequentibus regnabunt, (c)ac involvent illa, ac ita successive illa quae in serie; quae (o)in hoc capite sequuntur sunt praecepta decalogi, quae sunt vera interna, et dein statuta, quae sunt vera externa; in his et (o)in illis regnabit Dominus quoad Divinum Humanum, nam sunt ex Ipso, et 9 sunt Ipse, quippe 10 vera quae vera sunt procedunt omnia ab Ipso, et quae procedunt ab Ipso sunt Ipse; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit quod in omnibus et singulis fidei regnabit, etiam notum est in Ecclesiis, nam docetur quod absque Domino nulla salus, et quod omne verum et bonum fidei sit ab Ipso, ita quia Ipse est a Quo fides, est ipse fides apud hominem, et si fides, est etiam omne verum, quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet; inde quoque est quod Dominus dicatur Verbum 11. [4] Quod quae praecedunt regnabunt in sequentibus, et sic in serie, (o)ut supra dictum est, constat ex singulis quae Dominus locutus est, imprimis ex oratione Ipsius, quae Oratio Dominica vocatur; in illa omnia in tali serie consequuntur 12, ut quasi constituant columnam a supremo ad imum crescentem, in cujus interioribus sunt quae in serie praecedunt; quod primum ibi est, hoc intimum est, et quod succedit ordine, hoc addit se intimo 13 successive, et sic crescit 14; quod intimum est, hoc in illis quae circumcirca sunt (x)regnat universaliter, hoc est, in omnibus et singulis, nam inde est essentiale existentiae omnium. @1 i est$ @2 non$ @3 i ex Verbo$ @4 i ipse$ @5 i quoad Divinum Humanum$ @6 dicatur$ @7 i ab illis,$ @8 docentur$ @9 i sic$ @10 nam$ @11 ita quod Ipse sit a quo fides, adeo ut Ipse sit fides apud hominem, et si est fides, est etiam omne verum quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet: etiam Dominus quoad Divinum Humanum in omnibus et singulis Verbi universaliter regnat, nam omnia et singula ibi ex Domino sunt, et in supremo sensu de Ipso agunt, inde sanctitas est Verbi, quod singula Verbi de Domino in sensu supremo agant, et quod inde sanctitas Verbi, pluries prius ostensum est$ @12 i et se insinuant sequentibus$ @13 i ab extra$ @14 i columna$

Arcana Coelestia 7
Passage 8865

#8865 Quid intelligitur per universaliter regnans, constare potest ex illis quae supra n. 8853-8858 dicta et ostensa sunt, quod nempe universaliter regnans sit id (o)apud hominem quod in omnibus et singulis (o)ejus cogitationis, et in omnibus et singulis (o)ejus voluntatis est, proinde quod ipsam mentem seu vitam ejus 1 constituit; tale regnans erit Dominus apud hominem, nam tale regnans est Dominus apud angelos in caelo, de quibus ideo dicitur quod sint in Domino; Dominus 2 fit regnans cum non solum creditur quod omne bonum et omne verum ab Ipso sit 3, sed etiam cum amatur quod ita sit; angeli non solum in fide sunt quod ita sit sed etiam in perceptione 4, inde est quod vita illorum sit vita Domini in illis; vita voluntatis illorum est vita amoris a Domino, et vita intellectus illorum est vita fidei a Domino; ex his patet quid sit quod Dominus sit omne in omnibus caeli, et quod Ipse sit caelum; cum Dominus apud hominem Ecclesiae, sicut apud angelos caeli, universaliter regnat, tunc inest Dominus omnibus veris et bonis fidei apud eum, sicut cor omnibus sanguineis vasis, quia haec ab illo originem suam, et sanguinem qui est vita illorum, trahunt 5. [2] Sciendum porro quod tales spiritus et tales angeli sint apud hominem quale est ejus universale regnans; causa est quia universaliter regnans (d)est esse vitae cujusvis, n. 8853, 8858; omne hilare et omne contentum quod est homini, etiam cum de aliis rebus cogitat, est inde; in illo enim habitant et quasi mansionem habent angeli ac spiritus qui apud illum, horum laetum influit apud hominem et facit id 6; quod inde sit, non venit ad perceptionem hominis, quia homo non scit quod vita ejus influat nec quod universale regnans vitam ipsius faciat, 7 nec cum id vitae tangitur, quod sit sicut oculi pupilla tangatur 8, cum delectatione cum a pulchris objectis, et cum dolore cum ab impulchris. Quod universale dicatur ex eo quod sit omne singulare in complexu 9, ac ita quod universale regnans sit quod in (o)omnibus et singulis est, videatur n. 1919 fin., 5949, 6159, 6338, 6482, 6483, 6571, 7648, 8067. 9 @1 ipsissimam vitam hominis$ @2 hoc$ @3 Before ab Ipso$ @4 i ex amore$ @5 o A, but cp p. 225, note 4.$ @6 in eo enim tunc sunt spiritus et angeli qui apud eum, illorum laetum tunc influit apud hominem et facit id, quia id tangit ipsam vitam ejus$ @7 ita$ @8 sit sicut cum oculi pupilla tangitur$ @9 in singulis$ @10 i (m)Cum Dominus apud hominem Ecclesiae, sicut apud angelos in coelo, est universaliter regnans, tunc inest Dominus omnibus veris et bonis fidei apud illum, haec tunc sunt sicut sanguinea vasa, quae trahunt omnem sanguinem suum, ita omne vitae suae a corde, et regnat in illis, plane sicut cor in omnibus et singulis corporis, inde quoque patet, quomodo intelligitur, quod Dominus sit omne in omnibus coeli.(n) cp p. 224 note 8.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8866

#8866 "Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum": quod significet ab Ipso liberationem ab inferno, constat ex significatione "educere" quod sit liberatio, et ex significatione "terrae Aegypti" quod sint infestationes ab infernalibus, de qua n. 7240, 7278, et ex significatione "domus servorum" quod sit captivitas spiritualis, de qua n. 8049; quod "domus servorum" sit captivitas spiritualis et quoque infernum 1, est quia "servum" est (o)captivum teneri et duci ab (o)illis qui in (x)inferno, et "liberum" duci a Domino, n. 892, 905, 2870-2875, 2882, 2884, 2892, 2893, 6205, 8209. (m)Quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, et per filios Israelis repraesentantur, liberati sint ab inferno a Domino 2, (o)per quod in mundum venit 3, (o)et Humanum in Se Divinum fecit, videatur n. 6854, 6914, 7035, 7828, 7932, 8018, 8321.(n) @1 i d sit$ @2 per Dominum$ @3 venerit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8867

#8867 "Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis": quod significet quod non cogitandum sit de veris aliunde quam ex Domino, constat ex significatione "deorum" quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 4402, 4544, 7268, 7873, 8301, et ex significatione "facierum" cum praedicantur de Deo, quod sint amor, misericordia, pax, bonum, de qua n. 222, 223, (x)4311, 5585, ita Ipse Dominus, nam Dominus est a Quo illa. Quod "non erunt dii alii coram faciebus Meis" significat quod non cogitandum de veris aliunde quam ex Domino, est quoque quia Divinum Humanum Domini, quod significatur per "Ego Jehovah Deus tuus," primum dicitur et inde primum ordinis tenet, ac universaliter regnabit in 1 singulis veris quae sequuntur, n. 8864, 8865; quare nunc praecipiuntur 2 talia quae evitanda, quia destruunt ac deprivant, ne Dominus universaliter regnet in omnibus et singulis veris quae continentur in praeceptis et statutis quae dictata et mandata sunt e monte Sinai; primum quod destrueret 3 est si cogitaretur de veris aliunde quam ex Domino, quae significantur per quod "non erunt dii alii coram faciebus Domini"; reliqua quae universale illud regnans destruerent continentur in illis quae ordine sequuntur, quod nempe non facerent sibi sculptile, quod nullam similitudinem illorum quae in caelis, quae in terra, et quae in aquis, et quod non incurvarent se illis, et non servirent illis; post haec 4 ideo iterum sequitur, "quia Ego Jehovah Deus tuus," per quae significatur quod Dominus erit in omnibus et singulis. @1 i omnibus et$ @2 percipiuntur IT$ @3 i et deprivaret$ @4 quae$

Arcana Coelestia 7
Passage 8868

#8868 1 Paucis etiam dicendum est de veris quae aliunde sunt quam ex Domino; sunt illa in genere in quibus non est Dominus; tunc in veris non est Dominus apud hominem cum negat Ipsum ac Divinum Ipsius, et quoque cum agnoscit Ipsum et usque credit quod 2 bonum et verum non sint ab Ipso sed a semet, et qui inde sibi vindicat (x)justitiam; etiam vera in quibus non est Dominus sunt 3 quae ex Verbo sumuntur, imprimis ex sensu litterae ibi, et ad favorem sui dominii et sui lucri explicantur; haec in se (t)vera sunt, quia ex Verbo, sed non vera quia sinistre explicantur et sic pervertuntur; talia sunt quae intelliguntur a Domino per haec apud Matthaeum, Si quis dixerit, Ecce hic est Christus, aut ibi, ne credite, surgent enim falsi Christi et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducant, si possibile, etiam electos, xxiv (x)23-26; (o)videatur n. 3900: et apud Lucam, Videte ne seducamini, multi enim venient in nomine Meo, dicentes quod Ego sim, et tempus prope est; ne ergo ite post eos, xxi 8. [2] Vera quae a Domino in forma interna usque a Domino sunt vera, at 4 vera quae non a Domino solum in forma externa apparent vera, non autem in forma interna, intus enim sunt vel vana, vel falsa, vel mala; ut verum sit, esse debet vita [in] illo, nam verum absque vita non est verum fidei apud hominem, et vita non aliunde est quam ex bono, hoc est, per bonum a Domino; si itaque non Dominus est in vero, est verum absque vita, ita non verum, at 5 si falsum in illo 6, aut malum in illo 6, est ipsum verum apud hominem falsum aut malum; nam quod intus est, hoc facit essentiam, et quoque in altera vita per externum translucet; ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod non "sit cogitandum" de veris aliunde quam ex Domino. [3] (s)Quia pauci sciunt quomodo se habet cum veris quae in forma interna sunt vera, ita quae vivunt a Domino, dicetur aliquid de his ab experientia: in altera vita manifeste percipitur ab unoquovis qui loquitur (o)ibi, quid intus se recondit in verbis loquelae ejus, (o)sicut num inibi clausum est 7, vel num apertum, 8 tum qualis affectio inest, si affectio boni est molle intus, si affectio mali est durum intus, et sic porro; apud angelos caeli sunt omnia sermonis illorum aperta usque ad Dominum, quod et clare percipitur et quoque auditur ex (x)mollitie et ejus quali; inde quoque scitur quid intus in veris reconditum latet, num Dominus vel non; vera in quibus est Dominus sunt vera quae vivunt, at vera in quibus non est Dominus sunt vera quae non vivunt; quae vivunt sunt vera fidei ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum; quae non vivunt sunt non vera, quia intus (o)in illis est amor sui et 9 amor mundi; ex his possunt spiritus et angeli in altera vita discerni, nam unicuique vera sunt secundum ejus vitam, hoc est, secundum id quod apud illum universaliter regnat.(s) @1 n. 8867 and n. 8868 were first written as a single number; they were divided however before n. 8869 was started.$ @2 quod non bonum et verum ab Ipso sint, sed quod a semet et qui inde vindicant sibi justitiam$ @3 Before in quibus$ @4 et IT$ @5 et$ @6 illis$ @7 sit$ @8 i num inibi bonum vel malum,$ @9 aut$

Arcana Coelestia 7
Passage 8869

#8869 "Non facies 1 tibi sculptile": quod significet non ex propria intelligentia, constat ex significatione "sculptilis" quod sit id quod non ex Domino sed ex proprio hominis; quod ex proprio intellectuali, significatur per "sculptile," et quod ex proprio voluntario significatur per "fusile"; hoc aut illud pro deo habere seu adorare, est amare (o)omne id super omnia quod ab ipso procedit; qui hoc faciunt, prorsus non credunt quod a Divino aliquid intelligentiae (c)et sapientiae influat, tribuunt enim omnia sibi; cetera quae (o)sibi eveniunt referunt ad fortunam vel ad casum 2; providentiam Divinam in talibus plane negant; putant [quod] si aliquid numinis sit quod adest, id sit in ordine naturae, cui ascribunt omnia; dicunt quidem ore quod aliquis Creator Deus impresserit talia naturae, sed usque corde negant aliquem Deum supra naturam; tales sunt qui sibi suaeque prudentiae et intelligentiae tribuunt omnia, et nihil Divino ex corde; et qui illorum se amant adorant sua, et ab aliis quoque volunt ut adorentur, immo sicut dii, aperte si non Ecclesia vetaret; hi sunt "formatores sculptilium," ipsa sculptilia sunt quae ex proprio excludunt, ac volunt ut adorentur pro Divinis; [2] quod illa per "sculptilia" in Verbo significentur, constat ex locis ubi nominantur, ut apud Jeremiam, Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, x 14, li 17; quia per "sculptile" significatur id quod non a Domino, sed a propria intelligentia procedit, ideo dicitur "stultus factus est omnis homo a scientia," et "pudore affectus est omnis conflator a sculptili"; et quia in illis quae ex propria intelligentia excluduntur, nihil vitae spiritualis inest quae unice (o)est a Domino, ideo quoque dicitur, "neque spiritus in eis": [3] apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator ejus, fusile et doctor mendacii, quia fidit fabricator figmenti sui super hoc, cum facit deos mutos? non spiritus in medio ejus, ii 18-20; hic "sculptile" pro illis quae ex propria intelligentia excluduntur 3, in quibus 4 nihil vitae a Domino: apud Jeremiam, Siccitas super aquas ejus et exarescent, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitant ziim cum iim 5, et habitant in ea filiae noctuae, l 38, 39; ibi de Chaldaea et Babele; "siccitas super aquas et exarescent" pro veris in quibus nihil vitae, "habitant ziim et iim, et filiae noctuae" pro malis et falsis, ita illa quae mortis sunt intus; inde est quod dicantur "terra sculptilium": [5] apud Esaiam, Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima illorum non prosunt, et testes sibi ipsi, non vident nec cognoscunt, xliv 9-11; "formatores sculptilis" pro illis qui excudunt doctrinas 6 quae non ex veris e Verbo sed quae ex propria intelligentia, de quibus dictum quod "desideratissima illorum non prosint 7," et quod 8 "non videant nec cognoscant"; agitur ibi in sequentibus vers. 12-16 illius capitis de arte fingendi et per ratiocinia excludendi ex propria intelligentia, quae volunt ut agnoscantur pro Divinis; de quibus sic demum dicitur, "Residuum ejus in deum facit, in sculptile suum, adorat illud, incurvat se, et tamen non cognoscunt neque intelligunt; et non vident oculi illorum, ut non intelligant corda illorum, vers. (x)17, 18; quod "non cognoscant, 9 non intelligant, et non videant" pro quod (x)non vera et bona insint, nam omnia quae ex propria intelligentia exeunt intus non sunt vera ac bona sed falsa et mala, exeunt enim ex proprio illius; quod hoc radicitus malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 1581, 3812 fin., 4328, 5660, 5786, 8480 10: [6] apud eundem, Cui assimilabitis Deum, et quam imaginem componetis cum Illo? sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; destitutus oblatione lignum non putrescet eligit; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile, non commoveatur, xl 18-20; "sculptile quod fundit artifex" pro doctrina falsa quae 11 ex proprio, "conflator auro obducit, et catenas argenti conflat," pro quod per 12 ratiocinia faciat ut falsa doctrinae appareant vera 13: [7] apud eundem, Ego Jehovah vocavi te in justitia, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes tenebris; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, nec laudem Meam sculptilibus, xiii 6-8; ibi de Domino, quod ille "Jehovah," et quod ab Ipso omnis sapientia et nihil ab homine; quod de Domino ibi agatur, patet; quod Ipse ibi [sit] "Jehovah," etiam patet, nam dicitur quod "Jehovah vocavit Ipsum in justitia," et dein "Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo"; quod ab Ipso omnis sapientia quae vitae, significatur per quod "aperturus oculos caecos, et educturus e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes tenebris"; quod nihil sapientiae ab homine, significatur per quod "laudem Meam non dabo 14 sculptilibus." [8] Per "sculptilia" etiam significantur 15 quae propriae intelligentiae sunt in sequentibus his locis: apud Esaiam, Et venit currus viri, par equitum, et respondit, et dixit, Cecidit Babel, et omnia sculptilia confregit in terram, xxi 9: apud eundem, Tunc immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui 16, et amictum fusilis auri tui 16, disperges ea sicut (x)menstruatum, stercus vocabitur id, xxx 22: apud Jeremiam, Quare ad iram provocarunt Me per sculptilia sua, per vanitates alienigenarum? viii 19: apud Hoscheam, Vocaverunt seipsos, sic iverunt propter se ipsos; balibus sacrificant, et sculptilibus suffiunt, xi 2: apud Moschen, Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus mamtum artificis, Deut. xxvii 15. @1 facias IT$ @2 vocant fortunam vel casum$ @3 qui confidunt propriae intelligentiae$ @4 i tamen$ @5 See Volume I, p. 546$ @6 doctrinis$ @7 prosunt IT$ @8 i illi$ @9 i et IT$ @10 pro quod non verum et bonum insint, nam omnia quae ex propria intelligentia prodeunt, sunt talia quae ipsius hominis sunt, ita falsa et mala$ @11 quia$ @12 per quod IT$ @13 illa quae ibi ut appareant bona et vera$ @14 det$ @15 i illa$ @16 sui IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8870

#8870 "Et ullam similitudinem" significat instar illorum quae a Divino; constat ex significatione "similitudinis" quod sit instar; quod sit instar illorum quae a Divino, patet ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur; ab illis quae praecedunt, quod "non erunt dii alii coram faciebus Jehovae (x)Dei, et quod "non facient sibi sculptile," per quae significantur vera 1 aliunde quam (c)ex Divino, et tamen quae illis similia sistuntur; et ex illis quae sequuntur, ut "quae in caelis, (o)et quae in terra, et quae in aquis," per quae intelliguntur 2 talia quae a Divino ubivis. [2] Quid per instar illorum quae a Divino intelligitur, hic dicendum, quia de illis in sequentibus hujus versus ac in initio sequentis agitur; instar illorum quae a Divino fiunt ab hominibus cum ore loquuntur Divina, et quoque opere faciunt qualia a Divino mandata sunt, et sic inducunt credere quod in bono et vero sint, cum tamen prorsus aliud corde cogitant, nec nisi quam malum volunt; tales sunt simulatores, hypocritae, dolosi; hi sunt qui faciunt instar illorum quae a Divino; in altera vita "faciunt mali spiritus 3 instar illorum 4 quae a Divino, qui sistunt similitudinem et apparentiam 5 in externis, in quibus intus nihil Divini est; hoc discunt simulatores, hypocritae, et dolosi in altera vita, in genere omnes qui ex frequenti usu habitum traxerunt aliud loquendi quam cogitant, et aliud faciendi quam volunt 6; (x)quidam per talia volunt aucupare famam ut videantur boni, et sic fallant, quidam ut imperent; [3] sunt etiam talia ibi abusus correspondentiarum; (s)sed 7 illis successive adimuntur externa per quae simulaverunt talia quae charitatis et fidei sunt, [et tunc patent interna, quae scelestia et horrenda sunt,] nam sic agunt ex ipsa sua natura in mundo acquisita, non magis 8 ex aliqua simulatione et hypocrisi 9; illi 10 qui tales sunt, et appercipiunt quod externa illis adimenda sint, dicunt 11 quod si illis relinquerentur externa, potuissent aeque cum sociis in altera vita conversari et apparenter bona facere, sicut prius in mundo; sed hoc fieri non potest, quia per externa, quae (x)apparenter bona sunt, communicarent aliquo modo cum caelo, nempe cum illis qui in circuitibus (o)ibi sunt ac simplices sunt, qui correspondent cuticulis in Maximo Homine; at per interna communicarent cum infernis; et quia mala quae intus sunt 12 dominantur, (o)quoniam ea sunt voluntatis, et bona quae (o)in externis simulantur serviunt ad acquirendum dominium 13 malis, idcirco est 14 contra ipsum ordinem Divinum relinquere illis licentiam 15 simulate et hypocritice agendi, sicut in mundo, quapropter talia illis auferuntur, ac ii in ipsum malum voluntatis suae remittuntur." @1 i quae$ @2 significantur$ @3 a spiritibus malis faciunt illi$ @4 d illorum i eorum$ @5 i Divinorum$ @6 ut primum illuc veniunt$ @7 See Appendix Volume for a primary but d ending of this number$ @8 autem$ @9 i ut prius$ @10 ipsi$ @11 credunt$ @12 i apud tales$ @13 pro$ @14 foret$ @15 simulare bona, hoc est, aliud agere et aliud loqui, quam velle et cogitare, inde est quod talia illis auferantur, ne ii in ipsam suam naturam remittantur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8871

#8871 "Quae in caelis desuper, et quae in terra desubter": quod significet quae in luce spirituali, aut 1 quae in luce naturali, constat ex significatione "similitudinis illorum quae in caelis desuper" quod sint quae apparent et 2 visuntur in luce spirituali, quae objecta omnia se referunt ad bonum et verum, quae sunt fidei, charitatis erga proximum, et amoris in Dominum; illa mentiri ac simulare est "facere similitudinem illorum quae in caelis desuper"; et ex significatione "similitudinis illorum quae in terra desubter" quod sint quae apparent et visuntur in luce naturali, quae sunt talia quae se referunt ad bonum et verum civile et morale; haec mentiri et simulare est "facere similitudinem illorum quae in terra desubter." In sensu litterae intelliguntur talia quae apparent in caelo 3, sicut sol, luna, stellae 4, et talia quae apparent in terra, ut animalia varii generis, tam volantia quam gradientia et repentia; sed in sensu interno intelliguntur talia quae significantur per illa, quorum omnia se referunt ad bonum et verum, ut supradictum est. [2] Haec describuntur amplius apud Moschen, his verbis, Ne faciatis vobis sculptile speciei ullius similitudinis, figuram maris aut feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, piscis qui in aquis sub terra; et ne forte tollas oculos tuos ad caelum, aspiciasque solem, et lunam, et stellas, omnem exercitum caelorum, et impellaris, incurvesque te illis, et servias illis. Cavebitis vobis ne obliviscamini foederis Jehovae Dei vestri, quod excidit vobiscum, et faciatis vobis sculptile figurae ullius, nam Jehovah Deus tuus est ignis comedens, Deus zelotes. Cum genueritis filios et filios filiorum, et inveteraveritis in terra, et corruperitis 5 vos, et feceritis sculptile figurae ullius; testes contra vos voco hodie caelum et terram, quod (x)pereundo perituri sitis cito desuper terra; disperget Jehovah vos inter populos, ubi servietis diis, opus manuum hominis, lignum et lapis, [Deut.] iv 16-19, 23-286; [3] quod tam severe prohibitum fuerit similitudinem alicujus rei in caelis et in terris facere, erat praecipue ob causam quia populus ille qui ex Jacobo, pronissimus erat 7 colendi externa; causa erat quia non scire volebant quicquam de internis Ecclesiae, quae sunt fidei et amoris in Dominum, (c)ac charitatis erga proximum; idcirco si licuisset illis facere similitudines rerum, tunc incurvavissent se illis et pro diis coluissent; sicut manifeste patet a vitulo aureo quem sibi in medio tot miraculorum faciebant, et quoque a frequenti (c)eorum apostasia a cultu Divino ad cultum idololatricum; at usque in sensu interno non intelliguntur talia sed quae supra exposita sunt. @1 et AIT$ @2 aut$ @3 coelis$ @4 Before sol$ @5 corruperitis autem$ @6 16 ad 28 IT$ @7 fuit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8872

#8872 "Et quae in aquis de sub terra": quod significet quae in sensuali corporeo, constat ex significatione "similitudinis illorum quae in aquis de sub terra" quod sint quae infra illa quae in luce naturali, quae quod sint illa quae in sensuali corporeo, patet a gradibus successivis lucis, quae (o)est intellectualis in homine; in primo gradu apud hominem 1 sunt quae in luce spirituali, quae significantur per illa "quae in caelis desuper sunt," in secundo gradu sunt quae in luce naturali, quae significantur per illa "quae in terra desubter," et in tertio gradu sunt quae in sensuali corporeo, quae significantur per "quae in aquis de sub terra"; quid et quale" sensuale corporeum, videatur n. 5084, 5089, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 6183, 6266, 6310-6316, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7693. Ad sensuale corporeum se referunt scientifica quae ab experientia sensuum externorum proxime existunt, et quoque jucunda illorum; haec et illa apud bonos bona sunt, (o)quia applicantur ad bona, at apud malos mala sunt, (o)quia applicantur ad mala; fallere per illa, sicut solent simulatores, hypocritae, et dolosi, est "facere similitudinem talium quae sub aquis de sub (o)terra." @1 illum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8873

