Arcana Coelestia – Exodus, caput 23

EXODI CAPUT VICESIMUM TERTIUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 7
Passage 9239

#9239 Dicitur credere in Deum, et credere illa quae a Deo: credere in Deum est fides quae salvat, at credere illa quae a Deo, est fides quae absque priore non salvat; nam credere in Deum est scire et facere, at credere illa quae a Deo, est scire et nondum facere; qui vere christiani sunt, illi sciunt et faciunt, ita credunt in Deum, at qui non vere Christiani sunt, illi sciunt et non faciunt; sed hi a Domino vocantur "stulti," illi autem "prudentes," Matth. vii 24, 26.

Arcana Coelestia 7
Passage 9240

#9240 Docti intra Ecclesiam vocant illam fidem quae salvat, fiduciam ac confidentiam, quae est quod Deus Pater miserit Filium Suum ad reconciliandum Sibi genus humanum, et sic ad salvandum illos qui illam fidem habent.

Arcana Coelestia 7
Passage 9241

#9241 Sed cum fiducia et confidentia, quae vocatur ipsa fides, ita se habet: qui in amore sui et mundi sunt, hoc est, qui in malis et inde falsis, non possunt illam fidem habere, nam cor eorum non est ad Deum sed ad seipsos et ad mundum, at qui in charitate erga proximum 1sunt et in amore in Dominum, illi possunt talem fidem habere, nam cor eorum est ad Dominum; hoc etiam Dominus docet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13; "qui ex sanguinibus, ex voluntate carnis, et ex voluntate viri" sunt qui in malo et falso ex amoribus sui et mundi sunt, et "qui ex Deo nati" sunt qui in bono 2charitatis et fidei ex Domino, videatur n. 5826. @1 After Dominum$ @2 fidei et charitatis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9242

#9242 Confidentia quae in eminenti sensu vocatur fides apparet sicut confidentia spiritualis etiam apud malos cum in discriminibus vitae sunt et cum aegrotant; sed illi, quia tunc cogitant de statu vitae suae post mortem, vel ex timore pro inferno, vel ex amore sui pro caelo, confidentiam fidei 1 non habent, nam quod ex timore est, hoc non ex corde est, et quod ex amore sui est, hoc ex corde malo est; quapropter tales, cum extra discrimen vitae redeunt aut cum resipiscunt a morbo, in vitam priorem quae fuit vita non confidentiae, seu vita non fidei, redeunt. Ex his patet quod fides quae vocatur confidentia non dabilis sit nisi apud illos qui in charitate erga proximum ac in amore in Dominum sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 9243

#9243 Fides quae intelligitur per credere illa quae a Deo, hoc est, vera quae ex Verbo, nec datur apud illos qui in malis ex amore sui aut mundi sunt, nam amor sui et mundi vera fidei vel rejicit, vel exstinguit, vel pervertit, n. 7491, 7492. Inde iterum patet quod iisdem nec confidentia fidei sit, nam qui non credit vera quae a Deo, non credere potest in Deum, quia credere in Deum est ex veris quae a Deo.

Arcana Coelestia 7
Passage 9244

#9244 Omnes qui in caelesti amore sunt confidentiam habent quod salventur a Domino, credunt enim quod Dominus in mundum venerit ad dandum vitam aeternam 1 illis qui credunt et vivunt secundum praecepta quae docuit, et quod hos regeneret et sic aptos reddat caelo; et quod hoc faciat Ipse Solus absque ope hominis ex pura misericordia. Hoc intelligitur per credere in Dominum. @1 i omnibus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9245

#9245 Quod illi solum in fide sint qui vivunt secundum praecepta fidei, docet Dominus apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala; omnis qui mala facit odit lucem, et non venit ad lucem ne coarguantur ejus opera; qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quoniam in Deo facta sunt, iii 19-21; "venire ad lucem" est ad fidem in Dominum, ita ad fidem a Domino. Pariter apud Lucam, Quid Me vocatis, Domine, Domine, et non facitis quae dico? omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, et facit illos, similis est homini aedificanti domum qui posuit fundamentum super petra: qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento, vi 46-fin.; "qui faciunt sermones seu verba Domini" sunt illi qui amant proximum et amant Dominum, nam qui amat, is facit, Joh. xiv 20, 21, 23, 24, xv 9-17. CAPUT XXIII 1. Non feres famam vanitatis; ne ponas manum Nam cum improbo ad esse testis violentiae. 2. Non eris post multos ad mala; et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum. 3. Et pauperem non revereberis in lite ejus. 4. Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti, reducendo reduces eum illi. 5. Cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo, et cessaveris a removendo ei, removendo removebis cum illo. 6. Non declinabis judicium egeni tui in lite ejus. 7. A verbo mendacii elongabis te, ac innocentem et justum ne occidas, quia non justificabo improbum. 8. Et munus non accipies, quia munus occaecat apertos oculis, et pervertit verba justorum. 9. Et peregrinum non opprimes; et vos nostis animam peregrini, quia peregrini fuistis in terra Aegypti. 10. Et sex annis seres terram tuam et colliges proventum ejus. 11. Et septimo intermittes eam et dimittes eam, et comedent egeni populi tui; et residuum illorum (x)comedet fera agri; ita facies vineae tuae, oliveto tuo. 12. Sex diebus facies opera tua, et die septimo cessabis, propterea ut requiescat bos tuus et asinus tuus, et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus. 13. Et omne quod dixi ad vos custodietis; et nomen deorum aliorum non memorabitis, (x) non audietur super ore tuo. 14. Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno. 15. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma, quemadmodum praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in eo exivisti ex Aegypto; et non videbuntur facies Meae vacue. 16. Et festum messis, primitiarum operum tuorum, quae seminaveras in agro; et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro. 17. Tribus 1vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies DOMINI JEHOVAE. @1 Above vicibus i (alia voce) i.e. (p(e)"amim) here and (r(e)galim) in c 14 above are both represented by vicibus$ 18. Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane. 19. Primum primitiarum humi tuae introduces domum JEHOVAE DEI tui; non coques haedum in lacte matris suae. 20. Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi. 21. Custodi a facie ejus et audi vocem ejus, ne exacerbes eum, quia non feret praevaricationem vestram, quia nomen Meum in medio ejus. 22. Quia si audiendo audiveris vocem ejus et feceris omne quod loquar, inimicum agam in inimicos tuos, et hostem agam in hostes tuos. 23. Cum iverit angelus Meus ante te, et perduxerit te ad Emorraeum, et Chittaeum, et Perisaeum, et Cananaeum, Chivaeum, ei Jebusaeum, et excidero illum, 24. Non incurvabis te diis illorum, et non servies illis, et non facies secundum opera illorum, quia destruendo destrues illos, et confringendo confringes statuas illorum. 25. Et servietis JEHOVAE DEO vestro, et benedicet pani tuo e aquis tuis, et removebo morbum e medio tui. 26. Non erit abortiens et sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. 27. Terrorem Meum mittam ante te, et turbabo omnem populum ad quos veneris, et dabo omnes inimicos tuos ad te cervicem. 28. Et mittam crabronem ante te, et expellet Chivaeum Cananaeum, et Chittaeum ab ante te. 29. Non expellam illum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra desolata, et multiplicetur super te fera agri. 30. Parum parum expellam illum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram. 31. Et ponam terminum tuum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum, et a deserto usque ad fluvium; quia dabo in manum vestram habitatores terrae, et 1expelles illos ab ante te. @1 expellam AIT Sch$ 32. Non panges illis et diis illorum foedus. 33. Non habitabunt in terra tua, ne forte faciant peccare te Mihi, cum serviveris diis illorum, quia erit tibi in laqueum.1 @1 Below this v. S wrote the following note, with which cp. p. 642, note 2 and n. 9349: recapitulentur a Cap. xx, xxi, xxii, xxiii, et videatur quae leges in sensu literali valeant, et quae valeant ad libitum, et quae non valeant, quae earum repraesentativae, quae nihilominus sanctae, ita quid sit abrogatum et non abrogatum.$ CONTENTA

Arcana Coelestia 7
Passage 9246

#9246 In hoc capite in sensu interno agitur de evitandis falsis doctrinae et malis vitae; et quod tunc implantentur vera doctrinae et bona vitae, et per illa regeneretur homo Ecclesiae a Domino. SENSUS INTERNUS1 @1 i COMMUNIS$

Arcana Coelestia 7
Passage 9247

#9247 Vers. 1-3. Non feres famam vanitatis; ne ponas manum tuam cum improbo ad esse testis violentiae. Non eris post multos ad mala; et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum. Et pauperem non revereberis in lite ejus. "Non feres famam vanitatis" significat non auscultationem falsitatum: "ne ponas manum cum improbo" significat non oboedientiam malignitatum: "ad esse testis violentiae" significat non affirmationem talium quae contra bonum charitatis: "non eris post multos ad mala" significat non consociationem cum talibus: "et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum" significat non consociationem cum illis qui bona et vera vertunt in falsa et mala, ac vicissim: "et pauperem non revereberis in lite sua" significat quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri.

Arcana Coelestia 7
Passage 9248

#9248 "Non feres famam vanitatis": quod significet non auscultationem falsitatum, constat ex significatione "ferre famam" quod sit audire et facere, ita auscultare; fama enim in lingua originali exprimitur per vocem quae significat auditionem; et ex significatione "vanitatis" quod sit falsitas, et quidem falsitas doctrinae et religionis, ut constare potest ex sequentibus his locis: apud Ezechielem, Non erit amplius ulla visio vanitatis, et divinatio blanda in medio domus Israelis, xii 24; "visio vanitatis" pro revelatione falsa: apud eundem, Viderunt vanitatem et divinationem mendacii; propterea quod loquimini vanitatem, et videtis mendacium; ideo ecce Ego contra vos, ut sit manus (x)Mea contra prophetas videntes vanitatem, et divinantes mendacium, xiii 6-9; "prophetae," de quibus hic dicitur quod videant vanitatem et divinent mendacium, significant docentes et, in sensu abstracto, doctrinam, n. 2534, 7269; et de prophetis praedicatur videre, quapropter etiam antiquis temporibus vocati sunt "videntes," 1 Sam. ix 9, et quoque 2 praedicatur "divinare"; per "videre" seu per "visionem" cum de prophetis, in sensu interno significatur revelatio quae spectat doctrinam, et per "divinare" seu per "divinationem" significatur revelatio quae spectat vitam; et quia "vanitas" significat falsum doctrinae, et "mendacium" falsum vitae, ideo dicitur, "viderunt vanitatem et divinationem mendacii": 1 apud eundem, In videndo tibi vanitas, in divinando tibi mendacium, xxi (x)34: apud Sachariam, Theraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident mendacium, et somnia vanitatis loquuntur, x 2: apud Jeremiam, Prophetae viderunt vanitatem, Threni ii 14. Quod "vanitas" sit falsum doctrinae ac religionis, etiam patet apud Hoscheam, Vanitas facti sunt, in Gilgal boves sacrificant, xii 12 [A.V. 11]: apud Jeremiam, Obliti sunt Mei populus Meus, vanitati suffiverunt, xviii (x)15: similiter alibi, ut Esai. v 18, xxx 28, lix 4; Ps. xii 3 [A.V. 2]; Ps. cxix 37, 38; Ps. cxliv 7, (x)8. @1 i Similiter$

Arcana Coelestia 7
Passage 9249

#9249 (x)Ne ponas manum cum (x)improbo": quod significet non oboedientiam malignitatum, constat ex significatione "ponere manum" quod sit oboedientia, nam per "manum" significatur potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 7188, 7189, 7518, 7673, 8153, 8281, et quod sit quod apud illum, 1ita ipse quatenus potest, n. 9133; inde "ponere manum cum aliquo" est unum facere cum (x)illo, quod cum fit ex malignitate, quae significatur per "improbum," est oboedire, nam malignitas suadet et ducit; et ex significatione "improbi" quod sit malignus et, in sensu abstracto, malignitas. In sensu abstracto dicitur quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, hoc est, qui Verbum spiritualiter percipiunt, cogitant et loquuntur abstracte a persona, n. 4380 fin., 8343, (x)8985, 9007; quod idea personae apud illos vertatur in ideam rei, n. 5225, 5287, 5434. @1 quoque$

Arcana Coelestia 7
Passage 9250

#9250 "Ad esse testis violentiae": quod significet non affirmationem talium quae contra bonum charitatis, constat ex significatione "testis" quod sit 1confirmatio, de qua n. 4197, 8908, et ex significatione "violentiae" quod sit destructio boni (x)charitatis, de qua n. 6353, ita "testis (x)violentiae" est affirmatio contra bonum charitatis. @1 affirmatio$

Arcana Coelestia 7
Passage 9251

#9251 "Non eris post multos ad mala": quod significet [non] consociationem cum talibus, nempe quae supra memorata sunt, quae sunt auscultatio falsitatum, oboedientia malignitatum, et affirmatio talium quae sunt contra bonum charitatis; haec sunt mala quae intelliguntur; per "esse post multos" significatur esse cum multis, ita consociari, nam in lingua originali dicitur esse post, ire post, et ambulare post, et intelligitur esse cum, et sequi, ita 1quoque consociari, ut 2Jer. vii 9, xi 10; 1 Sam. xvii 13; 1 Reg. xiv 8; Deut. iv 3, viii 19, et alibi. @1 etiam$ @2 After Deut. viii 19,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9252

#9252 ["Et] non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum": quod significet non consociationem cum illis qui bona et vera vertunt in 1mala et falsa, ac vicissim, constat ex significatione "respondere super lite" quod sit de justo et aequo, ac de bono et vero, de quibus contenditur, de qua n. 9024, "respondere" enim est dicere sententiam (c)et judicare; ex significatione "declinare post multos" quod sit conformatio et sic consociatio cum multis; et ex significatione "pervertere" quod sit vertere verum in falsum, et bonum in malum, ac vicissim. @1 falsa et mala$

Arcana Coelestia 7
Passage 9253

#9253 "Et pauperem non revereberis in lite sua": quod significet quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri, constat ex significatione "pauperis" quod sint qui in paucis veris sunt, et quoque in falsis ex ignorantia; sed qui eorum in bono sunt volunt instrui in veris, at qui in malo sunt non volunt instrui, nam falsa apud illos qui in bono sunt flecti possunt ad vera, et tandem dissipari, at falsa apud illos qui in malo sunt non flecti ad vera possunt, ita nec dissipari; de his pauperibus dicitur quod illos "non revereberis in lite sua," hoc est, non favebis illorum falsis; per "revereri" enim significatur favere, et per "litem" contentio veri contra falsum (c)ac falsi contra verum. Quod "pauperes" sint qui in paucis veris, et in falsis ex ignorantia, videatur n. 9209; et quod falsa apud illos qui in bono sunt mitia sint et flexibilia, at qui in malo, quod immitia et inflexibilia, n.4736, 6359, 8051, 8149, (x)8298, 8311, 8318 fin.

Arcana Coelestia 7
Passage 9254

#9254 Vers. 4-9. Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti, reducendo reduces eum illi. Cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo, et cessaveris a removendo ei, removendo removebis cum illo. Non declinabis judicium egeni tui in lite ejus. A verbo mendacii elongabis te, ac innocentem et justum ne occidas, quia non justificabo improbum. Et munus non accipies, quia munus occaecat apertos oculis, et pervertit verba justorum. Et peregrinum non opprimes; et vos nostis animam peregrini, quia peregrini fuistis in terra Aegypti. "Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti" significat bonum non genuinum et verum non genuinum apud illos qui extra Ecclesiam sunt: "reducendo reduces eum illi" significat instructionem et emendationem "cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo" significat falsum non concordans cum bono Ecclesiae, ex quo perituri: "et cessaveris a removendo ei" significat non receptionem veri: "removendo removebis cum illo" significat usque hortationem et nisum emendationis: "non declinabis judicium egeni tui in lite ejus" significat non destructionem pauci veri apud illos qui in ignorantia: "a verbo mendacii elongabis te" significat aversationem (x)pro falso ex malo: "ac innocentem et justum ne occidas" significat aversationem pro destruendo bono interiore et exteriore: "quia non justificabo improbum" significat quod malignitas talis sit contra Divinam justitiam: 1 "et munus non accipies" significat aversationem pro lucro quocumque; "quia (x)munus occaecat apertos oculis" significat quod lucra faciant ut non appareant vera: "et pervertit verba justorum" significat ut appareant sicut vera boni: "et peregrinum non opprimes" significat quod qui desiderant instrui in veris Ecclesiae non infestandi malis vitae: "et vos nostis animam peregrini" significat desiderium illorum et vitam: "quia peregrini fuistis in terra Aegypti" significat 2quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus. @1 Deut. xvi 19, 20 written beside this v., cp n. 9266$ @2 statum similem omnibus qui initiantur in Ecclesiam in principio but in n 9270 in A these same words are altered to those which appear in I in both places. cp also n. 9197$

Arcana Coelestia 7
Passage 9255

#9255 "Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti": quod significet bonum non genuinum et verum non genuinum apud illos qui extra Ecclesiam sunt, constat ex significatione "inimici" quod sint qui extra Ecclesiam, de quibus infra, ex significatione "bovis" quod sit bonum externi hominis, et ex significatione "asini" quod (x)sit verum externi hominis, de quibus n. 2781, 9135, sed bonum et verum non genuinum, 1quale apud illos qui extra Ecclesiam, qui per "inimicum" significantur. Quod illi qui extra Ecclesiam, intelligantur per "inimicum," est quia (x)dissident quoad bonum et verum fidei, non enim habent Verbum, ac ideo non sciunt aliquid de Domino nec de fide et charitate Christiana quae a Domino solo; inde est quod verum fidei eorum non genuinum sit, nec bonum charitatis; quapropter etiam in altera vita non 2simul sed separati ab illis qui ab Ecclesia 3, vivunt; omnes enim in altera vita consociantur secundum bonum et inde verum, nam haec faciunt 4vitam spiritualem et conjunctionem. At usque qui in caelo sunt illos qui extra Ecclesiam pro inimicis 2 non habent, sed illos instruunt et ad bonum Christianum ducunt; quod etiam recipiunt illi qui in subordinatione, oboedientia, et in aliqua specie charitatis mutuae inter se ex suo religioso in mundo vixerunt; in sensu autem litterae Verbi vocantur "inimici" ex dissidentia spirituali, quae est, ut dictum, quoad verum fidei et bonum charitatis; videantur quae ab experientia de gentium extra Ecclesiam statu et sorte in altera vita, n. 2589-2604, 2861, 2863, 4190, 4197, ostensa sunt. Quod 5 iidem pro amicis habendi sint, ac instruendi et emendandi 6, in sensu interno intelligitur per quod reducendo reduces illum, de quibus sequitur. 3 Addendum modo est quod per bestias varii generis in Verbo significentur affectiones et inclinationes quales homo communes habet cum 7bestiis, et in sensu spirituali affectiones boni et veri interni et externi, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 9090, et quod bestiae ideo in sacrificiis adhibitae fuerint secundum significationem, n. 1823, 2180, 2805, 2807, (x)2830, 3519; inde est quod per legem hanc moralem de reducendis bobus et asinis inimici errantibus in sensu spirituali significentur talia quae Ecclesiae sunt, ita quae amoris mutui seu charitatis 8sunt erga illos qui ab Ecclesiae veris 9dissident. @1 quia$ @2 una$ @3 i sunt$ @4 conjunctionem spiritualem$ @5 i etiam$ @6 i sint$ @7 illis$ @8 etiam$ @9 dissentiant$

Arcana Coelestia 7
Passage 9256

#9256 "Reducendo reduces eum (x)illi": quod significet instructionem et emendationem, constat ex significatione "reducere" cum de illis qui extra Ecclesiam in bono et vero non genuino sunt, quod sit instruere et emendare, nam sic reducuntur. Quod benefaciendum sit illis qui extra Ecclesiam sunt, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus; nam si amaveritis amantes vos, quid praemium habetis? et si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis? [v]43-47; etiam hic per "inimicos" et per "odio habentes" in sensu spirituali intelliguntur qui dissident quoad 1bona et vera fidei, in genere illi qui extra Ecclesiam sunt, quoniam gens Judaica illos considerabat ut hostes, quos internecioni dare et impune occidere liceret; quod illi in sensu spirituali per "inimicos" intelligantur, patet, quia dicitur, "si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis?" fratres enim vocati sunt omnes qui a Jacobo nati sunt, ita qui intra Ecclesiam erant. Quod illos qui extra Ecclesiam sunt et gentes vocantur, porro 2 concernit, in falsis quidem doctrinae sunt sed ex ignorantia quia non habent Verbum, at usque cum instructi, in perceptione clariore sunt et inde in 2perceptione interiore de caelesti vita apud hominem quam Christiani; causa est quia non confirmaverunt se contra vera fidei sicut (x)perplures Christiani; quapropter internus (c)illorum homo non est clausus, sed est, sicut 3apud infantes, apertilis et receptibilis veri; nam qui confirmaverunt se contra vera et bona fidei, ut faciunt omnes illi qui male vivunt, illi apud se claudunt internum hominem supra et aperiunt infra, unde internus eorum homo spectat modo illa quae infra sunt, hoc est, in externum seu naturalem hominem, et per illum in ea quae in mundo sunt, et in ea quae circum corpus suum et quae super tellure; et cum ita, spectant deorsum, quod est versus infernum; apud tales internus homo versus caelum aperiri non potest nisi discutiantur 3 negativa veri seu affirmativa falsi quae clauserunt, quae discutienda sunt in mundo; quod non 4fieri potest nisi per inversionem vitae totalem, ita per plures annos; nam falsa per series se disponunt, et nexum 5inter se continuum faciunt, et formant ipsam mentem naturalem et ejus intuitionem quoad illa quae Ecclesiae et caeli sunt; inde est quod omnia quae fidei et charitatis sunt, hoc est, quae doctrinae Ecclesiae 6seu quae Verbi, in communi omnia caelestia et Divina, illis caligo sint, et vicissim mundana et terrestria illis lux; (m)inde patet quod 7destruere falsa apud tales sit destruere ipsam vitam, et si illis novum vitae erit, quod falsa successive exstirpanda sint et loco eorum implantanda vera et bona quae similiter continuum nexum inter se formabunt, ac in series disponentur; hoc intelligitur per inversionem vitae totalem quae non nisi quam per plures annos dari potest 8; quare qui (x)credit quod homo momento fieri possit novus, valde fallitur.(n) At qui se non confirmaverunt contra bona et vera fidei, sicut illi 4 qui extra Ecclesiam sunt, et tamen in quadam specie fidei et charitatis secundum suum religiosum vixerunt, illi non potuerunt per negativa veri ac per confirmativa falsi contra verum fidei ex Verbo apud se internum hominem claudere, quapropter etiam, si non in mundo, usque in altera vita, aperitur eorum internum supra, quod est in caelum et ad Dominum, et tunc simul omnia terrestria et mundana quae secum a vita in mundo traxerunt elevantur, ut simul spectent sursum; per quae in statu sunt recipere vera fidei et bona charitatis a Domino, ac imbui intelligentia et sapientia, et sic donari felicitate aeterna; talis sors est omnium qui secundum religiosum suum in bono vixerunt; quapropter Ecclesia Domini est per universum orbem sparsa; sed ipsa Ecclesia Domini in terris se habet sicut Maximus Homo in caelis, cujus cor et pulmo est ubi Verbum, (c)ac reliqua membra et viscera, quae a corde et pulmone vivunt, sunt ubi non 9 Verbum. 5 Ex his quoque constare potest unde est cur nova Ecclesia semper apud gentes quae extra Ecclesiam sunt instauretur, n. 2986, 4747, quod fit quando vetus Ecclesia clausit sibi caelum, ut supra dictum est; inde est quod Ecclesia a populo Judaico translata sit ad gentes, et quoque quod hodierna Ecclesia etiam ad gentes nunc transferatur. Quod Ecclesia ad gentes quae agnoscunt Dominum transferatur, 10constat a pluribus locis in Verbo, ut ab his sequentibus: apud Esaiam, Populus ambulantes in tenebris 11viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos; multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium, ix 1, 2 [A. V. 2, 3]: apud eundem, Fiet in die illo, (x)radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria, xi 20: 6 apud eundem, Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, quia custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum 12e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii 6, 7: apud eundem, En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverant Te, ad Te current, propter Jehovam Deum Tuum, et ob Sanctum Israelis, lv 4, 5: apud eundem, Ambulabunt gentes ad lucem Tuam, et reges ad splendorem ortus Tui; attolle circumcirca oculos Tuos, omnes congregantur, veniunt ad Te; filii tui e longinquo veniunt, et filiae Tuae ad latus a nutricibus apportantur; tunc videbis et afflues, et stupebit et dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium venient ad Te, lx 3-5: (m)in prophetia Simeonis de Domino nato, apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Dei, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium, ii 30-32.(n) In omnibus illis locis agitur de Domino quod gentes ad Ipsum 7 venturae sint; et ad Ipsum veniunt cum Ipsum agnoscunt pro suo Deo; et quod mirum, gentes adorant unicum Deum sub (t)forma humana; quapropter cum audiunt de Domino, recipiunt Ipsum et agnoscunt; nova Ecclesia nec apud alios instaurari potest. Quod apud tales Ecclesia instauretur, patet porro a Domini verbis, apud Matthaeum, Annon legistis in scripturis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? ideo dico vobis, Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus, xxi 42, 43; "lapis" est Dominus, n. 6426, "aedificantes" sunt qui ab Ecclesia; quod hi ultimi erunt, et gentes primi, apud Lucam, Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei, et ecce sunt 13extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt 13ultimi, xiii 29, 30.

Arcana Coelestia 7
Passage 9257

#9257 "Cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo": quod significet falsum non concordans cum bono Ecclesiae, ex quo perituri, constat ex significatione "asini" quod sit verum scientificum, ita in opposito sensu falsum scientificum, de qua n. 2781, 5492, 5741, 8078; ex significatione "osoris" cum de falso, quod sit quod contra bonum Ecclesiae, ita quod non concordat cum illo, nam "odium" in spirituali sensu est aversatio et discidium quod inter vera et falsa, tum inter bona et mala, n. 3605, 4681, 4684; et ex significatione "cubare sub onere" quod sit perire; inde patet quod per "asinum osoris tui cubantem sub 14onere suo" significetur falsum non concordans cum bono Ecclesiae, ex quo perituri. @1 vera et bona$ @2 affirmatione$ @3 infantum$ @4 fit nisi per plures annos, et per etiam inversionem vitae totalem$ @5 cum omnibus et singulis$ @6 et$ @7 destruere falsa, sit destruere ipsam mentem eorum, ita ipsam vitam, et quod si haec destruenda sint, loco eorum implantanda sint vera et bona, quae similiter se in series disponent et formabunt nexum$ @8 i, et usque vulnera seu cicatrices manent$ @9 i est$ @10 After Verbo$ @11 viderant I$ @12 in$ @13 Gk (eschatoi)$ @14 pondere$

Arcana Coelestia 7
Passage 9258

#9258. "Et cessaveris a removendo ei": quod significet non receptionem veri, constat ex significatione "cessare a removendo" quod sit non instruere et emendare, hic non posse instrui, ita non recipere verum, quia de falso dicitur quod non concordat cum bono Ecclesiae, id falsum tale est; quod "removere" in sensu spirituali id sit, patet ex eo quia voces se applicant ad rem, 1sic "removere" 2in sensu litterae "ad onus sub quo asinus cubat," et 3in sensu interno ad falsum quod non concordat cum bono Ecclesiae, quapropter in hoc sensu significatur non remotio a falso per emendationem, ita quoque non receptio veri per quod emendatio seu remotio. Sunt falsa quae concordant cum bono Ecclesiae, et sunt falsa quae non concordant cum illo; falsa quae concordant sunt in quibus bonum latet, et quae sic per bonum flecti possunt ad vera, at falsa quae non concordant cum bono Ecclesiae sunt in quibus malum latet, et quae sic non flecti possunt ad vera. 2 Cum bono quod intus latet in veris genuinis aut in veris non genuinis, quae 4nunc supra falsa dicta sunt, et cum malo quod intus in 5falsis et quoque in veris, se habet sicut cum prolifico in semine fructus; cum fructus nascitur, tunc omnes fibrae ejus spectant versus prolificum seminis, et per sucum transmeantem alunt id et formant id, at cum formatum est, tunc recedunt fibrae et vehunt sucum a semine; inde caro fructus fatiscit et putrescit, et dein inservit prolifico pro humo; similiter se habet cum ipso semine cum prolificum ejus incohat e novo producere se in terra; prolificum in plantis correspondet bono in homine, ipsum semen correspondet internis 6, et caro fructus circum semen correspondet externis; cum internum hominis e novo 7formatur seu regeneratur, tunc scientifica et vera quae 8 externi hominis, sunt sicut fibrae fructus, per quas sucus transfertur ad internum, quae quoque postea cum homo regeneratus est, separantur et inserviunt pro humo; similiter fit cum interno hominis, cui (t)semen correspondet; tunc bonum quod ita formatum est producit novum hominem sicut (x)prolificum in semine novam arborem vel novam plantam; fiunt sic omnia nova, et 9 postea multiplicantur et fructificantur in aeternum; inde homo novus fit sicut hortus ac paradisus, cum 3 quibus 10etiam comparatur in Verbo. Hoc intelligitur per Domini Verba apud (x)Matthaeum, Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minus est omnibus seminibus; quando autem excrevit, majus est oleribus, et fit arbor, ita ut veniant volatilia caeli et nidulentur in ramis ejus, xiii ,] 32. 11 Ex his 12 constare potest quomodo se habet cum 13veris genuinis et non genuinis, in quibus intus est bonum, quod nempe, cum bonum formatum est, tunc producat talia vera quae concordant cum bono; quae tametsi non genuina vera sunt, usque tamen acceptantur sicut genuina quia sapiunt ex bono, nam inde essentiam et vitam suam trahunt; bonum enim prolificat et producit se per vera, et in productione in continuo conatu est novum bonum, in quo simile prolificum sit, parere; similiter ac facit prolificum seminis in planta aut arbore, dum e terra profert se 14 propter novos fructus et 15 nova semina; sed varietates 16perpetuae sunt quae se habent secundum bona formata per vitam charitatis secundum praecepta fidei. Ex opposito videri potest quomodo se habet cum falsis in quibus 4 malum, quod nempe sint sicut arbores quae malos fructus ferunt, quae exstirpandae et in ignem conjiciendae, secundum Domini verba apud Matthaeum, Omnis arbor bona fructus bonos facit, putris autem arbor fructus malos facit; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor putris fructus bonos facere; omnis arbor quae non facit fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur; quare ex fructibus eorum cognoscetis eos, vii 17-20, 17 xii 33: et apud Johannem, Jesus dixit, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso ni manserit in vite, ita neque vos nisi in Me (x)manseritis; Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejicietur foras sicut palmes et arefiet, et colligunt illum et in ignem conjiciunt, comburiturque, xv 4-6; inde patet quod omne bonum quod aliquem fructum feret sit ex Domino, et nisi ab Ipso, non sit bonum. @1 ita$ @2 After cubat$ @3 After Ecclesiae$ @4 hic falsa vocantur$ @5 veris aut falsis$ @6 i ejus$ @7 nascitur, hoc est,$ @8 i sunt$ @9 i sic$ @10 quoque$ @11 i (m)et apud Johannem: Nisi granum tritici cadens in terram moriatur id solum manet, si vero moriatur, multum fructum fert, xii 24.(n)$ @12 i nunc$ @13 falsis$ @14 i in novam arborem$ @15 i propter$ @16 sunt sicut varietates plantarium aut arborum, et earum fructuum varietates apud homines$ @17 i tum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9259

#9259 "Removendo removebis cum illo": quod significet usque 1hortationem et nisum emendationis, constat ex significatione "removere" cum de falso quod non concordat cum bono Ecclesiae, quod sit emendatio, ut supra n. 9258, hic nisus emendationis et exhortatio, quia tale falsum aegre emendatur. Falsa quae non concordant cum bono Ecclesiae sunt omnia illa quae contra Dominum sunt et quae contra bonum amoris in Ipsum, et contra bonum 2charitatis erga proximum. Quod talia, quae nunc explicata sunt, in binis his legibus seu judiciis intus recondita lateant, patet etiam ex eo (x) quod illa quae in littera continent raro eveniant, nempe quod occurratur bovi seu asino (x)inimici erranti, et quod videatur asinus osoris cubans sub onere, (c)et inde non tanti ut inter leges et judicia promulgata fuissent e monte Sinai; sed illa quae intus in se continent faciunt ut inter praecipua judicia sint; continent enim quod gentes etiam amandae essent, ac (x)instruendae in veris fidei, (c)et (x)emendandae 3quoad vitam; sed haec interna harum legum coram populo Israelitico et Judaico non potuerunt exponi quia in externis erant absque internis, et quia e patribus suis traxerunt quod odio haberent, et inde pro inimicis (cet hostibus omnes qui non ex fratibus suis essent, hoc est, qui non nati ex Jacobo; de 4Judaeis quales fuerint, videatur n. 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4825, 4903, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. @1 exhortationem AIT$ @2 d charitatis i amoris$ @3 in bonis vitae$ @4 illis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9260

#9260 "Non declinabis judicium egeni tui in lite sua": quod significet non destructionem pauci veri apud illos qui in ignorantia, constat ex (x)significatione "declinare" 1 quod sit pervertere et sic destruere, ex significatione "judicii" quod sit rectum et verum, de qua n. 2235, 2335, 5068, 6397, 7206, 8685, 8695, 8972, ex significatione "egeni" quod sit qui in pauco vero ex ignorantia et usque desiderat instrui, de qua n. 9209, et ex significatione "litis" quod sit contentio, de qua n. (x)5963, 9024; hic "in lite" est in sua causa de pauco vero pro quo contendit. @1 i cum de vero,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9261

#9261 "A verbo mendacii elongabis te": quod significet aversationem pro falso ex malo, constat ex significatione "mendacii" quod sit falsum (d)ex malo, de qua n. 8908, 9248; quod sit falsum ex malo, est quia id falsum elongandum est, (m)trahit enim suam essentiam ex malo, (c)et malum (c)ac bonum sunt opposita, malum enim est ex inferno, et bonum est e caelo, et ibi a Domino; falsum autem non ex malo, quod est falsum ignorantiae, non est tale, videatur n. 1679, 2863, 4551, 4552, 4729, (x)4736, 6359, 7272, 7574, 8149, 8311, 8318 fin., 9258;(n) et ex significatione "elongare se quod sit aversari. Quod elongatio sit aversatio, ducit causam ex elongationibus quae apparent in mundo spirituali, quod sint secundum dissimilitudines, dissidentias, et aversationes quoad illa quae vitae spiritualis sunt; qui enim ibi in uno loco apparent, illi in simili statu affectionum et inde cogitationum sunt, qui ut primum dissident, ab invicem separantur et elongantur, et hoc fit secundum gradum dissidentiae; hoc inde existit, quia spatia, sicut etiam tempora, in mundo spirituali sunt status, ac inde distantiae sunt diversitates statuum; sed usque coram visu externo ibi (t)status apparent ut spatia, et eorum diversitates ut distantiae; quod spatia et distantiae, ut et tempora sint status, videatur n. 1273-1277, 1376-(x)1381, 2625, (x)3356, 3387, 3404, 3638-3641, 4321, 4882, (x)7381, 9104; at quod usque apparentiae spatiorum et distantiarum sint, sed oriundae ex mutationibus status in interioribus, n. (x)5605; inde nunc patet quod "elongatio" in sensu interno sit aversatio.

