Arcana Coelestia – Exodus, caput 25
Doctrina Charitatis et Fidei
Arcana Coelestia 8
Passage 9443
#9443 1 Nunc de remissione peccatorum dicetur. @1 See p. ix preliminary note 1. See also p. 4 note 3.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9444
#9444 Peccata quae homo facit, ipsi ejus vitae irradicantur, et faciunt illam; quapropter nemo liberatur ab illis nisi novam vitam recipiat a Domino, quod fit per regenerationem.
Arcana Coelestia 8
Passage 9445
#9445 Quod homo a seipso non possit bonum facere, nec verum cogitare, sed a Domino, constat apud Johannem, Non potest homo 1facere quicquam nisi sit datum ei e caelo, iii (x)27: Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 5; inde patet quod nemo aliquem a peccatis abducere possit, ita remittere illa, quam solus Dominus. @1 Gk (lambanein) to receive$
Arcana Coelestia 8
Passage 9446
#9446 Dominus continue influit apud hominem cum bono amoris et cum veris fidei, sed illa recipiuntur dissimiliter, aliter ab uno quam ab altero; ab illis qui regenerati sunt, bene, at ab illis qui non regenerari se patiuntur, male.
Arcana Coelestia 8
Passage 9447
#9447 Qui regenerati sunt, illi a Domino continue tenentur in bono fidei et amoris, et tunc detinentur a malis et falsis; qui autem se non regenerari a Domino patiuntur detinentur etiam a malo et tenentur in bono, nam a Domino influit continue bonum et verum apud unumquemvis hominem, sed amores infernales, qui sunt amores sui et mundi, in quibus sunt, obstant et vertunt influxum boni in malum, et veri in falsum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9448
#9448 Ex bis constat quid sit remissio peccatorum; posse a Domino teneri in bono amoris et veris fidei, et detineri a malis et falsis est remissio peccatorum; ac tunc fugere malum et falsum, et aversari illa, est paenitentia; sed haec non dantur nisi apud illos qui novam vitam per regenerationem receperunt a Domino, nam illa sunt novae vitae.
Arcana Coelestia 8
Passage 9449
#9449 Signa quod remissa sint peccata, sunt quae sequuntur: percipiunt jucundum in colendo Deum propter Deum, in serviendo proximo propter proximum, ita in faciendo bonum propter bonum: et in credendo verum propter verum; nolunt mereri per aliquid charitatis et fidei; fugiunt et aversantur mala, ut inimicitias, odia, vindictas: immisericordias, adulteria; verbo, omnia quae sunt contra Deum et contra proximum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9450
#9450 Signa autem quod non remissa sint peccata, sunt quae sequuntur: colunt Deum non propter Deum, et serviunt proximo non propter proximum, ita non faciunt bonum et loquuntur verum propter bonum et verum sed propter se et mundum; per facta volunt mereri contemnunt alios prae se; percipiunt jucundum in malis, ut in inimicitia in odio, in vindicta, in saevitia, in adulteriis; ac spernunt sancta Ecclesiae et illa corde negant.
Arcana Coelestia 8
Passage 9451
#9451 Peccata creduntur abstersa, et, quasi solent sordes aquis abluta, quando remissa sunt; sed usque apud hominem manent; quod abstersa dicantur, est ex apparentia cum homo detinetur ab illis.
Arcana Coelestia 8
Passage 9452
#9452 Dominus ex Divina Misericordia regenerat hominem quod fit ab ejus infantia usque ad ultimum vitae in mundo, ac postea in aeternum; sic ex Divina Misericordia abducit hominem a malis et falsis et ducit (x)ad fidei vera et amoris bona, et dein tenet eum in illis; ac postea ex Divina Misericordia elevat eum ad Se in caelum, et felicem reddit; haec sunt quae intelliguntur per remissionem peccatorum ex misericordia. Qui credunt quod peccata aliter remittantur, prorsus falluntur; immisericordiae enim foret videre multitudinem hominum in infernis, et non salvare, si aliter fieri potuisset; cum tamen Dominus est ipsa Misericordia, ac nullius mortem vult, sed ut vivat.
Arcana Coelestia 8
Passage 9453
#9453 Qui itaque non patiuntur se regenerari, ita non detineri a malis et falsis, misericordias illas Domini a se removent et rejiciunt; inde est quod in culpa sit, quod salvari nequeat.
Arcana Coelestia 8
Passage 9454
#9454 Hae sunt quae intelliguntur apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13; "ex sanguinibus" sunt qui contra bona fidei et charitatis, "ex voluntate carnis" sunt qui in malis ex amoribus sui et mundi, "ex voluntate viri" sunt qui in falsis inde, "nasci a Deo" est regenerari; quod nemo possit venire in caelum nisi regeneretur, apud eundem, Amen, amen dico tibi, Nisi quis regeneretur denuo, non potest videre regnum Dei: amen, amen dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, iii 3, 5; "generari ex aqua" est per verum fidei, et "generari ex spiritu" est per bonum amoris. Ex his nunc constare potest quinam sunt quibus remissa sunt peccata, et quinam quibus non remissa. CAPUT XXV 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. Loquere ad filios Israelis, et accipiant Mihi collectam, a cum omni viro quem sponte movit cor ejus, accipiatis collectam Meam. 3. Et haec collecta quam accipietis a cum illis, aurum et argentum et aes. 4. Et hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et linum byssinum, et lana caprarum. 5. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim. 6. Oleum luminari, aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum. 7. Lapides schoham, et lapides impletionum ephodo et pectorali. 8. Et faciant Mihi sanctuarium, 1ut habitem in medio illorum. @1 et IT$ 9. Secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi, et formam omnium vasorum ejus, ac ita facietis. 10. Et faciant arcam lignorum schittim, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, ac cubitus 1et dimidius latitudo ejus, ac cubitus et dimidius altitudo ejus. @1 ac IT$ 11. Et obduces illam auro puro, ab intra et ab extra obduces illam; et facies super illam limbum auri circumcirca. 12. Et fundes ei quattuor annulos auri, et dabis super quattuor annulos ejus; et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero. 113. Et facies vectes lignorum schittim, et obduces illos auro. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ 14. Et induces vectes in annulos super lateribus arcae, ac portandum arcam in illis. 15. In annulis arcae erunt vectes, non removebuntur ab ea. 16. Et dabis ad arcam testimonium, quod dabo ad te. 17. Et facies propitiatorium auro puro, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, et cubitus et dimidius latitudo ejus. 18. Et facies binos cherubos, auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii. 19. Et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc; ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus ejus. 20. Et erunt cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis super propitiatorium; et facies eorum viri ad fratrem suum; ad propitiatorium erunt facies cheruborum. 21. Et dabis propitiatorium super arcam desuper, et ad arcam dabis testimonium, quod dabo ad te. 22. Et conveniam tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis. 23. Et facies mensam lignorum schittim, duo cubiti longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. 24. Et obduces illam auro puro, et facies ei limbum auri circumcirca. 25. Et facies ei clausuram palmi circumcirca; et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca. 26. Et facies ei quattuor annulos auri, et dabis annulos super quattuor angulos qui quattuor pedibus ejus. 27. E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus ad portandum mensam. 28. Et facies vectes lignis schittim, et obduces illos auro, et portabitur illis mensa. 29. Et facies scutulas ejus, et acetabula ejus, et scutellas ejus, et (x)scopulas ejus, quibus integetur; auro puro facies illa.1 @1 levit. xxiv 5, 6, 7, Num. iv 7, 8 is written below this v. cp n. 9544$ 30. Et dabis super mensam panem facierum ad facies Meas jugiter. 31. Et facies candelabrum auro puro, solidum fiet candelabrum, scapus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus, malogranata ejus, et flores ejus, ex illo erunt. 32. Et sex calami exeuntes ex lateribus ejus, tres calami candelabri et latere ejus uno, et (x)tres calami candelabri ex latere ejus altero. 33. Tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos; et tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos; ita sex calamis exeuntibus ex candelabro. 34. Et in candelabro quattuor scyphi amygdalati, malogranata ejus et flores ejus. 35. Et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, sex calamis exeuntibus ex candelabro. 36. Malogranata eorum et calami eorum ex eo erunt omnia ejus, solidum unum auro puro. 37. Et facies lucernas ejus septem; et ascendere faciat lucernas ejus, et illuminet e regione facierum ejus. 38. Et forcipes ejus et trullas ejus auro puro. 39. Talentum auri puri 1faciet illud cum omnibus vasis illis. @1 facies IT$ 40. Et vide et fac in forma eorum quam tu videre factus es in monte. CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 9455
#9455 In hoc capite describitur collecta ad tentorium, ad mensas ibi, tum ad vestes Aharonis,ut et constructio arcae, mensae pro panibus, et candelabri, per quae repraesentarentur caeli ubi Dominus, ac omnia caelestia et spiritualia quae ex Domino ibi; per 1habitaculum ipsum caelum, per arcam ibi caelum intimum, per testimonium seu legem in arca Dominus; per panes facierum super mensa, et per candelabrum, caelestia, (c)ac per vestes Aharonis spiritualia, quae a Domino in caelis. @1 tentorium$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 9456