#8873 "Non incurvabis te illis, et non servies illis": quod significet non illis Divinum cultum, constat ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio, de qua n. 2153, 5682, 6266, 7068, et ex significatione "servire" quod sit submissio, de qua n. 5164; quod sit cultus Divinus, est quia humiliatio et submissio sunt essentialia cultus, nam cultus absque illis non est cultus sed est gestus ad imitamen illorum qui in vero (x)cultu; in quo gestu nihil vitae est, nam vita a Domino influit solum in cor humile et submissum, hoc enim aptum est ad recipiendum; quod ita sit, est quia (o)cum cor vere humile est, nihil amoris sui et amoris mundi obstant; 1 quod utrumque dicatur, est quia "incurvare se" significat cultum ex bono amoris, et "servire" cultum ex vero fidei. @1 i inde est quod non cultus Divinus significetur per non incurvabis te illis et non servies illis,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8874

#8874 "Quia Ego Jehovah Deus tuus": quod [significet quod] Divinum a Domino in omnibus et singulis, constat ex illis quae supra n. 8864, 8865, explicata sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8875

#8875 "Deus zelotes": quod significet quod inde falsum et malum, constat ex eo quod "Deus zelotes" in genuino sensu sit Divinum Verum Divini Boni, "Deus" enim praedicatur de vero, n. 2585, 2769, 2837, 2822, 3921 fin., 4287, 4402, 7010, 7268, 8301, et "zelotes" de bono, ut 1 videbitur infra; at "Deus zelotes" respective ad illos qui non recipiunt Divinum Verum Divini Boni Domini, est falsum et malum, nam qui in opposito sunt percipiunt Divinum Verum ut falsum, ac Divinum Bonum ut malum; quisque enim ex quali suo videt illa; inde est quod zelus Domini, qui in se est amor (c)et miseratio, appareat illis ut ira, nam cum Dominus ex amore ac misericordia tutatur Suos in caelo, illi qui in malo sunt indignantur et irascuntur contra bonos, (c)et irruunt [n] sphaeram 2 ubi Divinum Verum ac Divinum Bonum, conatu perdendi illos qui ibi, et tunc Divinum Verum Divini Boni 3 operatur apud 4illos, ac facit ut sentiant cruciatus quales in inferno; inde est quod tribuant Divino excandescentiam et iram, et quoque omne malum, cum tamen in Divino prorsus nihil irae est et prorsus nihil mali 5, sed (o)pura clementia et misericordia; ex quibus patet cur "zelotes" significat falsum et malum, et cur "zelus" iram; videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe quod excandescentia et ira tribuantur Domino, cum tamen sunt 6 apud illos qui in malo sunt, seu qui in ira contra Divinum, n. 5798, 6997, 8284, 8483; quod mala, punitiones, et vastationes similiter tribuantur Domino, cum tamen apud Dominum non 7 nisi quam amor et misericordia est, n. 2447, (x)6071, 6559, (x)6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8214, 8223, 8226-8228, 8282, 8632; quod mali seipsos devastent, inque damnationem ac infernum conjiciant, per quod conantur destruere bonum et verum, n. (x)7643, 7679, 7710, 7926, 7989; quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, n. 1861 fin., 6832, 8197. [3] Quod "zelus Domini" sit amor et misericordia, et quod cum Dominus tutatur bonos contra malos, appareat sicut hostilitas et quoque sicut ira, constat ex sequentibus locis in Verbo: quod zelus Domini sit amor et misericordia, apud Esaiam, Prospice e caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et (x)decoris Tui, et ubi zelus Tuus et virtutes Tuae; commotio viscerum Tuorum et miserationes Tuae erga me se continuerunt, lxiii 15; "zelus" ibi pro misericordia, quae est "commotio viscerum," et praedicatur de bono, nam dicitur "zelus Tuus et virtutes Tuae," ubi "zelus" dicitur de bono, et "virtutes" de vero, pariter "commotio viscerum" de bono, ac "miserationes" de vero; pariter "habitaculum sanctitatis" pro caelo 8 ubi illi qui e 9 regno caelesti, et "habitaculum decoris" pro caelo 10 ubi illi qui e regno spirituali; inde etiam patet quod in Verbo ubi dicitur de bono etiam dicatur de vero, ob conjugium caeleste, quod est 11 boni et veri, in singulis Verbi, ita Dominus quoad sua bina nomina, Jesus et Christus, quae significant conjugium Divinum quod in Domino 12, de quibus videatur n. 683, 793, 802, 2516, 13 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 8339 fin., 7945, 8339: [4] apud eundem, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus umero principatus; vocavit 14 nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater (x)aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis; zelus Jehovae faciet hoc, (x)ix 5, 6 [A.V. 6, 7]; ibi de Domino ac Ipsius Adventu; "zelus Jehovae faciet hoc" pro quod ex ardente amore salvandi genus humanum: apud eundem, Ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zione; zelus Jehovae faciet hoc, xxxvii 32; "zelus Jehovae faciet hoc" pro quod ex amore et misericordia: [5] apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Nunc reducam captivitatem Jacobi, et miserebor totius domus Israelis; et zelabo pro nomine sanctitatis Meae, xxxix 25; "zelare" pro misereri: apud Davidem, Zelus domus Tuae consumpsit me, Ps. lxix 10 [A. V. 9]; ibi de Domino; "zelus domus Jehovae" pro amore erga illos qui recipiunt bonum et verum, nam illi sunt domus Jehovae." [6] Quod zelus seu misericordia Domini cum tutatur bonos, appareat sicut hostilitas, apud Esaiam, Jehovah sicut heros exibit, sicut vir belli excitabit zelum, vociferabitur et clamabit, super hostes Suos invalescet, xlii 13: et apud Joelem, Zelabit Jehovah pro terra Sua, et parcet populo Suo, ii 18. [7] Quod zelus Domini dicatur ira et excandescentia quia misericordia ita apparet malis, apud Moschen 15, Non ibitis post deos alios, de diis populorum qui circum vos, nam Deus zelotes Jehovah Deus tuus in medio tui; ne forte exardescat ira Jehovae Dei tui contra te, et perdet te desuper faciebus terrae, Deut. xvi 14, 15: apud eundem, Ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, per abominationes iratum reddiderunt Ipsum; sacrificant daemonibus, illi zelum Meum moverunt per non deum, ad iram provocarunt Me vanitatibus suis, Deut. xxxii 16, ,] 21: apud Ezechielem, Cum consummabitur ira Mea, et excandescentiam Meam quiescere faciam in illis, paenitebit Me, ut cognoscant quod Ego Jehovah locutus sim 16 in zelo Meo, cum consummaverim excandescentiam Meam in iis, v 13: apud Sachariam, Dixit ad me angelus Jehovae in me, Clama dicendo, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Zelavi pro Hierosolyma, et pro Zione zelo magno; indignatione enim magna Ego indignatus contra gentes securas, i 14, 15, viii 2: apud Zephaniam, Effundam super illos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, iii 8: apud Moschen, Non placebit Jehovae condonare illi, sed tunc fumabit ira Jehovae; et zelus Ipsius contra virum istum, et requiescet omnis maledictio super illo, [Deut.] xxix 19 [A.V. 20]: apud Davidem, Quousque, Jehovah, succensebis in perpetuum? ardebit sicut ignis zelus Tuus; effunde iram Tuam super gentes, quae non noverunt Te, Ps. lxxix 5, 6: pariter zelus Jehovae ut ira, Ps. (x)xxxviii 2 [A.V. 1]; Ezech. xvi 42, xxiii 25, xxxviii 19. Ex his constare potest quid "zelus Jehovae," seu quid "Deus zelotes," quod nempe in sensu genuino sit amor et misericordia; in sensu autem non genuino, qualis apparet illis qui in malis et falsis, quod sit ira et vastatio. [8] Sciendum quod tunc imprimis Jehovah, hoc est, Dominus, dicatur zelotes aut vindex 17, cum corrumpitur id quod universaliter apud hominem Ecclesiae 18 regnabit, nempe Divinum, quod super omnia amabitur, vel cogitabitur, vel timebitur; id cum "corruptum seu" deletum est, tunc pro luce caelesti mera caligo subit, nam non amplius est influxus ejus 19 a Divino, quia nulla receptio; inde est quod dicatur, Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et quartos osoribus Meis; et (o)hoc si deos alios colerent, aut sculptile aut similitudines sibi facerent; nam haec corrumpunt Divinum quod universaliter regnaturum est; [9] ideo similiter alibi apud Moschen, Cavebitis ne faciatis vobis sculptile (t)ullius figurae, nam Jehovah Deus [tuus] est ignis comedens, Deus zelotes, Deut. iv 23, 24: et apud eundem, Non adorabis Deum alium, quia Jehovah nomen zelotes, zelotes Ille, Exod. xxxiv 14. Apud gentem Israeliticam id tam severe interdictum fuit quia adoratio aliorum deorum, sculptilium, et imaginum, delevit omne repraesentativum Ecclesiae apud illos; in caelo enim est Jehovah, hoc est, Dominus, universale 20 regnans; Divinum Ipsius implet omnia ibi 21, et facit vitam omnium; 22 si aliud pro Divino coleretur, periisset omne repraesentativum, et sic communicatio caeli. @1 quod$ @2 i illorum$ @3 ac Divinum Bonum$ @4 in$ @5 i nec irae est$ @6 d cum tamen i sed quod sint$ @7 nihil$ @8 , per quod intelligitur coelum$ @9 in$ @10 quod est coelum$ @11 hoc est,$ @12 quae sunt Ipsius attributa, Jesus et Christus, et sic conjugium Divinum quod in Domino, in singulis Verbi$ @13 i 2712,$ @14 S usually has vocabitur in quotations of this text.$ @15 Apud Esajam, Apud Moschen$ @16 sum IT$ @17 vocatur Deus Zelotes, et quasi Vindex$ @18 o A, but apud hominem appears in deletions that precede.$ @19 Before receptio$ @20 universale possibly altered to universaliter$ @21 illi$ @22 i inde erat$

Arcana Coelestia 7
Passage 8876

#8876 "Visitans iniquitatem patrum super filios": quod significet prolificationem falsi ex malo inde, constat ex significatione "visitare iniquitatem patrum" quod sit prolificatio malorum; quod "visitare" sit prolificatio, est quia agitur de statu illorum qui a se prorsus rejiciunt Divinum, qui ideo non amplius sunt receptiones boni sed mali, et hoc continue, nam malum apud tales continue crescit, quod est prolificatio; quod "pater" sit bonum ac in opposito sensu malum, videatur n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834; et ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 1147, 2623, 3373, inde in opposito sensu falsa. In sensu proximo 1 per "visitare iniquitatem patrum super filios" non intelligitur quod filii luent poenam iniquitatis patrum suorum, nam hoc contra Divinum est, Deut. xxiv 16, sed quod malum apud patres crescat, et sic (x)hereditario traducatur in liberos, et quod inde mali cumulatio successive, (m)n. 2910, 3701, 4317, (x)8550, 8551 ;(n) in sensu autem spirituali non intelliguntur patres per "patres" sed mala, nec filii per "filios" sed falsa, inde per ea verba significatur prolificatio falsi ex malo continue. @1 hic$

Arcana Coelestia 7
Passage 8877

#8877 "Super tertios et super quartos": quod significet in longa serie et conjunctionem, constat ex significatione "trium" quod sint plenum a principio ad finem, de qua n. 2788, 4495, 7715, ita quod in longa serie, inde "filii tertii" sunt falsa in longa serie; (o)quod "filii" sint falsa, videatur mox supra n. 8876; et ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, similiter ac duo, de qua n. (x)1686, 5194, 8423, inde "filii [tertii et] quarti" sunt (x)falsa in longa serie conjuncta. Quod haec significentur per "filios tertios et quartos," non potest non videri sicut paradoxon vel alienum a sensu Verbi, sed sciendum quod numeri non significent numeros in sensu interno, sed res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175.

Arcana Coelestia 7
Passage 8878

#8878 "Osoribus Meis": quod significet qui Divinum Domini plane rejiciunt, constat ex significatione "osorum Dei" quod sint qui in malo et inde (d)in falso sunt, nam hi sunt qui Divinum Domini rejiciunt, et quantum in malo sunt et inde falso, tantum non modo (o)id rejiciunt sed etiam odio habent; quod Divinum Domini sit quod rejiciunt, est quia illi qui in malo sunt non in luce caelesti sunt sed in luce naturali et tandem in luce sensuali quae ex corporeo; hi ex eo lumine nequicquam videre possunt Humanum Domini aliter ac Humanum, nam non percipere possunt 1 quid Divinum Humanum, (o)quia de Divino prorsus vacuam et inanem ideam habent; si illis dicitur quod ipsum Divinum sit Divinus Amor, et quod Divinus Amor sit Esse omnis vitae, et quod Dominus ex conceptione fuerit ille Amor, qui sic fuit intimum Esse Ipsius vitae, ita Jehovah, et quod 2 ad similitudinem Ejus glorificaverit Humanum Suum, hoc est, 3 Divinum fecerit, haec quidem illi qui aliquo acumine intellectuali pollent, aliquantum capere possunt sed usque non credunt; nam cum 4 (c)ex intellectuali luce in qua tunc sunt delabuntur in lucem suam naturalem et sensualem, labuntur in meram caliginem de hoc vero, ac inde in negationem 5. @1 i quid Divinum, ita non$ @2 i sic$ @3 et inde Hoc quoque$ @4 dum$ @5 labuntur in caliginem de veris, quae inducta est illis per mala et inde falsa, quae in illa luce habitant$

Arcana Coelestia 7
Passage 8879

#8879 "Et faciens misericordiam ad millenos": quod significet bonum et verum illis in perpetuum, constat ex significatione "misericordiae" quod sit influxus boni et veri a Domino, ac inde vita (x)spiritualis, quae donatur per regenerationem, de qua n. (x)6180, 8307; a Domino enim ex misericordia donantur talia quae sunt vitae et felicitatis aeternae; et ex significatione "mille" quod sint plurimum, et cum de misericordia Divina dicitur, quod sit in perpetuum, de qua n. 2575, 8715.

Arcana Coelestia 7
Passage 8880

#8880 "Amantibus Me": quod significet qui recipiunt bonum amoris, constat ex significatione "amantium Jehovam," hoc est, Dominum, quod sit recipere bonum amoris, nam qui amant Dominum, non ex se amant sed a Domino; omne enim bonum ab Ipso influit, et illi amant qui desistunt a malo, nam malum obstat, (c)et rejicit influxum boni a Domino; quare malo 1 remoto recipitur bonum 2, quod continue a Domino adest ac intrare conatur 3. @1 illo$ @2 i amoris$ @3 influit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8881

#8881 "Et custodientibus praecepta Mea": quod significet qui recipiunt vera fidei, constat ex significatione "praeceptorum" quod sint vera fide, de qua n. 3382, 8362; quod illa custodire sit recipere, est quia vera quae fidei vocantur, ut sint fidei ac 1 ut vivant apud hominem, etiam influunt a Domino; discuntur quidem ab homine et reponuntur in memoria, sed quamdiu homo non vult illa et inde non facit illa, non fiunt viva; (m)cum autem e memoria depromuntur et per intellectuale insinuantur voluntati, hoc est, per cogitationem affectioni et inde actui, tunc fiunt viva et sunt fidei;(n) hoc fit a Domino quando homo desistit a malis, ut mox supra n. 8880 dictum est. @1 et sic$

Arcana Coelestia 7
Passage 8882

#8882 "Non feres nomen Dei tui in vanum": quod significet profanationes et blasphemationes 1 veri et boni fidei, constat ex significatione "nominis Dei" quod sit omne in complexu quo colitur Dominus, ita omne verum et bonum fidei, de qua n. 2724, 3006, 6674, et ex significatione "ferre in vanum" quod sit profanare et blasphemare; per "ferre nomen Dei in vanum" proprie significatur vertere verum in malum, hoc est, credere quod verum sit et usque vivere in malo, et quoque est vertere bonum in falsum, hoc est, vivere sancte et tamen non credere; utrumque est profanatio, n. 4601, nam credere est intellectus et vivere est voluntatis; quare in illis qui credunt aliter quam vivunt, cogitatio et voluntas divisae sunt; at quia voluntas continue influit in intellectum, nam intellectus est forma voluntatis, hoc est, voluntas se manifestat ibi in luce, inde est cum homo aliter credit et aliter vivit, (d)quod verum et malum, aut 2 bonum et falsum, conjungantur, ita illa quae caeli sunt apud hominem cum iis quae inferni; conjunctio haec non resolvi potest, et sic sanari homo, quam per distractionem quae secum aufert omne 3 vitae spiritualis; quare illi 4 mittuntur in infernum omnium atrocissimum, ubi dire cruciuntur 5; [2] hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus vero blasphemia non remittetur hominibus; si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi, qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro, xii 31, 32; ut et per haec apud Lucam, Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat sicca loca quaerens requiem; quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum; quam si veniens invenit 6 scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se ipso pejores, et ingressi habitant ibi, et fiunt extrema hominis pejora primis, xi 24-26; [3] per haec describitur profanatio veri a Domino; per "immundum spiritum cum exit" intelligitur agnitio et fides veri, et per "domum scopis purgatam" vita contra vera; per "reditum ejus cum septem aliis" status profanationis; haec sunt quae significantur per "ferre nomen (x)Dei in vanum; quod tale apud hominem non sanari possit, ita non remitti, significatur (o)etiam per verba ibi immediate sequentia, nempe 7, Non innocentem 8 reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in vanum, per quae intelligitur quod (c)id non remitti possit; praeterea 9 quid profanatio, et apud quos, videatur n. 593, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 6348, 6595, 6960, 6963, 6971, 8394. [4] Per "ferre nomen Dei in vanum" etiam significatur blasphematio, quae fit cum illa quae Verbi sunt aut doctrinae fidei, ita quae sancta, ludibrio habentur et deducuntur ad immunda terrestria, et sic conspurcantur, de quibus n. 4050, 5390. At per "ferre nomen Dei in vanum" respective ad gentem Israeliticam, quae non agnovit aliquod bonum et verum fidei, quae significantur per "nomen Dei," intelligitur applicatio nominis Jehovae, et quoque praeceptorum et statutorum quae illis mandata sunt, ad cultum idolorum; sicut fecerunt in deserto ad cultum vituli aurei, cui non modo holocausta et sacrificia offerebant, et ex sanctificatis inde comedebant 10,sed etiam diem celebrationis ejus vocabant "festum Jehovae"; de quo apud Moschen, Aharon fecit vitulum fusilis ex auro, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti; quod cum videret Aharon, exstruxit altare coram eo, et proclamavit et dixit, Festum Jehovae cras; quare surrexerunt mane postridie, et obtulerunt holocausta, et adduxerunt eucharistica, Exod. xxxii 4-6. [5] Quod illis qui ita tulerunt nomen Jehovae Dei in vanum, non remitti potuerit, quod significatur per quod non innocentes reddentur, constat 11 a Jehovae verbis ad Moschen de illis tunc, quae sunt, Illum qui peccaverit Mihi, delebo e libro Meo; verumtamen vade, duc populum hunc in... , quo locutus sum tibi, at in die visitationis Meae visitabo super iis peccatum eorum, ibid. vers. 33, 34. @1 blasphemias et prophanationes altered to prophanationes et blasphemationes cp n. 8863$ @2 ac$ @3 omne altered to jacturam omnis$ @4 illis qui sic vivunt et sic credunt$ @5 cruciantur IT$ @6 invenerit IT$ @7 quia$ @8 insontem$ @9 porro$ @10 sacrificabant$ @11 patet$

Arcana Coelestia 7
Passage 8883

#8883 "Quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in vanum": quod significet quod illa non remitti possint, constat ex illis quae nunc supra n. 8882 explicata sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8884

#8884 Vers. 8-11. Recordare diei sabbati ad sanctificandum eum. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum. Et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo, non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis. Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei sabbati, et sanctificavit eum. "Recordare" significat perpetuum in cogitatione: "diei sabbati" significat in sensu supremo unionem Ipsius Divini ac Divini Humani Domini, in sensu interno conjunctionem Divini Humani cum caelis, ita caelum, et sic conjugium boni et veri ibi: "ad sanctificandum (c)eum" significat non violationem ullo modo: "sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum" significat pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium illud: "et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo" significat bonum implantatum et sic conjugium: "non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus [qui] in portis tuis" significat quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et in externo hominis: "quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare" significat regenerationem et vivificationem illorum quae in interno et in externo homine: "et omne quod in illis" significat omnium ibi: "et quievit in die septimo" significat quod tunc pax et bonum amoris: "idcirco benedixit Jehovah diei septimo" significat quod tunc conjugium caeleste a Domino: "et sanctificavit eum" significat quod nequaquam violari potest.