Arcana Coelestia 7
Passage 9262

#9262 "Ac innocentem et justum ne occidas": quod significet aversationem pro destruendo bono interiore et exteriore, constat ex significatione "innocentis" quod sit qui in bono interiore, ita in sensu abstracto bonum interius, de qua sequitur; ex significatione "justi" quod sit qui in bono exteriore, et in sensu abstracto bonum exterius, nam "justum" praedicatur de bono amoris erga proximum, at "innocens" de bono amoris in Dominum; bonum amoris erga proximum est bonum exterius, et bonum amoris in Dominum est bonum interius; et ex significatione "occidere" quod sit destruere. Quod "justum" sit bonum amoris erga proximum, 1videbitur etiam infra; at quod "innocens" sit bonum amoris in Dominum, est quia illi in innocentia sunt qui amant Dominum; innocentia enim est agnoscere corde quod a se non nisi quam malum velit et non nisi quam falsum percipiat, et quod omne bonum quod amoris, et omne verum quod fidei, sit a Solo Domino; haec agnoscere corde non alii possunt quam qui Domino conjuncti sunt per amorem; tales sunt qui in intimo caelo sunt, quod inde caelum innocentiae vocatur; quapropter bonum quod illis, est interius bonum; est enim Divinum Bonum Amoris procedens a Domino quod qui 2in caelo innocentiae sunt recipiunt; inde quoque illi nudi apparent et quoque sicut infantes; ex quo est quod innocentia repraesentetur per nuditatem et quoque per infantiam; quod per nuditatem, videatur n. 165, 213, 214, 8375, (d)et quod per infantiam, n. 430, 1616, 2280, 2305, 2306, 3183, (x)3494, 4563, 4797, 5608 fin. 2 Ex illis quae de innocentia nunc dicta sunt, constare potest quod Divinum Domini non recipi 3possit quam in innocentia; unde 4est quod bonum non sit bonum nisi in eo sit innocentia, n. 2526, 2780, 3994, 6765, 7840, 7887, hoc est, agnitio quod ex proprio non nisi quam malum et falsum (d)procedat, et quod a Domino omne bonum et verum sit; credere illud, et credere hoc, et quoque velle hoc, est innocentia; est itaque bonum innocentiae ipsum bonum Divinum a Domino apud hominem; inde est quod "innocens" significet illum qui in bono interiore est, ac in sensu abstracto bonum interius. 3 Quia per "innocentem" seu "innocentiam" Divinum Bonum quod a Domino significatur, ideo crimen maxime nefandum fuit sanguinem innocentem effundere, et cum 5 factum, quod universa terra damnata esset usque dum id expiatum fuit, ut constare potest a processu 6inquisitorio et expurgatorio si aliquis confossus deprehensus fuerit in terra, de qua re ita apud Moschen, Cum invenitur confossus in terra jacens in agro, nec scitur quis percusserit eum, tunc exibunt seniores 7tui, et judices tui, et metientur versus urbes, quae circum confossum; fiet autem, urbem proximam confosso, sument seniores urbis hujus vitulam bovis per quam labor non factus, quae non traxit in jugo, et deducent seniores urbis hujus vitulam ad vallem sterilem quae non colitur nec seritur, et decollabunt ibi vitulam in valle; dein accedent sacerdotes filii Levi, et omnes seniores urbis hujus adstantes confosso, lavabunt manus suas super vitula decollata in valle; et respondebunt et dicent, Manus nostrae non 8fuderunt sanguinem hunc, et oculi nostri non viderunt; expia populo Tuo Israeli quem redemisti, Jehovah, nec 9des sanguinem innocentem in medio populi Tui Israelis, sic expiabitur illis sanguis; tu vero removebis sanguinem innocentem e medio tui, si feceris rectum in oculis Jehovae, Deut. xxi 1-10; quisque videre potest quod hic processus inquisitorius et expurgatorius sanguinis innocentis effusi in terra arcana caeli involvat, quae nullatenus sciri possunt nisi sciatur quid significatur per "confossum in agro," per "vitulam bovis per quam (t)labor non factus, et quae non traxit in jugo," quid per "vallem sterilem quae non colitur nec seritur," per "decollationem vitulae in illa valle," per "lavationem manus super vitula," et per reliqua; quod haec mandata fuerint absque 10quod significaverint arcana, nullatenus conveniret Verbo, quod a Divino dictatum est et quoad quamlibet vocem et iotam inspiratum; nam 11tale absque altiore significatione fuisset 12 rituale nullius sanctitatis, immo vix alicujus rei; sed usque patet quaenam arcana inibi latent 4 ex sensu interno, ita si sciatur quod per "confossum in terra jacentem in agro" significetur verum et bonum 13 exstinctum in Ecclesia ubi 14bonum, quod per "urbem proximam confosso" significetur verum doctrinae Ecclesiae cujus bonum exstinctum est, quod per "vitulam bovis per quam labor non factus est, et quae non traxit in jugo" 15 bonum externi seu naturalis hominis, qui nondum sibi attraxit falsa fidei et mala amoris per servitium cupiditatum, quod per "vallem sterilem quae non colitur nec seritur" significetur mens naturalis non exculta veris et bonis fidei, ex ignorantia, quod per "decollationem in illa valle" significetur expiatio propter non culpam quia 16ex ignorantia, quod per "lavationem manus" significetur purificatio (c)e nefando illo crimine; ex his cognitis 17patet quod per "effundere sanguinem innocentem" significetur exstinguere Divinum Verum et Bonum quod a Domino, ita Ipsum Dominum apud hominem Ecclesiae; sciendum est (m) 18quod per totum hunc processum 19repraesentatum 5 fuerit in caelo crimen tale factum absque culpa, quia ex ignorantia in qua innocentia, et inde ut non malum; singula usque ad minutissima in illo processu aliquid essentiale illius rei 20repraesentabant;(n) quae autem repraesentabant, constat ex sensu interno; quod "confossus" sit verum et bonum exstinctum, videatur n. 4503, quod "terra" sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, (x)2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732, quod "ager" sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766, 4982, 7502, 7571, (x)9139, quod "urbs" sit doctrina veri 21, ita verum doctrinae Ecclesiae, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, quod "bos" sit bonum externi seu naturalis hominis, n. 2180, 2566, 2781, (x)9134, inde "vitula" bonum infans, n. 1824, 1825; quod 6 "labor non factus et [non] traxit in jugo" sit quod adhuc non serviverit falsis et malis, ex ignorantia, patet, nam "laborare et trahere in jugo" est servire; quod "vallis" sit mens inferior, quae mens naturalis vocatur, n. (x)3417, 4715, quod "sterilis" sit quae absque veris et bonis, n. 3908, 22ita "vallis quae non colitur et seritur" est mens naturalis nondum exculta veris et bonis, ita quae adhuc est in ignorantia, quod "semen quo seritur" sit verum fidei, n. 1025, 1447, (x)1610, 1940, 2848, 3038, 3373, 3671, 6158; quod "decollatio" sit expiatio, est quia per mactationes bestiarum variarum, sicut per sacrificia, significabantur expiationes; quod "lavatio manus" sit purificatio a falsis et malis, n. 3147, hic itaque purificatio a nefando illo crimine, nam "effundere sanguinem" 23in genere (x)significat violentiam inferre 24bono et vero, n. 9127, 25sic "effundere sanguinem innocentem" significat exstinguere Divinum a Domino apud hominem, ita Ipsum Dominum apud illum; nam verum et bonum apud hominem est Ipse Dominus, quia sunt ab Illo. 7 Simile significatur per "effundere sanguinem innocentem" in Deut. xix 10, xxvii 25; Esai. lix 3, 7; Jer. ii 34, vii 6, xix 4, xxii 3, 17; Joel. iv 19 [A.V. iii 19]; Ps. xciv 21. "Innocens" in sensu proximo significat qui absque culpa, et absque malo, 26 quod etiam (x)testabantur olim per "lavationem manuum," Ps. xxvi 6; Ps. lxxiii 13; Matth. xxvii 24; Joh. xviii 38, xix 4; hoc inde est quia bonum quod a Domino apud hominem est absque culpa ac absque malo; id bonum est bonum innocentiae in sensu interno, ut ostensum est; sed bonum quod absque culpa et malo est in externo homine, hoc est, bonum exterius, vocatur "justum," ut quoque apud Davidem, Non associabitur Tibi thronus perditionum, qui conglomerant se contra animam justi, et sanguinem innocentem condemnant, Ps. xciv ,] 21. @1 videatur n. 612, 2235, 5069; et$ @2 innocentes$ @3 d possit i queat$ @4 sequitur$ @5 i id$ @6 inquisitionis et expurgationis$ @7 urbis IT$ @8 confuderunt T$ @9 das$ @10 significatione arcanorum$ @11 si$ @12 i hoc modo$ @13 i ***$ @14 bona$ @15 i significetur$ @16 in$ @17 patebit$ @18 ita$ @19 repraesentabatur$ @20 sistebat$ @21 i Ecclesiae$ @22 quod ager qui colitur sit bonum Ecclesiae, videatur mox supra, ita ager qui non colitur nec seritur, est ubi non bonum Ecclesiae, et$ @23 est violentiam$ @24 vero et bono$ @25 d sic i and d sed i et$ @26 i aliquid facit,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9263 1

#9263. In Verbo pluries memoratur justus, justitia, et justificare, sed quid in specie per illa significatur, nondum est notum; quod non notum sit, est quia huc usque ignoratum est quod singulae voces in Verbo significent talia quae 2internae Ecclesiae et quae caeli sunt, ita quae interni hominis sunt, nam in interno homine est internum Ecclesiae et caelum; (m)tum quod illa interiora in Verbo differant ab exterioribus ejus, quae sunt litterae, sicut spiritualia a naturalibus seu caelestia a terrenis, quorum differentia tanta est ut coram naturali homine vix appareat similitudo, tametsi est concordantia plena;(n) hoc quia ignoratum est, non sciri 3potuit quid "justus," "justitia," et "justificari" in sensu spirituali et caelesti in Verbo significent; creditur ab antistitibus quod justus et justificatus sit qui scit vera fidei ex doctrina Ecclesiae ac ex Verbo, et inde in fiducia seu confidentia est quod salvetur per Domini justitiam, et quod justitia Domino fuerit ex eo quod impleverit omnia legis; et quod Ipsi meritum quia passus crucem, et per id expiaverit et redemerit hominem; per (t)hanc solam fidem creditur 4homo justificari; et quod illi sint qui in Verbo vocantur justi. Ast non illi sunt qui vocantur "justi" in Verbo sed qui in bono 2 charitatis erga proximum sunt ex Domino, nam Dominus solus justus est, quia solus Justitia; idcirco homo quantum boni a Domino recipit, hoc est, quantum et quale Domini apud se habet, tantum justus ac justificatus est; quod Dominus Justitia factus sit, est per quod Ipse Humanum Suum ex propria potentia Divinum (x)fecerit, hoc Divinum apud hominem qui recipit illud, est Justitia Domini apud illum, et est ipsum bonum charitatis erga proximum; nam Dominus est in bono amoris et per (c)id in vero fidei, quia Dominus est ipse Divinus Amor. (m)Bonum charitatis erga proximum est bonum exterius, quod 3 significatur per "justum," 5at bonum amoris in Dominum est bonum interius, quod significatur per "innocens," de quo in praecedenti articulo.(n) Quod 6bonum amoris erga proximum a Domino sit "justum" in proprio sensu, constare potest (c)ex locis in Verbo, ubi "justus," "justitia," et "justificari" nominantur, ut apud Matthaeum, Tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Quando Te vidimus esurientem et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te peregrinum et collegimus Te, aut nudum et circum induimus Te? quando vidimus Te aegrotum, aut in custodia, et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis: et ibunt justi in vitam aeternam, xxv (x)37-40, 46; 4 hic "justi" vocantur qui bona charitatis erga proximum 7praestiterunt, quae ibi recensentur; et quod bona 8 charitatis (x)sint 9Dominus apud illos, dicitur manifeste, "In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis," videatur n. 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071;(n) hi vocantur etiam "oves," 10nam per "oves" significantur qui in bono charitatis sunt a Domino, n. 4169, at per "hircos" qui a sinistris, et damnantur, significantur qui in fide separata a charitate, n. 4169 fin., 4769. 11Iidem per "justos" significantur alibi apud Matthaeum, Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, xiii 49: 12et apud Lucam, Retribuetur tibi in resurrectione justorum, xiv 14. 5 Inde patet quid significatur per quod justi fulgebunt ut sol in caelo, Matth. xiii 43, quod nempe qui in bono 13amoris a Domino sunt, Dominus enim est Sol in altera vita, et quod a Domino ut Sole ibi est bonum amoris, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 5097, 7078, 7083, 7171, 7173, 7270, 8487, 8812; inde (t)Dominus vocatur Sol justitiae, Mal. 14iii 20: 15 apud Danielem, Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum saeculorum, xii 3; "intelligentes" sunt qui in vero et bono fidei, "justificantes" qui per verum et bonum fidei (x)ducunt ad bonum charitatis; "splendere sicut stellae" est in intelligentia veri et in sapientia boni esse, et inde in felicitate aeterna, nam "stellae" sunt cognitiones veri et boni, ex quibus intelligentia et sapientia, n. 2495, 2849, 4697. 6 16"Justus" 17 describitur ita apud Davidem, Jehovah sustentat justos: justus (x)miseretur et dat: justus omni die miseretur et mutuo dat: justi possidebunt terram et habitabunt in aeternum super illa: os justi meditatur sapientiam, et lingua ejus loquitur judicium: lex Dei 18illius in corde ejus, Ps. xxxvii 16-34; haec sunt bona charitatis, quae sunt "justi"; quod bona illa charitatis sint a Domino, adeo ut sint Domini apud hominem, novit Ecclesia. Describitur etiam "justus" apud Ezechielem xviii 5-9, 21, tum xxxiii 15 seq. Ex his 19 constare potest quid per "justum" et per "justitiam" 7 significatur in sequentibus his locis: 20 apud Matthaeum, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, hi enim saturabuntur, v 6: apud eundem, Qui prophetam suscipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet, x 41: apud eundem, Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, sed non viderunt, xiii 17:21 apud eundem, Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae quia aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum; veniet super vos omnis sanguis justus effusus super terram a sanguine Abelis justi, xxiii 29, 35; "prophetae" pro illis qui docent vera et bona fidei, et in sensu abstracto 22doctrina fidei, n. 2534, 7269, et "justus" pro illis qui 23vivunt vitam charitatis, et in sensu abstracto bonum charitatis; quod "Abel," qui vocatur justus, repraesentaverit bonum charitatis, videatur n. 342, 374:24 apud Esaiam, 8 Justus periit, nec vir ponens super cor; et viri sanctitatis colliguntur, et non intelligens; nam propter malum colligitur justus, lvii 1: apud eundem, (x)Populus tuus omnes justi; in aeternum possidebunt terram, lx 21: 25apud (x)eundem, Stillate, caeli, desuper, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, ut 26fructificent salutem, et justitia germinet una. Ego Jehovah loquens justitiam, indicans rectitudines, (x) xlv 8, 19; "justitia" pro quod ex bono amoris, "rectitudines" pro quod ex veris fidei: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope (x)salus Mea, et justitia Mea ut reveletur, lvi 1; per "judicium" significatur verum quod fidei, et per "justitiam" bonum quod charitatis, quapropter dicitur "facere justitiam"; quod "justitia" sit bonum charitatis a Domino, intelligitur per quod "prope sit justitia Mea ut reveletur." 9 Pluries etiam alibi dicitur "judicium et justitia," et per "judicium" significatur verum, ac per "justitiam" bonum, ut apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris. Vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio Pater tuus, (x)nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, xxii 3, 13, (x)15; "judicium" pro illis quae sunt veri, et "justitia" pro illis quae sunt boni: apud Ezechielem, Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam, omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei; judicium et justitiam fecit, vivendo vivet, in revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet, xxxiii 14, 16, 19; (x)pariter alibi, ut Esai. lvi 1, ix 6 [A.V. 7], xvi 5, (m)xxvi 7, 9,(n) xxxiii 5, 15, 27lviii 2; 28Jer. ix 23 [A.V. 24], xxiii 5, (x)xxxiii 15; Hos. ii 19, 20; Amos v 24, vi 12; Ps. xxxvi 6, 7 [A.V. 5, 6]; Ps. cxix 164, 172; 29dicitur judicium et justitia, quia in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste in singulis 30ibi, quod est conjugium boni et veri, de quo n. 683, 793, 801, (x)2173, 2516, 2712, (x)4138 fin., 5138, 5502, 6343, 7945, 8339; (m)quia justitia est boni, et judicium 31 veri, etiam alibi dicitur justitia et veritas, ut 32Sach. viii 8; Ps. xv 2; Ps. xxxvi 6, 7 [A.V. 5, 6]; Ps. lxxxv 12, 13 [A.V. 11, 12].(n) @1 See p.410, note 4$ @2 interioris$ @3 aliter potuit, quam quod$ @4 homo justificare altered to justificari homini$ @5 et IT$ @6 hoc$ @7 fecerunt$ @8 i illa$ @9 quae a Domino ita quae sunt Domini$ @10 et$ @11 oa, but see p.555, note 3.$ @12 oa, but see p.555, note 6.$ @13 charitatis sunt a Domino$ @14 iv 2 AIT and AV$ @15 i et$ @16 See end of in A for what has been written from here down to p.556, line 2.$ @17 i etiam$ @18 ipsius$ @19 i nunc$ @20 i ut$ @21 i exibunt angeli et separabunt malos e medio justorum, ibid. vers. 49. See also p.554, note 5.$ @22 vera et bona A, doctrinae IT$ @23 docent bonum$ @24 i apud Lucam, Retribuetur tibi in resurrectione justorum, xiv 14.$ @25 Before apud Esaiam above$ @26 fructificet AI$ @27 Before Ps. cxix$ @28 After Ps. cxix 164, 172;$ @29 in his locis judicium et justitia dicitur$ @30 Verbi$ @31 i est$ @32 After lxxxv 12, 13$

Arcana Coelestia 7
Passage 9264

#9264 "Quia non justificabo improbum": quod significet quod malignitas talis sit contra Divinam justitiam, constat ex significatione "justificare" quod sit insontem declarare et absolvere, hic autem non absolvere, quia 1 dicitur "non justificabo"; (m)quod justificare etiam sit 2insontem declarare et absolvere, patet a vocis illius significatione forensi, ut quoque apud Matthaeum, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis, xii 37: et apud Lucam, Vos estis justificantes vos coram hominibus, Deus autem cognoscit corda vestra, xvi 15;(n) et ex significatione "improbi" quod sit malignitas, de qua supra n. 9249; malignitas, de qua hic dicitur quod sit contra Divinam justitiam, est destruere bonum interius et exterius, quod significatur per "occidere innocentem et justum," de quibus mox supra n. 9262, 9263; et id destruitur cum negatur Divinum Verum et Bonum, quod a Domino; tunc apud hominem id exstinguitur, ita Ipse Dominus, a Quo omne bonum quod est bonum, et omne verum quod est verum,procedit, quo exstincto homini non amplius est vita spiritualis, ita non (x)salus; exstinguitur id, verum et bonum, cum Divinum Domini negatur, et quoque cum Verbum, nam hoc est Divinum Verum a Domino et de Domino; hoc negare, cum prius agnitum et receptum fide est, et sic exstinguere, est "peccatum contra Spiritum Sanctum, quod non remittitur," Matth. xii 31, nam Spiritus Sanctus est Divinum Verum et Bonum, quoniam est Sanctum procedens a Domino n. (x)9229; hoc idem quoque significatur per "effundere sanguinem innocentem," de quo mox supra; quod haec malignitas non remittatur, quia est contra Divinam justitiam, significatur per "non justificabo improbum." @1 i contra divinam justitiam, quoniam$ @2 absolvere ac insontem declarare$

Arcana Coelestia 7
Passage 9265

#9265 "Et munus non accipies": quod significet aversationem pro lucro quocumque, constat ex significatione "muneris" quod sit omne mundanum quod amatur, sive opulentia sit, sive dignitas, sive fama, sive aliud quod adblanditur naturali homini; haec vocantur in genere lucra, et in sensu interno intelliguntur per "munus quod occaecat et pervertit"; et ex significatione "non accipere" quod sit aversari, nam nisi aversationi sunt, usque spectantur et accipiuntur; 1sed tunc aversationi sunt cum caeleste et Divinum amatur prae mundano et terrestri, nam quantum unum amatur, tantum alterum odio habetur, secundum Domini verba apud Lucam, Nullus servus potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit, et alterum amabit; non potestis Deo servire et mammonae, xvi 13; "odio habere" est aversari, nam aversatio est odii, (m)et odium est oppositum amori, quare dicitur "aut alterum amabit";(n) ex his patet quod per "munus non accipies" significetur aversatio pro lucro quocumque. @1 et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9266

#9266 "Quia munus occaecat apertos oculis": quod significet quod lucra faciant ut non appareant vera, constat ex significatione "muneris" quod sit lucrum quodcumque, de qua mox supra n. 9265, ex significatione "occaecare" cum de veris, quod sit facere ut non appareant, et ex significatione "apertorum oculis" seu videntium, quod sint qui sciunt vera et perspiciunt quid verum, nam per "videre" significatur scire, intelligere, et agnoscere vera, et quoque fidem habere, n. 897, 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 5114, 5286, 5400, 6805, 8688, 9128, 1quapropter "aperti oculis" vocantur sapientes alibi, Munus occaecat oculos sapientum, Deut. xvi 19. @1 oa, but see p. 541, note 1.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9267

#9267 "Et pervertit verba justorum": quod significet ut appareant sicut vera boni, constat 1ex significatione "pervertere verba justorum" quod sit ut appareant similia veris boni, "verba" enim sunt res ipsae, ita vera, et "justi" sunt qui in bono, n. 9263; quod "verba" sint vera, est quia 2verbum in lingua originali significat id quod est aliquid, et quod realiter existit, inde quoque significat verum, nam ad verum se refert omne quod ex esse realiter existit; ex eo 3etiam est quod Divinum Verum dicatur Verbum. @1 ex significatione pervertere, quod sit facere ut appareant; et ex significatione verborum justorum, quod sint similia veris boni$ @2 verbum...significat altered to verba...significant$ @3 quoque$

Arcana Coelestia 7
Passage 9268

#9268 "Et peregrinum non opprimes": quod significet quod qui desiderant instrui in veris Ecclesiae non infestandi malis vitae, constat ex significatione "peregrini" quod sit qui desiderat instrui in veris Ecclesiae, de qua n. 8007, 8013, (x)9196, et ex significatione "opprimere" quod sit infestare malis vitae, de qua n. 9196.

Arcana Coelestia 7
Passage 9269

#9269 "Et vos nostis animam peregrini": quod significet desiderium eorum et vitam, constat ex significatione "animae" cum de illis qui desiderant instrui in veris fidei, qui significantur per "peregrinos," quod sit desiderium et vita; anima enim est vita ex fide, n. 9050, et desiderium est ipsum activum vitae, nam est ex affectione boni, et ex affectione boni vivit verum fidei.

Arcana Coelestia 7
Passage 9270

#9270 "Quia peregrini fuistis in terra Aegypti": quod significet quod a falsis et malis tutati sint cum infestati (x)ab infernalibus, constat ex illis quae n. 9197 ostensa sunt, ubi 1eadem verba. @1 similia$

Arcana Coelestia 7
Passage 9271

#9271 Vers. 10-13. Et sex annis seres terram tuam et colliges proventum ejus. Et septimo intermittes eam et dimittes eam, et comedent egeni populi tui; et residuum illorum comedet fera agri; ita facies vineae tuae, oliveto tuo. Sex diebus facies opera tua, et die septimo cessabis, propterea ut requiescat bos tuus et asinus tuus, et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus. Et omne quod dixi ad vos custodietis; et nomen deorum aliorum non memorabitis, non audietur super ore tuo. "Et sex annis seres terram tuam" significat statum primum cum homo Ecclesiae instruitur in veris et bonis fidei: "et colliges proventum ejus" significat bona veri inde: "et septimo intermittes eam et dimittes eam" significat statum alterum cum homo Ecclesiae in bono est, et sic in tranquillo pacis: "et comedent egeni populi tui" significat conjunctionem per bonum charitatis cum illis qui in paucis veris sunt et usque desiderant instrui: "et residuum eorum comedat fera agri" significat per illos cum iis qui in jucundis veri externi sunt: "ita facies vineae tuae, oliveto tuo" significat quod ita sit (x)cum bono spirituali et cum bono caelesti: "sex diebus facies opera tua" significat statum laboris et pugnae 1 quando in jucundis externis quae conjungenda internis: 2"et die septimo cessabis" significat statum boni quando in internis, et illius tranquillum pacis tunc: "propterea ut requiescat bos tuus et asinus tuus" 3 significat tranquillum (d)pacis bonis et veris externis simul: "et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus" significat statum vitae illorum qui in veris et bonis extra Ecclesiam: "et omne quod dixi ad vos custodietis" significat quod praecepta, judicia, et statuta facienda sint: "et nomen deorum aliorum non memorabitis" significat quod non cogitandum ex doctrina falsi: "non audietur super ore tuo" significat quod non oboediendum ulla affirmatione. @1 i n. 8510, 8888, cp n. 9278$ @2 in IT$ @3 The followiug note is interpolated here: videatur quod jejunaverint armenta apud Jonam [iii 7]$

Arcana Coelestia 7
Passage 9272

#9272 ["Et] sex annis seres terram [tuam]: "quod significet statum primum cum homo Ecclesiae instruitur in veris et bonis fidei, constat ex significatione "sex annorum" quod sit status hominis qui regeneratur primus, de qua infra n. 9274, et ex significatione "serere terram" quod sit cum inseminantur vera et bona fidei; quod "serere terram" sit illud, est quia omnia quae sunt agri, sementis, et ejus proventus, significant talia quae sunt Ecclesiae in communi, et quae sunt hominis Ecclesiae in particulari, qui est homo regeneratus per verum fidei et bonum charitatis a Domino; inde est quod 1ager et humus in Verbo significent illos in Ecclesia qui 2recipiunt vera et bona fidei, sicut ager semina; quapropter etiam in Verbo pluries memoratur ager, semen, sementis, messis, proventus, frumentum, et triticum, et inde panis, 3praeter reliqua quae sunt agri. 2 Qui non scit quomodo se habet cum statu caeli, non aliter credit quam quod (x)illa in Verbo solum locutiones (x)metaphoricae ac comparationes (x)sint, sed sunt reales correspondentiae; quando enim angelis est sermo de regeneratione hominis a Domino per vera fidei et bona charitatis, tunc infra in mundo spirituum apparent agri, sata, novalia, et quoque messes, et hoc ex causa quia correspondent; qui hoc scit etiam scire potest quod talia in mundo secundum correspondentias creata sint, nam universa natura, hoc est, caelum cum sole, luna, astris, et tellus cum subjectis trium (t)regnorum suorum, correspondent talibus quae in mundo spirituali sunt, n. 2993, 5116, 5377, et quod sic natura sit theatrum (x)repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod inde subsistant omnia quae in mundo naturali 4, n. 2987, 2989-(x)2991, 3002, 8211; ex his patet unde est quod illa quae sunt agri, hoc est, quae seruntur in agro et metuntur ex agro, significent talia quae sunt Ecclesiae in communi et in particulari; quod etiam comparationes 5in Verbo sint ex illis quae (x)correspondent, videatur n. 3579, 8989. 3 Quod "serere terram" seu "agrum" sit docere et discere vera et bona fidei quae Ecclesiae, et quod "proventus" sint bona veri inde, constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Quia oblita es Dei salutis tuae, propterea plantabis plantas jucundarum; sed palmite extranei conseres eam; in die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum (x)efflorescere, acervus messis in die possessionis; at dolor desperatus, xvii ,] 11; hic talia quae super tellure crescunt memorantur; quod tamen sancta Ecclesiae per illa intelligantur, patet, nempe per "plantare plantas jucundarum" talia quae favent affectionibus, et per "palmite extranei conserere terram" docere vera non genuina: [4] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah viro Jehudae et Hierosolymae, Novate vobis novale, neque serite inter spinas; circumcidite vos (x)Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, iv 3, 4; quod "serere inter spinas" sit docere et discere vera, sed quae "curae mundi, fraus divitiarum, et concupiscentia (x)suffocant et infrugifera reddunt," docet Dominus apud Marcum iv 7, 18, 19; quapropter dicitur quod "circumciderent se Jehovae et removerent praeputia cordis," hoc est, quod (x)purificarent se a talibus quae vera (o)et bona fidei suffocant et infrugifera reddunt; quod circumcidere id sit, videatur n. 2039, 2056, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045; simile per serere tritica et metere spinas significatur apud Jeremiam xii 13: apud 5 Micham, Ego defatigatus sum percutiendo te, devastando propter peccata tua; tu seres sed non metes; tu calcabis olivam, sed non unges te oleo; et mustum, sed non bibes vinum, vi 13, 15; "serere et non metere" pro instrui in veris fidei sed absque profectu, "calcare olivam sed non ungere se oleo" pro instrui de bono vitae sed usque non vivere in illo, "calcare mustum sed non bibere vinum" pro instrui de veris quae ex bono sed usque non appropriare illa sibi; quod talia Ecclesiae seu caeli per illa significentur, patet ex illis quae praecedunt, quod (o)nempe (t)ita devastarentur propter peccata eorum, nam impius et peccator instructionem recipit sed modo inter scientifica reponit quae e memoria depromit ad aucupandum famam, honores, et opes, ita ad serviendum usui et fini malo; inde vera et bona quibus (o)homo instructus est amittunt vitam caeli, et fiunt mortua, ac demum mortifera: [6] apud Esaiam, Beati vos serentes juxta 6 omnes aquas, emittentes pedem bovis et asini, xxxii 20; "serere juxta 7 omnes aquas" est instrui veris quibuscumque quae ad usum, "emittere pedem bovis et asini" est 8 instrui in bonis et veris externis: apud eundem, Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel, ita ut impleantur facies orbis proventu: non avolare cogentur amplius doctores tui, et erunt oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum a post te, dicendo, Haec via, ite in ea; tunc (o)Jehovah dabit pluviam seminis tui quo conseres terram, et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua in die illo prato lato; et boves et asini (x)laborantes terram farraginem meram comedent: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus plagae ejus sanabit, xxvii 6, [xxx] 20-26; [7] quod Jehovah daret pluviam seminis quo consereret terram, et panem proventus terrae, quod pascerent pecora prato lato, quod boves et asini laborantes terram farraginem meram comederent, quod lux lunae esset sicut lux solis, et haec septupla, significent talia quae sunt Ecclesiae 9, patet manifeste cuivis qui expendit; tum quod significent instructionem in veris et bonis fidei 10; nam dicitur, "erunt oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum, dicendo, Haec via, ite in ea," "doctores" enim sunt qui instruunt, et "via in (x)qua irent" est verum doctrinae et bonum vitae; quid autem singula in specie significant, patet a significatione "pluviae," "seminis," "proventus," "terrae," "pecorum," "prati lati," "boum et asinorum laborantium terram," "farraginis quam comedent 11; "tum (x)ex significatione "lucis lunae et solis," ut et 12 "septupli" (c)et "septem 13 dierum"; et quia talia quae (o)sunt Ecclesiae, hoc est, quae doctrinae et vitae, per illa significantur, sequitur quod hoc fiet "in die quo Jehovah obligabit fracturam populi Sui, et sanabit vulnus plagae ejus"; "fractura populi" est falsum doctrinae ex improbitate doctorum, ex concupiscentiis, et ex aliis causis sensim irrepens, "vulnus plagae" est malum vitae inde. [8] Quia apud populum Israeliticum et Judaicum omnia erant repraesentativa caelestium et Divinorum, etiam erant agri et eorum proventus, tum vineae, oliveta, et omnes plantationes, ut et armenta et boves, praeter etiam montes, colles, valles, fluvii, et reliqua quae sensibus eorum obvia fuerunt; inde erat quod etiam talibus locupletati fuerint cum statuta et judicia custodiverunt et fecerunt, secundum promissiones passim in Verbo, ut apud Moschen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea custodiveritis et feceritis illa, dabo pluvias vestras in tempore suo, et dabit terra proventum suum, et arbor agri dabit fructum suum, Lev. xxvi ,] 4: et apud Sachariam, Vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; unde fiet, quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, eritis benedictio, viii 12, 13. [9] Contrarium 14 evenit quando colebant alios deos, nam tunc non amplius repraesentabant caelestia et Divina sed infernalia et diabolica; quapropter tunc non amplius fuit fertilitas, nec proventus, sed consumptio et vastatio, secundum haec apud Moschen, Si serviatis diis aliis, exardescet ira Jehovae contra vos; concludet caelum ut non sit pluvia, et terra non det proventum suum, Deut. xi ,] 17: et apud eundem, Cum pinguis factus est (x)Jeschurun, recalcitravit, et deseruit Deum; sacrificant daemonibus, diis quos non noverunt; quare ignis accensus est in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac consumet terram et proventum ejus, Deut. xxxii 15, 17, 22 15. [10] Ex his nunc patet quid significatur per "serere terram" et per "proventum ejus," tum quoque unde id (o)quod significent; patet etiam quid per illa significatur in sequentibus his locis: apud Davidem, Jehovah ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum; facit habitare ibi famelicos, ut serant agros, et plantent vineas, et faciant fructum proventus, Ps. cvii -]37: apud eundem, Confitebuntur Te populi omnes; terra dabit proventum suum; benedicet nobis Deus, Ps. (x)lxvii 6-8 [A.V. 5-7]: apud Moschen, Jehovah facit equitare populum Suum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum; sugere facit eum mel e rupe petrae, et oleum ex saxo petrae, Deut. xxxii (x)13. @1 ager in Verbo significet$ @2 recipiant IT$ @3 et plura$ @4 i sunt$ @5 , quae in Verbo, sint reales correspondentiae$ @6 super$ @7 secundum i juxta$ @8 pro$ @9 coelestia$ @10 d bonis et veris fidei i veris fidei et bonis vitae$ @11 comederent$ @12 tum$ @13 sex AIT$ @14 i autem$ @15 d 15 17, 22 i xxxii 22 A, xxxii 22 I$

Arcana Coelestia 7
Passage 9273

#9273 "Et colliges proventum ejus": quod significet bona veri inde, constat ex significatione colligere, quod sit post instructionem appropriare sibi, nam cum serere est (o)instruere ac instrui in veris fidei, ut nunc supra ostensum est, (o)tunc colligere est appropriare (o)sibi illa; appropriatio fit cum vera quae fuerunt doctrinae fiunt vitae; 1 cum fiunt vitae, vocantur bona veri; haec sunt quae per proventum hic significantur. @1 i et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9274

#9274 "Et septimo intermittes eam et dimittes eam": quod significet statum alterum cum homo Ecclesiae in bono est, et sic in tranquillo pacis, constat ex significatione "anni septimi" seu "sabbati" quod sit cum homo in bono est et per bonum ducitur a Domino, de qua n. (x)8495, 8510, 8890, 8893, ex significatione "intermittere terram" seu non serere illam, quod sit non per vera, ut prius, duci, et ex significatione "dimittere eam" quod sit in tranquillo pacis esse; quod sabbatum etiam fuerit repraesentativum status pacis in quo conjunctio, videatur n. 8494, nam per "intermissionem" et dimissionem seu quietem terrae repraesentabatur quies, tranquillitas, et pax, quae illis qui in bono sunt 1 a Domino. Quod bini status homini qui regeneratur et fit Ecclesia sint, nempe primus cum per vera fidei ducitur ad bonum charitatis, et alter cum in bono charitatis est, videatur n 7923, 7992, 8505, 8506, 8512, 8513, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, (x)8772, 9139, 9224, 9227, 9230. [2] Quod bini illi status sint homini qui regeneratur et fit Ecclesia, hactenus ignotum fuit, ex causa imprimis quia homo Ecclesiae non distinxerat inter verum et bonum, ita nec inter fidem et charitatem; tum quia 2 non distincte "perceperat" binas hominis facultates, quae sunt intellectus et voluntas, et quod intellectus videat vera et bona, ac quod voluntas afficiatur illis et amet illa; ex eo nec scire potuit quod primus status hominis qui regeneratur sit discere vera et videre illa, et alter status velle et amare illa, et quod non prius appropriata sint homini quam cum vult et amat 3 illa quae didicit et vidit; voluntas enim est ipse homo, (c)et intellectus est ejus minister. Si haec nota fuissent, potuisset sciri et appercipi quod homo qui regeneratur donetur et novo intellectu et nova voluntate a Domino, et 4 nisi donatus sit utroque, quod non sit novus, nam intellectus est modo visus rerum quas homo vult ac 5 amat, et (o)sic est, ut dictum 6, solum minister. Consequenter quod primus status hominis qui regeneratur sit duci per vera ad bonum, et alter status duci per bonum, et quod cum in hoc statu est, ordo inversus sit, et tunc ducatur a Domino, proinde quod tunc in caelo sit, et sic in tranquillo pacis; [3] hic status est qui intelligitur per septimum diem, perque septimum annum, tum per jubilaeum, hoc est, per sabbatum et per sabbatum sabbatorum, et per quod tunc quiesceret terra, secundum haec apud Moschen, Sex annis conseres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et colliges proventum ejus; sed in anno septimo sabbatum sabbatorum erit terrae; sabbath Jehovae; agrum tuum non conseres, et vineam tuam non putabis, sponte nascens messis tuae non metes, Lev.xxv 3-5; et de jubilaeo, In anno jubilaei, non seretis, neque metetis sponte nascentia ejus, neque vindemiabitis separatas ejus, Lev. xxv ,] 12; qui non scit aliquid de binis illis statibus, nec scire potest plura 7 quae in Verbo, nam in Verbo imprimis prophetico describitur unus status et alter distincte; immo nec capere potest sensum internum Verbi, et ne quidem plura quae in sensu ejus litterali, sicut haec quae Dominus praedixit de ultimo tempore Ecclesiae hodiernae, quae ibi vocatur "consummatio saeculi," 8 apud Matthaeum, Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 9 xxiv 16-18: et apud Lucam, In ista die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum ea; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32; quod alter status hic describatur, et quod ab illo non redeundum sit ad primum 10, videatur n. 3650-3655, (m)5895 fin., 5897 fin., 8505, 8506, 8510, 8512, 8516;(n) [4] quod status illi distincti sint, etiam 11 involvunt haec apud Moschen, Cum feceris domum novam, facies ambitum tecto tuo. Non conseres vineam tuam et agrum tuum mixtim. Non arabis bove et asino simul. Non indues 12 mixtam vestem ex lana et lino simul, Deut. xxii 8-(x)11; Lev. xix 19; per illa significatur quod qui in statu veri, hoc est, in statu primo est, non possit esse in statu boni, hoc est, in statu altero, ita nec vicissim; causa est 13 quia unus status est (x)inversus alterius; in primo eram statu spectat homo e mundo in caelum, in altero autem spectat e caelo in mundum; nam in primo statu intrant e mundo vera per intellectuale in voluntatem, et ibi fiunt bona, quia amoris, in altero autem statu exeunt e caelo bona sic facta per voluntatem in intellectuale, et ibi apparent in forma fidei; haec fides est quae est salvifica, quia est ex bono amoris, hoc est, per bonum amoris a Domino; est enim fides illa charitas 14 in forma. @1 i et per bonum ducuntur$ @2 quod$ @3 velit et amet$ @4 i quod$ @5 aut$ @6 i est$ @7 perplura$ @8 et plura quae etiam in sensu literae sunt$ @9 i Matth.$ @10 priorem$ @11 similiter nec sciri potest quid$ @12 induces IT$ @13 et vicissim$ @14 charitatis IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9275

#9275 Et comedent egeni populi tui": quod significet conjunctionem per bonum charitatis cum illis qui in paucis veris sunt et usque desiderant instrui, constat ex significatione "comedere" quod sit communicatio et conjunctio, de qua n. 2187, 3596, 5643, 8001, et ex significatione "egenorum" quod sint qui in paucis veris ex ignorantia, et usque desiderant instrui, de qua n. 9253, et ex significatione "populi," hic populi Israelis, quod sint qui ab Ecclesia, de qua n. 4286, (x)6426, 6637, 8805; ex quibus patet quod per "comedent egeni populi tui" significetur conjunctio Ecclesiae cum illis qui in paucis veris sunt et usque desiderant instrui; quod dicatur conjunctio per bonum charitatis, est quia id bonum conjungit, de qua in articulo nunc sequente.