#9456 Vers. 1, 2. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Loquere ad filios Israelis, et accipiant Mihi collectam, a cum omni viro quem sponte movit cor ejus, accipiatis collectam Meam. "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat informationem de sanctis caeli quae repraesentanda: "loquere ad filios Israelis" significat Ecclesiam repraesentativam: 1 "accipiant Mihi collectam" significat interiora cultus quae repraesentarentur, quae sunt requisita: "a cum omni viro quem sponte movit cor ejus" significat quod omnia ex amore, ita ex libero: "accipiatis collectam Meam" significat requisita ad cultum. @1 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9457
#9457 "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet informationem de sanctis caeli quae repraesentanda, constat ex illis quae sequuntur, nam quae locutus est Jehovah ad Moschen sunt sancta caeli quae repraesentarentur; instituebatur enim apud populum Israeliticum Ecclesia in qua in externa forma sisterentur repraesentative caelestia, quae sunt boni amoris, et spiritualia, quae sunt boni et veri fidei, qualia sunt in caelo, et qualia erunt in Ecclesia; ex quibus constat quod per "locutus est Jehovah" significetur informatio de sanctis caeli quae repraesentanda. Quoniam illa quae sequuntur sunt repraesentativa caelestium et spiritualium quae a Domino in caelis, ideo dicetur quid Ecclesia repraesentativa et cur illa: sunt tres caeli, intimum seu 2 tertium, medium seu secundum, ac ultimum seu primum; in intimo caelo regnat bonum amoris in Dominum, in medio caelo regnat bonum 1charitatis erga proximum, 2 in ultimo repraesentantur illa quae in medio ac intimo caelo cogitantur, dicuntur, et existunt; repraesentativa quae ibi sunt innumerabilia, sicut paradisi, horti, silvae, agri, campi, tum urbes, palatia, domus, ut et greges et armenta, tum animalia et aves plurium generum, praeter 3innumeralia; haec apparent coram oculis spirituum angelicorum ibi clarius quam similia in luce medii diei in tellure, et quod mirum, appercipitur etiam quid 3 significant; (m)talia etiam apparuerunt prophetis quando interior eorum visus, qui est visus spiritus, apertus fuit, sicut equi Sachariae, vi 1-(x)8; animalia quae cherubi, 4et dein novum templum cum omnibus ejus, Ezechieli, i, ix, x, xl-xlviii; candelabrum, throni, animalia quae etiam cherubi, equi, nova Hierosolyma, 5et plura alia, Johanni, de quibus in Apocalypsi; similiter equi et currus ignei puero Elisaei, 2 Reg. vi 17; similia apparent continue in caelo 6coram oculis spirituum et angelorum,(n) 7et sunt formae naturales in quas interna caeli desinunt et in quibus figurantur, quae sic sistuntur visibiles coram ipsis oculis, haec sunt 4 repraesentationes; Ecclesia itaque repraesentativa est cum sancta interna, quae sunt amoris et fidei a Domino et in Dominum, sistuntur per formas visibiles in mundo, sicut in hoc capite et in sequentibus, per arcam, propitiatorium, cherubos, per mensas ibi, per candelabrum, et per reliqua tabernaculi; tabernaculum enim illud ita construebatur ut repraesentaret tres caelos, et omnia quae ibi; et 8 arca, in qua testimonium, caelum intimum, ac Ipsum Dominum ibi; quapropter forma ejus ostensa est Moschi in monte, dicente tunc Jehovah, Ut faciant sibi sanctuarium, et habitet in medio illorum, vers. 8; quisque qui aliqua facultate interius cogitandi pollet percipere potest quod Jehovah non habitare potuerit in tentorio, sed quod in caelo, et quod tentorium illud non dicatur sanctuarium nisi referat caelum, (c)ac caelestia (c)et (x)spiritualia quae ibi; cogitet quisque secum, 9quid foret pro Jehovah Creatore caeli et terrae habitare in parvo habitaculo facto ex lignis, obducto auro, et circumtecto aulaeis, nisi caelum, et quae caeli sunt, 5repraesentata ibi fuissent in forma? quae enim (x)repraesentantur in forma, illa quidem in simili apparent in ultimo seu primo caelo coram spiritibus qui ibi, sed in caelis superioribus percipiuntur interna quae repraesentantur, quae, ut dictum est, sunt caelestia quae amoris in Dominum, et spiritualia quae sunt fidei in Dominum; talia 10erant quae implebant caelum quando Moscheh cum populo in sancto externo erant, et adorabant id sicut habitaculum Ipsius Jehovae; inde patet quid repraesentativum, tum quod per id esset caelum praesens apud hominem, ita Dominus. Ecclesia itaque repraesentativa, cum desiit antiqua, instituta est 6 apud populum Israeliticum ut per talia conjunctio esset caeli, ita Domini cum humano genere, nam absque conjunctione Domini per caelum, periret homo, homo enim ex conjunctione illa vitam suam habet; sed repraesentativa illa erant solum media conjunctionis externa cum quibus Dominus miraculose conjunxit caelum, n. 4311; at cum per illa quoque conjunctio periret, tunc Dominus in mundum venit, et aperuit ipsa interna quae repraesentabantur, quae sunt amoris et fidei in Ipsum; haec nunc conjungunt; sed usque unicum medium conjunctionis hodie est Verbum, quoniam id ita conscriptum est ut omnia et singula ibi correspondeant, 11et inde repraesentent et significent Divina quae in caelis. @1 fidei in Dominum$ @2 i et$ @3 innumera alia$ @4 tum$ @5 praeter$ @6 ultimo$ @7 haec$ @8 i ipsa$ @9 quod$ @10 sunt$ @11 proinde$
Arcana Coelestia 8
Passage 9458
#9458 "Loquere ad filios Israelis": quod significet Ecclesiam repraesentativam, constat ex 1repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, 2 in specie Ecclesia spiritualis, de qua n. 8805, 9340; hic autem Ecclesia repraesentativa, quia agitur de talibus quae repraesentarent 3sancta Ecclesiae, et caeli, prout de arca, propitiatorio, cherubis, mensa super qua panes facierum, candelabro; et in sequentibus de tabernaculo, vestibus Aharonis, 4de altari et sacrificiis, quae omnia erant repraesentativa; quod per "filios Israelis" significetur Ecclesia spiritualis, est quia illa repraesentabatur per illos. Ast quod apud populum illum Ecclesia repraesentativa non institui potuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4311, (t)4444, 4500, 6304, 7048, 9320. @1 significatione$ @2 i et$ @3 coelum, et sancta bona et vera Ecclesiae$ @4 Before sacrificiis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9459
#9459 "Accipiant Mihi collectam": quod significet interiora cultus quae repraesentarentur, quae sunt requisita, constat ex significatione "collectae" quod sint requisita ad cultum, hic interiora quae repraesentarentur; talia enim per illa quae colligebantur ad tentorium, ad mensas, et ad candelabrum 1, tum ad vestes Aharonis, quae erant aurum, argentum, aes, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, linum byssinum, lana caprarum, et plura alia, significantur, ut 2constat (c)ex significatione eorum, de qua in 3 sequentibus. @1 i ibi$ @2 constare potest$ @3 i mox$
Arcana Coelestia 8
Passage 9460
#9460 "A cum omni viro quem sponte movit cor ejus": quod significet quod omnia ex amore, ita ex libero, constat ex significatione "quem sponte movit cor" quod sit ex libero; quod sit ex amore, est quia omne liberum est amoris, nam quod homo ex amore facit, hoc ex libero facit; quod "cor" sit amoris quia voluntatis, videatur n. 7542, 8910, 9050, 9113, 9300, et quod omne liberum sit amoris seu affectionis, n. 2870-2893, 3158, 9096; 1inde quod cultus erit ex libero, n. 1947, 2880, 2881, 7349. @1 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9461
#9461 "Accipiatis collectam Meam": quod significet requisita ad cultum, constat ex significatione "collectae" quod sint interiora cultus quae repraesentarentur, quae sunt requisita, de qua supra n. 9459.
Arcana Coelestia 8
Passage 9462
#9462 Vers. 37. Et haec collecta quam accipietis a cum illis, aurum et argentum et aes. Et hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et linum byssinum, et lana caprarum. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim. Oleum luminari, aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum. Lapides schoham, et lapides impletionum ephodo et pectorali. "Et haec collecta quam (x)accipietis 1a cum illis" significat quod requisita illa omnino erunt: "aurum et argentum" significat bonum et verum internum in genere: "et aes" significat bonum externum: "et hyacinthinum" significat caelestem amorem veri: "et purpura" significat caelestem amorem boni: "et coccineum dibaphum" significat amorem mutuum: "et linum byssinum" significat verum inde: "et lana caprarum" significat bonum inde: "et pelles arietum rubrorum, et pelles melium" significat externa vera et bona a quibus continentur: "et ligna schittim" significat bona meriti quae a Domino, ita solius Domini: "oleum luminari" significat bonum internum quod in amore mutuo et [in] charitate: "aromata oleo unctionis" significat vera interna quae boni inaugurantis: "et suffimento aromatum" significat ad perceptionem gratam; "lapides schoham, et lapides impletionum" significat vera et bona spiritualia in genere: "ephodo et pectorali" significat quae integumento caelestibus externis et internis. @1 ab illis but see note 1 opposite$
Arcana Coelestia 8
Passage 9463
#9463 "Et haec collecta quam accipietis 1a cum illis" quod significet quod requisita illa omnino erunt, constat ex significatione "collectae" quod sint requisita, ut supra n. 9459, 9461; quod sit quod illa omnino erunt, est quia hic tertio dicitur, et repetitio involvit necessitatem. @1 ab illis altered to a cum illis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9464
#9464 "Aurum et argentum": quod significet bonum et verum internum in genere, constat ex significatione "auri" quod sit bonum, et "argenti" quod sit verum, de qua n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932; quod sint internum bonum et verum, est quia per "aes," quod sequitur, significatur bonum externum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9465
#9465 "Et aes": quod significet bonum externum, constat ex significatione "aeris" quod sit bonum naturale, seu quod idem, bonum externum, de qua n. 425, 1551; bonum externum est bonum externi seu naturalis hominis, bonum autem internum est bonum interni seu spiritualis hominis.
