Arcana Coelestia – Exodus, caput 21
Arcana Coelestia 7
Passage 8958
#8958 Qui regenerantur tentationes subeunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8959
#8959 Tentationes sunt pugnae spirituales apud hominem, nam sunt pugnae inter malum quod in illo ab inferno et inter bonum quod in illo a Domino.
Arcana Coelestia 7
Passage 8960
#8960 Tentatio inducitur a malis spiritibus qui apud hominem in ejus malis et falsis habitant; hi excitant mala ejus et incusant eum, at angeli a Domino qui in ejus bonis et veris habitant evocant vera fidei quae apud ipsum et defendunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8961
#8961 In tentationibus agitur de (x)dominio mali quod apud hominem ab inferno et boni quod apud illum a Domino; malum quod dominari wlt est in naturali seu externo homine, at bonum est in spirituali seu interno; indc est quod etiam in tentationibus agatur de dominio unius super alterum; si malum vincit tunc naturalis homo dominatur super spiritualem, si bonum vincit tunc spiritualis homo dominatur super naturalem.
Arcana Coelestia 7
Passage 8962
#8962 Pugnae illae fiunt per vera fidei quae ex Verbo; ex illis pugnabit homo contra mala et falsa; si ex illis quam ex illis, non vincit quia in aliis non est Dominus.
Arcana Coelestia 7
Passage 8963
#8963 Quia pugna fit per vera fidei quae ex Verbo, idcirco homo non prius in pugnam admittitur quam cum in veri (c)et boni cognitionibus est, et inde aliquam vitam spiritualem adeptus est; quapropter pugnae illae non prius apud hominem existunt quam cum is aetate adoleverat.
Arcana Coelestia 7
Passage 8964
#8964 Qui non habet apud se vera fidei ex Verbo per quae pugnet, ita qui non habet aliquam vitam spiritualem in se ex illis, is non admittitur in aliquam pugnam, 1quoniam succumbit; et si homo succumbit, fit status ejus post tentationem pejor statu ejus ante illam; quippe malum tunc acquisivit sibi potentiam super bonum, et falsum super verum. @1 nam$
Arcana Coelestia 7
Passage 8965
#8965 Quia hodie fides rara est, est enim Ecclesia in suo fine, idcirco pauci hodie aliquas tentationes spirituales subeunt; inde est quod vix sciatur quid sunt et ad quid conducunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8966
#8966 Tentationes conducunt ad confirmanda vera fidei, tum ad implantanda illa, et ad insinuanda in voluntatem, ut fiant bona charitatis; homo enim, ut prius dictum est, pugnat ex veris fidei contra mala et falsa, et quia tunc mens ejus est in veris, cum vincit, confirmat se in illis ac implantat ea; et quoque mala et falsa quae impugnarunt, pro hoste habet et a se rejicit. Per tentationes etiam concupiscentiae, quae sunt amorum sui et mundi, domantur, et homo humiliatur; ita aptus (x)redditur ad 1recipiendum vitam caeli a Domino, quae vita est vita nova qualis est regenerato. @1 recipiendam$
Arcana Coelestia 7
Passage 8967
#8967 Quia per tentationes confirmantur vera fidei et implantantur bona charitatis, et quoque domantur concupiscentiae mali, sequitur quod per tentationes dominium acquiratur spirituali seu interno homini 1super naturalem seu externum, ita bono quod charitatis et fidei 1super malum quod amoris sui et mundi. Quo facto, homini fit 2illustratio, et perceptio quid verum et quid bonum, tum quid malum et falsum; et inde intelligentia et sapientia quae postea indies crescunt. @1 supra$ @2 illustratio et perceptio IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8968
#8968 (t)Homo cum per vera fidei introducitur ad bonum charitatis, tunc tentationes subit, at cum in bono charitatis est, cessant tentationes, tunc enim in caelo est.
Arcana Coelestia 7
Passage 8969
#8969 In tentationibus pugnare debet homo contra mala et falsa sicut ex se, sed usque credet quod ex Domino; si non credit id in ipsa tentatione, quia tunc ei obscurum est, usque credet post illam. Si homo post tentationem non crediderit quod Dominus solus pugnaverit pro illo et vicerit pro illo, tunc tentationem modo externam subiverat, quae tentatio non alte penetrat nec aliquid fidei et charitatis irradicat. EXODOS CAPUT XXI @1 Exodi$ 11. Et haec judicia quae pones coram illis. @1 see Apendix Volume$ 12. Cum emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit ad liberum gratis. @1 externae Ecclesiae homo in m beside v 2 and v 3, internae Ecclesiae beside v 4, and moralis homo beside v 5 and v 6.$ 3. Si in corpore suo venerit, in corpore suo exibit; si dominus mulieris ille, et exibit mulier illius cum illo. 4. Si dominus ejus dederit ei mulierem, et pepererit ei filios aut filias, mulier et nati hujus erit domino ejus, et ille exibit in corpore suo. 5. Et si dicendo dixerit servus, Diligo dominum meum, mulierem meam, et liberos meos, non exibo liber. 6. Et adducet illum dominus ejus ad DEUM, et adducet illum ad januam vel ad postem, et perforabit dominus ejus aurem ejus subula, et serviet illi in perpetuum. 7. Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam, non exibit secundum exire servorum. 8. Si mala in oculis domini sui, ut non desponset eam, et redimatur; populo alienigenae non potestatem habebit vendendi eam; perfide agendo illum in eam. 9. Et si filio suo desponsaverit eam, secundum judicium filiarum faciet ei. 10. Si alteram acceperit sibi, victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale ejus non diminuet. 11. Et si tria haec non fecerit ei, et exibit gratis nullo argento. 12. Percutiens virum et moriatur, moriendo morietur. 13. Et qui non insidiatus est, et DEUS occurrere fecerit ad manum illius, et ponam tibi locum quo fugiat illuc. 14. Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum ad occidendum illum dolo, a cum altari Meo sumes illum ad moriendum. 15. Et percutiens patrem suum et matrem suam, moriendo morietur. 16. Et furans virum et vendens illum, et inventus fuerit in manu illius, moriendo morietur. 17. Et maledicens patri suo et matri suae, moriendo morietur. 18. Et cum litigaverint viri, et percusserit vir socium suum lapide vel pugno, et non moritur, et decumbit in lecto, 19. Si (x)surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo, insons erit percutiens; tantum 1cessationem ejus dabit, et curando curabit. @1 requies sabbathi is written above these two words.$ 20. Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam baculo, et moriatur sub manu ejus, vindicando vindicabitur. 21. Attamen si diem vel biduum steterit, non vindicabitur, quia argentum ejus ille. 22. Et cum rixati fuerint viri, et plaga affecerint mulierem gravidam, et exiverint partus ejus, et non fit damnum, mulctando mulctabit, quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris, et dabit in judices. 23. Et si damnum fuerit, et dabis animam pro anima, 24. Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25. Ustionem pro ustione, vulnus pro vulnere plagam pro plaga. 26. Et cum percusserit vir oculum servi sui, vel oculum ancillae suae, et corruperit eum, ad liberum mittet illum pro oculo ejus. 27. Et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit, ad liberum mittet illum pro (x)dente ejus. 28. Et cum cornu ferierit bos virum aut mulierem, et moriatur, lapidando lapidabitur bos, et non comedetur caro ejus, et dominus bovis insons. 29. Et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius, et testatum domino ejus, et non custodiverit eum, et occiderit virum aut mulierem bos lapidabitur, et etiam dominus ejus morietur. 30. Si expiatio posita sit super illum, et dabit redemptionem animae suae secundum omne quod positum super illo. 31. Aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit, secundum judicium hoc fiet ei. 32. Si servum cornu ferierit bos vel ancillam, argentum triginta; siclorum dabit 1domino illius, et bos lapidabitur. @1 dominus$ 33. Et cum (x)aperuerit vir foveam, vel cum foderit vir foveam et non aperuerit illam, et ceciderit illuc bos vel asinus, 34. Dominus foveae rependet, argentum reddet domino ejus et mortuum erit sibi. 35. Et cum plaga affecerit bos viri bovem socii sui, et moriatur et (x)vendent bovem vivum, et divident argentum ejus, et etiam mortuum divident. 36. Vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius et non custodiverit eum dominus ejus, rependendo rependet bovem pro bove, et mortuus erit sibi. 137. Cum furatus fuerit vir bovem vel pecudem, et mactaverit illud, vel vendiderit illud, quinque boves rependet pro bove, et quattuor pecudes pro pecude. @1 AV xxii I$ CONTENTA
Arcana Coelestia 7
Passage 8970
#8970 Agitur in hoc capite in sensu interno de illis qui laedunt aut destruunt verum fidei vel bonum charitatis apud se vel apuc alios; quae poena, et quae restitutio; talia involvunt judicia seu leges ibi de servis, de nece aut damno sociis aut servis illatis; tum de bobus cornupetis, et de fovea. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 7
Passage 8971
#8971 Quod Verbum sit sanctum, immo sanctissimum, cuivis intra Ecclesiam notum est; hoc non modo agnoscunt sed etiam appercipiunt illi qui in veris fidei sunt et in vita secundum illi, nam hi tenentur 1 continue in idea sancti cum legunt Verbum; at qui non in veris fidei sunt 2et in vita secundum illa, non agnoscunt, minus appercipiunt, aliquid sancti in Verbo; hi cum legunt illud, non vident aliquid sublimius in illo quam in alio quodam scripto; et qui negant corde suo Verbi sanctitatem, etiam secum dicunt, cum legunt illud, quod scripta hominum elegantiora sint, quia elegantiore stilo quoad sensum litteralem concinnata; hoc per vivam experientiam testatum mihi factum est ab illis in altera vita qui corde suo negaverunt Verbum inspiratum a Divino esse; at cum illis dictum est quod Verbum sanctum et Divinum 3esset quoad omnem ibi iotam, ac quoad omnium minimum ibi apicem, tunc steterunt et mirati sunt unde id; et cum illis ulterius dictum 4, et quoque ad virum ostensum, quod omnia quae in Verbo sunt in se sensum spiritualem qui non apparet in littera, contineant, et quod ille sensus Verbi sit angelis in caelo quando ab homine legitur Verbum, tunc agnoverunt, quia ostensum; sed dixerunt quod hoc non in mundo sciverint, et quia non sciverunt, quod absque culpa sint; sed cum iidem explorati sunt, animadversum est 5quod illi vixerint ad omnem lubitum absque ullis frenis a conscientia, et quod ideo corde suo negaverint Divinum, caelum et infernum, vitam post mortem, et reliqua fidei, et quod hoc fuerit causa quod sanctitatem Verbi non agnoverint; et ulterius testatum est quod omnes illi qui in veris fidei fuerunt, et in vita secundum illa, Verbum pro sancto habuerint, et quoque 6apud se id perceperint cum legerunt; inde evicti sunt quod causa non fuerit in Verbo sed in ipsis; illis enim qui in vita boni sunt, interiora aperta sunt in caelum, unde influit sanctum Verbi ab angelis, at qui in vita mali sunt, interiora clausa sunt versus caelum sed aperta in infernum, unde influit contrarium. 2 Sint pro exemplo judicia seu leges in hoc capite de servis, de ancillis, de bobus: qui sanctitatem Verbi negant quia in vita mali sunt, illi dicturi sunt quod in illis judiciis seu legibus non aliquid Divinum videant; sicut, quod servus qui non vult exire liber adduceretur ad januam 7seu postem, et dominus ejus perforaret (t)aurem ejus subula, et sic serviret in 8aeternum: tum, si servus percussus vixerit diem vel biduum, dominus percussus 9non puniretur quia argentum ejus ille: ut et quod servus liber esset pro oculo et pro dente: quod bos cornupeta lapidaretur; 10praeter reliqua quae ibi Qui Verbi sanctitatem negant corde suo, illi haec vident sicut non digna Verbo, minus digna quod ab Ipso Jehovah in monte Sinai dictarentur; similiter reliqua in Verbo tam historico quam prophetico sed causa cur (c)illa ita videant, est quia illis caelum est clausum propter vitam 11mali, inde eis perceptio contraria; aliter prorsus eis qui in vita boni sunt. 3 Unde sanctitas Verbi quae influit e caelo, constat ex omnibus illis quae de sensu interno Verbi hactenus dicta et ostensa sunt, quot nempe soli Verbo sit sensus internus, et quod ille sensus agat de talibus quae sunt caeli, quae sunt vitae aeternae, et quod intime de Solo (x)Domino, ita de rebus sanctis, immo de ipsis Divinis quae sanctissima; et quod ille sensus sit angelis qui apud hominem cum legitur Verbum, consequenter quod inde influxus sancti, et perceptio ejus apud illos qui in vita fidei et charitatis sunt. Quod attinet judicia seu leges de servis, ancillis, bobus, in hoc capite, illa in sensu intimo continent talia quae sunt ordinis Divini de illis qui in vero fidei sunt, tum de illis qui laedunt aut destruunt ea quae fidei et charitati sunt, et ea quae amoris in Dominum, ac in sensu intimo quae Ipsum Dominum; inde cuivis constare potest quam sancta in se sunt, utcumque non ita in littera apparent. @1 i a Domino$ @2 vel$ @3 sit$ @4 i est$ @5 quod omnes illi corde suo negaverint Divinum, coelum et infernum, vitam post mortem, et vixerint ad omnem lubitum, absque conscientia.$ @6 id aliquoties apud se$ @7 vel $ @8 perpetuum $ @9 Before dominus$ @10 et$ @11 i ut supra dictum est,$
Arcana Coelestia 7
Passage 8972
#8972 Vers. I. Et haec judicia quae pones coram illis significat vera exteriora, qualia erunt in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa quae fluunt ex veris internis quae sunt ordinis in caelis; quod haec significentur per "judicia quae ponerentur coram filiis Israelis," constat ex significatione "judicorum" quos sint vera, de qua n. 2235, 6397, 7206, 8685, 8695. Quod "judicia" sint vera, est quia omne judicium fit per vera, inde per "facere judicium" in (x)Verbo significatur facere verum, hoc est, judicare secundum vera. At per judicia in plurali significantur leges civiles, ita vera exteriora qualia sunt in statu civili; ubi Ecclesia repraesentativa, dicitur ex causa quia interius in se 2 continent et involvunt (x)illa vera quae sunt ordinis in caelis, prout constare potest a sensu interno illorum. 2 Leges quae a Domino latae et mandatae sunt filiis Israelis, distinguebantur in praecepta, judicia, et statuta; praecepta dicebantur quae erant vitae, judicia quae erant status civilis, et statuta quae erant cultus. Quod judicia in specie attinet, sunt talia quae continentur in hoc capite et quoque in aliquibus sequentibus; serviverant illa pro legibus in Ecclesia ubi interna, quae sunt caeli et Ecclesiae, per externa repraesentabantur, non autem serviunt pro legibus in Ecclesia ubi interna per externa non amplius repraesentantur, ut in Ecclesia Christiana; causa est quia homini hujus Ecclesiae interna revelata sunt, et ideo per interna fit communicatio cum caelo, non autem per externa, ut prius; ea causa est quod homo Ecclesiae Christianae non teneatur observare illa quae judicia et statuta vocantur in externa forma, sed in interna; sanctitas usque illis manet, quia in se continent sancta, sicut etiam omnibus et singulis in (x)Verbo quae de sacrificiis mandata sunt; haec tametsi abrogata sunt, usque sancta (x)Verbi sunt ex Divinis quae in illis et quae 3repraesentabant, nam cum leguntur ab homine Christiano, Divina quae in illis, et quae 4repraesentabantur, appercipiuntur in caelis, ac implent angelos sancto, et tunc simul hominem qui legit per influxum ab angelis, et magis si ipse homo tunc simul cogitat de Divinis quae in illis; inde patet quod Verbum etiam Veteris Testamenti sanctissimum sit. 3 Quod leges a Domino latae (c)et mandatae filiis Israelis distinctae fuerint in praecepta quae vitae, in judicia quae status civilis, et in statuta quae cultus, patet apud Moschen, Jehovah dixit ad Moschen, Abi, dic illis, Redite vobis in tentoria vestra; tu autem hic sta Mecum ut loquar ad te omnia praecepta, et statuta, et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea Deut. v ,] 28 [A.V. 30, 31]: apud eundem, Ceterum 5haec sunt praecepta, statuta, et judicia, qua praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos, Deut. vi 1: apud eundem, Ideo custodies 6praecepta et statuta et judicia, quae Ego praecipiens tibi hodie ad faciendum ea, Deut. vii II: apud Davidem, Si (x)deserent filii ejus legem Meam, et in judiciis Meis non ambulant, si statuta Mea profanant, et praecepta Mea non servant: visitabo virga praevaricationem eorum, Ps. lxxxix 31-33 [A.V. 30-32]. 4 Praeterea omnes leges, quatenus Ecclesiae repraesentativae erant, in genere vocabantur judicia et statuta, ut apud Moschen, (x)Jam ergo, Israel, audi statuta et judicia quae Ego docturus vos ut faciatis. Quae gens magna, cui statuta et judicia justa, sicut omnis lex haec quam Ego daturus coram vobis hodie? Deut. iv I, ,] vi: apud Ezechielem, Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris quae circum eam, nam judicia Mea repudiarunt, et in statutis Meis non ambularunt, v 6, 7: apud eundem, In statutis Meis ambulent, et judicia Mea custodiant, ad faciendum veritatem, xviii 9; praeter pluries alibi, ut Lev. xviii 5, xix 37, xx 22, xxv 18, xxvi 15; Deut. xxvi 17, Ezech. xi 12, 20, xx 11, 13, 25, xxxvii 24. @1 The Expositio Generalis in A of verses 1-17 is not the basis of n. 8972, 8973, 8992, 9006, 9017. This material, and still earlier forms of verses 3-5, are reffered to in notes below as P2 and P1 respectively. verse 1 of P2 reads: Et haec judicia, quae pones coram illis, significat vera exteriora qualia erunt in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa, quae fluunt ex veris internis quae sunt ordinis in coelis.$ @2 i repraesentant, hoc est,$ @3 repraesentabant altered to repraesentant$ @4 repraesentant altered to repraesentabant$ @5 hoc est Praecepta altered to hoc est Praeceptum. Heb (hammitzwah) is singular.$ @6 Praeceptum altered to Praeceptum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8973
#89731 Vers. 2-6. Cum emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit ad liberum gratis. Si in corpore suo venerit, in corpore suo exibit; si (x)dominus mulieris ille, et exibit mulier illius cum illo. Si (x)dominus ejus dederit ei mulierem, et pepererit eifilios aut filias, mulier et nati hujus erit domino eius, et ille exibit in corpore suo. Et si dicendo dixerit servus, Diligo dominum meum, mulierem meam, et liberos meos, non exibo liber. Et adducet illum dominus ejus ad Deum, et adducet illum ad januam vel ad postem, et perforabit dominus ejus aurem ejus subula, et serviet illi in perpetuum. "Cum emeris servum Hebraeum" significat illos intra Ecclesiam qui in veris doctrinae et non in bono secundum illa: "sex annis serviet" significat statum laboris et alicujus pugnae, et inde 2confirmationis veri: "et in septimo exibit ad liberum gratis" significat statum confirmati veri absque ejus opera: "si in corpore suo venerit" significat verum absque jucundo: "in corpore suo exibit" significat statum veri absque jucundo etiam post pugnam: "si dominus mulieris ille" significat verum cum adjuncto jucundo: "et exibit mulier illius cum illo" significat statum veri cum jucundo conjuncto etiam post pugnam: "si dominus ejus dederit ei mulierem" significat a spirituali adjunctum bonum vero cum in pugna: "et pepererit ei filios aut filias" significat inde vera et bona derivata: mulier et nati hujus erit domino ejus" significat quod bonum vero a spirituali adjunctum cum bonis et veris inde derivatis non vero erit appropriatum: "et ille exibit in corpore suo" significat statum post pugnam, qui est solum confirmati et implantati veri: "et si dicendo dixerit servus" significat cogitationem tunc ex vero implantato: "Diligo dominum meum, mulierem meam, et liberos meos" significat jucundum recordationis bonorum spiritualium: non exibo liber" significat jucundum oboedientiae: "et adducet illum dominus ejus ad Deum" significat statum in quem tunc intrat secundum ordinem Divinum: "et adducet illum ad januam vel ad postem" significat statum communicationis veri confirmati et implantati cum bono spirituali: "et perforabit (x)dominus" ejus aurem ejus subula" significat repraesentativum oboedientiae: "et serviet illi in perpetuum significat in aeternum. @1 See p. 312, note 6. P1 here reads: 3. Si in corpore suo venerit, significat naturalem hominem in simplici vero absque bono ante statum initiationis: in corpore suo exibit significat libertatem in eo statu: si dominus mulieris ille, significat cum bono: et exibit mulier illius cum illo, significat libertatem in tali statu. [Ecclesiae externae homo is written in m.] 4. Si dominus ejus dederit ei mulierem, significat spirituale bonum vero adjunctum: et pepererit ei filios aut filias, significat et si inde vera et bona: mulier et nati hujus erit domino ejus, significat bonum inde spirituale, et quoque vera et bona ex conjugio illo derivata: et ille exibit in corpore, significat verum in statu libertatis inde ... 5. Et si dicendo dixerit servus, sign ... agitur de illis qui in Ecclesia spirituali qui faciunt verum fidei essentiale salutis, et non bonum charitatis, seu bonum voluntatis, quod est bonum vitae: hi sunt servi Hebraei emti a dominis ibi; domini sunt qui in affectione ver et boni sunt, qui vere spirituales homines dicendi. P2 reads: 2. Cum emeris servum Hebraeum, significat illa quac in homine naturali, quac inservitura sunt illis qui in spirituali: sex annis serviet, significat status laboris et tentationis, et inde applicationis: et in septimo exibit ad liberum gratis, significat statum conjunctionis, qui est cum ex bono ducitur. 3. Si in corpore suo venerit, significat scientifica vera quac in naturali homine ante statum initiationis: in corpore suo exibit, significat quod post conjunctionem mansurum sit in naturali: si dominus mulieris ille, significat jucundum boni adjunctum: et exibit mulier illius cum illo, significat quod etiam id permansurum in naturali. 4. Si dominus ejus dederit ei mulierem, significat si spiritualis homo adjunxerit vero scientifico jucundum boni: et pepererit ei filios aut filias, significat si ex conjugio illo derivata sint vera et bona: mulier et nati hujus erit domino ejus, significat quod illa quae a spirituali homine provenerint, illius erunt: et ille exibit in corpore, significat quod reliqua erunt hominis naturalis. 5. Et si dicendo dixerit servus, significat apperceptionem naturalis: diligo dominum meum, significat jucundum serviendi spirituali: mulierem meam, et liberos meos, significat jucundum conjunctionis cum conjunctis sibi, ct inde derivatis in naturali: non exibo liber, significat quod non velit spiritualis fieri. 6. Et adducet illum dominus ejus ad deum, significat quod spirituale id manitestabit coram divino: et adducet illum ad januam, seu ad postem, significat ad locum conjunctionis spiritualis et naturalis quoad verum vel quoad bonum: et perforabit dominus ejus aurcm ejus subula, significat repraesentativum servitatis: et servict illi in perpetuum, significat in aeternum.$ @2 confirmationes IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8974
#8974 "Cum emeris servum Hebraeum": quod significet illos intra Ecclesiam qui in veris doctrinae et non in bono secundum illa, constat ex significatione "emere" quod sit sibi compararc et appropriare, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426, 7999, et ex significatione servi Hebraei" quod sint illi intra Ecclesiam qui in 1veris doctrinae et non in bono vitae secundum illa sunt; "servus" enim praedicatur de illis qui in vero sunt et non in bono correspondente, et in genere de vero respective ad bonum, n. 3409, et "Hebraeus" de illis quae sunt Ecclesiae, et de illis quae sunt alicujus servitii; quod de illis quae sunt Ecclesiae, videatur n. 5136, 5236, 6675, 6684, et quod de illis quae sunt alicujus servitii, n. 1703, 1741, 5013. Quia in nunc sequentibus agitur de servis et ancillis ex filiis Israelis, dicendum est quid illa in sensu interno involvunt; quisque videre potest quod in se contineant arcana caeli, quia a Jehovah 2in monte Sinai oretenus Moschi dicta et mandata sunt, et quia proxime sequuntur post verba decalogi; absque 3talibus arcanis forent 4dumtaxat leges civiles ac forenses instar aliarum gentium in teriis, 5quibus nullum arcanum caeli inest; sed arcana quae continent non patent nisi angelis in caelis, proinde non hominibus nisi per sensum internum, hic enim sensus docet quomodo angeli percipiunt Verbum, proinde docet arcana quae insunt (x)Verbo; 6quae et qualia arcana sunt, patebit in sequentibus ab explicatione singulorum. 2 Ut comnaunis idea 7 habeatur, paucis dicendum est quid in specie per "servos Hebraeos" in sensu interno intelligitur: in Ecclesia spirituali, quam filii lsraelis (x)repraesentabant, sunt duplicis generis homines; sunt qui in vero fidei sunt et non in bono vitae correspondente, et sunt qui in bono charitatis et in vero fidei correspondente; qui in bono charitatis et in vero fidei correspondente, sunt qui ipsissimam Ecclesiam 8 constituunt, et sunt homines Ecclesiae internae; in Verbi sensu interno sunt hi qui vocantur "filii Israelis"; hi sunt ex se liberi, quia in bono sunt, nam qui per bonum a Domino ducuntur liberi sunt, n. 892, 905, 2870-2893; qui autem in vero fidei sunt et non in bono vitae correspondente, sunt homines Ecclesiae 9spiritualis externae; hi sunt qui in Verbi sensu interno intelliguntur per "servos Hebraeos"; quod hi repraesententur per servos, (x)est quia illa quae externae Ecclesiae sunt non aliud sunt quam servitia respective; siiniliter etiam verum fidei respective ad bonum charitatis, nam verum fidei inservit ad introducendum hominem Ecclesiae in bonum charitatis. 3 Praeterea sciendum est quod qui ponit omne Ecclesiae, ita omne salutis, in vero fidei et non in bono charitatis, 11et quoque qui solum ex oboedientia et non ex affectione quae amoris facit bonum, non regenerari possit sicut illi qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui ex affectione amoris faciunt bonum; reformari quidem possunt, sed non regenerari; de reformatione eorum agitur in sensu interno hic 12in legibus de servis et de ancillis 13; arcana reformationis istius hodie non alicui nota sunt, ex causa quia ignoratur paene ubivis intra Ecclesiam quid verum fidei facit ad salutem, et quid bonum charitatis, immo ignoratur quid charitas, tum quod charitas et fides inter se conjugium facient ut aliquid Ecclesiae in homine existat, nam (x)conjugium boni et veri est ipsa Ecclesia, quia est caelum in homine, n. 2173, 2618, 2728, 2729, 2803, 3132, 3155, 4434, (x)4823, 5194, 5502, 6179. @1 vero$ @2 e$ @3 illis$ @4 talia solum$ @5 i in$ @6 quod arcana sint$ @7 i de illis$ @8 i spiritualem$ @9 illius$ @10 intelligantur$ @11 hoc est,$ @12 ubi$ @13 i eorum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8975
#8975 "Sex annis serviet": quod significet statum laboris et alicujus pugnae, et inde confirmationis veri, constat ex significatione sex annorum" quod sint status laboris et pugnae; quod "sex" significent laborem et pugnam, videatur n. 737, 900, 8888, et quod "anni" status, n. 487, 488, 493, 893, 7839; quod etiam significetur confirmatio veri, est quia verum spirituale, quod verum fidei vocatur, per laborem et pugnam confirmatur; aliquid pugnae dicitur quia illi qui vero fidei et non in bono vitae correspondente sunt, non in aliquam pugnam gravem, hoc est, tentationem admittuntur, quoniam succumberent; nam non potest Dominus per bonum apud illos influere, et sic 1eos contra mala et falsa quae in tentationibus invadunt, defendere; sunt modo exterri homines, 2et quicquid a Domino influit, hoc per internum hominem in externum influet; cum non in bono charitatis sunt, non patet internus homo, nam bonum est quod aperit ceum, et id habitat ibi. @1 in ilis$ @2 i non autem interni,$
Arcana Coelestia 7
Passage 8976
#8976 "Et in septimo exibit ad liberum gratis": quod significet statum confirmati veri absque ejus opera, constat ex significatione "anni septimi" quod sit status conjunctionis boni et veri, per arinum enim septimum simile significatur quod per diem septimum seu sabbatum; quod per hoc significetur conjunctio boni et veri, seu conjugium caeleste, ita status pacis qui succedit post statum servitutis, videatur n. 8494, 8495, 8510, 8888, 8890, 8893; hic autem, quia agitur de illis qui in vero et non correspondente bono vitae sunt, per "septimum annum" significatur status confirmati veri; causa est quia apud hos non est conjunctio veri et boni sicut apud illos qui in bono charitatis sunt, et in sensu 1repraesentativo per "filios Israelis" intelliguntur, sed pro illa est confirmatio veri; et ex significatione "gratis" quod sit absque illorum opera, nam verum fidei apud illos, cum in labore et aliqua pugna sunt, confirmatur a Domino absque ulla eorum opera; simile per "gratis" significatur apud Johannem, Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc. xxi 6: apud eundem, Qui audit, dicito, Veni, et qui sitit, venito, et qui vult, sumito aquam vitae gratis, Apoc. xxii 17: et apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, eraite, et comedite; ite, inquam, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv I; "aquae" pro veris ex Verbo, "vinum" pro vero boni inde, et "lac" pro bono veri. @1 interno$
Arcana Coelestia 7
Passage 8977
#8977 "Si in corpore suo venerit": quod significet verum absque jucundo, constat ex significatione "corporis" quod sit solum verum, ita verum absque suo jucundo, per "corpus" enim 1intelligitur servus solus absque muliere, ita absque jucundo, nam mulier servi est jucundum vero conjunctum, ut patebit a sequentibus. 2Cum arcano hoc ita se habet: homines Ecclesiae externae, qui repraesentabantur per "servos Hebraeos," sunt qui discunt 3 verum ex nullo jucundo, solum ob causam quia verum Ecclesiae est, per quod credunt se posse salvari; (x)haec necessitas 4est quae injungit discere et scire illud; hi sunt qui 5in sensu interno intelliguntur per servos qui veniunt in corpore suo et 6 exeunt in corpore suo; apud hos solum conflrmatur verum; tales in altera vita in introitu ad caelum sunt et non in ipso caelo; vocantur cuticulares, quia in Maximo Homine cuti correspondent, n. 5553-5559; illi autem qui in vero sunt cui adjunctum 2 est jucundum, sunt qui in sensu interno hic intelliguntur per servos qui veniunt cum muliere, "mulier" enim significat bonum 7quando" "vir" verum, hic autem jucundum, nam hoc pro bono est in externae Ecclesiae homine; bonum quod huic est non ex origine spirituali est sed ex origine naturali, nam sapit ex jucundo 8vivendi et docendi id propter lucrum vel propter honorem, consequenter propter se; ea causa est quod dicatur jucundum non autem bonum; apparet quidem ut bonum in externa forma, sed quia 9est bonum naturale, hoc est, quia trahit originem e mundo et non e caelo", vocatur jucundum; 3 bonum autem ex origine spirituali intelligitur in sensu interno per mulierem quam dominus dat servo 10suo, sed hoc non potest conjungi, quapropter statutum est quod cum exiturus servus, mulier esset domini, et quoque ejus filii et flliae; bonum enim spirituale est bonum non propter lucrum aut propter honorem sed propter Ecclesiam et propter salutem proximi; tale bonum non (t)potest conjungi illis qui in externis Ecclesiae sunt, nam est ipsum bonum charitatis, et scaturit ex affectione quae amoris; qui enim in externis Ecclesiae sunt non possunt affici veris fidei aliter quam principaliter propter se, et secundario propter Ecclesiam, et qui 11tales sunt, facere quidem possunt secundum vera, ita bonum, non ex affectione sed ex oboedientia; hi sunt qui in sensu interno intelliguntur per illos qui in perpetuum servire volunt. 4 Haec sunt arcana quae in sensu interno continentur in his statutis de servis, quae nullatenus capi possunt 12quam ab illis qui in bono charitatis sunt, non autem ab illis qui in 13vero fidei absque illo bono; causa est quia illi qui in bono charitatis sunt in luce caeli sunt, et ex illa vident quae in luce mundi, at qui in vero fidei sunt et non in bono charitatis, in luce mundi sunt, ex qua non videri possunt quae in luce caeli sunt, nam lux caeli est supra, hoc est, intra, at lux mundi est infra 14seu" extra; 15a superiore aut interiore possunt videri inferiora aut exteriora, non autem vicissim, influere enim potest caelum in mundum, non autem mundus in caelum, n. 371, 51 19, 5259, 5779, 6322. @1 hic significatur$ @2 Ut sciatur quomodo cum hoc arcano se habet, dicetur$ @3 i et sciunt$ @4 inde$ @5 After intelliguntur$ @6 i qui$ @7 cum$ @8 docendi vivendi secundi id$ @9 non est bonum spirituale$ @10 d status post laborem i tempus postquam$ @11 hoc faciunt$ @12 nisi$ @13 Veris IT$ @14 hoc est,$ @15 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8978
#8978 "In corpore suo exibit": quod significet statum veri absque jucundo etiam post pugnam, constat ex significatione "corporis" quod sit verum absque jucundo, de qua mox supra n. 8977, et ex significatione "exire" quod sit 1 postquam servivit sex annis, ita status post pugnam, nam per "servitium sex annorum" significatur status laboris et pugnae, n. 8975; quomodo cum hoc se habet, patet ex illis quae nunc supra n. 8977 dicta sunt. @1 d status post laborem i tempus postquam then postquam i cum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8979