Arcana Coelestia 7
Passage 8885

#8885 "Recordare": quod significet perpetuum in cogitatione, constat ex significatione "recordari" cum dicitur de tali quod nequaquam obliviscendum (c)est, quod sit perpetuum in cogitatione; perpetuum in cogitatione est quod universaliter ibi regnat, et id universaliter regnat (o)apud hominem quod perpetuo inest cogitationi ejus 1, etiam cum de aliis rebus meditatur aut in negotiis est; cogitatio hominis volvit simul plura, nam est forma plurium quae successive intraverunt; quae ad manifestam perceptionem veniunt, (x)illa sunt tunc in medio et sic in luce visus interni, ac reliqua tunc sunt ad latera circumcirca; quae in circuitibus sunt in obscuro sunt, nec manifestantur nisi (d)cum 2 objecta talia occurrunt cum quibus consociata sunt; quae autem adhuc remotiora sunt et non sunt in plano ibi sed vergunt deorsum, illa sunt talia quae homo rejecit et quae aversatur; talia sunt mala et falsa apud bonos ac bona et vera apud malos; [2] in ipsa cogitatione hominis sunt quae perpetuo ibi sunt, hoc est, quae universaliter ibi regnant, quae sunt intima ejus; ab his homo spectat illa quae non perpetuo ibi sunt, hoc est, illa quae nondum universaliter regnant, sicut extra se, et quoque sicut infra se, et sicut nondum affinia, ex quibus tunc potest eligere et sibi adjungere illa quae cum intimis conveniunt, ex quibus adjunctis et tandem consociatis intima, hoc est, universaliter regnantia corroborantur; hoc 3 fit per nova vera apud bonos, (c)ac per nova falsa, aut per applicationes sinistras verorum, apud malos. [3] Porro sciendum quod id quod universaliter regnat sit quod insinuatum est ipsi voluntati, nam ipsa voluntas est intimum hominis, quia illa formata est ex amore ejus, quicquid enim homo amat, hoc vult, et quod supra omnia amat, hoc intime vult; intellectus autem inservit ad manifestandum illa quae homo vult, hoc est, quae amat, coram aliis, et quoque inservit ad flectendum aliorum voluntates per ideas varie formatas ad condescendentiam; cum hoc fit, etiam ex voluntate influit amor seu affectio in ideas intellectuales, ac per quandam speciem inspirationis vivificat et movet; [4] ideae illae intellectuales apud bonos cum affectionibus, quae voluntatis, unum faciunt; apud malos autem aliter, nam apud hos cogitatio et voluntas intime quidem conveniunt, nam malum quod voluntas vult, hoc intellectus cogitat ut falsum malo conveniens 4; (o)sed (m)hic consensus (o)non patet coram hominibus 5 in mundo, nam ab infantia discunt aliud loqui quam cogitant, et aliud facere quam volunt; verbo, discunt interiorem suum hominem separare ab exteriore, et in hoc formare aliam voluntatem et quoque aliam cogitationem quam quae est in interiore et sic per exteriorem mentiri bonum prorsus contra interiorem, qui eodem instanti malum 6 vult, et quoque imperceptibiliter cogitat; sed qualis est voluntas et cogitatio interior 7,(n) patet in altera vita ut in clara luce, nam ibi auferuntur externa et denudantur interna. @1 hominis$ @2 i ut$ @3 quae non universaliter ibi regnant, sicut infra se, ex quibus potest eligere illa quae recipi queunt, et consociari intimo, hoc est, illa quae universaliter regnant, haec inde corroborantur, quod$ @4 et quod intime vult, hoc supra omnia amat; intellectus autem inservit ad manifestandum coram aliis, quid amat, hoc est, quid vult, et quoque ad flectendum aliorum voluntates per intellectuales ideas varie formatas ad condescendentiam, quum hoc fit, etiam in ipsas ideas intellectuales influit amor seu affectio ex voluntate, quae inspirat et movet; apud illos qui boni sunt, intellectuales ideae non sunt nisi quam formae voluntatis, ita unum, at apud illos qui mali sunt, prorsus aliter, apud hos non unum sunt, sed bina, quia aliud vult homo, et aliud cogitat, quando loquitur et agit coram aliis, at coram se cogitat sicut vult, haec apud malos sunt mala, (m)intime quidem convenit apud illos cogitatio et voluntas, sed quod intellectus cogitat est falsum malo conveniens verum(n)$ @5 i cum$ @6 momento$ @7 i hominis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8886

#8886 "Diei sabbati": quod significet in sensu supremo unionem [Ipsius] Divini ac Divini Humani Domini, in sensu interno conjunctionem Divini Humani cum 1 caelis, ita caelum, et sic conjugium boni et veri ibi, constat ex illis quae prius n. 8495 ostensa sunt; quia talia significantur 2 per "sabbatum," idcirco illud in Ecclesia repraesentativa fuit sanctissimum, ac illud quod perpetuo cogitandum, hoc est, [quod facturum esset vitam caelestem, nam quod perpetuo cogitat, hoc est, quod universaliter regnat, hoc facit vitam hominis,] 3 videatur n. 8853-8858, ,] 8885. Gens Israelitica quidem non cogitavit de unione Divini ac Divini Humani Domini, nec de Ipsius unione cum caelo, nec de conjunctione boni et veri in caelo, quae per "sabbatum" significabantur, quia prorsus in externis erant absque interno; sed illis injunctum fuit sabbatum sanctissimum habere 4, ut 5 repraesentarentur in caelo Divina et caelestia 6 illa; quomodo cum his se habuerit, patet 7 ex illis quae de gente illa 8, et inde repraesentativo Ecclesiae apud illam (d)prius n. 3147, 3479, 3480, 3881 fin., 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4444, 4580, 4680, 4825, 4844, 4847, (x)4899, 4912, 6304, 6306, 7048, 7051, (x)8301 fin., (o)ostensa sunt.(n) @1 in IT$ @2 significabantur I$ @3 I, which is obviously corrupt, reads quod universaliter regnat; turum est; quod hoc faciat vitam hominis,$ @4 ut sabbathum sanctissimum haberent$ @5 i sic$ @6 coelestia et Divina$ @7 constare potest$ @8 hac$

Arcana Coelestia 7
Passage 8887

#8887 "Ad sanctificandum illum": quod significet non violationem ullo modo, constat ex illis quae de sabbato mandata sunt, de quibus n. (x)8495, et ex illis quae de sabbati sanctificatione hic sequuntur, nempe, Sex diebus laborabis, et facies [omne] opus tuum, et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo; non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis; quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei sabbati, et sanctificavit 1 eum; ex quibus constat quod per "sanctificare sabbatum 2 "significetur non violare ullo modo; in sensu autem interno, quod non violanda ullo modo quae per sabbatum significantur, (m)quae sunt unio Divinae Essentiae Domini cum Essentia Humana Ipsius, tum Hujus unio cum caelis, et in his inde conjunctio boni et veri, 3 n. 8886;(n) nam si haec violantur, perit apud illum hominem vita spiritualis et fit vita mere naturalis, et dein sensualis, et tunc falsum loco veri et malum loco boni arripitur, nam haec tunc universaliter regnant apud illum. @1 sanctificat$ @2 eum$ @3 quae sunt conjugium coeleste, quod est boni et veri, ac unio Domini cum coelo, ac Divina cum Ipso Divino, de quibus mox supra$

Arcana Coelestia 7
Passage 8888

#8888 "Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum": quod significet pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium illud, constat ex significatione "sex dierum" quod sint pugnae status; quod "sex" sint pugna, videatur n. 720, 737, 900, et (d)quod "dies" status, n. 23, 487, 488, 493, 2788, 4850, 5672, 5962, 6110, 8426; et ex significatione "laborare et opus suum facere" quod sit agere illa quae "vitae" necessaria sunt, hic quae vitae 1 spiritualis, hoc est, vitae in caelo". [2] Praeterea per pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium caeleste intelligitur pugna spiritualis seu tentatio; homo omni antequam intrat in conjugium caeleste, hoc est, antequam regeneratur, in pugna est contra mala et falsa apud semet; nam haec removenda sunt antequam verum et bonum, (o)quae a Domino, possunt recipi 3; illa, nempe mala et falsa, removentur per vera fidei, per haec 4 enim homo non modo discit quid bonum (o)est, sed etiam ducitur ad bonum; hic status est primus hominis qui regeneratur, (c)ac vocatur status qui praecedit (c)et praeparat ad conjugium caeleste; cum autem homo in bono est et per bonum ducitur a Domino, tunc in conjugio caelesti est, ita in caelo, nam conjugium caeleste 5 est caelum; prior status est qui significatur per sex dies qui praecedunt septimum, et posterior status per diem septimum; de binis illis statibus apud hominem, videatur n. 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8722. [3] Quia per "sabbatum" significatur conjugium caeleste, quod est caelum, ideo regnum Domini in caelis vocatur perpetuum sabbatum, ita perpetua quies et (m)pax, nec ibi amplius sex dies laboris.(n) @1 ad vitam$ @2 ad viram spiritualem, hoc est ad vitam in coelo, ita ad conjugium coeleste$ @3 influere$ @4 d illa i ea$ @5 i apud hominem$

Arcana Coelestia 7
Passage 8889

#8889 "Et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo": quod significet bonum implantatum et sic conjugium, constat ex significatione "sabbati" quod sit conjugium caeleste, de qua supra n. 8886 1, ita bonum per vera implantatum et postea ab his formatum, nam bonum apud hominem non prius est bonum spirituale quam cum formatum est a veris; et cum formatum est, tunc est conjugium caeleste, nam hoc est conjunctio boni et veri, ac est ipsum caelum apud hominem;(n) inde quoque est quod "dies septimus" significet 2 statum sanctum; quod "dies" sit status, videatur n. 8888, et quod" "septem" sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881, (x)5265. @1 A, but see note 7.$ @2 quod sabbathum sit conjugium coeleste, videatur supra n. 8886; inde dies septimus significat$

Arcana Coelestia 7
Passage 8890

#8890 "Non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis": quod significet quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et [in] externo hominis, constat ex significatione "non facere ullum opus" quod sit quies et pax, ita caelum, nam cum homo in caelo est, absque omni sollicito, irrequieto, et anxio est, et cum absque his 1, est ei beatitudo; et ex significatione "tu, filii tui2, filiae tuae 2, servi tui 2, ancillae tuae 2, bestiae tuae 2, 3 peregrini (o)in portis tuis 2 "quod sint omnia et singula quae in interno et in externo hominis 4, nam per "tu" significatur ipse homo, 5 per "filium" significatur intellectuale ejus, per "filiam" voluntarium, utrumque in interno homine, per "servum" significatur naturale quoad verum, et per "ancillam" naturale quoad bonum, ita utrumque 6 in externo homine; per "bestiam" autem significatur 2 affectio in communi, et per "peregrinum in portis 2 "scientificum in communi, ita omnia et singula 7; quod "filius" sit intellectuale, est quia est verum, nam vera constituunt intellectuale, et quod "filia" sit voluntarium, est quia est bonum, nam bona constituunt voluntarium; quod "filius" sit verum, ita intellectuale, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, quod "filia" sit bonum, ita voluntarium, n. 489-491, 2362, 3024, quod "servus" sit naturale quoad verum, n. 3019, 3020, 3409, 5305, 7998, quod "ancilla" (o)sit naturale quoad bonum, n. 2567, 3835, 3849, quod "bestia" sit affectio in communi, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 2179, 2180, 3218, 5198, 7523, 7872, et quod "peregrinus" sit qui instruitur in Ecclesiae veris, n. 1463, 4444, 8007, 8013; inde "peregrinus in portis tuis" 8 est scientificum in communi, nam scientificum in communi est in portis, hoc est, in introitu ad vera (o)quae Ecclesiae. @1 in coelum venit, cessat omne quod sollicitum, irrequietum et anxium illum reddiderat, et cum haec cessant$ @2 ejus$ @3 i et$ @4 homine$ @5 i qui est in coelo,$ @6 i quod IT$ @7 i apud illum$ @8 scientificum in portis IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8891

#8891 Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare": quod significet regenerationem et vivificationem illorum quae in interno et in externo homine, constat ex significatione "sex dierum" quod sint status pugnae, de qua mox supra n. 8888, et cum praedicatur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit labor cum homine antequam regeneratur, n. 8510; ex significatione "caeli et terrae" quod sit Ecclesia seu regnum Domini in homine, caelum in interno 1 et terra in externo 2, de qua n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535, ita est homo regeneratus, (o)hoc est, qui novam vitam nactus est, sic 3 vivificatus; et ex significatione "maris" quod sit sensuale adhaerens corporeo hominis, de qua 4 n. 8872. [2] In hoc versu agitur de sanctificatione diei septimi, seu de institutione sabbati, et describitur per quod Jehovah sex diebus fecit caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei septimo, et sanctificavit illum; qui non ultra sensum litterae cogitant, illi non aliter credere possunt quam quod creatio, quae describitur in (t)capite primo et secundo Geneseos, sit creatio universi, et quod sex dies fuerint intra quos creata sunt caelum, terra, mare, (o)et omnia quae in illis, et tandem homo ad similitudinem (x)Dei; sed quis non qui singula expendit (x)videre potest quod non creatio universi ibi intellecta sit? sunt enim ibi talia quae ex sensu communi sciri possunt quod non ita sit, sicut quod dies fuerint antequam sol et luna, 5 quod lux et tenebrae, et quod 6 egerminatae herbae et arbores, et tamen 7 quod per illa luminaria lux data sit 8, ac distinctum in lucem et tenebras, et sic facti dies; [3] in sequentibus ibi etiam similia sunt quae vix ab aliquo qui interius cogitat agnoscuntur quod ita esse potuerint 9, sicut quod femina ex costa viri aedificata sit, tum quod binae arbores in paradiso positae sint ex quarum unius fructu edere interdictum, et quod serpens ex una locutus sit cum uxore hominis, qui mortalium sapientissimus fuerat, et per loquelam (o)suam, quae (o)erat ex ore serpentis, deceperit utrumque, et 8 quod universum genus humanum, usque ad 10 tot milia milium, idcirco 11 damnarentur inferno; haec et similia ibi non possunt non ad primam cogitationem apparere paradoxa illis qui aliquid dubii de sanctitate Verbi fovent, et dein inducere ad negandum Divinum ibi; attamen sciendum quod omnia et singula ibi usque ad minimam iotam Divina sint, ac in se contineant arcana quae coram angelis in caelis ut in clara die patent; quod ita sit 12, est causa quia angeli Verbi sensum non vident secundum litteram sed secundum illa quae inibi sunt, quae sunt spiritualia et caelestia, ac in his Divina; illi cum primum caput Geneseos legitur, non percipiunt aliam creationem quam novam hominis, quae regeneratio vocatur; haec ibi descripta est; ac per "paradisum" sapientia hominis e novo creati; per "binas arbores in n. 8891 medio ejus" binae illius hominis facultates, nempe voluntas boni per "arborem vitae" ac intellectus veri per "arborem scientiae"; et quod vetitum fuerit edere ex hac arbore, erat quia homo regeneratus seu e novo creatus non amplius debet duci per intellectum veri sed per voluntatem boni, et si aliter quod novum vitae ejus pereat, de quibus videantur n. 202, 337, 2454, 2715, 3246, 3652, 4448, 5895 fin., 5897 fin., 7877, 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8690, 8701, 8722; consequenter quod per "Adamum" (o)seu Hominem et (o)per "Chaivam" (o)uxorem ejus ibi intellecta sit nova Ecclesia, et per "esum ex arbore scientiae" illius Ecclesiae lapsus a bono ad verum, consequenter ab amore in Dominum et erga proximum ad fidem absque illis 13, et hoc per ratiocinationem ex proprio intellectuali, quae ratiocinatio quod sit 14 "serpens," (o)videatur n. (x)195-197, 6398, 6399, 6949, 7293. [4] Ex his patet quod historica de creatione, deque primo homine, et de paradiso, sint historica facta quae caelestia et Divina in se continent, et hoc secundum morem in antiquis Ecclesiis receptum, qui mos etiam inde emanavit ad plures 15 qui extra Ecclesiam erant, qui similiter finxerunt historica, et arcana illis involvebant, ut patet a scriptoribus antiquissimorum temporum; in antiquis enim Ecclesiis notum fuit quid talia quae in mundo sunt significabant in caelo 16; nec gesta rerum illis tanti fuerunt ut illa describerent, sed illa quae caeli erant; haec 17 mentes eorum occupabant ex causa quia interius cogitabant quam hodie et sic cum angelis communicabant, idcirco illis jucundum fuit talia connectere; 18 ad illa (o)vero quae sancta haberentur in Ecclesiis, ducebantur 19 a Domino; inde concinnabantur talia quae plene correspondebant. [5] Ex his constare potest quid intelligitur per "caelum et terram" in primo versu primi capitis Geneseos, quod nempe Ecclesia interna et externa; quod illa per "caelum et terram" significentur, constat quoque ex locis apud Prophetas ubi dicitur de novo caelo et nova terra, per quae quod intelligatur nova Ecclesia, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ex his nunc patet quod per "sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare" significetur regeneratio et vivificatio illorum quae in interno et in externo homine. @1 internum ejus$ @2 externum$ @3 hoc est$ @4 quod est maxime externum hominis, et cohaeret corporeo ejus,$ @5 i tum$ @6 quoque$ @7 tum$ @8 After distinctum$ @9 posset$ @10 ita$ @11 eo propter$ @12 fit I$ @13 illis destitutam$ @14 ibi est$ @15 illos$ @16 i quibus corresponderent$ @17 quae$ @18 i et$ @19 i per coelum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8892

#8892 "Et omne quod in illis": quod significet omnium ibi, (o)nempe vivificatio, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 7
Passage 8893

#8893 "Et quievit in die septimo": quod significet quod tunc pax et bonum amoris, constat ex significatione "quiescere" quod sit pax, et ex significatione "diei septimi" quod sit status caelestis amoris, de qua n. 84-87, et inde sanctum, n. 395, 433, 716, 5265, 5268; quod per "quietem in die septimo" significetur pax et bonum amoris, est quia homo antequam regeneratus seu e novo creatus est, in intranquillo ac irrequieto est, nam tunc pugnat vita naturalis ejus cum vita spirituali, ac illa vult dominari super hanc; inde tunc Domino est labor, nam pugnat pro homine contra inferna quae impugnant; ast ut primum implantatum est bonum amoris, 1 cessat pugna et fit quies, introducitur enim tunc in caelum ac ducitur a Domino secundum leges ordinis ibi, ita in pace; haec significantur per "quietem Jehovae in die septimo." @1 i tunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8894

#8894 "Idcirco benedixit Jehovah diei septimo": quod significet quod tunc conjugium caeleste a Domino, constat ex significatione "benedicere" quod sit disponi in ordinem caelestem ac donari bono amoris, de qua n. 3017, 3406, 4981, 8674, et ex significatione "diei septimi" quod sit status caelestis amoris, de qua n. 84-87, ita conjugium caeleste, nam conjugium caeleste est conjunctio boni et veri, quae est caelum in homine; quod "sabbatum" sit illud conjugium, videatur n.8495, 8510.

Arcana Coelestia 7
Passage 8895

#8895 "Et sanctificavit eum": quod significet" quod nequaquam violari potest, constat ex significatione "sanctificare" cum agitur de conjugio caelesti 1 apud hominem regeneratum, quod sit non violabile, de qua supra n. 8887, nam sanctum Domini apud hominem non violari potest, ita nec homo qui sanctum Domini recipit, hoc est, qui in bono amoris est, proinde qui in caelo. @1 i quod est$

Arcana Coelestia 7
Passage 8896

#8896 Vers. 12. Honora patrem tuum et matrem tuam, propterea ut prolongentur dies tui super terra quam Jehovah Deus tuus dat tibi. "Honora patrem tuum et matrem tuam" significat amorem pro bono et vero, in sensu supremo pro Domino ac pro regno Ipsius: "propterea (x)ut prolongentur dies tui super terra" significat inde statum vitae in caelo: "quam Jehovah Deus tuus dat tibi" significat ubi Divinum (x)et inde influxus.

Arcana Coelestia 7
Passage 8897

#8897 (x)Honora" patrem tuum et matrem tuam": quod significet amorem pro bono et vero, in sensu supremo pro Domino et pro regno Ipsius, constat ex significatione "honorare" quod sit amare, nam "honor" in spirituali sensu est amor, ex causa quia in caelo unus alterum amat, et cum amat etiam honorat, inest enim amor honori; honor absque amore ibi renuitur, immo respuitur, quia est absque vita ex bono; (d)et ex significatione "patris" quod sit bonum, de qua n. 3703, (x)5581, 5902, 6050, 7833, 7834, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum, n. 15, 1729, 2005, 2803, 3704, 7499, 8328; causa quod Dominus in supremo sensu 1 sit "Pater," est quia Ipse dat vitam novam homini. et per (x)illam ut homo 2 sit filius et heres regni Ipsius; et ex significatione "matris" quod sit verum, de qua n. 3703, (x)5581, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, ita regnum Ipsius, nam Divinum Verum quod procedit a Domino facit caelum; causa quod Divinum Verum Domini faciat caelum, est quia Dominus quoad Divinum Bonum in altera vita 3 est Sol, et quoad Divinum Verum est Lux 4; Divina haec Lux ex Domino ut Sole est quae illuminat mentes angelicas ac implet intelligentia (c)et sapientia, et facit ut angeli lucis sint. Divinum Bonum est Divino Vero, 5 sicut calor ex sole inest luci tempore veris ac aestatis in mundo. @1 spirituali$ @2 inde ut$ @3 After Sol$ @4 i ibi$ @5 1 quod facit coelum,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8898

#8898 "Propterea ut prolongentur dies tui super terra": quod significet inde statum vitae in caelo, constat ex significatione "prolongari" quod praedicetur de bono et ejus augmento, de qua sequitur, ex significatione "dierum tuorum" quod sint status vitae, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 6110, 7680, 8426, et ex significatione "terrae," hic terrae Canaanis, quia (o)ad filios Israelis dicitur, "quam Jehovah Deus tuus dat tibi" quod sit regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1607, (x)1866, 3038, 3481, (t)3686, 3705, (a)4240, 4447 1. Quod "prolongari" praedicetur de bono et ejus augmento, est causa quia prolongatio dierum est duratio temporis vitae, et in caelo non est tempus nec spatium, sed pro illis status 2; idcirco "prolongari," quia praedicatur de statu quoad bonum, est augmentum ejus; quod longitudo dicatur de bono, et latitudo de vero, videatur n. 1613, 4482, et quod in caelo non sint spatia, sicut nec tempora, sed loco illorum status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3938, 4321, 4814 3, 4882, 4901, 4918, 5605, 6110, 7218, 7381. @1 i ita coelum$ @2 locus$ @3 4818$

Arcana Coelestia 7
Passage 8899

#8899 "Quam Jehovah Deus tuus dat tibi": quod significet ubi Divinum et inde influxus, constat ex eo quod haec dicantur de caelo, quod hic significatur per "terram," n. 8898; inde "Jehovah Deus" est Divinum ibi, et "dare" est influxus, nam caelum in communi apud omnes, et in particulari apud unumquemvis, est receptio influxus a Divino. Quod talia 1 significentur per praeceptum de honorandis parentibus, videri potest alienum, quia distat a sensu litterae; sed sciendum quod praecepta decalogi pro nominis sint tam illis qui in mundo sunt quam illis qui in caelo; sensus litterae seu externus pro illis qui in mundo, et sensus spiritualis seu internus pro illis qui in caelo, et inde uterque sensus, tam externus quam internus, pro illis qui dum in mundo etiam in caelo sunt, hoc est, pro illis qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; quod praecepta decalogi etiam sint pro illis qui in caelo sunt, patet a sensu interno omnium quae in Verbo, et evidenter 2 ex eo quod quae Jehovah Deus, hoc est, Dominus, Ipse loquitur 3, non solum sint pro hominibus aut mundo sed etiam pro angelis, immo pro toto caelo, nam Divinum Verum quod procedit a Domino transfluit caelum et pervadit usque ad hominem; ita haec decem praecepta quae Ipse Dominus e monte Sinai locutus est; [2] quia haec non solum pro illis qui in mundo sed etiam pro illis qui in caelo dicta sunt, ideo non potuerunt percipi similiter utrinque, sicut hoc praeceptum, quod (x)honorarent patrem et matrem 4 propterea ut prolongarentur dies eorum super terra quam Jehovah Deus daret illis; in caelo enim non conveniunt parentes et liberi sicut in terra, quare pro "patre" ibi est Dominus, et pro "matre" est regnum Ipsius; nec de illis 5 in caelo dici potest quod prolongarentur dies, quia vivunt ibi in aeternum; nec ibi intelligi potest terra, sicut in hoc praecepto terra Canaan, sed pro illa Canaan caelestis seu caelum. Quia per "patrem et matrem" 6 intelligitur Dominus et regnum Ipsius, idcirco praeceptum hoc est quartum in ordine, et sanctitate excedit sequentia; praeceptum de cultu Jehovae, hoc est, Domini, est primum et secundum, quia sanctissimum; dein praeceptum de sabbato, quia per hoc in supremo sensu significatur unio Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino; post hoc sequitur praeceptum de honorandis parentibus, quia per hoc significatur amor Domini, et inde amor boni et veri quae a Domino. Quoniam 7 haec per hoc praeceptum significantur, idcirco contemptus parentum recensetur inter crimina, quae significantur per "effundere sanguinem," Ezech. xxii 6, 7; ac ideo filii inoboedientes et refractarii lapidabantur, Deut. xxi 18-22. @1 haec$ @2 manifeste$ @3 loquutus est de monte Sinai$ @4 omnia enim quae Ipse Dominus loquitur, talia sunt; et quia simul pro coelo, non possunt percipi similiter ibi sicut in mundo, sicut quod honorarent ibi patrem suum et matrem suam$ @5 i qui$ @6 i in sensu interno$ @7 Quia$

Arcana Coelestia 7
Passage 8900

#8900 (s) Quod per "patrem" intelligatur Dominus, et per "matrem" regnum Ipsius, mox supra n. (x)8897 ostensum est; sed ne fortassis haereat mens num per "matrem" in sensu interno intelligatur regnum Domini seu caelum, licet haec illis quae superius dicta sunt, adjicere; in Verbo 1 per "matrem" intelligitur Ecclesia, n. 289, 4257, (x)5581, quae quoque ideo vocatur jam sponsa jam uxor Domini; et quia regnum Domini est idem cum Ecclesia, solum cum hac differentia quod regnum Domini in terra dicatur Ecclesia, ideo illud quoque per "matrem" significatur; inde filii ex illa matre nati sunt vera, et vocantur "filii regni," Matth. xiii 38; n. 3373; est etiam regnum Domini patria omnibus illis qui ibi sunt, et patria est "mater" in sensu naturali, sicut Ecclesia in 2 spirituali.(s) @1 in verbo I$ @2 sensu$

Arcana Coelestia 7
Passage 8901

#8901 Vers. 13. 1 Non occides, significat non vitam spiritualem alicui adimere, tum non fidem et charitatem exstinguere, ut et proximum non odio habere. @1 In v 13 and v 14 [AV 13-17] S has departed from his usual modus operandi. His original summary exposition is replaced by a rather longer summary, all of which is italicised in I. Here and n. 8903, 8905, 8907, 8909, the earlier summaries of A are given in footnotes. Non occides, significat quod non alicui vita coeli adimetur, ita non charitatem exstinguet, ac ex odio persequetur aliquem.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8902