Arcana Coelestia 8
Passage 9466
#9466 "Et hyacinthinum": quod significet caelestem amorem veri, constat ex significatione "hyacinthini" quod sit caelestis amor veri; quod "hyacinthinum" id sit, est quia coloris caelestis est, et per illum colorem significatur verum ex origine caelesti, quod est verum ex bono amoris in Dominum; hoc bonum in intimo caelo regnat, et sistit in medio seu secundo caelo colorem purpureum et hyacinthinum; ipsum bonum colorem purpureum, ac verum inde colorem hyacinthinum; colores enim in altera vita, inque ipso caelo, apparent pulcherrimi, et omnes originem ex bono et vero ducunt; sphaera enim affectionum boni et veri sistitur sensibilis coram oculis angelorum et spirituum etiam per colores, et specifica per objecta varie colorata, et quoque coram naribus per odores; omne enim caeleste quod boni, et spirituale quod veri, repraesentatur in inferioribus caelis per talia quae apparent In natura, sic coram ipsis sensibus externis spirituum et angelorum ibi; quod sphaerae affectionis 1boni et veri sistantur visibiles per colores, est causa quia colores 2 sunt modificationes lucis caelestis, ita intelligentiae et sapientiae, videatur n. 4530, 4677, 4742, 4922. 2 Inde nunc est quod inter illa quae colligerentur ad tabernaculum et ad vestes Aharonis, essent hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, pelles arietum rubrorum; nam per tabernaculum repraesentabatur caelum Domini, et per illa ex quibus constructum et contextum erat, repraesentabantur caelestia et spiritualia, quae sunt boni et veri similiter per vestes Aharonis, n. 9457; inde est quod velum, intra quod arca testimonii, ex hyacinthino, purpura, 3 coccineo dibapho, 4e byssino textum esset, Exod. xxvi 31, pariter tegumentum pro ostio tentorii, ibid. vers. 36, ut et tegumentum 5portae atrii, Exod. xxvii 16; tum quod loramenta super ora aulaei essent ex hyacinthino, Exod xxvi 4; inde etiam erat quod ephodus esset ex auro, hyacinthino, purpura, (x)coccineo dibapho, et byssino 6intertextis, et quoque pectorale judicii, Exod. xxviii 6, 15. 3 Per "hyacinthinum" significatur amor caelestis veri, et per "veste ex hyacinthino" cognitiones veri ex illo amore apud Ezechielem, Byssus (x)in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esse tibi in signum; hyacinthinum et purpura ex insulis (x)Elischa fuit tegumentum tuum: negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthini (x)et acupicto, et cum thesauris vestium pretiosarum, xxvii 7, 24; ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni, n 1201; scientia et intelligentia inde describitur per "acupicturam ex Aegypto, et per "hyacinthinum et purpuram ex insulis (x)Elischa; "acupictura ex Aegypto" est scientificum veri, "hyacinthinum et purpura ex insulis 4 (x)Elischa" est intelligentia veri et boni: apud eundem, Duae mulieres, filiae unius matris, in adolescentia scortatae sunt in Aegypto, Ohola et Oholiba: scortata est Ohola sub Me, et dilexit Asryrios propinquos, (x)vestitos hyacinthino, praefectos et duces, equites equitantes equis, xxiii -] 6; "Ohola" pro Samaria, et "Oholiba" pro Hierosolyma; "Samaria" ibi est Ecclesia spiritualis perversa, "scortari in Aegypto" est falsificare vera per scientifica, 7"diligere Assyrios propinquos" pro amare ratiocinationes inde, "vestiti hyacinthino" pro apparentiis veri ex bono, 5 quia ex sensu litterali Verbi perverse explicato: similiter apud Jeremiam, Argentum extensum e Tharschisch adfertur, et aurum ex Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris, hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, x 9; ibi de idolis domus Israelis, per quae significantur doctrinalia falsa, confirmata 8ex sensu externo Verbi male explicato, n: (x)9424; "opus fabri et manuum conflatoris," tum "opus sapientum tota" 9pro quod ex propria intelligentia; "argentum ex Tharschisch, et aurum ex Uphaso" est verum et bonum apparens in externa forma, quoniam ex Verbo; similiter "hyacinthinum et purpura quae vestis": apud Johannem, 6 Vidi equos in visione, et sedentes super iis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos, et sulfureos, a quibus occisi sunt tertia pars hominum, Apoc. ix 17 [,18]; "equi et sedentes super illis" pro inverso (c)et perverso intellectu veri, "thoraces ignei, hyacinthini, et sulfurei" pro defensione falsorum quae ex malis amorum diabolicorum; hic itaque "ignis" pro infernali amore mali, et "hyacinthinum" pro infernali amore falsi, ita in sensu opposito, pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent. @1 veri et boni$ @2 i ibi$ @3 i et$ @4 tum$ @5 a porta$ @6 intertexto$ @7 diligere Assyrios propinquos vestitos hyacinthino est pro ratiocinia inde et apparentia sicut vera quae sunt ex origine coelesti, cum tamen essent falsa ex malo$ @8 ex sensu externo altered to per sensum externum$ @9 d pro i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9467
#9467 "Et purpura": quod significet caelestem amorem boni, constat ex significatione "purpurae" quod sit caelestis amor boni; causa quod is per "purpuram" significetur, est quia per colorem rubrum significatur bonum amoris caelestis; sunt enim bini colores fundamentales ex quibus reliqui, color ruber et color albus; color ruber significat bonum quod amoris, et color albus verum quod fidei; quod color ruber significet bonum quod amoris, est quia (x)ille descendit ex igne, et ignis est bonum amoris, et quod color albus significet verum quod fidei, est quia ille descendit ex luce, et lux est verum fidei; quod ignis sit bonum amoris, videatur n. 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 9434, et quod lux sit verum fidei, n. 2776, 3195, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 5400, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; (m)quod rubrum sit bonum amoris, n. 3300, et quod album sit verum fidei, n. 3993, 4007, 5319;(n) inde patet quid reliqui colores significant; quantum enim 2 trahunt ex rubro, tantum significant bonum quod amoris, et quantum ex albo tantum verum quod fidei; sunt enim omnes colores qui in caelo apparent, modificationes lucis et flammae caelestis, super binis illis planis; lux enim caelestis est realis 1, et in se est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; quapropter modificationes illius lucis et flammae 2 sunt variegationes veri et boni, ita intelligentiae et sapientiae. 3 Ex his constare potest unde est quod vela et aulaea tentorii, tum vestes Aharonis, ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, 3et byssino, contexerentur, (m)Exod. (x)xxv 4, xxvi 31, 36, xxvii 16, xxviii 6, 15;(n) ut nempe per illa, repraesentarentur caelestia quae boni et spiritualia quae veri, de quibus in sequentibus. 4 Bonum ex origine caelesti per "purpuram" etiam significatur apud Ezechielem, Byssus (x)in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura ex insulis (x)Elischa fuit tegumentum tuum, xxvii 7; ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni; "hyacinthinum et purpura tegumentum" pro cognitionibus veri et boni ex 5origine caelesti: 4similia per "purpuram et byssum" significantur apud Lucam, Homo quidam (x)erat dives qui induebatur 5 purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide, xvi 19; per "hominem divitem" in sensu interno intelligebatur gens 6Judaica, et Ecclesia ibi, quae dives dicebatur a cognitionibus, boni et veri ex Verbo, quod ibi; 7"vestes ex purpura et (x)bysso" sunt cognitiones illae, "ex purpura" cognitiones boni, 8"ex bysso" cognitiones veri, utraeque ex origine caelesti, quia ex Divino: simile per "purpuram" (t)etiam significatur in Apocalypsi, Mulier sedens super bestia coccinea, induta purpura et 9coccino, xvii ,] 4; ibi de Babylone, per quam significatur Ecclesia, ubi sancta Verbi applicantur ad usus profanos, qui sunt ad dominia in caelo et in terra; ita ex infernali amore sui et mundi. @1 i lux$ @2 i unde colores$ @3 tum$ @4 simile per purpuram et byssum significatur$ @5 i et IT$ @6 Judaea$ @7 purpura et byssus$ @8 et byssus$ @9 coccineo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9468