Arcana Coelestia 7
Passage 9276

#9276 "Et residuum eorum comedat fera agri": quod significet per illos cum iis qui in jucundis veri externi sunt, constat ex significatione "residui eorum," nempe egenorum populi, quod sit quod ab illis relictum est, ita (o)quod post illos, hic autem per illos, quia agitur de conjunctione Ecclesiae cum illis qui in paucis veris (o)sunt, et hic cum illis qui in jucundis veri externi; quod conjunctio Ecclesiae cum his per illos fiat, videbitur infra; ex significatione "comedere" quod sit communicatio et conjunctio, ut mox supra n. 9275; et ex significatione "ferae agri" quod sint qui in jucundis veri externi, "bestiae" enim in Verbo significant affectiones veri et boni, "bestiae quae sunt gregis" affectiones veri et boni interni, et "bestiae quae armenti" affectiones veri et boni externi, "ferae" autem tales affectiones quae sunt veri maxime externi, nam hae (o)affectiones respective ad affectiones internas 1 sunt "ferae," sunt enim affectiones sensualium, quae vocantur voluptates et jucunditates; quod sint jucunditates veri et non ita boni, est quia sensualia, quae cum mundo per corpus immediate communicant, vix aliquid ex bono spirituali trahunt, nam amores corporei et mundani ibi praecipue resident; quod "bestiae" in Verbo significent affectiones veri et boni, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, (x)719, 776, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 9090, quod "bestiae quae sunt gregis" significent affectiones veri et boni 2 interni, et "quae armenti" affectiones veri et boni 2 externi, n. 5913, 8937, 9135, quod sensualia communicent cum mundo, (o)et extrema sint, n. 4009, 5077, 5089, 5094, 5125, 5128, 5767, 6183, 6201, 6310, 6311, 6313, 6315, 6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7693, 9212, 9216; ex illis quae in his locis ostensa sunt, sciri potest quale est sensuale hominis respective ad interiora, quod nempe sit sicut fera. [2] 3 Agitur in hoc versu in sensu interno de illis qui in bono charitatis sunt, tum de illis qui in paucis veris et usque desiderant instrui, dein de illis qui in jucundis veri externi; haec tria genera (x) hominum constituunt Ecclesiam; qui in bono charitatis sunt, illi constituunt 4 internum Ecclesiae; qui autem in paucis veris et usque volunt instrui, ita qui in affectione veri sunt ex bono, illi externum Ecclesiae 5; qui autem in jucundis veri externi sunt, illi extremi sunt, et quasi faciunt ambitum, et claudunt Ecclesiam. [3] Conjunctio caeli cum humano genere, hoc est, conjunctio Domini per caelum cum illo, fit per illos qui in bono charitatis sunt, ita per bonum charitatis, nam in illo Dominus est praesens, est enim Dominus ipsum illud bonum, quia procedit 6 ab Ipso; per illud bonum conjungit Dominus Se cum illis qui in affectione veri sunt, nam affectio veri est a bono, et bonum est, ut dictum, a Domino; per hos iterum est Dominus apud illos qui in jucundis veri externi sunt, nam jucunda apud illos sunt quoad maximam partem ex amoribus sui et mundi, et perparum ex bono spirituali trahunt; talis communicatio caeli cum homine est, hoc est, "talis" communicatio Domini per caelum cum illo, proinde talis 7 conjunctio. [4] Quod communicatio et conjunctio Domini cum humano genere talis sit, constat ex eo quod talis sit influxus apud quemlibet hominem Ecclesiae (per hominem Ecclesiae intelligitur ille qui in bono charitatis est (o)et inde in veris fidei a Domino, nam charitas ex qua fides est ipsa Ecclesia apud hominem, quia sunt a Domino 8), nam Dominus 9 influit in illud bonum, (o)quod est internum ejus, et per illud in affectionem veri, (o)quod est externum ejus, et per eam affectionem 10 in jucunda veri externi, (o)quae sunt in extremis. [5] Sicut se habet cum homine Ecclesiae in particulari, ita quoque se habet cum Ecclesia in communi, hoc est, cum omnibus qui Ecclesiam Domini constituunt; causa quod ita sit, est quia universa Ecclesia coram Domino est sicut homo, nam caelum Domini, cum quo Ecclesia unum agit, est coram Ipso ut unus homo, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine ad finem plurium capitum Geneseos ostensa sunt; 11 quia ita est, cum homine Ecclesiae in particulari similiter se habet, nam homo Ecclesiae in particulari est caelum, Ecclesia, et regnum Domini in minima effigie. [6] Cum Ecclesia porro se habet sicut cum ipso homine, quod duo fontes vitae apud illum sint, nempe COR et PULMO; notum est 12 quod primum vitae ejus sit cor, et secundum vitae ejus sit pulmo, et quod ex binis bis fontibus vivant omnia et singula quae in homine; cor Maximi Hominis, hoc est, caeli 13 et Ecclesiae, constituunt illi qui in amore in Dominum (x)sunt et in amore erga proximum, ita abstracte a personis amor Domini et amor proximi; pulmonem autem in Maximo Homine, seu caelo et Ecclesia, constituunt illi qui a Domino in charitate erga proximum et inde in fide sunt, ita abstracte a personis charitas et 14 fides a Domino; reliqua autem viscera et membra in Maximo illo Homine constituunt illi qui in bonis et veris externis sunt, ita abstracte a personis bona et vera externa, per quae introduci possunt vera (d)et bona interna; sicut nunc cor primum influit in pulmonem, et per illum dein a se in viscera et membra corporis; ita quoque Dominus per bonum amoris in vera interna, et per haec in vera et bona externa. [7] Ex his videri potest quod in terra omnino debeat esse Ecclesia et quod absque illa periret humanum genus, nam foret sicut homo cum moritur, quando pulmo et cor (x)desinunt moveri; ob quam causam etiam providetur a Domino ut semper in terris sit Ecclesia ubi Dominus revelatus est per Divinum Verum quod ab Ipso; Divinum illud (o)Verum in nostra tellure est Verbum. Quod ita sit, vix aliquis hodie credit quia non credit quod omne vitae hominis sit per caelum a Domino; opinatur enim quod vita 15 sit in ipso, et quod illa 16 subsistere possit absque nexu cum caelo, hoc est, per caelum cum 17 Domino, cum tamen ea opinio falsissima est. [8] Ex his nunc patet quomodo intelligendum est quod conjunctio sit per bonum charitatis cum illis qui in paucis veris et usque desiderant instrui, et per hos cum iis qui in jucundis veri externi (o)sunt, quae significantur per "intermissionem et dimissionem terrae anno septimo," et quod tunc "comederent egeni populi (o)tui," et "residuum eorum comederet fera agri." Sed de illis quae supra memorata 18 videantur quae prius ostensa sunt, nempe quod caelum coram Domino sit sicut unus homo et quod ideo caelum dicatur Maximus Homo, n. 1276, 2996, 2998, 3624-3649, 3741-3751, 4218-4228: quod Ecclesia (o)Domini similiter, quia regnum Domini in terris est Ecclesia, quae unum agit cum regno Domini in caelis, n. 4060, (x)7396, 9216: quod homo Ecclesiae sit caelum et Ecclesia in particulari, n. 1900, (x)1902, 3624-3631, 3634, 3884, 4292, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057: [9] quod illi qui in amore in Dominum et in amore erga proximum (o)sunt constituant provinciam cordis in Maximo Homine, et qui in charitate et inde fide a Domino 19 (d)constituant provinciam pulmonis, n. 3635, 3883-3896: quod omne vitae hominis 20 influat per caelum a Domino, n. 2536, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3484, 3742, 3743, 4151, 5846, 5850, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996 21, 7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8321, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9216: quod nexus sit caeli cum homine, n. 9216: et quod absque Ecclesia in terris periturum sit genus humanam, n. 468,637, 2853, 4545. @1 illas$ @2 boni et veri$ @3 i Quod ipsam rem attinet,$ @4 After Ecclesiae$ @5 i constituunt$ @6 quia est bonum procedens$ @7 i est$ @8 bonum charitatis est ipsa Ecclesia apud hominem, quia illud est a Domino, et quia est a Domino, etiam Dominus in illo$ @9 Dominus enim$ @10 perque hanc$ @11 i et$ @12 i, tum$ @13 seu Coeli$ @14 i inde$ @15 i hominis$ @16 haec$ @17 a IT$ @18 i sunt$ @19 fide charitatis$ @20 apud hominem$ @21 6985 ad 6996 IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9277

#9277 "Ita facies vineae tuae, oliveto tuo": quod significet quod ita sit cum bono spirituali et cum bono caelesti, constat ex significatione "vineae" quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 9139, ita bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, nam hoc 1 bonum facit Ecclesiam caelestem; quid Ecclesia spiritualis et ejus bonum, et quid Ecclesia caelestis et ejus bonum, tum quae differentia, videatur n. 2046, 2227, 2669, 2708 fin., 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 3246, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, (a)6289, 6296, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647,m 6648, 7091, 7233, (x)7474, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521. [2] Quod "olivetum" significet Ecclesiam caelestem ac ita bonum caeleste, constat ex locis in Verbo ubi "olea" nominatur, ut apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis; oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur olea tua, Deut. xxviii 39, 40; agitur ibi de maledictione si dii alii colerentur et in statuta ac judicia non custodirentur; "oleae in omni termino" sunt bona amoris caelestis quae a Domino per Verbum in tota Ecclesia, "oleo non ungi" pro (t)non usque in illo bono esse, 2 "excutietur olea" pro quod periturum id bonum: similiter apud Micham, Tu calcabis olivam sed non unges te oleo, et mustum sed non bibes vinum, vi 15: [3] apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras comedit 3 eruca; nec tamen reversi estis ad Me, ix 9; "vineae" pro bonis fidei, "oleae" pro bonis amoris; punitio pro non receptione illorum bonorum (x)significatur per quod "oleas comedet eruca": (m)apud Habakuk, Ficus non florebit nec proventus in vitibus, mentietur opus olivae 4 et ager non faciet cibum, iii 17; "ficus" pro bono naturali, "vitis" pro bono spirituali, "oliva" 5 pro bono caelesti, (o)et "ager" pro Ecclesia:(n) apud Sachariam, Duae oleae juxta candelabrum, una a dextra (x)lecythi, et una juxta sinistram ejus; hi duo filii olei puri stantes juxta Dominum totius terrae, ix 3, 11, 14; "duae oleae juxta candelabrum" pro bono caelesti et spirituali, quae sunt ad dextram et ad sinistram Domini; "candelabrum" significat Dominum quoad Divinum Verum: [4] in Libro Judicum, Jotham dixit ad cives Schechemi qui regem fecerunt Abimelechum, Iverunt arbores ad ungendum super se regem, et dixerunt oleae, Regna super nos; sed dixit eis olea, Num cessare faciam pinguedinem meam quam in me honorant Deus et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt arbores ad ficum, Ito tu, regnato super nos; sed dixit ad illas ficus, Num cessare faciam dulcedinem meam et proventum meum bonum, et ibo ad movendum me super arbores? Tum dixerunt arbores ad vitem, Ito tu, regnato super nos; sed dixit illis vitis, Num cessare faciam mustum meum, laetificans Deum et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt omnes arbores ad rhamnum, Ito tu, regnato super nos; et dixit rhamnos ad arbores, Si in veritate vos (x)ungentes me in regem super vos, venite et confidite in umbra mea; si vero non, exeat ignis e rhamno et comedat cedros Libani, ix 7-16; quid haec in specie 6 involvunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "olea," "ficus," "vitis," et "rhamnos"; "olea" significat bonum internum Ecclesiae caelestis, "ficus" bonum externum (c)ejus Ecclesiae, n. 4231, 5113, "vitis" bonum Ecclesiae spiritualis, "rhamnos" autem 7 bonum spurium; involvunt itaque illa, quod populus, qui hic sunt "arbores," non vellet ut bonum caeleste, nec bonum spirituale, regnaret super illos, sed bonum spurium, et quod (o)populus hoc eligeret prae illis bonis; "ignis ex illo" est malum concupiscentiae, "cedri Libani quas consumeret" sunt vera boni. [5] Quia "olea" significabat bonum amoris a Domino, et in Dominum, ideo cherubi in medio domus seu templi facti sunt ex ligno olei, similiter fores ad adytum, 1 Reg. vi 23-33; "cherubi" enim, ut et "fores adyti," significabant custodiam et providentiam Domini ne aditus sit ad Ipsum nisi per bonum amoris caelestis, ideo ex "ligno olei" erant. Ex his constare potest unde sit quod tabernaculum et altare uncta fuerint oleo, tum quoque sacerdotes, et postea reges; et unde, quod oleum olivae fuerit ad lucernas; "oleum" enim significabat bonum amoris a Domino, videatur n. 886, 3728, 4582, 4638, et "unctio" significabat ut sic repraesentarent Dominum. @1 id$ @2 i quod$ @3 comedet IT$ @4 oliva A, olivetum IT$ @5 olivetum IT$ @6 Before haec$ @7 i est$

Arcana Coelestia 7
Passage 9278

#9278 "Sex diebus facies opera tua": quod significet statum laboris et pugnae quando in jucundis externis quae conjungenda internis, constat ex significatione "sex dierum qui praecedunt septimum" quod sint status laboris et pugnae, de qua n. 737, 900, 8510, 8888, 8975; labor tunc et pugna significantur per "opera" quae in diebus illis facturi. Per "opera sex dierum" et per "quietem in die septimo" significantur quae existunt apud hominem in primo et (o)in altero ejus statu cum regeneratur; et quoque quae existunt apud illum cum regeneratus est; de primo et altero statu hominis cum regeneratur, videatur supra n. 927 4, et de illis quae existunt apud eum cum regeneratus est 1, n. 9213; haec fiunt 2 ob finem ut externa conjungantur internis; est enim homo externus, qui etiam naturalis vocatur, et est homo internus, qui spiritualis vocatur; homo externus communicat cum mundo et internus cum caelo. [2] Ordo Divinus est ut caelum regat mundum apud hominem, et non mundus caelum apud illum, cum enim caelum regit hominem, tunc Dominum regit illum, at cum mundus regit hominem, tunc inferna regunt illum; homo in id 3 natus est ut amet mundum et se prae caelo et Domino; hoc quia 4 oppositum est ordini Divino, per regenerationem invertendum est, quod fit cum illa quae caeli ac Domini sunt, plus amantur quam illa quae mundi et sui; haec causa est quod homo qui regeneratus est, (o)ut et qui in caelo, alternis sit in externis et (x)alternis in internis; nam per id disponuntur externa ut concordent cum internis, ac tandem ut illa his subjiciantur. [3] Cum homo in externis est, tunc in labore et pugna est, nam est in vita quae sapit e mundo, in quam influunt ab undique inferna, quae continuo conantur infestare, immo subjugare illa quae caeli sunt apud hominem, sed Dominus continuo tutatur et liberat; inde nunc labor et pugna, quae significantur per "sex dies septimanae in quibus fient opera"; at cum homo in internis est, tunc quia in caelo est apud Dominum, cessat labor et pugna, estque in tranquillo pacis, in quo etiam fit conjunctio; haec sunt quae significantur per "diem septimum." (m)Quod interiora hominis creata sint secundum imaginem mundi, et sic quod homo in exigua forma sit caelum, et sit mundus, ita secundum formulam antiquorum microcosmus, videatur n. 6057, proinde quod secundum (o)Divinum ordinem sit ut Dominus per caelum regat mundum apud hominem, et nullatenus vicissim 5. [4] Qualis labor et pugna sit cum homo in externis est, constare potest ex eo quod tunc in tali statu 6 sit ut incalescat ex mundo, (o)et frigescat ad caelum nisi hoc sit sicut mundus, et (o)quod inde in tali umbra sit ut non aliter capere possit quam quod externa influant in interna, consequenter quod oculus videat et auris audiat ex se, et quod eorum objecta producant cogitationes, et sistant intellectuale, et inde quod ex se credere et ex se amare (x)Deum possit, proinde ex mundo videre caelum; e qua fallacia vix abduci potest priusquam ab externis in interna, et sic in lucem caeli, elevatus est; tunc primum percipit quod illa quae mundi sunt apud se, ita quae corporis et ejus sensuum, videant et agant per influxum e caelo hoc est, per caelum a Domino, et prorsus nihil a se; inde patet unde est quod homo sensualis credat quod e mundo et ex natura sit omne vitae ejus, 7 quod non infernum sit nec caelum, et tandem quod non Deus; consequenter quod rideat omne Ecclesiae quantum ad se sed affirmet quantum ad simplices, ut in vinculis praeter ex legibus sint. [5] Inde sciri potest quid sit in externis et non simul in internis esse, et quod homo cum in externis est, in frigore et in umbra 8 sit quoad illa quae caeli et quae Domini sunt; et quoque inde sciri potest quinam in mundo intelligentes et sapientes sunt, quod nempe illi qui in vero et bono Ecclesiae sunt, quia hi sapiunt ex caelo, tum quinam stulti et deliri, quod nempe illi qui non in vero et bono Ecclesiae sunt, quia solum sciunt ex mundo; et qui horum per scientias mundi confirmaverunt se contra vera et bona Ecclesiae, quod ii plus reliquis deliri et stulti sint, utcumque se credunt intelligentes et sapientes prae aliis, et illos qui in bono vitae ex veris doctrinae sunt, simplices vocant; cum tamen simplicitas horum est sapientia coram angelis, etiam hi post mortem in sapientiam angelicam elevantur a Domino. [6] Quod ita sit, etiam docet Dominum apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13, 14: 9 apud Johannem, Mittam spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit 10 illum; adhuc parum dum mundus Me non amplius videbit, xiv 17, 19: quod "mundus spiritum veritatis non possit accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum 11 significat quod non Dominum 12 agnoscet fide cordis, quia externa, quae mundi sunt, obscurabunt; inde quis 13 hodie adorat Ipsum ut Dominum totius caeli et terrae, Matth. xxviii 18? (m)cum tamen omnes qui in caelis sunt, ita qui in internis, Dominum 11 ut solum suum Deum vident.(n) @1 quando regeneratus ille$ @2 sunt$ @3 i malum$ @4 d quia i quoniam$ @5 illum$ @6 status$ @7 i quod sicut bestia moriatur,$ @8 in umbra et in frigore$ @9 i et$ @10 agnoscit IT$ @11 Dominum non amplius videbit$ @12 Ipsum$ @13 i etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9279

#9279 "Et die septimo cessabis": quod significet statum boni quando in internis, et [illius] tranquillum pacis tunc, constat ex significatione "diei septimi" seu sabbati, quod sit cum homo in bono est, et per bonum ducitur a Domino, de qua n. 8495, 8510, 8890, 8893, et ex significatione "cessare" seu quiescere ab operibus, quod sit tranquillum pacis tunc; de hoc statu videantur 1 quae supra, n;. 9274, (x)9278, dicta et ostensa sunt 2. [2] Sed paucis dicetur unde id quod homo cum in bono, tunc in internis sit: EXTERNA HOMINIS FORMATA SUNT AD IMAGINEM MUNDI, INTERNA AUTEM AD IMAGINEM CAELI, 3 videatur n. 6057; quapropter etiam externa recipiunt illa quae mundi sunt, interna autem quae caeli sunt; externa quae mundi sunt aperiuntur apud hominem ab infantia usque ad virilem aetatem successive, pariter interna, sed externa aperiuntur per illa quae mundi sunt, at interna per illa quae caeli sunt; sunt bina quae ita aperiuntur, nempe intellectualia et voluntaria; intellectualia aperiuntur per illa quae se referunt ad verum, et voluntaria per illa quae se referunt ad bonum; omnia enim quae in universo sunt,, tam quae in mundo quam quae in caelo, se referunt ad verum et ad bonum; illa quae se referunt ad verum vocantur scientifica et cognitiones, quae autem se referunt ad bonum vocantur amores et affectiones; inde patet quaenam sunt et qualia sunt quae aperiunt 4 vitam hominis. [3] Quod internum hominem attinet, qui (o)ut dictum est, ad imaginem caeli formatus est, (o)sunt cognitiones veri et boni fidei a Domino, (c)et inde amoris in Dominum, quae aperiunt intellectualia ejus; et sunt affectiones veri et boni, quae sunt amoris a Domino, (c)et inde amoris in Dominum, quae aperiunt voluntaria ejus, consequenter formant caelum, ita in imagine Dominum, (o)apud illum, nam caelum est imago Domini; inde est quod caelum dicatur Maximus Homo, videatur n. 1276, 2996, (x)2998, 3624-3649, 3741-3751, (x)4218-4228, et quod homo ad imaginem caeli et ad imaginem mundi formatus sit, n. 3628, 4523, 4524, (x)6013, 6057, et quod homo regeneratus ac angelus sit caelum et Ecclesia in minima forma, n. 1900, 3624 seq., 3634 seq., 3884, 4040, 4041, 4292, 4625, 6013, 6057, 6605, 6626, 8989. Ex his constare potest unde id sit quod cum homo in bono est, (o)tunc in internis sit. Sed de (x)apertione internorum et externorum hominis plura in sequentibus 5, ex Divina Domini Misericordia, dicentur. 1 videatur I 2 Before n. 9274 IT 3 IT large capital letters, but neither capitals nor italics in A 4 i externa et quaenam et qualia sunt quae aperiunt 5 e. g. n. 9594, 10225, 10629

Arcana Coelestia 7
Passage 9280

#9280 "Propterea ut requiescat bos tuus et asinum tuus": quod significet tranquillum pacis bonis et veris externis simul, constat ex significatione "requiescere" cum de die septimo seu sabbato, quod sit tranquillum pacis, ut nunc 1 supra n. 9279, et ex significatione "bovis" quod sit bonum externum, et "asini" quod sit verum externum, de qua n. 2781, 9135, 9255; quod "bestiae" significaverint affectiones et inclinationes quales homo communes habet cum illi, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 5913, (x)8937, 9090, 9135, et quod in sacrificiis adhibitae fuerint, secundum significationem, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, (x) 3519; et quod omnia quae in mundo, in tribus ejus regnis 2, repraesentativa fuerint 3 spiritualium et caelestium regni Domini, n. 1632, 1111881, 2758, 2987-3003, 3212-3227, 3483, 3624-3649, 4939, 5116, 5427, 5428, 5477, 8211; et quod omnium correspondentiae sint, n. 2987,-3003, 3213-3226, 3337-3352, 3472-3485, 3624-3649, 3745-3750, 3883-3896, 4039-4055, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4420, 4523-4533, 4622-4634, 4652-4660, 4791-(x)4806, 4931-4952, 5050-5062, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5572, 5711-5727, 8615. [2] Haec in unum collata sunt ut inde videri possit quod non solum omnes bestiae sed etiam omnia quae in mundo correspondeant, et secundum correspondentias repraesentent et significent spiritualia (c)et caelestia, ac in supremo sensu Divina quae Domini; et inde quales fuerunt (t)antiquae Ecclesiae, quae Ecclesiae repraesentativae dictae sunt, quod nempe in singulis earum ritibus sacris repraesentata fuerint quae Domini et regni Ipsius sunt, ita quae amoris et fidei in Ipsum, et quod tunc caelum cum homine Ecclesiae per talia conjunctum fuerit, interna enim sistebantur in caelo; Verbum Domini ob illum finem etiam datum est, nam in illo omnia et singula usque ad minimam iotam correspondent et significant; inde per solum Verbum est nexus caeli cum homine. [3] Quod ita sit, nemo hodie novit; quapropter homo naturalis cum legit Verbum et quaerit ubinam Divinum inibi latet, et cum non invenit illud in littera ob stilum vulgarem, incipit primum vilipendere illud et dein negare quod ab ipso Divino dictatum sit 4, et per caelum ad hominem demissum; nescit enim quod Verbum sit Divinum ex sensu spirituali, qui non apparet in littera, sed usque litterae inest, et quod ille sensus sistatur in caelo cum homo sancte legit illud, et quod in illo sensu agatur de Domino (c)et de Ipsius regno; haec Divina sunt ex quibus Verbum est Divinum et per quae sanctitas influit per caelum ex Domino 5 usque in sensum litteralem, inque ipsam litteram 6; sed quamdiu homo non scit quid correspondentia, et quamdiu homo amat mundum prae caelo, et se prae Domino, non vult illa scire nec capere; cum tamen inde (o)omnis intelligentia antiqua fuit, et quoque inde sapientia angelica est; arcana mystica, quae plures divinatores in Verbo vane indagare sategerunt, inibi solum latent. @1 mox$ @2 i sunt$ @3 sint$ @4 After demissum$ @5 i etiam$ @6 ipsaque litera$

Arcana Coelestia 7
Passage 9281

#9281 "Et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus": quod significet statum vitae illorum qui in veris et bonis extra Ecclesiam, constat ex significatione "filii ancillae" quod sint qui in affectione veri externi, per "filium" enim significatur verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, et per "ancillam" affectio externa, n. 1895, 2567, 3835, 3849, 7780, 8993, et ex significatione "peregrini" quod sint qui instrui volunt in veris et bonis Ecclesiae, de qua n. 1463, 8007, 8013, 9196; quod per "filium ancillae et peregrinum" hic significentur illi qui extra Ecclesiam, est quia in illis quae in hoc versu praecedunt, de iis qui intra Ecclesiam actum est; ideo illi qui extra Ecclesiam sunt intelliguntur per "filios ancillae," et qui non nati intra Ecclesiam per "peregrinos," quoniam illi ex inferiore toro sunt, et hi ex alia prosapia 1; et ex significatione "respirare" illum vitae status significet, est quia pulmones, quorum est respirare, correspondent vitae fidei (o)ex charitate, quae est vita spiritualis, n. 97, 1119, 3351, 3635, 3883-3896, 9229. [2] Est homini respiratio externa et respiratio interna; externa est e mundo at interna est e caelo; cum moritur homo tunc respiratio externa cessat, at respiratio interna, quae est 2 tacita et imperceptibilis (o)ei cum vivit in mundo, perstat; haec respiratio est prorsus secundum affectionem veri, ita secundum vitam fidei ejus; qui autem in nulla fide sunt, ut sunt qui in inferno, trahunt respirationem non ab interiore sed ab exteriore, ita vice contraria, quapropter etiam illi cum appropinquant ad societatem 3 angelicam, (o)ubi est respiratio ab interiore, incipiunt suffocari et fieri sicut mortis simulacra, n. 3893; idcirco se dejiciunt praecipites in infernum suum, ubi iterum recipiunt respirationem suam priorem caeli respirationi contrariam. [3] Quia respiratio correspondet vitae fidei, ideo quoque vita fidei significatur per "animam," n. 9050, ex animatione, quae est respiratio, et ideo quoque vocatur spiritus, prout trahere spiritum et emittere spiritum, et inde quoque spiritus in lingua originali dicti sunt a vento, et 4 in Verbo comparantur vento, ut apud Johannem, Ventus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit aut quo abit; sic est omnis qui generatus est (c)ex spiritu, iii 8; inde quoque patet quid significat quod Dominus post resurrectionem, loquens cum discipulis, (x)inspiraverit, et dixerit illis, Accipite Spiritum sanctum, xx 22. @1 i prorsus$ @2 i quandam$ @3 i quoque$

Arcana Coelestia 7
Passage 9282

#9282 "Et omne quod dixi ad vos custodietis": quod significet quod praecepta, judicia, et statuta facienda sint, constat ex significatione "omne quod Jehovah dixit ad eos" quod sint omnia quae vitae, quae cultus, et quae status civilis 1; quae vitae vocabantur praecepta, quae cultus statuta, et quae status civilis judicia 2, n. 8972; et ex significatione "custodire" seu 3 observare, quod sit facere, nam per facere observantur. Quia illa quae vitae, quae cultus, et quae status civilis, 4 non sunt aliquid apud hominem quamdiu in solo ejus intellectu sunt, sed tunc apud illum sunt quando in voluntate, ideo in Verbo dicitur ubivis quod facienda, nam facere est voluntatis; sed scire, intelligere, agnoscere, et credere sunt intellectus, at 5 haec non sunt apud hominem priusquam fiunt voluntatis 6, nec existunt apud illum priusquam fiunt intellectus ex voluntate, nam esse hominis est velle, et existere est inde agnoscere et credere; quae non ita sunt et existunt apud hominem non ei appropriata sunt; stant 7 foris nondum in domum recepta; ita nec faciunt aliquid ad vitam aeternam hominis, nam talia si non facta sunt vitae 8, dissipantur in altera vita, remanentibus solum quae cordis sunt, hoc est, quae voluntatis et inde intellectus; quia ita est, in Verbo ubivis dicitur quod praecepta et statuta facienda sint, ut apud Moschen, Judicia Mea facietis, et statuta Mea custodietis ad (x)eundum in illis; quare costodietis statuta Mea et judicia Mea, quae si fecerit homo, vivet per ea, Lev. xviii (x)4, 5; (o)tum Matth. v (x)19, vii 24-27, xvi 27; Joh. iii 21; et perpluries 9 alibi. @1 quae status civilis et quae cultus$ @2 quae status civilis judicia, et quae cultus statuta$ @3 ac$ @4 status civilis et cultus $ @5 inde$ @6 i sunt$ @7 i quasi$ @8 per velle et inde intelligere, et per sic facere illa$ @9 pluries$

Arcana Coelestia 7
Passage 9283

#9283 "Et nomen deorum aliorum non memorabitis": quod significet quod non cogitandum ex doctrina falsi, constat ex significatione "nominis" quod sit omne doctrinae 1 et omne cultus in complexu, de qua n. 2724, 3237, 6887, 8274, 8882, hic omne doctrinae falsi, quoniam per "deos alios" significantur falsa, n. 4544, 7873, 8867, et ex significatione "memorare" quod sit cogitare; quod "memorare sit cogitare, est quia memorare est oris, et per illa quae oris sunt significantur ea quae cogitationis; causa est quia loquela hominis ex cogitatione fluit 2; est enim homini cogitatio loquens, et cogitatio non loquens; cogitatio loquens est cum qua loquela 3 unum facit, cogitatio autem non loquens est cum qua cogitatio loquens et inde loquela 4 unum facit apud sinceros et justos, sed non unum apud insinceros et injustos; nam cogitatio non loquens est superius (o)seu interius intellectuale hominis procedens ex ipsa voluntate ejus; cogitatio vero loquens est inferius (o)seu exterius intellectuale formatum a superiore seu interiore ad sistenda, vel ad simulanda coram mundo illa quae justi et aequi ac quae boni et veri sunt. [2] Inde 5 patet qualis est homo sincerus et justus et qualis homo insincerus et injustus, quod nempe apud hominem sincerum et justum internus homo formatus sit ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi subordinati caelo, n. 9279, at 6 apud hominem insincerum et injustum, quod internus homo formatus sit ad imaginem inferni, et externus ad imaginem caeli subordinati inferno 7; nam per externum simulat illa quae caeli sunt, et rationalia quae e caelo, applicat ad favendum cupiscentiis et quoque ad fallendum; ex his constat 8 (d)quod inversi status vitae sint apud justos et injustos. @1 fidei IT$ @2 procedit$ @3 i oris$ @4 d et usque loquela$ @5 i quoque$ @6 et IT$ @7 i apud illum$ @8 inde patet$

Arcana Coelestia 7
Passage 9284

#9284 "Non audietur super ore tuo": quod significet quod non oboediendum ulla affirmatione, constat ex significatione "audire" quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652, 4660, 5017, 7216, 8361, et ex significatione "non super ore esse" cum de doctrina falsi, quae significatur per "nomen deorum aliorum," quod sit non affirmare. Quod nomen deorum aliorum non memorandum esset, nec audiendum super ore, erat ob causam ut repraesentarentur caelestia ac Divina Domini per omnia statuta, judicia, et praecepta quae mandata sunt; repraesentabantur etiam quamdiu 1 Jehovam nominabant et colebant, tunc enim aderat Divinum Domini, et cum 2 Illo caelum; at cum nominabant et colebant alios deos, tunc repraesentabantur infernalia, nam spiritus ab infernis aderant, qui pro diis coli volebant; id enim (o)illi qui in infernis sunt, continuo 3 ambiunt, quoniam amores sui et mundi ibi regnant, videatur n. 3881 fin. @1 i solum$ @2 in$ @3 continue$

Arcana Coelestia 7
Passage 9285

#9285 Vers. 14-19. Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma, quemadmodum praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in eo exivisti ex Aegypto; et non videbuntur facies Meae vacue. Et festum messis, primitiarum operum tuorum, quae seminaveras in agro; et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro. Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae. Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane. Primum primitiarum humi tuae introduces domum Jehovae Dei tui; non coques haedum in lacte matris suae. "Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno" significat cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione: "festum azymorum custodies" (x)significat cultum et gratiarum actionem ob purificationem a falsis: "septem diebus" (x)significat statum sanctum tunc: "comedes azyma" significat appropriationem boni purificati a falsis: "quemadmodum praecepi tibi" significat secundum leges ordinis: "ad statum tempus mensis Abib" significat a principio status novi 1: "quia in eo exivisti ex Aegypto" significat liberationem ab infestatione a falsis: et non videbuntur facies Meae vacue" significat receptionem (x)boni ex misericordia et gratiarum actionem: "et festum messis primitiarum operum tuorum, quae (x)seminaveras in agro" significat cultum (o)Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono: "et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro" significat cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob regenerationem ac plenariam liberationem a damnatione: "tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae" significat continuam apparentiam et praesentiam Domini sic etiam in veris quae fidei: "non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei" significat quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo: "et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane" significat bonum cultus non ex proprio sed a Domino semper novum: "primum primitiarum humi tuae introduces in domum Jehovae Dei tui significat quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino: "non coques haedum in lacte matris suae" significat quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit cum vero innocentiae prioris status. 2 @1 i (n. 8053)$ @2 A has the following note here: sicut quod tunc ex innocentia amanda mundana terrestria, parentes, magistri, et similia$

Arcana Coelestia 7
Passage 9286

#9286 "Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno": quod significet cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione, constat ex significatione "feriari" seu festum agere, quod sit cultus Domini ex laeto animo 1 ob liberationem a damnatione, de qua n. 7093, et ex significatione "tribus vicibus in anno" quod sit status plenus usque ad finem, "tria" enim significant plenum a principio ad finem, n. 788, 4495, 7715, 9198, et "annus" integram periodum, n. 2906, 7839, 8070, hic itaque plenariam et integram liberationem; nam per "festum azymorum significatur purificatio a falsis, per "festum messis" implantatio veri in bono, et per "festum collectionis" implantatio boni inde, ita plenaria liberatio a damnatione; nam cum homo (o)purificatio est a falsis, et dein introductus per vera in bonum, et tandem cum in bono est, tunc est in caelo apud Dominum, proinde tunc (o)est plene liberatus. [2] Gradus successivi liberationis a damnatione se habent sicut gradus successivi regenerationis, nam regeneratio est liberatio ab inferno ac introductio in caelum a Domino; homo enim qui regeneratur, primum purificatur a falsis, dein apud illum vera fidei implantantur in bono charitatis, et demum implantatur ipsum hoc bonum, quo facto 2 homo regeneratus est, et tunc in 3 caelo apud Dominum; quapropter per "tria festa in anno" (t)etiam significabatur cultus Domini et gratiarum actio ob regenerationem. Quia ob recordationem illorum 4 perennem illa festa instituta sunt, ideo dicitur cultus et gratiarum actio permanens, nam quae praecipua cultus 5 sunt continuo permansura sunt; quae continuo permanent sunt quae non solum memoriae sed etiam ipsi vitae inscripta sunt; et tunc dicuntur universaliter apud hominem regnare, videatur 6 n. 5949, 6159, 6571, 8853-8858, 8865. @1 i et gratiarum actio$ @2 quod cum factum est$ @3 inque$ @4 horum$ @5 i Domini$ @6 et quae sic universaliter regnant, de quibus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9287

#9287 "Festum (x)azymorum" custodies": quod significet cultum et gratiarum actionem ob purificationem a falsis, constat ex significatione "festi" quod sit cultus Domini et gratiarum actio ob liberationem a damnatione, de qua nunc supra n. 9286, et ex significatione "azymorum" quod sit purificatio a falsis, nam per fermentum significatur falsum, n. 7906, 8051, et sic per infermentatum seu "azymum" bonum purificatum a falsis, n. 2342, 8058. De hoc festo, quod (x) etiam Pascha vocatum est, videatur infra n. 9292, 9294.