#8902 "Non occides": quod significet non vitam spiritualem alicui adimere, tum non fidem et charitatem exstinguere, ut et proximum non odio habere, constat ex significatione "occidere" quod sit privare vita spirituali; quod "occidere" in sensu interno id sit, est quia in illo sensu de vita spirituali seu de vita caeli apud hominem agitur; et quia vita spiritualis seu vita caeli apud hominem est vita fidei et charitatis, idcirco per "non occidere" etiam significatur non fidem et charitatem apud aliquem exstinguere. Quod "non occidere" etiam in sensu interno sit non odio habere proximum, est quia is qui odio habet continue vult occidere et quoque actu occideret nisi obstaret timor (x)poenae, jacturae vitae, famae, et alia similia 1; odium enim est ex malo, contrarium charitati, nec spirat nisi necem ejus quem odio habet, in mundo necem corporis ejus, in altera vita necem animae; hoc intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quicumque vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio, quicumque autem dixerit, Stultus, obnoxius erit gehennae ignis, v 21, 22 seq.; odium contra proximum intelligitur 2 per "irasci temere fratri suo," qet ejus increscentiae gradus describuntur per" dicere ei "raka" et vocare illum" "stultum"; quod ira sit aversio a charitate, et ex malo, ita odium, videatur n. 357, 4164, 5034, 5798, 5887, 5888. [2] Quod "occidere" in sensu interno sit vitam spiritualem alicui adimere, proinde fidem et charitatem exstinguere, constat ex locis paene omnibus in Verbo ubi occisio memoratur seu occidere dicitur, prout apud Esaiam, Ecce dies Jehovae venit (o)crudelis et indignationis, et excandescentiae et irae, ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores ejus perdat ex ea; tunc stellae caelorum et sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in ortu suo, (x)et luna non splendere faciet lucem suam; visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem illorum; rarum reddam hominem prae auro (o)puro, et filium hominis prae auro Ophiris: omnis inventus confodietur, et omnis congregatus cadet gladio; infantes illorum allidentur in oculis illorum; spoliabuntur domus illorum, et uxores illorum stuprabuntur; arcus (x)juvenes allident, filiis non parcet oculus, xiii 9 seqq.; agitur hic de ultimo tempore Ecclesiae, quando nulla amplius fides et charitas, quod (o)tempus est "dies Jehovae crudelis, plenus indignationis, excandescentiae et irae"; quisque videre potest quod aliud quid (o)hic intelligatur quam quod nude dictant verba; sed quod intelligitur non sciri potest quam ex significativis vocum in sensu spirituali, in quo sensu quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, (x)2118 fin., 2928, 3355 3, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732, inde "ponere terram in vastitatem, et perdere peccatores ab ea" significat hominem Ecclesiae tunc absque fide et charitate; [3] quod "stellae et sidera" sint cognitiones veri et boni, videatur n. 2120, 2495, 2849, 4697, quae dicuntur "non lucere luce sua" cum non amplius illustrantur a luce caeli quae influit per fidem charitatis 4; quod "sol" sit amor in Dominum, qet "luna" fides in Ipsum, 5 n. 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 5097, 5377, 7078, 7083, 7171, 7173, 8644, 8812, inde "obtenebrari solem in orta suo" significat amorem in Dominum non existere posse apud hominem, 6 et "lunam non splendere facere lucem suam" significat nec existere posse (o)charitatem et fidem; ita hominem non amplius (t)posse regenerari; [4] "rarum reddere hominem prae auro puro", et filium hominis prae auro Ophiris" significat bonum non amplius videri, nec verum, nam per "hominem" significatur bonum Ecclesiae, n. 4287, 8547, et per "filium hominis" verum ex bono, in supremo sensu Divinum Verum procedens a Domino, n. (x)1729, 1733, 2813, 3704; "omnis inventus confodietur" significat quod omnes perituri ex malo falsi", "et omnis congregatus cadet gladio" significat quod perituri ex falso; quod "confodi" sit perire ex malo (o)falsi, n. 4503, et "cadere gladio" perire ex falso, n. 2799, 4499, 7102, 8294; [5] "infantes allidi" significat quod innocentiam prorsus exstincturi, nam "infantes" sunt innocentia, n. 430, 2126, 3183, 3494, 5608; "uxores stuprabuntur" significat quod bona veri pervertentur a malis 7 falsi, "uxores" enim sunt bona veri, n. 2517, 4510, 4823, 7022, et "stuprari" est perverti, n. (x)2466, 4865; "arcus juvenes allident" significat quod vera boni per doctrinas falsi ex malo peritura, "arcus" enim est doctrina veri, et in opposito sensu doctrina falsi, n. 2686, (x)6422, 8800, "juvenes" sunt vera confirmata, n. 7668, et "filiis non parcet oculus illorum" significat quod qui intelligit vera usque exstinguet illa, nam 8 "filii" sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2803, 2813, 3373, 4257, 5542, et "oculus" est 9 intellectus veri, n. 2701, 4403-4421, 4523-4534; ex his nunc liquet quid per prophetica illa intelligitur, [quod] nempe cum Ecclesia ad finem suum pervenit, [omnis fides et omnis charitas, hoc est], omne verum et omne bonum sint peritura; patet etiam ex his 10 quod "perfodi," "allidi," verbo, "occidi," sit exstinctio fidei et charitatis: [6] apud Jeremiam, Abripe eos sicut pecudem ad mactationem, et destina eos ad diem occisionis; quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? propter malitiam habitantium in ea, consumentur bestiae et avi, xii 3, 4; "dies occisionis" pro tempore vastatae 11 Ecclesiae, quod est tempus ejus ultimum, cum non amplius est fides quia nulla 12 charitas, "lugebit terra" pro Ecclesia, "herba omnis agri exarescet" pro quod omne verum Ecclesiae, "consumentur bestiae et avis" pro quod bona et vera; quod "terra" sit Ecclesia, videatur mox supra, quod "herba agri" sit verum Ecclesiae, n. 7571, quod "ager" (d)sit Ecclesia, n. 2971, 3310, 3766, quod "bestiae" sint bona et affectiones boni 13, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, (x)719, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, quod "aves" sint vera et "affectiones veri", n. 5149, 7441; ex his constare potest quis sensus internus illorum verborum (o)est, et quoque quod spirituale et 14 sanctum Ecclesiae et caeli sit in singulis; quodque absque sensu interno nequaquam 15 intelligeretur quid "dies occisionis," quid quod "lugebit terra," quod "exarescet 16 herba omnis agri," quodque "consumentur tunc bestiae et avis": [7] apud Sachariam, Sic Dixit Jehovah Deus meus 17, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt, nec reos se agnoscunt, xi 4 [, 5]; "oves occisionis" pro illis qui in simplici bono 18, apud quos 19 vera quae fidei exstinguuntur non sua culpa, sed eorum qui docent: [8] apud Esaiam, Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel, ita ut impleantur facies orbis proventu; num juxta plagam percutientis percussit illum? num juxta caedem occisorum ejus occisus est? xxvii 6, 7 20; Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit occisos suos, [xxvi] 21; hic quoque in sensu interno agitur de ultimo tempore Ecclesiae, quando resuscitabitur Ecclesia nova, pereunte vetere, "Jacobus" pro illis qui in externo Ecclesiae, "Israel" pro illis qui in interno, "facies orbis" pro Ecclesia in communi,(n) (o)"terra" pro Ecclesia vetere, "occisi" pro illis apud quos non fides quia non charitas (21): [9] apud eundem, Tu projectus [es] e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio; non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, xiv 19, 20; "occisi" pro illis qui privati vita spirituali, "populum occidisti" pro quod destruxerit vera et bona fidei; ibi de Babele, per quam significatur profanatio boni, n. 1182, 1283, 1295, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, tum vastatio ejus, n. 1327 fin.: [10] apud Jeremiam, Audivi vocem filiae Zionis, suspirat, expandit manus suas; vae jam mihi, quia delassata est anima mea occisoribus discurrite per plateas Hierosolymae, et videte, quaeso, (c)et cognoscite, et quaerite in vicis ejus si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, iv 31, v 1; "filia Zionis" pro Ecclesia caelesti, "occisores" pro illis qui destruunt bona et vera, vir [et] faciens judicium" pro illis qui in veris ex bono: [11] apud Ezechielem, Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad (x)vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19; occidere animas" hic manifeste pro vitam spiritualem adimere. Quia "occidere" (o)etiam id significabat, ideo inter maledictiones erat 22 super monte Ebal, occidere socium in occulto et accipere munus ad occidendum animam sanguinis innocentis, Deut. xxvii (x)24, 25: [12] apud Matthaeum, In consummatione saeculi tradent vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, xxiv 9: et apud Johannem, Jesus ad discipulos, Veniet hora ut omnis qui occiderit vos putet cultum sacrum offerre Deo; et haec facient quia non cognoscent Patrem, nec Me, xvi 2, 3; hic quoque per "occidere" significatur privare vita spirituali, hoc est, fide et charitate, nam per "discipulos" significantur omnia veri et boni fidei et charitatis, n. 3488, 3858 fin., 6397; quod non discipuli, ad quos Dominus locutus est, hic intelligantur, patet ex eo quod ibi agatur de consummatione saeculi, (o)quando Dominus venturus est in nubibus caeli, de qua discipuli quaesiverunt, per quam intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, quo tempore discipuli non victuri erant 23, videatur n. 3488: [13] similiter apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et, pater liberos; consurgent liberi contra parentes, et occident illos, xiii 12; ibi etiam de ultimis temporibus (o)agitur, ubi (o)quoque per "occidere" 24 significatur privare veris et bonis quae fidei et charitatis, (o)ita vita spirituali: [14] apud Lucam, Mittam ad eos prophetas et apostolos, sed ex illis occident et persequentur: a sanguine Abelis ad sanguinem Sachariae prophetae requiretur a generatione hac, xi 49, 51; "prophetae et apostoli" in sensu spirituali pro veris et bonis Ecclesiae, "occidere" pro exstinguere illa, "sanguis Abelis" pro exstinctione charitatis; "prophetae" quod sint vera doctrinae 25 ex Verbo, (d)videatur n. 2534, 7269, "sanguis Abelis" quod sit exstinctio charitatis, n. 374: [15] similiter apud Johannem, Sanguis sanctorum et prophetarum, ac occisorum, inventus est in Babylone, Apoc. xviii (x)24; ibi etiam "sanguis sanctorum et prophetarum" pro exstinctione boni et veri fidei et charitatis, "occisi" pro illis qui quoad vitam spiritualem perierunt; quod "sanguis" sit violentia illata charitati, ut et omne malum in genere, n. 374, (x)1005, tum 26 profanatio veri in specie, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326. [16] Quia per "occisum" seu "confossum" significatur exstinctio (x) boni et veri, et in Ecclesia Judaica omnia quae instituta sunt erant repraesentativa spiritualium et caelestium quae in regno Domini, ac in supremo sensu Divinorum in Domino, quapropter 27 quando confossus in agro jacens inventus fuit 28, talis processus expiandi populum mandatus est; quod nempe Metirentur versus urbes a confosso jacente in agro, et quod seniores urbis proximae sumerent vitulam bovis, per quam labor nullus factus est et super qua nondum jugum (o)fuerat, ac deducerent ad fluvium rapidum, et decollarent (t)illam ibi sacerdotes, filii Levi, ac tunc seniores urbis lavarent manus super vitula, et dicerent 29 quod manus eorum non effuderint sanguinem illum, nec oculi (c)illorum viderint, et quod sic expiaretur sanguis, Deut. xxi 1-8; quis unquam sciret cur talis processus institutus est 30 propter confossum jacentem in agro, 31 nisi ex sensu interno sciretur quid significatur per "confossum in agro," per "urbem proximam," per "vitulam," per "fluvium rapidum," per "lavationem manuum," et per reliqua ibi; per "confossum in agro" significatur verum et bonum 32 exstinctum, n. 4503, per "agrum" 33 Ecclesia, n. 2971, 3310, 3766, per "urbem" doctrina (o)veri, n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493, per "seniores urbis" vera concordantia 34 bono, n. (x)6524, 6525, 8578, 8585, per "vitulam super qua nondum jugum" verum 35 nondum confirmatum, quid (x)"vitula," n. 1824, 1825, per "lavationem manuum super vitula ad flumen rapidum" 36 purificatio a malo illo quia factum ex zelo immoderato qui ignorantis quid verum. [17] Ex his sicut ex reliquis constare potest quae et quanta arcana in singulis Verbi continentur, quae ne quidem ut arcana apparitura sunt, si credatur quod sensus litterae sit omne Verbi, ac ita quod non sanctius et caelestius intus inibi lateat; cum tamen sensus litterae est pro homine in mundo, hoc est, pro homine naturali, at sensus internus pro homine in caelo, hoc est, pro homine spirituali; inde patet quid praeceptum de non occidere involvit, quod nempe non solum 37 homo non occidendus quoad corpus sed etiam non occidendus quoad animam, ita non solum non privandus vita in mundo sed imprimis quod non privandus vita in caelo; si praeceptum illud non hoc simul involvisset, non ab Ipso Jehovah, hoc est, Domino, viva voce dictatum fuisset super monte Sinai cum tanto miraculo, omnes enim populi et gentes absque immediata revelatione sciunt, et quoque leges eorum sanciunt, quod homo non (x)occidendus, sicut etiam quod non adulterandum, non furandum, non testandum false; (m)nec credendum quod gens Israelitica tam stupida fuerit 38 ut quae omnes in universo terrarum orbe sciverunt, illa sole nesciverit;(n) sed Verbum revelatum, quia ab ipso Divino, insuper in sinu suo altiora et universaliora recondit, nempe talia quae caeli sunt, ita quae non solum vitam corporis sed etiam quae vitam animae seu vitam aeternam concernunt; in hoc differt, distat, et eminet Verbum super omni alio scripto. @1 similia externa$ @2 i hic$ @3 A has a space for these paragraph numbers but they are not written out.$ @4 cum non amplius fides, nam fides veri quae ex charitate cognitiones rerum spiritualium et coelestium illustrat, est enim fides in luce coeli$ @5 i videatur$ @6 i quia nulla charitas et nulla fides,$ @7 in mala$ @8 d nam i enim after filii$ @9 quod oculus sit$ @10 ex his etiam patet$ @11 vastationis$ @12 aliqua fides quia non$ @13 eorum affectiones$ @14 seu$ @15 nequicquam$ @16 After agri$ @17 AIT, but see n. 6767.$ @18 bono ex veris$ @19 quas IT$ @20 After occisos suos, AIT$ @21 i hic quod resuscitabitur$ @22 After Ebal$ @23 vixerunt$ @24 i etiam$ @25 i ita vera Ecclesiae$ @26 et$ @27 idcirco$ @28 After populum$ @29 dicent$ @30 sit$ @31 i quod nempe seniores urbis proximae deducerent vitulam, cui nondum jugum impositum, ad fluvium rapidum, decollarent illam ibi, ac ponerent manum super illa,$ @32 i Ecclesiae$ @33 i sit$ @34 si cum$ @35 i naturale$ @36 i significatur$ @37 i quod$ @38 fuisset$

Arcana Coelestia 7
Passage 8903

#8903 1 Non adulterabis, significat quod illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt non pervertenda, ita non Verbum applicandum ad confirmanda mala et falsa 2, tum quod non leges ordinis invertendae sint. @1 See n. 8901, note 1. The earlier summary in A reads: Non adulterabis, significat quod bonum et verum non pervertentur; ita nec leges ordinis.$ @2 falsa et mala$

Arcana Coelestia 7
Passage 8904

#8904 "Non adulterabis": quod significet quod illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt non pervertenda, ita non Verbum applicandum ad confirmanda falsa et mala, tum quod non leges ordinis invertendae, constat ex significatione "adulterare," "moechari," et "scortari," 1 quod in sensu spirituali seu interno sint 2 pervertere bona et falsificare vera quae doctrinae fidei et charitatis sunt; et quia haec per "adulterare" significantur, etiam significatur applicare Verbum ad confirmanda mala et falsa, nam Verbum est ipsissima doctrina fidei et charitatis, et perversio veri (o)et boni ibi, est applicatio ad falsa et mala; quod haec significentur per "adulterare" et "moechari" in sensu spirituali vix aliquis hodie scit, ex causa quia hodie intra Ecclesiam a paucis scitur quid spirituale et qualiter hoc differt a naturali, et vix ab aliquo, quod correspondentia sit inter utrumque, et quidem talis ut sistatur imago unius in altero, hoc est, repraesentetur spirituale in naturali; consequenter quod spirituale sit sicut anima et naturale sicut ejus corpus, et sic per influxum et inde conjunctionem constituant unum, sicut 3 in homine regenerato internus ejus homo qui etiam spiritualis vocatur, et externus qui etiam dicitur naturalis. [2] Quia talia hodie ignorantur, idcirco non sciri potest quid "adulterare" 4 ulterius significat, quam quoad corpus illegitime conjungi. Quia illa, ut dictum est, hodie ignorantur, licet causam 5 dicere cur "adulterare" in sensu spirituali significat 6 pervertere illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt, ita adulterare bona et falsificare vera; causa est, quae 7 arcana hodie, quod amor conjugialis descendat ex conjugio boni et veri, quod conjugium caeleste vocatur; amor qui a Domino influit, qui est inter bonum et verum in caelo, vertitur in amorem conjugialem in terra, et hoc per correspondentiam; inde est quod falsificatio veri sit "scortatio" et perversio boni sit "adulteratio" in sensu interno; inde quoque est quod qui in bono et vero fidei non sunt nec in genuino amore (x)conjugiali possint esse, tum quod qui in adulteriis capiunt jucundum vitae non amplius aliquid fidei possint recipere; dictum audivi ab angelis quod ut primum aliquis adulterium committit in terra, et in eo capit jucundum, claudatur ei caelum, hoc est, is renuat amplius recipere inde aliquid fidei et charitatis; quod hodie in regnis ubi Ecclesia a perplurimis adulteria pro nihilo reputentur, est quia Ecclesia est in fine suo 8, et sic non amplius aliqua fides, quia non charitas; unum enim correspondet alteri; ubi nulla fides est falsum loco veri et malum loco boni, et inde fluit quod adulteria non magis ut crimina reputentur 9; nam clauso caelo (o)apud hominem talia ab inferno influunt; (m)videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, n. 2727-2759, 4434, (x)4835, 4837.(n) [3] Quod "moechari" et "adulterari" 10 in sensu interno seu spirituali sit falsificare et pervertere vera et bona fidei et charitatis, proinde etiam 11 confirmare falsum et malum per pravas applicationes e Verbo, constare potest a singulis locis in Verbo ubi "adulterari," "moechari," et "scortari" nominantur 12, quod manifeste patebit a sequentibus, ut apud Ezechielem, Fili hominis, notifica Hierosolymae abominationes ejus: Scortata es propter nomen tuum, et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem; sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis; accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo quod dederam tibi, et feceras tibi imagines masculi; scortata es cum (c)illis: sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti [illos eis]. Num parum de scortationibus tuis?(n) Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me: et scortata es cum filiis Aschuris, cum satietas tibi nulla, cum quibus etiam scortata es, et tamen non saturata; et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam, et tamen in hoc non satiata es. Mulier adultera sub viro suo accipit alienos; omnibus meretricibus dant mercedem, tu vero (x)dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis: propterea, meretrix, audi verbum Jehovae, Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem, xvi 1 seqq.; [4] quis non videre potest quod per "scortationes" hic significentur falsificationes 13 veri ac adulterationes boni? et quis potest intelligere hic verbulum nisi sciat quod "scortatio" talia significet, tum nisi sciat quid "filii Aegypti," "filii Aschuris," "Chaldaea," cum quibus (x)Hierosolyma dicitur scortata? quod non cum illis ipsis (o)populis scortata sit, patet; dicendum itaque quid in sensu interno illa significant; per (x)Hierosolymam intelligitur Ecclesia perversa; "vestes" ibi sunt vera quae pervertuntur, inde falsa quae agnoscuntur sunt "excelsa variegata"; "filii Aegypti" sunt scientifica, "filii Aschuris" ratiocinia, "Chaldaea" profanatio veri; quod "vestes" sint vera, videatur n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5254, 6914, (x)6918; quod "excelsa" sint cultus, "excelsa variegata" hic cultus falsi, n. 796; "vasa ornatus ex auro et argento" sunt 14 cognitiones boni et veri, quod "vasa" sint cognitiones, n. 3068, 3079, quod "aurum" sit bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, "argentum" verum boni, n. 1551, (x)2048, 2954, 5658; "imagines masculi" (x)significant apparentias et similitudines veri 15, n. 2046; "filii et filiae quas pepererunt" sunt 14 vera et bona quae perverterunt, quod "filii" sint vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, quod 16 "filiae" bona, n. (x)489, 2362, 3024; quod "filii Aegypti" sint scientifica per quae perversio, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588 fin., 4749, 4964, (x)4967, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6750, 7296, 7779, 7926; "Aschur" quod sit ratiocinatio, per quam mediis scientificis vera fidei perversa, et bona ejus adulterata sunt, n. 119, (x)1186; "multiplicare scortationem usque ad terram Chaldaeam" est 17 usque ad profanationem veri, quod "Chaldaea" sit profanatio veri, n. 1368; inde patet cur dicitur 18 "mulier adultera," tum "meretrix"; [5] similiter ac de "Babylone" in Apocalypsi, Venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens mihi, Veni, monstrabo tibi Judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt [ex] vino scortationis ejus in habitantes terram: erat Babylon magna mater scortorum, et abominationum terrae, xvii 1, 2, 5, xiv 8, xviii 3; quod "Babylon" sint qui pervertunt vera et bona Ecclesiae sui dominii et sui quaestus causa, et hoc usque ad profanationem, constat ex significatione "Babelis," n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, 1327 fin.; inde est quod Babylon dicatur "meretrix" et "mater scortorum"; qui de sensu interno nihil sciunt credent quod "reges terrae qui cum illa scortati sunt" significent reges in terra aut regna, sed non significant reges nec regna, sed vera fidei Ecclesiae, cum quibus scortari est illa pervertere; quod "reges" sint vera fidei, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, (x)5044, 6148, et quod "terra" sit Ecclesia, n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, (x)3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; (o)inebriati vino scortationis inhabitantes terram" est quod in errores et deliria redacti sint per falsa ex malo illi qui intra Ecclesiam sunt, "inebriari" enim est in errores per falsa ratiocinia et per pravas interpretationes Verbi duci, n. 1072; "vinum" est falsum ex malo, n. 6377, inde "vinum scortationis" est falsum ex perversione veri; quod "terra" sit Ecclesia, modo ostensum est; (m)"edere" dicitur "super aquis multis" quia super falsis, nam "aquae" in sensu genuino sunt vera, et in (o)sensu opposito falsa, n. 729, 790, 8137, 8138, 8568.(n) [6] 19Quod (x)adulterare et scortari" sit pervertere bona et vera (o)Ecclesiae, constat manifeste etiam alibi [ex his] apud Ezechielem, Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, Ohola Samaria, et Oholiba Hierosolyma; scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos, Assyrios propinquos, vestitos hyacintho, praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis; dedit scortationes (o)suas super illos, delectum filiorum Aschuris omnium: attamen scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illis concubuerant 20 in adolescentia sua: Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et scortationes suas supra 21 scortationes sororis suae; filios Aschuris adamavit; addidit ad scortationes [suas], cum vidit viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum, pictos minio, et amavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt etiam ad illam filii Babelis ad concubitum amorum; (m)polluerunt illam per scortationem suam; multiplicavit tamen scortationes suas dum recordata est dierum adolescentiae, quibus scortata est in terra Aegypti; adamavit supra paelices illos,(n) xxiii [1] seqq.; in his etiam nullus non videre potest quod per "scortationes" 22 intelligantur scortationes (x)spirituales, hoc est, perversiones boni et falsificationes veri, (o)quae Ecclesiae; tum 23 quod contenta in sensu interno non (x)patescant nisi sciatur quod significatur per "filios Aegypti," per "Assyrios" seu "filios Aschuris," per "Chaldaeam," et (o)per "Babelem," nam quod illae gentes non intelligantur sed quod talia quae sunt falsi, liquet, cum illis enim non scortati sunt incolae Samariae et Hierosolymae; sed quid per Aegyptum, Aschurem, Chaldaeam et Babelem significatur, mox supra ostensum videatur. [7] Ex sequentibus etiam constat quod "scortationes" et "adulteria" 24 in sensu interno sint (o)falsificationes et perversiones boni et veri, (o)ita adulterationes horum, ut apud Hoscheam, Contendite cum matre vestra, contendite, quoniam illa non uxor Mea, et Ego non maritus ejus, ut removeat scortationes a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua; filiorum ejus non miserebor, quia filii scortationum illi, quoniam scortata est mater illorum, dicens, Ibo post amasios meos, dantes panem meum, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potus meos: sed devastabo vitem ejus et ficum ejus, de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi, quam dederunt mihi amasii mei, ii 2-12; per "matrem" in sensu interno hic intelligitur Ecclesia, n. 289, 2691, 2717, 4257, (x)5581, 8897, pariter per "uxorem," n. 252, 253, 409, 749, 770, quae "non uxor" dicitur, quia in veris perversis, hoc est, falsis; per "filios" vera Ecclesiae, hic falsa, quia dicuntur "filii scortationum," n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, (x)3373, 3704, 4257; quid "panis," quid "aqua," quid "lana" et "linum," tum "oleum" et "potus," ut et 25 "vitis" et "ficus," ostensum est in suis locis, quod nempe sint bona amoris et charitatis, tum bona et vera fidei interiora et exteriora, at 26 mala et falsa in sensu opposito, nam bona fiunt mala et vera fiunt falsa cum pervertuntur; quid "panis" videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, (x)8410, quid "aquae," n. (x)739, 790, 8137, 8138, 8568, quid "linum," n. 7601, quid "oleum," n. 886, 3728, 4582, quid "potus," n. 3069, 3168, 3772, 8562, quid "vitis," n. 1069, 5113, 6376, 27 quid "ficus," n. (x)4231, 5113; "merces meretricia" est falsum doctrinae quod venditant pro vero: [8] apud eundem, 28 Populus Meus lignum interrogat, et baculus ejus respondet illi, quia spiritus scortationis seduxit, et scortati sunt a sub deo suo; super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur: (m)nonne 29 visitavero super filias vestras, quia scortantur, et super nurus vestras quia adulterantur, quia hi 30 cum scortis dividunt, et cum prostibulis sacrificant? (n) si scortaris tu, Israel, ne reus fiat Jehudah, iv 11 seqq.; 31 "scortari sub deo suo" pro pervertere verum 32, nam per "deum" in sensu interno significatur verum et in opposito falsum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4295, 4402, 4544, 7010, 7268, 7873, 8301, 8867, "montes et colles" sunt amores, hic (o)amores sui et mundi, n. 795, 796, (x)1691, 2722, 6435, "lignum quod interrogatur" est bonum jucundi alicujus cupiditatis, n. 643, "baculus qui respondet" est potentia imaginaria ex proprio intellectuali, n. 4013, 4015, 4876, 4936, 7011, (x)7026; (m)quia "dii" significans in genuino sensu vera et in opposito falsa, ideo falsificare vera et adulterare bona significatur 33 per scortati post deos alienos, ut post (x)baalem, post Molechum, post idola, Lev. xx 5; Ezech. vi 9; 34 et alibi.(n) [9] Ex his nunc constare potest quid per "adulteria et scortationes" intelligitur in sequentibus his locis: apud Esaiam, Vos accedite huc, filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est; contra quem oblectatis vos? contra quem dilatatis os, et elongatis linguam? nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii, qui incaluistis in dii sub omni arbore viridi? lvii 3-5: apud eundem, Fiet in fine septuaginta annorum visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam suam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis, xxiii 17, 18: apud Jeremiam, Et dimisit vir uxorem suam, et abivit ab eo, et fuit viro alii; scortata est cum sociis multis; profanasti terram scortationibus tuis et malitia tua: nam vidisti quae fecit aversa Israel, abiens haec super omnem montem altum, et sub omnem arborem viridem, et scortabaris ibi? etiam perfida Jehudah soror ejus, abivit et scortata est etiam illa; (x)adeo ut a voce scortationis ejus profanaverit terram, moechata est cum lapide et ligno, (x)iii 1-10 apud eundem, Haec sors tua, quod oblita es Mei, et confisa es mendacio; adulteria tua, et hinnitus tui, scelus (x)scortationis tuae, super collibus in agro vidi abominationes tuas; vae tibi, Hierosolyma xiii 25, 27: apud eundem, Contra prophetas: adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti; quia tam propheta quam sacerdos hypocrisin exercent: in prophetis Hierosolymae etiam vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio; confirmarunt manus malorum; visionem cordis sui loquuntur non ex ore Jehovae, xxiii 9, 10 seq.: apud eundem, Fecerunt stultitiam in Israele, et moechati sunt cum uxoribus sociorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine Meo mendaciter, quod non praecepi illis, xxix 23; [10] ex his manifeste patet quod (x)"adulterare" et "moechari" sit ex suo corde, hoc est, ex proprio, ita sicut suadent amores sui et mundi, explicare et pervertere Verbi vera; (m)proinde loqui 35 mendacia, hoc est, falsa, sicut aperte dicitur 36.(n) Insuper apud Hoscheam, Ne laeteris, Israel, quia scortatus es de sub Deo tuo; dilexisti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti, ix 1: apud eundem, Locutus est Jehovah ad Hoscheam, Abi, accipe tibi mulierem scortationum, et liberos scortationum, quia scortando scortatur terra a post Jehovam, i 2: apud Nahum, Vae urbi sanguinum prae multitudine scortationum scorti, boni gratia, magistrae praestigiarum, (x)vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas iii ,] 4: apud Moschen, Filii vestri erunt pascentes in deserto 40 annis, et portabunt scortationes vestras, juxta numerum dierum quibus explorastis terram, dies singuli pro anno, portabitis iniquitates vestras 40 annis 37, Num. xiv (x)33, 34. [11] Quia scortationibus in terra correspondebant falsificationes veri et adulterationes boni, ideo poena mortis erat adulteris, Lev. xx 10, et filia viri sacerdotis, si profanaverit se scortando, igne combureretur 38, Lev. xxi 9, tum 39 quod non aliqua filia in Israele exponeretur scortationi, Lev. xix 29 (n)pariter 40 quod non veniret spurius in congregationem Jehovae, ne quidem generatio ejus decima, Deut. xxiii 3 [A. V. 2], (o)et quod non inferenda esset merces meretricia 41 in domum Jehovae, quia abominatio, Deut. xxiii (x)18, 19.(n) [12] Ex his nunc (o)plene constare potest quid per (x)"adulterare" significatur, (s)quod nempe in sensu externo (o)sit committere adulteria, in sensu interno repraesentativo colere idola et alios deos per talia quae Ecclesiae sunt, consequenter (x)idololatrica externa et interna 42; in sensu autem interno spirituali significantur adulterationes boni et perversiones veri; ex his evidenter patet unde est quod adulteria in se tam nefanda sint, ac dicantur abominationes, 43 quod nempe inde,(s) omnes quia correspondent conjugio falsi et mali, quod est conjugium infernale; et vice versa, cur conjugia genuina sancta sunt 44, quod nempe inde, quia correspondent conjugio boni et veri, quod est conjugium caeleste; immo amor conjugialis 45 genuinus ex conjugio boni et veri descendit, ita e caelo, hoc est, per caelum a Domino, at amor adulterii ex conjugio falsi et mali, ita ex interno, hoc est, a diabolo. @1 adulterare et moechari$ @2 sit$ @3 ita$ @4 i et moechari$ @5 causas$ @6 significet$ @7 i inter$ @8 Ecclesiae finis instat$ @9 et sic falsum loco veri, et malum loco boni, ibi adulteria pro nihilo aestimantur$ @10 adulterari et moechari$ @11 ita$ @12 nominatur$ @13 i et perversiones$ @14 quod sint$ @15 imagines masculi inde significant quod falsa illa appareant sicut vera$ @16 et$ @17 , quod sit$ @18 quid significat cum dicatur$ @19 i ex his cognitis patet quis sensus inest huic prophetico.$ @20 concubuerunt IT$ @21 super IT$ @22 i hic$ @23 etiam$ @24 adulteria et scortationes$ @25 tum quid$ @26 i quod sint$ @27 i et$ @28 i Scortatio, et vinum, et mustum occupavit eos;$ @29 After Jehudah AIT$ @30 hae IT$ @31 i per vinum hic significatur falsum, n. 6377; per mustum malum inde, n.3580;$ @32 amplecti falsum$ @33 intelligitur$ @34 Before Lev. IT$ @35 After falsa$ @36 i ac visionem cordum non ex ore Jehovae loqui$ @37 Before, juxta AIT$ @38 comburetur$ @39 et$ @40 cum$ @41 scorti$ @42 i intra Ecclesiam$ @43 ut quoque sunt,$ @44 sint$ @45 conjugalis IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8905