#8979 "Si dominus mulieris ille": quod significet verum cum 1adjuncto jucundo, constat ex significatione "domini" quod sit verum, de qua sequitur, et ex significatione "mulieris" quod sit bonum, hic autem jucundum, de qua etiam sequitur. Quod "dominus" sit verum, est quia per "dominum" hic intelligitur servus ut vir mulieris, et in sensu interno per "servum," ut et per "virum mulieris," significatur verum; quod per "servum," videatur supra n. 8974, et quod per "virum, n. 3134, 3309, 3459, 7716. Quod "mulier" sit jucundum, est quia per "mulierem viri" in sensu interno significatur bonum, n. 915, 2517, 4823, 6014, (x)8337; sed quia per servum ex 2populo Israelitico repraesentatur externae Ecclesiae homo, cui quidem verum doctrinae est sed non bonum correspondens, n. 8974, quia non facit verum propter verum nec bonum propter bonum, sed ut remuneretur, idcirco in vero (c)et bono quae facit est idea sui; haec idea non est boni sed est jucundi, nam non aliud in sensu spirituali dicitur bonum quam quod est amoris in Dominum et amoris erga proximum; hoc bonum apparet quidem etiam ut jucundum in naturali homine, sed spirituale quod inest facit ut bonum sit. 2 Ut sciatur (x)ulterius quomodo cum hoc se habet, tenendum est quod internae Ecclesiae homo ex charitate agat, ita ex affectione quae amoris erga proximum; externae autem Ecclesiae homo non ex bono charitatis agit sed ex vero fidei, ita non ex affectione quae amoris erga proximum sed ex oboedientia, quia ita mandatum; inde fluit quod internae Ecclesiae homo liber sit, at externae Ecclesiae homo respective servus, nam qui ex affectione quae amoris 3, is ex libero agit, n. 2870- 2893; at qui ex oboedientia, is non ex libero agit, nam oboedire non est liberum; haec causa est quod qui ex bono charitatis agit sit verus Ecclesiae spiritualis homo; is ideo in Verbo per Israelem repraesentatur; at qui non ex bono charitatis sed ex vero fidei agit non sit verus Ecclesiae spiritualis homo, sed ejus servus respective; is ideo per servum, qui vocatus est servus Hebraeus quia emptus ex filiis Israelis, repraesentatus est. @1 conjuncto IT$ @2 filiis Israelis$ @3 i agit$
Arcana Coelestia 7
Passage 8980
#8980 "Et exibit mulier illius cum illo": quod significet statum veri cum jucundo conjuncto etiam post pugnam, constat ex significatione "exire," nempe ex servitio, quod sit status post pugnam, 1n. 8975, et ex significatione "mulieris" quod sit jucundum conjunctum, de qua mox supra n. 8979. Ex his patet quinam hic per "servos" repraesentati 2sunt, quod nempe illi qui in fide doctrinalium Ecclesiae suae 3sunt et non in bono correspondente sed in jucundo quod mentitur bonum correspondens; servitium illorum apud dominum suum significat statum illorum antequam in caelum possunt immitti, at exitus (c)ex servitio significat statum illorum cum in caelum 4recipiuntur; sed quia 5solum in fide doctrinalium Ecclesiae suae sunt et non in bono correspondente, ita non in vero boni, hoc est, in fide charitatis, ideo non ulterius in caelum intromitti queunt quam ad introitum ibi; qui enim in introitu ad caelum sunt communicant per verum quod fidei cum illis qui in caelo sunt , et per jucundum vero conjunctum cum illis qui extra caelum, non aliter ac 6faciunt cutes seu tunicae quae cingunt corpus; hae 7 per sensum tactus communicant cum mundo, et per nexum fibrosum cum vita animae in corpore; inde est quod qui in introitu ad caelum sunt, et repraesentantur per servos Hebraeos, cuticulares in Maximo Homine dicantur, de quibus videatur n. 5552-5559. Sed tales sunt plurium generum et specierum, sicut sunt cuticulae seu tunicae in corpore; hae 7 sunt quae cingunt totum corpus, sunt quae cingunt interiora in communi, sicut peritonaeum, pleura, pericardium, et sunt quae in specie singula viscera ibi; omnes 8 sunt respective servitia. @1 i nam per servitium sex annorum significatur status laboris et alicujus pugnae,$ @2 sint$ @3 After correspondente$ @4 recipi possunt$ @5 i usque$ @6 solent$ @7 i enim$ @8 i hi$
Arcana Coelestia 7
Passage 8981
#8981 "Si dominus ejus dederit ei mulierem": quod significet a spirituali adjunctum bonum vero cum in pugna, constat ex significatione "domini" quod hic (x)sit" spirituale, per "dominum" enim hic intelligitur aliquis ex filiis Israelis, et per "filios Israelis" significantur illi qui veri spiritualis Ecclesiae homines sunt, hoc est, qui ex affectione quae amoris, seu quod idem, qui ex charitate faciunt bonum; quod "filii Israelis" sint spiritualis Ecclesiae homines, videatur n. (x)6426, 6862, 6868, 7035, 7062, (x)7198, 7201, 7215, 7223, 7957, 8234, 8805; proinde per eosdem in sensu abstracto significantur vera et bona spiritualia, n. 5414, 5801, 5803, (x)5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879; inde est quod per "dominum" hic significetur spirituale; et ex significatione "dare ei mulierem" quod sit adjungere vero bonum, nam "dare" cum dicitur de muliere, est adjungere, et "servus" est qui in vero doctrinae et non in bono correspondente, n. 8974, et "mulier" est jucundum, n. 8980, hic autem bonum, quia est datum, hoc est, adjunctum, a spirituali, omne enim id dicitur bonum, quod venit a spirituali, quoniam ipsum spirituale est bonum charitatis; quod "mulier" sit bonum, videatur n. 915, 2517, 4823, 6014, (x)8337; quod sit cum in pugna, est quia dicitur si dominus ejus dederit ei mulierem, quod post servitium mulier esset domini; inde patet quod mulier esset servi cum in servitio et non postea, ita cum in pugna, et non post pugnam, nam per "servitium sex annorum" significatur labor et pugna, n. 8975. 2 Quis non videre potest quod in hoc statuto sit arcanum quod non notum esse potest quam cui revelatum est? apparet enim in externa forma sicut contra justitiam Divinam quod mulier data servo remaneret domini cum ille ex servitio exiret, cum tamen mulier erit viri sui in perpetuum; talia sunt plura alia quae a Jehovah mandata sunt filiis Israelis, sicut quod illi peterent ab Aegyptiis vasa auri et argenti, ac vestes, et sic depraedarentur illos, praeter alia similia, de quibus in suis locis; sed illa, tametsi in externa forma, ut dictum, apparent contra justitiam (x)Divinam usque tamen non ita sunt, fluunt enim ex legibus ordinis Divini in caelis, quae leges sunt ipsissimae leges justitiae; sed leges illae non patent nisi evolvantur e sensu litterae per sensum internum. Lex ex qua fluit hoc statutum est quod illis qui in externis Ecclesiae sunt ab infantia, non conjungi possit bonum spirituale, sed solum adjungi quamdiu sunt in pugna, et quod post pugnam recedat; ut pateat quomodo cum hoc se habet, 3 est enim arcanum, paucis dicetur: qui ab infantia parum cogitarunt de vita aeterna, ita de salute animae suae, sed de vita mundana et de ejus prosperitate, 1(m)et usque vixerunt vitam moralem bonam, et quoque crediderunt veris doctrinae Ecclesiae suae,(n) illi cum ad aetatem adultiorem veniunt, non possunt reformari aliter quam per adjunctionem boni spiritualis cum in pugna sunt, 2sed bonum illud usque non retinent sed modo per illud confirmant 3suae doctrinae vera; causa quod tales sint, est quia in vita anteacta indulserunt amoribus mundanis, qui cum irradicati sunt, non (x)sinunt ut vero conjungatur bonum spirituale, nam illi amores huic bono prorsus repugnant; sed usque potest bonum spirituale occupare cogitationem quando cessant amores illi, ut fit cum in anxietate sunt, in infortuniis, inque morbis, et similibus; tunc influit affectio benefaciendi 4 ex charitate, sed ea affectio inservit modo pro confirmandis et altius irradicandis veris doctrinae, 5ea autem non potest conjungi vero; causa est quia affectio illa charitatis influens 6implet modo mentis intellectuale sed non intrat in voluntarium ejus, et quod non intrat in voluntarium, hoc non appropriatur, ita non conjungitur, nam conjunctio 7boni et veri apud hominem fit cum verum intrat voluntatem, proinde cum homo vult illud et ex velle facit illud, tunc primum verum fit bonum, seu quod idem, fides fit charitas; 4 hoc non fieri potest apud illos qui ab infantia indulserunt amoribus mundi et tamen in vero doctrinae Ecclesiae suae sunt, nam voluntarium eorum est possessum ab amoribus illis, qui amores prorsus in opposito sunt et rejiciunt bonum spirituale; admittunt id (x)solum in mentis intellectuale, hoc est, in cogitationem, quando illi amores sopiti sunt, quod 8fit, ut dictum supra, in statu morbi, aut 9infortunii, aut in anxietate, proinde in labore (c)ac in aliqua pugna. Hoc arcanum est quod in hoc statuto latet reconditum; et quia hoc statutum sic fuit repraesentativum legis ordinis Divini de illis qui m vero doctrinae sunt et non in bono correspondente, idcirco in Ecclesia repraesentativa conveniens justitiae Divinae fuit, etiam in forma externa. @1 marked for insertion after animae suae$ @2 quod bonum$ @3 sua$ @4 i quasi$ @5 non autem conjungi potest$ @6 modo implet cogitationem hoc est$ @7 veri et boni$ @8 sit$ @9 in alicujus infortunio$
Arcana Coelestia 7
Passage 8982
#8982 "Et [pepererit ei] filios 1aut" filias": quod significet inde vera et bona derivata, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2803, 2823, 3373, 3704, 4257, et ex significatione "filiarum" quod sint bona, de qua n. 489-491, 2362, 3024; quod sint vera et bona derivata, patet quoniam per "mulierem quae mater ex qua nati" significatur bonum spirituale, n. 8981, et per "nativitates" significantur derivationes (m)in sensu interno, n. 1330, 3263, 3279.(n) @1 et AIT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8983
#8983 "Mulier et nati hujus erit domino ejus": quod significet 1quod bonum vero a spirituali adjunctum cum veris et bonis inde derivatis non vero erit appropriatum, constat ex significatione "mulieris" quod sit bonum spirituale vero adjunctum cum in pugna, de qua supra n. 8981,2 ex significatione "natorum" quod sint vera et bona derivata, de qua mox supra n. (x)8982, et ex significatione "erit domino ejus" quod sit quod 3pertinebunt ad spirituale a quo, et non ad verum, "dominus" enim est spirituale, n. 8981, et "servus" verum absque bono correspondente, n. 8974, proinde quod non erunt huic vero appropriata; nam per "virum et mulierem" in sensu interno significatur conjunctio veri et boni, conjugium enim in 4terris (x)repraesentat conjugium caeleste, quod est boni et veri, et quoque amor conjugialis correspondet illi conjugio, n. 2727-2759, 2803; at inter servum et 2 mulierem a domino suo datam non est conjugium, sed copulatio qualis concubinae cum viro, quae copulatio non correspondet conjugio caelesti, quapropter etiam solvitur cum servus exit, 5nam tunc" mulier cum natis 6 fit domini; causa quod talis copulatio 7sit, est quia verum quod per "servum" repraesentatur est in externo homine, et bonum quod per "mulierem" est in interno; et bonum interni hominis non potest cum vero externi conjungi nisi 8prius conjunctio facta sit in interno; hoc non fieri potest, quia servus repraesentat mere externum hominem cui bonum (x)correspondens non est nec appropriari potest; quod bonum interni hominis non possit cum vero externi conjungi (m)nisi prius conjunctio facta sit in interno, constare potest ex illis quae de regeneratione hominis n. 3321, 3469, 3493, 3573, 3616 3882, 4353, dicta sunt, nam regeneratio est conjunctio boni et veri.(n) @1 A first had quod bona...erunt appropriata then bona was altered to bonum but erunt appropriata remained unaltered.IT here read quod bonum... erunt appropriata but cp n. 8973.$ @2 i et$ @3 pertinebunt ad bonum spirituale a quo, et non ad verum, ita quod non erunt vero apropriata.$ @4 d terris i terra$ @5 tumquod sit cum$ @6 est$ @7 fit IT$ @8 primum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8984
#8984 "Et ille exibit in corpore suo": quod significet statum post pugnam, qui est solum confirmati et implantati veri, constat ex significatione "exire," nempe e servitio, quod sit status post pugnam, de qua supra n. 8980, et ex significatione "in corpore suo" quod sit cum vero absque 1bono", de qua etiam supra n. 8977, 8978; quod sit status veri confirmati et implantati, est quia per "exire in septimo anno" id significatur, n. 8976, hic quia bonum spirituale, quod repraesentatur per "mulierem," inserviverat ad confirmandum illud et quoque ad implantandum novum, n. 8981. @1 jucundo$
Arcana Coelestia 7
Passage 8985
#8985 "Et si dicendo dixerit servus": quod significet cogitationem tunc ex vero implantato, constat ex significatione "dicere" quod sit cogitatio, de qua n. 7094, 7107, 7244, et ex significatione "servi" quod sit verum absque bono correspondente, de qua n. 8974, hic verum illud confirmatum et implantatum, quia dicitur de illo servo cum exiturus, n. 8984. Dicitur quod "servus" sit verum, sed intelligitur homo qui in vero est absque bono correspondente; causa quod "servu" dicatur verum et non homo qui in tali vero, est quia loquela abstracta, hoc est, separata ab homine, est loquela angelica, nam in caelo cogitatur de re absque persona; cum enim ibi etiam persona cogitatur, tunc excitatur societas quae in tali re, et sic determinatur cogitatio illuc, 2 et figitur; nam in caelo, ubi cogitatio ibi praesentia, et praesentia flecteret ad se cogitationes illorum qui in societate, et sic turbaret influxum a Divino ibi; aliter cum abstracte cogitant de re, tunc cogitatio se diffundit undequaque secundum formam caelestem quam influxus procedens a Divino producit, et hoc absque ullius societatis turbatione; insinuat (t)se enim in societatum sphaeras communes, et tunc non tangit aut movet aliquem in societate, ita non deflectit aliquem a libero cogitandi secundum influxum a Divino; (x)verbo, cogitatio abstracta pervadere potest universum caelum absque remoratione ullibi, at cogitatio determinata ad personam vel ad locum figitur et sistitur.
Arcana Coelestia 7
Passage 8986
#8986 "Diligo dominum meum, mulierem meam, et liberos meos" significat jucundum recordationis bonorum spiritualium; constat ex significatione "diligere" quod hic sit jucundum recordationis, de qua sequitur, ex significatione "domini" quod sit bonum spirituale a quo, de qua supra n. 8981, ex significatione "mulieris" quod sit bonum adjunctum a spirituali, de qua etiam supra n. 8981, et ex significatione "liberorum" quod sint inde bona et vera derivata, de qua n. 8982; inde per "dominum, uxorem, et liberos" in summa significantur bona spiritualia. 1Quod (x) jucundum recordationis illorum bonorum significetur per "diligere," est quia illi qui per "servos Hebraeos" (x)repraesentati fuerunt sunt qui intra Ecclesiam in veris doctrinae et non in bono secundum illa sunt, n. 8974, 8976; tales non possunt affici vero propter bonum, sed propter jucundum; quapropter per "diligere" hic, quia de illis dicitur, significatur jucunditas recordationis. @1 quod eorum recordatio$
Arcana Coelestia 7
Passage 8987
#8987 "Non exibo liber": quod significet jucundum oboedientiae, constat ex significatione "exire liber" quod sit status post pugnam, qui est solum confirmati et implantati veri, de qua supra n. 8976, 8980, 8984; servitium enim, quod erat sex annorum, et 1dicitur septimana, Gen. xxix 27, 28, significat laborem seu aliquam pugnam, qualis est apud illos qui in veris sunt et non in correspondente bono, qui per "servos Hebraeos" in sensu spirituali intelliguntur; hi tales sunt ut non possint regenerari sed modo reformari; regenerari enim dicitur de illis qui per vera quae fidei dicuntur se perduci a Domino patiuntur ad bonum vitae spiritualis, at reformari de illis qui per vera quae fidei non ad bonum vitae spiritualis possunt perduci, sed solum ad jucundum vitae naturalis; qui regenerari se patiuntur, ex affectione 2 agunt secundum praecepta fidei, at qui non regenerari se patiuntur, sed solum reformari, non ex affectione sed ex oboedientia (d)agunt; discrimen est, qui ex affectione agunt, illi ex corde agunt, ac ita ex libero, et quoque verum agunt propter verum, (e)et bonum propter bonum, et sic charitatem exercent propter proximum; at qui ex oboedientia agunt, illi non ita ex corde agunt, proinde non ex libero; si agere ex corde et ex libero sibi videntur, est propter aliquid gloriae sui, quae 2facit ut ita appercipiatur; nec agunt verum propter verum, nec bonum propter bonum, sed propter jucundum ex ista gloria; ita nec charitatem erga proximum exercent propter proximum, sed ut videantur et3 ut remunerentur; ex bis constat quinam et quales sunt qui per "filios Israelis," ac quinam et quales 4 qui per "servos Hebraeos," repraesentati sunt. 3 Sed intra Ecclesiam hodie perierat 5 cognitio de discrimine; causa est quia Ecclesia hodie praedicatur et dicitur ex fide et non ex charitate; ac pauci sciunt quid fides; credunt plerique quod fides sit scire illa quae doctrina Ecclesiae docet, et persuaderi quod ea vera sint, non autem quod sit vivere secundum illa; vitam secundum illa vocant vitam moralem, quam a doctrina Ecclesiae separant, et (x)appellant theologiam moralem; docti autem credunt quod fides sit confidentia seu fiducia quod salventur per quod Dominus passus sit pro illis, et ab inferno eos redemerit, et qui hanc confidentiam habent, dicunt salvari, ita per solam fidem; sed hi non expendunt quod non dari queat fidei confidentia quam apud illos qui vitam charitatis vivunt. 4 Hae causae sunt quod cognitio perierit de discrimine inter illos qui in veris fidei sunt et non in correspondente bono vitae, et qui in bono vitae correspondente veris fidei sunt; et quia cognitio illa perierat, non potest aliter quam ut ea quae 6 dicuntur de illis qui in veris sunt et non in bono, qui per "servos Hebraeos" significantur, appareant ut peregrina. @1 dicebatur$ @2 foret$ @3 i quoque$ @4 i sunt$ @5 ipsa$ @6 i hic$
Arcana Coelestia 7
Passage 8988
#8988 "Et adducet illum dominus [ejus] ad Deum": quod significet statum in quem tunc intrat secundum ordinem Divinum, constat ex significatione "adducere ad Deum" cum agitur de illis qui in veris sunt et non possunt in bono esse, quod sit facere ut 1intrent in statum secundum ordinem Divinum, per "adducere" enim significatur intrare, et per "Deum" ordo Divinus, de quo sequitur; quod haec significentur, patet a sequentibus in hoc versu, nam ibi describitur status eorum qui in veris sunt et non in correspondente bono, quod nempe sit status perpetuae oboedientiae; qui enim in hoc statu sunt in servitute sunt respective ad illos qui in bono sunt correspondente veris; hi enim, quia ex bono, ex affectione agunt, et qui ex affectione, ii ex voluntate agunt, ita a semet, 2nam quicquid est voluntatis apud hominem, id est ejus proprium, 3quippe esse vitae hominis est ejus voluntas; at qui solum ex oboedientia agunt, ii non ex voluntate sua agunt sed ex voluntate domini sui, ita non a semet sed ab alio, idcirco in servitute sunt respective; ex veris agere et non ex bono est solum ex intellectuali, nam vera se referunt ad intellectuale et bona ad voluntarium, et ex intellectuali agere et non ex voluntario est ex 4eo quod stat foris et servit, intellectus enim datus est homini ut recipiat vera ac introducat in voluntatem, ut fiant bona, nam vera cum fiunt voluntatis audiunt bona. 2 At servire Domino faciendo secundum praecepta Ipsius, et sic oboediendo, non est servus esse sed (x)est liber esse, nam ipsissimum liberum hominis consistit in duci a Domino, n. 892, 905, 2870, 2872; inspirat enim Dominus 5in ipsam voluntatem hominis bonum, ex quo agere, tametsi est ex Domino, usque appercipitur sicut a semet, ita ex libero; hoc liberum est omnibus qui in Domino sunt, et est conjunctum cum felicitate ineffabili. 3 Quod "Deus" hic sit ordo Divinus, est quia in Verbo "Deus" dicitur ubi agitur de vero, et "Jehovah" ubi de bono, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268, 8867; quapropter Divinum Verum procedens a 6Divino Bono Domini" est in supremo sensu "Deus," (c)ac Divinum 7Ipsius Bonum, a quo Divinum Verum procedit, est "Jehovah"; causa est quia Divinum Bonum est ipsum Esse, et Divinum Verum est Existere inde, nam quod procedit, hoc existit inde; similiter se habet cum 8bono et vero in caelo, seu apud angelos, et similiter in Ecclesia apud 9homines; bonum ibi est ipsum esse, et verum est existere inde, seu quod idem, amor in Dominum et 10amor erga proximum est ipsum esse caeli et Ecclesiae, at fides est existere inde; 11ex his liquet unde est quod "Deus" 12etiam sit Divinus ordo, est 13enim Divinum Verum procedens a Domino 14quod facit ordinem in caelo, adeo ut 15Illud sit ipse ordo; quod Divinum Verum sit ordo, videatur n. 1728, 1919, 7995, 8700; quapropter cum homo aut angelus recipit Divinum Verum a Domino in bono, est apud 16illum ordo qui est in caelis, proinde est 17Domini, caelum seu regnum, in particulari, et in tantum in quantum ex veris in bono 18est, et postmodum in quantum in veris ex bono; et quod arcanum est, ipsi angeli apparent in forma humana in 19caelis prorsus secundum vera quae apud illos in bono, pulchritudine et splendore secundum quale boni ex veris; homines Ecclesiae similiter quoad animam in caelo; 20ipsum Divinum Verum procedens a Domino inducit hoc, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine, et de ejus correspondentia cum singulis in homine, ad finem plurium capitum ostensa sunt; hoc arcanum est 4 quod intelligitur per haec verba apud Johannem in Apocalypsi, Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, xxi 17; quis 21umquam ea verba intellecturus est, qui non scit quid significat sancta Hierosolyma, quid murus ejus, quid mensura, quid numerus 144, et sic quid "homo, hoc est, angelus"? per "novam" ac "sanctam Hierosolymam" significatur Nova Domini Ecclesia, quae Christianae quae hodie est successura est, n.(x)21 17, per "murum" significantur vera fidei quae illam Ecclesiam defendent, n. 6419, per "metiri" (e)et "mensuram" significatur status quoad verum, n. 3104, per numerum 144 "significatur simile quod per 12, nam 144 est numerus compositus ex 12 multiplicatis in 12; quod per illos numeros significentur omnia vera in complexu, videatur n. 7973; inde 22liquet quid per "mensuram hominis, hoc est, angeli" significatur, quod nempe ipsum verum procedens a Domino in sua forma 23quae est homo angelus in caelo, ut supra dictum 24; inde 25patet arcanum quod ea verba involvunt, quod 26scilicet per ea describantur vera illius Ecclesiae quae successura 5 est Christianae quae hodie est 27; quod sint vera ex bono, describitur in versu proxime sequente ibi, his verbis, Erat structura muri ejus jaspis, at urbs aurum purum similis vitro puro, vers. 18; per "jaspidem" significatur verum quale illius Ecclesiae futurum est, nam per "lapides" in genere significantur vera, n. 1298, 3720, 6426, et per "lapides pretiosos" vera quae a Domino, n. 643; per "aurum" significatur bonum amoris et sapientiae, n. 113, 1551, 1552, 5658. Quis usquam divinaturus est quod talia involvantur illis verbis? et quis non ex his videre potest quod innumerabilia arcana lateant in Verbo, quae nusquam alicui apparent nisi per sensum internum, et quod per eum, ut per clavem, aperiantur vera Divina qualia sunt in caelo, proinde caelum et Ipse Dominus 28 Qui est omne in omnibus Verbi in sensu ejus intimo? @1 intret$ @2 nam quicquid altered to quicquid enim$ @3 nam$ @4 alio ex quo recipit, et cui obedit,(m)intellectus enim hominis servit voluntatem(6).$ @5 ipsi voluntati$ @6 Domino$ @7 Bonum Domini Ipsius$ @8 vero et bono$ @9 hominem$ @10 charitatis$ @11 ex eo est, quod angeli in Verbo dicuntur dii, nam angeli in coelo sunt receptiones veri procedentis a Domino, ita vera in forma humana, quod angeli dicantur dii veris, quae recipiunt, videatur n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301:$ @12 quoque$ @13 quia$ @14 faciat$ @15 sit Ipse$ @16 illos$ @17 coelum, seu regnum Domini$ @18 sunt$ @19 coelo$ @20 i enim$ @21 usquam$ @22 d patet i constat$ @23 sit homo angelus$ @24 i est$ @25 d patet i and d constat i patet$ @26 nempe sint$ @27 i, quae describuntur$ @28 i ibi$
Arcana Coelestia 7
Passage 8989
#8989 "Et adducet illum (x) ad januam vel ad postem": quod significet statum [communicationis] veri confirmati et implantati cum bono spirituali, constat ex significatione "januae" quod sit introductio veri ad bonum, de qua n. 2356, 2385, hic veri confirmati et implantati, quod per servum Hebraeum 1post servitium sex annorum" significatur, n. 8976, 8984; et quia "janua" est introductio, est quoque communicatio, nam per januam communicatur unum conclave cum altero; et ex significatione "postis" quod sit conjunctio veri istius cum bono, nam postis 2est inter duo conclavia et conjungit illa; quod "postis" sit verum naturalis, videatur n. 7847. Quis non videre potest quod rituale hoc 3de servis manentibus arcanum in se contineat, et quidem arcanum Divinum? a Jehovah enim e monte Sinai dictatum et mandatum est; qui non credunt aliquid sanctius (c)ac Divinius in Verbo esse quam quod apparet in littera, miraturi sunt quod haec et plura quae in hoc capite et in sequentibus continentur dictata sint viva voce a Jehovah; apparent enim in littera velut talia quae in legibus gentium sunt, sicut hoc de servis quod qui eorum non exire e servitio vult adduceretur ad januam seu ad postem et 4a domino ejus perforaretur auris ejus subula; hoc in sensu litterae Divinum non sapit, sed usque 5est maxime Divinum; verum hoc non patet nisi per sensum internum; sensus internus est quod qui in solis veris sunt et non in bono correspondente, at usque in jucundo recordationis bonorum spiritualium, n. 8986, 8987, aliquam communicationem et conjunctionem habeant cum bono spirituali; 6hoc repraesentatum 2 est per quod servi auris ad januam vel ad postem perforaretur a domino suo, janua enim est communicatio, postis est conjunctio, auris est oboedientia, et perforare eam subula est repraesentativum 7status in quo (x)mansurus; ita percipiunt haec angeli qui apud hominem qui legit hoc verbum; angeli enim non cogitant de janua, nec de poste, nec de aure et de ejus perforatione, et ne quidem de servo, sed 8loco eorum de dicta communicatione (c)ac conjunctione; sunt enim angeli in intelligentia talium, quia sunt in luce; et non obveniunt illis nisi quam spiritualia et caelestia, non autem naturalia et mundana qualia sunt in sensu litterae Verbi, nam sensus litterae Verbi est naturalis et mundanus, 9sensus autem internus ejus est spiritualis et caelestis; ille est pro hominibus, hic pro angelis, inde per Verbum 3 est communicatio et conjunctio caeli cum homine; ut arcana quae in hoc processu cum servis manentibus apud dominum suum ulterius pateant, dicendum est unde est quod janua et postis significent communicationem et conjunctionem; sunt angelis et spiritibus habitacula, quae 10 apparent prorsus sicut ea quae in mundo, n. 1116, 1626-1628, 1631, 4622; et quod arcanum -est, omnia et singula quae in habitaculis eorum apparent sunt significativa spiritualium; profluunt etiam ex spiritualibus quae in caelo, et quae inde in mentibus eorum; communicationes veri cum bono sistuntur ibi per januas, et conjunctiones per postes, et 11alia per ipsa conclavia, per atria, per fenestras, et per varia decoramenta; quod ita sit, homo hodie, praecipue qui mere naturalis est, non potest credere quia non patent coram sensibus eorum corporis, sed usque quod talia visa sint prophetis, cum 12interiora eorum aperta sunt in caelum, constat ex Verbo; mihi quoque millies appercepta et visa sunt; audivi etiam pluries eos dicentes quod januae conclavium eorum apertae sint cum communicabantur cogitationes 4 eorum mecum, et quod clausae cum non commuiaicabantur; inde est quod "januae" in Verbo nominentur ubi agitur de commuiaicatione, ut apud Esaiam, Abi, popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam tuam post te; occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira,xxvi 20; "claudere januam post se, usque dum transeat ira" pro non communicatione cum malis, quae sunt "ira," n. 3614, 5034, 5798, 6358, 6359, 6997, 8284, 8483: apud Malachiam, Num recipiet a vobis facies? dixit Jehovah Zebaoth, Quis etiam inter vos claudat potius januas? nec lucem accendatis super altari Meo frustra, i ,] 9, 10; "claudere januas" pro non communicare cum rebus sanctis 13seu Divinis: apud Sachariam, Aperi, Libane, januas tuas, ut comedat ignis cedros tuas, xi I; "aperire januas" pro dare aditum seu communicationem: apud Davidem, 5 Praecepit aetheribus desuper, januas caelorum patefecit, Ps. lxxviii 23; "patefacere januas caelorum" pro communicationem dare cum veris et bonis quae a Domino in caelis: apud eundem, Elegi ad januam stare in domo Dei mei quam habitare in tentoriis impietatis, Ps. lxxxiv II [A.V. 10]; "ad januam stare" pro communicare foris cum bono, quod est "domus Dei," n. 3720: apud eundem, Attolite, portae, capita vestra, extollimini, ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae, Ps. xxiv 7, 9; "extolli ostia mundi" pro aperire et elevare corda ad Dominum, Qui est "Rex gloriae," et sic dare communicationem, hoc est, ut influat cum bono charitatis et vero fidei; Dominus "Rex gloriae" vocatur ex vero quod ex bono: apud Esaiam, 6 Dixit Jehovah uncto suo 14Chorescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram eo gentes, ut lumbos regum solvam, ad aperiendum coram illo januas, et portae non claudantur, Ego ante te ibo, et tortuosa (x)rectificabo, et dabo tibi thesauros tenebrarum et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocaverim te nomine tuo, Deus Israelis, xlv 1-3; hic de Domino quoad Humanum, qui in sensu repraesentativo est "Choreschus"; "aperire coram illo januas" 15est dare aditum ad ipsum Divinum, inde est quod etiam quoad Humanum dicatur Deus, hic "Deus Israelis": apud Johannem, 7 Ecce dedi coram te januam apertam quam nemo potest claudere, quia exiguam habes potentiam, et servasti verbum Meum, nec abnegasti nomen Meum, Apoc. iii 8; "dare januam apertam" pro communicationem cum caelo: apud eundem, Post haec vidi, et ecce janua aperta in caelo; audivi, Ascende huc ut ostendam tibi quae oportet fieri posthac, Apoc. iv I; "janua" manifeste ibi pro communicatione, quia agitur de revelatione quam accepturus e caelo; inde quoque patet quod communicatio repraesentetur ibi per "januam 16," ut supra dictum: apud eundem, Ecce constiti ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam et aperuerit januam, ingrediar ad illum et cenabo cum illo, atque ille Mecum, Apoc. iii 20; 17hic etiam "janua" manifeste pro aditu et communicatione cum caelo, 8 ubi Dominus, ac ita cum Domino: similiter apud Matthaeum, Venit sponsus, et virgines ingressae sunt ad nuptias, et janua clausa est; tandem venerunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, xxv 10-12; quid haec in sensu interno significant, videatur n. 4635-4638, quod nempe "virgines" sint qui intra Ecclesiam sunt, "habere oleum in lampadibus" est bonum charitatis in veris fidei, et "non habere oleum in lampadibus" est habere vera fidei et non in illis bonum charitatis; pro his "janua clausa" dicitur quia non communicant cum caelo, 18hoc est, per caelum cum Domino; communicatio cum caelo, et per caelum, fit per bonum charitatis et amoris, non autem per vera quae fidei vocantur, absque bono "in illis"; quapropter hi vocantur "virgines 9 stultae," illi autem "virgines prudentes": apud Lucam, Multi quaerent intrare, sed non poterunt; ex quo (x)surrexerit paterfamilias et occluserit januam; tunc incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii ,] 25-27; hic quoque manifeste "janua" pro aditu et communicatione, ut supra; quod illi quibus occlusa est janua, et qui pulsant illam et non intromittuntur, sint qui in veris fidei sunt ex Verbo et non in bono charitatis, significatur per "edere coram Domino ac bibere, et audire Dominum in plateis docentem," et tamen non vivere vitam fidei; nam qui hanc 10 non vivunt sunt "operarii iniquitatis": apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Qui non est ingrediens per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium: Ego sum janua; per Me si quis introiverit, salvabitur, x 1, 2, 9; "ingredi per januam" est per verum quod fidei ad bonum charitatis et amoris, ita ad Dominum, nam Dominus est ipsum Bonum, 20etiam est Verum quod introducit, ita quoque janua, nam fides est ab Ipso. 11 Quod per "januam" significetur communicatio, apparet sicut locutio metaphorica seu comparatio, sed in Verbo non sunt locutiones metaphoricae seu comparationes, sed sunt reales correspondentiae; etiam comparationes ibi fiunt per talia quae correspondent, ut constare potest ex illis quae 21 de janua dicta sunt, quod nempe januae apud angelos et spiritus in caelo actualiter appareant, 22et earum aperitio 23 et occlusio, secundum communicationes; ita quoque in reliquis. @1 hic $ @2 conjungit unum conclave alteri$ @3 aliquod$ @4 perforabit ibi dominus ejus aurem$ @5 after divinum$ @6 communicatio haec et conjunctio sistebant repraesentata per hoc rituale cum servo$ @7 manendi in eo statu$ @8 pro illis$ @9 at sensus $ @10 i illis$ @11 reliqua per conclavia, atria, porticus, et decoramenta varia$ @12 visus eorum spiritus apertus in coelum fuit$ @13 ac$ @14 see note, Volume III, p.88$ @15 pro$ @16 i in coelo$ @17 ibi$ @18 communicatio enim cum coelo, hoc est, per coelum cum Domino$ @19 illo$ @20 et est quoque $ @21 i supra$ @22 tum$ @23 i ut$