Arcana Coelestia 7
Passage 9288

#9288 "Septem diebus": quod significet statum sanctum tunc, constat ex significatione "septem" quod sint sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et a significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 7680, 8426 9213.

Arcana Coelestia 7
Passage 9289

#9289 "Comedes azyma": quod significet appropriationem boni purificati a falsis, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et ex significatione "azymi" quod sit bonum purificatum a falsis, de qua mox supra n. 9287.

Arcana Coelestia 7
Passage 9290

#9290 "Quemadmodum praecepi tibi": quod significet secundum leges ordinis, constat ex significatione "praecipere" cum a Domino, quod sit Divinum Verum procedens ab Ipso, nam hoc continet et docet praecepta vitae et cultus 1; Divinum illud Verum est ipse ordo (o)in caelis, et vera sunt leges (o)illius ordinis, n. 1728, 1919, 2258, (x)2447, 5703, 7995, 8700, 8988; inde patet quod per "quemadmodum praecepi tibi" significetur secundum leges ordinis. @1 omnia praecepta cultus et vitae$

Arcana Coelestia 7
Passage 9291

#9291 "Ad statum tempus mensis Abib": quod significet a principio status novi, constat ex significatione "mensis Abib" quod sit principium status novi, de qua n. 8053.

Arcana Coelestia 7
Passage 9292

#9292 "Quia in eo exivisti ex Aegypto": quod significet liberationem ab infestatione a falsis, constat ex illis quae de exitu filiorum Israelis "ex Aegypto, n. 7107, 7110, (x)7126, 7142, 7220, 7228, 7240, 7278, 7317, 8866, 9197, dicta et ostensa sunt, in quibus locis videri potest quod per commorationem filiorum Israelis 1 in Aegypto significata sit infestatio spiritualium, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, ab infernalibus 2, et tutatio eorum a Domino, et quod per exitum illorum ex Aegypto significata sit 3 liberatio inde; quodque 4 propter illam rem Pascha, quod est 5 festum (m)azymorum, institutum fuerit 6, de quo 7 videatur n. 7093 in., 7867, 7995.(n) @1 d filiorum Israelis i illorum$ @2 significetur infestatio illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis et ab infernalibus$ @3 significetur$ @4 et quod$ @5 seu$ @6 sit$ @7 i etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9293

#9293 "Et non videbuntur facies Meae vacue": quod significet receptionem boni ex misericordia et gratiarum actionem, constat ex significatione "facierum Jehovae" quod sint bonum, misericordia, pax, de qua n. 222, 223, 5585, 7599, et ex significatione "non videri 1 vacue" seu non absque munere, quod sit testificatio ob receptionem boni et gratiarum actio, nam munera quae offerebantur Jehovae significabant talia quae ab homine ex corde offeruntur Domino et acceptantur a Domino; (s)se habet cum muneribus sicut cum quibusvis factis hominis; facta hominis sunt modo gestus, et abstracte a voluntate spectata sunt solum motus varie formati et quasi articulati, non absimiles motibus machinae, ita, 2 inanimati; sed (o)facta una cum voluntate spectata non sunt tales motus sed sunt formae voluntatis coram oculis ostensae, nam facta non aliud sunt quam testificationes talium quae voluntatis sunt; et etiam 3 ex voluntate animam seu vitam suam habent; quapropter 4 de factis simile quod 5 de motibus dici potest, nempe quod nihil in factis vivat praeter voluntatem, sicut nihil in motibus praeter conatum; quod ita sit, etiam novit 6 homo, nam qui intelligens est, non ad facta hominis attendit sed solum ad voluntatem, ex qua, per quam, et propter quam, facta existunt; immo qui sapiens est vix facta videt sed in factis quale et quantum (x)voluntatis; similiter se habet cum muneribus, quod in illis voluntas spectetur a Domino; inde est quod per "munera Jehovae," hoc est, Domino oblata, significentur talia quae sunt voluntatis seu cordis; voluntas hominis est quae (x)vocatur "cor" in Verbo 7; ex his (o)quoque (m)patet quomodo intelligendum quod quisque secundum facta sua aut opera sua accepturus sit judicium in altera vita, Matth. xvi 27, quod nempe secundum illa quae cordis et inde vitae.(n)(s) [2] Quod talia per "munera (o)Jehovae oblata" significentur, patet 8 ex Verbo, ut apud Davidem, Sacrificium et munus non voluisti; holocaustum et sacrificium peccati non petiisti; facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi, Ps xl 7, 9 [A.V. 6, 8]: apud Moschen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum et Dominus dominorum, Qui non acceptat facies, et non accipit munus, Deut. x 17: et apud Matthaeum, Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinques ibi munus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum, v (x)23, 24; inde patet quod "munera Domino oblata 9 "fuerint testificationes talium quae 10 corde offeruntur, 11 quae sunt fidei et charitatis 12; "reconciliari fratri" est charitas erga proximum: [3] 13 apud eundem, Venerunt sapientes ex orientalibus, et Domino nato obtulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, ii ,] 11; per "aurum, tus, et myrrham" significantur omnia quae boni amoris et fidei sunt in Dominum, "aurum" quae boni amoris, "tus" quae boni fidei 14, et "myrrha" quae utriusque in externis; quod sapientes ex orientalibus 15 obtulerint illa, erat quia in orientalibus 16 apud quosdam 17 ex antiquis temporibus permansit scientia et sapientia veterum, quae fuit in illis quae in mundo et super tellure intelligere 18 et videre caelestia et Divina; nam notum antiquis fuit quod omnia corresponderent et repraesentarent, (c)ac inde significarent, ut patet etiam a gentilium antiquissimis libris et monumentis; inde erat 19 quod (o)sciverunt aurum, tus, et myrrham significavisse 20 bona quae offerenda Deo; sciverunt etiam ex propheticis suis, quae (x)fuerunt Antiquae Ecclesiae 21, de quibus 22 n. 2686, quod Dominus in mundum venturus esset, et quod tunc apparitura illis stella, de qua etiam Bileamus, qui quoque ex filiis orientis erat, prophetavit, Num. xxiv 17, videatur n. 3762; (m)"stella" etiam significat cognitiones boni et veri 23 interni, quae a Domino, n. 2495, 2849, 4697:(n) [4] apud Davidem, Reges Tharschisch et insularum munus adducent, reges Schebae et Sebae donum afferent, et incurvabunt se omnes reges, et omnes gentes servient Ei, Ps lxxii 10, 11; haec de Domino dicta sunt; per "munus adducere" et (x)donum" afferre" significatur bonum amoris et fidei; nam "Tharschisch" significat doctrinalia amoris et fidei 24, n. 1156, "Scheba et Seba" 25 cognitiones boni et veri, n. 1171, 3240, "reges" 26 vera Ecclesiae, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et 27 "gentes" bona Ecclesiae, n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 8771; inde patet quid intelligitur per quod "incurvabunt se omnes reges, et omnes gentes servient": [5] apud Esaiam, Annuntiabunt gloriam Meam in gentibus, tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super raedis cameratis, et super mulis, et super (x)veredariis, ad montem sanctitatis Meae Hierosolymam, quemadmodum adducunt filii Israelis munus in vase mundo domum Jehovae, lxvi 19, 20; qui sensum internum Verbi non scit credere potest quod haec de Judaeis dicta sint et quod illi sic ad Hierosolymam a gentibus adducerentur; sed sunt bona amoris et fidei in Dominum quae ita prophetice describuntur et quae per "munus" intelliguntur; "equi," "currus," "raedae cameratae," "muli," et "veredarii," super quibus adducendi, sunt (o)intellectualia, doctrinalia, et scientifica veri et boni, ut patet (c)a significatione illorum, ut "equorum," n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6401, 6534, 8029, 8146, 8148, (o)et ex significatione "curruum," n. 5321, 5945, 8146, 8148, 8215, et ex significatione "mulorum," n. 2781: [6] 28 apud Malachiam, Sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos sicut aurum et sicut argentum, ut sint adferentes Jehovae munus in justitia; tunc suave erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi, et juxta annos priores, iii 3, 4; quia per "munus oblatum Jehovae" significatur bonum amoris et fidei 29, ideo dicitur quod sint "adferentes Jehovae (x)munus in justitia" et quod tunc "suave erit Jehovae munus"; "purificare filios Levi et defaecare illos sicut aurum et argentum significat purificationem boni et veri a malis et falsis; filii Levi 30 sunt qui in fide et charitate, ita qui ab Ecclesia spirituali, n. 3875, 4497, 4502, 4503, "Judah" est bonum amoris caelestis, ita qui in illo, n. 3654, 3881. @1 videre IT$ @2 i in se$ @3 inde quoque facta$ @4 quare$ @5 similiter ac$ @6 scit$ @7 nam cor est voluntas$ @8 i quoque$ @9 data$ @10 i ex$ @11 i nempe$ @12 charitatis et fidei$ @13 i similiter$ @14 i in internis$ @15 i venerint et$ @16 adhuc ibi$ @17 After temporibus$ @18 scire$ @19 quoque$ @20 significaverint$ @21 ex libris propheticis, quae fuerant in antiqua Ecclesia$ @22 i videatur$ @23 veri et boni$ @24 nam per Tharschisch significantur doctrinalia boni et veri$ @25 per Schebam$ @26 per reges$ @27 i quod$ @28 i Et$ @29 charitatis$ @30 agitur ibi de Domino$

Arcana Coelestia 7
Passage 9294

#9294 "Et festum messis primitiarum operum [tuorum], quae seminaveras in agro": quod significet cultum Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono, constat ex significatione "festi" quod sit cultus Domini et gratiarum actio, de qua supra n. 9286, 9287, ex significatione "messis" quod sit fructificatio veri, ita implantatio ejus in bono, ex significatione "primitiarum" seu principiorum "operum" quod sint quae sunt 1 ultimum instructionis (c)et primum vitae, de qua sequitur, ex significatione "seminare" quod sit instruere, de qua n. 9272, et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua n. 2971, 3500, 3766, 7502, 9139, 9141; ex quibus patet quod per "festum messis primitiarum operum, quae seminaveras in agro" significetur cultus Domini et gratiarum actio propter implantationem veri in bono. [2] Quod haec per hoc festum significentur, constat 2 ex illis quae supra n. 9286 dicta sunt, quod nempe tria festa instituta fuerint propter liberationem hominis a damnatione, ita propter regenerationem, nam per regenerationem 3 liberatur homo ab inferno ac introducitur in caelum, quapropter primum festum, quod festum azymorum dictum est, significat purificationem a falsis; hoc itaque festum significat implantationem veri in bono, et tertium festum implantationem boni; cum enim (t)homo regeneratur, tunc primum purificatur 4 a falsis quae ex malo amorum sui et mundi, quod fit per id quod instruatur de malo, de inferno, et de damnatione, tum de bono, de caelo, et de felicitate aeterna, et quod sic se detineri patiatur a faciendis, volendis, et cogitandis malis; quando humus sic praeparata est, tunc inseminantur vera (o)fidei, nam non prius ea 5 recipiuntur; sed vera quae inseminantur implantanda sunt in bono, quoniam alibi non humum habent nec alibi radicem figere possunt; implantantur in bono cum homo vult verum, amat illud, et facit illud; hic status regenerationis (o)seu liberationis a damnatione significatur per hoc festum, quod vocatur "festum messis primitiarum operum"; "messis" enim significat vera producentia bonum. [3] Quando vera implantata sunt in bono, tunc homo non amplius per vera sed per bonum ducitur a Domino, quod fit cum (o)is vult bonum et facit bonum ex affectione amoris, hoc est, ex charitate; hic status regenerationis (o)seu liberationis a damnatione significatur per tertium festum, quod vocatur festum collectionis. [4] Haec tria festa etiam vocata sunt festum Paesach, festum septimanarum, et festum tabernaculorum, de quibus videatur Exod. xxxiv 18-22; Lev. xxiii 1-fin.; Deut. xvi 1-fin. Similia quae per tria haec festa 6 repraesentata sunt per eductionem filiorum Israelis e terra Aegypti, per introductionem eorum in terram Canaanem, et per habitationem ibi; simile enim per eductionem filiorum Israelis e terra Aegypti repraesentatum est quod per primum festum, quod Paesach nominatum est; quod ita sit, videri potest ex illis quae de Paesach, n. 7093 fin., 7867, 7995, ostensa sunt, nam eductio filiorum Israelis, propter quam id festum institutum est, significabat liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis, a quibus infestati, n. 7240, 7317, 9197. [5] Simile autem per introductionem filiorum Israelis in terram Canaan repraesentatum est quod per hoc secundum festum, quod festum 7 primitiarum operum, ut et festum septimanarum vocatum est, nempe implantatio veri in bono; terra enim Canaan est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 1607, 3038, 3481, 3686, 3705, 4240, 4447, 4517, 5136, 6516, et 8 filii Israelis, (o)abstracte a personis, sunt vera spiritualia, n. 5414, 5879, 5951 9. [6] Simile etiam per habitationem filiorum Israelis in terra Canaane repraesentatum est quod per tertium festum, quod festum collectionis fructuum 10 terrae, et collectionis ex area et torculari, tum festum tabernaculorum vocatum est, nempe implantatio boni et sic vita in caelo. Ex his nunc patet cur tria festa instituta fuerint, quod nempe propter eductionem humani generis, quod vult recipere novam vitam a Domino, ex inferno, (c)ac introductionem eorum in caelum; et hoc a Domino per Adventum Suum in mundum. @1 After vitae$ @2 patet$ @3 i enim$ @4 i ille$ @5 vera$ @6 i etiam$ @7 i messis$ @8 nam$ @9 i , et terra Canaan est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 1607, 3038, 3481, 4240, 4447, 6516$ @10 fructus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9295

#9295 Quod secundum hoc festum, quod vocatum est festum messis primitiarum operum, tum primitiarum tritici, ut et festum septimanarum, significet implantationem veri in bono, constat ex ejus institutione, de qua ita apud Moschen, Dic ad filios Israelis, Quando veneritis in terram quam Ego dans vobis, et messueritis (x)messem ejus, adferetis manipulum 1 primitiarum messis vestrae ad sacerdotem, qui motitabit manipulum coram Jehovah in beneplacitum vestri; a crastino sabbati motitabit illum sacerdos; et facietis in die illo filium agni in holocaustum, tum minham et libamen: panem vero vel spicam tostam vel virentem non comedetis usque ad diem illum hunc: deinde numerabitis vobis a crastino sabbati, a die quo attulistis manipulum motitationis, septem sabbata integra erunt, usque ad crastinum sabbati septimi numerabitis quinquaginta dies, et offeretis munus novum Jehovae; de habitationibus vestris offeretis panem motitationis, fermentatus coquetur, primitias, Jehovae; offeretis praeter panem septem agnos, unum juvencum, et duos arietes, in holocaustum, cum (o)eorum minha et libamine 2, Lev. xxiii 10-21; Deut. xvi 9-12. [2] Quid 3 singula haec significant, non nisi quam a sensu (o)eorum interno sciri potest; in eo sensu semina quae seminantur in agro sunt vera fidei quae implantantur bono; per messem significatur maturescentia quando bona inde, nam triticum et hordeum sunt bona, et spica (o)sive arista in qua illa sunt vera ita adjuncta bonis; manipulus est talium series et collectio, nam vera manipulatim disposita sunt; motitatio est vivificatio, vera enim non prius viva sunt apud hominem quam cum in bono sunt; sacerdos qui manipulum motitabat, hoc est, qui bona veri vivificabat, repraesentabat Dominum, nam ab Ipso omne vitae; quod hoc factum sit crastino sabbati, significabat sanctum conjunctionis boni et veri 4; quod prius non licuerit panem, spicam tostam, aut spicam virentem edere, significabat vitam boni et ejus appropriationem non prius 5; panis est bonum amoris, spica tosta est bonum charitatis, spica virens est bonum veri, et edere est appropriare; quod inde septem sabbata numerarentur usque ad festum, quod fiebat inde 6 quinquagesimo die, significabat plenariam implantationem veri in bono usque ad primum status novi; panis fermentatus qui tunc offerebatur significabat bonum tunc nondum plene purificatum; motitatio ejus significabat vivificationem; holocaustum ex agnis, juvenco, arietibus, cum minha et libaminibus, significabant cultum Domini ex illius boni quali; haec sunt quae significantur per hoc festum, et per illa quae 7 peragebantur; ex quibus patet quod secundus status liberationis a damnatione, qui erat status implantationis veri in bono, 8 significatus fuerit. [3] Quia festum hoc vocatum est festum primitiarum messis, sciendum est quid messis in Verbo significat: "ager, in quo messis," in lato sensu significat totum humanum genus, seu totum mundum, in minus lato sensu Ecclesiam, in strictiore sensu hominem Ecclesiae, et in adhuc strictiore bonum quod in homine Ecclesiae, nam hoc recipit vera fidei sicut ager semina; ex significatione "agri" patet quid significat "messis," quod nempe in latissimo sensu statum totius generis humani quoad receptionem boni per verum, in minus lato sensu statum Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono, in strictiore sensu statum hominis Ecclesiae 9 quoad illam receptionem, et in adhuc strictiore sensu statum boni quoad receptionem veri, ita implantationem veri in bono. [4] Ex his constare potest quid per "messem" significatur in sequentibus his locis, ut apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus; semen sunt filii regni; zizania sunt filii illius mali; inimicus qui seminat illa est diabolus; messis vero (x)consummatio saeculi, messores autem sunt angeli, xiii 37-39; "bonum semen" sunt vera fidei a Domino, "Filius hominis" est Dominus quoad vera Ecclesiae, "mundus, qui est ager," est totum genus humanum, "filii regni, qui sunt semen," sunt vera fidei Ecclesiae, "filii regni mali, qui sunt zizania," sunt falsa fidei Ecclesiae, "diabolus, qui inimicus et seminat ea," est infernum, "consummatio saeculi, quae messis," est ultimus status Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono, "angeli, qui messores," sunt vera a Domino; quod talia per illa Domini verba significentur, constare potest ex sensu eorum interno, de quo passim in explicationibus; ex illis 10 quoque patet quomodo Dominus 11 cum fuit in mundo, locutus est, quod nempe per significativa, ob causam ut Verbum non solum 12 esset pro mundo 13 sed etiam pro caelo: [5] in Apocalypsi, Angelus exivit e templo clamans voce magna ei qui super nube sedebat, Mitte falcem tuam et mete, quia venit tibi hora metendi, quia arefacta est messis terrae; misit itaque sedens super nube falcem suam in terram, et demessa est terra, xiv 15, 16; "messis" hic quoque pro ultimo statu Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono: apud Joelem, Luxerunt sacerdotes ministri Jehovae, devastatus est ager, luxit terra quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores super tritico et super hordeo, eo 14 quod perierit messis agri, i 9-11; describitur hic vastatio Ecclesiae quoad vera fidei et bona charitatis (o)per talia quae sunt agri, vineae, et oliveti; ipsa Ecclesia est "ager," et status ejus ultimus, qui a Domino vocatus est 15 consummatio saeculi, est "messis": [6] apud eundem, Emittite 16 falcem, quia maturuit messis; venite, descendite, quia plenum est torcular, exundant lacus, eo quod magna malitia eorum, iv 13 [A.V. iii 13]; etiam hic per "messem" significatur (o)consummatio saeculi seu ultimus status Ecclesiae devastatae: apud Jeremiam, Exscindite seminantem e Babele, et prehendentem falcem in tempore messis, l (x)16: apud eundum, Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, adhuc parum cum venit tempus messis, li 33; "tempus messis" pro ultimo statu Ecclesiae ibi: apud Esaiam, Ejulate (x)naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus ut non domus, nec intret quisquam; silent habitatores insulae, mercator Zidonis, transiens mare, impleverunt te, et per aquas multas semen Schichoris, messis Nili, proventus illius, ut esset mercatura gentium, xxiii 1-3; [7] sancta Ecclesiae quae hic describuntur, nemo sciri potest nisi ex sensu interno; quisque scit quod sancta caeli et Ecclesiae ubivis in Verbo sint, et quod inde Verbum (t)sanctum sit; in sensu litterae tibi agitur de mercatura Tyri et Zidonis, quae non sancta sunt absque sensu interiore sancto; quid autem in hoc 17 sensu significant, patet si 18 evolvuntur; "naves Tharschischi" sunt doctrinalia veri et boni, "Tyrus et Zidon" sunt cognitiones boni et veri, 19 (o)non domus ut non intret quisquam" est quod non amplius bonum cui verum implantari possit, "habitatores insulae qui silent 20 sunt bona remotiora 21, "semen Schichoris" est verum scientificum, "messis Nili, proventus illius" est inde bonum extra Ecclesiam. @1 i primulum IT$ @2 libaminibus$ @3 Quod IT$ @4 veri et boni$ @5 After boni but d$ @6 abinde$ @7 tunc$ @8 i per hoc festum et per illa quae tunc fiebant,$ @9 i in particulari$ @10 his$ @11 i in Verbo etiam Ipse$ @12 modo$ @13 genere humano seu mundo but d seu mundo$ @14 et IT$ @15 per agrum, ultimus ejus status qui a Domino vocatur$ @16 Immittite IT$ @17 eo$ @18 cum$ @19 i ibi$ @20 d qui silent i quae silent$ @21 i et quae externi hominis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9296

#9296 "Et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro": quod significet cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob regenerationem et plenariam liberationem a damnatione, constat ex significatione "festi" quod sit cultus Domini et gratiarum actio, de qua supra n. 9286, 9287, 9294, ita cultus ex grato animo; ex significatione "collectionis" cum de implantatione veri in bono dicitur, quod sit ipsa implantatio boni; ex significatione "exitus anni" quod sit finis operum; et ex significatione "in colligendo te opera tua ex agro quod sit fruitio et usus omnium quae implantata sunt bono; per "opera" enim significantur non solum ea quae agri 1 sunt sed etiam quae vineae et oliveti, ita quae fructus terrae, ut 2 patet a descriptione hujus festi 3 apud Moschen, Festum tabernaculorum facies tibi septem diebus, cum collegeris de area tua et de torculari tuo; et benedicet tibi Jehovah Deus tuus in omni proventu tuo, et in omni opere manuum tuarum, Deut. xvi 13, 15: et alibi, In quintodecimo die mensis septimi, cum collegeritis fructum terrae, feriabimini festum Jehovae septem dies, Lev. xxiii 39. [2] Quia per hoc festum significatur cultus Domini ex grato animo propter implantationem boni, et sic propter plenariam liberationem a damnatione, primum hic explicabitur quid sit implantatio boni: prius passim ostensum est quod homini sint binae facultates vitae, nempe intellectus et voluntas, et quod intellectus dicatus sit receptioni veri ac voluntas dicata receptioni boni; sunt enim bina ad quae omnia 4 in universo tam caelo quam mundo 5 se referunt, nempe verum et bonum 6; inde (o)etiam patet quod bina illa faciant vitam hominis, et quod vitam ejus novam verum fidei et bonum 7 charitatis, et quod nisi utrumque implantatum fuerit 8 homini, non ei vita nova sit; quomodo verum quod fidei (o)inseminatur et implantatur (o)homini, notum est in Ecclesia, sed nondum bene quomodo bonum quod charitatis; homo cum infans est, recipit tunc 9 bonum a Domino, quod bonum est bonum innocentiae quale est infantibus; hoc bonum facit initiamentum novae voluntatis apud hominem, et crescit succedente aetate secundum vitam innocentiae cum sodalibus, ac secundum vitam probitatis et oboedientiae erga parentes et magistros, sed plus apud illos qui postea se regenerari patiuntur; hoc praevidet Dominus (c)et secundum statum vitae sequentis providet, nam Dominus in omni praesenti praevidet malum et providet bonum, et hoc a primo stamine vitae usque 10 in aeternum; postea cum homo adolescit ac incipit cogitare ex se, quantum tunc aufertur a jucundis amorum sui ac mundi, tantum novum illud voluntarium seu initiamentum novae voluntatis clauditur, et quantum non ab illis jucundis aufertur, tantum illud aperitur et quoque perficitur. [3] Sed quomodo id perficitur per implantationem veri, nunc dicetur: novum illud voluntarium, quod est ex bono innocentiae, est habitaculum per quod Dominus intrat apud hominem, (c)et excitat hominem ad velle bonum, et ex velle facere bonum; is influxus tantum operatur apud hominem quantum is desistit a malis; inde ei facultas sciendi, appercipiendi, reflectendi, ac intelligendi vera et bona moralia et civilia secundum jucundum usus; postea influit Dominus per bonum illud in vera doctrinae Ecclesiae quae apud hominem, et ex memoria evocat talia quae inserviunt usui vitae, et haec implantat bono ac perficit illud; inde est quod bonum apud hominem prorsus sit secundum usum vitae; si usus vitae pro proximo est, hoc est, pro bono concivis, patriae, Ecclesiae, caeli, ac pro Domino, tunc bonum illud est bonum charitatis, at si usus vitae est solum pro se et pro mundo, tunc clauditur id initiamentum novae voluntatis, ac infra illud formatur voluntarium ex malis amorum sui et mundi, ac inde intellectuale a falsis; hoc voluntarium est clausum supra et apertum infra, hoc est, clausum ad caelum et apertum ad mundum; ex his patet quomodo vera implantantur bono et formant illud; tum quoque quod homo cum in bono est, sit in caelo apud Dominum, nam, ut supra dictum est, nova voluntas, ubi bonum charitatis, est habitaculum Domini, proinde caelum apud hominem; et novum intellectuale inde est quasi tabernaculum per quod introitus et exitus. [4] Talia in communi et in particulari repraesentata sunt per hoc festum, quod festum collectionis fructuum terrae, et festum tabernaculorum dictum 11 est; quod ita sit, patet ex institutione hujus festi, de qua ita apud Moschen, In quintodecimo die mensis septimi, cum collegeritis 12 fructum terrae, feriabimini festum Jehovae septem dies; in die primo sabbatum, (o)et in die octavo sabbatum; et accipietis vobis in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem dies; in tabernaculis habitabitis septem dies; omnis indigena Israelis habitabunt in tabernaculis; ut sciant generationes vestrae quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israelis, cum eduxero eos e terra Aegypti, Lev. xxiii 39-44: et alibi, Festum tabernaculorum facies tibi septem dies, cum collegeris de area tua et de torculari tuo; laeteris in festo illo, tu, filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et Levita, et peregrinus, et orphanus, et vidua, qui in portis tuis; et omnino laetus eris, Deut. xvi 13-(x)15; [5] quod status boni implantati per verum a Domino, ita status caeli apud hominem, per hoc festum repraesentatus sit 13, patet a sensu interno omnium quae ibi memorantur; in eo enim sensu per diem (x)quintum decimum mensis septimi significatur finis status prioris, et principium status novi; (o)quod (x)quintum decimum id sit, videatur n. 8400, (o)et quoque septimum, n. 728, 6508, 8976, 9228; per fructum terrae qui tunc collectus significatur bonum charitatis, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847, 3146, (x)7690, 7692; simile 14 et collectionem ex area et 15 torculari, frumentum enim quod (o)est areae est bonum veri, n. 5295, 5410, vinum quod torcularis est verum ex bono, n. 6377, et oleum quod etiam est torcularis est bonum ex quo verum 16, n. 886, 3728, 4582, (x)4638; per sabbatum primo die et per sabbatum octavo die significatur conjunctio veri cum bono, et reciproce boni cum vero; quod sabbatum sit conjunctio veri et boni 17, n. 8495, 8510, 8890, 8893, 9274; (o)quod octavus dies etiam dictus sit sabbatum, est quia per octavum significabatur principium novi status, n. 2044, 8400 fin.; [6] per fructum arboris honoris, quem die primo acciperent, significabatur 18 festivitas et gaudium propter bonum implantatum, (o)quapropter sequitur ut laetemini coram Jehovah, per spathas palmarum vera interna 19 illius boni, n. 8369, per ramum arboris densae (o)seu implexae vera boni exteriora 20 (o)seu scientifica, n. 2831, 8133, et per salices (x)torrentis vera 21 adhuc exteriora, quae sensualium (o)corporis, per tabernacula in quibus septem dies habitarent significatur sanctum amoris a Domino 22, et reciproce in Dominum, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 3391, 4391, 4599, et quod sit sanctum unionis, n. 8666; per indigenam Israelis significantur qui in bono charitatis, ita quoque abstracte bonum illud, n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 6426, (x)7957; per laetitiam omnium tunc significabatur gaudium quale illis qui in bono 23 a Domino, ita quale illis qui in caelo, nam qui in bono charitatis est a Domino, is in caelo est apud Dominum; haec sunt propter quae illud festum. @1 quae messis$ @2 i quoque$ @3 i alibi$ @4 i et singula$ @5 tam mundo quam coelo$ @6 Before ad quae$ @7 quod fidei erit, et bonum quod$ @8 sit$ @9 primo$ @10 hominis$ @11 vocatum$ @12 colligeritis IT$ @13 fuerit$ @14 similiter$ @15 i ex$ @16 pariter vinum et oleum quae torcularis; vinum est verum ex bono, n. 6377, et oleum bonum ex quo verum$ @17 boni et veri conjunctio$ @18 significatur$ @19 After boni,$ @20 externa IT$ @21 i boni$ @22 Domini$ @23 i quod$

Arcana Coelestia 7
Passage 9297

#9297 "Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae": quod significet continuam apparentiam et praesentiam Domini sic etiam in veris [quae] fidei, constat ex significatione "tribus vicibus in anno" quod sit completum et continuum, de qua n. 4495, 9198, ex significatione "videri" quod sit apparentia et praesentia, de qua n. 4198, 5975, 6893, ex significatione "masculi" quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 7838, et ex significatione "facierum" cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Misericordia, de qua n. 222, 223, 5585, 7599; et quia Divinum Bonum Divini Amoris est Ipse Jehovah seu Dominus, ideo per "videri ad facies Domini Jehovae" simile significatur quod per videri a Domino; Dominus etiam est 1 Qui videt hominem, et sistit Se apud illum, datque et ut Se videat, ita homo non videt Dominum ex se sed ex Domino apud se. [2] Quomodo intelligitur quod continua apparentia et praesentia Domini sit etiam in veris fidei, paucis dicetur: praesentia Domini apud hominem est in bono apud illum, quia bonum facit vitam ejus, non autem verum nisi quatenus ex bono 2; inde est, ut 3 supra n. 9296 dictum 2, quod habitaculum Domini 4 in bono innocentiae apud hominem; cum itaque homo regeneratus est, tunc Dominus non modo praesens est in bono apud illum sed etiam in veris quae ex bono, nam vera tunc vitam habent ex bono, et sunt bonum in forma per quam boni quale potest appercipi; haec vera sunt quae (x)faciunt novum intellectum hominis, qui unum facit cum nova ejus voluntate; nam, ut prius dictum est, omnia se referunt ad verum et ad bonum, ac intellectus hominis dicatus est veris, at voluntas bono, ex quo vera; inde patet quomodo intelligendum quod tunc apparentia et praesentia Domini etiam sit in veris fidei; haec sunt quae significantur per quod "tribus vicibus in anno videretur omnis masculus ad facies Domini Jehovae"; inde dicitur quod videbitur masculus, quia per "masculum" significatur verum fidei; et ideo dicitur ad facies Domini Jehovae, quia per "Jehovam" significatur Esse Divinum, et per "Dominum" Existere Divinum ex Esse; inde esse apud hominem est bonum, et existere inde est verum. [3] Dicitur in Ecclesia quod fides sit a Domino, sed sciendum quod fides quae a charitate, sit a Domino, non autem fides separata a charitate, nam haec fides est a proprio et vocatur fides persuasiva, de qua in doctrina charitatis et fidei ante caput sequens; homo scire potest num fides apud se sit a Domino vel a semet; qui afficitur veris solum propter eruditionis famam, ut lucretur honores et opes, et non propter usum vitae bonum, is in fide persuasiva est, quae a semet et non a Domino. [4] Sunt etiam (x)vera fidei theoretica, et sunt practica; qui spectat theoretica propter practica, (c)et illa videt in his, et sic ex utrisque conjunctis usum vitae bonum, et afficitur illis et his propter hunc finem, is in fide est a Domino; causa est quia usus vitae, qui finis, est bonum apud illum, et secundum usum vitae omnia formantur; vera fidei sunt per quae formatio; quod ita sit, manifeste patet ex illis qui in altera vita; omnes quotcumque ibi sunt, rediguntur ad statum sui boni vel 5 ad statum sui mali, ita ad usum suae vitae, qui fuit finis, hoc est, quod super omnia amaverant, ac quod inde ipsum jucundum vitae eorum fuerat; ad hoc rediguntur omnes; vera vel falsa quae unum fecerunt cum illo usu, remanent, et quoque plura adsciscuntur quae se prioribus conjungunt ac complent usum, et faciunt ut usus in ipsa sua forma appareat; inde est quod spiritus et angeli sint formae sui usus; spiritus mali formae usus mali, hi sunt in inferno, 6 spiritus boni seu angeli formae usus boni, hi sunt in caelo; inde quoque est quod spiritus ad praesentiam ilico cognoscantur quales sunt; vera fidei ex facie et ejus pulchritudine quoad formam, et ipsum bonum, (o)quod est usus, ex igne amoris (o)ibi qui pulchritudinem vivificat, et quoque ex sphaera undante ex illis; ex his iterum constare potest quid sit praesentia Domini in veris fidei. @1 nam Dominus est Jehovah$ @2 i est$ @3 quod in$ @4 i sit$ @5 aut$ @6 i et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9298

#9298 "Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei": quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ex significatione "sacrificare" et "sacrificii" quod sit cultus Domini, de qua n. 922, 923, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936, ex significatione "fermentati" quod sit (o)falsificatum et falsum ex malo, de qua n. 2342, 7906, 8051, 8058, et ex significatione "sanguinis" quod sit verum ex bono, ita verum Ecclesiae, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127; inde patet quod per "non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei" significetur quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum 1 falsis ex malo; quid falsum ex malo et falsum non ex malo, videatur n. 1679, 2408, 4729, 6359, 7272, 8298, 9258. [2] Quod vera ex bono, quae sunt vera Ecclesiae, non commiscenda sint (o)cum falsis ex malo, est quia prorsus non concordant, sunt enim contraria, unde conflictus, ex 2 quo vel peribit bonum vel dissipabitur malum, est enim bonum ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est malum ex inferno; dantur quidem vera apud malos et quoque falsa apud bonos, sed vera apud malos non commiscentur cum falsis ex malo apud eos quamdiu solum in memoria sunt et serviunt pro mediis ad malum, tamdiu enim absque vita sunt; sed si vera falsificantur ad favendum malo, (o)quod etiam fit per sinistram interpretationem, tunc commiscentur, unde profanatio veri; quae qualis sit, videatur n. 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 4601, 6348, (x)6595, 6959, 6963, 6971, 8394, 8943, 9188. [3] Quod prohibitum fuerit sacrificare super fermentato, patet ab (o)hac lege de minha, quae simul cum sacrificio super altari adolebatur, de qua ita apud Moschen, Omnis minha quam adferetis Jehovae non conficietur fermentata, et ullum fermentum (c)et ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, Lev. ii 11. (m)Ex his constat 3 quod profanatio veri significetur per hanc legem 4; ideo quoque dicitur "sanguis sacrificii," (o)non sacrificium, quia "sanguis" est verum ex bono.(n) @1 ex$ @2 in$ @3 patet$ @4 i de sacrificando super fermentato sanguinem sacrificii$