#9468 "Et coccineum dibaphum": quod significet amorem mutuum, constat ex significatione "coccinei et dibaphi" quod sit verum caeleste, quod idem est cum bono amoris mutui; sunt duo regna in quae caelum angelicum distinctum est, regnum caeleste et regnum spirituale; in utroque est internum et externum, internum in regno caelesti est bonum amoris in Dominum, et externum est bonum amoris mutui; hoc bonum est quod per "coccineum dibaphum" significatur, per "coccineum" ipsum bonum et per "dibaphum" verum ejus; in regno autem spirituali internum est bonum charitatis erga proximum, et externum est bonum oboedientiae ex fide. Quod "coccineum dibaphum" sit bonum amoris mutui et ejus verum, est ex apparentia ejus in altera vita; cum enim sphaera illius boni et veri sistitur visibilis in caelo infimo, tunc apparet illa colore coccineo; 1nam quod ex caelesti caelo defluit et apparet infra, hoc trahit colorem ex flammeo, et infra (x)fit coccineum ex candore lucis caeli medii quod transit; inde est quod dibaphum coccineum inter alios colores 2 adhibitum fuerit super aulaeis habitaculi, Exod. xxvi 1, super velo ante arcam, Exod. xxvi 36, super tegumento pro ostio tentorii, Exod. xxvi 36, super tegumento ad portam atrii, Exod. xxvii 16, super ephodo, Exod. xxviii 6, super balteo, Exod. xxviii 8, super pectorali judicii, Exod. xxviii 15, super fimbriis pallii ephodi, Exod. xxviii 33. Quod "coccineum dibaphum" significet bonum amoris mutui, 2 quod est bonum externum regni 3seu Ecclesiae caelestis, patet ex eo quod pannus coccinei dibaphi expanderetur super mensa, ubi panes facierum, et dein operiretur tegumento pellis melis, Num. iv 8; intima enim quae regni 3seu Ecclesiae caelestis, significabantur per illa quae super mensa, 4 praecipue per panes, exteriora autem per illa quae tegebant; inde quoque est quod in tali ordine recenseantur illa quae colligerentur, nempe intima 5primum, quae erant hyacinthinum et Purpura; exteriora secundo, quae erant coccineum dibaphum, linum byssinum, et lana caprarum, et prorsus externa ultimo, quae erant pelles arietum rubrorum et pelles melium; similiter in sequentibus ubivis. Quoniam bonum externum caeleste et ejus verum per "coccineum 3 dibaphum" significatur, ideo Verbum quoad sensum externum et inde doctrinale per id exprimitur; causa est quia Verbum est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, et id apparet ut lux flammea in intimo caelo, et ut lux candida in medio; ita exprimitur Verbum et doctrinale ex Verbo in Libro 2 Samuelis, Lamentatus est David lamentationem super Schaule et superjonathane, et inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum: filiae Israelis, super Schaule flete, qui amicivit vos dibapho cum deliciosis, qui imposuit ornatum auri super vestem vestram, i 17, 18, 24; 4 "amicire dibapho" pro instruere de veris quae boni amoris mutui, ita de veris ex origine caelesti; agitur in prophetico illo de doctrina fidei separata a doctrina amoris et charitatis, nempe quod vera per illam separatam exstinguantur, at quod per hanc seu per doctrinam amoris et charitatis restaurentur; per Philisthaeos enim, a quibus occisi fuerunt Schaul et Jonathan, significantur illi qui in doctrina fidei separat (d)a doctrina amoris et charitatis sunt, n 3412, 3413, 8093, 8096, 8099, 8313, et per "docere filios Jehudae arcum" significatur instruere illos qui in bono amoris et charitatis de veris doctrinae; quod "fili Jehudae" sint qui in bono amoris 6, videatur n. 3654, 3881, 5583, 5603 5782, 5794, 5833, 6363, et quod "arcus" sit doctrina veri, n. 2686, 2709: 5 apud Jeremiam, Tu ergo vastata, quid facies si indueris te dibapho, si ornaveris te ornatu auri? frustra pulchram reddes te, iv 30; agitur ibi de Ecclesia vastata; "induere se dibapho et ornare se ornatu auri" est docere vera doctrinae ex origine caelesti, et bona vitae, proinde vera et bona ex Verbo: similiter apud eundem, Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super coccino, amplexi sunt sterquilinium, Threni iv 5; "educari super coccino" pro ab infantia instrui in bono amoris mutui ex Verbo. 6 Quoniam illa quae sunt Verbi in sensu externo, apparent in caelo colore coccineo, ex causa de qua supra, ideo qui sensum (t)Verbi externum applicant ad confirmanda 7falsa ex malis amoris sui et mundi, ita quae sunt contraria veris et bonis amoris in Dominum et amoris mutui, dicuntur induti purpura et coccino; externa enim quia ex Verbo, ita apparent, sed interna sunt profana; talia per "coccinum" significantur apud Johannem, Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae; erat induta purpura et coccino, Apoc. xvii 3, 4; ibi de Babylone, per quam intelligitur religio 8 qua profanantur sancta Verbi per applicationem ad falsa faventia diabolicis amoribus, qui sunt amores sui et mundi, ita ad dominandum in caelis et in terris: etiam alibi apud eundem, Urbs magna, quae induta byssino et purpureo et 9coccino, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii 16; ideo etiam inter merces Babylonis recensentur byssus, purpura, coccinum, Apoc. xviii 16. Quoniam externum Verbi colore coccineo apparet in caelo, et 7 quoniam ex caelo est influxus in memoriam hominis, in qua illa quae ex Verbo tali colore apparent, ideo coccineum adhibebatur 10circa recordationes rei, 11ut apud Moschen, 12Filii Israelis facient sibi peniculamentum super alae vestium, et 13dabunt super peniculamentum alae filum 14hyacinthinum; ut per id recordarentur omnium praeceptorum Jehovae, et facerent illa, Num. xv 38, 39. Ex eadem causa etiam sollemne fuit antiquis temporibus, cum 8 significativa in usu fuerunt, alligare filum coccineum propter rei memoriam seu recordationem, sicut legitur de Perez filio Thamaris, super cujus manu obstetrix ligavit dibaphum, Gen. xxxviii 28, 30; et de meretrice Rachab, quae in fenestra ligavit filum coccineum, ut exploratores recordarentur promissi, Jos. ii 18, (x)21. Quoniam homo a malis et falsis abduci nequit quam 15per vera et 9 bona quae apud hominem ex Verbo, ideo in mundationibus leprae adhibebatur lignum cedri, 16coccinum, et hyssopus, Lev. (x)xiv 4-7, 49-52; lepra enim est verum profanatum, ita falsificatum, n. 6963, mundari ab illis est abduci per vera et bona quae ex Verbo; 17similiter adhibebatur coccinum ad aquas separationis et expiationis ex vacca 18rubra, Num. xix 6; aquae separationis et (x)expiationis etiam significabant purificationem et abductionem a malis et falsis per vera et bona ex Verbo. 10 Sicut pleraque in Verbo (th)sensum oppositum habent, ita quoque dibaphum et coccineum, et tunc significant falsa et mala veris et bonis illis contraria, ut apud Esaiam, Si fuerint peccata vestra sicut dibapha, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut coccinum, sicut lana erunt, i 18; 19hoc similiter se habet sicut cum rubro, cum sanguine, cum flamma cum igne, quae in genuino sensu significant bona amoris et fidei, in opposito autem mala illis contraria. @1 quod enim$ @2 i etiam$ @3 et$ @4 i et$ @5 primo$ @6 i mutui$ @7 mala et falsa$ @8 i in$ @9 coccineo$ @10 ad memorias seu$ @11 sicut$ @12 Quod filii Israelis facerent$ @13 darent$ @14 coccineum AI$ @15 per Verbum et per influxum in bona et vera, quae apud hominem ex illo, ideo in mundationibus leprae apud hominem et in domo,$ @16 coccineum$ @17 similiter ad parandas$ @18 rufa$ @19 similiter se cum his$
Arcana Coelestia 8
Passage 9469
#9469 "Et linum byssinum": quod significet verum inde, nempe ex bono quod ex origine caelesti; 1quod "linum" sit verum, videatur n. 7601, et quod "byssinum" sit verum ex Divino, n. 5319, utrumque verum in naturali homine; quod "linum byssinum" sit verum ex origine caelesti, est ex albedine et mollitie. @1 quod linum byssinum sit verum ex illa origine, est ex albedine et mollitie, quod linum sit verum, videatur n. 7601, et quod byssinum sit verum ex Divino, n. 5319, utrumque verum in naturali homine; at bonum ibi, etiam ex origine coelesti, significatur per lanam ex capris et ovibus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9470