Arcana Coelestia 7
Passage 8990
#8990 "Et perforabit dominus ejus aurem ejus subula": quod significet repraesentativum oboedientiae, constat ex significatione "auris" quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, et ex significatione "perforare subula," nempe ad januam 1seu ad postem, quod sit affigere, hic, quia agitur de oboedientia, est perpetuo addicare; quare sequitur quod "serviet illi in perpetuum," hoc est, oboediet; inde patet quod perforatio auris subula ad januam seu ad postem a domino suo sit repraesentativum oboedientiae. 2 Quomodo cum his se habet, ex praecedentibus potest constare, quod nempe illi qui in solis veris sunt et non in bono correspondente, hoc est, qui in fide et non in charitate, non liberi sint sed servi; nam qui ex bono seu charitate agunt liberi sunt, ex se enim agunt, quia ex bono seu charitate agere est ex corde, hoc est, ex voluntate, ita ex suo, nam id hominis est quod est voluntatis ejus, et quod ex voluntate fit, hoc dicitur exire ex corde; at qui solum in veris fidei sunt et non in bono charitatis, respective servi sunt, nam non agunt ex se, quia non bonum habent in se ex quo 2agunt, sed extra se, et agunt quoties ejus recordantur; hi qui tales sunt usque ad finem vitae, post mortem permanent in eo statu, nec possunt perduci ad statum ut ex affectione 3charitatis, ita ut ex bono agant, sed ex oboedientia. Hi in Maximo Homine, qui est caelum, constituunt illa quae interioribus serviunt, 4 sicut membranas et cutes, n. 8977, 8980. 3 Ex his constare potest quomodo se res habet cum sola fide, ita cum illis qui ex doctrina fidem ponunt primo loco et bonum charitatis secundo, immo ultimo; qui actualiter, hoc est, in ipsa vita, ita ponunt, illi sunt servi Hebraei in sensu repraesentativo, at qui charitatem primo loco ponunt, nempe actualiter, hoc est, in ipsa vita, illi sunt liberi seu filii Israelis in sensu repraesentativo; ex his etiam concludi potest quomodo se res habet cum illis qui omne salutis ponunt in veris fidei et nihil in bono charitatis, nempe actualiter 5seu in ipsa vita, quod 6non possint intrare in caelum, nam bonum in caelo regnat et non verum absque bono; nec verum est verum aut fides fides quam apud illos qui in bono sunt. 4 Quod perforatio auris subula ad januam a domino suo sit repraesentativum oboedientiae, patet etiam ex eo 7quod affigere aurem januae sit facere ut attentionem habeat ad illa quae dominus ejus, qui in conclavi, imperat, ita jugiter audire, proinde oboedire, hic in sensu spirituali quae bonum vult et mandant, nam per dominum servi 8repraesentatur bonum spirituale, n. 8981, 8986; quia "auris" auditionem quae oboedientiae significat, inde ex origine e spirituali mundo influxit in loquelam humanam, vellicare aurem pro facere ut attendat ac ut recordetur, pariter alicui audire et auscultare pro oboedire, nam interior sensus perplurium vocum ex correspondentiis e spirituali mundo effluxit; similiter ac quod dicatur lux spiritualis et visus inde, quod sint quae fidei, ut et ignis spiritualis et (t)vita inde quod sint quae amoris. 5 Quod perforatio auris fieret per subulam, erat quia per "subulam" simile significatur quod per paxillum vel clavum, nempe affixio seu adjunctio, et in sensu spirituali addicatio ad aliquid; at subula erat instrumentum ministerii, ideo inserviens repraesentandae addicationi ad perpetuam oboedientiam apud servum. Quod "paxilli" seu "clavi" affixionem seu adjunctionem 9significent", constat ex locis ubi nominantur, ut apud Esaiam xxii 23, xxxiii 20, xli 7, liv 2; Jer. x 4; Exod.xxvii 19, (x)xxxviii 31 ;Num. (x)iii 37, iv 32. @1 aut$ @2 agant IT$ @3 hoc est,$ @4 i seu quae se ab internis patiuntur agi,$ @5 hoc est$ @6 i nempe$ @7 quod tale non possit non significare attentionem ad illa quae dominus ejus,qui in conclavi, imperat, nam tenere aurem affixam januae, est jugiter audire proinde obedire quae dominus ejus mandat, ita quae bonum,$ @8 intelligitur$ @9 significaverint$
Arcana Coelestia 7
Passage 8991
#8991 "Et serviet illi in perpetuum": quod significet in aeternum, constat ex significatione "servire" quod sit oboedire, nam servi sunt qui oboediunt, et domini qui imperant; quod illi qui per servos repraesentati fuerunt sint qui 1ex oboedientia bonum egerunt, non autem 2ex affectione charitatis, ex praecedentibus constat; et ex significatione in perpetuum" quod sit in aeternum; "perpetuum" 3in sensu litterae significat hic servitium apud dominum suum 4 usque ad finem vitae suae, at in sensu interno seu spirituali significat aeternum, quia statum post mortem; in aeternum dicitur quia illi qui bonum ex oboedientia fidei et non ex affectione charitatis agunt, qui repraesentati sunt per servos, in altera vita nusquam possunt perduci ad 5statum boni, hoc est, ut ex bono agant, nam vita unumquemvis manet post mortem; qualis homo est cum moritur, talis manet, secundum vulgare hoc, arbor quo cadit, ibi jacet; non quod talis sit qualis est circa horas mortis sed qualis ex toto vitae suae curriculo tunc cum moritur; quapropter 6qui imbuerant in vita in mundo solum ex oboedientia agere bonum, et non ex charitate, illi manent tales in aeternum; perficiuntur quidem quoad oboedientiam sed non pertingunt ad aliquid charitatis. @1 in obedientia boni sunt$ @2 in affectione ejus$ @3 After vitae suae$ @4 i in mundo$ @5 bonum$ @6 qui imbuerant ex vita non ex charitate agere bonum, sed solum ex obedientia fidei$
Arcana Coelestia 7
Passage 8992
#89921 Vers. 7-11. Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam, non exibit secundum exire servorum. Si mala in oculis domini sui, ut non desponset eam, et redimatur; populo alienigenae non potestatem habebit vendendi eam; perfide agendo illum in eam. Et si filio suo desponsaverit eam, secundum judicium filiarum faciet ei. Si alteram acceperit sibi, victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale ejus non diminuet. Et si tria haec non fecerit ei, et exibit gratis nullo argento. "Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam significat affectionem veri ex jucundo naturali: "non exibit secundum exire servorum" significat statum non similem vero absque affectione: "si mala in oculis domini sui" significat si affectio veri ex jucundo naturali non concordet cum vero spirituali: "ut non desponset illam" significat ut conjungi nequeat: "et redimatur" significat abalienationem ab illis veris: "populo alienigenae non potestatem habebit vendendi illam" significat non illis qui non ex fide Ecclesiae: "perfide agendo illo in eam" significat id contra leges ordinis Divini: "et si filio suo desponsaverit eam" significat si concordet cum vero aliquo derivato ut possit ei conjungi: "secundum judicium filiarum faciet ei" significat quod sicut affectio veri genuina erit: "si alteram acceperit sibi" significat conjunctionem cum affectione veri ex alia stirpe: "victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale [ejus] non diminuet" significat non deprivationem vitae interioris, quae est "victus," nec vitae exterioris, quae est "amictus," ita non deprivationem conjunctionis, quae est "debitum conjugiale": ["et] si tria haec non fecerit ei" significat deprivationem illorum: "exibit gratis nullo argento" significat abalienationem inde absque vero ei conjuncto. @1 See p. 312, note 6. P here reads: 7. Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam, significat bonum ex vero in naturali, quod serviturum spirituali: non exibit secundum exire servorum, significat quod ejus cum vero non erit sicut veri cum bono. 8. Si mala in oculis domini sui, significat si non convenit spirituali:, ut non possit conjungi: et redimatur, significat restitutionem vero a quo: populo alienigenae non potestatem habebit vendendi eam, significat non addicationem ad vera extra Ecclesiam:perfide agendo illum in eam, significat quod hoc contra Divinum ordinem. 9. Et si filio suo desponsaverit eam,significat initionem et conjunctionem cum vero ex spirituali: secundum judicium filiarum faciet ei, significat quod tunc agnoscendum a spirituali ut bonum ex se. 10. Si alteram acceperit sibi, significat conjunctionem veri etiam cum bono collaterali; victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale ejus, non diminuet, significat quod non abstrahenda a bono illo quae inservitura vitae ejus conservationi. 11. Et si tria haec non fecerit ei, significat si abstrahuntur: et exibit gratis nullo argento, significat conjunctionem cum bono et non cum vero.$
Arcana Coelestia 7
Passage 8993
#8993 "Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam": quod significet affectionem veri ex jucundo naturali, constat ex significatione "filiae viri" quod sit (t)affectio veri, 1per "filiam" enim significatur affectio, de qua n. 2362, 3963, per "virum" autem verum, n. 3134, ut quoque per Israelitam, qui hic per "virum" intelligitur, n. (x)5414, 5879, 5951, (x)7957, 8234; et ex significatione "ancillae" quod sit affectio externa seu naturalis, de qua n. 2567, 3835, 3849; inde per "filiam viri 2venditam in ancillam" significatur affectio veri ex jucundo affectionis 3naturali. 2 Per jucundum naturale intelligitur jucundum profluens ex amore sui et amore mundi; qui in affectione veri inde sunt, sunt qui doctrinalia Ecclesiae, quae vera fidei vocantur, discunt vel propter lucrum vel propter honores, et non propter vitam; tales affectiones veri, (x)quia profluunt non ex bono spirituali sed ex jucundo naturali, repraesentantur 4per filiam viri Israelitici venditam in ancillam seu servam , nam omne id quod trahit originem ex amore sui aut amore mundi, non (t)liberum est sed 5servum; quid liberum et quid servum, videatur n. 892, 905, 1947, 2870-2893, 6205. Quomodo se habet cum affectionibus veri 6ex illis amoribus oriundis, in sensu interno describitur in 7nunc sequentibus. 3 Tenendum quod affectio veri genuina sit velle et desiderare scire ipsissima vera fidei propter usum bonum ut finem, et propter vitam, at affectio veri non genuina est velle et desiderare 8 vera propter semet, ita 9ad captandos honores (e)ac 9 ad aucupanda lucra; qui 10in affectione veri ex (x)hac origine sunt11 non curant num vera genuina sint quae sciunt, modo sint talia quae pro veris possunt venditari, quapropter illi haerent solum in confirmandis doctrinalibus Ecclesiae suae in qua nati sunt, sive haec vera sint sive non vera; sunt quoque in tenebris quoad ipsa vera, fines enim mundani qui sunt lucra, et fines corporei qui sunt honores, prorsus occaecant; at qui in affectione 4 veri genuina sunt, hoc est, qui desiderant scire vera propter usum bonum et propter vitam, illi quoque manent in doctrinalibus Ecclesiae12 usque dum perveniunt ad aetatem cum ex se cogitare incipiunt, tunc scrutantur scripturas, et supplicant ad Dominum de illustratione, et cum illustrantur, gaudent ex corde; sciunt enim quod si nati fuissent ubi alia Ecclesiae doctrina, immo ubi maxima haeresis, quid absque scrutatione scripturae ex affectione veri genuina, mansissent in ea; pro exemplo, si nati 13fuerint Judaei, vel si Sociniani 14. Inde patet quinam et quales sunt qui in affectione veri genuina sunt, et qui et quales qui in affectione veri non genuina; illi qui in affectione veri genuina sunt, in sensu repraesentativo sunt filiae virorum ex Israelitis, at qui in affectione veri non genuina sunt, in sensu repraesentativo sunt ancillae ex filiabus Israelis; de his nunc agitur. @1 per virum enim significatur verum, n. 3134; (m)ut quoque per Israelitam, qui hic per virum intelligitur, n. 5414, 5879, 5951, 7956, 8234,(n) et per filiam affectio inde, n. 2362, 3963$ @2 factam$ @3 naturalis IT$ @4 per filias viri Israelitici venditas in ancillas$ @5 i est$ @6 inde$ @7 his quae nunc sequuntur$ @8 i scire$ @9 propter$ @10 in hac affectione sunt$ @11 i hi$ @12 suae, sed usque$ @13 sint$ @14 i et sic porro$
Arcana Coelestia 7
Passage 8994
#8994 "Non exibit secundum exire servorum": quod significet statum non similem vero absque affectione, constat ex significatione "exire," nempe e servitio, quod sit status post pugnam seu laborem, de qua supra n. 8980, 8984, et ex significatione "servorum" quod sint qui in veris et non in correspondente bono, de qua n. 8974, ita qui in vero absque affectione; inde patet quod per "non exibit secundum exire servorum"(x)significetur status non similis vero absque affectione. 2 Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: sunt qui in vero 1 et non in ejus affectione, et sunt qui in affectione sunt; illi repraesentati sunt per servos ex filiis Israelis, hi autem per ancillas etiam ex filiis Israelis; sed per ancillas non repraesentati sunt illi qui in genuina veri affectione sed qui in non genuina sunt, ut videri potest ex illis 3 quae mox supra n. (x)8993 ostensa sunt; discrimen inter illos qui in vero absque affectione sunt, qui per servos repraesentati sunt, et qui in affectione veri, qui per ancillas, est qualis 2 inter scire verum et velle verum; scire verum pertinet solum ad partem intellectualem, at velle verum ad partem voluntariam, quapropter (x)discrimen est quale inter scientiam et affectionem; qui in scientia veri (e)et boni sunt, ac in sensu repraesentativo 3sunt servi aut viri, illi non afficiuntur vero 4et bono, sed modo afficiuntur scientia eorum, 5proinde delectantur veris propter scientiam; at qui in affectione veri et boni sunt, ac in sensu repraesentativo sunt ancillae seu feminae, illi non afficiuntur scientia, sed ipsis veris et bonis cum audiunt et percipiunt illa apud alios; talis affectio communis est apud feminas bonas, sed 4 affectio scientiarum veri communis est apud viros; inde est quod qui in perceptione spirituali sunt, feminas quae afficiuntur veris, amant, at feminas quae in scientiis sunt non amant; secundum ordinem enim Divinum est ut viri sint in scientiis et feminae solum in affectionibus, et sic quod non ament se ex scientiis sed viros, unde conjugiale; inde quoque est quod 6 a veteribus dictum sit quod feminae tacebunt in Ecclesia; 7 quia ita est, ideo 8 scientiae et cognitiones repraesentantur per viros, at affectiones per feminas; hic affectiones veri quae scaturiunt ex jucundis amorum naturalium per ancillas; quae quia prorsus alia natura sunt quam qui afficiuntur scientiis, idcirco prorsus aliter se habet cum ancillis quam cum servis; hoc nunc est quod significatur per quod "ancilla non exibit secundum exire servorum." 9Sed sciendum quod ita se res habeat cum illis qui ex spirituali regno Domini sunt, vicissim autem cum illis qui ex caelesti 10 regno; in hoc sunt mariti in affectione, at uxores in cognitionibus boni et veri, inde apud hos conjugiale. @1 sunt$ @2 i est$ @3 After viri$ @4 aut$ @5 et sic$ @6 i etiam$ @7 i et$ @8 i in Verbo$ @9 sed ita se res habet$ @10 i Domini$
Arcana Coelestia 7
Passage 8995
#8995 "Si mala in oculis domini sui": quod significet si affectio veri ex jucundo naturali non concordet cum vero spirituali, constat ex significatione (m)"ancillae," de qua dicitur quod sit "mala," quod sit affectio ex jucundo naturali, de qua n. 8993,8994, et ex significatione "malae" cum de affectione illa respective ad verum spirituale,(n) quod sit non concordare, de qua sequitur; ex significatione "in oculis" quod sit in perceptione, de qua n. 12789, 2829, 4083, 4339, et ex significatione "domini" quod sit (d)verum spirituale, de qua 2 n. 8981 3. [2] Quomodo cum his se habet, dicendum est: quod "ancilla" sit affectio veri ex jucundis amoris sui aut amoris mundi, supra n. 8993, 8994, dictum est; et quod ea affectio conjungi possit vero spirituali, constare potest ex eo quod affectio veri spiritualis sit affectio interna, seu 4 in interiore homine, at affectio veri ex jucundo naturali sit in externo homine; affectio interna quae est spiritualis hominis, conjungitur jugiter cum affectione externa quae est naturalis hominis, sed usque ita (x) ut affectio veri interna sit dominans et affectio externa sit serviens, nam secundum ordinem Divinum est ut spiritualis homo dominetur super naturalem, 5 n. 8961, 8967; et cum spiritualis homo dominatur, tunc spectat homo sursum; hoc repraesentatur per habere caput in caelo; at cum naturalis homo dominatur, tunc spectat homo deorsum, 6quod (x)repraesentatur per habere caput in inferno; [3] ut luculentius hoc pateat, ulterius 7dicendum est: plerique homines per vera quae discunt et bona quae agunt, etiam cogitant de lucro inde in patria, aut de honore; sed si haec pro fine habentur, tunc naturalis homo dominatur et spiritualis servit; si autem non pro fine habentur sed solum pro mediis ad finem, tunc spiritualis homo dominatur et naturalis servit, prorsus secundum illa quae n. 7819, 7820, dicta sunt, nam cum spectatur lucrum aut honor ut medium ad finem et non ut finis, tunc non spectatur lucrum seu honor sed finis, qui est usus; sicut qui divitias cupit et sibi comparat propter 8usum quem super omnia amat, tunc non delectatur divitiis propter divitias, sed propter usus; ipsi usus etiam faciunt vitam spiritualem apud homines, et divitiae solum serviunt pro mediis, 9 videatur n. 6933-6938. (m)Inde videri potest qualis naturalis homo erit ut conjungi possit 10 spirituali, ut nempe lucra et honores, ita (x)divitias et dignitates, (x)spectet pro mediis et non pro fine; quod enim apud hominem spectatur pro fine, hoc ipsissimam ejus vitam facit, nam 11id super omnia amat, nam quod amatur, 11id pro fine 12spectatur.(n) [4] Qui non scit quod finis, seu quod idem, amor, faciat vitam hominis spiritualem, proinde quod homo sit ubi ejus amor, in caelo si amor caelestis, in inferno si amor infernalis, non comprehendere potest quomodo cum his se habet; autumare potest quod jucundum naturalium amorum, qui sunt amor sui et 13 mundi, non possint concordare cum vero et bono spirituali, non enim scit quod homo cum regeneratur, prorsus invertendus sit, et quod cum inversus est, sit capite in caelo, sed antequam inversus est, fuerit capite in inferno; capite in inferno fuit cum jucunda amoris sui 14aut mundi pro fine habuit, at capite in caelo est cum illa jucunda pro mediis ad finem sunt, nam finis, qui est amor, 15unice vivit apud hominem; media ad finem autem a se non vivunt sed vitam accipiunt a fine, 16inde media a fine ultimo vocantur fines medii, qui quantum spectant 17finem (x)ultimum, qui est principalis, tantum vivunt; inde est, cum homo regeneratus est, proinde cum pro fine habet amare proximum et amare Dominum, 18quod tunc pro mediis (x)habeat amare se et mundum; cum homo talis est, 19 cum spectat ad Dominum, se pro nihilo habet, et quoque mundum, et si semet spectat pro aliquo, est ut servire possit Domino; prius autem 20fuerat is in contrarium; cum spectavit ad se, Dominum pro nihilo habuit, et si pro aliquo, fuit ut inde ei lucrum et honor.(s) [5] Ex his constare potest quale arcanum latet in his quae de ancillis ex filiabus Israelis statuta 21sunt, quod nempe licet servae essent, usque si bonae, desponsatae fuerint domino a quo emptae 21sunt, vel ejus filio; at si malae, quod non desponsatae sed vel (x)redemptae vel venditae, secundum ea quae in his versibus continentur; 22desponsare etiam ancillas, aut illas pro concubinis habere, in Ecclesia repraesentativa, praesertim Judaica et Israelitica, permissum fuit ob causam quia uxor repraesentabat affectionem veri spiritualis, at ancilla affectionem veri naturalis; ita illa internum Ecclesiae apud hominem, haec autem externum; hoc repraesentatum fuit per Hagarem quae desponsata Abrahamo, tum per binas ancillas quae desponsatae Jacobo. [6] Ex his nunc patet quid per "ancillam, si mala, ut non desponsari possit," in sensu repraesentativo interno intelligitur, quod nempe si affectio ex jucundo naturali, quae est "ancilla," non concordet cum spirituali, quod fit imprimis per id quod dominari vellet, et quod eo animo et corde esset, ut non flecti posset ad amandum Dominum. Praeterea etiam concordantia aut discordantia affectionis ex jucundo naturali cum spirituali se habet secundum utriusque quale; 23sed ea in suos numeros 24dispescere, foret prolixum nimis. Quod "ancilla" etiam sit medium affirmativum inserviens conjunctioni externi et interni hominis, videatur n. 3913, 3917, 3931. @1 2829, 5129, 4082, 4339 I, 2829, 3529, 4083, 4339 T$ @2 i supra$ @3 i, 8986$ @4 i affectio$ @5 i videatur$ @6 et hoc$ @7 explicandum$ @8 usus quos$ @9 i quomodo cum his ulterius se habet,$ @10 i cum$ @11 hoc$ @12 habetur$ @13 i amor$ @14 et$ @15 est unice qui$ @16 sunt enim$ @17 ipsum finem principalem$ @18 et$ @19 i tunc$ @20 fuerit contrarium$ @21 sint$ @22 talia etiam repraesentata sunt per ancillam Hagarem, quae desponsata Abrahamo, tum per binas ancillas quae desponsatae Jacobo, hoc in Ecclesia repraesentativa, praesertim Judaica et Israelitica, permissum fuit, ob causam, quia uxor repraesentabat affectionem veri spiritualis, at ancilla affectionem veri naturalis, ita illa internum Ecclesiae apud hominem, haec autem externum. Ex his nunc patet, quid per ancillam si mala, ut non desponsari possit, in sensu repraesentativo spirituali intelligitur, quod nempe si affectio ex jucundo naturali, quae est ancilla, non concordet cum spirituali, nempe per id, quod dominari velit, nam tunc inferre conatur talia quae destruunt spirituale, n. 7491, 7492$ @23 quae$ @24 referre$
Arcana Coelestia 7
Passage 8996
#8996 "Ut non desponset illam": quod significet ut conjungi nequeat, constat ex significatione "desponsari" quod sit conjungi, nam qui desponsantur, illi conjunguntur. Per "desponsari" in sensu interno proprie significatur convenientia animorum seu mentium, quae praecedit conjunctionem quae conjugii; et quia convenientia in spirituali mundo conjungit, et disconvenientia disjungit, ideo per "desponsari" hic significatur conjungi.
Arcana Coelestia 7
Passage 8997
#8997 "Et redimatur": quod significet abalienationem ab illis veris, constat ex significatione "redimi" ab illo qui vendidit, vel ab alio, ita vendi a (x)domino, quod sit (x)abalienatio ab illo vero spirituali; quod "vendi" sit abalienatio, videatur n. 4098, 4752, 4758, 5886, et quod (x)"dominus" sit verum spirituale, n. 8981, 8995.
Arcana Coelestia 7
Passage 8998
#8998 "Populo alienigenae non potestatem habebit vendendi illam": quod significet non illis qui non ex fide Ecclesiae, constat ex significatione "alienigenae" quod sit qui extra Ecclesiam, ita qui non ex fide Ecclesiae, de qua n. 2049, 2115, 7996, et ex significatione "vendere" quod sit abalienare, de qua nunc supra n. 8997. Cum his ita se habet: qui nati sunt intra Ecclesiam et ab infantia imbuerunt principia veri Ecclesiae, non conjugia sociare debent cum illis qui extra Ecclesiam et sic imbuerunt talia quae non Ecclesiae sunt; causa est quia nulla conjunctio est inter illos in spirituali mundo, quisque enim in eo mundo consociatur secundum 1bonum et inde verum; et quia nulla inter tales conjunctio est in spirituali mundo, nec ulla conjunctio debet esse in terra, nam conjugia in se spectata sunt conjunctiones animorum et mentium, quarum vita spiritualis est ex veris et bonis fidei (c)ac charitatis; idcirco etiam in caelo pro nefandis habentur conjugia in terra inter illos qui diversae religionis sunt, et magis 2inter illos qui ab Ecclesia 3cum illis qui extra Ecclesiam; haec quoque causa fuit quod prohibitum fuerit genti Judaicae et Israeliticae matrimonia contrahere cum gentibus, Deut. vii 3, 4, et quod fuerit prorsus nefandum (x)cum illis scortari, Num. xxv 1-9. [2] Hoc patet adhuc evidentius ab origine amoris conjugialis, quod sit ex conjugio boni et veri, n. 2727-2759; amor conjugialis cum inde descendit, est ipsum caelum in homine; hoc destruitur cum duo conjuges sunt dissimili corde ex dissimili fide. Inde nunc est quod ancilla ex filiabus Israelis, hoc est, ex illis qui ab Ecclesia, non vendenda esset populo alienigenae, hoc est, illis qui extra Ecclesiam sunt, nam hi dein desponsarent illam, hoc est, ei conjungerentur, et sic profanarent illa quae Ecclesiae sunt, quapropter 4dicitur quod id sit "perfide agere." @1 bona et inde vera sua$ @2 d inter illos qui i si alter sit$ @3 ,et altera$ @4 de eo dicitur id perfide agere.$
Arcana Coelestia 7
Passage 8999
#8999 "Perfide agendo illo in eam": quod significet id contra leges ordinis Divini, constat ex significatione "perfide agere" quod sit contra verum Divinum, seu quod idem est, contra leges ordinis Divini; quod id per "agere perfide" significetur, patet ex illis quae nunc supra n. 8998 allata sunt. Leges ordinis Divini sunt vera in caelo, nam "Divinus ordo" est ex Divino Vero quod procedit a Domino, n. 8700, 8988. "Perfide agere" est sollemnis formula in Verbo, significans in sensu interno agere contra verum et bonum in caelo, seu quod idem, contra ordinem Divinum, ut Esai. (x)xxi 2, xxxiii 1, xlviii 8; Jer. iii 20, (x)v 11, xii 1, 6; Hos. v 7, vi 7; Mal. ii 10, 11, 14, 15; Ps. lxxviii 57; Ps. cxix 158.
Arcana Coelestia 7
Passage 9000
#9000 "Et si filio suo desponsaverit eam": quod significet si concordet cum vero (aliquo) derivato ut possit ei conjungi, constat ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, hic verum derivatum, quia per "dominum qui pater" significatur 1principale verum ex quo derivantur reliqua, n. 8981, et ex significatione "desponsare" quod sit conjungi, de qua supra n. 8996. @1 verum spirituale$
Arcana Coelestia 7
Passage 9001
#9001 "Secundum judicium filiarum faciet ei": quod significet quod sicut affectio veri genuina erit, constat ex significatione "secundum judicium" quod sit simili jure, per "judicium" enim significatur verum externum seu jus quale in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa, 1 n. 8972, et ex significatione "filiae" quod sit affectio veri, de qua n. 2362, 3024, 3963, hic affectio veri genuina, nam per "ancillam" significatur affectio veri ex jucundo naturali, n. 8993, ita non genuina antequam desponsata est vel domino vel filio; 2sed cum desponsata est, hoc est, conjuncta vero spirituali, quod per "dominum" et per "filium" significatur, tunc fit sicut genuina, nam tunc subordinatum est naturale vero spirituali, et cum subordinatum est, non amplius est sui juris sed veri spiritualis sub quo subordinatum est; inde fit naturale sicut spirituale, quia unum cum hoc agit; etiam vita veri spiritualis transfertur tunc in naturale, et hoc vivificat; sed desponsatio seu conjunctio cum ancilla differt a conjunctione cum filia in eo quod haec conjunctio fiat in interiore homine, illa autem in externo. @1 i de qua$ @2 quod affectio haec fiat sicut genuina cum conjuncta est vero spirituali, quod per dominum et per filium significatur, est, quia tunc subordinata est vero spirituali, et cum naturale subordinatum est vero spirituali, tunc non amplius est sui juris sed veri spiritualis sub quo subordinatum$
Arcana Coelestia 7
Passage 9002
#9002 "Si (x)alteram acceperit sibi": quod significet conjunctionem cum affectione veri ex alia stirpe, constat ex significatione "accipere" seu desponsare alteram, 1quod sit conjungi, 2ut n. 8996; matrimonium enim, quod hic intelligitur per desponsationem, in sensu spirituali est conjunctio unius vitae cum alterius; secundum ordinem Divinum est conjunctio vitae ex veris fidei cum vita ex bono charitatis, inde omnis conjunctio spiritualis, ex qua, ut ex sua origine, conjunctio naturalis existit; per "accipere alteram" significatur conjunctio cum affectione veri ex alia stirpe, "ancilla" 3enim, de qua prius, est affectio veri ex jucundo naturali, n. 8993, inde "altera" est affectio veri ex alia stirpe. [2] Quid affectio ex alia stirpe, sciri potest ex eo quod omnis affectio quae amoris, 4latissimae extensionis sit, et tam latae ut excedat omnem intellectum humanum; intellectus humanus ne quidem eo usque vadit, ut varietatum ejus genera sciat, minus species quae generum, et adhuc minus particularia et particularium singularia; quicquid enim in homine 5est, imprimis 6quod est affectionis seu amoris, infinita varietate est, quod manifeste constare potest ex eo quod affectio boni et veri, quae est amoris in Dominum et amoris erga proximum, constituat universum caelum, et quod usque omnes qui in 7caelis sunt, ubi myriades, quoad bonum inter se differunt, ac (t)different si vel multiplicarentur in innumerabiles myriades myriadum; non enim in universo dari potest unum quod prorsus simile est cum altero ac distincte subsistit; varium erit, hoc est, differens ab altero, ut aliquid sit per se, videatur n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836, 8003. Ex his aliquatenus potest sciri quid intelligitur per affectionem ex alia stirpe, quod nempe affectio quae differt ab altera sed quae usque conjungi potest eidem vero spirituali; affectiones tales, quae repraesentantur per ancillas desponsatas uni viro, sunt unius generis, sed intercedit differentia in specie, quae differentia specifica dicitur; illustrari haec possent per varia exempla, sed notio communis ex nunc dictis praestat. [3] Ut conjunctiones 8et subordinationes talium affectionum sub uno vero spirituali repraesentarentur, permissum fuit genti Israeliticae et Judaicae plures concubinas habere, sicut Abrahamo, Gen. xxv 6, tum Davidi, Solomoni, ac aliis, nam quicquid permissum isti genti fuit, repraesentationis causa fuit, scilicet ut per externa repraesentarent interna Ecclesiae, n. 3246; at cum interna Ecclesiae aperta sunt a Domino, tunc 9cessaverunt repraesentationes internorum per externa, 10quia tunc interna erant quae homo Ecclesiae imbueret, et per quae coleret Dominum, quae sunt illa quae fidei et amoris sunt; quapropter tunc non amplius permissum (x)fuit plures uxores habere nec concubinas ad uxores; 11 videatur n. 865, 2727-2759, 3246, 4837. @1 i nempe in mulierem,$ @2 nam per conjugium fit conjunctio unius vitae cum alterius, secundum ordinem Divinum, vitae ex vero fidei cum vita ex bono fidei$ @3 enim$ @4 nam latae extensionis sit$ @5 existit$ @6 affectio quae$ @7 coelo$ @8 talium affectionum naturalium et subordinationes$ @9 non opus fuit amplius repraesentari interna$ @10 sed$ @11 i quia secundum Divinum ordinem est, ut implantetur verum bono, et inde fiat unum bonum, et sic conjunctio vitae, ita conjugium quale boni et veri in coelo,$
Arcana Coelestia 7
Passage 9003
#9003 "Victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale (ejus), non diminuet": quod significet non deprivationem vitae interioris, quae est "victus," nec vitae exterioris, quae est "amictus," ita non deprivationem conjunctionis, quae est "debitum conjugiale," constat ex significatione "victus" quod sit sustentatio vitae interioris, "victus" enim, seu cibus et potus, in spirituali sensu sunt cognitiones boni et veri, "cibus" cognitiones boni, n. 5147, et "potus" cognitiones veri, n. 3168, 3772, quare "victus" sunt quae vitam hominis spiritualem nutriunt, n. 5293, 5576, 5579, 5915, 8562; ex significatione "tegumenti" seu amictus, quod sit sustentatio vitae exterioris, "tegumentum" enim seu vestis in spirituali sensu sunt scientifica inferiora, 1haec sunt quae vitam externam hominis spiritualiter sustentant", n. 5248, 6918; ex significatione "debiti conjugialis" quod sit conjunctio; et ex significatione non diminuere" quod sit non deprivare. [2] Cum his ita se habet: affectio naturalis conjuncta vero spirituali, quae significatur per "ancillam desponsatam filio," requirit jugiter sustentationem vitae a vero spirituali cum quo conjuncta est; affectio enim, absque sustentatione inde, perit; se habet cum affectione hominis sicut cum ipso homine, 2quod nisi is sustentetur victu, 3moriatur; homo etiam quoad interiora sua non est nisi quam affectio, 4homo bonus est affectio boni et inde veri, 4at malus est affectio mali et inde falsi; hoc imprimis constat ex homine cum fit spiritus, sphaera vitae quae tunc exundat ex illo est vel 5affectionis boni vel 5affectionis mali; nutricio seu sustentatio illius tunc non est ex cibo et potu naturali sed ex spirituali, qui est falsum ex malo 6spiritui malo, ac verum ex bono 10spiritui bono; nutriciones mentium humanarum cum vivunt in corpore in mundo, nec aliae sunt; inde est quod omnia quae victus sunt, sicut panis, caro, vinum, aqua, et plura alia, in sensu spirituali in Verbo significent talia quae nutricionis spiritualis sunt. [3] (s)Ex his etiam patet quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Non ex pane solo vivit homo, sed ex omni verbo quod egreditur ex ore Dei, iv 4: tum quid per Ipsius verba apud Lucam, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, xxii 30: et apud Matthaeum, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, xxvi 29; haec dicens postquam instituit Sanctam Cenam, in qua panis et vinum sunt illa quae sunt amoris et fidei, similiter 8etiam caro et sanguis; inde sciri (t)evidenter potest quid intelligitur per carnem et per sanguinem Domini apud Johannem vi 49-58, et per haec ibi, Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, vers. 55; quod "caro" in Verbo sit bonum amoris, videatur n. 3813, 7850, et "sanguis" bonum fidei, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, (a)7850, 7877; similiter "panis" et "vinum," n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 6377.(s) @1 nam haec sustentant vitam externam hominis$ @2 quod altered to qui$ @3 moriatur altered to moritur$ @4 si$ @5 tuo$ @6 si malus$ @7 si bonus$ @8 ac$