Arcana Coelestia 7
Passage 9299

#9299 "Et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane": quod significet bonum cultus non (c)ex proprio sed a Domino semper novum, constat (c)a significatione "pernoctare" quod sit id quod ex proprio, nam per "noctem" in Verbo significatur malum et 1 falsum, n. 221, 709, 6000, 7776, 7851, 7870, 7947, ita quoque proprium, quia proprium hominis non est nisi quam malum et falsum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, (x)4328, 5660, 5786, 8480; ex significatione "adipis" seu pinguedinis, quod sit bonum amoris, de qua n. 353, 5943, hic bonum (x)amoris in cultu, quia dicitur adeps festi," festum enim est cultus, n. 9286, 9287, 9294; et ex significatione "mane" quod sit Dominus et Ipsius adventus, ut constare potest ex illis quae de mane, n. 2405, 2780, (x)5962, 8426, 8427, 8812, ostensa sunt; inde hic per "mane," ubi agitur de bono cultus non ex proprio, significatur id a (x)Domino semper novum. @1 i inde$

Arcana Coelestia 7
Passage 9300

#9300 "Primum primitiarum humi tuae introduces in domum [Jehovae] Dei tui": quod significet quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino, constat ex significatione "primitiarum humi" quod sit quod bona et vera Ecclesiae addicanda sint soli Domino; quod "primitiae" illa sint, videatur n. 9223, et quod "humus" sit Ecclesia, n. 566, 1068; "primum primitiarum" dicitur quia hoc primarium erit; bona enim et vera suam vitam a Domino 1 habent, et tunc vitam a Domino habent 2 cum Ipsi addicantur; et ex significatione "adducere in domum Dei" quod sit ad Dominum, ut sancta sint; quod "domus Dei" sit Dominus, videatur n. 3720, et quod omne sanctum sit a Domino, n. 9229; ex quibus patet quod per "primum primitiarum humi tuae introduces in domum Dei" significetur quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino. [2] Vera boni et bona veri dicuntur, quia apud hominem qui regeneratur, et magis apud illum cum regeneratus est, vera sunt boni et bona sunt veri, vera enim faciunt vitam intellectus, et bonum vitam voluntatis; (o)et apud hominem regeneratum intellectus et voluntas unam mentem faciunt, et communicant reciproce, vera quae intellectus cum bono quod voluntatis, et bonum quod voluntatis cum veris quae intellectus; influunt vicissim, vix aliter ac sanguis e corde in pulmones et inde rursus 3 in cor, (o)et dein e corde sinistro in arterias et ab his per venas iterum in cor; talis idea potest haberi de reciprocatione boni et veri apud hominem ab intellectu ejus in voluntatem, et a voluntate (t)ejus in intellectum; 4 quod ex pulmonibus et corde idea imprimis de reciprocatione veri fidei et boni charitatis in intellectu et voluntate capi possit 5, est quia pulmones (x)correspondent veris quae fidei et cor bono quod amoris, n. 3635, 3883-3896; inde quoque est quod per "cor" in Verbo significetur vita voluntatis, et per "animam" vita fidei, n. 9050; [3] quod ex illis (x)idea de veris quae intellectus et de bono quod voluntatis formari possit, est quia omnia quae fidei et quae amoris sunt secum ferant ideam ex talibus quae homo scit, nam homo absque idea ex scibilibus et sensibilibus apud se non cogitare potest; et homo tunc cogitat juste, etiam de illis quae fidei et amoris sunt, cum ex correspondentiis 6, nam correspondentiae sunt veritates naturales in quibus sicut in speculis repraesentantur veritates spirituales; quapropter 7 quantum extra illas capiuntur ideae cogitationis de spiritualibus, tantum vel ex fallaciis sensuum vel ex incongruis capiuntur ideae; quales ideae homini sunt de illis quae fidei et amoris 8, patet manifeste in altera vita, nam ibi ideae percipiuntur clare. [4] 9 Quod dicatur quod vera fidei se referant ad intellectum hominis, et bonum charitatis ad voluntatem ejus, apparere potest sicut non congruum illis qui dicunt et se confirmant in eo quod (c)ea quae fidei sunt simpliciter credenda sint, quia naturalis homo et ejus intellectuale non capit quicquam de talibus, et quia fides non ab homine est sed a Domino; verum 10 iidem usque agnoscunt et credunt quod homo (x)illustretur in veris et 11 accendatur bono cum legit Verbum, et cum illustratur quod tunc percipiat quid verum et non verum; 12 etiam illos qui prae aliis detexerunt veritates ex Verbo, vocant illustratos; inde patet quod qui illustrantur videant et percipiant intus in se num verum sit vel non verum; quod tunc intus illustratur est eorum intellectuale, et quod tunc intus accenditur est eorum voluntarium; sed si verum genuinum fidei est in quo illustrantur, et bonum genuinum charitatis (o)in quo accenduntur, tunc est intellectuale interni hominis quod illustratur, et voluntarium interni hominis quod accenditur; aliter si non verum genuinum fidei est et non bonum genuinum charitatis; [5] qui in his sunt, etiam 13 qui in (o)falsis et malis, quidem confirmare vera Ecclesiae possunt, sed non ex interiore videre et percipere num vera sint; inde est quod plerique permaneant in doctrinalibus Ecclesiae suae in qua nati sunt, (o)et modo confirment illa; qui etiam confirmavissent se in maxime haereticis, sicut in (x)Socinianismo et in Judaismo, 14 si ex talibus parentibus nati fuissent; ex his patet quod intellectuale illustretur apud illos qui in affectione veri ex bono sunt, non autem apud illos qui in affectione veri ex malo; apud illos qui in affectione veri ex bono sunt, illustratur intellectuale interni hominis et accenditur voluntarium interni hominis, at apud illos qui in affectione veri ex malo sunt, non illustratur intellectuale interni hominis nec accenditur voluntarium interni hominis; causa est quia hi naturales homines sunt 15; inde est quod 16 defendant quod naturalis homo non capere possit ea quae fidei sunt. [6] Quod intellectus sit qui illustratur 17 veris fidei, et voluntas quae accenditur 18 bono charitatis, apud illos qui in affectione veri ex bono 19 sunt, (o)et inde interiores ac spirituales homines sunt, patet manifeste ab iisdem in altera vita; illi ibi in intellectu sunt omnium quae fidei sunt, et in voluntate omnium quae charitatis 20, quod etiam clare 21 percipiunt; inde illis intelligentia et sapientia quae ineffabilis, sunt enim post exuitionem corporis in interiore intellectu qui illustrabatur in mundo, et in interiore voluntate quae accendebatur in mundo; sed quomodo tunc illustrabantur et accendebantur, non percipere potuerunt, quia tunc cogitabant 22 in corpore et ex talibus quae mundi sunt; (m)ex his nunc constat 23 quod vera fidei faciant vitam intellectus, et bonum charitatis faciat vitam voluntatis, ita 24 quod intellectus adesse debeat in illis quae fidei sunt, et voluntas in illis quae charitatis, seu quod idem, quod illae binae facultates sint in quas influit fides et charitas a Domino, et quod secundum eorum statum recipiantur, ita 24 quod nullibi quam in illis apud hominem sit habitaculum Domini.(n) [7] Quomodo cum his porro se habet, idea formari potest ex illis quae de interno et de externo homine, n. 6057, 9279, dicta sunt, quod nempe internus homo formatus sit ad imaginem caeli at 25 externus ad imaginem mundi, et quod illi apud quos internus homo non apertus est nihil videant e caelo, et quod ea quae vident ex mundo de caelo, 26 caligo sint, et quod ideo nullam ideam spiritualem possint habere de tatibus quae fidei et charitatis sunt; inde quoque est quod ne quidem capere possint quid bonum (o)Christianum seu quid charitas (o)est, usque adeo ut prorsus cogitent 27 in solis veris, quae vocant fidei, consistere vitam caeli, et quoque hanc dari posse apud quoscumque qui fiduciam fidei habent tametsi non vitam fidei; [8] quantum hi caecutiunt de vita fidei quae est charitas, patet evidenter ex eo quod prorsus nihil attendant ad milia de bono vitae quae Ipse Dominus docuit, et cum legunt Verbum 28, quod ilico rejiciant ea post fidem a tergo, (c)ac ita a semet 29 et ab aliis abscondant; inde quoque est quod illa 30 quae sunt (o)boni, hoc est, quae sunt charitatis et ejus operum, ejiciant 31 e doctrina Ecclesiae in doctrinam inferiorem quam theologiam moralem vocant, quam naturalem faciunt 32 non spiritualem, cum tamen post mortem vita charitatis manet, et modo tantum fidei quantum concordat cum ea vita, hoc est, tantum cogitationis de veris fidei quantum voluntatis boni est secundum illa. Quod 33 qui in fide sunt ex bono, possint se confirmare ex scientificis quibuscumque et per illa corroborare fidem, videatur n. 2454, 2568, 2588, 4156, 4293, 4760, 5201, 6047, 8629. @1 Before suam$ @2 accipiunt$ @3 iterum$ @4 i minam de his absque aliqua perceptione ex talibus qui a materiali mundo, nulla idea formari potest, ita nec aliquo modo intrare et afficere intellectum(n)$ @5 ex corde et pulmonibus idea apprimum capi possit de reciprocatione veri et boni in intellectu et voluntate$ @6 correspondentia$ @7 et$ @8 sint de fide et amore$ @9 See p. 410, note 4$ @10 sed$ @11 i quoque$ @12 i quapropter$ @13 et quoque$ @14 i aliter ac$ @15 et quod hic solum apud illos intellectuale interius illustratum sit, et voluntarium interius accensum, apud hos autem solum, intellectuale exterius et voluntarium exterius; et quod hi naturales homines sint$ @16 i illi$ @17 illustretur$ @18 accendatur$ @19 After sunt$ @20 i sunt$ @21 i tunc$ @22 illustrabatur et accendebatur non percipi potuit, quia cogitat tunc homo$ @23 inde patet$ @24 et$ @25 et IT$ @26 i illis$ @27 dicant$ @28 illa$ @29 se$ @30 talia$ @31 imo$ @32 i et$ @33 i illi$

Arcana Coelestia 7
Passage 9301

#9301 Non coques haedum in lacte matris suae": quod significet quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit" cum vero innocentiae prioris status, constat ex significatione "coquere" quod sit conjungere, de qua n. 8496, ex significatione "haedi" quod sit bonum innocentiae, de qua n. 3519, 4871, et ex significatione "lactis" quod sit verum innocentiae, de qua n. 2184, 3183 1; inde "lac matris" est verum innocentiae primae; ex his 2 patet quod per "non coques haedum in lacte matris suae" significetur quod bonum innocentiae posterioris status "non conjungendum sit" cum vero innocentiae prioris status"; hoc arcanum caeleste est ex quo illa 3 lex fluit; omnes enim leges et omnia judicia et statuta quae filiis Israelis data sunt arcana caeli continent, quibus etiam correspondent. Sed quomodo intelligendum sit hoc arcanum, quod nempe bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit vero innocentiae prioris status, paucis dicetur: innocentia prioris status est innocentia quae est infantum et puerorum, et innocentia posterioris status est (o)innocentia quae est adultorum et senum qui in bono amoris in Dominum sunt; innocentia infantum (o)et puerorum est 4 externa et habitat in densa ignorantia, at innocentia senum est interna et habitat in sapientia; de differentia utriusque videatur n. 2305, 2306, 3183, 3495, 4797. [2] Innocentia quae habitat in sapientia est scire, agnoscere, et credere quod nihil intelligere et nihil velle possit 5 a semet, et inde quod nihil velit intelligere et velle a semet sed solum a Domino; tum quicquid putat se intelligere a semet sit falsum, et quicquid putat (o)se velle a semet sit malum; hic status vitae est status innocentiae posterioris (d)status, in quo sunt omnes qui in tertio caelo, quod caelum innocentiae vocatur; inde est quod illi sint in sapientia, quia quod intelligunt et quod volunt est a Domino; sed (x)innocentia quae habitat in ignorantia, qualis apud infantes et pueros, est credere quod omnia quae sciunt et cogitant, et quoque quae volunt, sint in se, et quod omnia quae inde loquuntur et faciunt sint a se; quod haec fallaciae sint non capiunt; vera quae illius innocentiae sunt fundantur quoad maximam partem super fallaciis sensuum externorum, quae tamen discutiendae sunt sicut provehitur homo 6 ad sapientiam; ex his paucis constare potest quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit cum vero innocentiae prioris status. @1 After innocentiae primae but d$ @2 inde$ @3 Before bonum$ @haec$ @4 i innocentia$ @5 Before intelligere$ @6 d provehitur homo i provehuntur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9302

#9302 Vers. 20-30. Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi. Custodi a facie ejus et audi vocem ejus, ne exacerbes eum, quia non feret praevaricationem vestram, quia nomen Meum in medio ejus. Quia si audiendo audiveris vocem ejus et feceris omne quod loquar 1, inimicum agam in inimicos tuos, et hostem agam in hostes tuos. Cum iverit angelus Meus ante te, et perduxerit te ad Emorraeum, et Chittaeum, et Perisaeum, et Cananaeum, Chivaeum, et Jebusaeum, et excidero illum, non incurvabis te diis illorum, et non servies illis, et non facies secundum opera illorum, quia destruendo destrues illos, et confringendo confringes statuas illorum. Et servietis Jehovae Deo vestro, et benedicet pani tuo et aquis tuis, et removebo morbum e medio tui. Non erit abortiens et sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. Terrorem Meum mittam ante te, et turbabo omnem populum ad quos veneris, et dabo omnes inimicos tuos ad te cervicem. Et mittam crabronem ante te, et expellet Chivaeum, Cananaeum, et Chittaeum ab ante te. Non expellam illum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra desolata, et multiplicetur super te fera agri. Parum parum expellam illum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram. "Ecce Ego mitto angelum ante te" significat Dominum quoad Divinum Humanum: "ad custodiendum te in via" significat Ipsius providentiam et custodiam a falsis mali: "ad perducendum te ad locum quem praeparavi" significat introductionem ab Ipso in caelum secundum bonum vitae et fidei: "custodi a facie ejus" significat timorem sanctum: "et audi vocem ejus" significat oboedientiam praeceptorum quae ab ipso: "ne exacerbes eum" significat aversionem ab ipso per falsa ex malo: "quia non feret praevaricationem vestram" significat quia illa repugnant veris ex bono: "quia nomen Meum 2 in medio ejus" significat quod ex Ipso omne bonum amoris et verum fidei: "quia si audiendo audiveris vocem ejus" significat instructionem de praeceptis fidei, et receptionem: "et feceris omne quod loquar 3 "significat obsequium ex fide et amore: "inimicum agam in inimicos tuos" significat quod Dominus avertet omnia falsa ex malo: "et hostem agam in hostes tuos" significat quod avertet omnia mala ex quibus falsa: "cum iverit angelus Meus ante te" significat vitam secundum praecepta Domini: "et perduxerit te ad Emorraeum, et Chittaeum, et Perisaeum, et Cananaeum, Chivaeum, et Jebusaeum, et excidero illum" significat cum Dominus tutatus sit contra mala et falsa infestantia Ecclesiam, et haec amoverit: "non incurvabis te diis illorum" significat quod falsa mali non colenda: "et non servies illis" significat quod nec oboedienda: "et non facies secundum opera illorum" significat quod mala vitae non sectanda: 4 "quia destruendo destrues illos" significat quod mala prorsus amovenda: "et confringendo confringes statuas illorum" significat quod similiter falsa cultus: "et servietis Jehovae Deo vestro" significat cultum solius Domini: "et benedicet pani tuo et aquis tuis" significat incrementum boni amoris et veri fidei: "et removebo morbum e medio tui" significat tutelam a falsificationibus veri et ab adulterationibus boni: "non erit abortiens et sterilis in terra tua" significat quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent: "numerum dierum tuorum implebo" significat usque ad statum plenum: "terrorem Meum mittam ante te" significat terrorem illorum qui in malis falsi pro veris boni: "et turbabo omnem populum" significat consternationem omnium falsorum: "ad quos veneris" significat ex praesentia Domini: "et dabo omnes inimicos tuos ad te cervicem" significat falsorum fugam et damnationem: "et mittam crabronem ante te" significat formidinem illorum qui in falsis mali 5: "et expellet Chivaeum, Cananaeum, et Chittaeum ab ante te" significat fugam falsorum ex malis: "non expellam illum ab ante te in anno uno" significat non fugam seu remotionem (c)eorum festinam: "ne forte sit terra desolata" significat deficientiam tunc et parum vitae spiritualis: "et multiplicetur super te fera agri" significat affluxum falsorum ex jucundis amorum sui et mundi: "parum parum expellam illum ab ante te" significat remotionem per gradus secundum ordinem: "usque dum fructificeris" significat secundum incrementum boni: "et heredites terram" significat dum in bono, ita regeneratus. @1 loquor IT$ @2 i est$ @3 loquor IT$ @4 A has the following note written in m: quod destruerentur habitatores Canaanis erat propter repraesentativum Ecclesiae institutum, nam gentes repraesentabant mala et falsa, ac omnes ritus illorum, Judaei bona et vera Ecclesiae, quae simul esse ***, et quae Judaei proxissimi essent ad talia, et sic *** repraesentiva [repraesentativa intended] Judaeci, quia *** *** in externis$ @5 ex malo altered to mali A, ex malo IT, cp n. 9331$

Arcana Coelestia 7
Passage 9303

#9303 "Ecce Ego mitto angelum ante te": quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "mittere" (o)cum de Domino, quod sit procedere, de qua n. (x)6831, hic facere ut procedat, et ex significatione "angeli" quod sit qui procedit, nam angelus in lingua originali significat missum, inde est ejus vocis derivatio, et per "missum" significatur procedens, ut constare potest ex locis e Verbo n. (x)6831 citatis; inde patet quod per "angelum Jehovae" intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam hoc a Jehovah ut Patre procedit; Jehovah ut Pater est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est ipsum Esse, n. 3704, et procedens a Patre est Divinum Verum ex Divino illo Bono, ita Existere Divinum ex Esse Divino, hoc significatur hic per "angelum"; similiter apud Esaiam, Angelus facierum Ipsius (x)liberavit illos ob amorem suum, et indulgentiam suam; Hic redemit illos, et (x)assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, lxiii 9: et apud Malachiam, Ecce subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis, iii 1, 2; 1 ad templum Domini est ad Humanum Suum; quod id templum Ipsius sit, docet Ipse Dominus, apud Matthaeum (x)xxvi 61, et apud Johannem ii 19, 21, 22. [2] In Ecclesia dicitur quod ex tribus qui nominantur Pater, Filius, et Spiritus sanctus, unum Divinum, quod etiam Unus Deus vocatur, (x)existat; et quod a Patre procedat Filius, et a Patre per Filium procedat Spiritus sanctus; sed quid sit procedere seu exire adhuc ignoratur; angelorum ideae de eo prorsus differunt ab ideis hominum Ecclesiae qui de ea re 2 cogitaverunt; causa est quia ideae hominum Ecclesiae fundantur super tribus, sed angelorum super uno; quod ideae hominum Ecclesiae fundentur super tribus, est quia illi Divinum in tres personas distinguunt, et cuique specialia et particularia munia attribuunt; inde est quod quidem dicere possint quod Deus unus sit, sed nusquam cogitare aliter quam quod tres sint, qui per unionem quam mysticam vocant unum sunt; sed sic quidem cogitare possunt quod unum Divinum sit, non autem quod unus Deus sit, in cogitatione enim est Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus; unum Divinum est unum per consensum et sic unanimum, sed unus Deus est prorsus unus. [3] Qualis idea seu qualis cogitatio est 3 homini Ecclesiae de uno Deo, apparet manifeste in altera vita, unusquisque enim cogitationis suae ideas secum fert; idea seu cogitatio eorum est quod tres dii sint sed quod non ausint dicere deos, verum Deum; etiam pauci unum 4 ex tribus faciunt per unionem, aliter enim cogitant de Patre, aliter de Filio, et aliter de Spiritu sancto; inde patuit qualem fidem Ecclesia habet de omnium essentialissimo, quod est ipsum Divinum; et quia cogitationes quae (o)sunt fidei, et affectiones quae (o)sunt amoris, conjungunt et separant omnes in altera vita, ideo illi qui extra Ecclesiam nati fuerunt, et crediderunt in unum Deum, fugiunt illos qui intra Ecclesiam, dicentes quod non credant in unum Deum sed in tres deos; et quod qui non credunt in unum Deum sub Humana forma, in nullum Deum credant, quoniam cogitatio eorum effundit se absque determinatione in universum, et sic labitur in naturam, quam sic loco Dei agnoscunt. Cum quaeritur quid intelligunt per procedere cum dicunt Filium procedere a Patre, et Spiritum sanctum (c)a Patre per Filium, respondent quod procedere sit vox unionis et quod involvat mysterium illud; sed idea cogitationis de eo, cum explorata, non fuit alia quam solius vocis, et nullius rei. [4] Verum angelorum ideae de Divino, de Trino, deque procedere, prorsus differunt ab ideis hominum Ecclesiae, ex causa, ut supra dictum (o)est, quia ideae cogitationis angelorum fundantur super uno, at ideae cogitationis hominum Ecclesiae super tribus; angeli cogitant, et quod cogitant credunt, quod unus Deus sit et Ille Dominus, et quod Humanum 5 sit ipsum Divinum in forma, et quod sanctum procedens ab Ipso sit Spiritus sanctus, ita quod Trinum sit, sed usque Unum. [5] Hoc ad captum sistitur per ideam de angelis in caelo; angelus ibi apparet in forma humana, sed usque sunt tria apud illum quae unum faciunt; est internum ejus, quod non coram oculis apparet: est externum quod apparet, et est sphaera vitae affectionum et cogitationum ejus, quae ab illo ad distantiam exundat, inde qua videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2489, 4464, 5179, 6206 fin., 7454, 8063, 8630;(n) haec tria faciunt unum angelum; sed angeli sunt finiti et creati, Dominus autem Infinitus et Increatus; et quia de Infinito non ab ullo homine, ne quidem ab angelo, aliqua idea potest haberi quam ex finitis, ideo tale exemplum licet sistere ut illustretur quid sit Trinum in Uno, et (x)quod Unus Deus sit, et quod Ille sit Dominus, et non alius. Videantur porro quae de his prius ostensa sunt in locis n. 9194 et (x)9199 citatis. @1 i veniet$ @2 eo$ @3 After Ecclesiae$ @4 After tribus$ @5 i Ipsius$

Arcana Coelestia 7
Passage 9304

#9304 "Ad custodiendum te in via": quod significet Ipsius providentiam et custodiam a falsis mali, constat ex significatione "custodire" cum de Domino, quod sit providentia, nam providentia est providere et prospicere, ita ducere ad bonum et custodire a malo, quoniam 1 a Domino providetur bonum et praevidetur malum, n. 6489, et quia (x)praevidetur malum, etiam custoditur (o)homo ab illo, alioquin provideri bonum nequit 2; et ex significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333, 3477, hic etiam falsum, quia dicitur "custodire," qui enim ducit in vero, is quoque custodit a falso, quia falsum infestat et oppugnat verum; quod sit falsum mali, est quia hoc falsum infestat et oppugnat, non autem falsum non mali quale apud illos qui in bono sunt; de quo falso, et quoque de falso mali, videatur n. 2243, 2408, 2863, 4736, 4822, 6359, 7272, 7437, 7574, 7577, 8051, 8137, 8149, 8298, 8311, 8318 fin., 9258, 9298. @1 nam$ @2 non provideri potest bonum a malo$

Arcana Coelestia 7
Passage 9305

#9305 "Ad perducendum te ad locum quem praeparavi": quod significet introductionem ab Ipso in caelum secundum bonum vitae et fidei, constat ex significatione "perducere ad locum," hoc est, in terram Canaanem, quod sit introducere in caelum, per "terram Canaanem" enim 1 significatur Ecclesia, et quoque caelum, n. 1607, 3038, 3481, 3705, 3686, 4447, 5136, 6516; nam per introductionem filiorum Israelis in illam terram repraesentabatur fidelium introductio in caelum; et ex significatione "praeparare" cum de caelo, quod per "terram Canaanem" significatur, quod sit donare (o)id ex misericordia illis qui in bono vitae et fidei sunt, nam illis dicitur caelum praeparatum, ut apud Matthaeum, Tum dicet Rex illis qui a dextris, Venite, benedicti Patri: Mei, tanquam hereditatem possidete praeparatum vobis regnum (c)a fundatione mundi, xv 34: apud Marcum, Sedere a dextris Meis et a sinistris Meis non est Meum dare sed quibus praeparatum est, x 40: et apud Johannem, Abeo ad praep6randum locum vobis; et si abivero et praepara vero vobis locum, iterum veniam, et assumam vos ad Me Ipsum ut ubi sum Ego, etiam vos sitis, xiv 2, 3; "praeparare" enim "caelum" est praeparare illos qui introducendi sunt in caelum, nam secundum praeparationem, hoc est, secundum receptionem boni, donatur caelum; caelum enim est in homine, et locus ei in caelo est secundum statum vitae et fidei in quo est, nam locu: ibi correspondet statui vitae, quapropter etiam locus apparet in altera vita 2 secundum statum (o)vitae, ac in se est status, n. 2625, 2837 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. @1 per terram enim Canaan$ @2 apparens in altera vita est$

Arcana Coelestia 7
Passage 9306

#9306 "Custodi a facie ejus": quod significet timorem sanctum constat ex significatione "custodire a facie" cum de Domino, qui hi per "angelum" intelligitur, quod sit timere ne irascatur ob mala, sei ne exacerbetur ob praevaricationes, ut sequitur; timere illa est timo sanctus, de quo timore videatur n. (x)2826, 3718, 3719, 5459, 5534 7280, 7788, 8816, 8925. "Custodire a facie ejus" dicitur quia per "faciem" significantur interiora quae sunt vitae, ita quae sunt cogitationi et affectionis, et imprimis quae sunt fidei et amoris; causa est qui: facies ad imaginem interiorum hominis formata est, (m)ob finem ut illa quae sunt interni hominis appareant in externo, ita quae spirituali mundi sunt coram visu in (o)mundo naturali, et sic afficiat proximum quod facies sistat illa quae homo cogitat et amat in forma visibili aut sicut in speculo, notum est;(n) quod tales facies sint apud sinceros imprimis apud angelos, videatur n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066 4326, (x)4796-4799, 5102, 5695, 6604, 8248-8250; quapropter facies in lingua originali est vox communis quae adhibetur ac describendum affectiones quae apud hominem et apparent, sicu gratiam, favorem, benevolentiam, opem, beneficium, et quoqu inclementiam, iram, vindictam; inde est quod in ea lingua cum ad junctivis significat juxta, apud, coram, propter, ut et contra, ita quicquid 1 in ipso, ex ipso, pro ipso, et contra ipsum, nam facies, ut dictum, est 2 ipse homo, seu illud quod homini inest et apparet. [2] Ex his sciri potest quid per faciem Jehovae, seu per "faciem angeli," qui (o)hic est Dominus (o)quoad Divinum Humanum, significatur, quod nempe Divinum Bonum Divini Amoris, et Divinum Verum ex Divino illo Bono, nam haec sunt in Jehovah seu Domino, et ex Ipso, immo sunt Ipse, videatur n. 222, 223, 5585; inde patet quid significatur per "facies Jehovae" in benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tua; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. vi 25, 26: apud Davidem, Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, lucere faciat facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 [A.V. 1]: pariter Ps, lxxx 4, 8, 20 [A.V. 3, 7, 19]; Ps. cxix 134, 135; Dan. xix 17; et alibi. [3] Inde est quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur "angelus facierum Jehovae" apud Esaiam, Misericordias Jehovae memorare faciam; retribuet eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, et factus illis in (x)Salvatorem, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius, lxiii 7-9; quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur "angelus facierum Jehovae," est quia Divinum Humanum est ipsum Divinum in facie, hoc est, in forma, quod etiam Dominus docet apud Johannem, (m) 3 Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum;(n) dixit Philippus, Monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me vidit Patrem: Ego in Patre sum et Pater in Me; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv 7-11. [4] Per "faciem Jehovae" seu Domini etiam significatur ira, vindicta, punitio, 4 malum, ex causa quia simplices, ex idea communi quod omnia sint a Deo, credunt quod etiam malum, imprimis malum poenae; quapropter secundum communem illam ideam, et quoque secundum apparentiam, tribuitur Jehovae seu Domino ira, vindicta, punitio, et malum, cum tamen illa non sunt 5 a Domino sed ab homine de qua re videatur n. 1861, 2447, 5798, (x)6071, (a)6832, (x)6991, 6997, 7533, 7632, 7877, 7926, 8197, 8227, 8218, 8282, 8483, 8632, 8875 9128; tale significatur hic per "custodi a facie ejus, ne exacerbes eum quia non feret praevaricationem vestram": et quoque in Levitico, Quisquis comederit ullum sanguinem, dabo facies Meas contra illam animam comedentem sanguinem, et exscindam illam e medio populi ejus, xvii 10: apud Jeremiam, Posui facies Meas contra urbem in malum et non in bonum xxi 10: (o)et apud Davidem, Facies Jehovae contra facientes malum ad exscindendum e terra memoriam eorum, Ps. xxxiv 17 [A. V. 16]. @1 i est$ @2 ut dictum est$ @3 i Nemo venit ad Patrem nisi per Me [v 6]$ @4 i et$ @5 After Domino$

Arcana Coelestia 7
Passage 9307

#9307 "Et audi vocem ejus": quod significet oboedientiam praeceptorum quae ab Ipso, (o)nempe Domino, constat ex significatione "audire" quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 7216, 8361, et ex significatione "vocis" cum de Domino, quod sint vera Divina, de qua n. 7573, 8813, ita praecepta quae a Domino 1; vera Divina et praecepta quae a Domino sunt quae in Verbo; inde quoque Verbum et doctrina e Verbo est vox Jehovae, n. 219, 220, 6971. @1 ab Ipso$

Arcana Coelestia 7
Passage 9308

#9308 "Ne exacerbes eum": quod significet aversionem ab ipso per falsa ex malo, constat ex significatione "exacerbare" seu 1 iram excitare, cum de Domino, Qui hic est "angelus," quod sit avertere per falsa ex malo, nam falsa ex malo sunt aversiones a Domino, de qua n. 4997, 5746, 5841. @1 i ad$

Arcana Coelestia 7
Passage 9309

#9309 "Quia non feret praevaricationem vestram": quod significet quia illa repugnant veris ex bono, constat ex significatione "praevaricationis" quod sint quae contra vera fidei, de qua n. 9156, ita quae repugnant veris ex bono, quae sunt vera fidei; quod vera ex bono sint vera fidei, est quia 1 fides est boni, usque adeo ut non dabilis sit nisi ubi bonum; inde per "non ferre praevaricationem vestram" significatur non sustinere falsa ex malo quia repugnant veris ex bono; de repugnantia illa videatur supra n. 9298; simile quod hic etiam intelligitur apud Davidem, Osculamini Filium ne irascatur, (m)et pereatis in via, quia exardebit cito 2 ira Ejus; beati omnes confidentes in Ipso, Ps. ii 12; Dominus hic vocatur "Filius" "a vero fidei quod ab Ipso; quod id sit "Filius," videatur 3 n. 1729, 1733, 2159, 2803, 2813, 3704.(n) @1 nam vera ex bono dicuntur vera fidei, quoniam$ @2 breve$ @3 , quia per Filium, cum de Ipso, significatur Verum fidei$

Arcana Coelestia 7
Passage 9310

#9310 "Quia nomen Meum in medio ejus": quod significet quod (c)ab ipso omne bonum amoris et verum fidei, constat ex significatione "nominis Jehovae" quod sit omne in uno complexu per quod colitur Deus, de qua n. 2724, 3006, ita omne bonum amoris et verum fidei, n. 6674, et ex significatione "in medio ejus" quod sit quod in ipso, ita quoque quod ex ipso, nam bonum amoris tale est ut quod est in illo etiam sit in aliis ex illo, est enim communicativum sui; proprium (o)enim amoris est ut velit quod omne suum ex se in aliis sit; hoc quia fit ex ipso Divino per Divinum Humanum Suum, et ex eo, ideo quoque Dominus quoad Divinum Humanum dicitur "nomen Jehovae," n. 6887, 8274. [2] Qui non scit quid "nomen" 1 in sensu interno significat, credere potest quod in Verbo ubi "nomen Jehovae" ac "nomen Domini" dicitur, solum nomen intelligatur, cum tamen est omne bonum amoris et omne verum fidei quod a Domino, ut apud Matthaeum, Si duo ex vobis consenserint 2 super terra de omni re quamcumque petierint, fiet illis; ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 19, 20: apud eundem, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, 3 xix 29: apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, i 12: apud eundem, Qui non credit, jam judicatus est quia non credidit in nomen (x)Unigeniti Filii Dei, iii 18: apud eundem, Haec scripta sunt ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31; in his locis, et in perpluribus aliis, per "nomen Domini" significatur omne bonum amoris et verum fidei in complexu per quae colitur: [3] (s)apud Johannem, Si manseritis in Me, et verba Mea in vobis manserint, quicquid volueritis, petetis, etiam fiet vobis: quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, dabit vobis, xv 7, 16; "petere Patrem in nomine Meo" est petere Dominum, sicut Ipse docet apud eundem Evangelistam, Quaecumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam; si quid petieritis in nomine Meo, Ego faciam, xiv 13, 14; quod "petere in nomine Domini" sit petere Dominum, est quia nemo venire ad Patrem potest nisi per Dominum, ibid. vers. 6, et quia Dominus quoad Divinum Humanum est Jehovah seu Pater in forma visibili, ut 4 supra n. 9303 (o)et 9306 ostensum est:(s) apud eundem, Oves vocem illius audiunt, et proprias oves vocat nomine tenus, et educit illas, x 3; "oves" pro illis qui in bono charitatis et fidei sunt, "audire vocem" pro oboedire praeceptis, "vocare nomine tenus et educere" pro donare caelum secundum bonum amoris et verum fidei, nam "nomen" cum de hominibus, est quale eorum quoad amorem et fidem, n. 144, 145, 1754, 1896, 3421. @1 i in Verbo$ @2 i in Nomine Meo AIT Sch$ @3 i Matth.$ @4 i mox$

Arcana Coelestia 7
Passage 9311

#9311 "Quia si audiendo audiveris vocem ejus": quod significet instructionem de praeceptis fidei, et receptionem, constat ex significatione "audire" quod sit instrui et recipere, de qua sequitur, et ex significatione "vocis" quod sint praecepta fidei, ut supra n. 9307. "Audire" in Verbo significat non solum simpliciter audire sed etiam recipere memoria et instrui, tum recipere intellectu et credere, ut et recipere oboedientia et facere; quod illa per "audire" significentur, est quia loquela quae auditur se sistit coram visu interno seu intellectu, et sic intus recipitur, ac ibi secundum rationum efficaciam aut secundum vires persuasionis aliunde, vel retinentur, vel creduntur, vel oboediuntur; inde est quod correspondentia auris et auditus sit cum talibus in mundo spirituali, de qua videatur n. 4652-4660, 5017, 7216, 8361, 8990. [2] Quod "audire" sit recipere memoria (c)et instrui, tum recipere intellectu et credere, ut et recipere oboedientia et facere, patet etiam a sequentibus his locis 1, ut apud Matthaeum, Per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; ut compleatur 2 in iis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis; (x)incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant. Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, sed non audiverunt, xiii 12-17; hic "audire" dicitur in omni sensu, tam pro instrui quam pro credere, et pro oboedire; audientes non audiunt" pro doceri et tamen non credere, tum pro instrui et non oboedire, "auribus graviter audire" pro renuere instructionem, fidem, et oboedientiam, "beatae aures quia audiunt" pro beatitudine ex receptione doctrinae fidei de Domino et per Verbum a Domino: [3] apud Johannem, Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium; oves vocem Ipsius audiunt: qui ante Me fuerunt, fures fuerunt et latrones; sed non audiverunt illos oves. Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me, x 2, 3, 8, 16, 27; "audire vocem" pro instrui de praeceptis fidei, "ac recipere illa fide et oboedientia: similia significantur per "ea quae Dominus toties dixit, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xi 15, xiii 9, 43; Marc. iv 9, (x)23, vii 16; Luc. viii 8, xiv 35; similia quoque in sequentibus locis: apud Matthaeum, Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus; Ipsum audite, xvii 5: apud Johannem, Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi, iii 29 [4] apud eundem, Amen dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient vivent, v 25; "mortui" pro illis qui adhuc non habent vitam spiritualem 3 ex ignorantia veri fidei, "audire vocem Filii Dei" pro instrui in veris fidei et illis oboedire, "vivere" pro donari vita spirituali per illa: apud eundem, Qui est ex Deo verba Dei audit, propterea vos non auditis quia ex Deo non estis, viii 47: apud eundem, Jesus dixit, Omnis qui est ex veritate audit Meam vocem, xviii 37: apud Lucam, Abraham ad divitem, Habent Moschen et Prophetas; audiunto illos, xvi 29: [5] apud Marcum, Dicebant de Jesu, Bene omnia fecit, nam surdos facit audire, et mutos loqui, vii 37; "surdi" pro illis qui non sciunt vera fidei, et ideo 4 non possunt vivere secundum illa, videatur n. 6989, "audire" pro instrui, recipere, et oboedire: apud Johannem, Quando venerit Spiritus veritatis 5, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit loquetur, ex Meo accipiet, xvi 13, 14; "quaecumque audiverit" pro quaecumque receperit ex Domino: apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo viro prudenti, at omnis audiens verba Mea sed non faciens ea comparabitur viro stulto, vii 24, 26: et apud Lucam, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, et facit eos, monstrabo cui similis est, vi 47; "audire verba" aut 6 sermones pro discere et scire praecepta fidei quae a Domino, "facere" pro vivere secundum illa. @1 locis in Verbo$ @2 et completur$ @3 absque vita spirituali,$ @4 inde$ @5 Sanctus IT$ @6 ac$

Arcana Coelestia 7
Passage 9312

#9312 "Et feceris omne quod loquar": quod significet obsequium ex fide et amore, constat ex significatione "facere quae loquor" quod sit vivere secundum illa quae Dominus in Verbo docuit, nam quae Jehovah loquitur sunt quae Verbum docet, ita quae Dominus, Qui est Verbum, Joh. i 1, 2, 14; vivere secundum illa est obsequi illis ex fide et amore; obsequium ex fide et amore est obsequium vivum, quoniam in se vitam ex fide et amore habet; cum obsequio se habet sicut cum omni facto hominis; in facto hominis nihil vivit praeter amorem et fidem, reliqua quae vitae sunt ex illis et secundum illa vitam habent, nam vita amoris et fidei est vita a Domino, Qui est ipsa vita; ea vita est vita caeli, ac 1 omnium qui angeli fient; cum obsequio similiter se habet. @1 ita$

Arcana Coelestia 7
Passage 9313

#9313 "Inimicum agam in inimicos tuos": quod significet quod Dominus avertet omnia falsa ex malo, constat ex significatione inimicum agere" cum de Jehovah aut 1 Domino, quod sit avertere, de qua sequitur, et ex significatione "inimicorum tuorum" quod sint falsa ex malo, haec enim sunt "inimici" in sensu spirituali, quia continue infestant, oppugnant, et conantur destruere vera ex bono, sunt enim opposita. Quod "inimicum agere" cum de Jehovah seu Domino, sit avertere, (o)nempe falsa ex malo, est quia Dominus nusquam agit inimicum, est enim ipsa Misericordia et ipsum Bonum, (c)ac in ipsam Misericordiam et in ipsum Bonum non cadere potest inimicitia, ne quidem contra falsum et malum; sed falsum et malum agunt inimicitiam contra bonum et verum, hoc est, illi qui in falso et malo sunt contra illos qui in vero et bono; et quia illi semet destruunt cum hos destruere conantur, inde est quod appareat sicut Dominus inimicum agat, cum tamen solum in tuto ponit suos: ex his patet quomodo intelligendum quod per "inimicum agere" cum de Domino significetur avertere (o)falsa ex malo; quomodo cum hoc arcano (t)porro se habet, videantur quae n. 4299, 7643, 7679, 7710, 7926, 7989, (a)8137, 8146, (x)8265, 8945, 8946, ostensa sunt. @1 seu$

Arcana Coelestia 7
Passage 9314

#9314 "Et hostem agam in hostes tuos": quod significet quod avertet omnia mala ex quibus falsa, constat ex significatione "hostem agere" cum de Jehovah seu Domino, quod sit avertere, de qua mox supra n. 9313, et ex significatione "hostium" quod sint mala ex quibus falsa, quoniam illa in spirituali sensu sunt "hostes" contra bona ex quibus vera. Quod per "hostes" significentur mala ex quibus falsa, est quia per "inimicos" significantur falsa ex malo; nam ubi in Verbo agitur de falso, etiam agitur de malo, sicut cum de vero etiam de bono, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132, 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 7945, 8339; inde patet quod aliud significetur per "inimicum agere in inimicos" et aliud per "hostem agere in hostes," et quod hoc non sit repetitio solum propter exaltationem rei.