#9470 "Et lana caprarum": quod significet bonum inde, nempe ex bono amoris mutui; quod "lana caprarum" id bonum sit, est qui; "capra" significat bonum innocentiae in externo seu naturali homine n. 3519, 7840, ac inde "lana" est verum boni illius; 1sed quoniam non verum sed bonum significatur, ideo in lingua originali non dicitur lana caprarum, sed solum caprae, sicut etiam alibi, ut iri sequentibus in Exodo, Omnes mulieres sapientes attulerunt netum, hyacinthinum purpuram, coccineum dibaphum, byssinum; et omnes mulieres quas impulit, cor (c)illarum in sapientia, neverunt capras, xxxv 25, 26; "nere capras" pro texta ex lana caprarum. 2 Quod autem "lana" sit verum ex origine caelesti, quod in se est bonum, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Hoscheam, Dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum: ideo revertar, et accipiam frumentum meum in tempore suo, et eripiam lanam meam et linum meum,ii 5,9; agitur ibi de Ecclesia perversa, quae ibi "mater"; "amasii" cum quibus dicitur scortata, sunt qui pervertunt bona et vera, "panis et aquae" sunt bona amoris et vera fidei interna, "lana et linum" sunt eadem sed externa: apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus dierum sedit; vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis ejus sicut lana munda, vii 9; agitur ibi de vastatione Ecclesiae quoad omne verum fidei, et de restauratione ejus a Domino; vastatio plenaria significatur per quod throni projecti sint; "antiquus dierum" est Dominus quoad bonum caeleste 2 quale fuit in antiquissima Ecclesia, quae Ecclesia caelestis fuit, et in Verbo "antiquum" vocatur; ejus verum externum significatur per "vestem quae sicut nix alba," et ejus bonum externum significatur per "crinem capitis qui sicut lana munda": similiter apud Johannem, In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, caput Ejus et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, Apoc. i 13, 14. Tale verum, quod quia est forma boni caelestis, in se est bonum, 4 etiam 3per "lanam" significatur apud Ezechielem, Damascus negotiatrix tua in vino 4Chelbonis et lana Zacharis, xxvii 18: et apud Esaiam, Si fuerint peccata vestra sicut dibapha, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut coccinum, sicut lana erunt, i 18. Quoniam per vestes Aharonis repraesentabantur talia quae sunt 5 regni spiritualis Domini, ita spiritualia quae sunt veri, ideo vestes sanctitatis ejus erant ex lino et non ex lana; linum enim est spirituale verum, lana autem caeleste verum, quod respective est bonum; ob illam causam (x)dicitur apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; cidares lini erunt super capite corum, femoralia lini erunt super lumbis eorum, xliv 17, 18; quod 5 vestes Aharonis non ex lana sed ex lino fuerint, constat 6ex Lev. xvi 4, 32; ex his constare potest quod "linum" significet verum 6 spirituale quod est verum boni fidei, "lana" autem verum caeleste quod est verum boni amoris; et quoniam illi qui in hoc vero sunt non possunt esse in illo vero, differunt enim sicut lux ex sole, et lux ex stellis; ideo 7statutum erat quod non indueretur vestis mixta ex lana et lino simul, Deut. xxii 10, 11; quod inter caeleste et spirituale tale discrimen sit, et quod utrumque in uno subjecto non simul sint, videantur citata n. 9277. @1 et quoniam hic$ @2 i et$ @3 After significatur$ @4 Chesbonis AIT, See Volume III p. 143 note 6$ @5 i etiam IT$ @6 in$ @7 dicitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9471
#9471 "Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium": quod significet externa vera et bona a quibus continentur, constat ex significatione "pellium" quod sint externa, de qua n. 3540, ex significatione "arietum" 1quod sint spiritualia quae veri, de qua n. 2830, 4170, ex significatione "rubri" quod sit bonum, de qua n. 3300, ita "pelles arietum rubrorum" sunt externa vera quae ex bono, et ex significatione "melium" quod sint bona; quod "meles" id significent, constat ex eo quod in Verbo ubi dicitur de vero etiam dicatur de bono ob conjugium caeleste veri et boni, n. 9263, 9314; 2inde quia "pelles arietum ruforum" significant externa vera quae ex bono, "pelles melium" significant ipsa bona; 3quod sint vera et bona a quibus continentur, est quia omnia externa continent interna, quod etiam hic patet ex usu istarum pellium, quod inserviverint tegumentis, pelles melium tegumentis super sanctiora, quam pelles arietum, Exod. xxvi 14; 4 Num. iv 6, 8, 10-12, 14. @1 quod sit spirituale quod est veri$ @2 ideo$ @3 quod significent externa vera et bona a quibus continentur, constat ex usu illorum, quod inserverint pro tegumentis, et pelles melium pro tegumentis super sanctiora quam pelles arietum rubrorum, videatur$ @4 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9472
#9472 "Et ligna schittim": quod significent bona meriti quae a Domino, ita solius Domini, constat ex significatione "lignorum" quod sint bonum meriti, de qua n. 1110, 2784, 2812, 4943, 8740; bonum meriti est bonum procedens a Divino Humano Domini, quod est bonum Christianum, seu bonum spirituale apud hominem; hoc bonum est per quod homo salvatur; nam bonum quod aliunde procedit non est bonum, 1nam non est Divinum in eo, ita 2nec caelum in eo, proinde non est salus in eo. Lignum schittim erat lignum cedri praestantissimae et per "cedrum" significatur spirituale Ecclesiae; quod lignum schittim fuerit species cedri, constat apud Esaiam, Dabo in deserto cedrum schittae, et (x)myrtum, et lignum olei xli 19; ubi "cedrus schittae" pro bono spirituali, "lignum olei" pro bono caelesti. Quia bonum meriti, quod solius Domini, est unicum bonum quod regnat in caelo et quod facit caelum, ideo id lignum erat unicum lignum quod adhibebatur ad constructionem 3tabernaculi", per quod repraesentabatur caelum; prout ad ipsam arcam, in qua testimonium, ad vectes ejus, ad mensam super qua panes facierum, et ad hujus vectes, ad asseres pro habitaculo, ad vectes et ad columnas tegumenti, tum ad altare et ejus vectes; ut constat ex hujus capitis vers. 10, 13, 23, 28, et ex seqq. xxvi 15, 26, 37, xxvii i, 6. @1 non enim$ @2 non est$ @3 tentorii$
Arcana Coelestia 8
Passage 9473
#9473 "Oleum luminari": quod significet bonum internum quod in amore mutuo et in charitate, constat ex significatione "olei" quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638, et ex significatione "luminaris" quod sit amor mutuus et charitas; quod "luminare" sit amor mutuus, est a flamma, per quam significatur ille amor, et quod sit charitas, est a calore et luce inde; calor enim spiritualis est bonum charitatis, et lux spiritualis est verum fidei. Paucis hic dicetur quid bonum internum in amore mutuo, et in 2 charitate: nihil existit a seipso, sed a priore se; ita etiam verum et bonum, id a quo aliud existit, est internum, et quod existit est hujus externum; se habent omnia et singula quae existunt sicut causa et effectus; nullus effectus existere potest absque causa efficiente; causa efficiens est internum effectus, et effectus est illius externum; et se habent sicut conatus et motus, nullus motus existere potest absque conatu, usque adeo ut cessante conatu cesset motus, quare internum motus est conatus, seu vis movens; (m)consimiliter se 1habent sicut cum conatu vivo qui est voluntas, et cum motu vivo qui est actio; nulla actio existere potest absque voluntate, usque adeo ut cessante voluntate cesset actio, quare internum actionis est voluntas;(n) ex his patet quod in omnibus et singulis erit internum ut existant, et dein ut subsistant, et quod absque interno non sint aliquid. 2Ita quoque se habet cum bono quod amoris; nisi bonum internum 3 in illo sit, non est bonum; 3bonum internum in bono fidei est bonum charitatis, quod est bonum spirituale, bonum autem internum in bono charitatis est bonum amoris mutui, quod est bonum caeleste externum; 4at bonum internum in bono amoris mutui est bonum amoris in Dominum, quod etiam est bonum innocentiae; hoc bonum est bonum caeleste internum; bonum autem internum in bono amoris in Dominum seu in bono innocentiae est ipsum bonum Divinum procedens a 5Divino Humano Domini, proinde Ipse Dominus; hoc bonum erit in omni bono ut sit bonum; quapropter non datur aliquod bonum nisi internum ejus inde sit; nisi internum ejus inde sit non est bonum, sed malum, 6est enim ab ipso homine, et quod ab homine procedit est malum; homo enim se spectat in omni bono quod facit, et quoque mundum, ita non Dominum, nec caelum; si Dominus et caelum ab illo cogitantur, sunt ei 7media inservientia suo honori et suo lucro; 8proinde sunt bona illa sicut sepulcra dealbata, quae foris apparent pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni immunditie, Matth. xxiii 27, 29. @1 habet$ @2 similiter$ @3 bonum internum in bono fidei est bonum charitatis, internum in bono charitatis bono charitatis [sic], quod est bonum spirituale, est bonum amoris mutui, quod est bonum coeleste$ @4 bonum autem$ @5 Domino$ @6 si internum boni sit ab homine, quod enim$ @7 externa$ @8 consequenter$
Arcana Coelestia 8
Passage 9474