Arcana Coelestia 7
Passage 9004
#9004 (Et) si tria haec non fecerit ei": quod significet deprivationem illorum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 9005
#9005 "Exibit gratis nullo argento": quod significet abalienationem inde absque vero ei conjuncto, constat ex significatione "exire," hic (c)ex servitio et a copulatione, quod sit derelictio domini viri sui, ita abalienatio, et ex significatione "gratis nullo argento" quod sit absque vero ei conjuncto; quod "argentum" sit verum, videatur n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, (x)8932. Quomodo cum hoc se habet, constat ex illis quae mox supra n. 9003 ostensa sunt, quod nempe affectio naturalis conjuncta vero spirituali, quae per "ancillam desponsatam filio" significatur, nequaquam subsistere possit absque sustentatione a spirituali, quapropter si non sustentatur, solvitur conjunctio, proinde abalienatur; quod hoc fiat absque vero inde ei conjuncto, est quia illa tunc associatur alteri, quod (t)non fieri potest cum vita ex vero aliunde; tale significatur per 1illa verba, quia cum consociationibus in spirituali mundo ita se habet. @1 haec$
Arcana Coelestia 7
Passage 9006
#90061 Vers. 12-15. Percutiens virum et moriatur, moriendo morietur. Et qui non insidiatus est, et Deus occurrere fecerit ad manum illius, et ponam tibi locum quo fugiat illuc. Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum ad occidendum illum dolo, a cum altari Meo sumes illum ad moriendum. Et percutiens patrem suum et matrem suam, moriendo morietur. "Percutiens virum et moriatur" significat laesionem veri fidei, et inde jacturam vitae spiritualis: "moriendo morietur" significat damnationem: "et qui non insidiatus est" significat cum non ex voluntate ex praeviso: "et Deus occurrere fecerit ad manum illius" significat apparens sicut casus: "et ponam tibi locum quo fugiat illuc" significat statum inculpati et sic exempti a poena: "et cum ex proposito egerit vir contra socium suum" significat cogitationem praeviam ex voluntate prava: "ad occidendum illum dolo" significat inde malitiam et aestum ad deprivandum proximum vita aeterna: "a cum altari Meo sumes illum ad moriendum" significat damnationem etiamsi fugit ad cultum Domini, et supplicat de remissione, ac promittit paenitentiam: "et percutiens patrem suum et matrem suam" significat blasphemationem Domini et regni Ipsius: "moriendo morietur" significat damnationem. @1 See p. 312, note 6. P(2) here reads: 12. Percutiens virum et moriatur, significat exstinctionem plenariam veri: moriendo morietur, significat damnationem. 13. Et qui non insidiatus est, significat si non ex malo: et Deus occurrere fecerit ad manum illius, significat si crediderit non verum esse: et ponam tibi locum quo fugiat illuc, significat statum vitae medium. 14. Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum ad occidendum illum dolo, significat ex malo conscio: a cum altari meo sumes illum ad moriendum, significat damnationem ejus in omni cultu. 15. Et percutiens patrem suum et matrem suam, significat negationem Domini ac regni Ipsius, aut boni quod charitatis et veri quod fidei: moriendo morietur, significat damnationem.$
Arcana Coelestia 7
Passage 9007
#9007 "Percutiens virum et moriatur": quod significet laesionem veri (x)fidei, et inde jacturam vitae spiritualis, constat ex significatione "percutere" quod sit laedere per falsum, de qua n. 7136, 7146, ex significatione "viri" quod sit verum fidei, de qua sequitur, et ex significatione "mori" quod sit jactura vitae spiritualis, de qua n. 5407, 6119, 7494; in sensu enim interno non alia vita intelligitur, at in sensu externo vita naturalis. (m)Quod per laesionem veri fidei pereat vita spiritualis, (t)causa est 1quia bonum unitum vero facit illam vitam, quapropter cum surripitur verum, cadit bonum, et sic vita spiritualis.(n) [2] Quod "vir" sit verum fidei, est quia in caelo non attenditur ad personam, nec ad aliquid personae, sed ad res a persona abstractas, n. 4380 fin., 8343, 8985; 2inde non percipiunt virum ubi nominatur in Verbo, nam vir est persona, sed pro illo facultatem ejus ex qua est vir, nempe facultatem intellectualem, et cum hanc, percipiunt verum fidei, nam hoc ad illam facultatem pertinet et illam non modo illustrat sed etiam format; sicut per "virum" in caelo percipitur intellectuale hominis, ita per "hominem" percipitur voluntarium ejus, quia homo est homo ex voluntate, 3vir autem ex intellectu; et quia voluntas est ipse homo, ideo est bonum amoris "homo," nam hoc ad voluntatem pertinet, ac illam perficit et facit; quod "vir" sit intellectuale et inde verum fidei, videatur n. 158, 265, 749, 1007, 2517, 3134, 3309 princ., 3459, 4823, 7716, et 4quod "homo" sit bonum amoris, n. 768, 4287, 7523, 8547, 8988. @1 quia bonum quod est charitas acquiritur per verum, quod est fidei, quapropter quantum laeditur unum tantum laeditur alter, unum alterum sequitur, quia unitum sunt$ @2 proinde$ @3 et vir ex intellectuali, et quia voluntarium est homo, est bonum amoris, nam hoc ad voluntarium pertinet, bonum etiam perficit illud et facit illud, de significatione viri$ @4 de significatione hominis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9008
#9008 "Moriendo morietur": quod significet damnationem, constat ex significatione "moriendo mori" quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 7494; quod "mors" sit damnatio, est quia apud illos qui 1damnati sunt, vera fidei et bona amoris exstincta sunt, illa enim sunt quae ipsissimam vitam hominis constituunt, nam sunt ex Domino, a Quo unice vita; cum (c)illa exstincta sunt, loco (c)illorum succedunt falsa et mala quae quia opposita sunt veris et bonis quae sunt vitae, ideo sunt mortis, sed mortis spiritualis, quae est damnatio, infernum, infelicitas aeterna; quod usque illi qui in malis et falsis 2seu qui in inferno sunt vivant, est quia 3homines nati sunt et inde in facultate recipiendi vitam a Domino, et quoque tantum vitae a Domino recipiunt ut possint cogitare, ratiocinari, et loqui, et per id sistere malum apud se ut appareat sicut bonum, ac falsum sicut verum, et sic agere simulacra vitae. @1 damnantur$ @2 sunt seu A, seu qui falsis I$ @3 inest facultas recipiendi a Domino vitam, quoniam nati sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 9009
#9009 "Et qui non insidiatus est": quod significet cum non ex voluntate ex praeviso, constat ex significatione "insidiari" quod sit ab excogitato facere, ita ex praeviso, nam malum quod insidiator facturus est animo praevidet; et quia tale malum ex 1praeviso facit, ideo etiam ex voluntate, inde enim prodit. Sunt mala quae prodeunt ex voluntate hominis sed non ex praeviso, et sunt quae ex voluntate et ex 1praeviso; quae ex voluntate et 1praeviso, sunt multo pejora illis quae non ex 1praeviso, nam videt homo quod mala sint, et ideo potest desistere ab illis sed non vult, et per id confirmat 2illa apud se, et mala confirmata imbuunt naturam ut postea vix exstirpari possint; arcessit enim tunc spiritus ab inferno, qui postea aegre recedunt. [2] Mala quae procedunt (c)ex una parte mentis et non simul (c)ex altera, 3ut quae 4ex parte intellectuali et non simul 5ex parte voluntaria, non irradicantur ac appropriantur homini; id solum 6irradicatur et appropriatur ei quod 4a parte intellectuali transit in 7partem voluntariam, seu quod idem, quod a cogitatione quae est intellectus in affectionem quae est voluntatis, et 8inde in actum; 9quae voluntatem 10intrant sunt quae dicuntur intrare cor. [3] Mala autem quae unice procedunt ex voluntate, 11ita non praevia cogitatione, sunt talia ad quae homo inclinat ex hereditario aut ex aliqua actualitate inde prius; haec non imputantur homini nisi confirmaverit illa in parte sua intellectuali, n. 966, 2308, 8806; at cum in hac confirmata sunt, tunc inscripta sunt homini et fiunt ejus propria, ac ei imputantur; sed mala illa 12 non confirmari possunt apud hominem in parte ejus intellectuali quam in (t)aetate ejus adulta, nempe cum ex se cogitare (c)et sapere incipit, prius enim non sibi sed magistris et parentibus fidem habuit; 13ex his patet quid per "non 14insidiatus" significetur, quod nempe 15cum non ex voluntate ex 16praeviso. @1 proviso$ @2 se in illis malis$ @3 prout$ @4 a cogitatione$ @5 ab affectione quae voluntatis$ @6 appropriatur et irradicatur$ @7 voluntatem$ @8 sic$ @9 i nam$ @10 i ejus$ @11 et$ @12 i in intellectuali$ @13 inde$ @14 insidiari significatur$ @15 A had but d quod mala haereditaria non imputentur homini, sed actualia, videatur n. 966, 2308, 8806$ @16 proviso I$
Arcana Coelestia 7
Passage 9010
#9010 "Et Deus occurrere fecerit ad manum illius": quod significet apparens sicut casus, constat ex idea de casu apud antiquos quae fuit quod 1contigerit a Deo, 2quare casum ideo expresserunt per quod "Deus occurrere fecerit ad manum"; qui enim ab antiquis Ecclesiis fuerunt sciverunt quod providentia Domini esset in omnibus et singulis, et quod contingentia, hoc est, quae apparebant ut casus, essent providentiae; quapropter 3 simplices, qui non potuerunt distinguere inter illa quae ex permissione fiebant et quae ex beneplacito, Domino tam bonum quam malum tribuebant, bonum, quia sciebant quod ab Ipso omne bonum, malum autem propter apparentiam; nam cum homo mala facit et per ea avertit se a Domino, apparet sicut Dominus Se 4avertat, nam tunc apparet Dominus ei a tergo et non a facie; inde nunc est quod si quis percusserit aliquem ex casu, ita absque voluntate ex praeviso, 5expressum id per quod "Deus occurrere fecerit ad manum." Quod providentia Domini sit in omnibus et singulis, videatur n. 1919 fin., 4329, 5122 fin., 5155, 5195, (x)5894 fin., 6058, 6481-6487, 6489, 6491, 7004, 7007, 8478, 8717, quod contingentia seu casus sint providentiae, n. 5508, 6493, 6494, 6quod malum tribuatur Domino cum tamen 7sit ab homine, 8 n. 2447, 5798, (x)6071, 6832, 6991, 6997, 7533, 7877, 7926, 8197, 8227, 8228, 8282, 8284, 8483, 8632. @1 d Deus contigerit ita a Deo i exstiterit a Deo$ @2 quem$ @3 i etiam$ @4 averterit$ @5 expresserint$ @6 Sed de malis quod tribuantur$ @7 sint$ @8 i videatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 9011
#9011 "Et ponam tibi locum quo fugiat illuc": quod significet statum inculpati et sic exempti poena, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 7381, et ex significatione "azyli," seu "loci quo 1fugeret ille," qui improviso seu ex casu occiderit aliquem, quod sit status inculpati et sic exempti poena; nam qui (x)percusserant aliquem ex casu, hoc est, absque proposito, ita non ex (t)praevia cogitatione 2, nec affectione mala quae voluntatis, illi non in aliqua culpa ex se fuerunt; quapropter cum tales venerunt ad locum azyli, exempti poena fuerunt. Per illos repraesentati sunt qui aliquem non ex proposito laedunt quoad vera et bona fidei, et inde exstinguunt vitam ejus spiritualem, 3nam illi in statu inculpato et exempto poena 4sunt; sicut (d)sunt illi qui omnimodam fidem habent religioso suo, quod etiam 5 est in falso, et ex hoc ratiocinantur contra verum et bonum fidei et sic persuadent, ut solent quandoque haeretici qui conscientiosi et inde zelotes.6 [2] Quod illi repraesentati fuerint qui 7fugerunt ad azyla, constat apud Moschen, Opportunas (x)seligetis urbes, quae urbes refugii sint vobis, ut fugiat eo homicida percutiens animam per errorem: ut si ex improviso citra inimicitiam, impulerit eum, aut projecerit super eum quodcumque instrumentum sine proposito, aut ullo lapide mori possit, dum non videt, 8adeo ut cadere faciat super eum, et moriatur, cum tamen hostis illi non fuerit, nec quaesiverit malum illius, Num. xxxv (11,) 12, 22, 23: et apud eundem, Hoc verbum homicidae qui fugiet eo ut vivat, cum percusserit socium suum praeter scientiam, cum ille non osor ejus heri et nudius tertius; cum venerit cum socio suo in silvam ad caedendum ligna, sed dum impulsa fuerit manus ejus cum securi, ad caedendum lignum, excussum fuerit ferrum a ligno, et invenerit socium ejus ut moriatur; hic fugiet ad unam urbium harum, ut vivat, Deut. xix 4, 5; [3] describitur hic status inculpati et exempti poena, qui aliquem per falsa fidei quae crediderat vera, aut per scientifica ex fallaciis sensuum, laeserit, et sic damnum intulerit vitae ejus internae seu spirituali; 9ut id significetur, describitur error ille seu casus per instrumentum quodcumque, et per lapidem quem cadere fecerit super socium, ut moriatur, 10ut et per securim seu ferrum cadens e ligno suo, cum ambo caederent ligna in silva; causa quod per talia describatur, est quia instrumentum significat scientificum, "lapis" 11 verum fidei et in opposito sensu falsum; similiter "ferrum securis" 12et (x)caedere ligna13, "significat disputationem de bono ex religioso; [4] quisque potest videre quod homicidium factum per errorem non absque causa arcana descriptum fuisset per 14ferrum securis cadens ex suo ligno in silva, quoniam talis error raro et vix semel intra plures annos accidere solet; sed 15quod error ille per talia descriptus sit, est 16propter sensum internum, in quo describitur damnum animae ab alio per falsa fidei quae ex religioso suo crediderat esse vera, nam qui damnum infert per falsa quae credit vera, non ex proposito seu ex meliore conscientia 17damnum facit, 18quia ex fide sui religiosi et inde zelo"; haec ut in sensu interno 19significarentur per illos qui occidunt 20socios per errorem, descripta sunt, ut dictum, per "lapidem," per "caedere lignum in silva," et per "ferrum securis tunc cadens e ligno in socium"; nam "lapis" est verum fidei in naturali homine, et in opposito sensu est falsum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 8941, similiter "ferrum," n. 425, 426; "ferrum securis cadens ex suo ligno" est verum separatum ex bono, "lignum" enim est bonum, n. 643, 2812, 3720, 8354, "caedere lignum" est meritum 21ponere in operibus, n. 1110, 4943, 8740; "caedere" autem "ligna in silva" est ea et similia ventilare, ut et in quaestionem 22 mittere, nam "silva" est religiosum. [5] Talia per "caedere ligna in silva 23securibus" significantur apud Jeremiam, Mercenarii Aegypti 24cum robore ibunt, et cum securibus venient illi, sicut excisores lignorum, excident silvam ejus, dictum Jehovae, xlvi 22, 23; hic "excidere ligna in silva" pro agere ex religioso falso et destruere talia quae Ecclesiae sunt; Ecclesia enim vocatur "silva," "hortus," et "paradisus," "silva" ex scientia, "hortus" ex intelligentia, et "paradisus" ex sapientia, n. 3220, nam arbores sunt perceptiones boni et veri, tum cognitiones eorum, n. 103, 2163, 2722, 2972, 4552, 7690, 7692; [6] et quia "silva" est Ecclesia quoad scientiam, ita quoad externa, est 25 quoque religiosum. Ecclesia quoad scientiam seu quoad externa significatur per "silvam" apud Davidem, Exsultabit ager, et omne quod in eo; tunc cantabunt 26omnes arbores silvae, Ps. xcvi (x)12: apud eundem, Ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae, Ps. cxxxii 6; haec de Domino: apud Esaiam, Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus (c)illius in flammam; incendet gloriam silvae ejus, et Carmelum ejus; ab anima usque ad carnem consumet; (m)unde reliquae arbores silvae numerus ut puer describat eas: excidet implexa silvae ferro, (c)et Libanus per magnificum cadet, n x (17,) 18-20 ,(34); 27 "silva" pro Ecclesia quoad cognitiones veri, "Carmelus" pro Ecclesia quoad cognitiones boni, similiter "Libanus" et "Chermon"; "arbores silvae" pro cognitionibus, ut supra, "esse numerus ut puer describat" pro paucis, "perplexa silvae" pro scientificis, n. 2831: [7] apud eundem, Dixisti, Per multitudinem curruum meorum ego ascendam altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, deinde veniam ad altitudinem finis ejus, silvam Carmeli ejus, xxxvii 24: apud Jeremiam, Visitabo super vos juxta fructum operum vestrorum, et accendam ignem in silva ejus, xxi 14: apud Ezechielem, Propheta contra silvam agri ad meridiem, ac dic silvae meridiei, Ecce incendam in te ignem, et comedet omnem arborem, xxi 2, 3 [A.V. xx 46, 47]: apud Micham, Pasce populum Tuum virga Tua, gregem hereditatis Tuae, habitantem solum silvam in medio Carmeli, vii 14; quis non 28videt quod in his locis silva non intelligatur per "silvam," nec Libanus et Carmelus, quae sunt silvae, per "Libanum" et "Carmelum," sed quod" (m)aliquid Ecclesiae? "ac" quid Ecclesiae latuit huc usque, quia latuit sensus internus 30 ?(n) (s)et (t)mirum, quod in tam erudito orbe, qualis est Europa prae reliquis, ubi Verbum est in cujus singulis est sensus internus, ipsa cognitio de illo nulla sit; fuerat tamen apud antiquos in Chaldaea, in Assyria, in Aegypto, inque Arabia, et inde Graecia, in quorum libris, emblematibus, et (x)hieroglyphicis, adhuc talia offenduntur; sed quod perierit ejus rei cognitio, est quia non fides est quod spirituale sit aliquid.(s) @1 fugiat$ @2 i quae intellectus$ @3 quod$ @4 sint$ @5 ejus$ @6 i (m)talibus assignata fuerunt loca refugii seu azyla, ut ibi ad tempus manerent, et hoc repraesentationis causa, ne tales qui laedunt alius vitam spiritualem ex pravo zelo, et sic non ex consulto, non puniantur et quoque ne amplius ex suo zelo alios infestent.(n)$ @7 fugerent IT$ @8 ita$ @9 utque$ @10 tum$ @11 i significat$ @12 tum quia$ @13 i in sylva$ @14 securim cadentem$ @15 quod descriptum$ @16 ut describatur$ @17 i, ut vocatur,$ @18 sed ex fide et zelo sui religiosi$ @19 significentur$ @20 aliquem$ @21 After operibus$ @22 i et litem$ @23 securi$ @24 ex IT$ @25 i sylva$ @26 omnia ligna$ @27 i ibi$ @28 ex his locis videt quod per sylvam non (m)intelligatur sylva, nec per Libanum et Carmelum Libanus et Carmelus, sed per illos(n)$ @29 sed$ @30 i imo$
Arcana Coelestia 7
Passage 9012
#9012 1"Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum": quod significet cogitationem praeviam ex voluntate prava, constat ex significatione "ex proposito agere" quod sit ex cogitatione praevia, nam qui sibi proponit malum, is praevia cogitatione facit illud, et quia est malum, et id facit, est ex voluntate, nam malum facere originitus inde est; falsum autem quo 2malum affirmatur, defenditur, et sic promovetur, est cogitationis, ita ex intellectuali pravo seu inverso. Quod homo reus sit cum malum ex utroque, nempe ex intellectuali et ex voluntario facit, videatur supra n. 9009. @1 Sed AIT$ @2 After promovetur$
Arcana Coelestia 7
Passage 9013
#9013 "Ad occidendum illum dolo": quod significet inde malitiam (et aestum) ad deprivandum proximum vita aeterna, constat ex significatione "occidere" quod sit fidem et charitatem proximo adimere et sic eum privare vita spirituali, quae est vita aeterna, de qua n. 6767, 8902, et ex significatione "doli" quod sit malitia ex voluntate 1praevia cogitatione seu praemeditato, ita ex proposito. Mala fiunt vel ex inimicitia, vel ex odio, vel ex vindicta, et illa vel per dolum vel absque dolo; sed mala per dolum sunt pessima quia dolus est sicut venenum quod tabe infernali inficit ac destruit, vadit enim per totam mentem, 2usque ad interiora ejus; causa est quia qui in dolo est meditatur malum, et per id nutrit intellectum suum, et jucundat illum, (c)et sic destruit omne ibi quod est hominis, hoc est, quod est vitae ex bono fidei et charitatis. [2] Qui proximum dolo illaquearunt in mundo quoad mundana et terrestria, illi in altera vita dolo illaqueant 3proximum quoad spiritualia et caelestia; et quia hoc faciunt in "occulto", relegantur in inferna post tergum, profunde secundum doli malignum (c)et nocivum; separantur sic ab illis qui a facie sunt; hi vocantur spiritus, 5illi autem genii, n. 5035, 5977, 8593, 8622, 8625; genii, non admittuntur ad homines sicut 6spiritus, quia illi influunt in affectiones quae sunt voluntatis, agendo contra bonum quod amoris et charitatis, tam clandestine ut nequaquam percipi possit, et per eam viam destruunt verum quod fidei; illi in infernis suis se invisibiles coram sociis reddunt; qui enim in abscondito egerunt in mundo, illi se invisibiles in altera vita reddere possunt, at cum apparent, inter se apparent sicut homines; sed inspecti ab angelis apparent sicut serpentes, nam illis natura serpentum est, et quod exit ab illis, est sicut venenum, et quoque est venenum spirituale; [3] quapropter "venenum" in Verbo significat dolum, et "serpentes venenati," sicut aspides, reguli, viperae, significant dolosos, ut apud Davidem, In corde perversitates operamini: venenum illorum sicut venenum serpentis, sicut aspidis surdae, Ps. lviii 3, 5 (A.V. 2, 4): apud eundem, Cogitant mala in corde, exacuunt linguam suam sicut serpens; venenum aspidis sub labiis illorum, Ps. cxl 3, 4 (A.V. 2, 3): apud Esaiam, Ova aspidis ponunt, et telas araneae texunt; qui comedit de ovis illorum moritur, et quando quis exprimit, excluditur vipera, lix 5: apud Hiobum, Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae, xx 16: apud Moschen, Venenum draconum vinum illorum, et fel aspidum crudele, Deut. xxxli 33: apud Matthaeum, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae quomodo, o serpentes, progenies viperarum, effugietis judicium Gehennae? xxlii 29, 33; [4] dolus dicitur hypocrisis cum pietatem ore gerunt ac impietatem corde, vel cum charitatem ore at odium corde, vel cum innocentiam facie et gestu sed crudelitatem anima et pectore, proinde qui per innocentiam, charitatem, et pietatem fallunt; illi sunt "serpentes" et "viperae" in sensu interno, quia, ut supra dictum, tales in luce caeli 7ab angelis inspecti apparent sicut serpentes, ac ut viperae, qui sub veris recondunt mala, hoc est, qui dolose vera inflectunt ad faciendum mala, nam illi quasi sub dentibus abscondunt venenum, et sic occidunt. [5] At qui a Domino in fide veri et vita boni sunt, a venenis illorum non possunt laedi, nam in luce sunt a (x)Domino in qua 8dolosi apparent sicut serpentes, ac doli illorum ut venena; quod illi in tuto sint a Domino, intelligitur per Domini verba ad discipulos, Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpios, (Luc.) x 19: apud Marcum, Signa credentes haec sequentur: serpentes tollent; etiamsi letale quid biberint, non illis nocebit, xvi (17,) 18: et apud Esaiam, Ludet sugens super foramine viperae, xi 8. [6] Qui interius infecti sunt "dolo spirituali, hoc est, hypocrisi", illi sunt qui intelliguntur per loquentes contra Spiritum Sanctum, quibus 10nulla remissio: apud Matthaeum, Dico vobis, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, (m)spiritus autem blasphemia non remittetur hominibus;(n) immo si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi; qui vero dixerit contra (x)Spiritum Sanctum, non remittetur illi, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem pravam et fructum ejus pravum; o progenies viperarum, quomodo potestis bonum loqui, cum mali sitis? xii 31-33 ,(34); (s)per "dicere verbum contra Spiritum Sanctum" est de illis quae Domini, 11Ipsius regni et Ecclesiae sunt, tum quae Verbi, loqui bene at cogitare male, (c)ac facere bene (c)et velle male, nam sic latet intus in veris quae loquuntur falsum, et in bonis quae faciunt malum, quod est venenum absconditum; inde vocantur "progenies viperarum." [7] In altera vita licet malo malum et quoque falsum loqui, non autem bonum et verum, quoniam omnes adiguntur ibi loqui ex corde, 12 ac non dividere mentem; qui aliter faciunt separantur a reliquis et reconduntur in infernis e quibus exire nusquam possunt; quod tales sint qui per dicentes verbum contra Spiritum Sanctum intelligantur, constat (c)a Domini verbis ibi, "Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem pravam et fructum pravum: quomodo potestis bonum loqui cum mali sitis?" Spiritus Sanctus est Divinum Verum procedens a Domino, ita ipsum sanctum Divinum, quod sic interius blasphematur et profanatur.(s) [8] Quod "illis non remittetur" est quia hypocrisis seu dolus 13circa sancta Divina inficit interiora hominis et destruit omne vitae spiritualis apud eum, ut supra dictum est, tandem usque adeo ut non alicubi integrum sit; remissio enim peccatorum est separatio mali a bono ac rejectio mali ad latera, n. 8393, quod non fieri potest apud quem omne bonum est destructum; ideo dicitur, "Non remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro." (m)Sunt quoque tales qui intelliguntur per "non indutum veste nuptiali, qui ligatus pedes et manus, et ejectus in tenebras exteriores," Matth. xxii 11-13, 14videatur n. 2132.(n) [9] Quod "dolus" in Verbo sit hypocrisis, constat ab his locis: apud Jeremiam, Vir a socio suo cavete, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque frater supplantando supplantat, vir cum socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur; docuerunt linguam suam loqui mendacium, habitare tuum in medio doli; ob dolum renuerunt cognoscere Me, dictum Jehovae, ix (3,) 4, 5 (A.V. 4-6): apud Davidem, Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et doli abominatur Jehovah, (Ps.) v 7 (A.V. 6): apud eundem, Beatus homo cui non imputat Jehovah iniquitatem, modo non in spiritu ejus dolus, Ps. xxxil 2: et apud eundem, Libera animam meam a labio mendacii, a lingua doli, Ps. cxx 2; pariter Ps. lii 4; Ps. cix 2. @1 praemeditato seu praevia cogitatione$ @2 i et$ @3 socios$ @4 abscondito$ @5 qui autem genii, hi$ @6 illi qui spiritus, quia$ @7 After inspecti$ @8 doli illi apparent$ @9 hypocrisi hoc est doli spirituali$ @10 non remittetur$ @11 i ac$ @12 i hoc est, secundum velle suum,$ @13 d circa sancta Ecclesia$ @14 tales enim apparent vita ut angeli, sed sunt diaboli$
Arcana Coelestia 7
Passage 9014
#9014 "A cum altari Meo sumes illum ad moriendum": quod significet damnationem etiamsi fugit ad cultum Domini, et supplicat de remissione, ac promittit paenitentiam, constat (c)ex significatione "altaris Jehovae" quod sit principale repraesentativum cultus Domini, de qua n. 921, 2777, (x)2811, 4541, 8935, 8940; et quia 1erat repraesentativum cultus, 2ideo "fugere ad altare" est ad Dominum, et supplicare de remissione, et quoque paenitentiam promittere, nam unum sequitur alterum; et ex significatione "mori" quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 9008. [2] Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae in superiore paragrapho, n. 9013 ostensa sunt, quod nempe dolus in spiritualibus, hoc est, hypocrisis, non possit remitti; causa est quia dolus est sicut venenum quod penetrat usque ad interiora, et necat omne fidei et charitatis, et destruit reliquias, quae sunt vera et bona fidei et charitatis in interioribus hominis a Domino recondita, quibus destructis nihil vitae spiritualis amplius superest; 3de reliquiis, videatur n. 468, 530, 560-563, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284, (x)5135, 5342, 5344, 5897, 5898, 6156, 7560, 7564; quapropter cum tales ad Dominum supplicant de remissione, et paenitentiam promittunt, quae significantur per "fugere ad altare," nihil prorsus ex corde supplicant et promittunt sed solum ex ore, ideo non audiuntur, nam Dominus ad cor spectat et non ad voces a corde abstractas et abalienatas; inde nulla illis remissio, quia nulla apud illos est dabilis paenitentia. [3] Creditur a plerisque intra Ecclesiam quod (t)peccatorum remissio sit eorum abstersio et ablutio sicut sordium ab aquis, et quod post remissionem incedant mundi et puri; talis opinio regnat imprimis apud illos qui soli fidei ascribunt omne salvationis; sed sciendum quod cum remissione peccatorum prorsus aliter se habeat; Dominus remittit unicuique peccata, quoniam est ipsa Misericordia, sed usque ideo non "remissa" sunt nisi homo seriam paenitentiam agat, ac desistat a malis, (c)et dein vivat vitam fidei et charitatis, et hoc usque ad finem vitae suae; cum hoc fit, tunc homo vitam spiritualem, quae vocatur vita nova, a Domino accipit; cum ab hac vita spectat mala vitae suae prioris, et aversatur et horret illa, tunc primum mala remissa sunt, nam tunc tenetur homo in veris et bonis a Domino ac detinetur a malis; inde patet quid remissio peccatorum, et quod (c)illa non possit intra horam dari nec intra annum; quod ita sit, Ecclesia 5 novit, nam dicitur illis qui Sanctam Cenam obeunt, quod peccata remittantur si incohent vitam novam abstinendo a malis ac horrendo illa. [4] Ex his nunc patet quomodo se habet cum hypocritis qui inescati sunt malis per dolum quoad interiora, quod paenitentiam agere nequeant; ipsae enim reliquiae boni et veri apud illos consumptae et deperditae sunt, et cum illis omne vitae spiritualis; et quia (t)paenitentiam non possunt agere, non illis potest remitti. Hoc significatur per quod sumendi sint 6ab altari ad moriendum, qui proximum dolo occidunt. [5] Damnatio (c)eorum descripta est per Davidis prophetica de Joabo, cum is dolo occiderat Abnerum, ita, Non exscindetur a domo Joabi fluxum patiens, et leprosus, et sustentans se baculo, et cadens gladio, et carens pane, 2 Sam. iii 27, 29; "fluxum patiens" significat profanationem boni amoris, "leprosus" profanationem veri fidei, n. 6963, "sustentans se baculo" seu claudus significat illos apud quos omne bonum est deperditum, n. (x)4302, 4314, "cadens gladio" illos qui continue moriuntur per falsa, n. 4499, (x)6353, 7102, 8294, "carens pane" deprivatos omni vita spirituali, "panis" enim est sustentatio vitae spiritualis per bonum, n. 6118, 8410; quia tales per "Joabum" significati sunt, ideo Joabus jussu Schelomonis occisus est ad altare quo fugit, I Reg. ii 28-32. @1 d erat i est$ @2 idcirco$ @3 quid reliquiae$ @4 d remissa i abstersa$ @5 i etiam$ @6 a cum$
Arcana Coelestia 7
Passage 9015
#9015 "Et percutiens patrem suum et matrem suam": quod significet blasphemationem Domini et regni Ipsius, constat ex significatione "percutere" quod sit laedere per falsa, de qua n. 7136, 7146, 9007, at cum praedicatur de Domino (c)et de Ipsius regno, est (x)blasphemare; ex significatione "patris" quod sit Dominus, et "matris" quod sit regnum Ipsius, de qua n. 8897, ubi explicatum est praeceptum decalogi quartum, et ostensum quid in sensu interno intelligitur per "honorare patrem et matrem," quod nempe 1sit amare Dominum et regnum Ipsius, et inde in sensu respectivo 2amare bonum et verum; ita etiam "percutere patrem et matrem" in sensu respectivo est blasphemare bonum et verum Ecclesiae. @1 amor pro Domino et pro Regno$ @2 pro bono et vero$
Arcana Coelestia 7
Passage 9016
#9016 "Moriendo morietur": quod significet damnationem, constat ex significatione "mori" quod sit damnatio, de qua supra n. 9008.
Arcana Coelestia 7
Passage 9017
#90171 Vers. 16, 17. Et furans virum et vendens illum, et inventus fuerit in manu illius, moriendo morietur. Et maledicens patri suo et matri suae, moriendo morietur. "Et furans virum et vendens illum" significat applicationem veri fidei ad malum et abalienationem: "et inventus fuerit in manu illius" significat usque agnitionem ejus: "moriendo morietur" significat damnationem: "et maledicens patri suo et matri suae" significat negationem omnimodam Domini et Ipsius regni ab illis qui ab Ecclesia, et sic profanationem boni et veri Ecclesiae: "moriendo morietur" significat damnationem. @1 16. Et furans virum et vendens illum, significat qui verum genuinum sinistre applicat ad confirmandum falsum; et inventus fuerit in manu illius, significat apud quem hoc fit studio: moriendo morietur, significat quod damnatus. 17. Et maledicens patri suo et matri suo [suae intended], significat blasphemationem Domini et sancti quod ex Ipso: moriendo morietur, significat quod maledictus.$
Arcana Coelestia 7
Passage 9018
#9018 "Et furans virum et vendens illum": quod significet applicationem veri fidei ad malum et abalienationem, constat ex significatione "furari virum" quod sit applicatio veri fidei ad malum; quod "vir," hic vir ex filiis Israelis, sit verum fidei, videatur 1 n. 5414, 5879, 5951, (x)7957, 9007, ac "furari" applicatio ejus ad malum, n. 5135; et ex significatione "vendere" quod sit abalienatio, de qua n. 4098, 4752, 4758, 5886. @1 i supra$
Arcana Coelestia 7
Passage 9019
#9019 "Et inventus fuerit in manu illius": quod significet usque agnitionem ejus, nempe veri fidei, constat ex significatione "inventus esse in manu" cum dicitur de vero fidei, quod sit agnitio, nam cum illud agnoscitar aliqua fide, invenitur apud illum; "in manu ejus" est apud illum.