Arcana Coelestia 7
Passage 9315

#9315 "Cum iverit angelus Meus ante te": quod significet vitam secundum praecepta Domini, constat ex significatione "ire ante te" cum de Domino, Qui hic est "angelus Jehovae," quod sit docere praecepta fidei et vitae, ita quoque vita secundum illa praecepta; quod "ire et proficisci" sit vivere, videatur n. 1293, 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, 8557, 8559; et ex significatione "angeli Jehovae" quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, de qua supra n. 9303, (x)9306. Quod Dominus quoad Divinum Humanum per "angelum" intelligatur, est quia (o)plures angeli qui apparuerunt ante Adventum Domini in mundum, fuerunt Ipse Jehovah in forma humana, seu in forma angeli; quod patet manifeste ex eo quod vocaverint angelos qui apparuerunt, Jehovam, sicut qui apparuerunt Abrahamo, de quibus in Gen. xviii; quod illi Jehovah (x)appellati sint, videatur ibi vers. 1, 13, 14, 17, 20, 26, 33, et qui apparuit Guideoni, de quo in Jud. vi; quod ille etiam Jehovah appellatus sit, videatur ibi vers. 12, 14, 16, 22-24, praeter etiam alibi; Ipse Jehovah in forma humana, seu quod idem, in forma angeli, erat Dominus; [2] Divinum Humanum Ipsius apparuit tunc sicut angelus, de quo Ipse Dominus loquitur apud Johannem, (m)Jesus dixit, Abraham exsultavit ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen, amen, dico vobis, Priusquam Abraham fuit, Ego sum, viii 56, 58: et apud eundem, Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, xvii 5. Quod Jehovah aliter non potuerit apparere, constat quoque ex Domini verbis apud Johannem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37: (m)et apud eundem, Non quod Patrem viderit quis, nisi qui 1 apud Deum 2, hic vidit Patrem, (x)vi 46.(n) Ex his sciri potest quid Dominus ab aeterno. [3] Quod placuerit Domino nasci Homo, fuit ut actualiter indueret Humanum et hoc Divinum faceret ad salvandum genus humanum. Scias itaque quod Dominus sit Ipse Jehovah seu Pater in forma humana, quod etiam Ipse (o)Dominus docet apud Johannem, Ego et Pater unum sumus, (x)x 30: apud eundem, Jesus dixit, Patrem abhinc cognovistis et vidistis; qui vidit Me vidit Patrem:3 credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv (o)7, 9, 11: et apud eundem, Omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, xvii 10. [4] 4 Hoc magnum mysterium describitur apud Johannem, his verbis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; Hoc erat in principio apud Deum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso jactum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre. Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ipse exposuit, i 1-3, 14, 18; Verbum est Divinum Verum quod hominibus revelatum est, et quia hoc revelari non potuit nisi a Jehovah ut homine, hoc est, nisi a Jehovah in humana forma, ita a Domino, ideo dicitur "in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum"; in Ecclesia notum est quod per "Verbum" intelligatur Dominus, quia (o)hoc aperte dicitur, "Verbum caro factum est et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre"; quod Divinum Verum non potuerit revelari hominibus nisi a Jehovah in humana forma, etiam clare dicitur, "Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ipse exposuit." [5] Ex his patet quod Dominus ab aeterno fuerit Jehovah seu Pater in forma humana, sed nondum in carne, nam angelus non habet carnem; et quia Jehovah seu Pater voluit induere omne humanum propter salvationem generis humani, ideo quoque assumpsit carnem, quare dicitur, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est; et apud Lucam, Videte manus Meas, et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere 5, xxiv 39; Dominus per haec docuit quod non amplius esset Jehovah sub forma angeli, sed quod esset Jehovah Homo: (m)quod etiam intelligitur per haec Domini verba, Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum et abeo ad Patrem, Joh. xvi 28.(n) Quod Dominus Humanum Suum, cum fuit in mundo, Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1725, 1813, 1921, 2025, 2026, 2033, 2034, 2083, 2523, 2751, 2798, 3038, 3043, 3212, 3241, 3318 fin., 3637, 3737, 4065, 4180, 4211, 4237, 4286, 4585, 4687, 4692, 4724, 4738, 4766, 5005, 5045, 5078, 5110, 5256, 6373, 6700, 6716, 6849, 6864, 6872, 7014, 7211, 7499, 8547, 8864, 8865, 8878, et quod expulerit omne humanum quod a matre, usque tandem ut non filius Mariae fuerit, n. 2159, 2649, 2776, 4963, 5157, imprimis n. 3704, 4727, 9303, 9306, et quae de his in locis citatis n. 9194, 9199, ostensa sunt. @1 i est$ @2 Patrem AIT Sch$ @3 In place of this part of the quotation A has etiam quae ibi vers. 7 et 9$ @4 The remainder of this [ ] is written after n. 9356 but is marked for insertion here.$ @5 habentem$

Arcana Coelestia 7
Passage 9316

#9316 "Et (x)perduxerit" te ad Emorraeum, et Chittaeum, et Perisaeum, et Cananaeum, Chivaeum, et (x)Jebusaeum, et excidero illum: quod significet cum Dominus tutatus sit contra mala et falsa infestantia Ecclesiam, et haec amoverit, constat ex significatione "angeli qui perducturus sit ad nominatas gentes" quod sit Dominus, de qua n. 9303, 9315; ex significatione "Emorraei, Chittaei, Perisaei, Cananaei, Chivaei, et (x)Jebusaei" quod sint mala et falsa infestantia Ecclesiam, sed quaenam mala et quaenam falsa in specie per quemvis significantur, videatur n. 8)54; (m)cum enim filii Israelis introducti sunt in terram Canaanem, tunc repraesentativum Ecclesiae et caeli apud illos instituebatur 1, et apud gentes repraesentativum malorum et falsorum infestantium Ecclesiam, de qua re videatur n. 3686, 4447, 6306, 6516, 8054, 8317 2; et ex significatione "exscindere" 3 quod sit tutari, et sic amovere; quod per solam tutationem caeli a Domino amoveatur infernum, hoc est, per solam tutationem illorum qui in bono et vero, amoveantur qui in malo et falso, videatur mox supra n. 9313. @1 d instituebatur i erat$ @2 in sequentibus$ @3 i cum de Domino,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9317

#9317 "Non incurvabis te diis illorum": quod significet quod falsa mali non colenda, constat ex significatione "incurvare se" quod sit adoratio et cultus, de qua n. 4689, et ex significatione "deorum gentium" quod sint falsa mali, de qua n. 4544, 7873, (x)8867, 9283; falsa mali coluntur quando cultus fit secundum doctrinam, quae (m)conflata est ex veris falsificatis et bonis adulteratis; hoc 1 fit quando dominia et lucra spectantur ut fines, ac vera ex Verbo ut media.(n) @1 quod$

Arcana Coelestia 7
Passage 9318

#9318 "Et non servies illis": quod significet quod nec oboedienda, constat ex significatione "servire" quod sit oboedientia, de qua n. 8987, (x)8991, et quoque cultus, n. 7934, 8057.

Arcana Coelestia 7
Passage 9319

#9319 "Et non facies secundum opera (c)eorum": quod significet quod mala vitae non sectanda, constat ex significatione "operum quod sint mala vitae; quod non facere secundum illa sit [non] sequi seu sectari illa, patet.

Arcana Coelestia 7
Passage 9320

#9320 "Quia destruendo destrues illos": quod significet quod mala prorsus amovenda, constat ex significatione "destruere" cum de malis et falsis, quae per gentes (o)terrae Canaanis et per deos eorum significantur, quod sit amovere; quod "destruere" sit amovere, est quia illi qui in bono et vero sunt, nusquam destruunt illos qui in malo et falso, sed modo amovent, ex causa quia ex bono agunt et non ex malo, et bonum est a Domino, Qui nusquam destruit aliquem; ast 1 illi qui in malo et inde falso sunt destruere conantur, (o)et quantum possunt, destruunt illos qui in bono, ex causa quia ex malo agunt; sed quia tunc ruunt contra bonum quod a Domino, ita contra Divinum, semet ipsos destruunt, hoc est, in damnationem et in infernum se praecipitant; talis lex ordinis est; quod ita sit, videatur n. 4299, 7643, 7679, 7710, 7926, 7989, 8137, 8146, (x)8265, 8945, 8946. [2] Quod Israelitae et Judaei destruerent gentes terrae Canaanis, erat quia illi repraesentabant spirituali et caelestia 2, et gentes infernalia (c)et diabolica, quae nusquam simul cum illis esse possent, sunt enim opposita; quod illis permissum fuerit destruere gentes, erat causa quia apud illos non fuit Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae, ita nec Dominus (o)apud illos praesens nisi solum repraesentative, n. 4307, erant enim in externis absque interno, hoc est, in cultu repraesentativo boni et veri, non autem in bono et vero; talibus permittitur destruere, occidere, internecioni et devotioni dare, non autem (o)permittitur illis qui in externis et simul in internis sunt, quoniam hi ex bono agent, et bonum est a Domino. [3] Quod Judaei et Israelitae tales (x)fuerint, aperte (x)declarat Moscheh, Ne dicas in corde tuo, quando impulerit Jehovah Deus tuus gentes coram te, dicendo, propter justitiam meam adduxit me Jehovah ad possidendum terram hanc; non propter justitiam tuam, et propter rectitudinem cordis tui, quia populus durus cervice tu, Deut. ix 4-6: et alibi, Gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Deut. (x)xxxii 28, 32-34; (m)"vitis" in sensu interno significat Ecclesiam, n. 1069, 5113, 6375, 6376, 9277, "uvae et botri" significant bona interna et externa illius Ecclesiae, n. 1071, 5117, 6378, et "vinum" significat verum illius Ecclesiae internum 3, n. 1071, 1798, 6377; inde patet quid significat 4 quod "vitis eorum sit de vite Sodomae et de agris Gomorrhae," quod "uvae (o)eorum sint uvae fellis, et botri amaritudinum," et "quod vinum (o)eorum sit venenum draconum, et fel aspidum crudele"; quod haec nota sint 5 Jehovae, hoc est, Domino 6, 7 significatur per quod "illud 8 absconditum (o)sit apud Se, et obsignatum in thesauris Suis 9:(n) [4] apud Johannem, Jesus dixit Judaeis, Vos ex patre diabolo estis, et desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, viii (x)44; inde vocantur generatio prava et adultera, Matth. xii (x)39; tum progenies viperarum, Matth. iii 7, xii 34, xxiii (x)33; Luc. iii 7; quod tales, describitur 10 etiam a Domino in parabolis, Matth. xxi (x)33-45; Marc. xii 1-9; Luc. xiv 16-24, xx 9 seq. Quod gens illa fuerit gens pessima, quod, cum in cultu, in externis fuerit 11 absque interno, quod apud illam non Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae fuerit 12, et quod usque repraesentare potuerit interna Ecclesiae, videatur 13 n. 3398, 3479, 3480, 3732 fin., 3881 fin., 4208, 4281, 4288-4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4500, 4503, 4680, 4815, (x)4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4899, 4903, 4911-4913, 5057, 5998, 6304, 6832, 6877, 7048, 7051, 7248, 7401, 7439, 8301, 8588, 8788, 8806, 8814, 8819, 8871, 8882, 9284. @1 sed$ @2 i Ecclesiae$ @3 boni$ @4 significatur per$ @5 et quod hoc notum sit$ @6 seu Domino$ @7 i et non illis$ @8 hoc$ @9 Ipsius$ @10 describuntur$ @11 solum$ @12 repraesentativum Ecclesiae fuerit, et non Ecclesia$ @13 videantur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9321

#9321 "Et confringendo confringes statuas illorum": quod significet quod similiter falsa cultus, (o)nempe amovenda, constat ex significatione "confringere" cum de falsis cultus, quae per statuas significantur, quod sit amovere, ut supra n. 9320, et ex significatione "statuarum" quod sint falsa cultus, de qua n. 3727, 4580.

Arcana Coelestia 7
Passage 9322

#9322 "Et servietis Jehovae Deo vestro": quod significet cultum solius Domini, constat ex significatione "servire" quod sit cultus, ut supra n. 9318; quod sit cultus Domini, est quia "Jehovah" est Dominus in Verbo, n. 1343, 2921, 3035, 5663, 6280, 6281, 6303, 6945, 6956, 8864. 1 @1 i quod Dominus dicatur Jehovah ex Divino Esse, quod est Divinum Bonum, et Deus ex Divino Existere, quod est Divinum Verum, videatur n. 2586, 2769, 6905.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9323

#9323 "Et benedicet pani tuo et aquis tuis": quod significet incrementum boni amoris et veri fidei, constat ex significatione "benedici a Jehovah 1 "quod sit fructificari in bonis et multiplicari in veris, de qua n. 2846, 3406, 4981, 6091, 6099, 8939, ita incrementum in talibus quae sunt amoris et fidei, ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 6118, 8410, et ex significatione "aquae" quod sit verum fidei, de qua n. 680, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 6346, 7307, 8568. Quia "panis" significabat omne bonum amoris et "aqua" omne verum fidei in complexu, et quia "benedici a Jehovah" significat omne incrementum in illis, ideo sollemne votivam fuit in Ecclesiis antiquis ut Jehovah benedicat pani et aquis, et quoque communis formula dicere panem et aquam cum exprimeretur omnis cibus et omnis potus naturalis, ac intelligeretur omne bonum et omne verum spirituale, (o)haec enim sunt quae nutriunt vitam spiritualem sicut illa vitam naturalem, n. 4976; [2] haec significantur per "panem" et "aquam" in sequentibus locis: 2 apud Esaiam, Ecce Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et Jehudah omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, iii 1; "baculus panis" pro potentia et vita ex bono, et "baculus aquae" pro potentia et vita ex vero: apud Ezechielem, Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et in sollicitudine, et aquam 3 in mensura et cum stupore bibant; ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem suam, iv 16, 17; quod "carere pane et aqua" sit deprivari bono amoris et vero fidei, patet manifeste, nam dicitur ut "desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem": pariter apud eundem, Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine ejus, propter violentiam omnium habitantium 4 in ea, xii 19: [3] apud Amos, Ecce dies venturi quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, viii 11: in Libro Primo Regum, Dixit vir Dei ad Jerobeamum, Si dares mihi dimidiam domum tuam, non ingredior tecum, nec comederem panem, neque biberem aquam in loco hoc; sic namque praecepit Jehovah, dicendo, Non comedes panem, neque bibes aquam, neque redibis per viam quam ivisti. Sed propheta ex Bethele dixit ad illum, (o)quod dictum a Jehovah, quod 5 comederet secum panem et biberet aquam, mentiendo; et reversus est cum eo, et comedit panem in domo ejus et bibit aquas; quapropter discerptus est a leone, xiii 8, 9, 16-19, 24; 6 quod non ederet panem et biberet aquam apud Jerobeamum, significabat 7 quod abhorresceret bonum ibi et quoque verum, quia erant profanata, Jerobeamus enim profanavit altare et omnia sancta cultus, ut patet ab historicis Verbi ibi. [4] Defectus boni et veri spiritualis significabatur per quod non data sit pluvia per tres annos et dimidium regnante Achabo, usque ut deficeret panis et aqua; et quod tunc abiret Elias ad viduam in Sarepta, et peteret ab illa parum aquae in vase ut biberet, et (x)frustum panis (o)ut ederet, 1 Reg. xvii (o)et xviii; per "panem" enim significabatur 8 omne bonum Ecclesiae, et per "aquam" omne verum Ecclesiae, (o)ut supra dictum est; 9 quia eo tempore repraesentabantur talia, ex causa quia repraesentativam Ecclesiae erat apud illos, et quia sic per repraesentativa conscriberetur 10 Verbum, etiam historicum, inde erat quod (o)devastatio boni et veri repraesentaretur 11 per defectum panis et aquae; quoniam 12 "panis" significabat omne bonum amoris in complexu, ideo quoque sacrificia dicebantur panis, n. 2165, et ideo quoque Dominus Se (m)vocat "panem qui e caelo descendit," Joh. vi 48, 50, 51, nam Dominus 13 est ipsum Bonum Amoris.(n) @1 d Jehovah i Domino$ @2 i ut$ @3 aquas$ @4 habitatorum$ @5 ut$ @6 i per$ @7 significabatur$ @8 i, ut dictum,$ @9 i et$ @10 scriberetur$ @11 After aquae$ @12 quia$ @13 quoniam Ipse$

Arcana Coelestia 7
Passage 9324

#9324 "Et removebo morbum e medio tui": quod significet tutelam a falsificationibus veri et [ab] adulterationibus boni, constat ex significatione "removere e medio tui" cum de falsificatis veris et adulteratis bonis, quae per "morbum" significantur, quod sit tutari, nam Dominus cum tutatur ab illis, removet illa, (o)n. 9313, et ex significatione "morbi" quod sit falsificatum verum et adulteratum bonum; haec sunt morbi vitae spiritualis, nam vita spiritualis existit et subsistit per vera quae fidei et bona quae amoris; quando haec falsificantur et pervertuntur, homo aegrotat, at 1 quando corde negantur, tunc homo spiritualiter moritur; quod morbi talia sint, et talibus correspondeant, videatur n. 4958, 5711-5727, 8364, 9031 fin. @1 et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9325

#9325 "Non erit abortiens et sterilis in terra [tua]: "quod significet quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent, constat ex significatione "non abortiens et 1 sterilis esse" quod sit regenerationis progressivum in suo ordine, proinde quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent, de qua sequitur, et ex significatione "in terra" quod sit in Ecclesia; quod "terra" in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2571, 2928, 3355, 3368, 3379, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; quod "terra" significet Ecclesiam 2, est quia intelligitur terra Canaan, ubi (t)Ecclesia erat, et ab antiquissimis temporibus fuerat, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, (x)5136, 6306, 6516, 8317; et in spirituali mundo cum nominatur terra, non percipitur terra, sed gentis quale ibi quoad (d)suum religiosum; inde cum terra nominatur 3 in Verbo et per eam intelligitur terra Canaan, percipitur Ecclesia; ex his 4 constare potest quid in propheticis Verbi intelligitur per novum caelum et novam terram, quod nempe Ecclesia interna et externa, n. 1850, 3355, 4535, sunt enim 5 homines interni et homines externi. [2] Quod "non erit abortiens et sterilis in terra" significet quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedant 6, est quia per omnia quae sunt "partus" in Verbi sensu interno intelligantur talia quae sunt partus spiritualis, ita quae sunt regenerationis, n. 2584, 3860, 3868, 3905, 3915; quae sunt partus spiritualis seu 7 regenerationis, sunt vera fidei et bona charitatis, nam per haec homo e novo concipitur et nascitur; quod talia per "partus" significentur, patet a pluribus locis in Verbo, et manifeste a Domini verbis ad Nicodemum, Jesus dixit illi, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit Nicodemus, Quomodo potest homo (x)generari" cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo ingredi, et generari? respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est ex carne, caro est, sed quod generatum est a Spiritu, spiritus est; dixit Nicodemus, Quomodo possunt haec fieri? respondit Jesus, Tune es magister in Israel, et haec non nosti? Joh. iii 3-6, 9, 10; "generari per aquam et Spiritum" est per vera fidei et bonum amoris, videantur loca citata n. 9274; [3] quod talia significentur per "partus" in Verbo, est ex correspondentia conjugiorum in terris cum conjugio caelesti, quod est conjugium boni et veri, de qua correspondentia videatur n. 2727-2759; sed quod inde amor vere conjugialis descendat, vix hodie aliquis novit, et forte vix aliquis agnoscere vult, quia terrena et corporea ante oculos sunt, quae exstinguunt et suffocant 8, quando 9 de tali correspondentia cogitant; quia amor vere conjugialis inde est, ideo quoque per "partus et 10 generationes" in sensu Verbi interno "significantur" quae sunt partus et generationis novae a Domino; inde quoque est quod pater, mater, filii, filiae, generi, nurus, nepotes, et plures qui sunt ex conjugiis, significent bona et vera ac derivationes eorum, de quibus pluries in explicationibus. Ex his nunc constare potest quod per "non erit abortiens et sterilis in terra" significetur quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent. [4] Quod "abortiens et sterilis" significent 11 illa quae sunt abortus et sterilitatis in sensu spirituali, quae sunt perversiones boni et veri, tum vastationes et negationes (c)eorum, patet ea sequentibus his locis: apud Hoscheam, Ephraim quando vidi usque ad Tyrum, plantata in pulchro; et Ephraim ad educendum ad occisorem filios suos; da illis, Jehovah, vulvam abortientem et ubera arentia: propter malitiam operum illorum expellam illos e domo Mea, ix 13-15; nisi sciatur quid significatur per "Ephraim," per "Tyrum," per "occisorem," per "filios," per "vulvam abortientem," per "ubera arentia," in sensu interno, prorsus non sciri potest quid prophetica illa involvunt; quod "Ephraim" sit intellectuale Ecclesiae, quod est intellectuale illustratum de veris et bonis fidei ex Verbo, videatur n. 3969, 5354, 6222, (x) 6234, 6238, 6267, quod "Tyrus" sint cognitiones veri et boni, n. 1201, inde patet quid significatur per "Ephraim quando vidi usque ad Tyrum, plantatum in pulchro"; quod "occisor" sit qui deprivat vita spirituali seu vita ex vero et bono 12, n. 3607, 6767, 8902, et quod "filii" sint vera fidei, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 3373, 3704, 4257, inde patet quid significatur per "Ephraim ad educendum ad occisorem filios suos"; quod "ubera" sint affectiones boni et veri, n. 6432, inde "ubera arentia" (o)sunt nullae affectiones sed loco earum cupiditates pervertendi; inde patet quid "vulva abortiens," quod nempe sit perversio boni et veri; quod illa quae vitae spiritualis sunt per (d)omnia ea significentur, constat 13, nam dicitur "propter malitiam operum expellam eum e domo Mea"; "e domo Jehovae" est ex Ecclesia et ex caelo, n. 2233, 2234, (x)3720, 5640: [5] apud Malachiam, Increpabo vobis absumentem ut non corrumpat vobis fructum terrae, neque abortiverit vobis vitis in agro; praedicabunt vos beatos omnes gentes, (o)et eritis vos terra beneplaciti, iii 11, 12; quod non abortiret vitis in agro, significat 14 quod vera et bona fidei apud illos qui in Ecclesia suo ordine procedent, "vitis" enim est verum et bonum Ecclesiae spiritualis, n. 1069, 6375, 6376, 9277, et "ager" est Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 9139, 9295; "terra beneplaciti" est Ecclesia Domino grata, nam unusquisque intra Ecclesiam qui regeneratus est per verum et bonum, est Ecclesia; inde patet quid sit (o)quod "eritis (x)terra beneplaciti"; quod "terra" sit Ecclesia, videatur supra: [6] apud Moschen, Si audiveritis judicia Mea, ut custodiatis et faciatis ea, benedictus eris prae omni populo 15, non erit in te infecundus nec sterilis, et in bestia; removebit Jehovah a te omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, Deut. vii (x)12, 14, 15; "non erit infecundus et sterilis" pro non absque vita ex vero et bono,ita quod erunt spiritualiter vivi: quia "sterilis" id significabat, ideo mulieres in antiquis Ecclesiis reputabant se non vivas cum steriles, prout Rachel, quae de se ita dixit ad Jacobum, 16 Vidit Rachel quod non pareret Jacobo; et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego, Gen. (x)xxx 1; n. 3908. [7] Per "steriles" etiam significantur qui non in bono sunt quia non in veris, et usque desiderant vera 17 ut in bono sint, prout gentes probae quae extra Ecclesiam, ut apud Esaiam, Canta, sterilis non (x)pepererat; persona cantu et jubila non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, liv 1: apud Davidem, Jehovah erigit ex pulvere attritum, e sterquilinio exaltat egenum, ad collocandum cum principibus populi Sui, Qui habitare facit sterilem domus, matrem filiorum laetam, Ps. (x)cxiii 7-9: [8] in prophetico Channae postquam pepererat Samuelem, Saturi conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit, 1 Sam. ii 5; in illis locis per "steriles" intelliguntur gentes quae arcessuntur ad Ecclesiam, et ad quas transfertur Ecclesia quando vetus (x)desiit, hoc est, quando illi qui prius ab Ecclesia fuerunt non amplius in fide sunt quia in nulla charitate; haec Ecclesia est quae intelligitur per "multiprolem quae defecit" et per "maritatam," illa autem, nempe (o)nova gentium, per "sterilem et desolatam cui 18 erunt multi filii," (o)et per "sterilem domus matrem filiorum laetam"; "parere septem" est regenerari ad plenum, nam "septem" ibi non significant septem sed ad plenum, n. 9228; ex his patet quid intelligitur per haec Domini verba, Venient dies in quibus dicent, Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactarunt, Luc. xxiii 29; agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae. [9] In Libro 2 Regum, Viri Jerichuntis dicebant ad Elisaeum, Ecce sedes urbis bona, at aquae malae et terra sterilis; tunc Elisaeus dixit ut (x)mitterent in paropside nova salem, et projicerent inde salem ad exitum aquarum; et sanatae aquae, nec venit amplius mors aut sterilitas, ii 19-21; quid haec involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu interno; omnia enim miracula quae in Verbo, involvunt talia quae in regno Domini seu in Ecclesia, n. 7337, 7465, 8364, 9086; quapropter sciendum est quid repraesentabat "Elisaeus," quid significabat "urbs Jericho," quid "aquae malae et terra sterilis," quid "paropsis nova et sal in ea," tum quid "exitus aquarum in quem projicerent salem"; quod "Elisaeus" repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, quod "aquae" significent vera fidei, n. 28, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, (x)6346, 7307, 8137, 8138, 8568; inde "aquae malae" (d)significant vera absque bono, et "terra sterilis" bonum Ecclesiae inde non vivum 19, "paropsis nova" seu vas novum (o)scientifica et cognitiones boni et veri, n. 3068, 3079, 3316, 3318, "sal" desiderium veri ad bonum, n. 9207, "exitus aquarum" significat naturale hominis quod recipit cognitiones veri (o)et boni, et quod emendatur per desiderium veri ad bonum; [10] ex his patet quid miraculum illud involvebat, quod nempe emendationem Ecclesiae et vitae per Verbum a Domino, et per desiderium veri ad bonum inde; et quod emendatio fiat cum naturale hominis ex tali desiderio recipit vera 20 ex Verbo; quod hoc factum sit ad urbem Jericho, erat quia illa urbs non procul a Jordane sita est, et per "Jordanem" significatur id apud hominem Ecclesiae quod primum recipit vera, ita naturale, n. 1585, 4255; quod naturale (o)hominis sit primum quod recipit vera ex Verbo a Domino, et quod ultimo regeneratur, et quod cum id regeneratum est, totus homo regeneratus sit, significatum est per Domini verba ad Petrum cum lavit pedes discipulorum, Dixit Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, Joh. xiii 10; quod "pedes" sint illa quae sunt naturalis hominis, in genere naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, (x)4280, 4938-4952, 5327, 5328. Quod naturalis seu externus homo in correspondentia (t)debeat esse cum spirituali (m)seu interno ut homo regeneratus sit, ita quod 21 non prius regeneratus sit quam cum naturale regeneratum est, videatur n. 2850, 3167, 3286, 3321, 3470, 3493, 3508, 3509, 3518, 3573, 3576, 3579, 3620, 3623, 3671, 3882, 3969, 4353, (x)4588, 4612, 4618, 5168, 5326, 5373, 5651, 6299, 6454, 7442, 7443, 8742-8747, 9043, 9046, 9061.(n) @1 i non$ @2 sit Ecclesia$ @3 dicitur$ @4 quibus$ @5 i ubi Ecclesia,$ @6 procedent$ @7 i quae$ @8 After cogitant$ @9 cum$ @10 seu$ @11 significet$ @12 bono et vero$ @13 patet$ @14 est$ @15 omnibus populis$ @16 i Et$ @17 verum$ @18 quibus$ @19 (m)quod terra sterilis significet Ecclesiam quoad bonum, seu bonum Ecclesiae per id non vivum(n)$ @20 After Verbo$ @21 i homo$

Arcana Coelestia 7
Passage 9326

#9326 "Numerum dierum tuorum implebo": quod significet usque ad statum plenum, constat ex significatione "dierum" quod sint status vitae, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 6110, 7680, 8426, hic status vitae novae seu vitae spiritualis, (o)quae est regenerati, et ex significatione "implere numerum" quod sit ad plenum; usque (x)ad statum plenum est usque dum regeneratus est homo; quod eo usque procedent vera et bona suo ordine in continua progressione, significatur per quod "non erit abortiens et sterilis in terra," de quibus (d)mox supra n. 9325.

Arcana Coelestia 7
Passage 9327

#9327 "Terrorem Meum mittam ante te": quod significet terrorem illorum qui in malis falsi pro veris boni, constat ex significatione "terroris" quod sit terror (o)eorum qui in malis falsi, (m)et ex significatione "filiorum Israelis, ante quos mitteretur terror" quod sint qui in bono spirituali seu vero boni, de qua n. 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826 1, 5833, (x)7957, 8234, 8805; (x)quod gentes terrae Canaanis, quibus terror (o)pro filiis Israelis, (x)significent mala falsi et falsa mali, videatur n. 1413, 1437, 1573, 1574, (a)1607, 1868, 4517, (x)6306, 8054, 8317;(n) inde est quod per "terrorem Meum mittam ante te" significetur 2 terror illorum qui in malis falsi pro veris boni. [2] Cum hoc ita se habet: omnis potentia in spirituali mundo est ex veris quae ex bono, ita ex veris quae procedunt a Domino; quod manifeste ex eo constare potest quod Dominus disponat omnia in caelo et omnia in inferno, tum omnia in mundo, per vera quae ab Ipso, nam Divinum Verum procedens a Domino est ipsum illud per quod omnia exstiterunt et per quod omnia subsistunt; quod ita sit, non comprehendunt illi qui solum cogitant ex materiali, qualiter cogitant illi qui naturae originem (o)et sustentationem omnium ascribunt; 3 hi non aliam ideam habere possunt 4 de veris quam quod sint nullius potentiae, quia solius cogitationis, de qua nihil essentiale, minus substantiale, percipiunt, tametsi sciunt quod cogitatio regat totum corpus, et excitet singula ejus in motum, prorsus secundum quale suum; tum quoque quod nihil non in universo se referat ad verum quod ex bono; quod verum sit cui omnis potentia, 5 et ipsissimum essentiale, videatur n. 8200; ex his patet quod potentia angelis sit ex vero Divino quod a Domino, et quod inde dicantur potentiae; (m)qualis potentia veris ex bono est, hoc est, veris ex Domino, videatur experientia quae de brachio, quod tali vero correspondet, n. 4932-4935 6 allata est.(n) [3] Quia omnis potentia est veri, inde sequitur quod prorsus nulla potentia sit falso ex malo, hoc enim est privativum veri ex bono, ita privativum potentiae; quapropter etiam illi qui in inferno sunt, quia omnes ibi in falsis ex malo sunt, prorsus nihil potentiae habent 7; possunt ideo milia eorum ab uno angelo caeli abigi, dejici, et dissipari, vix aliter ac floccus in aere per ventum oris. Ex his videri potest unde terror illis qui in malis falsi 8 pro veris boni; hic terror vocatur "terror Dei," Gen. xxxv 5; Hiob. xiii 21; et apud Ezechielem, Dabo terrorem Meum in terra viventium; dum cubare factus fuerit in medio praeputiatorum cum confossis gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, xxxii 32: et apud Moschen, Si statuta Mea reprobaveritis, sique judicia Mea fastidiverit anima vestra, ut non faciatis omnia praecepta Mea, injiciam consternationem in cor eorum, ut persequatur eos sonus (x)folii impulsi, et fugiant fugam gladii, et cadant sine persequente, Lev. xxvi 15, 36; describitur hic terror (c)eorum qui statuta, judicia, et praecepta reprobant et rejiciunt, ita illorum qui in malis falsi et in falsis mali 9 sunt; dicitur quod "persequetur eos sonus folii, et fugient fugam gladii"; causa quod ita dicatur, est quia folium significat verum, n. 885, et "gladius" verum pugnans contra falsum (o)mali, n. 2799, 6353, 8294; quod illis prorsus nihil potentiae contra verum sit, significatur per quod "cadent sine persequente." @1 5820 IT$ @2 inde *** per terrorem meum mittam ante te significatur$ @3 i nam$ @4 habent$ @5 i adeo ut sit ipsa potentia,$ @6 After allata est$ @7 habeant$ @8 falsis mali$ @9 falsis mali altered to malis falsi$

Arcana Coelestia 7
Passage 9328

#9328 "Et turbabo omnem populum": quod significet consternationem omnium falsorum, constat ex significatione "turbare" quod sit consternatio, de qua sequitur, ex significatione "populi" quod sint qui in veris, ita abstracte vera, et 1 in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 6232. (s)Quod "turbare" (x)significet consternationem, est quia illi qui consternantur, animo et corde turbantur usque ut insaniant et ruant ex se in perniciem; quod talis consternatio per "turbare" significetur, patet apud Sachariam, In die illo eritperturbatiojehovae magna inter eos qui pugnant contra Hierosolymam; et arripient vir manum socii sui, et ascendet manus ejus super manum socii ejus, xiv ,] 13; "pugnare contra Hierosolymam" est contra Ecclesiam, ita quoque contra vera et bona fidei quae faciunt Ecclesiam; quod "perturbatio" 2 sit consternatio usque ad insaniam, patet: apud Moschen, Jehovah Deus tuus dabit gentes coram te, et conturbabit conturbatione magna, usque dum perdantur, Deut. vii 23; "perturbatio" pro consternatione tali.(s) @1 inde$ @2 perturbare$

Arcana Coelestia 7
Passage 9329

#9329 "Ad quos veneris": quod significet ex praesentia Domini, constat ex significatione "venire ad aliquem" quod sit praesentia, ut n. 5934, 6063, 6089, 7498, 7631; quod sit praesentia Domini, est quia de potentia veri contra mala et falsa agitur, et omne verum et ejus potentia est a Domino; "filii Israelis," de quibus hic dicitur, etiam significant vera quae a Domino, seu vera spiritualia, videatur n. 5414, 5879, 5951, (x)7957, 8234, 8805.