#8905 1 Non furaberis, significat quod non aliqui ejus bona spiritualia auferenda sint, et quod sibi non tribuenda illa quae Domini sunt. @1 See p. 252, note 4. The earlier summary in A reads: Non furaberis, significat quod sibi non vindicabitur verum et bonum, nec justitia quia sunt Domini.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8906

#8906 "Non furaberis": quod significet quod non alicui ejus bona spiritualia auferenda sint, et quod sibi non tribuenda quae Domini sunt, constat ex significatione "furari" quod sit (x)auferre alicui bona spiritualia; quod haec per "furari" significentur, est quia divitiae et opes in spirituali sensu sunt cognitiones boni et veri, in genere omnia illa quae fidei et charitatis, hoc est, quae vitae spiritualis apud hominem sunt, quapropter illa alicui auferre est in sensu spirituali furari"; et quia omnia bona spiritualia, hoc est, omnia fidei et charitatis, sunt unice a Domino et prorsus nihil ab homine, idcirco per "furari" etiam significatur sibi tribuere quae Domini sunt; qui hoc faciunt vocantur etiam 1 "fures" et "praedones" apud Johannem, Amen dico vobis, Qui non (t)ingrediens est per januam in caulam ovium, sed "ascendit" aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium; Ego sum janua [ovium; omnes qui ante Me fuerunt, fures fuerunt et latrones fuerunt, sed non, audiverunt illos oves. Ego sum janua] per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet; fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat; Ego veni ut vitam habeant, et abundantiam habeant, x 1-13; "ingredi per januam in caulam ovium" est per Dominum, nam Dominus est "janua," ut Ipse dicit; "oves" sunt qui in charitate et inde in fide; hi per "Dominum" ingrediuntur cum agnoscunt quod ab Ipso omne fidei et charitatis, nam haec tunc ab Ipso influunt 2; at aliis tribuere illa, imprimis sibi, est auferre illa, ita "mactare et perdere"; qui (x)sibimetipsis tribuunt illa quae Domini sunt, etiam in operibus ponunt meritum, et semet 3 faciunt justitiam, de quibus n. 1110 (x), 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400, 3816, 4007 fin., 4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, (x)6478; hoc nunc est "furari" in (t)spirituali sensu, (m)et hoc obvenit angelis in caelo cum ab homine legitur in Verbo "furari," nam angeli Verbum non nisi quam spiritualiter intelligunt 4.(n) [2] Simile per "furari" significatur 5 apud Hoscheam, Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foras; (x)nunc circumdant illos opera illorum coram faciebus Meis; per malitiam suam laetificant regem, et per mendacia sua principes, vii 1-3: et apud Joelem, Venit dies Jehovae, ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis; sicut aspectus equorum aspectus illius, et sicut equites ita currunt, sicut sonitus curruum super verticibus montium; in urbe discurrunt, in muro currunt, in domos ascendunt, per fenestras ingrediuntur sicut fur; coram illo commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem, ii 1-10; agitur ibi de Ecclesiae desolatione, cum falsa irrumpunt et destruunt vera; falsa haec 6 sunt "fures qui ascendunt domos et per fenestras ingrediuntur"; quis non miraturus est cur dicitur quod "dies Jehovae erit sicut aspectus equorum" et quod tunc "sicut equites [ita] current, in urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur, commovebitur terra, contremiscent caeli, atrabuntur sol et luna, et contrahent splendorem stellae?" qui non de sensu interno aliquid scit, et qui in corde suo sanctitatem Verbi in dubium vocat, is dicet quod haec solum voces sint absque Divino inibi recondito, et forte vocabit 7 dictiones inanes; at qui credit quod Verbum sanctissimum sit, quia Divinum, et insuper (o)qui novit quod sensus internus sit, qui agit de Ecclesia, de caelo, deque Ipso Domino, 8 is fatebitur quod singulae voces ibi singula pondera sint; quid itaque voces et dictiones ibi significant, paucis explicandum: [3] "dies Jehovae" est ultimus status seu ultimum tempus" Ecclesiae, cum "non amplius" verum sed loco veri falsum, "ignis qui ante eum comedit 9 est mali cupido, "flamma quae post eum [inflammabit] "est falsi cupido inde, "aspectus equorum" est intellectuale ratiocinans ex falso sicut ex vero, "equites qui currunt 10 "sunt ratiocinatores, "currus" sunt doctrinalia falsi, "urbs" est ipsa doctrina, "murus in quo currunt" est essentiale falsum, "domus quas ascendent" est voluntarium hominis, "fenestrae per quas ingredientur" sunt intellectualia, "fur" est falsum quod aufert verum, terra quae coram illo commovebitur" est Ecclesia, etiam "caeli qui contremiscent," "sol" est amor in Dominum, "luna" est fides in Ipsum, illa "atrari" dicuntur cum "non amplius" apparent, "stellae" sunt cognitiones boni et veri quae non amplius ex fide et amore, ita e caelo, lucem habebunt, quod est "contrahere splendorem"; ex his constare potest quid haec in communi involvunt, tum in quo sensu dies ille, seu 11 ultimus status Ecclesiae dicitur "fur qui ascendet domos et ingredietur per fenestras," quod nempe sit falsum quod tunc 12 occupabit totum hominem, tam ejus voluntarium quam ejus intellectuale, et sic auferet omne verum et bonum. Simile per "furem" significatur apud Obadiam, Dixit Dominus Jehovih Edomo, Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris? nonne furabuntur quod illis satis? vers. ,] 5: similiter per "furem" seu "furantem," Sach. v 1-4: 13 l 17-19 [A.V. 18-20]; 14 Matth. vi 19, 20. [4] Sicut omnia statuta a Domino mandata filiis Israelis fundata sunt in legibus ordinis quae in caelo, hoc est, existentiam et essentiam suam traxerunt e mundo spirituali, idcirco etiam illa quae de furtis lata sunt; sicut quod Qui furatus bovem et vendens, quinque rependet, si pecudem quattuor, Exod. (x)xxi 37 [A.V. xxii 1]: tum, Fur in perfossione percussus, 15 non sanguis; orto autem 16 sole sanguis, fur rependet vel vendetur; si invenitur in manu ejus, restituet duplum, Exod. xxii 1-3 [A.V. 2-4]: Qui furatus fuerit virum eumque vendiderit, sed inventus fuerit in manu ejus, moriendo morietur, Exod. xxi 16: Si inventus 17 vir qui furatus 18 fuerit animam de fratribus suis, de filiis Israelis, et quaestum fecerit in eo, dum vendiderit eum, occidetur fur hic, ut removeas malum e medio tui, Deut. xxiv 7; "viri ex filiis Israelis" in sensu interno sunt qui in veris et bonis fidei, ita in sensu abstracto sunt fidei vera et bona, (o)n. 5414, 5879, 5951, quare "furari virum ex filiis Israelis" est auferre illa, et "vendere illum" est abalienare, et quoque facere ut serviant; vera enim et bona fidei, quia a Domino, in statu libero sunt, nec serviunt nisi Soli Domino; at cum abalienantur, tunc in statum servum veniunt, nam serviunt alicui 19 malo amoris sui vel mundi, ita 20 alicui cupiditati corporeae; inde legis hujus derivatio et correspondentia; et quia tunc verum et bonum (o)Ecclesiae e libero fit servum, ita e vivo fit mortuum, ideo 21 poena, quae effectus, est mors 22. @1 d illi vocantur i illi etiam$ @2 et per Ipsum ingredi, est agnoscere quod ab Ipso omne fidei et charitatis sit, nam haec tunc ab Solo Ipso influunt$ @3 simile$ @4 intelligant$ @5 de eis etiam ita$ @6 hic$ @7 After inanes$ @8 qui sancta continet, et in supremo sensu Divina, quia de Ipso Domino$ @9 comedet$ @10 current$ @11 hoc est,$ @12 tunc falsum$ @13 i et$ @14 i tum$ @15 i ei$ @16 vero$ @17 invenitur$ @18 furens altered to furatus$ @19 tunc$ @20 seu$ @21 idcirco$ @22 quod moriendo moriatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8907

#8907 1 Non respondebis in proximum tuum testis mendacii, quod significat quod non bonum dicendum sit malum, nec verum falsum, ita nec vice versa malum dicendum [sit] bonum et falsum verum. @1 See n. 252, note 4. The earlier summary in A reads: Non respondebis in proximum tuum testis mendacii, significat quod non bonum vertetur in malum, nec verum in falsum, nec vice versa, tum non accusare (Levit. xix 11). The last three words tum non accusare are either d or underlined.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8908

#8908 "Non respondebis in proximum tuum testis mendacii": quod significet quod non bonum dicendum (x)sit malum, nec verum falsum, ita nec vice versa 1 malum dicendum sit bonum et falsum verum, constat ex significatione "testis mendacii" quod sit confirmatio falsi; "testis" quod sit confirmatio, videatur n. 4197, et quod "mendacium" sit falsum (o)fidei, patebit a sequentibus; "respondere in proximum" est ita dicere alicui, per "proximum" enim significatur unusquisque homo, ac in specie omnis qui in bono est, inque sensu abstracto ipsum bonum, n. 3419, 5025, 6704, 6706-6711, 6818, 8123; inde "non respondebis in proximum testis mendacii" in sensu interno est non dicere alicui falsum, hoc est, dicere bonum esse malum et verum falsum, nec vice versa. [2] Quomodo hoc se habet, paucis explicandum est: omnis apud quem regnat amor sui aut mundi, hoc est, qui pro fine habet eminentiam seu honores aut 2 opulentiam seu lucrum, illi non curant dicere (o)et persuadere id injustum esse quod justum, et id justum (o)esse quod injustum, ac ita agere testes mendacii; causa quod illi tales sint, est quia voluntas illorum prorsus subjecta est amoribus illis et eorum cupiditatibus, et ab illis prorsus occupata et possessa, et 3 tunc intellectus, qui est altera pars mentis, quidem videre potest quid justum (x) aut injustum, sed non vult videre, voluntas enim valet supra intellectum, et per influxum persuadet et tandem quoque occaecat 4; iidem illi nec conscientiam habent, neque sciunt quod id conscientia sit dicere id justum quod justum est, non propter aliam causam quam quia justum est, hoc est, ex amore justi; qui tales sunt in mundo, iidem (o)etiam tales sunt in altera vita, sed cum differentia quod non tunc justum dicant injustum, sed bonum quod fidei dicant malum, ac verum falsum, nam justum in civili mundo correspondet bono et vero in spirituali mundo; et hoc faciunt absque conscientia, et quoque absque pudore, quia ita imbuti et assuefacti in vita corporis. [3] Pluries in Verbo dicitur "mendacium," et per id ubivis in sensu interno 5 significatur falsum (o)et malum fidei, et per "testem mendacii," qui etiam "testis violentiae" vocatur, significatur confirmatio falsi, sive sit coram judice, sive 6 coram quocumque alio, sive coram semet 7 intus in cogitatione persuadendo sibi, ut Exod. xxiii 1 seq.; Lev. xx 11, 12 seq.; Deut. xix 16-20 8. Quod "mendacium" in sensu spirituali sit malum ac falsum quae fidei 9, constat a sequentibus locis: apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida fuit 10 ab initio, et in veritate non stetit, quia non 11 veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est; et pater ejus, viii 44; "mendacium" hic pro falso fidei, agitur enim de Judaeis quod non agnoscere voluerint 12 Dominum; "diabolus" hic in sensu spirituali est falsum, et "pater ejus" est malum, nam falsum est ex malo sicut filius a patre; falsum quod est diaboli 13 est falsum fidei, et malum 14 est malum amoris sui et (o)amoris mundi: [4] apud Esaiam, Moabus elatus est valde, superbia ejus, et elatio ejus, et ira ejus, mendacia ejus non sunt firma, xvi 15 [Heb. and d. V. 6]; "mendacia" pro falsis fidei, quia "Moabus" sunt qui in malo amoris sui, (c)ac ideo falsificant vera, n. 2468, 8315: apud eundem, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem 15; posuimus mendacium fiduciam, et in falsitate latuimus, xxviii 15: apud eundem, Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt audire legem Jehovae, xxx 9: apud Jeremiam, Vir socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur; docuerunt linguam suam loqui mendacium, ix 4 [A. V. 5]: apud eundem, Ecce ego contra prophetantes somnia mendacii, et narrant ea, ut seducant populum Meum per mendacia sua, xxiii 32: apud eundem, Gladie contra mendaces, ut stultescant, l 36: apud Ezechielem, Viderunt vanitatem et divinationem mendacii, dicentes, Dictum Jehovae; cum Jehovah non miserit eos; quare sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod loquimini vanitatem, et videtis mendacium, ideo ecce Ego contra vos, xiii 6-9: apud Nahum, Vae urbi sanguinum tota mendacio et rapina plena est, iii 1: apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient 16 perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore eorum lingua fraudis; hi pascent et requiescent, iii 13: apud Johannem, Foris sunt canes, incantatores, et scortatores, et (x)homicidae, et idololatrae, et omnis qui amat et facit mendacium, Apoc. xxii 15; in his ut in "aliis pluribus" locis "mendacium" pro falso et malo fidei. @1 i quod$ @2 ac$ @3 i cum voluntas est ab illis possessa,$ @4 i illum$ @5 spirituali$ @6 vel$ @7 vel quoque coram se$ @8 i et alibi$ @9 falsum quod fidei$ @10 erat$ @11 i est$ @12 agnoverint$ @13 i etiam$ @14 i quod illius$ @15 Heb [ ] (hozeh) means a. a seer, b. a vision, c. an agreement$ @16 faciunt IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8909

#8909 Vers. 14. 1 Non concupisces domum proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo, significat quod cavendum ab amore sui et mundi, ac ita ne 2 mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis et sic exeant. @1 See p. 252, note 4. The earlier summary in A reads: Non concupisces domum proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus, et ancillam ejus, et bovem ejus, et asinum ejus, et omne quod proximo tuo, significat quod cavendum ab amore sui et amore mundi, ac ita quod mala quae continentur in praecedentibus praeceptis, fiant involuntatis et sic exeant.$ @2 d et quod i ac ita ne$