Arcana Coelestia 7
Passage 9020
#9020 "Moriendo morietur": quod significet damnationem, 1ut supra n. (x)9008. Quod sint (m)damnati qui applicant vera fidei ad mala et sic abalienant a se, est quia prius agnoverunt illa, nam verum fidei quod semel agnitum est, cum postea applicatur ad malum, commiscetur 2 cum falso ex malo, inde profanatio; quod 3hoc sit profanatio, 4videatur ex locis infra n. 9021 citatis;(n) ut hoc melius intelligatur, (s)sit exemplum illustrationi: qui ex arbitrio dispensare volunt illa quae Domini sunt, imprimis quae caelestis vitae apud 5hominem, ob finem ut dominentur super omnes et ut lucrentur mundum; illi cum ex 6verbis Domini confirmantia sumunt, sunt "fures" in spirituali sensu, nam furantur vera ex Verbo et applicant ad mala; quod mala sint, est quia pro fine habent dominatum et lucrum, et non salutem animarum; iidem si vera ex Verbo quae ad 7mala applicant, prius absque fine dominatus ac lucri agnoverunt, tunc illa profanant, nam sic falsa ex 8malis commiscent veris; tales nequaquam possunt effugere damnationem, nam per id deprivant se omni vita spirituali; 9quod deprivant se illa vita, patet ex eo quod cum sibi relicti ex se cogitant ac inter se loquuntur, nullam fidem veris 10habeant; non credunt Dominum, nec caelum, nec infernum; sed usque haec ore ferunt prae aliis, quoniam ardor dominandi et lucrandi ad haec ut ad media ad fines suos excitat; regnat hoc imprimis in gentilismo Christiano, ubi idola sanctificatorum hominum (t)exponuntur adorationi, 11coram quibus flectunt genua et se substernunt, etiam ipsi ex dolo ut fallant et persuadeant. (s) @1 videatur T$ @2 i aliquo modo$ @3 inde$ @4 videantur loca infra n. 9021 citata$ @5 hominem atered to homines$ @6 Verbo$ @7 malum$ @8 malo$ @9 quapropter etiam tales$ @10 habent$ @11 coram quibus altered to nam coram illis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9021
#9021 "Et maledicens patri suo et matri suae": quod significet negationem omnimodam Domini ac Ipsius regni ab illis qui ab Ecclesia, et sic profanationem boni et veri Ecclesiae, constat ex significatione "maledicere" quod sit aversio et 1 disjunctio, de qua n. 245, 379, 1423, 3530, 3584, 5071, inde quoque 2 negatio omnimoda, nam qui se avertit et disjungit a Domino, is Ipsum corde negat, ex significatione "patris et matris" quod sit Dominus (c)ac Ipsius regnum, et in sensu respectivo bonum et verum quae a Domino, de qua n. 8897, 9015; quod sit ab illis qui intra Ecclesiam sunt, est quia praecepta, judicia, et statuta quae a Domino e monte Sinai promulgata sunt, fuerunt in specie pro filiis Israelis, 3apud quos repraesentativum Ecclesiae tunc instituebatur, et per quos ideo significabatur Ecclesia, n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, (x)7957, 8234, 8805; idcirco etiam per "maledicere patri et matri" significatur profanatio, nam qui intra Ecclesiam omnimode negant Dominum et illa quae regni et Ecclesiae Ipsius sunt, illi profanant; quod illi qui intra Ecclesiam sunt profanare possint sancta, non autem illi qui extra Ecclesiam, videatur n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3399, 3898, 4289, 4601, 6348, (x)6959, 6963, 6971, 8882; inde est quod negatio Domini non sit profanatio apud illos qui extra Ecclesiam sunt, ut apud gentiles, Mahumedanos, 4 Judaeos. @1 i sic$ @2 i est$ @3 per quos significabatur Ecclesiae, quia apud illos tunc repraesentativum Ecclesiae institutum fuit$ @4 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 9022
#9022 "Moriendo morietur": significat damnationem, ut supra n. (x)9008, 9016, 9020. Quomodo 1 singula in sensu interno 2cohaerent, patet ex illis quae dicta et ostensa sunt; in sensu enim interno agitur in serie de negatione, blasphematione, et profanatione veri et boni quae a Domino, sed in sensu externo talis series non apparet, in hoc enim agitur de variis, prout de 3illis qui percutiunt virum ut moriatur, de 4illis qui occidunt socium dolo, de 5illis qui percutiunt patrem et matrem, de 6illis qui furantur virum et vendunt, tum de 7illis qui maledicunt patri et matri; tale est Verbum in singulis, quod nempe in sensu interno res sequantur ordine et sicut in catena, tametsi in sensu externo, hoc est, in sensu litterae, res sint sparsae (d)et plurifariam divisae. @1 i haec$ @2 in una serie cohaereant$ @3 illis qui percutiunt altered to illo qui percutit$ @4 illo qui occidit$ @5 illo qui percutit$ @6 illo qui furatur virum et vendit$ @7 illo qui maledicit altered to illis qui maledicunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 9023
#9023 Vers. 18-21. Et cum litigaverint viri, et percusserit vir socium suum lapide vel pugno, et non moritur, et decumbit in lecto, si surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo, insons erit percutiens; tantum cessationem ejus dabit, et curando curabit. Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam baculo, et moriatur sub manu ejus, vindicando vindicabitur. Attamen si diem vel biduum steterit, non vindicabitur, quia argentum ejus ille. "Et cum litigaverint viri" significat contentionem apud se de veris: "et percusserit vir socium suum lapide vel pugno" significat infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi: "et non moritur" significat et non exstinguitur: "et decumbit in lecto" significat separatum in naturali: "si surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo" significat vires vitae in illo: "insons erit percutiens" significat non reum esse mali: "tantum cessationem ejus dabit" significat indemnificationem: "et curando curabit" significat restitutionem: "et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam baculo" significat si quis intra Ecclesiam verum scientificum aut affectionem ejus ex propria potentia male habet: "et moritur sub manu ejus" significat ut exstinguatur sub intuitione ejus: "vindicando vindicabitur" significat punitionem mortis: "attamen si diem vel biduum steterit" significat statum vitae manentis usque ad plenum: "non vindicabitur" significat non punitionem mortis: "quia argentum ejus ille" significat ex (m)proprio acquisitum.(n)
Arcana Coelestia 7
Passage 9024
#9024 "Et cum litigaverint viri": quod significet contentionem apud se de veris, constat ex significatione "litigare" quod sit contendere, de qua sequitur, et ex significatione "virorum" quod sint intelligentes et qui in veris, ac in sensu abstracto intellectualia et vera, de qua n. 3134, 9007; inde 1"litigatio virorum" significat contentionem de veris inter illos qui ab Ecclesia, et in sensu abstracto de illis apud se 2, nam "litigare" in sensu spirituali est contendere de talibus quae Ecclesiae sunt, proinde quae fidei; in Verbo non aliud per "litigare" intelligitur, nam Verbum est spirituale et agit de spiritualibus, hoc est, de illis quae sunt Domini, Ipsius regni in caelo et regni in terra, hoc est, Ecclesiae; 3 quod "litigare" in Verbo significet contentionem de veris, et 4in genere pro veris contra falsa, 5ut et defensionem, et liberationem a falsis 6a sequentibus his locis 7patet: apud Jeremiam, 2 Venit tumultus usque ad finem terrae, 8quoniam lis Jehovae contra gentes; judicium intrabit cum omni carne, impios tradet gladio; ecce malum (x)exibit de gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, xxv 31, 32; describitur sic prophetice status Ecclesiae perversus; "tumultus" est contentio pro falsis contra vera et pro malis contra bona, "terra" est Ecclesia, "lis Jehovae contra gentes" est contentio Domini pro veris contra falsa, et pro bonis contra mala, ita quoque defensio 9, "gentes" sunt falsa et mala, "gladius" est falsum pugnans et vincens, "procella magna" est falsum dominans, "latera terrae" sunt ubi falsa ex malo erumpunt: apud eundem, 3 Jehovah litigabit litem eorum, ut quietem det terrae, 1 34; "litigare litem" pro defendere vera contra falsa et liberare, "terra" pro Ecclesia, cui "quies" cum 10est in bono et inde in veris: apud eundem, Litigasti, Domine, lites animae meae, liberasti vitam meam, Threni iii 58; "litigare lites animae" pro defendere et liberare a falsis: apud Davidem, Litiga litem meam, et redime me; juxta verbum Tuum vivifica me, Ps. cxix 154; "litigare litem" etiam pro liberare a falsis: apud Micham, Litiga cum montibus, et audiant colles vocem tuam, vi 1; "litigare cum montibus" pro contendere et defendere contra elatos, 11ut et contra mala amoris sui; "colles qui audient vocem" sunt humiles et qui in charitate: apud Esaiam, Non in aeternum litigabo, et non in perpetuum succensebo, lvii 16; "litigare" pro contendere contra falsa: apud Hoscheam, Est lis Jehovae cum Jehuda, xii 3 [A.V. 2]; similiter; praeter etiam alibi. @1 cum litagaverint viri$ @2 quae fidei$ @3 i inde est$ @4 imprimis$ @5 tum$ @6 ut ex$ @7 constare potest$ @8 quia$ @9 i et liberatio$ @10 After veris$ @11 et sic$
Arcana Coelestia 7
Passage 9025
#9025 "Et percusserit vir socium suum lapide vel pugno": quod significet infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi constat ex significatione "percutere" quod sit laedere, de qua n. 7136, 7146, 9007, hic infirmare, quia est de veris ex scientificis; ex significatione "lapidis" quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, quod sit verum in ultimo ordinis, hoc est, in naturali, ita scientificum, n. 8609; et ex significatione "pugni" quod sit verum commune, nam per "manum" significatur potentia quae est veri, n. 3091, 4931, 7188, 7189, inde per "pugnum" significatur potentia plena ex vero communi; verum commune dicitur quod receptum est et ubique valet; inde "percutere pugno" est plena vi et potentia, in spirituali sensu per vera quae ex bono, et in opposito sensu per falsa quae ex malo; in quo sensu apud Esaiam, Ecce ad litem et contentionem jejunatis, ad percutiendum pugno malitiae, lviii 4; "percutere pugno malitiae" pro ex plena vi per falsa ex malo. 2 Quid sit infirmare verum aliquod Ecclesiae per verum scientificum aut commune, explicabitur: per vera scientifica intelliguntur vera quae ex sensu litterali Verbi sunt; vera inde communia sunt quae recepta in vulgus et inde in communi sermone; talia vera sunt perplura, et multa vi valent, sed sensus litteralis 1Verbi est pro simplicibus, pro illis qui initiantur in vera fidei interiora et pro illis qui non capiunt interiora, nam est secundum apparentiam 2 coram sensuali homine, ita secundum captum; inde est quod ibi pluries appareant dissimilia et sibi quasi contradicentia, sicut pro exemplo, quod Dominus in tentationem inducat et alibi quod non inducat, quod Domini paeniteat et alibi quod non (x)paeniteat, quod Dominus ex ira et excandescentia agat et alibi ex pura clementia et misericordia, quod animae sistantur judicio statim post obitum et alibi quod 3 tempore ultimi judicii, et sic porro; talia quia sunt ex sensu 4litterali Verbi, vocantur vera scientifica, ac differunt a veris fidei quae sunt doctrinae Ecclesiae; haec enim exsurgunt ab illis per explicationem, nam cum explicantur, instruitur homo Ecclesiae quod propter captum et secundum apparentiam ita in Verbo dictum sit; inde quoque est quod doctrinae Ecclesiae in plurimis recedant a sensu Verbi litterali; 5sciendum est quod vera doctrina Ecclesiae sit quae sensus internus hic vocatur, nam in sensu interno sunt vera qualia angelis in caelo. 3 Inter sacerdotes, et inter homines Ecclesiae, sunt qui docent et discunt vera Ecclesiae ex sensu 4litterali Verbi, et sunt qui docent et discunt ex doctrina e Verbo, quae doctrina fidei Ecclesiae vocatur; hi ab illis valde differunt perceptione, sed a vulgo non distingui possunt quia 6hi et illi ex Verbo paene similiter loquuntur; sed illi qui Verbi sensum 7litteralem solum docent et discunt absque doctrina Ecclesiae regulatrice, non capiunt nisi illa quae sunt naturalis seu externi hominis, at qui ex vera doctrina quae ex Verbo, intelligunt etiam quae sunt spiritualis seu interni hominis; causa est quia Verbum in sensu externo 8seu litterali est naturale, at in sensu interno est spirituale; ille sensus 9in Verbo vocatur "nubes," hic autem "gloria in nube," n. 5922, 6343 fin., 6752, (x)8106, 8781. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per contentionem 4 apud se de veris, ac per infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi; verum scientificum 10et commune est, ut dictum, verum ex sensu 7litterali Verbi, quod quia est dissimile et quoad apparentiam sibi quasi contradicens, non potest non quandoque infirmare vera spiritualia quae sunt doctrinae Ecclesiae; quae infirmantur cum cogitatio ex locis in Verbo sibi repugnantibus 11in dubium venit; de hoc statu de veris fidei apud hominem agitur hic in sensu interno. @1 Before sensus$ @2 i ita$ @3 i non prius quam$ @4 literae$ @5 et sciendum$ @6 illi et hi cum citant Verbum$ @7 literae$ @8 , hoc est, in sensu literae$ @9 After vocatur$ @10 aut$ @11 Before ex locis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9026
#9026 "Et non moritur": quod significet et non exstinguitur, constat ex significatione "mori" quod sit 1desinere esse talis, de qua n. 494, 6587, 6593, proinde exstingui, hic non exstingui. Quia in sensu interno hic agitur de concordantia verorum fidei cum illis quae sunt sensus 2litteralis Verbi, et quia ea quae sunt sensus 2litteralis Verbi non possunt exstingui, quoniam sunt vera in ultimo ordinis, idcirco non agitur hic de percussione viri ex qua moritur, sed solum de percussione viri ex qua non moritur, nam quae sensus 2litteralis Verbi sunt, quidem infirmari possunt at non extingui; et quoque postquam infirmata sunt, possunt separari ac dein per explicationem restitui; quae significantur per illa quae de viro percusso a socio, ac surgente et ambulante super scipione suo, statuta sunt. Qui Verbi interiora rimatur potest videre quod propter arcanam 2 causam quae non sub intellectum nisi illustratum 3a luce caeli cadit, a Domino statutum sit quod percutiens insons esset, si percussus surrexerit e lecto et ambulaverit foris super scipione suo; et magis quod a Domino statutum sit quod qui percutit servum suum, et is non moritur intra diem aut biduum, non vindicaretur, quia est argentum ejus, cum tamen 4sit privatio vitae hominis, est enim homo tametsi servus; sed arcana causa cur ita a Domino statutum 5sit, non patet nisi quam per sensum internum in quo agitur de veris Ecclesiae ex Verbo, cum quibus similiter se habet, 6cum per virum litigantem et percutientem socium, et quoque 7per virum percutientem servum suum 8et ancillam suam, intelliguntur talia quae in sensu spirituali correspondent, quae nunc explicantur; apud gentem 9 Israeliticam fuit instituta Ecclesia repraesentativa, hoc est, Ecclesia in qua interna quae sunt caeli et Ecclesiae, repraesentarentur per externa; idcirco talia statuta et mandata quoque sunt quae pro legibus non valent postquam a Domino interna Ecclesiae aperta et revelata sunt, nam tunc homo vitam internam, quae est vita fidei et charitatis, victurus est, et 10illam externam in qua interna faciunt vitam. @1 cessare esse$ @2 literae$ @3 e coelo$ @4 est effusio sanguinis aut$ @5 est$ @6 quum per virum litigantem et percutientem altered to cum viro litigante et percutiente$ @7 per virum percutientem altered to viro percutiente$ @8 vel$ @9 i enim$ @10 in externis, in quibus$
Arcana Coelestia 7
Passage 9027
#9027 "Et decumbit in lecto": quod significet separatum in naturali, constat ex significatione "decumbere" quod sit separari, et 1ex significatione "lecti" quod sit naturale, de qua n. 6188, 6226, 6463; quomodo cum hoc se habet, ex sequentibus patebit. @1 a IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 9028
#9028 "Si surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo": quod significet vires vitae in illo, constat ex significatione "surgere" quod involvat aliquid elevationis, hic veri spiritualis ad concordantiam cum vero scientifico 1, ex significatione "ambulare" quod sit 2vivere, de qua n. 519, 1794, 8417, 8420, et ex significatione "scipionis" quod sint vires; "baculus" enim significat potentiam quae veri 3, ita vires n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, "scipio" similiter, sed applicate ad non bene valentes; in quo sensu etiam dicitur apud Davidem, Praevenerunt me in die perniciei meae, sed fuit Jehovah in scipionem mihi, et eduxit me in latitudinem, Ps. xviii 19, 20; "dies perniciei" pro statu invalido quoad fidem veri, "Jehovah in scipionem" pro potentia tunc, "educere in latitudinem" pro in vera quae fidei; quod hoc sit "educere in latitudinem," videatur n. 4482: etiam apud Esaiam, Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et Jehuda baculum et scipionem, omnem baculum panis et omnem baculum aquae, iii I; "removere baculum et scipionem" pro potentiam 4et vires vitae ex vero et bono, "baculum panis" pro potentiam 5ex bono, 6 "baculum aquae" pro potentiam 7ex vero. Scipio in lingua originali dicitur ab inniti et fulciri, quod in spirituali mundo fit per verum et bonum. @1 i, quod non apparet concordare n. 9022, 9025$ @2 vita$ @3 i in naturali$ @4 veri et boni altered to animae ex vero et bono$ @5 boni$ @6 i et$ @7 veri$
Arcana Coelestia 7
Passage 9029
#9029 "Insons erit percutiens": quod significet non reum esse mali, constat ex significatione "insons esse" quod sit non reum esse mali, agitur enim de illis qui ex vero aliquo spirituali, quod est verum doctrinae fidei Ecclesiae ex Verbo, spectant aliquod verum scientificum, quod est verum ex sensu litterae Verbi, et quia non apparet concordantia, ideo infirmatur verum spirituale et aliquam diu separatur, non autem negatur seu exterminatur; de 1illis dicitur quod non 2rei sint mali; et ex significatione "percutere" quod sit infirmare, 3ut supra n. 9025. @1 illo$ @2 reus sit$ @3 de qua$
Arcana Coelestia 7
Passage 9030
#9030 "Tantum cessationem ejus dabit": quod significet indemnificationem, constat ex significatione "cessationis" quod sit indemnificatio, hic veri spiritualis 1quod infirmatum est per verum scientificum. Verum spirituale vocatur id verum quod una cum bono facit vitam interni hominis, at verum scientificum est id verum quod facit vitam externi hominis; hoc verum est ex sensu litterali Verbi, illud autem ex sensu interno Verbi, ita quoque ex genuina doctrina fidei Ecclesiae, nam haec doctrina est doctrina sensus interni. @1 cum vero scientifico quod in sensu literali Verbi, nam omnia quae in illo sensu Verbi sunt, vera sunt, et cum vero spirituali concordant, si spectantur quoad sensum internum, quapropter non vi damnum per negationem inferendum est; hoc significatur per indemnificationem$
Arcana Coelestia 7
Passage 9031
#9031 "Et curando curabit": quod significet restitutionem, 1nempe per interpretationem; quae enim in sensu litterali Verbi sunt, si interius spectantur, omnia concordant; se habet hoc sicut quod dicatur in Verbo de sole quod oriatur et occidat, cum tamen is non oritur nec occidit, sed quod 2talis aspectus appareat 3 incolis in tellure, quia haec circum axem quotidie vertitur; haec veritas naturalis latet in priore, quae secundum apparentiam visus externi est; 4 si contra eam apparentiam dictum fuisset in Verbo, vulgus non caperet, et quod vulgus non capit 5 nec credit; similiter se habet cum Sole caeli, qui est Dominus, de quo etiam dicitur quod oriatur, sed in cordibus cum homo regeneratur, et quoque cum in bono amoris et fidei est, et quod occidat cum homo in malo et inde in falso est; cum tamen Dominus jugiter in ortu est, unde quoque vocatur Oriens, et nusquam in occasu, nec ab homine Se vertit sed homo ab Ipso; inde apparentia quod Dominus avertat faciem 6, et quoque inducat malum; quare etiam ita dicitur in Verbo; hoc quoque est verum, sed verum apparens, ita non repugnans priori. Ex his nunc constare potest quid per "curando curare" in sensu 7interno significatur, quod nempe 8veri spiritualis restitutio, quae fit per justam interpretationem veri scientifici seu sensus litteralis Verbi. 2 Se habet 9 similiter cum omni vero quod est sensus litteralis 10, hoc enim in luce naturali quae est homini sensuali, apparet sicut in Verbo dicitur, nam 11sensus litteralis est naturalis et pro homine sensuali; at cum 12idem sistitur in luce caeli, tunc 13apparet id secundum sensum internum, nam hic sensus est spiritualis, et pro homine caelesti, 14quoniam illa quae lucis naturalis sunt evanescunt in luce caeli; est enim lux naturalis sicut umbra aut nubes, 15et lux caelestis sicut gloria et splendor remota nube; quapropter etiam sensus litteralis Verbi vocatur "nubes" et sensus internus "gloria," videatur Praefatio ad Gen. xviii 16et n. 4391, 5922, 6343, 8106, 8443, 8781. 3 Quod (x)per "curando curare" significetur 17restituere in "sensu spirituali", est quia "morbus" et "aegritudo" significant invaletudinem interni hominis; invaletudo hujus est cum aegrotat quoad vitam suam, quae est vita spiritualis, ita cum a vero deflectit ad falsum et a bono ad malum; cum hoc 18fit, aegrotat vita illa, et cum prorsus a vero et bono se avertit, tunc 19illa moritur, sed mors ejus vocatur mors spiritualis, quae est damnatio; quia cum vita interni hominis ita se habet, idcirco talia quae sunt morborum et 20 mortis in naturali mundo, 21in Verbo dicuntur de morbis vitae spiritualis et de ejus morte; ita quoque 22morborum curationes seu sanationes, ut apud Esaiam, 23Percutit Jehovah Aegyptum, percutiendo et curando, unde convertit se ad Jehovam, 24et exorabitur illis, et curabit illos, xix 22: apud eundem, Atqui Ille confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras; castigatio pacis nostrae super Illo, et in vulnere Ipsius curatio data nobis, liii 5; 25haec de Domino: apud Jeremiam, Revertimini, filii perversi, curabo aversiones vestras, iii 22: apud eundem, Ecce Ego ascendere faciam ei curationem et medelam, et curabo eos, et revelabo illis abundantiam pacis et veritatem, xxxiii 6: apud eundem, (x)Ascende Gilead, et sume balsamum, virgo filia Aegypti; in vanum multiplicasti medicamenta, curatio non tibi, xlvi 11: et apud Ezechielem, Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc [omnis] arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur, quia aquae ejus e sanctuario exeunt; inde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamenta, xlvii 12; 26"fructus qui in cibum" pro bono amoris et charitatis quod est nutricioni vitae spiritualis, "folium quod in medicamenta" pro veris fidei quae ei vitae sunt recreationi et restitutioni; quod "fructus" sit bonum amoris et charitatis, videatur n. 3146, 7690, et quod "folium" sit verum fidei, n. 885. Quia morbi et aegritudines, tum curationes et medicamenta, in 5 Verbo (t)non dicuntur de vita naturali sed de alia vita quae distincta est a vita naturali, inde patet ei qui aliquantisper expendit quod sit homini vita alia, quae interni ejus hominis est; qui crasse cogitant de vita hominis credunt quod ei non alia vita sit quam quae corporis, quae vita externi seu naturalis hominis 27est; illi mirantur quid si vita interni hominis, immo quid internus homo; si illis dicitur quod 28haec vita sit vita fidei et charitatis, et quod internus homo sit ejus spiritus qui vivit post mortem, qui est essentialiter ipse homo, adhuc magis mirantur; et qui eorum solum corpori et non animae vivunt, ita qui solum naturales homines sunt, nihil quod de vita fidei et charitatis et quod de interno homine dicitur, capiunt, nam illis cogitatio 29modo est ex luce naturali et nulla ex luce spirituali; quapropter etiam post mortem manent quoad cogitationem crassi et vivunt in umbra mortis, hoc est, in falsis ex malo, et prorsus caligant et 30caecutiunt ad lucem caeli. @1 quae fit per spiritualis interpretationem concordantem$ @2 tales aspectus appareant$ @3 i ab IT$ @4 i et$ @5 i hoc$ @6 i suam$ @7 spirituali$ @8 A had first restitutio veri ex sensu literali Verbi, quae fit per justam applicationem then d ex sensu literali Verbi i spiritualis. applicationem is also d and i ***. The following words are also written without any clear indication of their intended position: per concordantem cum vero$ @9 i quoque$ @10 i Verbi$ @11 hic sensus$ @12 eadem illa sistuntur$ @13 apparent$ @14 nam$ @15 at$ @16 tum$ @17 restitutio$ @18 facit$ @19 inducit sibi mortem, sed mortem spiritualem$ @20 i inde$ @21 dicuntur de illa vita in Verbo$ @22 curatio$ @23 Percutiet$ @24 qui$ @25 ibi$ @26 i ibi de Regno Domini,$ @27 vocantur$ @28 illa$ @29 solum cogitatio naturalis est, et nulla spiritualis$ @30 occaecantur, cum spectant$
Arcana Coelestia 7
Passage 9032
#90321 Actum est in binis his versibus de vero spirituali, quod est verum doctrinae fidei 2 ex Verbo, infirmato per verum scientificum, quod est verum sensus litteralis Verbi; sed quia communiter creditur quod verum doctrina fidei Ecclesiae sit unum et idem cum vero 3sensus litteralis Verbi, licet rem illustrare exemplo: verum genuinum doctrinae Ecclesiae est quod charitas erga proximum et amor in Dominum faciant Ecclesiam apud hominem, et quod amores illi insinuentur a Domino per fidem, hoc est, per vera fidei quae ex Verbo, consequenter quod non (t)sola fides; qui in illo vero est et consulit Verbum, confirmatur ubivis; at ubi offendit verba de fide et ibi non simul memoratur amor, haeret et incipit de vero doctrinae fidei suae dubium volvere; inde verum illud tamdiu infirmatur, et a reliquis quae indubiae fidei sunt, (x)separatur. 2 Sint illustrationi Domini verba de fide apud Marcum: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvabitur; qui vero non crediderit condemnabitur, xvi 16; hic quia agitur de fide et non simul de amore, potest mens haerere in dubio de vero suae doctrinae quod amor caelestis insinuatus per fidei vera faciat Ecclesiam; sed cum interius spectatur verum hoc scientificum, hoc est, verum sensus litteralis Verbi, patet quod usque cum vero doctrinae concordet; per "baptizari" enim in sensu interno significatur regenerari, n. 4255, 5120 fin., et regenerari est 4duci in bonum amoris et charitatis per vera fidei, n. 8548-8553, n. 8635-8640, n. 8742 - 8747; inde constat quod verum quod est sensus litteralis Verbi concordet cum vero doctrinae, modo intelligatur quid significatur per "baptizari"; et quod dicatur 5, "qui non crediderit condemnabitur" est quia ille non baptizari potest, hoc est, regenerari, ita non introduci in Ecclesiam, minus fieri Ecclesia; est enim baptizatio symbolum regenerationis, et sic introductionis in Ecclesiam, quod fit in bonum per vera ex Verbo." Ex his nunc patet quomodo intelligenda 6 quae in sensu interno 3 significantur per virum percutientem socium 7 lapide 8aut pugno, et non moritur, sed decumbit in lecto, si 9surrexerit et ambulaverit 10 super scipione suo, quod insons erit 11, sed quod cessationem dabit, et 12 curabit; in sensu interno, si verum doctrinae fidei Ecclesiae infirmatum sit per verum scientificum quod ex Verbi sensu litterali, et tamen non exstinguitur, quod indemnificabitur et restituetur, quod fit per justam interpretationem. @1 Matth. xx 21, 22, written at the top of the of the page in A.$ @2 i Ecclesiae$ @3 ex Verbi sensu literali$ @4 After charitatis$ @5 i ibi$ @6 i sunt$ @7 i suum$ @8 vel$ @9 surrexit IT$ @10 i foris$ @11 i percutiens$ @12 i curando$
Arcana Coelestia 7
Passage 9033
#9033 Actum est in duobus illis versibus de infirmatione veri spiritualis, hoc est, veri doctrinae fidei Ecclesiae; in duobus autem versibus qui nunc sequuntur, agitur de infirmatione veri scientifici, quod est sensus litteralis Verbi, a vero spirituali, quod est doctrinae fidei Ecclesiae; hoc quidem apparet simile priori, sed usque non est simile, quapropter etiam hic sit exemplum elucidationi: verum spirituale seu verum 1genuinum doctrinae fidei Ecclesiae est quod Dominus neminem puniat, quia est ipsa Misericordia, 2quapropter quicquid agit, ex Misericordia agit, et nullatenus ex ira et vindicta, et tamen Dominus dicit apud Matthaeum, Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt; timete vero potius Ipsum Qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, x 28; hic de Deo dicitur quod timendus quia "potest perdere corpus et animam in gehenna," cum tamen neminem perdit; sed usque est verum; quapropter non exstinguendum, hoc est, negandum, nam si negatur, perit fides Verbo, quae si perit, homo non spiritualiter vivere potest, vita enim spiritualis est homini per fidem ex Verbo. Cum hoc ita se habet: lex ordinis Divini est quod bonum in se 2 habeat remunerationem, ita caelum; inde est quod malum in se habeat punitionem, ita infernum; prior lex est a Domino, quia Dominus omnibus bonum vult, haec autem 3 non ita, quia Dominus nulli malum vult; sed usque ita fit, non ex Domino sed ex homine qui in malo 4, proinde ex malo; hoc tamen tribuitur Domino in sensu litterae Verbi quia ita apparet, idcirco quia est verum apparens, non est negandum, hoc est, non exstinguendum, nam sic exstingueretur fides pro Verbo, quae (t)fides est simplicibus; 5videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8197, 8227, 8228, 8282, 8483, 8631, 8632, (x)9010. @1 genuinae$ @2 quare$ @3 i lex$ @4 i est$ @5 et quoque timor pro Domino, de quo in illo loco agitur, proinde timor sanctus, qui est honor, et quoque amor, nam hic inde exsurgit, n 2826, 3718, 3719, 5459, 5647, 7280, 7788, 8925$
Arcana Coelestia 7
Passage 9034
#9034 "Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam [baculo]: "quod significet si quis intra Ecclesiam verum scientificum aut affectionem ejus ex propria potentia male habet, constat ex significatione "percutere" quod sit male habere, nam "percutere" praedicatur de damno quocumque; ex significatione "viri," hic viri ex filiis Israelis, quod sit qui ab Ecclesia, et inde in vero spirituali, quod est verum doctrinae fidei Ecclesiae ex Verbo, de qua n. 6426, (x)6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, (x)7957, 8234, 8805; ex significatione "servi" quod sit verum scientificum, quod est verum Verbi sed sensus ejus litteralis, de qua sequitur; ex significatione "ancillae" quod sit affectio naturalis, ita affectio scientificorum, quia haec sunt in naturali, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994; (m)et ex significatione "baculi" quod sit potentia naturalis, de qua n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, hic propria potentia, quia 1est servus emptus de qua dicitur ;(n) inde patet quod "cum percusserit vir servum suum seu ancillam suam" significetur si quis intra Ecclesiam male habet verum scientificum Verbi aut affectionem ejus. 2 Quod servus sit 2 verum sensus litteralis Verbi, est quia per "servum" in genere significantur (x)inferiora seu exteriora, quoniam haec inserviunt superioribus seu interioribus, n. 2541, 5161, 5164, 5936, 7143; inde per "servum" significatur naturale, quoniam hoc inservit spirituali, n. 3019, 3020, 5305, 7998, consequenter verum scientificum, quod est sensus litteralis Verbi, nam hoc inservit vero spirituali, quod est sensus interni; verum sensus interni Verbi est idem cum vero genuino doctrinae fidei Ecclesiae. Quomodo verum sensus litteralis Verbi inservit vero 3spirituali, 3 paucis dicetur: ab homine Ecclesiae primum discitur verum ex sensu litterali Verbi, (m)quod est verum commune accommodatum captui externi hominis, qui est in luce naturali; hoc verum per viam externam, 4quae est per auditum, recipitur et reponitur in memoria externi hominis, 5ubi etiam sunt varia scientifica e mundo, n. 2469-2494 ;(n) postea res in hac memoria repositae subjiciuntur visui seu intuitioni interni hominis, qui 6 ex luce caeli videt; ille inde per electionem evocat vera quae concordant cum bono quod a Domino influit per viam animae et quod homo receperat; ibi conjungit Dominus vera bono; vera quae sic conjuncta sunt in interno homine vocantur vera spiritualia, (c)et bonum cum quo vera conjuncta sunt, bonum spirituale; hoc bonum per vera formatum est quod facit vitam spiritualem hominis; ipsa vera ibi vocantur vera fidei et bonum vocatur bonum charitatis; bonum cui sic vera implantata sunt est Ecclesia apud hominem. Ex his patet quomodo vera sensus litteralis Verbi inserviunt 4 formandis veris spiritualibus, in genere formandae fidei et charitati quae faciunt vitam spiritualem 7, quae vita est affici veris propter bonum, et affici bono ex veris, ac demum affici veris ex bono. @1 dicitur de servo qui emtus est argento, ita proprietas$ @2 i verum scientificum quod est$ @3 sensus spiritualis$ @4 quod AIT $ @5 in qua$ @6 i non ex luce mundi sed$ @7 i hominis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9035
#9035 "Et moritur sub manu ejus": quod significet ut exstinguatur sub intuitione ejus, constat ex significatione "mori" quod sit exstingui, ut supra n. 9026, et ex significatione "sub manu ejus" quod sit sub intuitione, nam per "manum" significatur potentia quae est veri spiritualis, n. (x)5327, 5328, 7011, ita quae est intuitionis, nam intuitio fit ex illo vero et est apperceptio; vera enim sensus litteralis Verbi in memoria naturali hominis reposita formant ibi quasi campum pro intuitione interni hominis in quem influit lux e caelo; ex hoc campo eligit internus homo talia quae concordant cum bono apud se, ut supra dictum est, comparative sicut oculus ex campo hortensi talia quae conducunt usibus vitae suae.
Arcana Coelestia 7
Passage 9036
#9036 "Vindicando vindicabitur": quod significet punitionem mortis, constat ex significatione "vindicari" seu vindictam sumere, quod sit punitio mortis, hic mortis spiritualis, quae est damnatio, nam exstinguitur verum sensus litteralis Verbi et cum illo fides Verbo. Quomodo cum hoc se habet, videatur supra n. 9033, et quoque infra n. 9039.
Arcana Coelestia 7
Passage 9037
#9037 "Attamen si diem vel biduum steterit": quod significet statum vitae manentis usque ad plenum, constat ex significatione "diei" quod sit status vitae, de qua n. 893, 2788, 3785, 4850, et ex significatione "bidui" quod sit status succedens, 1 n. 1335, ita status plenus, nempe intuitionis; cum enim in Verbo unus dies dicitur, vel una septimana, vel unus mensis, vel unus annus, significatur integra periodus temporis vel status, n. 2906; et cum additur "biduum," significatur usque ad plenum. @1 i de qua$
Arcana Coelestia 7
Passage 9038
#9038(x) "Non vindicabitur": quod significet non punitionem mortis, constat ex significatione "vindicari" quod sit punitio mortis, ut supra n. 9036.