Arcana Coelestia 7
Passage 9330

#9330 "Et dabo omnes inimicos tuos ad te cervicem": quod significet falsorum fugam et damnationem, constat ex significatione "inimicorum" quod sint falsa ex malo, de qua n. 9313, 9314, et ex significatione "dare cervicem" quod sit fuga; quod etiam sit damnatio, est quia cum illi qui in falsis ex malo sunt, pro veris ex bono fugiunt, se in infernum seu in damnationem conjiciunt. [2] Cum his ita se habet: qui in falsis ex malo sunt, in altera vita primum 1 contra illos qui in veris ex bono sunt pugnant; quod permittatur illis pugnare, est propter causam ut inde eveniat bonum; bonum quod inde evenit est quod qui in veris ex bono sunt per id confirmentur in veris contra falsa, et quod qui in falsis ex malo sunt confirmentur in falsis et sic devastent se ipsos; nam in altera vita ab illis qui in veris ex bono sunt, removentur falsa, et ab illis qui in falsis ex malo sunt, removentur vera; sic qui in veris ex bono sunt elevantur in caelum, et qui in falsis ex malo delabuntur in infernum; et cum in inferno sunt, in terrore et consternatione sunt pro veris ex bono, in quibus sunt angeli 1 ex Domino. [3] Quod talis status maneat illos qui in falsis ex malo sunt, et illos qui in veris ex bono, docet Dominus apud Matthaeum, Quicumque habet, dabitur illi ut abundantius habeat; quicumque vero non habet, etiam quod habet, (x)auferetur ab eo, xiii 12: et apud Lucam, Tollite ab eo minam, et date ei qui decem minas habet; dixerunt, Domine, habet decem minas; dico vobis quod (x)omni qui habet, dabitur; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet auferetur abeo, xix 24-26. @1 i ex falsis$ @2 quae sunt angelis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9331

#9331 "Et mittam crabronem ante te": quod significet formidinem illorum qui in falsis mali, constat ex significatione "crabronum" quod sint falsa pungentia et (x)necantia, et inde formidinem incutientia; (m)terror praedicatur de illis qui in malis, et formido de illis qui in falsis; de terrore illorum, videatur (o)supra n. 9327;(n) quod "crabrones" formidinem illorum qui in falsis 1 significent, est quia alati sunt et praediti aculeis 2 quibus punctiones (x)venenatas inferunt; (s)animalia enim tam majora quam minora significant talia quae sunt affectionum, "seu" quae se referunt ad voluntatem, aut (c)significant talia quae sunt cogitationum, (o)seu quae se referunt ad intellectum; nam omnia quaecumque in homine sunt, se referunt 3 vel ad ejus voluntatem vel ad ejus intellectum; quae non ad alterutrum se referunt 4 (d)non sunt in homine, ita non sunt hominis; animalia gradientia et quoque reptilia significant affectiones in utroque sensu, ita bona vel mala, nam haec sunt affectionum, at vero animalia volantia et quoque insecta alata significant talia quae sunt cogitationum in utroque sensu, ita vera vel falsa, nam haec sunt cogitationum; quod animalia significent bona vel mala, videatur n. 9280, quod reptilia talia in sensuali externo, n. 746, 909, 994, 5 quo volatilia (o)significent vera vel falsa, n. 40, 745, 776, 778, 866, (m)(t)911, 988, 3219, 5149, 7441; inde insecta alata significant similia, sed in extremis hominis. [2] Ast falsa, de quibus nunc 6,(n)(s) sunt 7 plurium generum: sunt falsa quae non laedunt, sunt falsa quae leviter et 8 quae graviter laedunt, et quoque sunt quae necant; cognoscuntur cujus generis sunt ex malis ex quibus sunt; omne enim falsum quod laedit et quod necat trahit suum existere ex malo, nam falsum ex malo est malum apparens in forma; in altera vita etiam talia falsa cum repraesentantur in forma visibili, sistuntur sicut colluvies insectorum et volatilium immundorum, et (o)terribilium aspectu secundum mali ex quo sunt 9, speciem. Ex his patet unde est quod "crabrones" significent formidinem illorum qui in falsis mali sunt; similiter in (x)Deuteronomio, Crabronem mittet Jehovah Deus tuus in illos, usque dum perierint residui et absconditi coram te, vii 20. [3] In Verbo memorantur passim insecta varii generis, et ubivis significant falsa aut mala in extremis, seu in sensuali externo hominis quae sunt mala et falsa oriunda ex fallaciis sensuum ac ex voluptatibus et appetitibus variis in corpore, quae per lenocinia sua et per apparentias seducunt, ac faciunt ut rationale assentiat, et sic immergatur falsis ex malo; quod falsa illius generis significentur per "volatilia noxia" Aegypti, videatur n. 7441, pariter per "locustas" ibi 10 n. 7643, quod per "ranas" Aegypti significentur ratiocinia ex falsis n. 7351, 7352, 7384, per "pediculos" ibi mala ejusdem generis, n. 7419 et quod per "vermes" falsa quae consumunt et cruciant, n. 8481. [4] Talia quoque mala et falsa significantur 11 per insectorum variorum genera in sequentibus his locis: apud Esaiam, Fiet in die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient e quiescent omnes in fluvio desolationum, et in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis, vii 18, 19; agitur ibi de Adventu Domini, et de statu Ecclesiae tunc; "musca in extremitate fluviorum Aegypti" est falsum in extremis, hoc est in sensuali externo hominis, n. 7441, "apis in terra Aschuris" est falsum pervertens ratiocinia mentis, "Aschur" enim est ratiocinatio, n. 1186 "fluvius desolationum" est falsitas ubivis regnans, "fissurae petrarum" sunt vera fidei in obscuro, quia 12 remota a luce caeli, n. 8581 fin., "virgulta" sunt vera nascentia 13 similia, n. 2682: [5] apud Amos, (x)Percussi vos uredine et rubigine; plurimos hortes vestros et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras, comedit eruca iv 9: apud Joelem, Residuum erucae comedet locusta, et residuum locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus; expergiscimini, ebrii, et ejulate, omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro, i 4, 5: apud eundem, Plenae sunt areae frumento puro, exundant torcularia mustum et oleum; et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, (x)melolontha, et bruchus, et eruca, exercitus Meus magnus quem misi inter vos, ii 24, 25; quod hic falsa et mala in extremis seu sensuali externo hominis Ecclesiae per insectorum illorum genera significentur, patet ex singulis ibi, nam agitur de perversione veri et boni Ecclesiae; quid "locusta" et quid "bruchus," videatur n. 7643; quod per "hortos, vineas, ficus, oleas, vinum, et mustum," quae a talibus perdentur, significentur bona et vera Ecclesiae in communi 14, saepius in explicationibus ostensum est: [6] apud Davidem, Prorepere fecit in terram eorum ranas, in conclavia 15 regum eorum; dixit ut veniret colluvies, pediculi in omni termino eorum, Ps. cv (x)30, 31; ibi de Aegypto; quid "ranae" ibi, videatur n. 7351, 7352, 7384, et quid "pediculi," n. 7419: apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. (x)xxviii 39; "vermis" pro omni tali falso et malo in genere 16: [7] apud Esaiam, Ne timete opprobrium hominis, et a calumniis eorum ne consternemini, quia sicut vestem comedet eos tinea, et sicut lanam comedet eos blatta, li ,] 8; "tinea" pro falsis in extremis hominis, et "blatta" pro malis ibi, nam "vestis quam comedet tinea" significat vera inferiora seu exteriora quae sunt sensualis hominis, n. 2576, 5248, 6377, 6918, 9158, 9212, et "lana quam comedet 17 blatta" significat bona inferiora seu exteriora quae sunt sensualis hominis, quod patet a pluribus locis 18, tum a significatione "ovis e qua lana" quod sit bonum charitatis, n. 4169. (m)Quaenam et qualia sunt extrema naturalis hominis, quae sensualia vocantur, videatur n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5089, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, (x)6310-6318, (x)6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7645, 7693, 9212, 9216.(n) @1 id$ @2 aculeis praediti sunt$ @3 After intellectum$ @4 quae ad unum eorum se non referunt$ @5 i et$ @6 sed falsa sunt varii generis$ @7 i enim falsa$ @8 i sunt$ @9 i derivata$ @10 Aegypti$ @11 Talia mala et falsa significantur altered to Quod talia mala et falsa significentur$ @12 et$ @13 i quae$ @14 quod per hortos, vineas, ficus, oleas, quae a talibus perdentur, significentur in communi vera et bona Ecclesiae, et quoque per vinum et mustum quod excisum$ @15 conclavibus$ @16 Before pro omni$ @17 comedat IT$ @18 i in Verbo$

Arcana Coelestia 7
Passage 9332

#9332 "Et expellet Chivaeum, Cananaeum, et Chittaeum ab ante te": quod significet fugam falsorum ex malis, constat ex significatione "expellere" quod sit fugare, ita fuga, ex significatione "Chivaei, Cananaei, et Chittaei" quod sint falsa ex malis, "Chivaeus" falsum ex leviore malo, n. 6860, "Cananaeus" falsum ex graviore malo, n. 4818, (x)8054, et "Chittaeus" falsum ex gravissimo malo, n. 2913, 6858; quod per gentes in terra Canaane significentur omnia falsa et mala in complexu, videantur (x)loca n. 9327 citata.

Arcana Coelestia 7
Passage 9333

#9333 "Non expellam illum ab ante te in anno uno": quod significet non fugam seu remotionem illorum festinam, nempe falsorum et malorum, quae per gentes in terra Canaane significantur, constat ex significatione "expellere" quod sit fuga, qui enim in malis et falsis (o)sunt in altera vita, non expelluntur sed fugiunt a se; quod (o)etiam sit remotio, videbitur infra; et ex significatione "in anno uno" quod sit festinum, nam sequitur, "parum parum expellam illum ab ante te," per quod significatur remotio per gradus secundum ordinem. [2] Quod "expellere" cum de malis et falsis 1 praedicatur, sit remotio, est quia falsa et mala ab homine non expelluntur sed removentur; qui non scit quomodo cum liberatione hominis a malis et falsis, seu cum remissione peccatorum se habet, credit 2 quod peccata abstergantur 3 quando dicuntur remissa; quod ita credatur, est ex sensu litterali Verbi, ubi aliquoties ita dicitur; unde perplurimorum animos insedit is error quod justi et puri sint postquam absolutionem receperunt; sed illi prorsus non sciunt quomodo cum remissione peccatorum se habet, quod nempe homo non purificetur ab illis sed detineatur ab illis a Domino quando talis est ut teneri possit in bono et vero, et quod tunc teneri possit in bono et vero quando regeneratus est, nam tunc vitam boni charitatis et veri fidei adeptus est; quicquid enim homo a prima infantia cogitat, vult, loquitur, et facit, addit se ejus vitae et facit illam; illa non possunt exterminari sed modo removeri, et cum removentur, tunc apparet homo sicut absque peccatis, quia remota sunt, videatur n. 8393, (a)8988 fin., (x)9014; secundum apparentiam quod homo bonum et verum cogitet et agat ex se, cum tamen non (c)ex se sed (c)ex Domino, dictum est in Verbo quod mundus a peccatis (x)sit, et quoque 4 justus, 5 prout apud Esaiam, (o)Si fuerint peccata vestra sicut (x)coccinea, ut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, ut lana erunt, i 18; (o)et pluries alibi.(n) [3] Quod ita sit, scire datum est ex statu animarum in altera vita; quisque secum e mundo illuc fert omnia suae vitae, hoc est, quicquid cogitaverat, voluerat, locutus est, et fecerat, immo etiam quicquid viderat et audiverat ab infantia usque ad ultimum vitae suae in mundo, adeo ut ne quidem minutulum desit 6, n. 2474; qui in mundo vitam fidei et charitatis vixerant, ii tunc detineri a malis possunt, et teneri in bono, et sic elevari in caelum; qui autem in mundo vitam non fidei et charitatis sed vitam amoris sui et mundi egerant, ii quia non detineri a malis et teneri in bono possunt, delabuntur in infernum. Ex his patet unde est quod "expellere" cum de falsis et malis dicitur, sit remotio. In hoc versu et in sequente agitur in sensu interno de remotione illa, et ibi arcana ejus deteguntur. @1 falsis et malis$ @2 credatur 1, credat T$ @3 abstersa sint$ @4 quodque$ @5 i et$ @6 quisque illuc secum fert omnia suae vitae, hoc est, omnia quae cogitavit, voluit, loquutus est et fecit, imo quae vidit et audivit ab infantia usque ad ultimum tempus vitae in mundo, sic procita ut ne minutulum desit$

Arcana Coelestia 7
Passage 9334

#9334 "Ne forte sit terra desolata": quod significet deficientiam tunc et parum vitae spiritualis, si nempe remotio foret festina, constat ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia in communi et quoque in particulari; Ecclesia in particulari est homo qui fit Ecclesia, nam Ecclesia est in homine et est homo regeneratus; quod "terra" sit Ecclesia in communi, videatur n. 9325, et quod terra" sit Ecclesia in particulari, seu homo regeneratus, n. 82, 620, 636, 913, 1411, 1733, 2117, 2118 fin., 2571, 3368, 3379; is homo etiam dicitur 1 "terra" apud Malachiam, Praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti, iii 12; et ex significatione "desolatae" quod sit deficientia et parum vitae spiritualis; per "desolatam" enim cum de Ecclesia in homine dicitur, significatur defectus veri et boni, ita quoque defectus vitae spiritualis, nam vita spiritualis inde est. [2] Cum hoc quod deficientia et parum vitae spiritualis sit, si falsa et mala (x)festine removentur, ita se habet: homo cum regeneratur, quod fit per implantationem veri et boni spiritualis, et tunc per remotionem falsi et mali, non (x)festine regeneratur sed lente; causa est quia omnia quae homo cogitaverat, intenderat, et fecerat ab infantia, (x)se addiderunt vitae ejus et fecerunt illam, et quoque inter se talem nexum formaverunt ut unum non possit amoveri nisi simul omnia; homo enim malus est imago inferni, et homo bonus est imago caeli; et quoque mala et falsa apud hominem malum, talem nexum inter se habent qualem inter se societates infernales, quarum pars est; et bona ac vera apud hominem bonum, talem nexum inter se habent qualem inter se societates caelestes, quarum pars est; inde patet quod mala et falsa apud hominem malum non removeri loco possint subito, sed quantum bona et vera suo ordine ac interius (x)implantata sunt, nam caelum apud hominem removet infernum; si id subito fieret, deficeret homo, turbarentur enim omnia et singula quae in nexu et forma, ac (x)auferrent vitam ejus. [3] Quod regeneratio seu implantatio vitae caeli apud hominem incohet ab ejus infantia et perstet usque ad ultimum vitae ejus in mundo, et quod post vitam in mundo perficiatur in aeternum, videatum. 2679, 3203, 3584: 3665, (x)3690, 3701, 4377, 4551, 4552, 5126, 6751, 8772, 9103, 9296, 9297: imprimis n. 5122, 5398, 5912, 9258; et quod arcanum est, regeneratio hominis in mundo est modo planum ad perficiendum vitam ejus in aeternum; (m)quod homo qui in bono vixerat in altera vita perficiatur: videantur quae de infantibus, n. 2289-2309, et quae de gentium stati et sorte ibi, n. 2589-2604 ostensa sunt.(n) @1 quod is homo etiam dicatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9335

#9335 "Et multiplicetur super te fera agri": quod significet affluxum falsorum ex jucundis amorum sui et mundi, constat ex significatione "multiplicari" cum de remotione malorum et falsorum 1 festina, quod sit affluxus, et ex significatione "ferae agri" quod sint falsa ex jucundis amorum sui et mundi; per bestias enim varii generis (o)in Verbo significantur affectiones bonae et 2 malae, n. 9280, inde per "feras 3 "affectiones falsi oriundae ex jucundis amorum 4 sui e mundi; hae affectiones etiam repraesentantur per feras, ut per pantheras, tigrides, apros, lupos, ursos, in altera vita; sunt quoque sicut ferae, nam qui in illis (d)amoribus sunt, in omnis generis mali et inde falsis sunt, ac sicut ferae spectant et tractant 5 socios; quod al illis amoribus omnia mala et falsa, videatur n. 2041, 2045, 2057, 2363 2364, 2444, 4750, 4776, 6667, 7178, (a)7255, 7364, 7366-7377, 7488 7490, 7491-7494, 7643, 8318, 8487, 8678. [2] Quod affluant falsa ex illis amoribus per remotionem malorum et falsorum festinam, inde est quia bona et vera per successivam implantationem removebunt illa; falsa enim non nisi quam (x)a veris, et mala non nisi quam a bonis removentur; si hoc non successive et secundum ordinem fiat 6, influunt falsa amoribus illis faventia, nam hi amores apud unumquemvis hominem antequam regeneratus est, regnant; et cum falsa influunt, tunc vera amplius non agnoscuntur; (m)homo etiam 7 qui regeneratur, in affectione veri tenetur, in qua cum est, inquirit vera undequaque inter scientifica in naturali, et ibi tunc praesentant se fallaciae (o)sensuum externorum, quae ibi multa copia sunt; ex illis, (o)quando aspirant jucunda amorum sui et mundi, non nisi quam falsa 8 concludit, quae succedunt et implent mentem, si falsa mali subito removentur;(n) haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per non expellam illum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra desolata, et multiplicetur super te fera agri; parum parum expellam illum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram. [3] Quod "fera" sit falsum et malum ex amoribus sui et mundi, patet ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Esaiam, Erit ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur; non transibit per eam immundus, non rapax ferarum ascendet illam, (x)xxxv 8, 9: apud Ezechielem, Mittam super te famem et feram malam, ut orbam faciant te, v 17: apud eundem, Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, et fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, xiv 15: apud eundem, Super facies agri cades, ferae terrae et avi caeli dabo te in cibum, xxix 5: apud eundem, Tunc excidam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter: non erunt amplius praeda gentibus, et fera agri non amplius devorabit (c)illos, xxxiv 25, 28: [4] apud Hoscheam, Devastabo vitem ejus et ficum ejus, et ponam eas in silvam, et comedet illas fera agri, ii 12: apud eundem, Lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, pro fera agri et pro avi caelorum, iv 3: apud Davidem, Conculcat eam (x)aper e silva, et fera agrorum depascit eam; Deus Zebaoth, revertere et visita vitem Tuam, Ps. lxxx 14 [, 15] [A.V. 13, 14]: apud eundem, Disponis tenebras ut fiat nox, in qua prodit omnis fera silvae, Ps. civ 20: apud Moschen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea custodiveritis et feceritis ea, cessare faciam feram malam e terra: si vero statuta Mea reprobaveritis, mittam in vos feram agri, quae vastabit vos, Lev. xxvi 3, 6, 15, 22: apud eundem, Excutiet Jehovah Deus tuus gentes coram te paulatim, ne forte multiplicetur contra te fera agri, Deut. vii 22; in illis locis "fera agri," 9 "fera terrae," et "fera silvae," pro falsis et malis quae sunt amorum sui et mundi. [5] Quia per "feram" significatur falsum, et falsum ex duplici origine est, nempe ex malo et ex bono 10, n. 9258, quapropter per "feram" in Verbo etiam significantur gentes probae, quae tametsi in falso, usque tamen in probo vitae (d)sunt; in hoc sensu "fera" dicitur 11 apud Davidem, Mihi omnis fera silvae, et bestiae in montibus milium; novi omnem avem montium, et fera agrorum Meorum Mecum, Ps. l 10, 11: apud eundem, Laudate Jehovam, fera et omnis bestia, Ps. cxlviii 7, 10: apud Esaiam, Omnis fera agrorum Meorum, venite ad comedendum, omnis fera in silva, lvi 9: apud Ezechielem, In ramis cedri, (o)quae Aschur, nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri; ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6. @1 falsorum et malorum$ @2 vel$ @3 i agri$ @4 amoribus$ @5 i ibi$ @6 fit$ @7 enim$ @8 i ex suasu jucundorum amorum sui et mundi$ @9 i et$ @10 probo IT$ @11 ut$

Arcana Coelestia 7
Passage 9336

#9336 "Parum parum expellam illum ab ante te": quod significet remotionem per gradus secundum ordinem, constat ex significatione "parum parum" quod sit per gradus, ita lente, ex significatione "expellere" cum de falsis et malis, quae per gentes terrae Canaanis 1 significantur, quod sit 2 remotio, de qua mox supra n. 9333. Per gradus secundum ordinem dicitur quia secundum ordinem caeli disponuntur omnia apud hominem qui regeneratur; homo enim regeneratus est caelum in minima forma, n. 9276; quare etiam in illo est similis ordo qui est in caelo. [2] Homo cum nascitur, quoad mala hereditaria est infernum in minima forma, et quoque fit infernum quantum ex malis hereditariis desumit, (c)ac illis superaddit propria; inde est quod ordo ejus vitae ex nativitate et ex actuali vita sit 3 oppositus ordini caeli; nam homo ex proprio amat se prae Domino et amat mundum prae caelo, cum tamen vita caeli est amare Dominum supra omnia, et proximum sicut semet; inde patet quod prior vita, quae est inferni, prorsus destruenda sit, hoc est, mala et falsa removenda ut vita nova, quae est vita caeli, implantetur, videatur n. 4551, 4552, 4839, 6068; hoc nequaquam fieri potest festine, nam unumquodvis malum cum suis falsis irradicatum nexum cum omnibus malis et eorum falsis habet; et talia mala (c)ac falsa (t)sunt innumerabilia, et nexus eorum est tam multiplex ut non comprehendi possit, ne quidem ab angelis, sed solum a Domino; inde patet quod vita inferni apud hominem non destrui queat subito, nam si subito, prorsus exspiraret, et quod vita caeli nec implantari queat subito, nam si subito, etiam exspiraret; [3] sunt milia et milia arcanorum, quorum vix unicum homini notum est, per quae ducitur homo a Domino, (d)cum a vita inferni in vitam caeli; quod ita sit, scire datum est e caelo, et quoque confirmatum est per plura quae ad apperceptionem venerunt; quia homo de his vix aliquid scit, ideo multi lapsi sunt in errores de liberatione hominis a malis et falsis, seu de remissione peccatorum, credendo quod vita inferni apud hominem momento transcribi possit in vitam caeli apud illum ex misericordia; cum tamen totus actus regenerationis est misericordia, et non alii regenerantur quam qui misericordiam Domini recipiunt fide et vita in mundo, secundum Domini verba apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13; quid "sanguines," "voluntas carnis," et "voluntas viri," tum "ex Deo natus," videatur n. 5826. [4] Quid proprie intelligitur per remotionem a malis et falsis per gradus secundum ordinem, etiam paucis dicetur: Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini disponit omnia in ordinem in caelo, quapropter Divinum illud Verum in quo bonum a Domino 4, est ipse ordo, videatur n. 1728, 1919, 2247, 2258, 5703, 6338, 8700, 8988; secundum eum ordinem existunt omnia ibi, et secundum eundem subsistunt, nam subsistere est perpetuo existere; ut itaque caelum in homine existat, necessarium est ut recipiat Divinum Verum in bono a Domino; hoc fieri non potest nisi per gradus secundum similem ordinem, secundum quem Dominus ordinat caelum, nam res quae ejusdem naturae est se similiter habet in parvo sicut in magno; successiva illa ordinatio est quae hic intelligitur per ordinem secundum gradus. (m)Ex his quoque patet quod creatio nova hominis, quae est ejus regeneratio, se habeat sicut creatio caeli et terrae; quapropter etiam in Verbo per novum caelum et novam terram intelligitur nova Ecclesia, n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535, et quoque per creationem caeli et terrae in (t)primo capite Geneseos intelligitur nova creatio Ecclesiae caelestis, quae vocatur homo 5, (o)de qua re in explicationibus ibi.(n)(s) @1 Canaane$ @2 i fuga et$ @3 fit$ @4 Divinum bonum$ @5 homo etiam vocatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9337

#9337 "Usque dum fructificeris": quod significet secundum incrementum boni, constat ex significatione "fructificari" quod sit incrementum boni, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. Quod remotio a matis et falsis fiat secundum incrementum boni, patet ab illis quae prius saepe ostensa sunt; Dominus enim per bonum influit apud hominem, et per illud disponit vera in ordinem, non autem vice versa; et quantum vera per bonum disponuntur in ordinem, tantum mala et falsa 1 removentur. (s)Homo in Verbo passim assimilatur arbori, "et tunc ejus fidei vera significantur per folia, n. 885, ac bona amoris per fractus, n. 3146, 7690; inde patet non solum quod "fructificari" sit incrementum boni sed etiam quod praecipuum hominis sit bonum, sicut praecipuum arboris est fructus; folia quidem primum enascuntur, sed propter fructum ut finem; quod finis est, hoc non solum ultimum est sed etiam primum, quoniam est in mediis unicum quod spectatur, ita omne; similiter se habet cum bono amoris respective ad vera fidei; [2] tale significatur per "ficum," de qua apud Matthaeum, Jesus revertens in urbem esurivit, et videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac ex te fructus nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 18 [, 19]: et apud Lucam, Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit ergo fructum quaerens in ea sed non invenit; dixit itaque ad vinitorem, Ecce tres annos venio quaerens fructum in ficu hae, non autem invenio; exscinde illam; ut quid terram infrugiferam faciet? xiii 6, 7: tum 3 apud eundem, Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam; bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bonum, (x)at pravum homo ex pravo thesauro cordis sui profert pravum. Quid Me vocatis, Domine, Domine, et non facitis quae dico? vi 44-46. ex his patet quod fructus fidei, sicut vocatur, sit primarium fidei, et quod fides absque fructu, hoc est, absque bono (m)vitae, sit modo folium, et (o)sic quod homo qui arbor, luxurians foliis absque fructu, sit ficus quae exarescit 4 et exscinditur.(n)(s) @1 falsa et mala$ @2 et ejus vera fidei, significantur per ramos et folia, bona amoris autem per fructus, n. 885$ @3 et$ @4 arescit$

Arcana Coelestia 7
Passage 9338

#9338 "Et heredites terram": quod significet dum in bono, ita regeneratus, constat ex significatione "hereditare" quod sit sicut heres accipere, de qua sequitur, et ex significatione "terrae," hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1413, 1437, 1607, (x)1866, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447; inde per "hereditare terram" significatur recipere sicut heres caelum; per "heredem" cum de caelo, proprie intelligitur homo qui vitam Domini habet, n. 2658, 2851, 3672, (x)7212, ita qui in bono est a Domino, 1 proinde regeneratus; quod homo cum in bono est a Domino, tunc in caelo sit, ita regeneratus, videatur n. 9274, et quae ibi citata 2. [2] Quod id per "hereditare" cum de caelo, significetur, patet apud Matthaeum, Tunc dicet Rex iis qui ea dextris, Venite, benedicti Patris Mei, ut hereditatem possidete paratum vobis regnum e fundatione mundi; quia esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me: in quantum (x)fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 34, 35, 40; hic (o)ut hereditatem possidere regnum Domini seu caelum" dicitur de illis qui in bono sunt; ipsa bona charitatis in suo ordine etiam recensentur; et tandem dicitur "quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis"; "fratres Domini" dicuntur qui in bono, n. 6756, ita quoque qui bonum faciunt, quia bonum est Dominus apud hominem; (m)ideo dicitur, "quantum fecistis uni ex his fratribus," non autem uni ex fratribus: (n) [3] in Apocalypsi, Qui vicerit hereditario accipiet omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius, xxi 7; ibi de illis qui vincunt 3, dicitur quod "hereditario accipient 4 omnia," et dicuntur "filii" quia heredes 5; "vincere" est ex bono et vero pugnare, nam per bonum vincitur malum, et per verum falsum: [4] apud Davidem, Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, et habitabunt ibi, et possidebunt hereditario eam, et semen servorum Ipsius hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. lxix 36, 37 [A.V. 35, 36]; ibi "possidere hereditario" praedicatur de illis qui in bono caelesti sunt, et "hereditare" de illis qui in bono spirituali; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, n. 9277: 6 apud Esaiam, Confidens in Me hereditabit terram, et possidebit hereditario montem sanctitatis Meae, lvii 13. [5] Ex his patet quid significatur 7 per quod terra Canaan distributa sit in (x)duodecim hereditates pro duodecim tribubus Israelis, Jos. xiv-xix, et 8 apud Ezechielem xlvii 13-fin., (o)tum xlviii; 9 per "terram" enim "Canaanem" significatum est regnum Domini seu caelum, n. 1413, 1437, 1607, (x)1866, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447 10, per "duodecim tribus" significata sunt omnia bona et vera in "communi et in particulari", n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640; sic per "duodecim hereditates" significatum est caelum cum omnibus caelis (c)et societatibus ibi distinctis quoad bona amoris et inde vera fidei, n. 7836, 7891, 7996, ita in sensu abstracto ipsa bona quae a Domino, proinde quae sunt Dominus in caelo; [6] caelum enim non est nisi quam Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini 11; angeli ibi sunt recipientes veri in bono 12, et quantum hoc recipiunt, tantum faciunt caelum; et quod arcanum est, Dominus non habitat apud angelum nisi in Suo apud illum, similiter apud hominem, Divinum enim erit in Divino, non in proprio alicujus; hoc intelligitur per Domini verba de unione Sui cum illis qui in bono amoris sunt, apud Johannem, In illa die cognoscetis vos quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis: qui amat Me verbum Meum servat, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 20, 23: et alibi apud eundem, Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, xvii 22, 26. @1 Before n. 2658$ @2 regeneratus sit quando in bono est, videatur n. [no references given]$ @3 illo qui vincit$ @4 accipiet$ @5 et quia haeres dicitur filius$ @6 i similiter$ @7 significatum est$ @8 similiter$ @9 i ibi IT, but possibly ibid. intended$ @10 de quo saepius supra$ @11 complexu$ @12 in quo bonum procedens a Domino$ @13 in quo bonum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9339

#9339 Vers. 31-33. Et ponam terminum tuum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum, et a deserto usque ad fluvium; quia dabo in manum vestram habitatores terrae, et expelles 1 illos ab ante te. Non panges illis et diis illorum foedus. Non habitabunt in terra tua, ne forte faciant peccare te Mihi, cum serviveris diis illorum, quia erit tibi in laqueum. "Et ponam terminum tuum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum" significat extensionem a veris scientificis ad vera interiora fidei: "et a deserto usque ad fluvium" significat a jucundo sensualis usque ad bonum et verum rationalis: "quia dabo in manum vestram habitatores terrae significat imperium super malis: "et expelles 2 illos ab ante te" significat remotionem eorum: 3 "non panges illis 4 et diis illorum foedus" significat non communicationem cum malis et falsis: "non habitabunt in terra tua" significat 5 quod mala non simul erunt cum bonis Ecclesiae: "ne forte faciant peccare te Mihi" significat ne mala avertant bona a Domino: "cum serviveris diis illorum" significat si cultus ex falsis: "quia erit ibi in laqueum" significat ex allectatione (c)et deceptione malorum. 6 @1 expellam IT Sch$ @2 expellam AIT$ @3 i et IT$ @4 iis IT$ @5 significant$ @6 A adds the following note, with which cp p. 537, note 2: (repetantur postea omnes leges) (m)1 quod sint qui debent esse in externis. 2 quae non debent sed possunt esse. 3 quae non possunt esse. (n)$