Arcana Coelestia 7
Passage 8910

#8910 "Non concupisces domum proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo": quod significet quod cavendum ab amore sui et mundi, ac ita ne mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis et sic exeant, constat ex significatione "concupiscere" quod sit velle ex amore malo; quod "concupiscere" id sit, est quia omnis concupiscentia est amoris cujusdam, nam nihil concupiscitur nisi ametur, estque ideo concupiscentia continuum amoris, hic amoris sui aut mundi, et est quasi respirationis ejus vita, nam quod respirat amor malus vocatur concupiscentia, at quod respirat amor bonus vocatur desiderium; ipse amor pertinet ad alteram partem mentis quae appellatur 1 voluntas, nam quicquid amat homo hoc vult; concupiscentia autem (o)pertinet ad utramque, nempe tam ad voluntatem quam ad intellectum, sed est proprie voluntatis in intellectu; ex his patet unde est quod per verba, "non concupisces illa quae proximi sunt," significetur quod cavendum ne fiant voluntatis, nam quae fiunt voluntatis, ea appropriantur 2 homini, quippe 3 voluntas est ipse homo. [2] Creditur in mundo quod cogitatio sit homo, sed bina sunt quae constituunt vitam hominis, intellectus et voluntas; ad intellectum pertinet cogitatio, ad voluntatem affectio quae amoris; cogitatio absque affectione quae amoris non facit aliquid vitae apud hominem, sed cogitatio ex affectione quae amoris, ita intellectus ex voluntate; quod ea bina sint inter se distincta, patet unicuique qui reflectit, ex eo quod homo intelligere (o)et percipere possit malum esse quod vult, et bonum esse quod vel vult vel non vult; ex quibus 4 liquet quod voluntas sit ipse homo, non autem 5 cogitatio nisi quantum in eam ex voluntate transit; inde est quod quae intrant in cogitationem hominis, et non per illam in voluntatem, non immundum reddant illum, sed quae intrant per cogitationem in voluntatem; quod haec 6 immundum reddant hominem 7, est quia tunc appropriantur illi 8, et fiunt ipsius nam voluntas, ut dictum est, est ipse homo; quae fiunt voluntatis dicuntur ingredi in cor ejus, et inde egredi, at quae (t)modo sunt cogitationis dicuntur ingredi in os, sed egredi per ventrem in secessum, secundum Domini verba apud Matthaeum, Non quod intrat in os immundum reddit hominem, sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem; omne quod ingreditur in os in ventrem abit, et in secessum ejicitur; quae vero egrediuntur ex ore ex corde egrediuntur, et haec immundum reddunt hominem; ex corde enim egrediuntur cogitationes malae, homicidia, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae, xv 11, 17-(x)19; [3] ex his ut ex omnibus reliquis, constare potest qualis fuerat loquela Domini, quod nempe intellecta sint interna et spiritualia, sed expressa per externa seu 9 naturalia, et hoc secundum (x)correspondentias; os enim correspondet cogitationi, sicut etiam omnia quae oris 10, ut labra, lingua, guttur; et cor correspondet affectioni quae amoris, ita voluntati; quod cordis correspondentia cum his sit, videatur n. 2930, 3313, 3883-3896, 7542; inde "ingredi in os" est in cogitationem, et "egredi ex corde" est ex voluntate; "in ventrem abire et in secessum seu latrinam ejici" est in infernum, venter enim correspondet viae versus infernum, et secessus seu latrina correspondet inferno, 11 infernum quoque in Verbo vocatur "latrina"; inde patet quid significat, quod "omne quod ingreditur in os, in ventrem abeat, et in secessum ejiciatur," quod nempe sint malum et falsum in cogitationem hominis ab inferno injecta et rursus illuc ablegata; haec non possunt immundum reddere hominem, quia ablegantur, nam homo a cogitare malum non potest desistere sed a facere illud, at ut primum 12 a cogitatione in voluntatem (o)malum recipit, tunc non egreditur sed intrat in illum, et hoc dicitur "intrare in cor"; quae inde egrediuntur immundum reddunt illum, quia quod homo vult, hoc egreditur in loquelam et in actum quantum non vetant vincula externa 13, quae sunt timor legis, jacturae famae, honoris, lucri, vitae; ex his nunc patet quod per "non concupisces" significetur quod cavendum ne mala fiant voluntatis, et sic exeant. [4] Quod "concupiscentia" sit voluntatis, ita cordis, etiam constat a Domini verbis apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non moecheris; Ego vero dico vobis quod si quis aspexerit mulierem alienam ita ut concupiscat illam, jam adulterium commiserit cum illa in corde suo, v 27, 28; per "concupiscere" hic intelligitur velle, et nisi timores, qui sunt vincula externa, inhiberent, facere 14; inde dicitur quod "qui aspicit mulierem ita ut concupiscat illam, commiserit adulterium cum illa in corde suo." [5] Concupiscentia mali etiam intelligitur per "oculum dextrum scandalizantem," et concupiscentia falsi per "manum dexteram scandalizantem" in Domini verbis, etiam apud (x)Matthaeum, Si oculus dexter scandalizaverit te, erue illum et abjice abs te; melius namque erit tibi ut unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam; et si manus (d)dextera tua (x)scandalizaverit te, amputa illam et abjice abs te; melius enim erit tibi ut unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam, v 29, 30; ex his iterum constat quomodo Dominus locutus est, quod nempe ex Divino, sicut ubivis alibi in Verbo, ita quod interna et caelestia expresserit per externa seu naturalia secundum correspondentias, hic affectionem mali seu concupiscentiam ejus, per "oculum dextrum scandalizantem," et affectionem falsi seu concupiscentiam ejus per "manum dextram scandalizantem"; oculus enim correspondet fidei, oculus sinister vero fidei, et oculus dexter bono fidei, in opposito sensu malo quod fidei, ita "oculus dexter 15 scandalizans" concupiscentiae mali, n. 4403-4421, 4523-4534; manus autem correspondet potentiae quae veri, manus dextera potentiae veri ex bono, in opposito sensu potentiae falsi ex malo, ita "manus dextera scandalizans" concupiscentiae ejus 16, n. (x)3091, 4931-4937, 8281; "gehenna" est infernum concupiscentiarum; quisque videre potest quod hic per "oculum dextrum" non intellectus sit oculus dexter, nec intellectum 17 quod ille eruendus sit; tum quod per "manum dexteram" non intellecta sit 18 manus dextera, et quod ea 19 amputanda sit, sed quod aliud quid, quod non sciri potest nisi sciatur quid significatur (o)per "oculum," in specie per "oculum dextrum, tum 17 quid per "manum" et in specie" per "manum dexteram," ut et quid 20 per "scandalizare"; nec sciri potest quid per illa significatur nisi ex sensu interno. [6] Quia concupiscentiae sunt quae ex voluntate (o)mala, ita ex corde (o)tali, et ex corde seu voluntate "exeunt homicidia, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, [blasphemiae,] "secundum Domini verba apud Matthaeum xv 19, ita talia quae in praecedentibus decalogi praeceptis continentur; ideo 21 dicitur quod per "non concupisces illa quae proximi sunt" significetur quod cavendum ne mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis, et sic exeant. Quod etiam per "non concupisces illa quae proximi sunt" significetur quod cavendum sit ab amore sui et mundi, est quia omnia mala concupiscentiae ab illis ut a suis fontibus 22 scaturiunt, videatur n. 2045, 7178, 7255, 7366-7377, 7488, 8318, 8678. @1 vocatur$ @2 appropriata sunt$ @3 nam$ @4 his$ @5 et non$ @6 ea$ @7 eum$ @8 homini$ @9 et$ @10 i sunt$ @11 i et$ @12 i illud$ @13 sed quantum vincula externa non vetant altered to sed non plus quam vincula externa non vetant$ @14 agere$ @15 d dexter i illum$ @16 d falsi$ @17 et$ @18 intelligitur$ @19 haec$ @20 tum$ @21 idcirco$ @22 i unice$

Arcana Coelestia 7
Passage 8911

#8911 1 Ex his quae hactenus dicta sunt, constare potest quomodo se habet cum homine et ejus vita, quod nempe homo talis sit qualis ejus voluntas, et quod talis post mortem permaneat, quia mors non est finis vitae sed continuatio ejus; cum itaque homo talis est, qualis est ejus voluntas, quia, ut supra dictum est, voluntas est ipse homo, idcirco judicari secundum facta significat judicari secundum voluntatem, nam voluntas et factum non discrepant; sunt modo externa vincula, quae sunt timores legis, jacturae honoris, lucri, famae, vitae, quae inhibent; interea in voluntate est factum, et in facto est voluntas; se habet hoc sicut conatus et motus, motus non est nisi quam continuus conatus, nam cessante conatu cessat motus, quare nihil essentiale in motu est conatus; hoc sciunt eruditi, nam est theorema agnitum et confirmatum; conatus in homine est voluntas, et motus in illo est actio, ita vocantur in homine, quia in illo conatus et motus vivi sunt; (x)judicari secundum voluntatem idem est ac judicari secundum amorem, ac quoque idem ac judicari secundum fines vitae, tum judicari secundum vitam, nam voluntas hominis est ejus amor, et est ejus finis vitae, estque ipsissima vita; quod ita sit, constat a Domini verbis prius citatis, quod Qui aspicit mulierem alienam ita ut concupiscat (x)eam, jam adulterium commeserit cum illa in corde suo, Matth. v 27, 28; tum quod "occidere hominem" non solum sit ita facere, sed etiam velle id facere, quod significatur per "irasci et per contumeliis illum afficere," Matth. v 21; judicatur etiam homo secundum facta, sed non ultra quam quantum et qualiter facta ex voluntate ejus processerunt. @1 A differs considerably from I and is therefore given fully here: (s)Ex his quae hactenus dicta sunt constare potest, quomodo se habet cum homine et ejus vita, quod nempe homo talis sit qualis ejus voluntas, et quod talis post mortem maneat, quia mors est continuatio vitae: cum itaque homo talis sit qualis ejus voluntas, quia ut dictum est supra, ipse homo est sua voluntas, idcirco judicari secundum facta sua, significat judicari secundum voluntatem suam, nam ubi voluntas ibi etiam est factum, sunt modo vincula externa, quae sunt timor legis, jacturae famae, honoris, lucri et vitae, quac faciunt ut non appareant in mundo, et praeterea factum non est nisi quam voluntas, nam nihil essentiale est in facto quam voluntas, (m)se habet hoc sicut conatus et motus, motus non est nisi quam continuus conatus, nam cessante conatu cessat motus, quare nihil essentiale in motu est quam conatus, hoc sciunt cruditi, nam est illis hoc axioma [theorema written first] agnitum et confirmatum; conatus in homine est vountas, et motus in illo est actio ita vocantur in homine quia in illo conatus et motus vivi sunt:(n) judicari secundum voluntatem idem est ac judicari secundum amorem, et quoque idem est ac indicari secundum fines vitae, imo est idem ac judicari secundum vitam, nam quod vult homo hoc amat et hoc pro fine vitae habet; et inde finis seu intentio est ipsa vita in omni facto: quod ita sit, constat a Domini verbis prius citatis, quod qui aspicit mulierem alienam ita ut concupiscat illam, jam adulterium commiscrit cum illa in corde suo, Matth. v 27, 28, quod concupiscere sit velle facere, ita facere, videatur supra; praeter etiam alibi, ubi Dominus docet, quod occidere hominem, non solum sit ita facere sed etiam velle id facere, quod significatur per irasci ei, et contumeli illum afficere, Matth. v 21, judicatur etiam homo secundum facta, sed non ultra quam quantum et qualiter facta ex voluntate ejus processerunt.(s)$

Arcana Coelestia 7
Passage 8912

#8912 Explicandum etiam est paucis quid per illa quae hic memorantur, nempe per "domum, uxorem, servum, ancillam, bovem, et asinum," quae non concupiscenda 1, in sensu interno intelligitur; sunt omnia bona et vera fidei in uno complexu, quae non (x)auferenda alicui, ac quibus non damnum inferendum 2; suntque eadem illa quae in sensu interno significantur per sanctificare diem sabbati, honorare patrem et matrem, per non occidere, non adulterari, non furari, non testari false, quae omnia quod sint talia quae sunt amoris et fidei in sensu interno, in praecedentibus ostensum est; per "domum" intelligitur omne bonum in genere, per "uxorem" omne verum in genere, per "servum" affectio veri spiritualis, per "ancillam" affectio boni spiritualis, per "bovem" affectio boni naturalis, et per asinum" affectio veri naturalis; haec sunt quae non concupiscenda, hoc est, quae non (d)alicui auferenda, aut quibus damnum non inferendum. Quod haec in sensu interno intelligantur, est quia Verbum in eo sensu est pro illis qui in caelo, nam illi qui ibi 3, Verbum non naturaliter sed spiritualiter percipiunt 4, ita non domum, non 5 uxorem, nec servum, ancillam, bovem, et asinum, sed spiritualia quae illis correspondent quae sunt bona amoris et vera fidei; verbo, 6 sensus externus seu litterae est pro illis qui 3 in mundo, at 7 sensus internus 8 pro illis qui in caelo, etiam pro illis qui in mundo, sed quantum simul in caelo sunt, hoc est, quantum in charitate et fide sunt. @1 i sunt$ @2 i apud aliquem$ @3 i sunt$ @4 Verbum non naturaliter seu secundum literam sed spiritualiter percipiunt altered to Verbum non possunt naturaliter sed spiritualiter percipere$ @5 nec$ @6 at usque$ @7 et$ @8 i seu spiritualis est$

Arcana Coelestia 7
Passage 8913

#8913 Vers. 15-17. Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo. Et dixerunt ad Moschen, Loquere tu cum nobis, et audiemus, et ne loquatur cum nobis Deus, ne forte moriamur. Et dixit Moschen ad populum, Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus, et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, ut non peccetis. "Et omnis populus videntes voces et faces" significat perceptionem verorum Divinorum ex bono: "et vocem buccinae" significat eadem per caelum: "et montem fumantem" significat ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma: "et vidit populus et commoti sunt significat tremorem, qui est cum recipiuntur: "et steterunt e longinquo" significat remotionem ab internis: "et dixerunt ad Moschen" significat querimoniam: "Loquere tu cum nobis" significat receptionem veri in forma accommodata cui sic oboedituros: "et ne loquatur cum nobis Deus" significat verum in forma non accommodata 1: "ne forte moriamur" significat quod peritura sic vita caeli apud illos: "et dixit Moscheh ad populum" significat informationem: "Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus" significat quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis: "et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et 2 non peccetis" significat timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem. @1 vide nubes written in m$ @2 ut IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8914

#8914 "Et omnis populus videntes voces et faces": quod significet perceptionem verorum Divinorum ex bono, constat (c)ex significatione "videre" quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 4567, 4723, 5400, ex significatione "vocum" seu tonitruum, quod sint vera Divina, de qua n. 7573, 8813, et ex significatione "facum" seu fulgurum, quod sint splendores qui sunt veris ex bono amoris, qui perstringunt et penetrant, de qua n. 8813. [2] Per vera Divina ex bono intelliguntur (o)hic omnia praecepta Decalogi quae ex monte Sinai enuntiata sunt e medio tonitruum et fulgurum; quae ideo tunc sistebantur 1 quia tonitrua significabant vera Divina, quae quoque ideo vocantur voces, et fulgura significabant splendores qui veris ex bono, quae etiam ideo vocantur faces seu flammae; quod flammae sint Divina Vera procedentia ex Divino Bono Domini, videatur n. 6832. @1 etiam apparebant$

Arcana Coelestia 7
Passage 8915

#8915 "Et vocem buccinae": quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione "vocis buccinae" quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. xxiv 31; qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et (o)quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per "vocem tubae" seu "buccinae" ibi non (m) intelligatur vox tubae (o)seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin.,(n) (o)tum 8815 et 8823.

Arcana Coelestia 7
Passage 8916

#8916 "Et montem fumantem": quod significet ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma, constat ex significatione "montis," hic montis Sinai, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, de qua n. 8805, et ex significatione "fumantis" quod sit in externa forma; "quod id sit fumans, est quia" Divinum Verum seu Verbum in interna forma est instar lucis ac instar flammae, at in externa forma est instar nubis et instar fumi; (o)causa est quia verum Divinum seu Verbum in interna forma est quale est in caelo, ita quale est in luce ibi, at 2 in externa forma est quale est in mundo, ita quale est in lumine ibi, (d)et lumen mundi respective ad lucem caeli est instar nubis, seu respective ad flammam instar fumi 3; verum Divinum seu Verbum in interna forma est sensus ejus internus, et 4 in externa 5 est sensus ejus externus seu litteralis; quod hic sensus seu litteralis dicatur "nubes," videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, et quod fumus, est quia per "fumum" significatur obscurum veri, n. 8819. Quod mons apparuerit fumans coram filiis Israelis, non erat quia Divinum ibi tale fuit, sed quia Divinum apparet unicuique secundum quale ejus qui illud videt; et quale illorum qui videbant 6, erat ut in externis ponerent omne cultus 7, et nihil in internis, et (o)quod inde intelligerent Verbum solum secundum sensum litterae; idcirco Divinum quoad verum quod promulgabatur non aliter potuit illis apparere quam sicut fumus, hoc est, sicut obscurum; unde etiam dicitur quod steterint e longinquo, per quod significatur quod remoti fuerint ab internis; sed de his infra plura. @1 nam$ @2 i Verbum$ @3 respective ad lucem, seu instar fumi respective ad flammam$ @4 at$ @5 i forma$ @6 illius populi qui illo videbat$ @7 omnem cultura$

Arcana Coelestia 7
Passage 8917

#8917 "Et vidit populus et commoti sunt": quod significet tremorem, qui est cum recipiuntur, nempe Divina Vera, constat ex significatione "commoveri" quod sit tremor, hic tremor qualis est cum recipiuntur Divina Vera, de quo tremore videatur n. 5459, 8816.

Arcana Coelestia 7
Passage 8918

#8918 "Et steterunt e longinquo": quod significet remotionem ab internis, constat ex significatione "stare e longinquo" quod sit remote, hic ab internis, quia a monte Sinai, per quem significatur caelum et Divinum ibi, n. 8805; sive dicas remote a Divino, sive 1 a caelo, seu ab internis, idem est, nam caelum est in internis; internum enim hominis est in luce caeli et externum in luce mundi, seu quod idem, anima seu spiritus hominis est in caelo at corpus in mundo; caelum est propius Divino quam mundus, quia ibi est Divinum Domini regnans, et est omne in omnibus. Quod ulterius spectat significationem "longinqui," sciendum quod longinquum in spirituali sensu non pro objecto habeat spatium sed Divinum, ita bonum et verum; distantia ab ipsissimo bono quod procedit a Divino facit apparentias distantiae in caelo; apparent ibi societates angelicae distinctae, immo dissitae a se mutuo, sed ideale hoc spatii venit a distantia a bono et vero quae Divino (o)Domini, ut dictum est; hoc non (t)aliter potest (t)videri quam paradoxon, immo quasi absonum multis in mundo; causa est qui cogitationes et harum ideae apud hominem fundantur super spatiis et temporibus, usque adeo ut homo absque illis cogitare non possit inde si abstrahis tempora et spatia ab hominis cogitatione, vix appercipit 2 quicquam; at usque angeli in caelo prorsus absque aliqua idea temporis et spatii 3 cogitant, ac ita plene ut cogitationes eorum excedant cogitationes hominis intelligentia et sapientia millies immo myriadies et quod mirum, si apud illos intervenit idea ex tempore et spatio: statim obveniat mentibus illorum umbra et caligo, quia cadunt tunc e luce caeli in lumen naturae, quod illis est caligo. [2] Quod spatia et tempora non sint in altera vita sed status, seu quod apparentiae illorum sint ex variationibus status quoad bonum et verum, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 738 1; inde nunc patet quid "stare e longinquo" significat 4 in sensu spirituali, quod nempe remotionem a caelo ubi Divinum, hic remotionem ab internis, quia, ut supra dictum est, gens illa, (x)quae e longinquo a monte Sinai tunc stetit, remotissima fuit ab internis; erat enim solum in externis, et in his omne cultus Divini posuit; quod (o)facere etiam illi genti permissum fuit, quia sic potuit repraesentare caelestia et Divina, nam ad repraesentandum, 5 requiritur externum, et quoque datur absque (x)interno, n. 3147, 3670, 4208, 4281, 4288, 4307, 8588. [3] "Longinquum" significat remotionem a bono et vero quae a Divino, ita ab internis, etiam in sequentibus locis: apud Lucam, Dives in inferno tollens oculos suos, vidit Abrahamum e longinquo, et "Lazarum" in sinu illius. Abraham dixit ei, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere exhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, xvi 23, ,] 26; per "Abrahamum" non intelligitur Abraham, (o)nam ille nescitur in caelo, sed in supremo sensu Dominus, et in respectivo illi in caelo qui in bono amoris et fidei in Dominum sunt, n. 1834, 1876, 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 fin.: 6098, 6185, 6276, (x)6804; qui in inferno sunt dicuntur "e longinquo videre" illos qui in caelo (o)sunt, quia in statu remotissimo sunt a bono et vero; "hiatus ingens" inter illos est (x)ipsa remotio a bono, quae 6 etiam dat apparentiam hiatus intercedentis. [4] Qui cogitant (x)ex idea spatii, ut (o)faciunt omnes homines in mundo, illi non aliter percipiunt quam quod infernum sit longe distans ab homine, et quoque quod caelum; sed res aliter se habet; infernum et caelum sunt prope hominem, immo in homine, infernum in homine malo, et caelum in homine bono; quisque etiam in id infernum, vel in id caelum, 7 in quo fuit in mundo, post mortem venit; sed tunc mutatur status; infernum quod non perceptum in mundo, fit perceptibile, et caelum quod nec perceptum in mundo fit perceptibile, (m)caelum plenum omni felicitate, et infernum omni infelicitate;(n) quod caelum sit intra nos 8, docet Dominus apud Lucam, Regnum Dei intra vos est, xvii (x)21: apud Esaiam, Venientes e terra longinqua, ab extremitate caelorum, xiii 5; Jer. v 15: apud "Esaiam," (x)Audite, longinqui, quid fecerim, et cognoscite, propinqui, virtutem Meam, xxxiii 13: apud eundem, Dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae; educ populum (x)caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, xliii 6, 8, xlix 12: apud eundem, Attendite, insulae, ad Me; auscultate, populi e longinquo, xlix 1; Jer. xxxi 10: apud Jeremiam, [Ecce] vox clamoris filiae, populi Mei e terra longinqua, (x)Num Jehovah non in Zione? non rex ejus in ea? viii 19: apud eundem, Jehovah plantasti illos, et etiam radicati sunt; sed propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, xii 2: apud eundem, Deus e propinquo Ego, et non Deus e longinquo, xxiii 23; in his omnibus locis "longinquum" significat remotionem a bono. @1 seu$ @2 appercipiet$ @3 tempore et spatio$ @4 significet$ @5 potuerunt in repraesentativis rerum coelestium et Divinarum esse, nam in repraesentativis esse$ @6 qui status$ @7 illuc$ @8 in nobis$ @9 Eundem AIT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8919

#8919 "Et dixerunt ad Moschen": quod significet querimoniam, constat ex illis quae sequuntur in hoc versiculo, nam quae dixerunt sunt (x)querimoniae.

Arcana Coelestia 7
Passage 8920

#8920 "Loquere tu cum nobis": quod significet receptionem veri in forma accommodata cui sic oboedituros, constat ex significatione "loqui" quod sit influxus et communicatio, de quibus n. 2951, 3060, 4131, 5481, 5797, 6225, 7270, 8128, inde quoque est receptio, nam quod influit et communicatur, hoc recipitur; (d)et ex repraesentatione "Moschis," qui 1 loqueretur, quod sit verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ita medians inter Dominum et populum, de qua n. 8760, 8787, 8805, inde est quod "Moscheh" hic sit verum in forma accommodata. [2] Quod verum in forma accommodata 2 attinet, sciendum quod verum Divinum cum descendit per caelos ad homines, sicut descenderat Verbum, in via accommodatum sit omnibus tam qui in caelis sunt quam qui in terris; (d)sed verum Divinum prorsus in alia forma est in caelis quam in mundo; in caelis est qualis est sensus internus Verbi, in mundo qualis est sensus ejus in littera; immo in ipsis caelis in diversis formis 3 est, in alia 4 in intimo seu tertio caelo, in alia in medio seu secundo, et in alia in primo seu ultimo; forma veri Divini, hoc est, ejus perceptio, cogitatio, et enuntiatio, in intimo seu tertio caelo ita transcendit illam in medio seu secundo caelo ut (o)in hoc non capi possit, tam Divina et (x)supereminens est, continet enim innumera quae nec enuntiari possunt in secundo caelo; 5 constat e meris mutationibus status quoad affectiones quae amoris; forma autem veri Divini in medio seu secundo caelo transcendit similiter illam in primo seu ultimo caelo, et adhuc magis formam veri Divini in mundo; inde est quod quae in caelis illis enuntiantur sint talia quae nusquam aliqua mens humana percepit, nec aliqua auris audivit, ut ab experientia sciunt qui in caelum elevati sunt. [3] Qui hoc 6 non sciunt credunt quod in caelis non aliter cogitent et non aliter "loquantur" quam in terris, sed hoc credunt quia non sciunt quod interiora hominis in eminentiore statu sint quam exteriora, et quod cogitatio et (m)loquela illorum qui in caelis sit caelestis et spiritualis, at in terris naturalis, quarum differentia est 7 tanta ut verbis describi nequeat; (o)sed de loquelis illis videantur 8 n. 1634-1650, 1757-1759, 1876, 2157, 2472, 2476, 3342-3345, 4104, 4609 9, 5225, 5287, 6040, 6982, 7002, 7089, 7131, 7191, 7381, 8343, 8733, 8734.(n) [4] Ex his quoque patet quod nisi verum Divinum seu Verbum appareret in forma accommodata, non potuisset capi; si enim in eminentiore quam status perceptionis est, non caderet in intellectum, ita non in fidem; inde est quod verum Divinum datum sit homini, quale est Verbum in littera, nam si appareret quale est in caelo 10, nullus homo caperet, et 11 ad primam intuitionem et ad primam apperceptionem rejiceret, quoniam non caderet in talia quae sunt lucis naturalis; et insuper plenum arcanis foret 12, quae nequicquam intrare possent in aliquam ideam hominis, quia prorsus repugnant apparentiis et fallaciis quae (x)ex mundo per sensualia externa; ut taceantur arcaniora quae intus latent in arcanis (o)illis multiplici serie, nusquam expressibilia nisi per variationes et mutationes status lucis et flammae caelestis, per quas peragitur loquela et cogitatio angelica. @1 i haec$ @2 i et non accommodata$ @3 diversa forma$ @4 i forma etiam$ @5 i nam$ @6 haec$ @7 et quod differentia sit$ @8 videatur$ @9 i fin.$ @10 coelo altered to coeli$ @11 sed$ @12 et arcana forent$

Arcana Coelestia 7
Passage 8921

#8921 "Et ne loquatur cum nobis Deus": quod significet verum in forma non accommodata, constat ex illis quae praecedunt, nam per "Moschen" significatur verum Divinum infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ita medians inter Dominum 1 et populum, proinde verum Divinum in forma accommodata, ut nunc supra n. 8920 ostensum est; inde per "ne loquatur cum nobis Deus" significatur verum Divinum in forma non accommodata, nam [per] Deum hic intelligitur Dominus quoad Divinum Verum in caelo, (o)n. 8805, proinde ipsum Divinum Verum; quod etiam causa est quod dicatur "Deus," non Jehovah, nam in Verbo ubi Deus dicitur, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, at ubi Jehovah, intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4295, 4402, 7091, 7268, 7873, 8301, 8867. @1 Dominum i Deum altered to ***$

Arcana Coelestia 7
Passage 8922

#8922 "Ne forte moriamur": quod significet quod peritura sic vita caeli apud illos, constat ex significatione "mori" quod sit mori spiritualiter, de qua n. 6119, ita perire quoad vitam caeli; quod verum Divinum in forma non accommodata id faciat, constat ex illis quae mox supra n. 8920 ostensa sunt, nam verum in forma non accommodata, (o)quale est in caelo, transcendit captum, et quod transcendit captum, id non recipitur, et quod non recipitur 1 non influit in aliquam fidem, ita nec in vitam fidei, quae est vita caeli; homo enim regeneratur, hoc est, accipit vitam caeli per verum Divinum quod est fidei, n. 2046, 2063, 2189, 2979, 3155, 3876, 3877, 5893, 5912, 6247, 8635-8640, 8772. @1 i id$

Arcana Coelestia 7
Passage 8923

#8923 "Et dixit Moscheh ad populum": quod significet informationem, constat ex significatione "dicere," hic a Moscheh ad populum, quod sit informatio, nam quae dixit sunt informationis de ea re de qua questi sunt; similiter alibi per "dicere" significatur informatio, cum informantur de re quaestionis, ut n. 7769, 7793, 7825, 8041.