Arcana Coelestia 7
Passage 9039
#9039 "Quia argentum ejus ille": quod significet ex proprio acquisitum, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, hic quia agitur de servo empto, est (d)verum a proprio acquisitum; (d)verum a proprio acquisitum dicitur 1id quod per inductionem ex captis principiis ex proprio creditur esse verum, et tamen non verum est; tale verum est illis qui non illustrati a luce caeli explicant Verbum, hoc est, qui non 2ex affectione veri 3 propter bonum vitae legunt illud, nam hi non illustrantur; si hoc exstinguitur post intuitionem plenam, non est punitio mortis, hoc est, damnatio, quia non est verum spirituale Divinum; at si exstinguitur ante intuitionem plenam, est damnatio, nam est rejectio veri fidei ipsius; quod enim fidei alicujus factum est, etiamsi non verum foret, non rejiciendum est nisi per plenam intuitionem; si prius, initiamentum vitae ejus spiritualis exstirpatur; quapropter etiam Dominus nusquam tale verum apud hominem frangit, sed quantum 2 fieri potest flectit; 4sed sit exemplum illustrationi: qui credit caeli gloriam et inde gaudium consistere in dominatu super multos, et ex 5capto hoc principio explicat Domini verba de servis qui lucrati minas decem et quinque, quod potestatem habituri essent super decem urbes et super quinque urbes, Luc. xix 11 -26; ut et ex Domini verbis ad discipulos, quod sessuri essent super thronis et judicaturi duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 30; si fidem suam, quae est fides veri ex sensu litterali Verbi, ante plenam (x)intuitionem exstinguit, jacturam spiritualis suae vitae facit; at si post intuitionem plenam, interpretatur illa ex Domini verbis, quod qui maximus velit esse, erit minimus, et qui primus, erit omnium servus, Matth. xx 26-28; Marc. x 42 [,43, 44]; Luc. xxii 24-27, tunc si exstinguit fidem suam de gloria et gaudio caelesti ex dominatu super multos, non jacturam vitae suae spiritualis facit; per "urbes" enim "super quibus potestatem habituri sunt qui lucrati minas" significantur vera fidei, n. 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216, ac inde intelligentia et sapientia 6; similiter per "thronos super quibus sessuri discipuli," n. 2129, 6397; qui in caelo ex veris 3 fidei in intelligentia et sapientia prae aliis sunt, illi in tali humiliatione sunt ut omne potestatis tribuant Domino et nihil sibi, quapropter nec aliquid gloriae 7et gaudii in dominando sed in serviendo ponunt; et cum in hoc statu sunt, in dominio sunt, et quoque in gloria et 8 gaudio prae aliis, sed non ex dominatu, ut dictum est, verum ex affectione amoris et charitatis, quae est serviendi aliis; influit enim Dominus cum potentia apud illos qui humiles sunt, non autem apud elatos, quia illi influxum recipiunt, hi autem rejiciunt, n. 7489, (x)7491, 7492. @1 i cum de vero scientifico quod significatur per servum$ @2 in$ @3 i sunt$ @4 ut pro exemplo$ @5 praecepto$ @6 i vitae coelestis$ @7 ac felicitatis$ @8 i in$
Arcana Coelestia 7
Passage 9040
#9040 Vers. (x)22-27. [Et] cum rixati fuerint viri, et plaga affecerint mulierem gravidam, et exiverint partus ejus, et non fit damnum, mulctando mulctabit, quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris, et dabit in judices. Et si damnum fuerit, et dabis animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, ustionem pro ustione, vulnus pro vulnere, plagam pro plaga. Et cum percusserit vir oculum servi sui, vel oculum ancillae suae, et corruperit eum, ad liberum mittet illum pro oculo ejus. Et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit, ad liberum mittet illum pro dente ejus. "Et cum rixati fuerint viri" significat contentionem gravem inter vera: "et plaga affecerint mulierem gravidam" significat laesionem boni quod ex vero: "et exiverint partus ejus" significat si usque in naturali confirmatum: "et non fit damnum" significat quod sic non laesio ibi: "mulctando mulctabit" significat emendationem: "quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris" significat usque dum convenit cum vero boni: "et dabit in judices" (x)significat secundum (x)aequum: 1"et si damnum fuerit" significat laesionem: "et dabis animam pro anima" significat legem ordinis, quod ita facies proximo sicut vis ut 2ille tibi faciet, proinde quod 3tibi fiet quod alteri facis; "anima" est vita spiritualis: "oculum pro oculo" significat si aliquid in intellectuali interiore: "dentem pro dente" significat si aliquid in intellectuali exteriore: "manum pro manu" significat si aliquid potentiae veri spiritualis: "pedem pro pede" significat si aliquid potentiae veri naturalis: "ustionem pro ustione" significat si aliquid affectionis quae amoris interius in voluntario: "vulnus pro vulnere" significat si aliquid affectionis (x)quae amoris exterius in voluntario: "plagam pro plaga" significat si aliquid affectionis" in intellectuali, nempe quae exstinguuntur vel laeduntur: "et cum percusserit vir oculum servi sui" significat si internus homo laeserit verum fidei in externo seu naturali: "vel oculum ancillae suae" significat si vel affectionem veri ibi: "et corruperit (c)illum" significat si destruxerit: "ad liberum mittet illum pro oculo" significat quod amplius non servire possit interno: "et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit" significat si destruxerit verum aut affectionem ejus in sensuali: "ad liberum mittet illum pro dente ejus" significat quod non servire amplius possit interno. @1 tota anima et toto corde a respirare written above this v. cp n. 9050$ @2 d alter i ille cp n. 9049$ @3 sibi AI$
Arcana Coelestia 7
Passage 9041
#9041 "Et cum rixati fuerint viri": quod significet contentionem gravem inter vera, constat ex significatione "rixari" quod sit contentio gravis, et ex significatione "virorum," hic 1 ex filiis Israelis, quod sint qui ab Ecclesia et in veris ejus, in sensu abstracto vera Ecclesiae, de qua supra n. 9034. @1 i qui$
Arcana Coelestia 7
Passage 9042
#9042 "Et plaga affecerint mulierem gravidam": quod significet laesionem boni quod ex vero, constat ex significatione "plaga afficere" quod sit laesio, et ex significatione "mulieris gravidae" quod sit formatio boni ex vero; quod id per "mulierem gravidam" significetur, est quia regeneratio hominis, quae est generatio vitae spiritualis apud illum, in sensu interno Verbi intelligitur per generationem vitae ejus naturalis quae a parentibus; nam cum homo e novo nascitur, tunc primum concipitur, dein gestatur quasi in utero, et demum nascitur; et quia regeneratio seu generatio vitae spiritualis est conjunctio veri et boni, hoc est, fidei et charitatis, idcirco per "gestare utero significatur initiatio veri in bonum; inde patet (x)quid significatur per "mulierem gravidam," quod nempe status formationis boni ex veris; quod uterus sit ubi verum et bonum jacet conceptum, videatur n. 4918, 6433, quod esse in utero et exire ex utero sit regenerari, n. 4904, 8043, et quod generationes ac nativitates sint fidei et charitatis, n. 613, 1145, 1255, 2020, 2584, 6239. Status formationis boni ex veris per "gravidam" etiam significatur 2 apud Jeremiam, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos a lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, xxxi 8; agitur ibi in sensu interno de Ecclesia nova a Domino, in quo sensu per "adducere eos e terra septentrionis" est ex obscuro fidei, n. 3708, per "latera terrae e quibus congregabuntur" ubi verum et bonum Ecclesiae incohant, terra" enim est Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4535, 4447, 5577, 8011, 8732, "latera ejus" sunt ubi primum ac ultimum ejus; per "caecum" significantur qui in ignorantia veri, et tamen recipiunt verum cum instructi, n. 2383, 6990, per "claudum" qui in bono sed non genuino propter ignorantiam veri, n. 4302, per "gravidam" 1illi apud quos bonum formatur per vera", et per (x)"parientem" qui in vita fidei actu est, n. 3905, 3915, 3919; quod talia ibi 2significentur, constare potest etiam ex eo quod alioquin superfluum (c)et inane fuisset dicere, 3 "caecus et claudus," "gravida et pariens" simul. @1 qui in formatione boni per vera sunt$ @2 significantur IT$ @3 i cum de congregatione populorum,$
Arcana Coelestia 7
Passage 9043
#9043 "Et exiverint partus ejus": quod significet si usque in naturali confirmatum, constat ex significatione "exire" cum de 1formatione boni ex veris, quod sit ab interno seu spirituali homine in externum seu naturalem, de qua sequitur, et ex significatione "partuum" quod sint bona ex veris scientifice et perceptibiliter agnita et sic confirmata; per "parere" enim in spirituali sensu intelligitur agnoscere fide et actu, n. 3905, 3915, 3919, 6585. Cum hoc ita se habet: homo qui e novo concipitur gestatur quasi in utero et nascitur, hoc est, qui regeneratur, primum haurit ex doctrina Ecclesiae vel ex Verbo illa quae fidei et charitatis sunt, quae tunc reponit inter scientifica in memoria quae est externi seu naturalis hominis; inde evocantur illa in internum hominem et reponuntur in ejus memoria; quod binae memoriae homini sint, videatur n. (x)2469-2494; hoc initium vitae spiritualis apud hominem est, sed nondum homo est regeneratus; ut regeneratus sit, 2erit externus seu naturalis homo in obsequio, et inde in concordantia cum interno suo homine; quod homo non regeneratus sit antequam externus seu naturalis ejus homo etiam regeneratus est, videatur n. 8742-8747, (c)et quod regeneretur externus homo per internum a Domino, n. 3286, 3321, 3493, (x)4588, 5651, 6299, 8746, quodque totus homo regeneratus sit quando ejus naturalis, n. 7442, 7443. 2 Quia nunc illa quae regenerationis sunt exprimuntur 3per illa in Verbo quae sunt generationis seu nativitatis hominis a suis parentibus in mundo, ex processu regenerationis supra (x)descripto constare potest quid intelligitur aut significatur per "conceptionem," per "gestationem in utero," quid per "exire ex utero," et per "partum" in sensu spirituali, quod nempe "exire ex utero" sit ab interno homine in externum seu naturalem, et quod "partus" sit bonum spirituale, hoc est, bonum charitatis ex veris fidei, ab interno homine in externo seu naturali; cum bonum 4in naturali est, 5tunc homo est novus, est ejus vita tunc ex bono et forma ex veris a bono, et est sicut angelus, nam angelis est vita ex bono et forma ex veris, quae est forma humana; sed hoc est paradoxon homini naturali". @1 bono$ @2 d here and i after cum interno$ @3 After Verbo$ @4 ibi$ @5 homo tunc novus est, est vita ejus ibi ex illo bono, et forma ejus est ex veris ex bono; inde etiam est sicut angelis, et sua vita et sua forma, quae est humana; sed hoc paradoxon est naturali homini$
Arcana Coelestia 7
Passage 9044
#9044 "Et non fit damnum": quod significet quod sic non laesio ibi, nempe in naturali, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 9045
#9045 "Mulctando mulctabit": quod significet emendationem, constat ex significatione "mulctare" quod sit 1emendatio, nam "mulcta" est propter emendationem. @1 emendare$
Arcana Coelestia 7
Passage 9046
#9046 "Quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris": quod significet usque dum convenit cum vero boni, constat ex significatione "quemadmodum imposuerit super illum" cum de mulcta, quod sit emendatio usque ad satisfactionem, ita usque dum convenitur, de qua sequitur, ex significatione "domini," nempe mulieris, seu "viri," quod sit verum, et ex significatione "mulieris" quod sit bonum; "dominus" enim seu "vir mulieris" in Verbi sensu spirituali significat verum, et "mulier" bonum, 1quia per conjugium viri cum muliere repraesentatur conjugium veri et boni, n. 915, 2517, 4510, 4823. Per emendationem usque dum convenit, intelligitur restitutio laesionis quae facta est per partum intempestivum, in sensu spirituali per enixum seu exclusionem boni ex veris ab interno homine in externum seu naturalem non justo ordine; restitutio fit cum dein conveniunt, et conveniunt cum externus seu naturalis homo non agit ex se sed ex interno seu spirituali, internum enim erit in externo seu spirituale in naturali, sicut anima in suo corpore; cum hoc fit, tunc vivit externum seu naturale ex vita interni, quae est vita nova seu vita regenerati. @1 nam$
Arcana Coelestia 7
Passage 9047
#9047 "Et dabit in judices": quod significet secundum aequum, constat ex significatione "judicum" quod sint qui ex justo et aequo dirimunt et decernunt, inde "dare in judices" seu coram 1judicibus, est secundum aequum, ita non plus nec minus; si plus illi aequabunt, etiam si minus. @1 illis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9048
#9048 "Et si damnum fuerit": quod significet laesionem, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 9049
#90491 "Et dabis animam pro anima": quod significet legem ordinis, quod ita facies proximo sicut vis ut 2ille tibi faciat, proinde quod 3tibi fiet quod alteri facis, constat ex eo quod dare animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, et sic porro, sit fieri 3tibi sicut feceras alteri. Quod haec lex data sit filiis Israelis, erat quia lex tatis est in mundo spirituali; qui ibi bonum facit alteri ex corde, bonum simile recipit; 4inde qui malum facit alteri ex corde, malum simile recipit; bonum enim ex corde conjunctum est cum sua remuneratione, et malum ex corde conjunctum est cum sua punitione, inde est caelum bonis, et infernum malis; quod ita sit, ex multa experientia scire datum est; cum illis sic se habet: qui bonum facit ex corde, influit e caelo ab undequaque 5bonum in cor et animam ejus qui facit, ac id inspirat inspirando, et augetur tunc simul affectio amoris pro proximo cui bonum facit, 6et cum illa affectione jucundum 7, quod est jucundum caeleste, ineffabile; causa quod ita fiat, est quia bonum amoris a Domino est in caelo universaliter regnans, (c)ac influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; similiter se habet cum malo qui malum alteri ex corde facit, influit ex inferno malum ab undequaque in cor ejus qui facit ac id excitat excitando; augetur tunc simul affectio amoris sui, et cum illo jucundum odii ac vindictae contra illos qui se non submittunt; causa quod ita fiat, est quia malum amoris sui est in inferno universaliter regnans, et influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; cum hoc fit, statim adsunt punitores qui illum male tractant; per hoc, malum cum suo jucundo coercetur. 2 Haec inde sunt quia leges ordinis in altera vita non sunt doctae ex libris et inde repositae in memoria, sicut apud homines in mundo, sed sunt inscriptae cordibus, 8leges mali in corde malorum, et leges boni in corde bonorum, nam unusquisque homo 9 in alteram vitam secum portat id quod per vitam in mundo indiderat cordi suo, nempe malum apud malos et bonum apud bonos. 3 Lex ordinis ex qua illa fluunt, est quam Dominus docuit apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae, vii 12; Luc. vi (x)31; ordo est 10 Divino Vero quod procedit a Domino; leges ordinis sunt vera ex bono in caelo, et vera separata a bono in inferno; separata dicuntur, non (c)ex Domino sed (c)ex homine; 11 separatur bonum per non receptionem ejus. 4 Lex 12 quae lex juris talionis vocatur ita describitur in Levitico, Qui percusserit animam bestiae restituet eam, animam pro anima; si vir dederit defectum in proximo suo, quemadmodum fecit sic fiet illi, fractura pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente; quemadmodum defectum dederit in homine, sic dabitur in illo; percutiens bestiam restituet eam, et percutiens hominem occidetur, xxiv 17-21. Quia malum habet secum poenam, ideo 13dicitur a Domino quod "non resistendum sit malo"; et simul explicatur quomodo cum hac lege se habet in mundo spirituali apud illos qui in bono sunt respective ad illos qui in malo, his verbis apud Matthaeum, Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente; Ego vero dico, Non resistendum esse malo; sed quicumque impegerit tibi alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram; et si quis velit te in jus trahere et tunicam tuam auferre, permitte etiam illi pallium; quisquis adegerit te ad miliare unum, abito cum illo duo; (x)omni a te petenti dato, et cupientem mutuum accipere a te, ne averseris, (x)v 38-41 [,42]; quis non videre potest quod haec verba non secundum sensum litterae 5 sint intelligenda? nam quis obversurus est maxillam sinistram ei qui impegerit alapam in maxillam dextram? et quis daturus pallium ei qui vult auferre tunicam? et quis daturus sua omnibus qui petunt? et quis malo non resistet? sed haec nemo intelligere potest qua non scit quid significat maxilla dextra et sinistra, quid tunica et pallium, tum quid miliare, ut et mutuum, cum reliquis; 14agitur ibi de vita spirituali seu de vita fidei, non de vita naturali, quae est vita mundi; aperit 15ibi Dominus in hoc capite et in sequenti interiora quae caeli sunt, sed per talia quae in mundo; quod per talia, erat causa ne homines mundani intelligerent, sed solum homines caelestes; quod homines mundani non intelligerent, erat ideo ne interiora Verbi profanarent, 16nam sic in omnium atrocissimum infernum, quod est infernum profanatorum Verbi, se conjicerent; idcirco a Domino dictum est apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, viii 10: et apud Johannem, Dixit Esaias, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem illos, xii 40; "ne sanem illos" dicitur quia qui sanantur et iterum redeunt ad falsa et mala, illi profanant; qui sunt illi intelliguntur apud Matthaeum xii 43-45. Sed dicetur nunc quid per Domini verba supra allata in sensu 6 interno intelligitur: agitur ibi in illo sensu de illis qui per falsa volunt destruere vera fidei, ita 17 vitam spiritualem apud hominem cum in tentationibus est, 18 in persecutionibus, (m)et apud spiritus bonos cum in infestationibus a spiritibus malis sunt;(n) per "maxillam" significatur affectio veri interioris, per "dextram maxillam" affectio veri ex bono, per "alapam infligere" significatur actus laedendi illam, per "tunicam" et "pallium" significatur verum in forma externa, n. 4677, 4741, 4742, per "trahere in jus" significatur conatus destruendi, per "miliare" significatur id quod ducit ad verum, simile enim per miliare quod per viam; quod via sit quod ducit ad verum, videatur n. 627, 2333, 3477; per "mutuum dare" significatur instruere; inde patet quid significatur per "dare omnibus qui petunt," nempe confiteri omnia suae fidei in Dominum; quod itaque "non resistendum sit malo," est quia malum nihil nocet illis qui in vero et bono sunt, tuti enim sunt a Domino. 7 Haec sunt quae sub illis Domini verbis recondita sunt; et quia illa sunt, solum dicit Dominus, "Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente," non autem plura; quia per "oculum" significatur verum interius fidei, et per "dentem" verum exterius fidei, ut in sequentibus videbitur. Ex his patet quomodo Dominus cum fuit in mundo, locutus 19est, quod nempe sicut ubivis in Verbo Veteris Testamenti, simul pro angelis in 20 caelo et simul pro hominibus in mundo, nam loquela Ipsius fuit in se Divina (c)et caelestis, quia 21 ex Divino et per caelum; sed quae locutus, sistebantur per talia quae correspondebant in mundo; illa quae correspondent, docet sensus internus. 8 Quod "alapam infligere" seu "percutere maxillam" sit destruere 22vera, patet a locis in Verbo ubi 23"percutere maxillam" dicitur; et quia id in genuino sensu significat destructionem veri, ideo in opposito significat destructionem falsi, in quo sensu occurrit apud Davidem, Percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. iii 8 [A.V.7]: apud Micham, Virga (x)percutient super maxillam judicem Israelis, iv 14[A.V. v 1]: et apud Esaiam, Frenum seducentis super maxillis populorum, xxx 28; "facies" enim significat affectiones, n. 4796, 4797, 4799, 5102, 5695, 6604; inde 24illa quae sunt faciei significant talia quae sunt affectionum et correspondent eorum functionibus 25et usibus, 26sicut oculus intellectum veri, nares perceptionem veri; illa quae oris sunt, sicut maxillae, labia, guttura, lingua, talia quae enuntiationis veri sunt, n. 4796-4805. @1 9048 IT$ @2 alter AIT$ @3 sibi AI$ @4 et$ @5 After influit$ @6 at$ @7 i ejus inde$ @8 hoc est malo in corde mali, et bono in corde boni$ @9 i e mundo$ @10 Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in coelo$ @11 i consequenter ab illo in altera vita$ @12 i illa$ @13 After Domino$ @14 ibi agitur after fidei$ @15 enim$ @16 et$ @17 i qui$ @18 i et quoque cum$ @19 sit$ @20 i universo$ @21 i est$ @22 verum$ @23 maxilla memoratur$ @24 d illa i ibi$ @25 seu$ @26 nempe$
Arcana Coelestia 7
Passage 9050
#9050 Quod "anima" significet vitam spiritualem, constat ex significatione "animae" quod sit vita hominis, sed vita fidei ejus, quae est vita spiritualis. In Verbo passim dicitur "cor et anima," et ibi per "cor" significatur vita amoris, et per "animam" vita fidei; sunt 1homini binae facultates recipientes vitam a Domino, una vocatur voluntas, altera intellectus; ad facultatem quae vocatur voluntas, pertinet amor, nam bona amoris faciunt vitam ejus, ad facultatem autem (x)quae vocatur intellectus, pertinet fides, nam vera fidei faciunt vitam ejus; sed hae binae vitae apud hominem usque unum 2sunt, et cum unum sunt, tunc quae fidei sunt, etiam amoris sunt, nam amantur, et vicissim quae (x)amoris sunt etiam fidei sunt, 3quia creduntur; talis vita est omnibus 4 in caelo. Quod in Verbo vita amoris, seu quod idem est, voluntas, dicatur 2 "cor," et quod vita fidei, seu quod idem est, intellectus, dicatur "anima," est causa quia illi qui in amore in Dominum sunt et vocantur caelestes, in Maximo Homine seu caelo 5constituunt provinciam cordis, 6et qui in fide in Dominum sunt et 7inde in charitate erga proximum, 8constituunt provinciam pulmonum, videatur n. 3635, 3883-3896; inde est quod per "cor" in Verbo significetur amor qui est vita voluntatis, et per "animam" fides quae est vita intellectus, n. 2930, 7542, x8910; anima enim in lingua originali dicitur a respiratione, quae est pulmonum. Quod fides pertineat ad facultatem intellectualem, est quia haec 3 illustratur a Domino cum homo recipit fidem; inde est ei lux seu apperceptio veri in talibus quae fidei sunt cum legit Verbum; et quod amor pertineat ad facultatem voluntariam, est quia haec accenditur a Domino cum homo recipit amorem; inde est ei ignis vitae et perceptio sensitiva boni. 4 Ex his constare potest quid in Verbo proprie intelligitur per "cor" et quid per "animam," ut in sequentibus his locis: apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde et ex tota anima, et ex omnibus viribus tuis, Deut. vi 5, 6: apud eundem, Amabis Jehovam Deum tuum, et servies Ipsi, ex toto corde tuo et ex tota anima tua, Deut. x 12, xi 13: apud eundem, Custodies statuta et judicia, et facies ea, in omni corde tuo et in omni anima tua, Deut. xxvi 16: apud Evangelistas, Jesus dixit, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et toto robore tuo (c)ac cogitatione tua, Matth. xxii 35 [A.V. 37]; Marc. xii 30, 32; Luc. x 27; "cor" pro vita amoris, et "anima" pro vita fidei, "robur" pro illis quae procedunt ex vita amoris, ita quae ex corde seu voluntate, et cogitatio pro illis quae procedunt ex vita fidei, ita quae ex anima seu intellectu 5 illustrato: similiter apud Esaiam, Cor elusum deerrare facit eum ut non eripiat animam suam, 9et dicat, Nonne mendacium in dextra mea? xliv 20: apud Jeremiam, Gaudebo super illis ad faciendum bonum illis, et plantabo illos in terra in veritate, toto corde Meo et tota anima Mea, xxxii 41; ibi de Jehovah, hoc est, Domino, "cor" 10dicitur ex Divino Bono, quod est amoris seu misericordiae, et "anima" ex Divino Vero, quod est fidei apud hominem. 6 Quod haec significentur per "cor et animam" in Verbo, pauci intra Ecclesiam hodie sciunt ex causa quia non expenderunt quod homini binae facultates sint inter se distinctae, nempe voluntas et intellectus, et quod illae binae facultates unam mentem constituent ut homo sit vere homo; nec expenderunt quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad bonum et verum, 11 et quod conjuncta erunt ut sint aliquid et producant; ex ignorantia illorum effluxit quod separaverint fidem ab amore, nam qui ignorat universales illas leges non scire potest quod fides se referat ad verum et amor ad bonum, et quod, nisi conjuncta sunt, non sint aliquid, fides enim absque amore non est fides, et amor absque fide non est amor, 12nam amor suum quale habet a fide, et fides suam vitam ab amore, inde fides absque amore est 13 mortua, et fides cum amore est 13 viva; (m)quod ita sit, constare potest a singulis in Verbo, nam ubi agitur de fide ibi etiam agitur de amore, ut 14sit conjugium boni et veri, hoc est, caelum, et in supremo sensu Dominus in omnibus et singulis ibi; quod tale conjugium sit, videatur n. 15 683, 793, 801, 2516, 2712, (x)4138 fin., 5138, 5502, 6343, (x)7945, 8339;(n) ex his nunc patet unde est (x)quod homo Ecclesiae hactenus non sciverit quid in Verbo intellectum sit per "cor" et quid per "animam." Quod "anima" in Verbo sit vita fidei, evidenter constare potest a 7 locis ubi "anima" dicitur, ut in his sequentibus: apud Moschen, Non in pignus accipies molam aut molarem, nam animam ille accipiens in pignus, Deut. xxiv 6; dicitur quod "is animam accipiat in pignus qui molam" quia in sensu interno per "molam" significantur illa quae fidei sunt, n. 7780: apud Esaiam, Erit sicut cum somniat famelicus, quasi esset comedens, sed quando evigilat, jejuna est anima ejus; aut quando somniat sitiens, quasi esset bibens, sed quando evigilat, ecce lassus est, et anima ejus appetens, xxix 8; "jejuna anima" et "appetens anima" pro desiderio discendi 16 bona et vera fidei 17: apud eundem, Si expromseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, lviii 10; "expromere famelico animam tuam" pro (x)desiderantem instruere in veris fidei, 18 "animam afflictam saturare" pro instruere 19in bono fidei: apud Jeremiam, 8 Si indueris te dibapho, si 20ornaveris te ornatu auri, si 21ruperis stibio oculos, frustra pulchram reddes te; abhorrebunt a te amatores, animam tuam quaerent, iv 30; hic "anima" pro vita fidei, proinde pro ipsa fide apud hominem, quia haec vitam ejus spiritualem facit; quod fides sit quae per "animam" intelligitur, patet a singulis in illo versu: apud eundem, Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima (c)illorum sicut hortus irriguus; irrigabo animam lassam, et omnem animam quae dolet, xxxi 12, 25; "anima" pro vita fidei apud hominem Ecclesiae, qui dicitur fieri sicut hortus, quia per "hortum" significatur intelligentia quae ex veris fidei, n. 100, 108, 2702, et 22anima dicitur irrigari quia per "irrigari" significatur 9 instrui: apud eundem, Cum periculo animarum 23nostrarum adducimus panem nostrum, propter gladium deserti, Threni v 9; "periculum animarum" est periculum jacturae fidei et inde vitae spiritualis; "gladius" enim "deserti" est falsum pugnans contra vera quae fidei, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294: apud Ezechielem, Javan, Thubal, et (x)Meschech, hi mercatores tui, cum anima hominis, et vasis aeris dederunt (x)negotiationem tuam, xxvii 13; "anima hominis" pro interiore vero fidei ex bono, "vasa aeris" pro exterioribus veris fidei ex bono, "vasa" enim sunt vera exteriora seu vera scientifica, n. 3068, 3079, et "aes" est bonum naturalis, n. 425, 1551; nisi sciretur quod "anima hominis" sit fides, non posset intelligi 10 quid significat "mercari cum anima hominis et cum vasis aeris": apud eundem, Omnis anima vivens quae reptat, quocumque venerint fluvii, vivet, unde fit piscis multus valde, qui veniunt eo aquae hae, et sanantur, xlvii 9; ibi de novo templo, hoc est, de nova Ecclesia spirituali 24a Domino, "anima vivens quae reptat" pro veris scientificis quae fidei, 25"piscis inde multus" sunt scientifica, n. 40, 991, "fluvii" pro illis quae sunt intelligentiae, quae ex veris fidei, n. 2702, 3051; hic nec absque sensu interno sciretur quid foret 26piscis multus ex eo quod fluvii illuc veniunt: apud Davidem, Salvum fac me, Deus, quia venerunt aquae usque ad animam meam, (x)Ps. lxix 2 [A.V. 1]: et apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam meam, ii 6 [A. V. 5]; "aquae" hic pro falsis, et quoque pro tentationibus quae fiunt per 11 injecta falsa, n. 705, 739, 756, 790, 8137, 8138, 8368: apud Jeremiam, Jehovah dixit, Num de gente, quae sicut haec, non sumpserit ultionem anima Mea? v 9, 29: apud eundem, Castigationem admitte, Hierosolyma, ne avertatur anima Mea a te, ac redigam te in vastitatem, vi 8; 27"anima" cum de Domino, pro Divino Vero: apud Johannem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, factumque est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari, Apoc. xvi 3; "mare" pro 28 scientificis in 29complexu, n. 28, "sanguis" pro veris fidei ex bono, et in opposito sensu 30pro veris fidei falsificatis et profanatis, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, inde "anima vivens" pro vita ex fide: apud Matthaeum, 12 Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis, aut bibituri, vi (x)25; "anima" pro 31veris fidei, "edere et bibere" pro instrui in bono et vero fidei, in sensu enim interno agitur ibi de vita spirituali et de ejus nutricione: apud eundem, Quisquis vult invenire animam suam, perdet illam, et quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet illam, x (x)39; "anima" pro vita fidei qualis est credentibus, et in opposito sensu pro vita non fidei qualis est non credentibus: apud Lucam, In patientia vestra possidete animas vestras, xxi (x)19; "possidere animas" pro illa quae sunt fidei et inde vitae spiritualis; similiter in perplurimis aliis locis. @1 After facultates$ @2 erunt$ @3 nam$ @4 i qui$ @5 constituant$ @6 at$ @7 vocantur spirituales in Maximo Homine seu coelo$ @8 constituant AI$ @9 ut$ @10 tribuitur Ipsi$ @11 i ac in opposito sensu ad malum et falsum,$ @12 amor enim$ @13 i fides$ @14 sic IT$ @15 In A a space is left for the following numbers, but none is inserted.$ @16 i illa quae$ @17 i sunt$ @18 i et$ @19 illum$ @20 ornaberis$ @21 rumpas$ @22 quae$ @23 vestrarum AI$ @24 Domini$ @25 inde piscis multus pro scientificis$ @26 quod piscis multus ex eo quod fluvii illuc venerint$ @27 ex anima, cum de Deo, est ex judicio veritatis, ita ex veritate, at ex corde est ex misericordia$ @28 i veris$ @29 communi$ @30 verum fidei falsificatum et prophanatum$ @31 vita$
Arcana Coelestia 7
Passage 9051
#9051 "Oculum pro oculo": quod significet si aliquid in intellectuali interiore, nempe laeserint, constat ex significatione "oculi" quod sit intellectus, hic intellectus interior, cujus vita est vita fidei; est homini intellectus exterior et intellectus interior; intellectus exterior est ubi cogitatio quae ad perceptionem venit, at intellectus interior est ubi cogitatio quae non ad perceptionem venit, sed usque ad perceptionem angelorum; hic intellectus est qui illustratur a Domino cum homo fidem recipit, nam 1hic in luce caeli est, et in hoc est Vita hominis 2 spiritualis, quae ei non ita manifestatur in mundo sed in altera vita cum 3homo fit angelus inter angelos in caelo; interea latet illa vita interius in cogitatione intellectus exterioris, ac producit sanctum et venerabundum ibi 4pro" Domino, 5pro amore et 6 fide in Ipsum, 5pro Verbo, et 5pro reliquis Ecclesiae. Quod "oculus" sit intellectus, est quia oculus intellectui correspondet, intellectus enim videt ex luce caeli at oculus ex luce mundi; 7illa quae ille oculus seu intellectus videt sunt spiritualia, et campus intuitionis ejus 8est scientificum quod in memoria hominis; quae autem oculus externus videt sunt terrestria, et campus ejus intuitionis 9est omne quod apparet in mundo. Quod "oculus" in sensu spirituali sit intellectus, et quoque fides, quia haec facit vitam interioris intellectus, videatur n. 2701, 4403-4421, 4523-4534. 2 Qui non scit quod intellectus per "oculum" in Verbo intelligatur, non potest scire quid significant quae Dominus locutus est de oculo apud Evangelistas, ut haec, Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum; bonum tibi est unoculum ingredi in regnum Dei quam duos oculos habentem conjici in gehennam ignis, Matth. v 29; Marc. ix 47; quisque novit quod oculus non eruendus sit etsi scandalizet, et quod nemo unoculus ingrediatur in regnum 10Dei; sed per "oculum dextrum" significatur falsum fidei de Domino; id est quod eruendum: tum, Lucerna corporis est oculus, si itaque oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit; si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae Matth. vi 22, 23; Luc. xi 34; hic 11nec oculus per "oculum" intelligitur sed intellectus veri fidei, inde vocatur oculus "lucerna corporis," et dicitur "si lumen quod in te tenebrae est, tenebrae quantae," "tenebrae" enim in sensu spirituali 3 sunt falsa fidei, n. 1839, 1860, 4418, 4531, 7688, 7711: ut et, Cur cernis festucam quae in oculo fratris tui, eam vero quae in oculo tuo trabem non intelligis? Matth. vii 3-5; "cernere festucam in oculo fratris" est aliquid erroneum quoad intellectum veri, "trabs quae in oculo ejus" est malum falsi ingens, "lignum" enim in sensu interno est bonum, et in opposito sensu (x)malum, n. 643, 2784, 2812, 3720, 8354; bonum etiam 12 repraesentatur in altera vita per trabem, 13quare illi qui fingunt bonum apud se, gestare trabem (x)videntur, et sic tuti incedunt; absque illa significatione oculi et trabis, quid foret videre trabem in oculo? Si non scitur quod "oculus" in Verbo sit intellectus veri 14quod fides nec sciri potest quid involvit, quod Dominus cum sanavit caecum, Exspuerit humum, et fecerit lutum ex sputo, et dixerit illi, Abi, lava te in lacu Siloam, Joh. ix 6, 7; quia omnia miracula Domini, ut omnia miracula Divina, 15involverunt illa quae sunt regni Domini et Ecclesiae, n. 7337, 8364, ita etiam hoc.
Arcana Coelestia 7
Passage 9052
#9052 "Dentem pro dente": quod significet si aliquid in intellectuali exteriore, constat ex significatione "dentis" quod sit intellectuale exterius, et inde verum naturale, nam hoc illius intellectus vitam facit; quod "dentes" id significent, est quia cibum qui erit nutricioni corpori, sicut mola comminuunt et sic praeparant, hic 1 cibum qui erit nutricioni animae; 2cibus qui nutrit animam est intelligentia et sapientia; ille primum recipitur, commolitur, et praeparatur per cognitiones veri et boni in naturali; quod intelligentia et sapientia sit quae vocatur cibus spiritualis (c)et caelestis, videatur n. 56-58, 680, 1480, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003; inde patet unde est quod "dentes" significent intellectum exteriorem; quid intellectus exterior, constare potest ex illis quae mox supra n. 9051 de intellectu interiore ostensa sunt. Quod "dentes" significent verum naturale, quod est intellectus 2 exterioris, ac in opposito sensu falsum destruens id verum, constat (c)ex his locis in Verbo: quod verum naturale, apud Moschen, Ruber oculis prae vino, et albus dentes prae lacte, Gen. xlix 12; hic quoque et oculi et dentes simul dicuntur; agitur ibi de Jehudah, per quem intelligitur Dominus quoad Divinum Caeleste, n. 6363; "oculi" significant 3 Divinum Intellectuale Domini, n. 6379, et "dentes" Divinum Naturale Ipsius, n. 6380, ita quoque Divinum Verum in 3 Naturali: apud 4Amos, Ego dedi vobis vacuitatem dentium in omnibus civitatibus vestris, et defectum panis in omnibus locis vestris, iv 6; "vacuitas dentium" pro penuria veri, "defectus panis" pro penuria boni; 5ex his patet quid stridor dentium 6 qui illis in inferno, Matth. viii 12, xiii 42, 50, (x)xxii 13, xxv 30; Luc. xiii 28, quod 7sit collisio falsorum cum veris fidei n. 4424 fin.; 8dentes enim, ut dictum est, in opposito sensu significant falsum destruens verum, ut apud Davidem, Surge, Jehovah, serva me, Deus mi, quia (x)percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. iii 8 [A. V. 7]; "dentes impiorum confringere" pro falsa per quae destruunt vera: apud eundem, Anima mea in medio leonum cubo, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus, Ps. (x)lvii 5 [A.V. 4]; "dentes leonum" pro falsis destruentibus vera; "leones" sunt falsa ex 4 malo in sua potentia, n. 6367, 6369: apud eundem, Deus, destrue dentes eorum in ore eorum, molares leonum juvenum 9everte, Ps. (x)lviii 7 [A. V. 6]: et apud Joelem, Gens ascendit super terram meam, robusta et non numerus, dentes ejus dentes leonis, et molares leonis immanis illi, (x)redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam, i 6, 7; 10"dentes et molares" pro falsis destruentibus vera Ecclesiae; "vitis" Ecclesia spiritualis, n. 1069, 5113, 6376, et "ficus" bonum ejus naturale, n. 217, 4231, 5113; quod dentes id sint, patet etiam ex eo quod tribuantur genti quae vastabit: apud Johannem, Figurae locustarum similes equis paratis ad bellum, habebant capillos sicut capillos mulierum, 11et dentes 12earum quasi leonum (x)erant, Apoc. ix 7, 8; "locustae" sunt 13qui in falsis externis, n. 7643, 14inde patet quod etiam dentes sint falsa destruentia vera. @1 i autem$ @2 cibus qui nutrit animam est scientia veri et boni, quae est (m)intellectui exteriori, quae ex vero naturali facit, inde fit intelligentia et sapientia, quae est intellectui interiori, qui est ex vero spirituali,(n) ille inde$ @3 i ibi$ @4 This reference, and its exposition as far as 4424 fin., were written at the end of n. 9052 with directions for insertion here.$ @5 inde$ @6 i sit$ @7 nempe$ @8 quod dentes in opposito sensu significent falsum quod destruit verum,$ @9 averte IT$ @10 etiam hic dentes leonis ac molares ejus$ @11 at$ @12 eorum$ @13 falsa in$ @14 inde etiam patet dentes sunt altered to inde dentes sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 9053
#9053 "Manum pro manu": quod significet si aliquid potentiae veri spiritualis, nempe laeserint vel exstinxerint, constat ex significatione "manus" quod sit potentia quae ex vero, n. 3091, 3387, 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, quod sit potentia 1ex vero spirituali, n. 5327, 5328, 7011. @1 veri spiritualis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9054
#9054 "Pedem pro pede": quod significet si aliquid potentiae veri naturalis, constat ex significatione "pedis" quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, quod sit potentia veri naturalis, n. 5327, 5328.