#9474 "Aromata oleo unctionis": quod significet vera interna quae boni inaugurantis, constat ex (x)significatione "aromatum" quod sint vera 1interiora, quae sunt vera boni interni, de qua sequitur, ex significatione "olei" quod sit bonum amoris, ut supra n. 9473, et ex significatione "unctionis" quod sit inauguratio ad repraesentandum; quae enim (t)repraesentarent sancta, illa ungebantur oleo aromatico, et sic inaugurabantur, ut constat ex his sequentibus in 2Exodo, Sume tibi aromata ex praecipuis, myrrham nobilem, cinnamomum aromaticum, calamum odoratum, casiam, oleum olivae: post facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti, oleum unctionis sanctitatis erit; quo unges tentorium, 3 arcam testimonii, mensam, et omnia vasa ejus, candelabrum et vasa ejus, altare suffimenti, altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum. Et unges Aharonem et filios ejus, xxx 23-31; quod sancta essent cum uncta, erat quia tunc repraesentabant sancta; unde patet quod unctio esset inauguratio ad repraesentandum. 2 Quod unctio facta fuerit per oleum, erat quia oleum significabat bonum caeleste, et bonum caeleste est bonum amoris a Domino, et inde bonum amoris in Dominum; hoc bonum est ipsum essentiale in omnibus et singulis caeli et vitae aeternae. Quod 4id oleum per aromatica redderetur odoratum, causa erat ut repraesentaretur gratum, nam odor significat perceptionem, "ac odor jucundus et suavis perceptionem gratam, videatur n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748; et quia omnis perceptio boni est per verum, 5ideo adhibebantur aromata, per quae significant vera interiora, n. 4748, 5621. Paucis adhuc dicetur cur oleum unctionis, et (d)quoque suffimentum, 3 redderentur suaveolentia: oleum, ut supra dictum est, significat bonum amoris, et 6aroma verum internum; bonum quod amoris non ad perceptionem venit nisi per vera; est enim verum testatio boni, et quoque revelatio boni, et dici potest forma boni; se habet hoc sicut cum voluntate et intellectu apud hominem; voluntas non potest manifestare se nisi per intellectum, nam intellectus excipit bonum voluntatis, (d)et declarat (d)illud 7; etiam intellectus est forma voluntatis 8; pertinet etiam verum ad intellectum, et bonum ad voluntatem. Ex his 9 constare potest cur oleum unctionis aromaticum factum sit, et quoque suffimentum, sed differentia est quod aromaticum olei unctionis significet gratum perceptionis internae, at aromaticum suffimenti (x)gratum perceptionis externae; aromaticum enim olei unctionis absque fumo, ita absque apparentia externa odoratum dulcem sistebat, at aromaticum suffimenti cum fumo. @1 interna$ @2 Libro Exodi$ @3 i et omnia vasa ejus$ @4 oleum illud per aromata$ @5 ideo aromata, quae immixta oleo, significabant vera interiora, quod aromata sint vera interiora, videatur$ @6 aromata vera interna$ @7 i, unde perceptio ejus$ @8 i, sicut verum est forma boni$ @9 i nunc$
Arcana Coelestia 8
Passage 9475
#9475 "Et suffimento aromatum": quod significet ad perceptionem gratam, constat ex significatione "suffimenti" quod sint illa cultus quae grate percipiuntur, prout confessiones, adorationes, preces, et similia, et ex significatione "aromatum" quod sint vera fidei quae grata quia ex bono; odores enim suaves, prout sunt aromatici, significant gratum, et quicquid gratum est, id gratum est ex bono per vera; inde est quod per "suffimentum aromatum" significetur perceptio grata quae est veri ex bono. Aromata, ex quibus suffimentum illud conficiebatur, recensentur, et praeparatio ejus describitur his verbis, Sume tibi aromata, stacten et onychen, et galbanum, aromata, (d)et tus purum; facies illa suffimentum, salitum, purum, sanctum tundes de eo minutim, et dabis de eo ante testimonium in tentorio conventus, sanctum sanctorum erit vobis, suffimentum sanctum erit tibi pro Jehovah, Exod. xxx 34-38; altare 1suffitus, et ipsa suffitio, describitur ita, Facies altare suffitionis suffimenti, obduces illud auro puro; dabis illud ante velum quod super arca testimonii ante propitiatorium, ut adoleat super eo Aharon suffimentum aromatum quolibet mane, cum adornaverit lucernas adolebit illud, et inter vesperas, Exod. xxx 1-10, xxxvii 25-fin., xl 26, 27: et alibi, Cum intrabit Aharon in sanctum, accipiet plenitudinem turibuli prunas ignis desuper altari, et plenitudinem pugnorum suorum suffimentum aromatum tenue; tunc inferet intra velum, ita ut de suffimentum super ignem coram Jehovah, et tegat nubes suffimenti propitiatorium quod super testimonio, Lev. xvi (x)12, 13. 2 Quoniam per suffimentum significabantur talia cultus quae ex bono per vera, ut sunt omnia quae fidei ex bono amoris 2, ideo ignis ex altari (x)sumebatur, per ignem enim altaris significabatur 3bonum amoris Divini, n. 934, 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852 quapropter 4cum aliunde ignis desumptus 5fuit, plaga affecti sunt et mortui, Lev. x 1, 2, seq.; Num. xvii 10-13 [A.V. xvi 45-48]; per ignem enim aliunde, seu ignem alienum, significabatur amor non Divinus. 3 Quod talia quae fidei ex bono amoris et charitatis 6, 7 prout sunt confessiones, adorationes, et preces, per 8"suffimenta" significentur constat apud Davidem, Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, Ps. cxli 2: apud Johannem, Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt preces sanctorum, Apoc. v 8: apud eundem, Angelus habens turibulum aureum, et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum quod coram throno; ascendit fumus suffituum e precibus sanctorum, Apoc. viii 3, 4; quod 9talia significentur per "suffitus", est causa 10quia sunt cogitationis 4 et inde oris; quae autem sunt affectionis et inde cordis, significantur per "minham," apud Malachiam, Ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen Jehovae apud gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, i II; et per "holocaustum" apud Moschen, Filii Levi docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super altare Tuum, Deut. xxxiii 10; suffitus" ibi pro talibus quae sunt cogitationis et oris, ac se referunt ad vera fidei, "minhah" et "holocaustum" pro talibus quae sunt affectionis et cordis, et se referunt ad bona amoris. Inde in opposito sensu cultus ex falsis fidei intelligitur per suffire diis aliis, Jer. i 16, xliv 3, 5; per suffire idolis, Ezech. viii 11, xvi 18; et per adolere suffimenta balibus, Hos. ii 13. @1 suffitionis$ @2 i et charitatis sunt$ @3 amor Divinus$ @4 si$ @5 fuerit$ @6 i sunt$ @7 i et inde gratum.$ @8 suffimentum$ @9 illa quae fidei sunt,$ @10 quia illa sunt intellectus et inde cogitationis et oris, talia sunt preces, adorationes, confessiones, et similia, in Verbo distinguuntur illa ab iis quae sunt voluntatis et inde affectionis et cordis, illa quod illarum dicuntur suffitus, haec autem minchah et holocaustum, ut$
Arcana Coelestia 8
Passage 9476
#9476 "Lapides schoham, et lapides impletionum": quod significet vera et bona spiritualia in genere, constat ex significatione "lapidum schoham" quod sint vera fidei quae ex amore, seu vera spiritualia, nam vera fidei quae ex amore sunt vera spiritualia, et ex significatione "lapidum impletionum" quod sint bona fidei, seu bona spiritualia; quod "lapides impletionum" sint bona fidei, et "lapides schoham" sint vera fidei, est quia lapides impletionum erant pro pectorali, et per pectorale super ephodo significabatur bonum fidei seu bonum spirituale; at lapides schoham erant super umeris ephodi, et per "umeros ephodi" 1significantur vera fidei seu vera spiritualia; quod per lapides pretiosos in Verbo significentur vera et bona fidei, seu vera et bona spiritualia, videatur n. 114, 643, 3858, 6335, 6640; et quia vera et bona fidei significantur per lapides pretiosos, etiam per illos significatur intelligentia et sapientia, nam intelligentia est ex veris fidei, et sapienti ex bonis fidei; 2ita apud Ezechielem, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine; in Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum, rubinus, topazius adamas, tarshish, schoham, xxviii 12, 13, 15; ibi de rege Tyri, per quem significatur intelligentia ex cognitionibus veri fidei, n. 1201. @1 significantur altered to significabantur$ @2 ut constare potest$
Arcana Coelestia 8
Passage 9477
#9477 "Ephodo et pectorali": quod significet quae integumento caelestibus externis et internis, constat ex significatione "ephodi: quod sit id quod tegit bonum caeleste; per Aharonem enim ut 1pontificem repraesentabatur Dominus quoad bonum amoris, per vestes ejus, et imprimis per ephodum, repraesentabatur verum fidei quod ex bono amoris; bonum amoris est caeleste, et verum fidei est tegumentum ejus, nam vera tegunt bona; 2quapropter vera per vestes significantur i Verbo, n. 4545, (x)5248, 5319, 5954, 9093, 9212; caelestia enim qua sunt boni amoris 3in caelo repraesentantur nuda, quapropter illi qui e regno caelesti Domini sunt apparent nudi, qui autem e regno spirituali sunt, qui sunt qui per vera fidei introducti sunt a Domino in bonum charitatis, apparent vestibus induti; hoc regnum est infra regnum caeleste, et quod infra est, tegumentum est superiori, inferius enim est exterius, et superius est interius, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; inde patet quid per "ephodum" significatur cum per Aharonem Dominus quoad Divinum Caeleste; quod sacerdotes repraesentaverint Dominus quoad Divinum Bonum, et quod reges quoad Divinum Verum, videatur n. 6148; at sciendum quod per ephodum significatum sit tegumentum caelestibus externis, et per pectorale tegumentum caelestibus internis sed de his plura in sequentibus, ubi de ephodo, et de pectorali, in quo Urim et Thumim, dicetur. @1 Summum Sacerdotem$ @2 quapropter etiam vera repraesentantur per vestes in altera vita, et significantur per vestes in Verbo$ @3 After quapropter illi$