Arcana Coelestia 7
Passage 9340

#9340 "Et ponam terminum tuum a mari Suph [et] usque ad mare Philisthaeorum": quod significet extensionem a veris scientificis ad vera interiora fidei, constat ex significatione "ponere terminum a loco ad locum" cum de veris spiritualibus, quod sit extensio; ex significatione "maris Suph" quod sint vera sensualia et scientifica, quae ultima apud hominem, mare enim Suph erat ultimus terminus terrae Aegypti, et per "Aegyptum" significatur scientificum in utroque sensu tam verum quam falsum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 6004, 6015, 6125, (x)6651, 6679, 6683, 6679, 6750, 7779 fin., 7926, 8146, 8148, hic scientificum verum, quia agitur de extensione spiritualium quae fidei apud filios Israelis, per quos repraesentata est Ecclesia spiritualis, n. 4286, 4598, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805; et ex significatione "maris Philisthaeorum" quod sint vera interiora fidei; quod haec vera per "mare Philisthaeorum" significentur, est quia mare ubi Tyrus et Zidon, erat terminus terrae Philisthaeae, et per "Tyrum et Zidonem" significantur cognitiones veri et boni, n. 1201, perque "terram Philisthaeam" scientia interiorum fidei, n. 1197, (x)2504, 2726, 3463; [2] quia "terra Canaan" repraesentabat regnum Domini, ita caelum et Ecclesiam, ideo omnia loca ibi significabant talia quae sunt regni Domini (o)seu caeli et Ecclesiae, quae vocantur caelestia et spiritualia, ac se referunt ad bonum 1 amoris et ad vera fidei in Dominum; inde maria et fluvii, qui erant termini, significabant ultima ibi, proinde 2 "a mari ad mare" ac "a fluvio ad fluvium" significabat extensionem eorum; quod ita sit, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, 6516; inde constare potest quod per "terminum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum" significetur extensio spiritualium quae sunt veri, ab externis ad interna, ita a veris scientificis ad vera interiora fidei; extensio autem caelestium, quae sunt boni amoris, describitur mox per "a deserto usque ad fluvium." Quod loca terrae Canaanis, tum maria et fluvii, talia significent in Verbo, ubivis in explicationibus ostensum est. [3] (s)Quid extensio a veris scientificis ad vera interiora fidei, paucis dicetur: vera quae in externo (x)homine sunt vocantur vera scientifica, vera autem quae in interno homine vocantur vera interiora fidei; vera scientifica sunt in memoria hominis, e qua cum depromuntur, ad apperceptionem veniunt, vera autem interiora fidei sunt vera ipsius vitae inscripta interno homini, e quibus parum apparet in memoria; sed de his alibi 3, ex Divina Domini Misericordia, plenius 3 dicetur; vera scientifica et vera interiora fidei significata sunt per aquas infra expansum et aquas supra expansum, Gen. i 6, 7, n. 24, 4 nam in primo capite Geneseos agitur in sensu interno de nova creatione seu regeneratione hominis Ecclesiae caelestis.(s) [4] Quod "Philisthaea," quae quoque continens terrae Canaanis fuit usque ad Tyrum et Zidonem, significaverit 5 vera interiora fidei, erat quia ibi quoque fuerat Antiqua Ecclesia repraesentativa, ut patet a reliquiis cultus Divini apud illos de quibus in historicis et in 6 propheticis Verbi, ubi de "Philisthaeis et de terra" Philisthaea agitur, ut in propheticis 7 apud Jeremiam xxv 20, xlvii 1-fin.; apud Ezechielem xvi 27, 57, xxv 15, 16; apud Amos i 8; apud Zephaniam ii 5; apud Sachariam ix 6; apud Davidem Ps. lvi 1 [A.V. titulus]; Ps. lx 10 [A. V. 8]; Ps. lxxxiii 8 [A.V. 7]; Ps. cviii 10 [A.V. 9]. Cum Philisthaeis se habuit sicut cum omnibus gentibus in terra Canaane quod repraesentaverint bona et vera (o)Ecclesiae, et quoque mala et falsa; nam quando apud illos Antiqua Ecclesia repraesentativa fuit, repraesentaverunt caelestia quae boni et spiritualia quae veri, at cum a genuino cultu repraesentativo deflexerunt, tunc repraesentare coeperunt diabolica quae mali (c)et infernalia quae falsi; inde est quod per "Philisthaeam" sicut per reliquas gentes terrae (x)Canaanis in Verbo significentur tam bona et vera quam mala et falsa. [5] Quod per "Philisthaeos" significentur vera interiora fidei, constat apud Davidem, Gloriosa praedicanda in te, urbs Dei; memorabo Rahabam et Babelem inter cognoscentes Me, tum Philisthaeam et Tyrum, cum Aethiopia; hic natus est ibi, Ps. lxxxvii 3, 4; "urbs Dei" est doctrina veri fidei ex Verbo, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, 5297, "Tyrus" sunt cognitiones veri et boni, n. 1201, similiter "Aethiopia," n. 116, 117; inde patet quod "Philisthaea" sit scientia verorum fidei: [6] apud Amos, Nonne sicut (x)filiis Aethiopum vos Mihi, filii Israelis? nonne Israelem ascendere feci e terra Aegypti, et Philisthaeos e Kaphtore, et Syros e Kir? ix 7; agitur ibi de perversione et destructione Ecclesiae postquam instaurata est; "filii Aethiopum" sunt hic qui in cognitionibus boni et veri quas applicant ad confirmanda mala et falsa, n. 1163, 1164, "filii Israelis e terra Aegypti" sunt qui in vera et bona spiritualia initiati sunt per vera scientifica; quod "filii Israelis" sint qui in veris et bonis spiritualibus, (o)ita in sensu abstracto vera et bona spiritualia, videatur n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, 5951, (x)7957, 8234, et quod "terra Aegypti" sit verum scientificum, supra ostensum (o)est; simile "significatur" per "Philisthaeos e Kaphtare," et per "Syros e Kir," quibus ideo assimilantur; "Philisthaei e Kaphtore" sunt qui in interiora vera initiati sunt per exteriora, sed qui perverterunt illa et applicarunt ad confirmanda falsa et mala, n. 1197, 1198, 3412, 3413, 3762, 8093, 8096, 8099, 8313, "Syri" autem "e Kir" sunt qui in cognitionibus boni et veri, quas etiam perverterunt 8, n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, 4112: [7] apud Jeremiam, Propter diem venientem ad vastandum omnes Philisthaeos, ad exscindendum Tyro et Zidoni omnem residuum auxiliantem, quia vastans Jehovah Philisthaeos, reliquias insulae Kaphtor, xlvii 4; agitur in illo capite de vastatione Ecclesiae quoad vera fidei; vera fidei interiora 9 sunt "Philisthaei" et vera exteriora sunt "reliquiae insulae Kaphtor": [8] apud Joelem, Quid vobis Mecum, Tyre et Zidon, et omnes termini Philisthaeae? cito reducam retributionem vestram in caput vestrum, propterea quod argentum Meum et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, iv, 4, 5 [A.V. iii 4, 5]; "omnes termini Philisthaeae" pro omnibus veris fidei interioribus et exterioribus, "argentum et aurum et desiderabilia bona inferre in templa sua" pro pervertere vera et bona, ac per applicationem ad mala et falsa profanare; quod "argentum et aurum" sint vera et bona, videatur n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932: [9] apud Obadiam, Tunc heredes erunt meridionales montis Esavi, et planitiei Philisthaeorum, et heredes fient agri Ephraimi, Benjamin autem Gileadis, [vers.] 19; hic agitur de instauratione Ecclesiae, sed res involvuntur nominibus; (x)"meridionales" sunt qui in luce veri 10, n. 1458, 3195, 3708, 5672, 5962, "mons Esavi" est bonum amoris, n. 3300, 3322, 3494, 3504, 3576, "planities Philisthaeorum" est verum fidei, "planities" etiam est quod est doctrinale 11 fidei, n. 2418, "Ephraim" est intellectuale Ecclesiae, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, "Benjamin" est verum spirituale caeleste Ecclesiae, n. 3969, 4592, 5686, 5689, 6440, et "Gilead" est bonum correspondens exterius, n. 4117, 4124, 4747 [10] apud Esaiam, Congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quattuor alis terrae: involabunt in umerum Philisthaeorum versus mare, una depraedabuntur filios orientis, xi 12, 14; hic per "Israelem et Jehudam" non intelliguntur 12 Israel et Jehudah sed per "Israelem" illi qui in bono fidei, et per "Jehudam" qui in bono amoris; "involare in umerum Philisthaeorum" pro (o)recipere et in possessionem sumere vera interiora fidei, "depraedari filios orientis, pro (o)recipere et in possessionem sumere bona interiora fidei, "filii" "enim "orientis" sunt qui in bonis fidei et in cognitionibus boni, 13 n. 3249, 3762; quod "depraedari" sit recipere et in possessionem sumere, videantur quae de depraedatione Aegyptiorum a filiis Israelis, n. 6914, 6917, ostensa sunt. [11] Quia per terram Philisthaeam scientia verorum interiorum fidei significata est, (c)ac per Abrahamum et Jischakum repraesentatus est Dominus, et per peregrinationem eorum instructio Domini in veris et bonis fidei et amoris, quae sunt sapientiae Divinae, ideo propter eam figurationem jussus est Abraham peregrinari in Philisthaea, de qua Gen. xx 1-fin., et quoque Jischak, Gen. xxvi 1-24; ac ideo Abimelech rex Philisthaeorum pepigit cum Abrahamo foedus, Gen. xxi 22-fin., et quoque cum Jischako, Gen. xxvi 26-fin.; de qua re videantur explicationes ad illa capita. @1 bona$ @2 in Regno Domini, hoc est, in coelo et Ecclesia, ita$ @3 alibi and plenius are transposed$ @4 i nam aquae in Verbo sunt vera fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, 8568$ @5 d significaverit i significet$ @6 quoque ex$ @7 sicut$ @8 i ad falsa$ @9 i Ecclesiae$ @10 qui in bono ex luce veri$ @11 veri$ @12 intelligitur$ @13 quod filii orientis sint qui in bono fidei et ejus cognitionibus, videatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9341

#9341 "Et a deserto usque ad fluvium": quod significet a jucundo sensualis usque ad bonum et verum rationalis, constat ex significatione "ponere terminum" quod sit extensio, ut mox supra n. 9340; ex significatione "deserti" quod sit ubi non habitatum et non excultum 1; ita applicate ad spiritualia quae fidei et (o)ad caelestia quae amoris, (t)desertum est ubi non bonum et non verum, sicut est sensuali; quod sensuale hominis tale sit, videatur n. 9331 fin.; quia sensuali non (o)est bonum caeleste nec verum spirituale, sed est jucundum et volupe ex corpore et mundo, ideo per "desertum" (x)significatur hoc extremum in homine Ecclesiae; et ex significatione "Euphratis," qui hic est "fluvius," quod sit bonum et verum rationalis; quod "Euphrates" id sit, est quia ibi Assyria, et per "Assyriam" seu "Aschurem" significatur rationale, n. 119, 1186; [2] hoc intelligitur per "Euphratem" ubi dicitur "a deserto ad Euphratem," tum "a fluvio Aegypti ad Euphratem" ut apud Joschuam, A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, universa terra Chittaeorum, et usque ad mare magnum, ad occasum solis, erit terminus vester, i 4: et apud Moschen, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. xv 18: (m)similiter apud Davidem, Vitem ex Aegypto proficisci fecisti; emisisti propagines usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus, Ps. lxxx 9, 12 [A. V. 8, 11]; "vitis ex Aegypto" pro Ecclesia spirituali repraesentata per filios Israelis, "ad mare et ad fluvium" pro ad interiora vera et bona: pariter 2 apud Micham, Ad te venient ab Aschure et urbibus Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, et mare a mari, a monte ad montem, vii 12 3.(n) [3] Sed aliud significatur per "Euphratem" cum spectatur e medio terrae Canaanis ut ejus extremum ab uno latere, seu ut quod claudit illam ab una parte 4; tunc per eum fluvium significatur id quod ultimum est regni Domini, hoc est, quod ultimum est caeli (c)et Ecclesiae quoad bonum et verum rationale; quod termini terrae Canaanis, qui fuerunt fluvii et maria, significaverint ultima in regno Domini, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, 6516; "Euphrates" ideo talia vera et talia bona quae sunt sensualis correspondentia veris et bonis rationalis; sed quia sensuale hominis proxime exstat ad mundum et ad tellurem, et inde recipit sua objecta, (o)n. 9331 fin., idcirco non aliud pro bono agnoscit quam quod jucundat corpus, et non aliud pro vero quam quod favet isti jucundo; ideo per "fluvium Euphratem" in hoc sensu significatur voluptas oriunda ex amoribus sui et mundi, ac falsitas confirmans illud per ratiocinia ex fallaciis sensuum; [4] haec intelliguntur per "fluvium Euphratem" apud Johannem, Vox dixit sexto angelo, Solve quattuor angelos vinctos ad fluvium magnum Euphratem; soluti sunt, et occiderunt tertiam partem hominum, Apoc. ix ,] 15; "angeli vincti ad Euphratem" pro falsis oriundis per ratiocinia ex fallaciis sensuum quae favent jucundis amorum sui et mundi: apud eundem, Sextus angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum qui ab oriente solis, Apoc. xvi 12; ibi "Euphrates" pro falsis ex simili origine, "aqua exsiccata" pro falsis illis a Domino remotis, "via regum ab oriente solis" pro quod tunc vera fidei visa et revelata illis qui in amore in Dominum (o)sunt; quod "aquae" sint vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 705, 739, 756, 790, 839, 2702, 3058, 3424, 4976, 7307, 8137, 8138, 8568, 9323, quod "via" sit verum visum et revelatum, 5 n. 627, 2333, 3477, "reges" quod sint qui in veris, n. 1672, 2315, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, "oriens 6 "quod sit Dominus, tum amor ab Ipso et in Ipsum, n. 101, 1250, 3708, similiter "sol," n. 1529, 1530, 2440, (x)2495, 3636, 3643, 4060, 4696, 5377, 7078, 7083, 7171, 7173, 8644, 8812: [5] apud Jeremiam, Deseruisti Jehovam Deum tuum, quo tempore duxit te in viam; quamobrem quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Schichoris? aut quid cum in via Aschuris ut bibas aquas fluvii? ii 17, 18; "ducere in viam" pro docere verum, "quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Schichoris?" pro quid cum falsis inductis per scientifica perverse applicata? "quid tibi cum via Aschuris ut bibas aquas fluvii?" pro quid cum falsis 7 per ratiocinia ex fallaciis sensuum ad favendum jucundis amorum sui et mundi? [6] apud eundem, Jehovah ad prophetam, Sume cingulum quod emisti, quod super lumbis tuis, et surge, abi ad Euphratem, et absconde illud ibi in foramine petrae; abivit et abscondit illud ad Euphratem; postea factum est a fine dierum multorum, et dixit Jehovah, Surge, abi ad Euphratem, recipe inde cingulum; quare abivit ad Euphratem et fodit, et recepit cingulum ex loco ubi absconderat illud; sed ecce corruptum erat cingulum, non proderat ad quicquam, xiii 3-7; "cingulum lumborum" est vinculum externum continens omnia amoris et inde fidei, abscondi in foramine petrae juxta Euphratem" est ubi fides in obscuro et fit nulla per falsa ex ratiociniis, "cingulum corruptum ut non ad quicquam prodesset" pro quod tunc dissoluta et dispersa omnia amoris et fidei. [7] Quod Jeremias alligaret libro a se scripto lapidem, et projiceret in medium Euphratem, li 63, significabat quod Verbum propheticum periret per similia: apud eundem, Non effugiet celer, neque eripiet se fortis; septentrionem versus juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt; sed Jehovah Zebaoth vindictam sumit de hostibus suis: quia sacrificium Domino Jehovae Zebaoth in terra septentrionis juxta fluvium (x)Euphratem, xilvi (x)6, 10; etiam ibi "fluvius Euphrates" pro falsificatis veris et adulteratis bonis per ratiocinia ex fallaciis, et inde scientificis quae favent amoribus sui et mundi. @1 inhabitatum et inexcultum$ @2 similiter$ @3 i, similiter$ @4 a parte$ @5 i videatur$ @6 i solis$ @7 via Aegypti et bibere aquas Schichoris pro falsis inductis per scientifica perverse applicata; via Aschuris et bibere aquas fluvii, pro falsis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9342

#9342 Quia dabo in manum vestram habitatores terrae": quod significet imperium super malis, constat ex significatione "dare in manum" quod sit vincere et imperare, et ex significatione "habitatorum terrae" quod sint mala (o)Ecclesiae; per "habitatores" enim significantur bona, n. 2268, 2451, 2712, 3613, inde in opposito sensu mala, nam per gentes terrae Canaanis significata sunt mala et falsa infestantia et destruentia bona et vera Ecclesiae, n. 9327 1. @1 i , et quae ibi citata$

Arcana Coelestia 7
Passage 9343

#9343 "Et expelles 1 illos ab ante te": quod significet remotionem eorum, constat ex significatione "expellere" cum de malis, quod sit remotio, de qua n. 9333. @1 expellam AIT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9344

#9344 "Non panges illis et diis illorum foedus": quod significet non communicationem cum malis et falsis, constat ex significatione "pangere foedus" quod sit conjungi, de qua 1 n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, ita quoque communicari 2, nam qui communicant inter se, conjunguntur; ex significatione "habitatorum terrae," qui hic sunt illi cum quibus non pangerent foedus, quod sint mala, de qua mox supra n. 9342, et ex significatione "deorum illorum" quod sint falsa, de qua n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, 8941. @1 conjungi et communicari, quod foedus sit conjunctio, videatur$ @2 inde quoque communicatio$

Arcana Coelestia 7
Passage 9345

#9345 "Non habitabunt in terra tua": quod significet quod mala non simul erunt cum bonis Ecclesiae, constat ex significatione "habitatorum," de quibus dicitur quod "non habitabunt 1 in terra tua," quod sint mala, de qua supra n. 9342, ex significatione "habitare quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, et quod "habitare cum aliquo" sit vivere seu esse simul 2, n. (x)4451, et ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia quoad bonum, ita quoque bonum Ecclesiae, de qua n. 9325. @1 i simul$ @2 habitare cum aliquo quod sit simul vivere$

Arcana Coelestia 7
Passage 9346

#9346 "Ne forte faciant" peccare te Mihi": quod significet ne mala avertant bona a Domino, constat ex significatione "habitatorum terrae" de quibus dicitur, "ne 1 forte faciant peccare," quod sint mala, ut supra, ex significatione "peccare" quod sit avertere, de qua n. 5474, 5841, 7589, et ex significatione "te Mihi" quod sint bona a Domino; per filios enim Israelis, qui hic sunt "te," significantur illi qui in bono, ita bona, n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 9340, et per Jehovam, qui hic est "Mihi," intelligitur Dominus, n. 9194, 9199, 9315, et quae ibi citata. Quod mala avertant bona a Domino, inde est quia mala et bona opposita seu contraria sunt, et duo opposita seu contraria non possunt simul esse; aversantur enim se mutuo et confligunt, quod constare evidenter potest ex eo quod mala sint ex inferno et bona e caelo, (c)ac infernum e caelo remotissimum est, non quoad distantiam, quoniam 2 distantia in altera vita nulla est, sed quoad statum; quapropter qui in statu inferni sunt non possunt transferri in statum caeli, mala enim 3 apud illos rejiciunt bona apud hos; hoc intelligitur per Abrahami verba ad divitem 4, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere abhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, Luc. xvi 26; "hiatus ingens" est oppositio et contrarietas statuum vitae. Ex his 5 patet quomodo intelligendum quod mala avertant bona a Domino, quod nempe qui in malis sunt non modo non recipiant bona quae continue a Domino apud unumquemvis influunt sed etiam prorsus avertant; quapropter homo nequaquam potest bonum caeli recipere priusquam abstinet a malis. @1 quod$ @2 quia$ @3 quia mala$ @4 i qui in inferno$ @5 inde$

Arcana Coelestia 7
Passage 9347

#9347(x) "Cum serviveris diis illorum": quod significet si cultus ex falsis, constat ex significatione "servire" quod sit cultus, de qua n. 7934, 8057, et ex significatione "deorum" quod sint falsa, de qua n. 4544, 7873, 8367, 8941.

Arcana Coelestia 7
Passage 9348

#9348 "Quia erit tibi in laqueum": quod significet ex allectatione et 1 deceptione malorum, constat ex significatione "laquei" cum de malis, quod sit allectatio et deceptio. Quod mala allectent et decipiant, est inde quia omnia mala scaturiunt ex amoribus sui et mundi, n. 9335, et amores sui et mundi connascuntur homini, et inde homo jucundum vitae suae a prima nativitate sentit, immo inde vitam habet; quapropter illi amores sicut latentes venae fluvii cogitationem et voluntatem (o)hominis a Domino ad se, et a caelo ad mundum 2, ita a veris et bonis fidei ad falsa et mala continue trahunt; ratiocinia ex fallaciis sensuum tunc imprimis valent, et quoque Verbi sensus litteralis perverse explicatus et applicatus; [2] haec et illa sunt quae per laqueos, tendiculas, foveas, retia, funes, pedicas, tum quoque per fraudes et dolos, in Verbo in sensu spirituali intelliguntur, ut apud Esaiam, Pavor et fovea et laqueus super te, habitator terrae, unde fiet, fugiens e voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e fovea capietur laqueo; nam cataractae (x) ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, xxiv 17-19: et apud Jeremiam, Timor, fovea, et laqueus super te, habitator Moabi; qui effugerit timorem incidet (x) in foveam, et qui ascendit e fovea capietur laqueo, xlviii 43, 44; "pavor et timor" est turba et commotio animi cum haeret inter mala et bona, et inde inter falsa et vera, "fovea" est falsum inductum per ratiocinia ex fallaciis (o)sensuum ad favendum jucundis amorum sua et mundi, "laqueus" est allectatio et deceptio mali inde: [3] apud (x)Esaiam, Ibunt et impingent retro, et frangentur, et illaqueabuntur, et capientur, xxviii 13; "impingere retro" pro avertere se a bono et vero, "frangi" pro dissipare vera et bona, "illaqueari" pro allectari a malis amorum sui et mundi, "capi" pro auferri ab illis: [4] apud Ezechielem, Mater principum Israelis leaena; unus ex catulis (c)illius didicit rapere rapinam, homines devoravit; audiverunt de eo gentes, quarum in fovea captus est, et deduxerunt eum hamis in terram Aegypti: postea stupravit viduas, et urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus; ideo insidiatae sunt illi gentes circumcirca ex provinciis, et expanderunt super eum rete suum; in fovea earum captus est; posuerunt eum in cavea cum hamis, et deduxerunt eum ad regem Babelis in retibus, ut non audiretur vox ejus amplius in montibus Israelis, xix -] 4, 7-9; hic profanatio veri successiva per allectamenta falsorum ex malis describitur; "mater principum Israelis" est Ecclesia ubi primaria vera; quod "mater" sit Ecclesia, videatur n. 289, 2691, 2717, 4257, (x)5581, 8897, et "principes Israelis" primaria vera, n. 1482, 2089, 5044; "leaena" est falsum ex malo pervertens vera Ecclesiae, "catulus leonis" est malum in sua potentia, n. 6367, "rapere rapinam et devorare homines" est destruere vera et bona, "homo" enim est bonum Ecclesiae, n. 4287, 7424, 7523, "gentes" sunt mala, n. 1259, 1260, 1849, 2588 fin., 4444, (x)6306, "fovea in qua captus a gentibus" est falsum mali, n. 4728, 4744, 5038, 9086, "terra Aegypti in quam hamis deductus" est scientificum per quod falsum, n. 9340, "stuprare viduas" est pervertere bona quae desiderant verum; quod "stuprare" sit pervertere, n. 2466, 2729, 4865, 8904, et "viduae" bona quae desiderant verum, n. 9198, 9200; "devastare urbes" est destruere doctrinalia veri Ecclesiae, n. 402, 2268, (x)2449, 2943, 3216, 4478, 4492, 4493, "desolare terram et plenitudinem ejus" est destruere omnia Ecclesiae, n. 9325, "vox rugitus leonis" est falsum, "expandere super eum rete" est allectare per jucunda amorum terrestrium et per ratiocinia inde, "deducere ad regem Babelis" est profanatio veri, n. i 1182, 1283, 1295, 1304, 1307, 1308, 1321, 1322, 1326 3. [5] Quod talia non eveniant quando homo non se et mundum super omnia amat, describitur ita apud Amos, Num rugiet leo in silva si rapina illi non? num cadet avis super laqueum terrae si tendicula illi non? num ascendet laqueus de terra si capiendo non ceperit? iii 4, 5. [6] Quod "laqueus" in spirituali sensu sit allectatio et deceptio per jucunda amorum sui et mundi, ita allectatio et deceptio malorum, et hoc per ratiocinia ex fallaciis sensuum quae favent illis jucundis, patet unicuivis, nam illaqueationes et captiones non aliunde sunt; diabolica turba nec aliud aggreditur apud hominem quam illos ejus amores quos jucundat omni modo, usque dum capitur; et cum captus est, ratiocinatur homo ex falsis contra vera et ex malis contra bona; et tunc non contentus est eo sed etiam jucundum captat in illaqueando et allectando alios ad falsa et mala; quod quoque hoc jucundum captet, est quia tunc unus ex turba diabolica est. [7] Quia "laqueus," "tendicula," "rete" significant talia, etiam significant destructionem vitae spiritualis, et sic perditionem, nam jucunda illorum amorum sunt quae destruunt et quae perdunt, quoniam ex illis amoribus, ut supra dictum est, scaturiunt omnia mala; ex amore enim sui scaturit contemptus aliorum prae se, dein subsannatio et vituperatio eorum, postea inimicitia si non favent, tandem jucundum odii, jucundum vindictae, (o)ita jucundum saevitiae, immo crudelitatis; ille amor in altera vita ascendit eo usque ut nisi Dominus faveat et det illis dominium super alios, Ipsum non modo contemnant sed etiam subsannent Verbum quod de Ipso, et tandem ex odio et vindicta contra Ipsum agunt, et quantum non possunt contra Ipsum, exercent talia cum saevitia et crudelitate contra omnes profitentes Ipsum; inde patet unde scaturit quod diabolica turba talis sit, quod nempe ex amore sui; quapropter (t)"laqueus" sicut significat jucundum amoris sui et mundi, etiam 4 significat destructionem vitae spiritualis et perditionem; nam omne fidei et amoris in Dominum, et omne amoris erga proximum 5, per jucundum amoris sui et mundi, ubi dominatur, destruuntur 6, videantur citata n. 9335. [8] (m)Quod illi amores sint origines omnium malorum, et quod infernum sit ex illis et in illis amoribus, (o)quodque illi amores sint ignes ibi, hodie in orbe ignotum est; cum tamen notum potuisset esse ex eo quod illi amores oppositi sint amori erga 7 proximum et amori in Deum, et quod oppositi 8 humiliationi cordis, et quod ex illis solis omnis contemptus, omne odium, omnis vindicta, et omnis saevitia ac 9 crudelitas, existat, quod quisque scire potest qui expendit.(n) [9] Quod (o)itaque "laqueus" destructionem vitae spiritualis et perditionem significet, patet (o)a sequentibus his locis: apud Davidem, Jehovah pluet super impios laqueos, ignem, et sulfur, Ps. xi 6; "ignis et sulfur" sunt mala amoris sui et mundi; quod "ignis" id sit, videatur n. 1297, 1861, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9144, et quod "sulfur," n. 2446; inde patet quid "laquei": apud Lucam, Ut subitus super vobis stet dies "ille", nam sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie totius terrae, xxi 34, 35; agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando nulla 10 fides quia nulla charitas, quoniam 11 amores sui et mundi regnaturi; inde perditio 12, quae est "laqueus": apud Jeremiam, Inveniuntur in populo Meo impii, speculantur sicut tendunt aucupes, constituunt perdentem ut homines capiant, v 26: apud Davidem, Laqueos tendunt quaerentes animam meam, et quaerentes malum meum; loquuntur perditiones, et (x)dolos toto die meditantur, Ps. (x)xxxviii 13 [A.V. 12]: apud eundem, Custodi me a manibus tendiculae, posuerunt mihi, et laqueis operantium iniquitatem; cadant in retia illius 13, impii una, ego donec transeam, Ps. cxli 9, 10: apud Esaiam, Erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, duabus domibus Israelis, in laqueum et in tendiculam habitatori Hierosolymae; impingent inter illos multi, et cadent, et confringentur, et illaqueabuntur et capientur, viii 14, 15; agitur ibi de Domino; (o)lapis impulsus et petra offendiculi" pro scandalizatione, "laqueus et tendicula" pro perditione, nempe illorum qui oppugnant et destruere conantur vera et bona fidei in Dominum per falsa faventia amoribus sui et mundi; omnes enim superbi non modo scandalizantur sed etiam "illaqueantur" per id quod Divinum apparuerit in forma humana, et tunc non in regia majestate sed in specie contempta. Ex his nunc patet quod per "erit in laqueum" significetur allectatio et deceptio malorum, et inde perditio, ut quoque alibi apud Moschen, Ne pangas foedus cum habitatore terrae supra quam venturus, ne fiat in laqueum in medio tui, Exod. (x)xxxiv 12: apud eundem, Non servies diis (c)illorum, laqueus namque hoc tibi, Deut. vii 16: 14 apud eundem, Cave tibi ne forte illaqueeris post gentes, 15 et ne forte quaeras deos eorum, Deut. xii 30; "gentes" sunt mala et inde falsa. @1 d et i ac A, et ex IT$ @2 i trahunt$ @3 quae leaena est est Ecclesia pervertens vera, catulus rapiens rapinam et stuprans viduas sunt falsa destruentia, gentes sunt mala allectantia et capientia, retia et hami sunt jucunda amorum terrestrium, fovea est falsum per ratiocinia ex illis, terra Aegypti ad quam deductus est scientificum ex quo ratiocinatio, deductio in retibus ad regem Babelis, est prophanatio veri$ @4 d etiam i et quoque$ @5 erga proximum et amoris in Dominum, quae faciunt vitam spiritualem apud hominem$ @6 destruitur IT$ @7 in$ @8 i sint$ @9 i omnis$ @10 i amplius$ @11 quia$ @12 dicitur laqueus, qui est perditio$ @13 illi IT$ @14 i et$ @15 i postquam perditae fuerint coram te,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9349

#9349 Actum est in capitibus xx-xxiii de legibus, judiciis, et statutis quae promulgata sunt e monte Sinai, et ostensum quid in sensu interno continent, ita quomodo in caelo percipiuntur, quod nempe non secundum sensum litteralem sed secundum sensum spiritualem, qui non patet 1 in littera sed usque inest; verum qui non scit quomodo res se habet potest autumare quod Verbum quoad sensum litteralem sic annihiletur, ex causa quia ad illum non attenditur in caelo; sed sciendum est quod sensus litteralis Verbi per id nequaquam annihiletur, verum potius confirmetur, et quod singula verba ex sensu spirituali, qui inest, pondera habeant et sancta sint, quoniam sensus litteralis est basis et fulcrum, cui sensus spiritualis innititur, et (o)cui conjunctissime cohaeret, usque adeo ut ne quidem iota seu apex aut 2 corniculum sit in littera Verbi quod non 3 sanctum Divinum in se continet, secundum Domini verba apud Matthaeum, Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum aut unum corniculum 4 non praeteribit de lege, donec omnia fiant, v 18: (o)et apud Lucam, Facilius est caelum et terram transire quam legis unum apicem 5 cadere, xvi 17; [2] quod "lex" sit Verbum, videatur n. 6752, (x)7463; ideo etiam ex Divina Domini Providentia factum est quod Verbum quoad omnem iotam et apicem a tempore quo scriptum est conservatum sit, imprimis Verbum Veteris Testamenti; ostensum quoque est e caelo quod in Verbo non solum unaquaevis vox sed etiam unaquaevis syllaba, et, quod incredibile, unumquodvis corniculum (x)syllabae in lingua originali involvat sanctum, quod perceptibile fit angelis intimi caeli; quod ita sit, asseverare possum, sed scio quod transcendat fidem. Inde patet quod quidem ritualia externa Ecclesiae, quae repraesentabant Dominum (c)ac interna caeli et Ecclesiae quae a Domino, de quibus in Verbo Veteris Testamenti, quoad plurimam partem abrogata sint, sed quod usque Verbum in sua Divina sanctitate permaneat, quoniam, ut dictum est, omnia et singula ibi usque involvunt sancta Divina, quae in caelo, dum legitur id Verbum, percipiuntur; est enim internum sanctum in singulis, quod est sensus ejus internus, seu sensus caelestis et Divinus; hic sensus est anima Verbi, et est ipsum verum Divinum procedens a Domino, ita Ipse Dominus. [3] Ex his constare potest quomodo se habet cum legibus, judiciis, et statutis quae a Domino promulgata sunt e monte Sinai, et quae in capitibus xx-(x)xxiii, (o)de quibus actum est, continentur, quod nempe omnia et singula ibi sancta sint quia in interna forma sancta sunt; sed usque quod quaedam eorum abrogata sint quoad usum hodie ubi Ecclesia, quae est Ecclesia interna, quaedam autem eorum sunt talia ut possint servire usui si ita libet, et quaedam eorum omnino observanda et facienda (o)sunt; sed usque quae abrogata sunt quoad usum ubi Ecclesia, et quae servire possunt usui si ita libet, ut et quae omnino observanda et facienda, aeque sancta sunt ex 6 sancto interno, nam Verbum totum quantum in sinu suo est Divinum; sanctum internum est quod docet sensus internus, et est idem cum internis Ecclesiae Christianae, quae doctrina charitatis et fidei docet. [4] Ut haec ad captum sistantur, sint (x)illustrationi leges, judicia, et statuta de quibus in praedictis capitibus: quae ibi omnino (x)observanda et facienda, sunt quae continentur in xx 3-5, 7, 8, 12-14, 20, xxi 12, 14, 15, 20, xxii 17-19, 27 [A.V. 18-20, 28], xxiii 1-3, 6-8, 24, 25, 32 quae servire possunt usui si libet sunt talia quae continentur in xx 10, xxi 18, 19, 22-25, 33-36, 37 [A.V. xxii 1], xxii 1-13, 16, 20-22, 24-26, 30 [A.V. 2-14, 17, 21-23, 25-27, 31], xxiii 4, 5, 9, 12-16, 33 quae autem abrogata sunt quoad usum hodie ubi Ecclesia, xx 21-23, xxi 2-11, 16, 21, 26-29, 31, 32, xxii 14, 28, 29 [A.V. 15, 29, 30], xxiii 10, 11, 17-19. Sed, ut supra dictum est, haec et illa aeque sancta sunt, seu aeque Verbum Divinum sunt. @1 potest$ @2 seu$ @3 i inde$ @4 Gk [ ] (keraia)$ @5 Gk [ ] (keraia)$ @6 in IT$ CAUSAE 1 @1 In A CAUSAE is not separated from the rest of the title.$ Cur Dominus in nostra Tellure, et non in alia, nasci voluit

Arcana Coelestia 7
Passage 9350

#9350 Quod Domino placuerit nasci et Humanum assumere in nostra tellure et non in alia, sunt plures causae, de quibus e caelo informatus sum.

Arcana Coelestia 7
Passage 9351

#9351 Causa principalis fuit propter Verbum, quod hoc in nostra tellure potuerit conscribi, et scriptum dein per universam tellurem vulgari, ac semel vulgatum conservari in omnem posteritatem; et quod sic manifestari potuerit quod Deus Homo factus sit, etiam omnibus in altera vita.

Arcana Coelestia 7
Passage 9352

#9352 Quod causa principalis fuerit propter Verbum, est quia Verbum est ipsum verum Divinum, quod docet hominem quod Deus sit, quod caelum sit et quod infernum, quod vita post mortem; et insuper docet quomodo vivet et credet ut in caelum veniat, et sic in aeternum felix sit; haec omnia absque revelatione, ita in hac tellure absque Verbo, prorsus ignota fuissent; et tamen homo ita creatus est ut quoad internum suum hominem non mori possit.

Arcana Coelestia 7
Passage 9353

#9353 Quod Verbum in nostra tellure potuerit conscribi, est quia ars scribendi hic 1 ab antiquissimo tempore fuerit, primum super codicibus, dein super membranis, postea super chartis, et demum vulgari typis. Hoc provisum est a Domino propter Verbum. @1 in hac tellure$

Arcana Coelestia 7
Passage 9354

#9354 Quod Verbum dein per universam hanc tellurem vulgari potuerit, est quia commercium omnium gentium hic datur, non modo per peregrinationes sed etiam per navigationes ad omnia loca totius orbis; inde Verbum semel conscriptum transferri potuit ab una gente ad alteram, et ubivis doceri. Quod tale commercium daretur, etiam provisum est a Domino propter Verbum.

Arcana Coelestia 7
Passage 9355

#9355 Quod Verbum (x)semel conscriptum 1 potuerit conservari in omnem posteritatem, proinde in milia et milia annorum, et quoque quod conservatum sit, notum est. @1 i in hac tellure$

Arcana Coelestia 7
Passage 9356

#9356 Quod sic manifestari potuerit quod Deus Homo factus sit; hoc enim primum et essentialissimum est propter quod Verbum 1, nam nemo credere potest in Deum, et amare Deum, Quem non sub aliqua specie comprehendere potest; quapropter qui incomprehensibile agnoscunt labuntur cogitatione in naturam, et sic in nullum Deum credunt, videatur n. 7211, 9303, 9315; quapropter placuit Domino hic nasci, et hoc manifestum facere per Verbum, ut non modo id notum fieret in hoc orbe sed etiam ut per id manifestum fieret omnibus in universo, qui in caelum ex quacumque tellure veniunt; nam in caelo est omnium communicatio. @1 i et de quo Verbum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9357

#9357 Sciendum 1 quod Verbum in nostra tellure, per caelum a Domino datum, sit unio caeli et mundi, n. 9212; ob quem finem (t)est correspondentia omnium quae in littera in Verbo cum Divinis in caelo; et quod Verbum in supremo (c)ac intimo suo sensu agat de Domino, de regno Ipsius in caelis et in terris, deque amore et fide ab Ipso et in Ipsum, proinde de vita ab Ipso et in Ipso; talia sistuntur angelis in caelo, e quacumque tellure sint, quando Verbum nostrae telluris legitur et praedicatur.

Arcana Coelestia 7
Passage 9358

#9358 In omni alia tellure manifestatur verum Divinum oretenus per spiritus et angelos, sicut in praecedentibus ubi de incolis tellurum in solari hoc mundo, dictum est; sed hoc fit intra familias, nam humanum genus in plerisque telluribus distinctum habitat secundum familias; quapropter Divinum Verum per spiritus et angelos ita revelatum non transfertur longe ultra familias, et nisi jugiter succedat nova revelatio, id vel pervertitur vel perit; aliter in nostra tellure, ubi verum Divinum, quod est Verbum, manet in sua integritate in perpetuum.

Arcana Coelestia 7
Passage 9359

#9359 Sciendum 1 quod Dominus omnes e quacumque tellure sint, agnoscat et recipiat, qui Deum sub humana forma agnoscunt et colunt, quoniam Deus sub 2 humana forma est Dominus; et quia Dominus incolis in telluribus in forma angelica, quae est forma humana, apparet 3, ideo cum spiritus et angeli ex illis telluribus audiunt a nostrae telluris spiritibus et angelis quod Deus actualiter Homo sit, recipiunt id Verbum, agnoscunt, et gaudent quod ita sit, videatur n. 7173. @1 est$ @2 in$ @3 Before incolis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9360

#9360 Ad causas quae prius allatae sunt, accedit quod incolae, spiritus, et angeli nostrae telluris referant in Maximo Homine sensum externum et corporeum, n. 9107; ac sensus externus et corporeus est ultimum, in quod desinunt interiora vitae, et in quo, ut in suo communi, requiescunt, n. 5077, 9212, 9216; simile est verum Divinum in littera, quod vocatur Verbum, quod ob illam causam etiam in hac tellure et non in alia datum est; et quia Dominus est Verbum, et ejus primum et ultimum, ut omnia secundum ordinem existerent, etiam ideo voluit in hac tellure nasci et fieri Verbum, secundum haec apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre. Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ipse exposuit, i (x)1-3 , 14, 18; "Verbum" est Divinum Verum. Sed hoc arcanum est quod in intellectum modo pauciorum cadit 1. @1 cadere potest$

Arcana Coelestia 7
Passage 9362

#9362 In nunc sequentibus usque ad finem Libri Exodi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur de incolis, spiritibus, et angelis tellurum in caelo astrifero.