Arcana Coelestia 7
Passage 8924

#8924 "Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus": quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione "non timere," nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1, n. 8922, et ex significatione "tentare vos" quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per "tentare" significetur, est quia omnis tentatio (o)spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis; [2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum; [3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, (m)n. 840, 1661, (x)1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176;(n) ex his patet quod per "ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus" significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin., 8403, 8567. @1 de vita coeli quod peritura$ @2 i in vero et bono$

Arcana Coelestia 7
Passage 8925

#8925 "Et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et non peccetis": quod significet timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem, constat ex significatione "timoris Dei 1 "quod sit timor sanctus pro Divino, de qua sequitur, (o)ex significatione "facierum" quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, 5102, 5585, 5592, inde "timor Dei coram faciebus" est timor sanctus pro Divino in interioribus," et ex significatione "ne peccetis" quod sit conservatio vitae spiritualis, nam vita spiritualis per non peccare conservatur; peccare est facere et cogitare malum et falsum studio et ex voluntate, nam quae studio et 2 ex voluntate fiunt sunt talia quae egrediuntur ex corde et immundum reddunt hominem, Matth. xv 11, 17-19, consequenter quae (x)delent vitam spiritualem apud illum, videatur supra n. 8910. Quod timorem sanctum, qui significatur per "timorem Dei" in Verbo, attinet, sciendum quod timor ille sit amor, sed amor qualis est infantum erga parentes, parentum erga infantes, conjugum inter se, qui timent facere quicquam quod displicet, ita quod amorem aliquo modo laedit; talis timor insinuatur in amorem cum regeneratur homo, qui timor quia concordat cum amore, et inesse potest et actualiter inest seu unitus est amori, idcirco vocatur timor sanctus, et est timor peccandi seu faciendi contra praecepta, ita contra Dominum; sed timor ille differt apud unumquemvis secundum amoris quale et quantum; (x)videantur quae de illo ostensa sunt n. 2826, 3718, 3719, 5459, 7280, 7788. @1 i coram faciebus$ @2 seu$

Arcana Coelestia 7
Passage 8926

#8926 Vers. 18-20. Et stetit populus e longinquo, et Moscheh accessit ad caliginem ubi Deus. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ita dices ad filios Israelis, Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis. Non facietis cum Me deos argenti et deos auri, non facietis vobis. "Et stetit populus e longinquo" significat remotionem a veris internis: "et Moscheh accessit in 1 caliginem ubi Deus" significat conjunctionem usque veri boni spiritualis cum vero Divino: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem porro: "Ita dices ad filios Israelis" significat illos qui ab Ecclesia spirituali: "Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis" significat omnia Verbi per influxum a Divino per caelum: "non facietis cum Me deos argenti et deos auri" significat ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala: "non facietis vobis" significat quod sedulo cavendum. @1 ad T$

Arcana Coelestia 7
Passage 8927

#8927 "Et stetit populus e longinquo": quod significet remotionem a veris internis, constat ex significatione "stare e longinquo" quod sit remotio ab internis, de qua supra n. 8918.

Arcana Coelestia 7
Passage 8928

#8928 "Et Moscheh accessit in 1 caliginem ubi Deus": quod significet conjunctionem usque veri boni spiritualis cum vero Divino, constat ex (x)repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, proinde medians, de qua n. 8760, 8787, 8805, ita verum boni spiritualis, nam hoc est verum Divinum infra caelum in quo est Ecclesia spiritualis, quae repraesentatur per "filios Israelis"; hoc verum repraesentat Moscheh ut illius Ecclesiae caput, n. 7014 2; ex significatione "accedere" quod sit conjunctio, nam accedere ad Divinum est Ipsi conjungi; et ex significatione "caliginis" quod sit verum Divinum respective ad illos qui ab Ecclesia spirituali, tum respective ad populum illum cui Moscheh ut dux praeerat; quod verum Divinum his et illis sit "caligo," est causa quia non in aliqua luce sunt quoad vera Divina. [2] Quod primum concernit illos qui ab Ecclesia spirituali, credunt, qui ab 3 illa sunt, quod in luce sint; sed quod in obscuro, immo in caligine sint quoad verum Divinum, constat ex eo quod non ex aliqua perceptione interna sciant 4 quod Ecclesia dicit esse verum, sed solum ex eo quia Ecclesia ita dicit; hoc confirmant apud se sive falsum sive verum sit, et qui non in perceptione interna est de vero Divino, is in caligine est, seu quod idem, ei Divinum Verum caligo est; sit pro exemplo: qui ab Ecclesia spirituali sunt non sciunt nec scire volunt quod aliquis sensus internus Verbi sit; et si forte credituri sint, hoc non erit ex aliqua perceptione interna quod ita sit sed ex persuasione aliunde; [3] sit quoque pro exemplo: illi qui ab Ecclesia spirituali sunt dicunt fidem esse unicum salvationis medium, etiam absque charitate et ejus bonis; hoc credunt quia Ecclesia ita dicit, nec ad illam perceptionis lucem veniunt quod fides non sit nisi ubi charitas, et quod una sit alterius sicut conjux conjugis, proinde quod charitas sit essentiale Ecclesiae, quia est boni; inde quoque patet in quo obscuro seu in qua caligine est Ecclesia spiritualis; et quia in tali sunt, ideo Ecclesiam in tot Ecclesias dividunt quot sunt diversae doctrinae de veris quae fidei, quod non fieret si in luce forent; qui enim in luce est nusquam dubitat, minus negat, quod amor in Dominum et charitas erga proximum sint essentialia Ecclesiae, et quod super illis fundentur omnia vera quae sunt Verbi, proinde quae sunt fidei; similiter se habet cum reliquis quae ab hoc 5 pendent, et vocantur vera fidei; sed haec evidentius ostensa sunt n. 2708, 2715, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 6289, 6427, 6865, 6945, 7233; quod qui ab Ecclesia spirituali non perveniant ad primum limen sapientiae, seu ad primum lucis in quo sunt qui ab Ecclesia caelesti, n. 2718, 3833, 6500. [4] Quod Moscheh dicatur "intravisse in 6 caliginem" cum accessit ad Deum, altera causa est quia Moscheh ut dux repraesentabat populum Israeliticum et Judaicum, qui in tali caligine de veris internis fuit ut prorsus ea nesciverit 7, in externis enim omne cultus et omne Divinum posuit; inde est quod illis Divinum fuerit 8 caligo; nam cuivis notum est quod Divinum nusquam sit in caligine sed in luce, Divinum enim est ipsa lux; quapropter quod dicatur "caligo," est respective ad illos qui in nulla luce sunt, nam illis Divina Vera quae faciunt lucem caeli, non apparent aliter, non enim creduntur, immo negantur; et Divinum apparet unicuique secundum quale vitae et fidei ejus; proinde ut lux illis qui in luce sunt et ut caligo illis qui in caligine; quod populus Israeliticus et Judaicus talis fuerit, videatur n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, et quod Dominus super monte Sinai ei apparuerit in fumo, nube, et caligine, secundum quale ejus, n. (x)1861 fin., 6832, 8814, 8819. @1 ad T$ @2 7041 T$ @3 in$ @4 i num verum sit$ @5 illis$ @6 ad T$ @7 nesciverint$ @8 fuit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8929

#8929 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem porro, constat ex significatione "dicere" quod sit instructio, nam "dicere" 1 involvit quod sequitur, (o)hic instructionem, ut quoque alibi, 2 n. 6879, 6881, 6883, 6891, 7186, 7267, 7304, 7380, 8127. @1 i id$ @2 i ut$

Arcana Coelestia 7
Passage 8930

#8930 "Ita dices ad filios Israelis": quod significet illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, (x)7957, 8234, 8805.

Arcana Coelestia 7
Passage 8931

#8931 "Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis": quod significet omnia Verbi per influxum a Divino per caelum, constat ex significatione "e caelo loqui" cum a Jehovah ad illos qui ab Ecclesia, qui repraesentantur per "filios Israelis," (o)n. 8930, quod sit verum Divinum, seu Verbum a Divino per caelum, nam quod loquitur Jehovah est verum Divinum, ita Verbum quod in Ecclesia, et quod loquitur hoc transit per caelum. [2] Sciendum 1 quod caelum non sit in certo ac determinato aliquo loco, ita non secundum opinionem vulgarem in alto, sed caelum est ubi Divinum, ita 2 apud unumquemvis et in unoquovis qui in charitate et fide est, nam charitas et fides sunt caelum; quia sunt a Divino, ibi etiam habitant angeli 3; quod caelum sit ubi Divinum, hoc est, Dominus, patet ex eo quod mons Sinai, e quo Dominus locutus est, hic dicatur caelum; quae etiam causa est quod per "montem Sinai" significetur 4 caelum, unde Divinum Verum, n. 8805. [3] Quod omnia Verbi significentur, est quia Jehovah, seu 5 Dominus, nunc (x)coepit revelare Verbum quod generi humano pro doctrina et vita inserviret, primum per Moschen et postea per prophetas; ut itaque scirent quod Verbum a Divino per caelum esset, voluit Dominus Ipse descendere ac viva voce promulgare decem praecepta, et sic ostendere quod sequentia legis, hoc est, Verbi, similiter per influxum a Divino per caelum essent. @1 i est$ @2 etiam$ @3 quia ibi charitas et fides habitant$ @4 propterea etiam per montem Sinai significatur$ @5 hoc est,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8932

#8932 "Non facietis cum Me deos argenti et deos auri": quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione "facere deos" quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione "argenti" quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione "auri" quod sit bonum, et inde 1 in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at 2 in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur "facere illos cum Me," hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et 3 repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen (o)usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa 4; haec significantur per "facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri." [2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et (o)prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo 5 omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: (o)illi in forma externa erant 6 vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis (o)et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt 7 ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala. [3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa "erim" quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala. [4] In genere "dii argenti et auri" sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes (c)et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur 8 per "deos argenti et auri" in sequentibus (o) his locis: apud Esaiam, In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, ii 20, 21; (o)"talpae et vespertiliones" pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:" [5] apud eundem, In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, xxxi 7; "quae fecerunt manus" pro quae 9 ex propria intelligentia: apud eundem, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, xl 19; "sculptilia" pro illis quae ex proprio, n. 8869, "auro obducere" pro facere ut in (x)externa forma appareant bona, "catenas argenti conflare" pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod "aurum" sit bonum et "argentum" verum, videantur loca supra citata: [6] similiter apud Jeremiam, Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro 10 exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, x 3, 4: apud Hoscheam, (x)Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, xiii 2; "Ephraim" pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 "fusile ex argento" pro falso apparente ut vero, quare dicitur "in intelligentia sua," "opus artificum totum" pro (x)quod omne (o)per ratiocinia ex proprio: [7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, ii 19; "lignum" pro malo, "lapis" pro falso; "fixus auro et argento" pro apparentia boni et veri per applicationes: apud Danielem, Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, v 2-4, 23; "vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae 11 "repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, "bibere vinum" ex illis significabat 12 profanare per mala et falsa, quae sunt "dii auri (x)et argenti": [8] apud Davidem, Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. cxv 4, 5; Ps. cxxxv 15, 16; argentum et aurum, quae idola" pro falsis et malis, "opus manuum hominis" pro quod ex propria intelligentia 13: apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. vii 25, 26; argentum et aurum super sculptilibus" pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta. @1 d et i inde$ @2 sed$ @3 seu$ @4 talia$ @5 exempla$ @6 Before in forma$ @7 i , et tunc$ @8 i in sensu interno$ @9 quod$ @10 auro et argento IT$ @11 in Hierosolyma$ @12 significat$ @13 proprio$

Arcana Coelestia 7
Passage 8933

#8933 "Non facietis vobis": quod significet quod sedulo cavendum, constat ex eo quod iterum dicatur quod non faciendum; iteratio seu repetitio involvit omnino, seu quod sedulo cavendum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8934

#8934 Vers. 21-23. Altare humi facies Mihi, et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua, greges tuos, et armenta tua; in omni loco quo memoriam posuero nominis Mei, veniam ad te et benedicam tibi. Et si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud. Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo. "Altare humi facies Mihi" significat repraesentativum cultus in genere ex bono: "et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua significat cultum in specie secundum cujusvis statum vitae spiritualis: greges tuos et armenta tua" significat bona interna et externa: "in omni loco quo memoriam posuero nominis fidei" significat statum fidei in Dominum apud unumquemvis: "veniam ad te et benedicam tibi" significat praesentiam Divini tunc et influxum: "et si altare lapidum facias Mihi" significat repraesentativum cultus in genere ex veris: "non aedificabis illos caesos" significat quod non ex propria intelligentia: "quia si caelum tuum moveris super illo" significat si ex proprio: "et profanabis illud" significat quod tunc nullus cultus: "et non ascendes in gradibus super ad altare Meum" significat non elevationem ad interiora quae caelestia: "ut non reveletur nuditas tua super illo" significat ideam cogitationis de illis sic falsis plenam, quae tunc manifestabitur.

Arcana Coelestia 7
Passage 8935

#8935 "Altare humi facies Mihi": quod significet repraesentativum cultus in genere ex bono, constat ex significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum Domini, et inde cultus Ipsius, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, 4541, et ex significatione "humi" quod sit bonum; quod "humus" sit bonum, est quia per "humum" significatur Ecclesia quae in bono, n. 566, inde est quod Adam dictus sit ab humo, Gen. ii 7, iii 19, nam per illum significabatur homo Ecclesiae caelestis seu Ecclesia quae in bono, n. 478, 479. Sunt duo ex quibus fit cultus Domini, bonum et verum; cultus ex bono repraesentabatur per "altare ex humo," at cultus ex vero repraesentabatur per "altare ex lapidibus"; de utroque altari hic agitur; haec duo ex quibus fit cultus vocantur fides et charitas; cultus ex vero se refert ad fidem, et cultus ex bono ad charitatem. [2] Cum cultu ex fide et ex charitate, seu ex vero et ex bono, ita se habet: homo antequam regeneratus est, in cultu est ex vero, at cum regeneratus est, in cultu est ex bono, nam antequam homo regeneratus est, ducitur ille per verum 1 ad bonum, hoc est, per fidem ad charitatem sed cum regeneratus est, in bono est et inde in vero, hoc (o)est, in charitate est et inde in fide, n. 8516, 8539, (x)8643, 8648, 8658; hi bini cultus sunt qui repraesentantur per altaria ex humo et ex lapide. Quod altare sit principale repraesentativum cultus Domini, est quia super illo fiebant holocausta et sacrificia; et haec erant in quibus principaliter consistebat cultus Divinus gentis Hebraeae, et inde gentis Israeliticae (c)ac Judaicae, n. 923, 1343, 2180, 2805, 2807, (x)2830, 3519, 6905. @1 per verum ducitur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8936

#8936 "Et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua": quod significet cultum in specie secundum cujusvis statum vitae spiritualis, constat ex significatione "holocaustorum et sacrificiorum" quod sint Omnis cultus internus in genere, cum varietate secundum 1 varia genera caelestium et spiritualium, hoc est, boni quod amoris et veri quod fidei in Dominum, n. 922, 923, 2165, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, ita 2 secundum omnem statum vitae spiritualis in specie; inde erat quod tam varii generis sacrificia essent instituta ut praeter quotidiana, sabbatorum, festorum, noviluniorum, inaugurationum, sanctificationum, etiam pro omni reatu, peccato, mundatione, sanatione, partu; inde etiam erat quod secundum statum 3 varia genera animalium adhiberentur, prout boves, juvenci, agni, arietes, caprae, hirci, per quae in specie significabantur varia bona quae vitae spiritualis, [n. 1823, 2180, 3519.] @1 ac$ @2 et hoc$ @3 usum, tam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8937

#8937 "Greges tuos et armenta tua": quod significet bona interna et externa, constat ex significatione "gregum" quod sint bona interna, et ex significatione "armentorum" quod sint bona externa, de quibus n. 2566, 5913; quod per "greges" significentur bona interna, est quia ad greges pertinent agni, oves, haedi, caprae, arietes, hirci, per quos significantur talia quae sunt innocentiae, amoris caelestis et spiritualis in interno homine; et quod per "armenta" significentur bona externa, erat quia ad armenta pertinent boves, juvenci, vituli, per quos significantur talia quae sunt" boni et veri in externo homine; quid "boves" significabant 1, videatur n. 2180, 2566, 2781, quid "juvenci" et "vituli," n. 1824, 2830, quid "agni," n. 3519, (x)3994, 7840, quid "oves," n. 4169, quid "haedi" et "caprae," n. 3519, 4005, 4006, 4872, quid "arietes," n. 2830, 4170, et quid "hirci," n. 4169 fin., 4769. @1 significant$

Arcana Coelestia 7
Passage 8938

#8938 "In omni loco 1 quo memoriam posuero nominis Mei": quod significet statum fidei [in Dominum] apud unumquemvis, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 7381, ita omnis locus est status (x)unius cujusvis seu apud unumquemvis; quod sit status fidei, est quia "nomen Jehovae" significat omne in uno complexu per quod colitur Dominus, ita omnia fidei et charitatis, n. 2724, 3006, 6674; proinde "memoriam ponere nominis Jehovae Dei" est apud quem seu in cujus corde charitas et fides est a Domino. Secundum sensum litterae est quod sacrificaturi essent 2 holocausta et eucharistica, ita greges (o)suos et armenta sua in Hierosolyma, quae erat locus quem elegit Dominus ad cultum Sui, ita in quo posuit memoriam nominis Sui; sed secundum sensum internum non intelligitur locus, sed unusquisque homo apud quem fides et charitas, 3 nam per "locum" non significatur locus in sensu interno sed status, nec per "nomen" nomen sed fides et cultus, ita intelligitur homo qui in statu receptionis fidei est a Domino; praeterea in Hierosolyma, quae erat locus in quo Dominus per (x)holocausta et eucharistica colebatur, repraesentabantur omnia quae Ecclesiae; inde per Hierosolymam in Verbo, et 4 per Novam Hierosolymam in Apocalypsi, significatur Ecclesia Domini; et Ecclesia Domini est apud unumquemvis qui in statu receptionis charitatis et fidei est a Domino, ipse enim homo est Ecclesia, et plures (o)apud quos Ecclesia, faciunt Ecclesiam in communi; inde quoque patet quod per "in omni loco quo posuero memoriam nominis Mei" significetur status fidei apud unumquemvis. @1 i in IT$ @2 sacrificarent$ @3 etiam$ @4 i hoc est, apud quem memoria nominis Dei [or Domini],$

Arcana Coelestia 7
Passage 8939

#8939 "Veniam ad te et benedicam tibi": quod significet praesentiam Divini tunc et influxum, constat ex significatione "venire ad aliquem" cum dicitur a Jehovah, quod sit praesentia, ut quoque n. 5934, 6063, 6089, et ex significatione "benedicere" cum a Jehovah, quod sit donari fide et charitate, de qua n. 2846, 3406, 4981, 6091, 6099, 8674, ita quoque influere, nam fides et charitas a Domino apud hominem influunt; haec sunt benedictio in sensu interno, nam sunt quae hominem beatum et felicem reddunt in aeternum; ab homine cum in mundo vivit, benedictio vocantur quae (x)eum beatum et felicem reddunt in tempore, et sunt opes et honores; verum 1 non sunt temporaria quae in Verbi sensu interno intelliguntur, sed sunt aeterna ad quae "temporaria respective" nihili sunt, nam nulla ratio est inter temporarium et aeternum, ne quidem (o)aliquot milia aut (o)aliquot myriades annorum, nam haec finem habent, aeternum autem nullum; quapropter aeternum 2 Est, quod enim absque fine est, id Est, habet enim Esse a Divino, (o)quod Infinitum; Infinitum quoad tempus est Aeternum; at quod temporarium est, respective non Est, quia cum finitum est, non amplius est; inde quoque patet quod "benedictio" in (t)spirituali sensu sit quae in se habet Esse a Divino, ita quae sunt vitae aeternae, proinde quae sunt charitatis et fidei; [2] quod benedictio mundana 3 nihil sit respective ad benedictionem caelestem quae aeterna, (o)ita docet Dominus apud Matthaeum, Quid prodest homini si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? xvi 26; sed homo qui in mundanis et terrestribus est non capit hoc verbum, nam mundana et terrestria suffocant, (c)et faciunt ut ne quidem credatur quod vita aeterna sit; [3] at asseverare possum quod homo, ut primum moritur, in altera vita sit, (c)et (o)vivat spiritus inter spiritus, et quod tunc sibi et reliquis ibi appareat (o)prorsus sicut homo in mundo, (x)praeditus omni sensu interno et externo, n. 1881; proinde quod mors corporis sit modo abjectio talium quae inserviverant pro usu et functione in mundo, ac praeterea quod ipsa mors sit continuatio vitae, sed in alio mundo, qui inconspicuus est coram oculis corporis terrestris, sed conspicuus ibi in luce quae millies excedit lucem meridianam mundi; hoc quia scio a tot annorum viva experientia adhuc continuata, ideo id assevero; loquor adhuc et locutus sum paene cum omnibus quos notos habui in mundo, ac mortui sunt, cum quibusdam post binos aut tres dies ab obitu; plerique illorum indignati sunt (o)valde quod non crediderint aliquid vitae mansurae post mortem; cum illis locutus sum non per diem sed per menses et annos, et quoque datum est videre status vitae illorum succedaneos seu progredientes vel ad infernum vel ad caelum; quare qui vult felix esse in aeternum, sciat et credat quod victurus sit post mortem, id cogitet et ejus recordetur, nam 4 veritas est; sciat etiam et credat quod Verbum sit unica doctrina quae docet quomodo victurus est homo in mundo ut in aeternum felix sit. @1 quae autem beatum et felicem reddunt hominem quoad tempus, sunt opes et honores, quae ab homine in mundo per benedictionem intelliguntur, sed$ @2 d aeternum i hoc$ @3 i, quae temporaria,$ @4 i ipsa$