Arcana Coelestia 8
Passage 9478
#9478 Vers. 8, 9. Et faciant Mihi sanctuarium, ut habitem in medio illorum. Secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi, et formam omnium vasorum ejus, ac ita facietis. "Et faciant Mihi sanctuarium" significat repraesentativum Domini, ita caeli: "ut habitem in medio illorum" significat inde praesentiam Domini in Ecclesia repraesentativa: "secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi" significat repraesentativum caeli ubi Dominus: "et formam omnium vasorum ejus" significat repraesentativum omnium caelestium et spiritualium quae ab Ipso: "ac ita facietis" significat repraesentativum certum et genuinum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9479
#9479 1"Et" faciant Mihi sanctuarium": quod significet repraesentativum Domini, ita caeli, constat ex significatione "sanctuarii" quod sit Dominus, et quod sit caelum, hic autem repraesentativum Domini et caeli, quoniam tabernaculum fuit, factum ex lignis, et circumtectum aulaeis; quod non sanctuarium potuit esse nisi per repraesentationem; sanctuarium enim est ipsum sanctum, et nihil sanctum 2 quam 3solum Divinum, ita solus Dominus, n. 9229. Quod caelum sit sanctuarium, est quia caelum est caelum ex Divino ibi, nam angeli qui ibi, quantum ex Divino Domini habent, tantum faciunt caelum, quantum autem ex se, tantum non faciunt caelum; inde patet quomodo intelligitur quod Dominus sit omne in omnibus caeli; quod Dominus in Suo, ita in Divino habitet apud angelos ita in caelo, videatur n. 9338 fin. Quod sanctuarium in supremo sensu sit Dominus, quia Ipse solus 2 sanctus, et id solum sanctum quod procedit ab Ipso, tum quod sanctuarium sit caelum, et quoque Ecclesia, et quod sanctuaria sint quae in caelo et in Ecclesia a Domino sunt, constat a locis in Verbo ubi "sanctuarium" et "sanctuaria" dicuntur, ut apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, (x)Dispergam eos in terras, et ero illis in sanctuarium exiguum in terris quo venient, xi 16; ibi "sanctuarium" pro Ipso Domino, nam Dominus Jehovih et Jehovah in Verbo est Dominus, n. 9373 apud Esaiam, Prospice e caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, lxiii 15: apud Jeremiam, Sicut thronus gloriae, altitudo ab aeterno, locus sanctuarii, xvii 12: ibi "habitaculum sanctitatis" et "sanctuarium" pro caelo: apud Esaiam, 3 Parum abest, quin (x)possederint populum sanctitatis Tuae, hostes nostri conculcarunt sanctuarium Tuum, lxiii 18: apud Jeremiam, Gentes venerunt in sanctuarium Ipsius, Threni i 10: apud eundem, Deseruit Dominus altare Suum, abominatus est sanctuarium Suum, Threni ii 7: apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego profanaturus sanctuarium Meum, magnificentiam roboris vestri, desiderium oculorum vestrorum, xxiv 21: apud Moschen, Dabo urbes vestras vastitatem, et desolabo sanctuaria vestra, Lev. xxvi 31; ibi "sanctuarium" pro Ecclesia, et "sanctuaria" pro illis quae Ecclesiae. Ex his constat unde 4est quod tabernaculum dicatur sanctuarium, nempe ex eo quod per id repraesentatum fuerit caelum (c)et Ecclesia, et quod per sancta ibi repraesentata (x)fuerint Divina quae ex Domino in caelo et in Ecclesia. @1 Ut AIT$ @2 i est$ @3 solummodo$ @4 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9480
#9480 "Ut habitem in medio illorum": quod significet inde praesentiam Domini in Ecclesia repraesentativa, constat ex significatione "habitare in medio" cum de Domino, quod sit praesentia Ipsius, nam per "habitare" significatur esse et vivere, n. 1293, 3384, 3613, 4451, inde "habitare in medio" est esse et vivere praesens; quod sit in Ecclesia repraesentativa,est quia praesentia Domini apud illum populum non fuit in internis, quae sunt amoris et fidei, sed solum in externis, quae repraesentabant illa interna; qualis illa praesentia 1fuerit, videatur n. 4311, et quae citata n. 9320 fin., 9380. @1 i Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 9481
#9481 "Secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi": quod significet repraesentativum caeli ubi Dominus, constat ex significatione "formae habitaculi" quod sit repraesentativum caeli, forma enim est repraesentativum, et habitaculum est caelum; quod forma sit repraesentativum, est quia Divina in 1caelis etiam sistuntur visibilia in forma; visibilia illa sunt repraesentativa; et quod habitaculum sit caelum ubi Dominus, videatur n. (x)8269, 8309. Qualia repraesentativa apparent in caelo, constat apud prophetas, 2 sicut apud Johannem in Apocalypsi, candelabra, i 12 seq., thronus cum viginti quattuor thronis circum illum, et quattuor animalia ante thronum, iv 2 seq., liber septem sigillis (x)obsignatus, v, equi exeuntes cum (x)aperirentur sigilla, vi, 3 angeli varie amicti cum phialis, ix, x, xv seq, equus albus, xix, et tandem Nova Hierosolyma, cujus muri, portae, fundamenta, altitudo, 4latitudo, et longitudo describuntur, xxi, xxii; similia etiam apud alios prophetas. Omnia illa sunt repraesentativa, 5qualia coram angelis continue 2 apparent in caelis, et sistunt in visibili forma Divina caelestia quae sunt boni amoris, et Divina spiritualia quae sunt boni fidei; talia in summa repraesentata 6erant per tabernaculum, et per illa quae in tabernaculo, prout per ipsam arcam 7, per mensam super qua panes, per 8altare suffitus, per candelabrum, et per reliqua; quae quia formae erant Divinorum caelestium et spiritualium, ideo cum videbantur a populo, quando is in sancto cultu erat, tunc sistebantur in caelo talia quae repraesentabantur, quae, ut supra dictum, erant Divina caelestia quae sunt boni amoris in Dominum, et Divina spiritualia quae sunt boni fidei in Dominum; talem effectum in caelo habebant omnia repraesentativa illius Ecclesiae; sciendum est quod apud hominem semper spiritus et angeli sint, et quod homo absque illis non vivere possit; pariter quod per illos (t)sit nexus homini cum Domino, et quod sic subsistat humanum genus, et quoque caelum; inde constare potest ob quem finem repraesentativa, et quoque ritualia Ecclesiae apud gentem Israeliticam institutae, tum quoque ob quem finem Verbum, in quo omnia quae in sensu litterae, correspondent Divinis quae in caelo, ita in quo omnes res repraesentant, et omnes voces significant; inde 9 est nexus homini cum caelo, et per caelum cum Domino; absque quo nexu nulla prorsus ei vita foret, nam absque nexu cum Ipso Esse vitae, a Quo omne Existere vitae, nulli 10est vita. Sed 11haec non capiunt illi qui credunt quod vita 12in ipso 3 homine sit, et quod homo 13 absque spiritibus et angelis vivat, ita absque influxu per caelum ex Divino; cum tamen omne inconnexum a Divino perit et nullum fit, et rahil usquam existere potest absque priore se, ita absque Divino, quod est 14Primum, et 15ipsum Esse (c)ex se seu Jehovah, proinde nec potest subsistere, nam subsistere est perpetuo existere. (s)16 Quia "habitaculum" significat caelum ubi Dominus, 17 etiam significat bonum amoris et fidei, 18nam haec faciunt caelum 19; et quia omne bonum est a Domino, et 20caelum dicitur caelum (c)ex amore et 21fide in Dominum, 22inde etiam habitaculum in supremo sensu significat Dominum, (d)ut 23patet apud Esaiam lxiii 15; Jer. xxv 30; Ezech. xxxvii 26, 27; Ps. xxvi 8; Ps. xliii 3; Ps. xc 1; Ps. xci 9; Exod. xv 13; Deut. xii 5, (x)11; et alibi; inde constat quod tabernaculum dictum fuerit sanctuarium et habitaculum Jehovae ex eo quod (x)supra memorata repraesentaverit.(s) @1 coelo$ @2 i a quibus talia visa et descripta sunt,$ @3 i et$ @4 et latitudo$ @5 quae ab angelis visuntur$ @6 sunt$ @7 i in medio$ @8 mensam super qua suffimentum$ @9 i enim$ @10 vita foret$ @11 hoc$ @12 homini in ipso$ @13 i solus$ @14 d primum i ipsum primum$ @15 i est$ @16 Quod Habitaculum significet$ @17 i et quia coelum etiam significat Ecclesiam, et quia coelum et Ecclesiam,$ @18 quae$ @19 i et Ecclesia$ @20 Ecclesia dicitur Ecclesia$ @21 i a$ @22 i similiter coelum,$ @23 constare potest a locis ubi dicitur, ut$
Arcana Coelestia 8
Passage 9482