Arcana Coelestia 7
Passage 9055
#9055 "Ustionem pro ustione": quod significet si aliquid affectionis quae amoris interius in voluntario, constat ex significatione "ustionis" quod sit laesio seu exstinctio boni amoris; quod dicatur in voluntario, est quia bonum quod amoris est voluntatis, 1et verum quod fidei est intellectus n. 9050 9051; quod sit interius in voluntario, est 2quia "vulnus," de quo sequitur, significat laesionem seu exstinctionem quae amoris exterius in voluntario; agitur enim hic, ut in praecedentibus, de laesionibus quae fiunt (x) 3tam in interno homine 3quam in externo, nam laesio intellectus interioris significatur per "oculum" et exterioris per "dentem," et laesio potentiae veri interni hominis per manum" (c)ac potentiae externi per "pedem," ut ostensum est; ita hic laesio voluntarii interni hominis per "ustionem" et externi per "vulnus"; est 4 homini voluntarium internum et externum, sicut est ei intellectuale 2 internum et externum, de quo n. 9050 9051; voluntarium internum est ubi intellectuale internum, et voluntarium externum est ubi intellectuale externum, nam conjuncta 5erunt; ubi enim verum ibi est bonum, et ubi bonum ibi verum, nam 6verum absque bono non est verum, et 7bonum absque vero non est bonum; bonum enim est esse veri, 3at verum est existere boni; cum intellectu et cum voluntate hominis similiter se habet, intellectus 8enim dicatus est 9receptioni veri, et voluntas (t)dicata est receptioni boni; inde patet quod, cum 10regeneratur homo, detur ei a Domino novus intellectus per 11vera fidei, et nova voluntas per 12bonum charitatis, et quod 13ambo erant, et quoque conjuncta, ut homo regeneratus sit. 3 Quod "ustio" significet laesionem boni amoris, est quia per "ignem" significatur amor, n. 934, 2446, 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324 fin., 7575, 7852, et laesio boni amoris est concupiscentia ex amore sui; quod haec dicatur 14ustio, videatur n. 1297, 5215; 15concupiscentia quoque significatur per "adustionem" apud Esaiam, Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis,iii 24; ibi de filia Zionis, per quam significatur Ecclesia caelestis, hoc est, Ecclesia quae in amore in Dominum est, n. 2362, 6729; "adustio" ibi est malum concupiscentiae 16ex amore sui. 4 Qui non scit quod sensus internus in Verbo sit, credit quod superbi ornatus filiarum Zionis 17in illo capite vers. 16-24 18 memorati significent 19tales, et quod propter 19tales apud filias 20Zionis populus 21Judaicus et Israeliticus puniretur et caderet gladio, ut dicitur ibi vers. 25, 26; sed res prorsus aliter se habet; spiritualia et caelestia illius Ecclesiae sunt quae per ornatus illos significantur; quod non filia Zionis per "filiam Zionis" in Verbo intelligatur, cuivis qui legit Verbum, constare potest, modo consulat 22et expendat loca apud prophetas ubi 23Zion et filia Zionis nominantur, ex quibus visurus est quod filia Zionis sit Ecclesia. 1 at 2 d quia vulnus de quo sequitur sit exterius in illo i quia per vulnus, de quo sequitur, significetur laesio seu exstinctio affectionis quae exterius in voluntario @3 et$ @4 i enim$ @5 sunt$ @6 After bono$ @7 After vero$ @8 hominis$ @9 receptione$ @10 regeneretur$ @11 fidem$ @12 charitatem$ @13 simul erunt$ @14 adustio$ @15 hoc$ @16 quod est amoris sui$ @17 ibi$ @18 i ibi$ @19 talia$ @20 illas$ @21 Israeliticus et Judaicus$ @22 After nominantur$ @23 filia Zionis et ubi Zion$
Arcana Coelestia 7
Passage 9056
#9056 "Vulnus pro vulnere": quod significet si aliquid affectionis quae amoris exterius in voluntario, constat ex significatione "vulneris" quod sit laesio affectionis quae amoris et quia est amoris est voluntarii, nam amor est (x)voluntatis; quod exterioris voluntatis sit, est quia per 1"ustionem" significatur laesio 2affectionis quae interius in voluntario, de quo nunc supra n. 9055. Distinguitur in Verbo inter vulnus et plagam; "vulnus" praedicatur de laesione boni 3et "plaga" de laesione veri, ut apud Esaiam, A vola pedis usque ad caput non in eo integritas; vulnus et cicatrix et plaga recens non expressa et non obligata, et non emollita oleo, i 6; 4ibi "vulnus" praedicatur de destructo bono et "plaga" de destructo vero. @1 adustionem$ @2 amoris$ @3 at$ @4 ubi$
Arcana Coelestia 7
Passage 9057
#9057 "Plagam pro plaga": quod significet si aliquid affectionis in intellectuali, nempe 1quae exstinguuntur seu laeduntur, constat ex significatione "plagae" quod sit exstinctio seu laesio affectionis in intellectuali, hoc est, affectionis veri; "plaga" in lingua 2originali exprimitur per vocem quae significat livorem ex collectione sanguinis 3vel saniei, et "sanguis" in sensu interno est verum fidei ex bono amoris, et in opposito (d)sensu est verum falsificatum ac profanatum, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326; inde "plaga" est verum laesum seu exstinctum; hoc etiam significatur per "plagas" 4in Apocalypsi ix 20, (x)xi 6, xiii (x)12, xv 1, 6, 8, xvi 21, xviii 8; tum per "plagas" apud Jeremiam xxx 12, 14, 17; 5apud Ezechielem vii 2; apud Sachariam xiv 12-15; apud Davidem Ps xxxviii 6 [A.V. 5]; apud Lucam x 30-35, ubi agitur de illo qui incidit in latrones, qui inflixerunt ei plagas, et reliquerunt semimortuum; et quod Samarita obligaverit plagas ejus, infuderit oleum et vinum, sustulerit illum super jumentum suum, et duxerit in diversorium 6; qui sensum internum Verbi intelligit scire potest cur 2 a Domino dictum sit quod Samarita obligaverit plagas, infuderit oleum et vinum, et sustulerit super jumentum suum; per "Samaritam" enim in eo sensu intelligitur qui in affectione veri 7, per "obligare plagas" significatur sanatio laesae illius affectionis, per "infundere oleum et vinum" significatur bonum amoris et bonum fidei, et per "tollere super jumentum" significatur sublevare ex suo intellectuali; ita per illa verba descripta est (x)charitas erga proximum, naturaliter pro homine in mundo et spiritualiter pro angelis in caelo, naturaliter in sensu litterae et spiritualiter in sensu interno; quod "Samarita" sit qui in affectione veri, est quia "Samaria" illam affectionem in Verbo significat; quod "oleum" sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728, 4582, 8 quod "vinum" sit bonum fidei, n. 1798, (x)6377, 9quod "jumentum" sit intellectuale, n. 2761, 2762, 2781, 3217, 5321, 5741, 6125, 6401, (x)6534, 7024, 8146, 8148; (m)ita Dominus locutus est, sed pauci hoc capiunt, credunt enim talia dicta esse solum (x)parabolam historice concinnandi causa; sed ita forent verba non ex Divino; verba ex Divino omnia in se habent talia quae Domini sunt, quae caeli, et quae Ecclesiae, et hoc in unaquavis iota, videatur supra n. 9049 fin.(n) @1 quod exstinguitur seu laeditur IT$ @2 Hebraea$ @3 seu$ @4 similiter ac per plagas written above in Apocalypsi$ @5 Apud Ezechielem vi 2 1, Apud Eundem l 13 T$ @6 i et curam ejus habuerit$ @7 i est$ @8 i et$ @9 oa, but to be found in an earlier deleted draft.$
Arcana Coelestia 7
Passage 9058
#9058 "Et cum percusserit vir oculum servi sui": quod significet si internus homo laeserit verum fidei in externo [seu naturali], constat (c)ex significatione "percutere" quod sit laedere, ut prius; ex significatione "viri," hic viri ex filiis Israelis, quod sit qui ab Ecclesia, et inde in vero spirituali, quod est verum fidei, de qua supra n. 9034, ita internus homo, nam 1 verum fidei est in interno homine, et facit vitam ejus quae vita spiritualis vocatur; dicitur internus homo propter relationem ad externum, qui significatur per "servum"; ex significatione "oculi" quod sit intellectuale interius, et inde verum fidei, de qua n. 9051; et ex significatione "servi" quod sit verum scientificum quod in externo homine, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994, ita quoque externus seu naturalis homo, n. 5305, 7998, 8974. In sensu litterae dicitur "vir" et "servus," ac sic intelliguntur duo, sed in sensu interno, in quo "vir" est internus homo et "servus" externus, in uno sunt; causa est quia in sensu interno non attenditur ad personas sed ad res, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007. @1 i bonum et$
Arcana Coelestia 7
Passage 9059
#9059 Vel oculum ancillae [suae]: "quod significet [si] vel affectionem veri ibi, constat ex significatione "oculi" quod sit intellectuale, et inde verum fidei, 1ut nunc supra n. 9058, et ex significatione "ancillae" quod sit affectio veri naturalis, de qua n. 2567, 3835, 3849, 8993. @1 de qua$
Arcana Coelestia 7
Passage 9060
#9060 "Et corruperit eum": quod significet ut exstinxerit, constat ex significatione "corrumpere" cum de vero fidei, (d)quod significatur per "oculum," quod sit exstinguere.
Arcana Coelestia 7
Passage 9061
#9061 "Ad liberum mittet illum pro oculo": quod significet quod amplius non servire possit interno, constat ex significatione "ad liberum mittere" quod sit dimittere e servitio, et ex significatione "pro oculo quem corruperat in servo" quod sit propter verum fidei exstinctum in externo seu naturali homine; "oculus" enim est intellectuale, et inde verum fidei, n. (x)9051, 9058, "corrumpere" est exstinguere, n. 9060, et "servus" est externus seu naturalis homo, n. 9058. Haec quomodo se habent, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum interno homine respective ad externum; internus homo non potest vivere vitam spiritualem nisi externus concordat; quapropter non potest homo regenerari nisi naturalis 1homo etiam regeneretur; inde sequitur, si verum fidei in naturali seu externo homine exstinctum fuerit, quod non amplius servire possit interno. Se habet hoc sicut visus externus respective ad visum internum; 2 si visus externus laesus fuerit, non amplius servire potest 2 interno, nam si visus externus pervertit objecta, internus non potest per illum visum videre nisi perverse; aut sicut se habet cum reliquis membris quae voluntati subjecta sunt, ut cum brachiis, manibus, digitis, pedibus; si haec (x)distorta sunt, tunc non potest voluntas agere per illa nisi distorte; similiter se habet cum naturali seu externo homine respective ad internum; si vera scientifica in externo seu naturali homine (x)perversa 3sunt vel exstincta, non potest internus videre verum, ita non cogitare et percipere nisi perverse aut false; ex his patet cur naturalis homo 4regenerandus est ut homo regeneratus sit; de his videantur etiam quae prius ostensa sunt, n. 3286, 3321, 3469, 3493, 3573, 3620, 3623, 3679, (x)4588, 4618, 4667, 5165, 5168, 5427, 5428, 5477, 6299, 6564, (x)8742-8747, 9043. @1 ejus homo etiam regeneratus sit$ @2 i visui$ @3 sint$ @4 sit regenerandus$
Arcana Coelestia 7
Passage 9062
#9062 "Et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit": quod significet si destruxerit verum 1aut affectionem ejus in sensuali, constat ex significatione "dentis" quod sit intellectuale exterius, et inde verum in naturali, de qua supra n. 9052, hic verum in ultimo naturalis, hoc est, in sensuali, quia dicitur de servo et de ancilla; ex significatione "ancillae" quod sit affectio illius veri, de qua etiam supra n. 9059; et ex significatione "excutere" quod sit destruere. Quid sensuale et quale, videatur n. 4009, 5077, (x)5081, 5084, 5089, (x)5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, (x)6310, 6311, 6313, 6315, 6316, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6948, 6949, (x)7693. @1 et$
Arcana Coelestia 7
Passage 9063
#9063 "Ad liberum 1mittet" illum pro dente ejus": quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione "ad liberum 2mittere" quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione "dentis" quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3cum corrumperentur? sed arcana (d)illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per "oculum" (c)et per "dentem"; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit. @1 dimittet$ @2 dimittere altered to mittere$ @3 si$
Arcana Coelestia 7
Passage 9064
#9064 Vers. 28-36. Et cum cornu ferierit bos virum aut mulierem, et moriatur, lapidando lapidabitur bos, et non comedetur caro ejus, et dominus bovis insons. Et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius, et testatum domino ejus, et non custodiverit eum, et occiderit virum aut mulierem, bos lapidabitur, et etiam dominus ejus morietur. Si expiatio posita sit super illum, et dabit redemptionem animae suae secundum omne quod positum super illo. Aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit, secundum judicium hoc fiet ei. Si servum cornu ferierit bos vel ancillam, argentum triginta siclorum dabit 1domino illius, et bos lapidabitur. Et cum aperuerit vir foveam, vel cum foderit vir foveam, et non operuerit illam, et ceciderit illuc bos vel asinus, dominus foveae rependet, argentum reddet domino ejus, et mortuum erit sibi. Et cum plaga affecerit bos viri bovem socii sui, et moriatur, et vendent bovem vivum, et divident argentum ejus, et etiam mortuum divident. Vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius, et non custodiverit eum dominus ejus, rependendo rependet bovem pro bove, et mortuus erit sibi. "Et cum cornu ferierit bos virum (x)aut mulierem" significat si affectio mali in naturali laeserit verum aut bonum fidei: "et moriatur" significat usque ut destruxerit: "lapidando lapidabitur" significat poenam destructi veri et boni fidei: et non comedetur caro ejus" significat quod nullatenus appropriandum id malum sed ejiciendum: "et dominus bovis insons" significat quod non malum ab interno homine, quia ex voluntario et non 2 ex intellectuali: "et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius" significat si affectio mali diu fuerit: "et testatum domino ejus" significat et hoc transiverit in intellectuale: "et non custodiverit eum" significat non repressionem: "et occiderit virum aut mulierem" significat si destruxerit tunc verum et bonum fidei: "bos (x)lapidabitur" significat poenam destructi veri: "et etiam dominus ejus morietur" significat (x)damnationem interni hominis: "si (x)expiatio posita sit super illum" significat ut expers damnationis fiat: "et dabit redemptionem animae suae" significat gravia paenitentiae: "secundum omne quod positum super illo" significat secundum quale affectionis mali ex intellectuali: "aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit" significat insultum ab affectione mali in vera et bona fidei derivata ab interioribus: "secundum judicium hoc fiet ei" significat quod similis poena: "si servum cornu ferierit bos vel ancillam" significat si affectio mali destruxerit verum aut bonum in naturali: "argentum triginta siclorum dabit 3domino ejus" significat quod internus homo id ad plenum restituet: "et bos lapidabitur" significat poenam destructi veri et boni in naturali: "et cum aperuerit vir foveam" significat si quis falsum ab altero acceperit: "vel cum foderit vir foveam" significat si vel ipse finxerit: 4 "et ceciderit illuc bos vel asinus" significat quod pervertit bonum aut verum in naturali: "dominus foveae rependet" significat quod is apud quem falsum emendabit: "argentum reddet domino ejus" (x)significat quod per verum apud illum cujus bonum aut verum in naturali perversum est: "et mortuum erit sibi" significat quod malum aut falsum illi (x)mansurum: "et cum plaga affecerit bos viri bovem socii sui" significat duo vera quorum affectiones diversae sunt, et unius laeserit alterius: "et moriatur" significat adeo ut pereat affectio bona: "et vendent bovem virum" significat quod affectio unius quae laeserat alterius abalienabitur: "et divident argentum ejus" significat quod verum ejus dissipetur: "et etiam mortuum divident" significat quod etiam affectio laedens: "vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius" significat si notum prius quod talis affectio ejus fuerit: et non custodiverit eum dominus ejus" significat et si non in vinculis tenuerit: "rependendo rependet bovem pro bove" significat restitutionem ad integrum: "et mortuus erit sibi" significat pro affectione laedente. @1 dominus I$ @2 i simul$ @3 dominus AI$ @4 AIT have no exposition here nor in n. 9086 of et non operuerit illam$
Arcana Coelestia 7
Passage 9065
#9065 "Et cum cornu ferierit bos virum aut mulierem": quod significet si affectio mali in naturali laeserit verum aut bonum fidei, constat ex significatione "cornu ferire" quod sit laedere, "cornu" enim significat potentiam falsi ex malo, n. 2832, et "ferire" significat laedere; ex significatione "bovis" quod sit affectio boni 1in naturali, de qua n. 2180, 2566, 2781, 2830, 5913, 8937, inde in opposito sensu affectio mali in naturali; ex significatione "viri" quod sit (x)verum fidei, de qua 2 n. 9034; et ex significatione "mulieris" quod sit bonum fidei, de qua n. 4823, 6014, (x)8337. @1 in naturali altered to naturalis$ @2 i supra$
Arcana Coelestia 7
Passage 9066
#9066 "Et moriatur": quod significet usque ut destruxerit, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 9067
#9067 "Lapidando lapidabitur": quod significet poenam destructi veri et boni fidei, constat ex significatione "lapidari" de qua n. 5156, 7456, 8575, 8799.
Arcana Coelestia 7
Passage 9068
#9068 "Et non comedetur caro ejus": quod significet quod nullatenus appropriandum id malum sed ejiciendum, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriari et conjungi, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, 5643, 8001, inde "non comedi" est non appropriari sed ejici; quod non appropriandum 1sit sed ejiciendum, est quia est tale malum quod destruit verum et bonum fidei Ecclesiae; et ex significatione "carnis" quod sit bonum amoris caelestis, et in opposito sensu malum amoris sui, de qua n. 3813, 7850, 8409, 8431. @1 After ejiciendum$
Arcana Coelestia 7
Passage 9069
#9069 "Et dominus bovis insons": quod significet quod non malum ab interno homine, quia ex voluntario et non 1 ex intellectuali, constat ex (x)significatione "domini bovis" quod sit internus seu spiritualis homo, per "bovem" enim significatur affectio mali in naturali seu externo homine, n. 9065, inde "dominus bovis" est internus homo, hic enim est dominus externi seu naturalis 2, nam dominari potest super affectiones mali in 3naturali, et quoque dominatur quando naturale est subordinatum, ut est apud regeneratos; et ex significatione "insontis" quod sit absque culpa; causa dicitur quia malum exivit ex voluntario et non ex intellectuali, malum enim ex voluntario et non simul ex intellectuali non damnat, nam homo id non videt, ita non expendit num malum sit, quapropter non est conscius ejus 4; tale malum est malum ex hereditario 5antequam homo instructus est quod sit malum, et quoque 6postquam instructus est, et solum in vita externa 7seu corporis est, et non simul in vita interna quae intellectus; nam videre (c)et intelligere quod malum sit, et usque id facere, reum facit hominem, ut Dominus docet apud Johannem, Pharisaei dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet, ix 40, 41. [2] Quod nemo puniatur propter mala (x)hereditaria sed propter mala propria, videatur n. 966, 1667, 2307, 2308, 8806. Tale malum est quod significatur per bovem cornu ferientem virum aut mulierem antequam dominus bovis sciverit quod cornupeta fuerit; in nunc sequenti versu agitur de malo cujus conscius est homo, quod significatur per "bovem cornupetam, de quo scivit dominus (o)ejus et non custodivit"; (d)quare inde poena est, quod bos lapidabitur, et homo morietur 8, si non ponatur 9 expiatio. @1 i simul$ @2 i hominis$ @3 d naturali homine i hoc$ @4 i mali$ @5 d antequam homo instructus est i ante instructionem$ @6 post instructionem, si homo$ @7 est quae corporis$ @8 moriatur IT$ @9 fiat$
Arcana Coelestia 7
Passage 9070
#9070 "Et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius": quod significet si affectio mali diu fuerit, constat ex significatione "bovis cornupetae" quod sit affectio mali, de qua supra n. 9065, et ex significatione "heri nudius tertius" quod sit status et tempus praecedens, de qua n. 6983, 7114, ita quod prius (c)et diu fuerat.
Arcana Coelestia 7
Passage 9071
#9071 "Et testatum domino ejus": quod significet et hoc transiverit in intellectuale, constat ex significatione "testatum esse" quod sit notum factum esse, proinde transivisse in intellectuale, nam malum quod notum fit, id transit in intellectuale; intellectuale enim est visus hominis internus, voluntarium 1 absque visu illo est caecum, quapropter cum malum quod est voluntarii transit in intellectuale, est e caligine in lucem. @1 i autem$
Arcana Coelestia 7
Passage 9072
#9072 "Et non custodiverit eum": quod significet non repressionem, constat ex significatione "custodire" cum de malo voluntarii quod transivit in lucem intellectualis, quod sit inhibitio seu 1 repressio; datum enim est homini intellectus 2 ut videat malum et tunc reprimat. @1 ut$ @2 intellectuale$
Arcana Coelestia 7
Passage 9073
#9073 "Et occiderit virum aut mulierem": quod significet si destruxerit [tunc] verum et bonum fidei, constat ex significatione "occidere" quod sit destruere, ex significatione "viri" quod sit verum fidei, et "mulieris" quod sit bonum fidei, ut supra n. 9065.
Arcana Coelestia 7
Passage 9074
#9074 "Bos lapidabitur": quod significet poenam destructi veri, ut supra n. 9067.
Arcana Coelestia 7
Passage 9075
#9075 "Et etiam dominus ejus morietur": quod significet damnationem interni hominis, constat ex significatione "domini bovis" quod sit internus homo, de qua supra n. 9069, et ex significatione "mori" quod sit damnatio, de qua etiam supra n. 9008. Quod bos lapidaretur et dominus ejus 1 moreretur si notum ei fuerit 2 quod bos cornupeta fuerit, et non custodiverit eum, est quia spirituale hujus judicii seu legis est quod homo qui novit 3 quod malum sit, et non reprimit illud, reus sit, nam approbat illud et sic exstinguit lucem veri, et una 4 fidem veri in sua conceptione, qua exstincta bonum a Domino non recipitur; inde internus homo non potest aperiri, proinde non 5 donari vita spirituali, quae est vita veri et boni fidei; cum talis homini status est, tunc vitam naturalem, quae est externi hominis, vivit; sed haec vita absque vita spirituali est mortua, inde 6 damnatio, n. 7494. @1 bovis$ @2 fuerit domino$ @3 scit$ @4 sic$ @5 nec$ @6 et est$
Arcana Coelestia 7
Passage 9076
#9076 "Si expiatio posita sit super illum": quod significet ut expers damnationis fiat, constat ex significatione "expiationis" quod sit ut expcrs sit damnationis; expiationes enim ponebantur super illos qui non ex proposito aut 1 dolo malum fecerunt, et fuerunt variae, quae (o)tunc vocabantur redemptiones animae, nam per illa redimebatur vita; sed externa illa significabant interna, nempe "expiatio" liberationem a damnatione, inde 2 redemptio emendationem vitae spiritualis per actualem paenitentiam. Quia "expiatio" significabat liberationem a damnatione, inde quoque significabat condonationem peccatorum, et inde mundationem. @1 ac$ @2 ita$
Arcana Coelestia 7
Passage 9077
#9077 "Et dabit redemptionem animae [suae]: "quod significet gravia paenitentiae, constat ex significatione "redemptionis" quod sit loco ejus dare aliud, ut sit liberatio; quid redemptio in varia significatione, videatur n. 2954, 2959, 2966, 6281, 7205, 7445, 8078-8080; quod hic per "redemptionem animae" significentur gravia paenitentiae, est quia agitur de liberatione a damnatione, et homo a damnatione non liberari potest quam per remotionem mali, et remotio mali non fit nisi quam per actualem paenitentiam, quae est vitae; et haec (o)fiunt per tentationes spirituales, quae sunt gravia paenitentiae; quod liberatio a damnatione, seu quod idem, liberatio a peccatis, sit 1 remotio mali, et quod haec fiat per paenitentiam vitae, videatur n. 8389-8394, 8958-8969; (o)et quod tunc tentationes, n. 8958-8969. @1 fiat per remotionem mali, et haec$
Arcana Coelestia 7
Passage 9078
#9078 "Secundum omne quod positum super illo": quod significet secundum quale affectionis mali ex intellectuali, constat ex illis quae de expiatione et de redemptione nunc dicta sunt, nam malum voluntatis, quod visum (d)est in intellectuali et non repressum, erat quod expiandum et quod redimendum per aliquod aequale respondens, ita secundum quale affectionis mali ex intellectuali.
Arcana Coelestia 7
Passage 9079
#9079 "Aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit": quod significet insultum ab affectione mali in vera et bona fidei derivata ab interioribus, constat ex significatione "cornu ferire" quod sit laesio, ut supra n. 9065, ita 1 insultus, ex significatione filii quod sit verum fidei, et "filiae" quod sit bonum fidei, de qua n. 489-491, 533, 1147, 2362, (x)2623; quod sint vera et bona derivata ab interioribus, est quia interiora sunt sicut parentes, ex quibus bona et vera 2 nata sunt sicut filii (c)et filiae; bona enim et vera apud hominem regeneratum se habent sicut generationes; sunt quae parentis loco sunt, sunt quae liberorum, quae generorum ac nuruum, quae nepotum et neptum, et sic porro; sunt inde illorum consanguinitates et affinitates, et sunt familiae 3, in multiplici serie; [2] ita dispositae sunt societates in caelo, ac ita quoque vera et bona apud hominem qui regeneratur, inde etiam is fit caelum in minima forma; et quod arcanum est, bona et vera apud hominem se mutuo amant, et secundum amorem se agnoscunt, ac ita se consociant; hoc 4 originem ducit ex societatibus angelicis, in quibus se amant, se agnoscunt, et se consociant, secundum bonorum similitudines et proximitates; et quod mirum, qui se nusquam prius viderant, si in (x)simili bono sunt cum conveniunt, est sicut se ab infantia viderint; ex hac origine est quod bona et vera se secundum caeli formam conjungant apud hominem, (c)et faciant instar caeli in illo; sed haec 5 a Domino, tam in caelo quam in homine angelo, hoc est, in homine qui regeneratur et fit angelus. @1 i quoque$ @2 vera et bona$ @3 i et domus$ @4 quod$ @5 hoc$
Arcana Coelestia 7
Passage 9080
#9080 "Secundum judicium hoc fiet ei": quod significet quod similis poena, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 9081
#9081 "Si servum cornu (x)ferierit bos vel ancillam": quod significet si affectio mali destruxerit verum aut bonum in naturali, constat ex significatione "servi" quod sit verum in naturali, de qua n. 3019, 3020, 5305, 7998, ex significatione "ancillae" quod sit affectio veri ibi, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994, et ex significatione "cornu ferire" quod sit destruere. "Cornu ferire" in Verbo dicitur de destructione falsi per potentiam veri, et in opposito sensu de destructione veri per potentiam falsi; et hoc ex causa 1 quia per "cornu" significatur potentia veri ex bono et falsi ex malo, n. 2832, ut apud Ezechielem, Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes infirmatas 2, xxxiv 21; ibi de illis qui omni vi et potentia destruunt vera et bona Ecclesiae per ratiocinia fallacia ex sensualibus; "latere et umero impellere" est omni vi et potentia, 3 n. 1085, 4931-4937; inde patet cur dicitur "cornu 4 ferire" apud Moschen, Primogenito bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis 5 cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae, Deut. xxxiii 17; hoc in prophetico "Moschis" de Josepho, in quo per "Josephum" in sensu interno intelligitur Dominus quoad Divinum Spirituale, et in sensu repraesentativo (t)Ipsius regnum spirituale; "cornua monocerotis" sunt quae potentiae ex bono et vero fidei, "populos ferire" est falsa destruere per vera, "ad fines terrae" est ab undequaque 6 ubi Ecclesia: apud Davidem, Tu Ipse Rex meus, Deus, per Te hostes nostros cornu feriemus, Ps. xliv ,] 6 [A.V. 4, 5]; "hostes cornu ferire" est quoque ibi (x)falsa per potentiam veri (c)et boni fidei destruere; quis non videre potest quod in illis locis non dictum fuisset cornu ferire, cum ab hominibus, nisi ex significatione 7 "cornu" (o)quod sit potentia? @1 inde$ @2 i, donec disperseritis eos$ @3 i quod humerus sit omnis potentia, videatur$ @4 cornibus$ @5 Heb [ ] (re"em) a wild ox of gigantic size. LXX [ ] (monoceros) a one-horned creature$ @6 undique$ @7 propter significationem$
Arcana Coelestia 7
Passage 9082
#9082 "Argentum triginta siclorum dabit domino 1 ejus": quod significet quod internus homo id ad plenum restituet, constat ex significatione "argenti triginta siclorum" quod sit restitutio damni ad plenum per verum, "argentum" enim est verum ex bono, n. 1551, 2954, 5658, 6122, 6914, 6917, 7999, 8932, 2 "triginta" sunt plenum, n. 5335, 7984, et "dominus (o)qui restituet" est internus homo, n. 9069, ita vera fidei ex Verbo, nam illa 3 faciunt vitam 4 inter ni hominis. @1 dominus AI$ @2 i et$ @3 haec$ @4 i fidei$
Arcana Coelestia 7
Passage 9083
#9083 "Et bos lapidabitur": quod significet poenam destructi veri et boni in naturali, constat ex significatione "lapidari" quod sit poena destructi veri et boni fidei, de qua n. (x)5156, 7456, 8575, 8799; quod sit in naturali, est quia bos lapidaretur, per quem affectio mali in naturali, (o)quae destruxit, (x)significatur.
Arcana Coelestia 7
Passage 9084
#9084 "Et cum aperuerit vir foveam": quod significet si quis falsum ab altero acceperit, constat ex significatione "foveae" quod sit falsum, de qua n. 4728, (x)4744, 5038, et ex significatione "aperire" cum de falso, quod sit accipere, hic ab altero 1, quia sequitur, "vel cum foderit vir foveam," quod est (o)accipere seu fingere a semet. @1 alio$
Arcana Coelestia 7
Passage 9085
#9085 (x) "Vel cum foderit vir foveam": quod significet si vel ipse finxerit, constat ex significatione "foveae" quod sit falsum, et ex significatione "fodere" quod sit accipere a se seu fingere, de quibus mox supra n. 9084.
Arcana Coelestia 7
Passage 9086
#9086 1 "Et ceciderit illuc bos vel asinus": quod significet quod pervertit bonum aut verum in naturali, constat ex significatione "cadere" quod sit pervertere, de qua sequitur, ex significatione "bovis" quod sit affectio mali in naturali, ita malum ibi, de qua supra n. 9065, et ex significatione "asini" quod sit verum in naturali, de qua n. 2781, 5492, 5741, 7024, 8078. Quod "cadere in foveam" cum dicitur de bono et vero in naturali, quae significantur per "bovem et asinum," sit pervertere, patet ex illis quae in versu sequente 2 continentur, ibi enim agitur de emendatione per verum, quod fieri potest cum bonis et veris perversis, non autem cum illis exstinctis; nam cum bonum aut verum pervertitur usque manet, sed perverse explicatum 3; "cadere" etiam est labi per errorem. [2] Quia hoc significatum est per "cadere in foveam," ideo dictum est a Domino, Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati? Luc. xiv 5; hoc dictum est a Domino cum hydropicum (o)in die sabbati sanavit; dies sabbati erat sanctissimus in illa Ecclesia quia significabat conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri (c)ex Domino, n. 8495, 8510; inde sanationes a Domino fiebant in die sabbati, nam sanatio involvebat sanationem vitae spiritualis, et morbus hydropicus veri (o)et boni perversionem, ita sanatio veri perversi 4 emendationem et restitutionem; nam omnia miracula Domini involvebant et significabant status Ecclesiae, n. (x)8364, quemadmodum in genere omnia miracula Divina, n. 7337; inde nunc est quod a Domino dictum, "Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati?" per quae in sensu spirituali id quod dictum est 5 significabatur; nam quicquid Dominus locutus est, ex Divino locutus est, et cum ex Divino, singulis sensus internus inest, n. 9049, 9063 (o)fin.; per "puteum" ibi simile significatur quod per foveam, nempe falsum, n. 1688. Et quia "fovea" est falsum, ideo quoque" Dominus cum de falsis Ecclesiae locutus est, dixit, Quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt, Matth. xv 14; "caecus" est qui in erroneis, "cadere in foveam" est pervertere verum 6; haec comparative dicta sunt, sed omnes comparationes (o)in Verbo ex significativis sumptae 7 sunt, n. (x)3579, 8989. [3] Qui credunt quod sanctum Divinum quod in Verbo, non altius reconditum lateat quam in sensu qui apparet in littera, is in his et in reliquis Verbi non aliunde videt sanctum quam ex fide quod omnia (o)quae ibi Divinitus inspirata sint 8; et quod 9 inexplicabilia ibi sint arcana soli Deo 10 nota, at qui in hac fide non sunt Verbum contemnunt, solum ob stilum ad apparentiam magis humilem, quam est stilus qui ad genium mundi applicatus est, qualis est apud plures scriptores antiquos et hodiernos; at 11 sciant quod sanctum Divinum lateat in omnibus et singulis Verbi, sed consistat in eo quod omnia et singula agant 12 de Domino, de (t)Ipsius regno et 13 Ecclesia; haec sanctissima sunt, quia sunt Divina a Domino, in quibus sic (o)est vita aeterna secundum Domini verba apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi (x)63; sed sanctissima illa Divina patent coram angelis in caelo, quia hi non capiunt Verbum naturaliter secundum sensum litteralem sed spiritualiter secundum sensum internum; secundum hunc sensum etiam homines caperent Verbum si angelicam vitam viverent, nempe vitam fidei et amoris; quae in sensu interno Verbi continentur nec aliud sunt quam quae genuina doctrina Ecclesiae docet; genuina doctrina Ecclesiae docet Dominum, fidem in Ipsum, amorem in Ipsum, et amorem boni quod ab Ipso; hic amor est charitas erga proximum, n. 6709, 6710, 8123; qui hanc vitam vivunt illustrantur a Domino et vident sancta Verbi, et nullatenus alii; videatur Praefatio ad Gen. xviii. @1 See p. 399, note 2$ @2 i in sensu interno$ @3 explicatur$ @4 perversionem per falsa, et sanatio ejus$ @5 etiam in spirituali sensu idem$ @6 falso, n. 2383$ @7 desumtae$ @8 sunt$ @9 i quae$ @10 Deo solum$ @11 sed$ @12 i ibi$ @13 i de$
Arcana Coelestia 7
Passage 9087
#9087 "Dominus foveae rependet": quod significet quod is apud quem falsum emendabit, constat ex significatione "domini foveae" quod sit apud quem falsum, "fovea" enim est falsum, n. 9084, 9086, et ex significatione "rependere" quod sit emendare; quod "rependere" sit emendare, est quia "mulcta" significat 1 emendationem, n. 9045, et "argentum quod penderet" significat verum per quod emendatio, de quo sequitur. @1 mulctae sinificant$
Arcana Coelestia 7
Passage 9088
#9088 "Argentum reddet domino ejus": quod significet quod per verum apud illum cujus bonum aut verum in naturali perversum est, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, et quod "dare argentum" sit redimere per verum, n. 2954, et ex significatione "domini ejus," nempe cujus bos vel asinus cecidit in foveam, quod sit is cujus bonum aut verum in naturali perversum (o)est, "bos" enim est bonum in naturali, et "asinus" est verum ibi, n. (x)9086, et "cadere in foveam" est illa pervertere, n. 9086. [2] Cum hoc ita se habet: si bonum aut verum per falsum pervertitur, tunc perversum est emendandum per verum, (o)intra Ecclesiam per verum ex Verbo, seu ex doctrina 1 quae ex Verbo; causa quod ita erit, est quia verum docet quid malum et quid falsum, et sic homo illa videt et agnoscit, et cum videt et agnoscit 2, tunc emendari potest, nam Dominus influit in illa apud hominem quae homo scit, non autem in illa quae non scit; quapropter nec emendat malum aut falsum priusquam homo instructus est quod sit malum aut falsum; inde est quod qui paenitentiam agent, mala sua videbunt et agnoscent, et sic vitam veri vivent 3, n. 8388-8392 4; similiter se habet cum purificationibus a malis amorum sui et mundi; purificationes ab illis "amoribus" nequaquam fieri possunt quam per vera fidei, quia haec docent quod ab amoribus illis omnes concupiscentiae 5; inde erat quod (x)circumcisio apud gentem Israeliticam et Judaicam fiebat per cultrum petrae 6, circumcisio enim significabat purificationem a spurcis illis amoribus, et culter petrae 6, per quem fiebat, significabat verum fidei, n. (x)2799 med., 7044. Per vera fidei etiam homo regeneratur, n. 8635-8640, 8772; hoc per lavationes, per quas olim mundabantur, significatum est, et idem quoque hodie per aquas baptismi; aquae enim significant vera fidei, per quae mala removentur, n. 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 7307, 8568, et baptismus significat regenerationem, n. 4255, 5120 fin. [3] Ex his patet quam false cogitant qui credunt mala seu peccata apud hominem abstergi sicut sordes (x)corporis abluuntur 7 per aquas, et 8 quod mundati fuerint quoad interiora qui secundum statuta Ecclesiae olim lavabantur per aquas 9, ut et quod salventur hodie per quod baptizentur, cum tamen lavationes olim modo repraesentabant mundationem interiorum, et baptizatio significat regenerationem, aquae ibi sunt vera fidei per quae homo mundatur et regeneratur, nam per illa removentur mala 10; baptismus est pro illis qui intra Ecclesiam sunt, quia his est Verbum, ubi vera fidei, per quae homo regeneratur. @1 i Ecclesiae$ @2 illa videt homo, et cum videt$ @3 agent$ @4 8391$ @5 quid malum et quid falsum$ @6 petrarum,$ @7 Before sordes$ @8 tum$ @9 aquis$ @10 per baptizationem quae fit per aquas, aquae enim significant vera fidei, per quae homo mundatur ac regeneratur, nam per illa removentur mala, inde patet quid lavationes olim significabant et quid baptismus hodie$
Arcana Coelestia 7
Passage 9089
#9089 "Et mortuum erit sibi": quod significet quod malum aut falsum illi mansurum, constat ex significatione "mortui" cum dicitur de bono aut vero in naturali, quod significatur per "bovem aut asinum," quod sit malum aut falsum, nam cum bonum moritur succedit malum, et cum verum moritur succedit falsum; quia "mortuum" est malum et falsum, ideo mortui dicuntur 1 qui volunt malum et credunt falsum, 2 n. 7494; et ex significatione "esse sibi" quod sit manere apud illum. Cum his ita se habet: si quis per falsum destruit bonum aut verum apud se aut apud alios, is ex malo id facit, ita ex voluntario per intellectuale, nam omne malum est voluntarii, et omne falsum est intellectualis; quod per utrumque fit, hoc remanet, nam imbuit omne vitae hominis; aliter si malum exit ex voluntario et non simul ex intellectuali, n. 9009; inde patet unde est quod statutum sit quod "mortuum erit illi." @1 quod mortui cantur$ @2 i videatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 9090
#9090 "Et cum plaga affecerit bos viri bovem socii [sui]: "quod significet duo vera quorum affectiones diversae sunt, et unius laeserit alterius, constat ex significatione "plaga afficere" quod sit laesio veri, de qua supra n. 9057, ex significatione "bovis" quod sit affectio boni, et in opposito sensu affectio mali in naturali, de qua etiam supra n. 9065, et ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 9034; inde per "virum" et "socium" significantur duo vera; quod affectiones diversae sint 1 quae significantur, est quia (o)sunt "boves," per quos affectiones significantur, (o)qui se laedunt; nam quae diversa sunt se laedunt, non autem quae non diversa. [2] Qui non scit quomodo cum repraesentativis et correspondentiis se habet, mirari potest quod "bos" possit significare affectionem boni aut mali apud hominem, quia est bestia; sed sciat quod omnes bestiae significent talia quae alicujus affectionis aut inclinationis sunt; in spirituali mundo hoc notissimum est, apparent enim ibi frequenter bestiae varii generis, sicut boves, juvenci, vaccae, equi, muli, asini, oves, caprae, (o)haedi, agni, tum bestiae malae, ut 2 tigrides, pantherae, ursi, canes, (o)sues, serpentes, et quoque bestiae quae in tellure nullibi conspectae 3, praeter etiam aves varii generis. [3] Quod talia ibi appareant, excedit fidem apud illos qui credunt nihil esse quod non oculis corporeis vident; sed iidem nec credunt quod aliqui spiritus aut angeli sint, minus quod appareant sibi ut homines, se mutuo videant, inter se loquantur, se tangant; causa est quia tam sensuales (c)ac corporei sunt ut credant modo corpora vivere; inde est quod, ut dictum, talia excedant fidem apud illos; sed non modo millies mihi visa sunt, verum etiam instructus sum (o)de animalibus visis unde sunt 4 et quid significant, ita quoque quod affectiones boni in naturali, cum in forma animali sistuntur videndae, appareant ut boves (o)mites, et affectiones mali ut boves immites, et (o)quod reliquae affectiones in aliorum animalium formis; inde est quod bestiae varii generis 5 significent apud hominem talia 6 quibus correspondent 7; sed de his videantur quae prius ostensa sunt n. 142, 143, 246, 714-716, 719, 1823, 2179, 2180, 2781, 2805, 2807, 2830, 3218, 3519, 5198, 7523. @1 Before affectiones$ @2 sicut$ @3 i sunt$ @4 apparent$ @5 i in Verbo$ @6 Before apud$ @7 i et inde quoque in sacrificiis$
Arcana Coelestia 7
Passage 9091
#9091 "Et moriatur": quod significet adeo ut pereat affectio bona, constat ex significatione "mori" quod sit perire, et ex significatione "bovis qui mortuus a plaga qua" affectus est a bove altero" quod sit affectio bona, de qua mox supra n. 9090.