Arcana Coelestia 7
Passage 8940

#8940 "Et si altare lapidum facias Mihi": quod significet repraesentativum cultus in genere ex veris, constat ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum cultus Divini in genere, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, et ex significatione "lapidum" quod sint vera, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8609. Est cultus Domini ex bono, et est ex vero; cultus Domini ex bono repraesentabatur per "altare ex humo," et cultus ex vero per altare ex lapide"; de uno et altero cultu videatur supra n. 8935. Quia "altare ex lapide" significabat cultum ex vero, idcirco mandatum erat ut tale altare erigeretur cum primum transirent Jordanem et venirent in terram Canaanem, et super illo scriberentur praecepta legis, hoc est, vera Divina e caelo, (m)nam per decem praecepta (x)significantur omnia vera Divina in summa;(n) de altari illo 1 ita apud Moschen, Cum transiveris Jordanem, eriges tibi lapides magnos, et incrustabis eos calce; deinde scribes super illos omnia verba Legis: post aedificabis ibi altare Jehovae Deo tuo, altare lapidum, super quos non impelles ferrum; ex lapidibus integris aedificabis altare Jehovae Dei tui, et facies ascendere super eo holocausta et eucharistica; et scribes super lapides altaris verba Legis probe exprimendo, Deut. xxvii 1-8; Jos. viii 30-32; [2] quod scriberentur verba Legis super lapidibus (o)altaris, erat causa quia per "lapides" significabantur vera, et per "altare lapidum" cultus ex veris; (m)illa etiam causa fuit quod decem praecepta, (x)quae significabant Divina Vera in complexu, inscripta fuerint tabulis lapideis;(n) quod id 2 fieret ut primum transiverunt Jordanem, erat causa quia Jordanes, (x)qui a parte deserti erat terminus terrae Canaanis primus et ultimus, significabat 3 introductionem in Ecclesiam seu caelum, quae fit per cognitiones veri et boni, ita per vera ex Verbo, n. (x)4255; omnes enim fluvii qui erant termini illius terrae significabant prima et ultima regni Domini, n. 4116, 4240. Per "lapides altaris" etiam significatur vera fidei apud Esaiam, Removebit peccatum cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, xxvii 9; ibi de vastatione Ecclesiae; "lapides altaris sicut lapides calcis dispersi" pro quod ita vera fidei quae cultus. Quod altaria in genere attinet, erant illa ex humo, ex lapidibus, ex aere, ex ligno, et quoque ex auro; ex aere, ligno, et auro, quia haec significabant bonum; de altari ex aere, videatur Ezech. ix 2; de altari ex ligno, Ezech. xli 22; et de altari ex auro, quod erat altare suffitus, 1 Reg. vi 22, vii 48; Apoc. viii 3; quod [aes] significet bonum, videatur n. 425, 1551, quod lignum, n. 643, 2784, (x)2812, 3720, 8354, tum quod aurum, n. 113, 1551, 1552, 5658. @1 quo altari$ @2 hoc$ @3 etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8941

#8941 "Non aedificabis illos caesos": quod significet quod non ex propria intelligentia, constat ex significatione "lapidum caesorum" quod sint talia quae ex propria intelligentia, "lapides" enim sunt vera, n. 8940, et illos secare seu aptare, est vera seu talia quae veris similia sunt excludere aut fingere ex proprio, seu ex propria intelligentia; quae enim ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur aut finguntur vitam habent ex homine, quae vita est nulla vita, nam proprium hominis non est nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 5660, 5786, 8480; at (x)quod non ex proprio sed ex Divino, id vitam in se habet, nam a Divino est omnis vita; agitur hic de cultu Domini ex vero, nam is cultus per "altare lapidum" significatur, n. 8940. [2] Vera ex quibus colendus est Dominus non nisi quam ex Verbo sumenda sunt, nam in singulis ibi 1 est vita a Divino; quando vera ex proprio sumuntur, spectant illa et pro fine habent dignitatem et eminentiam super omnes in mundo, et quoque possessiones terrae ac opulentiam super omnes, quare in se habent amorem sui et mundi ita omnia mala in complexu, n. 7488, 8318; at vera quae ex Verbo spectant et pro fine 2 habent vitam aeternam, et in se habent amorem in Dominum et amorem erga proximum, ita omnia bona in complexu; quando vera ex proprio seu (o)ex propria intelligentia excluduntur, dominantur illa super vera quae a Divino, nam applicantur haec ad confirmanda illa 3; cum tamen contrarium erit, quod nempe vera a Divino dominatura sint, et quae ex propria intelligentia servitura. Quae ex proprio seu ex propria intelligentia, dicuntur vera, sed non sunt vera, modo apparent ut vera in externa forma, nam per applicationes ex sensu litterali Verbi et per ratiocinia reddantur veris similia; in interna autem forma sunt falsa; quaenam et qualia sunt illa, videatur supra n. 8932. 4 [3] Sunt in mundo bina religiosa quae sunt ex propria intelligentia 5; unum in quo amor sui et mundi omne est; hoc religiosum in Verbo vocatur Babel; est intus profanum ex amore sui et mundi, et extus est sanctum ex Verbo, quod applicuerunt ad confirmandum; alterum (o)religiosum est in quo lumen naturae omne est; qui in illo sunt nihil agnoscunt pro vero quod non capiunt; quidam ex hoc religioso agnoscunt Verbum, sed applicant ad confirmandum, ita ad serviendum; quidam (o)autem non agnoscunt Verbum, sed hi Divinum ponunt in natura 6, nam lumen eorum quia est naturae, in naturam cadit, nec illustrari potest a luce caeli, quia Verbum, unde omnis illustratio, rejiciunt; qui ex hoc aut illo religioso sunt in inferno sunt, quia 7 expertes vitae (m)caelestis sunt quam nec recipere possunt quia rejecerunt Verbum 8; et qui eorum applicuerunt Verbum ad confirmandum, Verbum nihili fecerunt in corde, sed quia valuit auctoritate in vulgo, usi sunt eo pro illo servitio ut figmenta ex propria intelligentia per id valerent 9.(n) Ex his constare potest quid in sensu spirituali significat quod altare non ex lapidibus caesis aedificandum esset. [4] Per "lapidem caesum" etiam significatur id quod ex propria intelligentia in sequentibus locis": apud Esaiam, Ut cognoscant populus Ephraim, et habitator Samariae, propter elationem et superbiam cordis, dicendo, Lateres ceciderunt, et lapide caeso aedificabimus, ix 8, 9 [A.V. 9, 10]: apud Jeremiam, Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas; circumsepsit vias meas lapide caeso, semitas meas evertit, Threni iii 8, 9: apud Amos, Quoniam conculcatis attritum, et onus frumenti rapitis ab eo, domos lapidis caesi aedificabitis, sed non habitabitis in iis, v 11; ibi "lapis caesus" pro talibus in rebus fidei quae ex propria intelligentia. [5] Quia illa 10 per "lapidem caesum" significabantur, idcirco altare primo exstructum in terra Canaane (m)a filiis Israelis postquam 11 transiverunt Jordanem, (c)a lapidibus non caesis exstructum est, nam per "transitum super Jordanem" repraesentabatur introductio in regnum Domini, quae fit per vera fidei 12; de (c)illo altari ita apud Joschuam, Aedificavit Jehoschua altare [Jehovae] Deo Israelis in monte Ebal, quemadmodum praecepit Moscheh servus Jehovae filiis Israelis, Altare lapidum integrorum super quos non moverat ferrum viii 30, 31;(n) (o)Deut. xxvii 1-8. [6] Templum Hierosolymae pariter 13 ex lapidibus integris non caesis aedificatum est, de quo ita in Libro Primo Regum, Quoad ipsam domum, cum aedificaretur, lapide integro, prout allatus, aedficata est; nam malleus aut (x)securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo cum aedificaretur, vi 7; per "templum" enim Domini 14 repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; quod 15 Dominus per templum repraesentatus sit, docet Ipse, Joh. ii 19, 21, 22, et quod quoad Divinum Verum, erat quia id ibi docebatur; quare etiam aedificatum est ex lapidibus, nam per "lapides" significabatur Divinum Verum 16, n. 8940; inde etiam Ipse Dominus vocatus est "Lapis Israelis," n. 6426. [7] Ex his 17 nunc patet quid lapis altaris, ut et 18 quid lapis templi significabat, tum quid quod lapides integri essent, et non caesi, quod nempe religio formanda sit a veris ex Domino, ita ex Verbo 19, et non ex propria intelligentia. Quae ex propria intelligentia (o)sunt, ita quoque describuntur apud Esaiam, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud: et catenas argenti conflat; artificem intelligentem quaerit ad praeparandum sculptile, xl 19, 20; "sculptile" pro religioso quod ex proprio, quod datur adorandum sicut Divinum, n. 8869, "artifex" pro illis qui ex proprio excludunt et fingunt; ut appareant veris 20 similia, describitur per quod "auro obducat illud, [et] catenas ex argento conflet, 21 artificem intelligentem quaerat": [8] apud eundem, Formatores sculptilis omnes vanitas; omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi: fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui: (m)(x)fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi; facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo,(n) xliv (x)9, 11-13; etiam hic describitur religiosum quod ex propria intelligentia: similiter apud Jeremiam, Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus 22 manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud; clavis et malleis firmat, x 3, 4: et quoque apud Hoscheam, Nihilominus nunc addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento; in intelligentia sua idola, opus artificum totum, xiii 2. Religiosum quod ex propria intelligentia excluditur et non ex Verbo, intelligitur in sensu interno per "idola, deos alienos," per "fusilia," et per "sculptilia," nam quae ex proprio non aliud sunt; sunt enim in se mortua, et quoque adorantur sicut viva. @1 Verbi$ @2 After habent$ @3 i, ita serviunt Divina$ @4 In A this sentence was written on a separate sheet which has not been preserved.$ @5 proprio$ @6 naturam faciunt Divinum$ @7 qui ex hoc religioso sunt, et qui ex illo, extra coelum sunt et in inferno, nam$ @8 i unde vita$ @9 proprium per id valeat$ @10 talia$ @11 cum$ @12 i, nam ea docebunt$ @13 Pariter etiam Templum Hierosolymae$ @14 Hierosolymae$ @15 i Ipse$ @16 per quos Verum Divinum significabatur$ @17 inde$ @18 tum$ @19 ex Veris e Verbo, ita ex Veris ex Domino$ @20 i ex bono$ @21 i et IT$ @22 The remainder of this chapter in A has not been preserved.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8942

#8942 "Quia si caelum tuum moveris super illo": quod significet si ex proprio, constat ex significatione "caeli" quod sit verum fictum, ita ex proprio; caelum enim est ferrum per quod lapides secantur et aptantur in formam; hic itaque est proprium hominis, nam hoc aptat ut illa quae religionis erunt appareant in forma veri; pro caelo alibi dicitur ferrum, alibi securis, ut Deut. xxvii 5; Jos. viii 30, 31; i Reg. vi 7; Esai. xliv 10, 11 [, 12]; Hos. [xiii 2; Jer.] x 3, 4; et per illa instrumenta significantur talia quae propriae intelligentiae sunt et fingunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8943

#8943 "Et profanabis illud": quod significet quod tunc nullus cultus, constat ex significatione "profanare" quod sit facere ut non sit aliquis cultus; quod enim ex propria intelligentia est, hoc in se expers vitae est, immo spiritualiter mortuum, nam proprium hominis non est nisi quam malum; quapropter si ex eo fit cultus Divinus, is cultus non aliud est quam sicut cultus idoli, sculptilis seu fusilis, in quibus non spiritus, hoc est, non vita; at quod ex Verbo est, id solum pro cultu Divino inservit, est enim id in se vinum; intus enim in singulis Verbi est sensus spiritualis, qui agit de regno Domini, et intus in illo sensu est Divinum, nam Verbum in intimo suo sensu agit de solo Domino; inde est sanctitas et vita Verbi, et non aliunde; Verbum est sicut Divinus homo, sensus litteralis est ejus quasi corpus, at sensus internus est ejus quasi anima; inde patet quod vivat sensus litteralis per sensum internum. Apparet sicut sensus litteralis evanescat seu moriatur per sensum internum; sed contrarium est, non evanescit, minus moritur, sed per sensum internum vivit. Ex his nunc constat quod ex illis quae sunt Verbi, existat cultus vere Divinus et nullatenus ex illis quae sunt intelligentiae propriae; inde est quod per "si moveris caelum super altari, profanabis illud" significetur, si non ex Verbo, sed ex propria intelligentia finxeris talia quae (x)cultus Divini erunt, quod nullus cultus sit.

Arcana Coelestia 7
Passage 8944

#8944 Creditur in mundo quod homo ex naturae lumine, ita absque revelatione, scire possit plura quae religionis sunt, sicut quod Deus sit, quod Ille colendus, et quoque quod amandus, tum quod homo victurus sit post mortem, et plura alia quae ab illis pendent, et tamen ea sunt quae ex propria intelligentia; sed instructus sum per multam experientiam quod homo ex se prorsus nihil sciat de Divinis, et de illis quae vitae caelestis ac spiritualis sunt, absque revelatione; homo enim nascitur in mala amoris sui et mundi, quae sunt talia quae praecludunt influxum e caelis et aperiunt influxum ab infernis, ita quae occaecant hominem et ponunt in negativo quod Divinum sit, quod caelum et infernum, quodque vita post mortem; hoc patet manifeste ex eruditis orbis qui lumen suae naturae per scientias evexerunt supra lumen aliorum; quod hi prae aliis negent Divinum et pro Divino agnoscant naturam, notum est, et quoque quando ex corde et non ex doctrina loquuntur, quod negent vitam post mortem, tum caelum et infernum, consequenter omnia quae fidei sunt, quae vocant vincula pro vulgo; inde patet quale est lumen naturae absque revelatione; ostensum quoque est quod plures qui Theologiam Naturalem scripserunt, et ex lumine suae naturae dextre confirmaverunt illa quae doctrinae Ecclesiae suae fuerunt, in altera vita prae reliquis corde eadem negent, et quoque ipsum Verbum, quod prorsus destruere conantur, nam in altera vita corda loquuntur; ostensum quoque est quod iidem nihil influxus e caelo possint recipere sed solum ab infernis; inde patuit quale lumen naturae est absque revelatione, proinde quale id quod ex propria intelligentia. 2 Sed duo obvenerunt quae de ea re mentem in dubio ponebant; primum, quod antiqui qui gentiles, usque noverint quod Divinum sit, quod Hoc colendum, quodque homo quoad animam immortalis sit; alterum, quod etiam illa sciant plures gentes hodie apud quas nulla revelatio; sed quod antiquos concernit, illi non ex lumine suae naturae id sciverunt sed ex revelatione quae usque ad illos ab Ecclesia emanavit; Ecclesia enim Domini ab antiquissimis temporibus fuerat in terra Canaane, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516; inde emanaverunt talia quae cultus Divini erant ad gentes circumcirca, et quoque ad Graecos vicinos, et ab his ad Italos seu Romanos; inde his et illis cognitiones de summo numine, et de immortalitate animae, de quibus eruditi illorum scripserunt. 3 Quod attinet gentes hodie quae etiam sciunt quod Divinum sit et quod vita post mortem, id non habuerunt ex lumine naturae suae sed ex religioso quod ab antiquis temporibus traxerunt, quod fundatum est super talibus quae per varias vias emanaverunt ab Ecclesia, ubi revelatio; hoc ex Divina Domini Providentia fuit; et quoque qui illorum ex religioso suo agnoscunt Divinum super omnia et ex religioso suo praestant charitatis officia proximo, quod in altera vita, cum instruuntur, recipiant vera fidei, et salventur, n. 2589-2604.

Arcana Coelestia 7
Passage 8945

#8945 "Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum": quod significet non elevationem ad interiora quae caelestia, constat ex significatione "ascendere per gradus" quod sit elevare se ad superiora seu ad interiora; sive dicas interiora sive superiora, idem est, nam interiora apparent sicut superiora, n. 2148, 3084, 4210, 4599; et ex significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777, 2811; ita 1 "ascendere in gradibus super ad altare Meum" est se elevare ad Dominum, proinde ad interiora quae caelestia, nam Dominus praesentior est in interioribus; caelestia dicuntur quae in intimo caelo, spiritualia autem quae in medio; caelum enim distinctum est in bina regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale; qui in regno caelesti sunt in intimo seu tertio caelo sunt, ita proximi Domino; qui enim ibi sunt in amore in Dominum sunt, et in innocentia, proinde in sapientia prae omnibus reliquis; at qui in regno spirituali sunt in medio seu secundo caelo sunt, ita remotiores a Domino; qui ibi sunt in charitate erga proximum sunt, et per charitatem apud Dominum; de binis illis regnis et de illorum differentia, videatur n. 2048, 2088, 2227, 2507, 2669, 2708, 2715, 2718, 3235, 3246, 3374, 3887, 4448, 4585, 4938, 4939, 5113, 5922, 6367, 6435, 7877. 2 Paucis explicandum est quomodo se habet cum elevatione versus interiora, ita ad caelestia, quae significantur per "ascendere in gradibus super ad altare": non conceditur alicui in altera vita altius in caelum elevari quam ad gradum boni in quo est, nam si altius, tunc manifestantur spurca ejus, hoc est, mala amorum ejus et falsa inde; quo enim interius est, eo purius et sanctius est in caelo; qui in impuriore statu sunt, illi tenentur in sphaera inferiore ubi impura non percipiuntur nec apparent, sunt enim in bono crassiore et in vera obscuriore. 3 Quandoque evenit quod qui in caelum veniunt cupiant venire in caelum interius; credunt quod sic fruituri majore gaudio; ut cupido illa quae inhaeret auferatur, elevantur etiam in caelum interius; sed cum eo veniunt, tunc incipiunt angi ex malis amorum suorum, quae tunc ad perceptionem veniunt, et quoque fiunt deformes ex falsis quae ex malis apud illos; his perceptis ex interiore caelo se dejiciunt; et non prius ad statum tranquillum et pacificum quam cum in stationem suam priorem, redeunt; haec sunt quae significantur per quod "non (x)ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo." 4 Similiter se habet cum illis qui infra caelum sunt; illi si antequam praeparati cupiunt ascendere in caelum, cum illuc elevantur, sentiunt cruciatum paene infernalem et apparent sibi sicut cadavera; laborat etiam ipsa vita apud illos, sicut vita apud illos qui in agone mortis sunt; quare se praecipites inde dejiciunt, et postea non amplius cupiunt ascendere supra statum vitae in qua sunt. 5 Sciendum est quod in altera vita nemini caelum a Domino negetur: et quod admitti queant quotcumque volunt; (caelum consistit ex societatibus angelorum, qui in bono amoris erga proximum et amoris in Dominum) in talium societates intromittuntur cum in caelum; sed cum sphaera vitae eorum, hoc est, cum vita amoris illorum, non concordat, tunc fit conflictus, inde angor illis et dejectio; ita instruuntur de vita caeli et de suaemet vitae statu respective, tum de eo quod caelum non sit alicui per quod recipiatur aut intromittatur prout communis opinio est in mundo, ut et quod homo per vitam in mundo talis fiet ut possit cum illis esse qui in caelo sunt; 2sed videantur quae de his ab experientia prius dicta et ostensa sunt, n. 3938, 4225, 4226, 4299, 4674, 5057, 5058, 7186, 7519, 8794, 8797. Haec sunt quae significantur per hoc statutum quod "non in gradibus ascendent super ad altare, ne reveletur nuditas 3sua super eo"; tum per simile Exod. xxviii 42, 43. "Ascendere in gradibus" dicitur ex causa quia elevatio ad interiora 6 apparet in mundo spirituum, ubi caelestia et spiritualia sistuntur in formis mundanarum similibus, sicut ascensus per gradus; hoc repraesentativum datum est saepius videre; inde quoque erat quod Jacobo in somno visi sint angeli ascendere ad Dominum per gradus scalae, Gen. xxviii 12; ideo quoque per "gradus" in Verbo significatur ascensus ad superiora, hoc est, interiora, ut apud Ezechielem xl 6, 22, 26, 31, 34; et apud Amos, Dominus Jehovih Zebaoth aedificat in caelis gradus suos, ix 6. @1 i per IT$ @2 Before qui I$ @3 tua IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8946

#8946 "Ut non reveletur nuditas tua super illo": quod significet ideam cogitationis de illis sic falsis plenam, quae tunc manifestabitur, constat ex significatione "nuditatis" quod sit destitutum veris, de qua n. 5433, ita idea cogitationis falsis plena, et ex significatione "revelari" quod sit manifestari. Quomodo cum hoc se habet, mox supra n. 8945 explicatum est, quod nempe homo, spiritus, seu angelus, appareat qualis est quoad utramque vitam, quoad vitam cogitationis de veris, et quoad vitam voluntatis de bonis, si interius in caelum elevatur; nam quo interius in caelis, eo purius bonum et purius verum; ne itaque appareant falsa quae cogitationis et mala quae voluntatis, sed abscondantur, ideo tenentur in inferioribus, ubi in obscuriore luce sunt respective. Ex his quoque constare potest quid intellectum fuit per quod "nemo possit videre Jehovam et vivere," nam Jehovah est purus amor, et ab Ipso est pura lux, in illis videri est perire; idcirco etiam ipsi angeli in caelo nube teguntur, n. 6849, et idcirco omnes qui in inferno, obvelantur densis nimbis, n. 3340, 8137, 8138, 8814, 8819, nam nimbi sunt falsa. De Spiritibus et Incolis Planetae Saturni

Arcana Coelestia 7
Passage 8947

#8947 Spiritus ex illa tellure, et quoque ipsa tellus, apparet antrorsum ad insignem distantiam, in plano inferioris partis genuum; et cum aperitur illuc oculus, in conspectum venit multitudo spirituum, qui omnes sunt ex illa tellure; conspiciuntur ab hac telluris istius parte, et ad dextram.

Arcana Coelestia 7
Passage 8948

#8948 Datum etiam est cum illis loqui, et inde cognoscere quales sunt respective ad alios; sunt probi et sunt modesti; et quia se parvos aestimant respective, ideo quoque in altera vita apparent parvi, nam ibi apparentia cujusvis est secundum animum ejus et secundum vitam.

Arcana Coelestia 7
Passage 8949

#8949 In cultu sunt perquam humiles, nam in illo se pro nihilo aestimant; colunt Dominum nostrum, et Ipsum pro Unico Deo agnoscunt; Dominus enim apparet quandoque illis qui in tellure illa sub forma angelica, et sic ut homo; et tunc Divinum elucet ex facie et afficit animum. Incolae etiam, tum ad aetatem perveniunt, loquuntur cum spiritibus a quibus instruuntur de Domino, et quomodo colendus, tum quomodo vivendum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8950

#8950 Spiritus illius telluris, quando aliqui illos volunt seducere et a fide in Dominum abstrahere, aut ab humiliatione erga Ipsum et a probitate vitae, dicunt se mori velle; apparent tunc in manibus illorum parvi cultri per quos pectora sua percutere velle videntur; cum interrogantur cur ita faciunt, dicunt quod potius mori velint quam abduci a Domino. Spiritus nostrae telluris quandoque irrident illa, et infestant interrogationibus cur ita faciunt; sed tunc respondent, se probe scire quod semet non interimant sed quod hoc solum apparentia sit effluens ex voluntate animi illorum, quod potius mori velint quam abstrahi a cultu Domini.

Arcana Coelestia 7
Passage 8951

#8951 Sunt quoque in tellure illa qui lumen nocturnum, quod magnum est, vocant Dominum; sed illi separantur a reliquis et inter illos non tolerantur. Lumen illud nocturnum, ex magno illo cingulo, quod ad distantiam ambit tellurem illam, et a lunis quae satellites Saturni vocantur, effunditur.

Arcana Coelestia 7
Passage 8952

#8952 Interrogati sunt de magno illo cingulo, quod e nostra tellure apparet se elevare supra horizontem planetae istius, et variare situs; dicebant quod id illis non appareat ut cingulum sed solum ut niveum in caelo varia directione.

Arcana Coelestia 7
Passage 8953

#8953 Incolae et spiritus illius telluris refeqt id in homine quod medium est inter sensum spiritualem et sensum naturalem, at recedunt a naturali et accedunt ad spiritualem. Inde est quod spiritus illi sibi videantur saepe auferri aut rapi in caelum, ac postea remitti, ita alternis; nam quicquid sensus spiritualis est, hoc in caelo est; at quicquid sensus naturalis est, hoc infra caelum est.

Arcana Coelestia 7
Passage 8954

#8954 Non ibi urbes nec regna sunt, sed vivunt distincti in familias, unaquaevis familia separata ab alia, ita vir et uxor cum suis liberis; hi cum conjugia jungunt, separantur a domo parentum nec eam amplius curant; quapropter spiritus ex illa tellure apparent bini et bini.

Arcana Coelestia 7
Passage 8955

#8955 Omnes in illa tellure, secus ac in nostra, sciunt quod victuri sint post mortem; quapropter etiam corpora sua nihili faciunt, modo quantum propter vitam, quam dicunt permansuram et servituram Domino; ideo quoque corpora mortuorum non sepeliunt, sed projiciunt et tegunt ramis arborum e silva.

Arcana Coelestia 7
Passage 8956

#8956 De victu et vestitu etiam parum solliciti sunt, vescuntur fructibus et leguminibus varii generis quae tellus eorum producit; et vestiuntur leviter, nam crassa cute seu tunica quae repellit frigus, cincti sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8957

#8957 Continuatio de spiritibus et incolis telluris Saturni ad finem capitis sequentis.