Arcana Coelestia 7
Passage 9092
#9092 "Et vendent bovem vivum": quod significet quod affectio unius quae laeserat alterius abalienabitur, constat ex significatione "vendere" quod sit abalienare 1, de qua n. 4098, 4752, 4758, 5886, et ex significatione "bovis vivi" quod sit veri affectio 2 quae laeserat affectionem veri alterius, de qua supra 3 n. (x)9090. @1 abalienari$ @2 i, unius affectio$ @3 d de qua supra i ut supra$
Arcana Coelestia 7
Passage 9093
#9093 "Et divident argentum ejus": quod significet quod verum ejus dissipetur, constat ex significatione "dividere" quod sit exterminare et dissipare, de qua n. 6360, 6361, et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. 1 Quod "dividere" sit dissipare, est quia quae consociata sunt, si dividuntur, etiam disperguntur; sicut qui dividit animum seu mentem suam, is destruit illam; mens enim (o)hominis consociata est (c)a binis, una pars ejus vocatur intellectus, altera vocatur voluntas; qui dividit binas illas partes, is dispergit illa quae unius partis sunt, nam una vivet 2 ex altera, inde perit etiam altera 3; similiter qui dividit verum a bono, seu quod idem, fidem (c)a charitate; qui hoc facit perdit utrumque; verbo, omnia quae unum erunt, si dividuntur, pereunt. [2] Haec divisio intelligitur per Domini verba apud Lucam, Nullus servire potest duobus (x)dominis; aut unum odio habebit et alterum amabit, aut unum praeferet et 4 alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae, xvi 13; hoc est, per fidem servire Domino, et per amorem mundo, ita agnoscere verum, et facere malum; qui hoc facit, mentem habet divisam, inde ejus destructio. Ex his patet unde 5 est quod "dividere" 6 sit dissipari; quod etiam constat 7 apud Matthaeum, Veniet Dominus servi hujus in die quo non exspectat, et in hora qua non novit, et dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet, xxiv ,] 51; "dividere" ibi est 8 separare et removere a bonis et veris 9, n. 4424, ita 10 dissipare: apud Moschen, Maledicta ira illorum, quia vehemens, et excandescentia illorum quia dura; dividam illos in Jacobo, et dispergam illos in Israele, Gen. xlix 7; haec in prophetico Israelis de "Schimeone" et "Levi"; 11 per "Schimeonem" et "Levin" ibi repraesentantur illi qui in fide separata a charitate sunt, n. 6352, per "Jacobum" et "Israelem" Ecclesia externa et interna, et quoque externus et internus homo, n. 4286, 4598, 5973, 6360, 6361; "dividere illos in Jacobo" est exterminare illos ab Ecclesia externa, et "dispergere in Israele" est ab Ecclesia interna, ita dissipare bona et vera Ecclesiae apud illos. [4] Quod "dividere" id (x)sit, etiam patet a verbis scriptis in pariete cum rex Babelis (x)Belschazar una cum magnatibus, uxoribus, et paelicibus, bibebat vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; scriptum fuit, Numeratus, numeratus, appensus, et divisus, Dan. v 2-4, 25, 28 12; ubi "divisus" est separatus a regno; ibi quomodo omnia eo tempore fuerunt repraesentativa, patet; describitur ibi profanatio boni et veri, quae per "Babelem" significatur; quod "Babel" sit profanatio 13, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304-1308, 1321, 1322, 1326; "vasa auri et argenti" sunt bona amoris et vera fidei 14 a Domino, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917; profanatio significatur per "bibere ex illis, et tunc laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni, et lapidis," ut legitur ibi versu 4, quae sunt mala et falsa in serie, n. 4402 fin., (m)(x)4544, 7873, 8941, per "Templum Hierosolymitanum" unde vasa, in supremo sensu significatur Dominus, in sensu repraesentativo Ipsius regnum et Ecclesia, n. 3720, "regnum (x)Belschazaris divisum" significabat dissipationem boni et veri, et quod "ipse ea nocte occisus esset" significabat privationem vitae veri et boni, ita damnationem 15; "dividi" enim est dissipari, 16 "rex" est verum boni, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; simile significat 17 "regnum," n. 1672, 2547, 4691; "occidi" est privari vita veri et boni 18, n. 3607, 6767, 8902, (o)et "nox in qua occisus" est status mali et falsi, n. 2353, 7776, 7851, 7870, 7947; inde patet quod omnia ibi repraesentativa fuerint." [5] Legitur apud Davidem, Diviserunt vestes meas sibi, et super vestimentum meum jecerunt sortem, Ps. xxii 19 [A.V. 18]: et apud Matthaeum, Diviserunt vestes [Domini], jacientes sortem, ut impleretur quod dictum est per prophetam, xxvii 35: tum 19 apud Johannem, Milites acceperunt vestimenta, et fecerunt quattuor partes; et tunicam; erat tunica inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt de illa, Ne dividamus illam, sed sortiamur de illa, cujus sit; ut scriptura impleretur, xix 23, 24; qui haec legit et nihil de sensu interno Verbi novit, non scit quod aliquid arcani in his lateat, cum tamen in singulis est arcanum Divinum; arcanum erat quod Divina Vera dissipata fuerunt a Judaeis, nam Dominus erat "Divinum Verum", inde Ipse vocatur Verbum, Joh. i 1 seq.; Verbum est Divinum Verum; vestes Ipsius repraesentabant vera in externa forma, et tunica in interna; divisio vestium (x)repraesentabat dissipationem verorum fidei 20 a Judaeis; quod "vestes" sint vera in externa forma, videatur n. 2576, 5248, 5954, 6918, et quod "tunica" sit verum in interna forma, n. 4677; vera in externa forma sunt qualia sunt Verbi in sensu litterali, at vera in interna forma sunt qualia sunt Verbi in sensu spirituali; "divisio vestium in quattuor partes" significabat dissipationem totalem, similiter ac divisio apud Sachariam xiv 4, et alibi; pariter 21 divisio in duas partes, ut legitur de velo Templi, Matth. xxvii 51; Marc. xv 38; discissio petrarum etiam tunc, Matth. xxvii 51, 22 repraesentabat dissipationem omnium fidei, "petra" enim est Dominus quoad fidem, ac inde est fides a Domino, [n. 8581.] @1 The remainder of this number, the whole of n. 9263, and n. 9300(4)-9300(8), appear at the end of A, Volume III, p. 1006-1012.$ @2 vivit$ @3 conservat etiam quae partis alterius sunt$ @4 aut$ @5 nunc$ @6 i in Verbo$ @7 patet$ @8 pro$ @9 malis AI$ @10 i haec$ @11 i et$ @12 After regno, AIT$ @13 i boni et veri$ @14 i Ecclesiae, quae$ @15 inde Regnum illius divisum, per quod in sensu interno significatur dissipatio veri et boni, et ipse occisus$ @16 i et$ @17 etiam$ @18 ac ipse occisus est, quod repraesentabat privationem vitae veri et boni, ita damnationem$ @19 et$ @20 veri dissipationem$ @21 et quoque$ @22 i etiam$
Arcana Coelestia 7
Passage 9094
#9094 "Et etiam mortuum divident": quod significet quod etiam affectio laedens, constat ex significatione "mortui" quod sit malum ac falsum, de qua supra n. (x)9008, inde per "bovem mortuum" significatur affectio mali ac falsi 1 in naturali, ita affectio laedens, nam (o)malum per falsum laedit; et ex significatione "dividere" quod sit dissipare, ut 2 supra n. 9093. Quomodo cum [his] quae in hoc versu in sensu interno (o)continentur se habet, aegre ad captum potest explicari; sunt talia quae ab angelis comprehendi possunt, et modo aliquo ab hominibus, nam angeli vident arcana Verbi in luce quae a Domino, in qua innumerabilia sistuntur videnda quae non cadunt in voces loquelae, et ne quidem in ideas cogitationis apud homines quamdiu in corpore vivunt; causa est quia apud homines lux caeli influit in lucem mundi et sic in talia ibi quae lucem caeli vel exstinguunt, vel rejiciunt, vel obtenebrant et sic hebetant; curae mundi ac corporis sunt talia, imprimis quae ex amoribus sui et mundi fluunt; inde est quod quae sapientiae angelicae sunt quoad plurimam partem sint inenuntiabilia et quoque incomprehensibilia; [2] sed usque in talem sapientiam venit homo post corporis rejectionem, hoc est, post mortem, (o)sed modo is homo qui vitam fidei et charitatis 3 a Domino in mundo receperat, nam facultas recipiendi illam sapientiam inest bono fidei et charitatis 3; quod ineffabilia sint quae angeli in luce caeli vident et cogitant, a multa experientia etiam scire datum est, (o)nam cum elevatus sum in lucem illam, visus sum mihi intelligere omnia illa quae ibi angeli locuti sunt, at cum abinde in lucem externi seu naturalis hominis demissus sum, et in hac luce vellem recolligere illa quae ibi audivi, non potui illa per voces exprimere, et ne quidem per ideas cogitationis comprehendere, nisi pauca, et haec (t)pauca quoque in obscuro; ex quibus patet quod quae in caelo videntur et audiuntur sint talia quae nusquam 4 oculus vidit, nec 4 auris audivit. [3] Talia sunt quae in sensu interno Verbi intime latent. Similiter se habet cum (c)iis quae in sensu interno in hoc versu et 5 sequente continentur; quae ibi sunt, et ad captum explicari possunt, sunt haec: omnia vera apud hominem vitam 6 habent (c)ex affectionibus quae amoris alicujus; verum absque vita inde, est sicut sonus ex ore effluens absque idea, aut sicut sonus automati; inde patet quod vita intellectus hominis sit a vita voluntatis ejus, proinde vita veri ex vita boni, nam verum se refert ad intellectum et bonum ad voluntatem; si ergo duo vera sunt quae non vivunt ab eadem affectione communi sed a diversis, illa non possunt aliter quam dissipari, nam collidunt inter se; et cum vera dissipantur, etiam affectiones illorum dissipantur; est enim communis affectio sub qua omnia vera apud hominem consociantur; communis illa affectio est bonum; haec sunt quae dici possunt de illis quae in (t)interno sensu significantur per "boves duorum virorum, quorum unus plaga afficit alterum, ut moriatur," et quod tunc "bos vivus vendetur, et dividetur argentum, et quoque bos mortuus." [4] Quis non scit qui ab Ecclesia, quod in omnibus et singulis Verbi sint Divina? sed quis Divina potest videre in his legibus de bobus et asinis cadentibus in foveam, et de bobus cornu ferientibus, si solum quoad sensum litterae inspiciuntur et explicantur? sed tunc Divina sunt, etiam in sensu litterae, si simul quoad sensum internum inspiciuntur et explicantur, nam in eo sensu agunt omnia et singula Verbi de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, ita de Divinis; ut enim aliquid Divinum et sanctum sit, de Divinis et sanctis aget; res de qua agitur, id facit; mundana et forensia, qualia sunt judicia, statuta, et leges a Domino e monte Sinai promulgata, quae in hoc capite [et in] sequentibus Exodi continentur, Divina et sancta sunt per inspirationem, sed inspiratio non est dictatio, sed est influxus ex Divino; quod influit ex Divino, hoc transit per caelum, et ibi est caeleste (c)ac spirituale; at cum venit in mundum, fit 7 mundanum in quo (o)intus illa sunt; inde patet unde Divinum et ubi Divinum (o)est in Verbo, et quid inspiratio. @1 d mali i falsi$ @2 i nunc$ @3 amoris$ @4 alicujus$ @5 i in$ @6 i suam$ @7 est$
Arcana Coelestia 7
Passage 9095
#9095 "Vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius": quod significet [si] notum prius quod talis affectio [ejus] fuerit, constat ex significatione "notum" seu 1 testatum esse, quod sit transivisse in intellectuale, ut supra n. 9071, (o)nam quod illuc ex voluntario transit, id fit notum; et ex significatione "quod bos cornupeta (o)fuerit ab heri nudius tertius" quod sit quod talis affectio prius fuerit, ut etiam supra n. 9070. @1 aut$
Arcana Coelestia 7
Passage 9096
#9096 "Et non custodiverit eum (x)dominus ejus": quod significet et si non in vinculis tenuerit, constat ex significatione "custodire" quod sit in vinculis tenere, nempe affectionem mali in naturali, quae alioquin laesura esset verum fidei; quod ["custodire"] sit in vinculis tenere, est quia per "notum fieri" significatur transire in intellectuale, n. 9095, ac intellectuale est quod videt malum; quod videtur hoc coerceri et in vinculis teneri potest, non ab intellectuali sed per intellectuale a Domino; nam Dominus influit in illa apud hominem quae ei nota sunt, non autem in illa quae ei ignota. Per tenere in vinculis intelligitur (o)inhibere et coercere; "vincula" in spirituali sensu non aliud sunt quam affectiones quae amoris, nam illae sunt quae hominem ducunt et quae eum coercent; si affectiones mali eum ducunt, erunt affectiones veri ex bono quae eum coercebunt. Vincula interna apud hominem sunt affectiones veri et boni; hae etiam vocantur vincula conscientiae; vincula autem externa sunt affectiones amoris sui ac mundi, nam hae ducunt hominem (o)in externis; hae si descendunt ex vinculis internis, quae sunt affectiones veri et boni, sunt bonae, nam tunc homo se et mundum amat non propter se et mundum sed propter usus bonos ex se et 1 mundo, n. 7819, 7820, (x)8995; at si non descendunt inde, 2 sunt malae et vocantur cupiditates, nam tunc amat homo se propter se, et mundum propter mundum. [2] Ex his sciri potest quid intelligitur per vincula interna et vincula externa quorum mentio frequens facta est; sed vincula ita dicta non sunt vincula nisi relative ad opposita; qui enim ex affectione quae amoris (o)boni aliquid agit, is ex libero agit, sed qui ex affectione (o)quae amoris mali, is sibi apparet ex libero agere, sed non agit ex libero quia ex 3 cupiditatibus quae ab inferno; is solum liber est qui in affectione boni est, quia is ducitur a Domino; quod etiam Dominus docet apud Johannem, Si vos manseritis in Verbo Meo, vere discipuli Mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos: omnis faciens peccatum servus est peccati: si Filius vos liberos fecerit, vere liberi eritis, viii 31, 32, 34, 36; quod "liberum" sit duci a Domino, et "servum" duci a cupiditatibus quae ab inferno, videatur n. 892, 905, 2870-2893, 6205, 6477, 8209; Dominus enim indit affectiones 4 pro bono, et aversationem pro malo, inde est ei liberum facere bonum, et prorsus servum facere malum; qui credit 5 quod libertas Christiana ulterius se extendat, maxime errat 6. @1 i ex$ @2 i tunc$ @3 at usque vinctus est a$ @4 ei affectionem$ @5 credunt$ @6 errant$
Arcana Coelestia 7
Passage 9097
#9097 "Rependendo rependet bovem pro bove": quod significet restitutionem ad integrum, constat ex significatione "rependere" quod sit restituere; ad integrum (x)significatur per "rependendo rependere"; et ex significatione "bovis" quod sit affectio in naturali, de qua supra n. 9065 1. @1 passim$ a]. 1 "Et mortuus erit sibi": quod significet pro affectione laedente, constat ex significatione ["mortui," nempe] bovis, quod sit mali affectio, per "mortuum" enim significatur malum (c)et falsum, secundum ea quae supra n. 9089. Quomodo cum his quae in sensu interno in hoc versu continentur se habet 2, concludi potest (c)ex illis quae (d)supra n. 9094 explicata sunt. @1 In the alteration of an original enumeration this number became unnumbered.$ @2 habeat IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 9098
#9098 1 Vers. 37. Cum furatus fuerit vir bovem vel 7 pecudem, et mactaverit illud, vel vendiderit illud, quinque boves rependet pro bove, et quattuor pecudes pro pecude. "Cum furatus fuerit vir bovem vel pecudem" significat qui aufert alicui ejus bonum exterius (x)aut interius: "et mactaverit illud" significat id exstinxerit: "vel vendiderit illud" significat si vel id abalienaverit: "quinque boves rependet pro bove" significat poenam correspondentem ad multum: "et quattuor pecudes pro pecude" significat [etiam] poenam correspondentem ad plenum. @1 AV xxii I$ @2 aut IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 9099
#9099(x) "Cum furatus fuerit vir bovem vel pecudem": quod significet qui aufert alicui ejus bonum exterius aut interius, constat ex significatione "furari" quod sit auferre alicui ejus bona spiritualia, de qua n. 5135, 8906, ex significatione "bovis" quod sit affectio boni in naturali, ita bonum exterius, de qua n. 2180, 2566, 2781, 2830, 5913, 8937, et ex significatione "pecudis" quod sit bonum interius; nam quae gregis sunt significant illa quae boni interioris sunt, et quae armenti 1 quae boni exterioris, n. 2566, 5913, 6048, 8937. @1 i illa$
Arcana Coelestia 7
Passage 9100
#9100 "Et mactaverit illud": quod significet id exstinxerit, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 9101
#9101 "Vel vendiderit illud": quod significet si vel id abalienaverit, constat ex significatione "vendere" quod sit abalienare, de qua n. 4098, (x)4752, 4758, 5886, 6143.
Arcana Coelestia 7
Passage 9102
#9102 "Quinque boves rependet pro bove": quod significet poenam correspondentem ad multum, constat ex significatione "quinque" quod sit aliquid, de qua n. 4638, 5291, et quoque multum, n. 5708, 5956, et ex significatione "rependere" quod sit emendatio, n. 9087, et quod sit restitutio, n. 9097; quod quoque sit poena, est quia cum bonum abalienatum 1 emendandum vel 2 restituendum est, homo dura patitur 3, nam vel relinquitur suo malo, ita quoque poenae mali, nam malum secum habet poenam, n. 8214, vel mittitur in tentationes per quas malum domatur ac removetur, quae sunt poena, quae significatur hic per "rependere"; quod sit poena correspondens, est quia malum poenae et malum culpae 4 correspondent, (o)n. 1857, 6559, 8214. @1 abalienatur, et$ @2 ac$ @3 quod homo patiatur dura$ @4 malum culpae et malum poenae$
Arcana Coelestia 7
Passage 9103
#9103 "Et quattuor pecudes pro pecude": quod significet etiam poenam correspondentem ad plenum, constat ex significatione "quattuor" quod sit conjunctio, "quattuor" enim simile significat 1 ac "duo," quia (x)ille numerus ex hoc exsurgit, est enim duplum ejus; quod "duo" sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423, et inde quoque "quattuor," n. 1686, 8877; quod illi numeri etiam sint ad plenum, inde sequitur, nam conjunctum est 2 plenum; et ex (x)significatione "pecudis" quod sit bonum interius, de qua nunc supra n. (x)9099; poena correspondens significatur per "rependere," nempe "quattuor pecudes pro pecude," n. 9102; bonum interius est quod vocatur charitas in interiore homine, et bonum exterius est charitas in exteriore; hoc bonum ab illo vivet 3, nam bonum charitatis in interiore homine est bonum vitae spiritualis, et 4 bonum charitatis in exteriore est bonum vitae naturalis inde; hoc (o)bonum ad sensationem hominis venit ut jucundum, illud autem non ad sensationem (o)venit sed ad perceptionem quod ita esse debeat, et facit animum contentum; in altera vita 5 etiam hoc ad sensationem venit. [2] Causa quod quinque boves rependerentur pro bove 6, et quattuor pecudes pro pecude, a nemine sciri potest nisi sciatur quid "furtum" in spirituali sensu 7, tum quid "bos" et "pecus"; quid illa sunt, explicatum est, nempe quod sit boni exterioris (c)et interioris ablatio et abalienatio; ablatio fit per malum et abalienatio per falsum; inde poena ac restitutio illorum significantur per 8 "quinque" et "quattuor"; quod 9 omnes numeri in Verbo significent 10 res, (o)videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175, hic res quae involvunt restitutionem, nempe numerus "quinque" restitutionem boni exterioris ad multum, et numerus "quattuor" restitutionem boni interioris ad plenum; quod bonum interius sit restituendum ad plenum, est quia id bonum facit vitam spiritualem hominis; et nisi vita spiritualis restituatur ad plenum, non potest bonum (o)exterius quod facit vitam naturalem, restitui, nam haec vita per illam restituitur, ut constare potest a regeneratione hominis; quod externus homo 11 regeneretur per internum 12, videatur n. 9043, 9046, 9061, sed bonum in externo seu naturali 13 non potest restitui ad plenum, 14 quia ibi manet plaga 15 ut cicatrix quae occalescit; haec sunt quae numeri illi involvunt. [3] Paucis adhuc dicetur de restitutione boni exterioris quod facit naturalem vitam hominis, a bono interiore quod facit spiritualem vitam ejus: naturale hominis videt res in luce mundi, quae lux vocatur lumen naturale; homo comparat sibi id lumen per objecta quae per visum et per auditum intrant, ita per objecta quae ex mundo; sic videt illa homo intus in se paene sicut videt illa oculus; objecta quae per illos sensus intrant apparent ei primum sicut volupe et jucundum, postea distinguit "homo infans" inter jucunda, unde discit discernere, et hoc per gradus exquisitius; cum lux e caelo influit in haec, tunc incipit homo spiritualiter illa videre, et primum discernere inter 16 utilia et non utilia; inde incohat perspicere verum, nam quod ei utile est, hoc ei est verum, et quod inutile non verum; haec perspectio crescit secundum influxum lucis caeli, usque tandem ut discernat non modo inter vera sed etiam inter vera in his veris; et hoc lucidius quo melius aperitur communicatio inter internum et externum hominem, nam lux caeli influit per internum hominem in externum a Domino; inde nunc est homini perceptio, sed tamen non (x)usque perceptio spiritualis; [4] haec perceptio (t)non existit a veris naturalibus sed a veris spiritualibus; vera spiritualia sunt quae vocantur vera fidei; quod perceptio spiritualis ex his veris existat, est quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, et id lucet ut lux coram oculis angelorum, et quoque lucet in intellectu illorum et dat illis intelligentiam et sapientiam, sed cum varietate secundum receptionem ejus in bono; quapropter cognitiones spiritualium erunt apud hominem in ejus naturali ut perceptio spiritualis existat, et cognitiones spiritualium erunt ex revelatione; cum lux caeli in illas 17 influit, in propria influit, nam, ut dictum est, lux illa est Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 1053, (x)1521-1533, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3195, 3222, 3223, 3341, 3636, 3643, 4180, 4302, 4408, 4415, 4527, 5400, 6032, 6313, 6608; inde homini (o)est intelligentia et sapientia in talibus quae vitae aeternae sunt, quae crescunt 18 secundum receptionem lucis illius, hoc est, veritatum fidei, in bono; bonum est charitas. [5] Quod naturalis seu externus homo regeneretur, et quoque emendetur (c)et restituatur per internum 19, ex jam dictis 20 constare potest; nam quae in externo seu naturali homine sunt vivunt ex luce caeli, haec enim lux est viva, quia 21 procedit a Domino, Qui est ipsa vita, non autem vivunt ex luce naturali, nam haec lux est 22 in se mortua; ut ergo ea quae in hac luce sunt vivant, erit influxus lucis vivae per internum hominem a Domino; is 23 influxus se accommodat secundum cognitiones veri analogas et correspondentes in naturali, et secundum obsequia (o)ibi. Inde patet quod externum seu naturale hominis regenerandum sit per internum ejus; similiter 24 bonum in naturali ablatum (c)et abalienatum est emendandum ac restituendum. @1 significat altered to significant$ @2 fit$ @3 vivit$ @4 at$ @5 i autem$ @6 i furato$ @7 i sit$ @8 i numeros$ @9 nam$ @10 significant$ @11 externum hominis$ @12 i ejus$ @13 i cum semel ablatum ac abalienatum est,$ @14 i sed modo ad multum,$ @15 plaga i vulnus$ @16 i jucunda$ @17 has$ @18 crescit$ @19 i ejus$ @20 i etiam$ @21 nam$ @22 d here and i before mortua$ @23 i hoc est veri$ @24 et$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Saturni
Arcana Coelestia 7
Passage 9104
#9104 Quidam ex spiritibus hujus telluris transibant ad spiritus telluris Saturni, qui, ut supra dictum 1, ad insignem distantiam absunt, nam apparent ad finem mundi nostri solaris; transitus 2 fit momento, nam distantiae in altera vita sunt apparentiae ex diversitate statuum vitae, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 7381, et conjunctio fit per statum desiderii loquendi cum altero; inde 3 est quod in altera vita conveniant qui in aliqua conjunctione vel per amorem, vel per amicitiam, vel per venerationem, in mundo fuerunt, quando id desiderant; sed disjunguntur dein secundum dissimilitudines status vitae. @1 dictum est$ @2 i tamen$ @3 i quoque$
Arcana Coelestia 7
Passage 9105
#9105 Postquam spiritus telluris Saturni locuti sunt cum spiritibus nostrae telluris, locuti sunt 1 mecum inde per spiritus intermedios, et dicebant quod mirentur quod toties ad eos venirent spiritus ab hac tellure qui eos quaerunt quem Deum colunt; cumque animadvertunt quod spiritus hujus telluris talia quaerant 2, respondent quod insaniant, nam major insania non potest esse quam quaerere quem Deum aliquis colit, 3 cum tamen Unicus est Deus omnibus in universo; et quod adhuc magis insaniant in eo quod nesciant Dominum esse Unicum Deum, et quod Is regat universum caelum, et inde universum mundum; nam qui regit caelum etiam regit mundum, quia mundus regitur per caelum. @1 Postquam spiritus nostrae telluris loquuti sunt cum spiritibus telluris Saturni, loquebantur hi$ @2 nostrae telluris ignorent quem Deum colunt$ @3 i sicut forent plures dii qui colendi,$
Arcana Coelestia 7
Passage 9106
#9106 Dixerunt etiam quod aliud genus spirituum qui turmatim vadunt, frequenter ad illos veniant desiderantes scire quomodo res apud illos se habet, et quod variis modis eliciant ab illis quae sciunt; de his dicebant 1 quod non insaniant, modo in eo quod tantum scire velint non propter alium usum quam ut sciant; postea instructi sunt quod spiritus illi sint ex planeta Mercurii; quod illos scientia (c)et inde intelligentia solum delectet, non ita usus ex illis nisi usus sint illis etiam scientia, videatur n. 6811, (x)6815, 2 6921-6932, 2 7069-7079, 3 7170-7177. @1 dicunt$ @2 i et n.$ @3 i n.$
Arcana Coelestia 7
Passage 9107
#9107 Qualiter differunt inter se spiritus nostrae telluris et spiritus telluris Saturni, a manifesta experientia scire datum est; et simul tunc quomodo pugnant et collidunt inter se spiritualis seu internus homo ac naturalis seu externus, cum hic non [in] fide et charitate est; spiritus enim telluris Saturni in Maximo Homine reerunt medium inter sensum spiritualem et naturalem, sed quod recedit a naturali et accedit ad spiritualem, n. (x)8953; spiritus autem nostrae telluris referunt sensum naturalem et corporeum; proinde hi referunt externum hominem, illi autem internum; quanta intercedit repugnantia et collisio inter illos quando externus seu naturalis homo non recipit vitam spiritualem per fidem et amorem in (x)Dominum, per (t)hanc experientiam ostensum est.
Arcana Coelestia 7
Passage 9108
#9108 Spiritus telluris Saturni e longinquo in conspectum veniebant et tunc aderant plures spiritus e nostra tellure hi illis visis fiebant sicut insani, et incipiebant infestare illos infundendo indigna de fide et quoque de Domino; cumque in invectivis erant, etiam conjiciebant se in medium illorum, et ex insania, (o)in qua erant, conabantur malum inferre; sed spiritus Saturni nihil timebant quia tuti erant et quoque in tranquillo; at (o)illo cum in medio horum erant, incipiebant aegre respirare et inde angi, et sic ejiciebant se unus huc et alter illuc ac disparabantur.
Arcana Coelestia 7
Passage 9109
#9109 Adstantes inde appercipiebant qualis est externus seu naturalis homo separatus ab interno cum venit in sphaeram spiritualem, quae est sphaera vitae interni hominis; sphaera circumdat unumquemque quae effluit ex vita amoris ejus, videatur 1 n. 1048, 1053, 1316, 1504-1512, 4464, 5179, 6206 fin., 7454, quod nempe insaniat; causa est quia naturalis homo separatus a spirituali solum ex mundo sapit, et nihil ex caelo; et qui solum ex mundo sapit, is nihil credit nisi quod sensus capiunt, et quod credit, ex fallaciis sensuum credit, proinde ex falsis; inde est quod spiritualia ei non sint aliquid, usque adeo ut vix sustineat audire spirituale nominari; inde quoque est quod non capiat quid internus homo, et inde 2 non credat quod sit; quapropter tales insaniunt cum tenentur in sphaera spirituali; aliter cum vivunt in mundo, tunc vel naturaliter de spiritualibus cogitant vel avertunt aurem, hoc est, audiunt et non attendunt; quod talibus sit 3 dolor et caecitas cum in sphaeram spiritualem elevantur, videatur n. 8797. @1 quisque enim in sphaera suae vitae est,$ @2 det inde i proinde$ @3 fit$
Arcana Coelestia 7
Passage 9110
#9110 Ab experientia illa etiam constabat quod naturalis homo non possit inferre se in spiritualem, hoc est, ascendere; sed cum homo in fide est, et inde in vita spirituali, et cogitat, (o)tunc spiritualis homo descendit, hoc est, cogitat in naturali; influxus enim datur spiritualis, hoc est, e spirituali mundo in naturalem, non autem vicissim; quod influxus physicus sit prorsus contra ordinem et 1 contra naturam, ita impossibilis, videatur n. 3721, 5119, (x)5259, 5779, 6322, 8237; quapropter cum naturalis homo qui separatus est ab interno, venit in sphaeram vitae spiritualis, corripitur (o)ille primum caecitate, dein insania, et tandem angore; inde quoque est quod qui in inferno 2, non hiscant spectare ad caelum, n. 4225, 4226, 8137, (x)8265, 8945, 8946. @1 i inde$ @2 i sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 9111
#9111 Ad finem capitis sequentis dicetur de spiritibus Lunae, et quoque cur Dominus in nostra tellure, et non in alia, nasci voluit. 1 @1 This latter subject appears at the end of chapter xxiii$