#9482 "Et formam omnium vasorum ejus": quod significet repraesentativum omnium caelestium et spiritualium quae 1a Domino, constat ex significatione "formae" quod sit repraesentativum, ut nunc supra n. 9481, et ex significatione "vasorum" quod sint vera, de qua n. 3068, 3079, 3316, 3318, hic caelestia et spiritualia quae a Domino, nam per "vasa" 2 intelliguntur omnia quae in tabernaculo erant et constituebant illud, per quae significantur 3 caelestia et 3 spiritualia, cum per ipsum tabernaculum significatur caelum ubi Dominus, n. 9479, et per testimonium, quod in arca, Ipse Dominus. @1 ab Ipso cp n. 9478$ @2 i hic$ @3 i Divina$
Arcana Coelestia 8
Passage 9483
#9483 "Ac ita facietis": quod significet repraesentativum certum et genuinum, constat ex significatione "ita facere" cum iterum dicitur, et fit clausula, 1 quod sit certum et genuinum. @1 i et postea iterum dicitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9484
#9484 Vers. 10-16. Et faciant arcam lignorum schittim, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, ac cubitus et dimidius latitudo ejus, ac cubitus et dimidius altidudo ejus. Et obduces illam auro puro, ab intra et ab extra obduces illam; et facies super illam limbum auri circumcirca Et fundes ei quattuor annulos auri, et dabis super quattuor angulos ejus et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero. Et facies vectes lignorum schittim, et obduces illos auro. Et induces vectes in annulos super lateribus arcae, ad portandum arcam in illis. In annulis arcae erunt vectes, 1non removebuntur ab ea. Et dabis ad arcam testimonium, quod dabo ad te. "Et faciant arcam" significat intimum caelum: "lignorum schittim" significat justitiam: "duo cubiti et dimidius longitudo ejus" significat omne quoad bonum: "ac cubitus et dimidius latitudo ejus" significat plenum quoad verum: "ac cubitus et dimidius altitudo ejus" significat plenum quoad gradus: "et obduces illam auro puro, significat omnia illa fundanda super bono: "ab intra et ab extra obduces illam" significat ubivis: "et facies super illam limbum auri circumcirca" significat terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis: "et fundes ei quattuor annulos auri" significat Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum: "et dabis super quattuor angulos ejus" significat firmitudinem: "et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero" significat conjugium veri cum bono ac boni cum vero: "et facies vectes lignorum schittim" significat potentiam inde: "et obduces illos auro" significat bonum undequaque: 2et induces vectes in annulos" significat potentiam sphaerae Divinae: "super lateribus arcae" significat in ultimis: "ad portandum arcam in illis" significat ita caeli 3existentiam et subsistentiam: "in annulis arcae erunt vectes" significat quod potentia consistet ex Divina sphaera boni et veri: "non removebuntur ab ea" significat in perpetuum absque mutatione: "et dabis ad arcam testimonium" significat Divinum Verum, quod est Dominus in caelo: "quod dabo ad te" significat ejus repraesentativum. @1 nec IT$ @2 i 1 Reg. viii 7, 8 cp n. 9502$ @3 cp n. 9500$
Arcana Coelestia 8
Passage 9485
#9485 "Et faciant arcam": quod significet intimum caelum, constat ex significatione "arcae" quod sit intimum caelum, nam per (x)testimonium seu legem in arca significatur Dominus, ex causa quia testimonium est Divinum Verum, et Divinum Verum est Dominus in caelo, videatur infra n. (x)9503; inde nunc "arca" significat intimum caelum; quapropter illa erat sanctissimum, et a populo colebatur pro 1 Jehovah, credebatur enim quod 2Jehovah ibi et inter cherubos habitaret, 3ut constat apud Davidem, Audivimus in Ephrata; intrabimus in habitaculum Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius; surge, Jehovah, ad requiem Tuam, Tu et arca fortitudinis (x)Tuae, Ps. cxxxii 6-8; agitur ibi de Domino; "Ephrata" est Bethlechem ubi Dominus natus 4, Mic. v 1 [A. V. 2]; Matth. ii 6; "habitaculum" est caelum ubi Dominus; "Tu et arca fortitudinis Tuae" est Dominus ac repraesentativum 5 Ipsius;quod arca sit repraesentativum 6Domini, patet apud Jeremiam, Reducam vos Zionem; in diebus illis non dicent amplius, Arca foederis, neque (x)ascendet super cor, nec mentionem facient ejus, neque desiderabunt, neque reparabitur amplius; in tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, iii 14, 16, 17; agitur ibi de nova Ecclesia; repraesentativum prioris Ecclesiae, quod tunc abolendum, intelligitur per arcam, quae non dicetur amplius, nec ascendet super cor, nec reparabitur; Hierosolyma, ad quam congregabuntur gentes, est nova illa Ecclesia; inde patet quod per "arcam" significetur repraesentativum Domini (c)ac Ipsius cultus in Ecclesia; simile ac per "juge" et per "habitaculum sanctuarii" apud Danielem viii 11. 3 (x)Quod arca pro Jehovah a populo Israelitico et Judaico coleretur, et quod crederetur quod ibi et inter cherubos habitaret, patet in Libro 2 Samuelis, Ascendere fecit David arcam Dei, cujus vocatur nomen, nomen Jehovae Zebaoth insidentis cherubis super illa, vi 2: et apud Moschen, Quando proficiscebatur arca, dixit Moscheh, Surge, Jehovah, dispergantur inimici Tui et fugiant osores Tui coram faciebus Tuis; quando quiescebat, 7dicebat, Redi, Jehovah, myriades milium Israelis, Num. x 33-36. 8 Quod intimum caelum per arcam significaretur, 9erat quia per totum tabernaculum seu tentorium 10repraesentabatur universum caelum angelicum, ultimum ejus per atrium, medium ejus per habitaculum ubi sacerdos ministrabat, et intimum per 11habitaculum intra velum, ubi arca in qua testimonium. @1 i Ipso$ @2 After cherubos$ @3 sed nesciebatur quod per arcam Dominus significabatur, consequenter coelum, ubi Dominus est omne in omnibus; quod ita sit constat$ @4 i est$ @5 i Divini Humani$ @6 Divini$ @7 dixit$ @8 i Et quia credebatur a populo quod ita prorsus esset, sicut repraesentabatur, nempe quod ipsum Divinum ibi habitaret, ideo etiam per arcam miracula facta sunt, ut constat apud Josua, cap. iii 3, 8, 11, 13 ad 17; cap. iv 3, 5, 9, 10, 11, 16, 17; cap. vi 1 ad 6, 9 ad 20; et ideo parebatur postea in adyto in Templi medio, ubi sanctum sanctorum sub alis Cheruborum, 1 Reg. vi 19.$ @9 est$ @10 significabatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9486
#9486 "Lignorum schittim": quod significet justitiam, constat ex significatione "ligni schittim" quod sit bonum meriti quod solius Domini, de qua supra n. 9472, ita quoque justitia, quae 1est bonum meriti; Dominus enim ex propria potentia universum caelum in ordinem redegit, ac inferna subjugavit, et simul tunc Humanum in Se Divinum fecit, inde Ipsi meritum et justitia 2, 3quapropter unicum bonum quod in caelo regnat, et quod facit caelum, 4est bonum meriti 5et justitia Domini, ita Divinum Humanum Ipsius, nam Hoc meritum et justitia factum est; 6quod illa a Domino ex propria potentia, constat apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum: torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum; circumspexi sed non auxilians, et obstupui sed non suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi bracchium Meum, lxiii 1-5: apud eundem, Vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; induit justitiam sicut loricam, lix 16, 17: apud Jeremiam, 2 Hoc nomen Ipsius quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6, xxxiii 15, 16: et apud Johannem, Ego pono animam Meam, 7ut rursus accipiam eam; nemo tollit eam a Me, Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, x 17, 18; ex illis 8patet quod Domino quoad Divinum Humanum sit meritum et justitia a Se Ipso; 9quia per "arcam" significatur caelum ubi Dominus, ideo ad constructionem ejus lignum schittim adhibebatur, per quod bonum illud significatur, per "lignum" enim in genere significatur bonum, n. 643, 3720, 8354; quapropter illi (m)qui ponunt meritum in operibus, apparent in altera vita secare 10lignum, 11sub quo aliquid Domini, n. 1110, 4943, (x)8740; inde per "findere ligna holocausti" significatur bonum meriti, seu bonum quod operum, n. 2784, 2812.(n) @1 idem est cum bono meriti$ @2 i, nullus autem homo ex sua potentia aliquid ad regenerationem suam et sic ad salutem suam facere potest; sed hoc fit ex potentia solius Domini; quod homo ex se nihil boni possit facere, nec sibi comparare fidem, notum est; inde constare potest$ @3 quod$ @4 sit$ @5 seu$ @6 quod Dominus ex propria potentia Humanum Divinum fecerit$ @7 et IT$ @8 constat$ @9 et quia id bonum est unicum bonum quod in coelo regnat, et quod salvat tam angelos quam homines, ideo adhibeatur lignum schittim, quod est bonum meriti, ad arcam, per quam coelum ubi Dominus significabatur, lignum etiam in genere significat bonum, n. 2784, 3720, 4943, 8354, 8740$ @10 ligna$ @11 et cum secant apparet quasi quid Domini sub lignis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9487
#9487 "Duo cubiti et dimidius longitudo ejus": quod significet omne quoad bonum, constat ex significatione "duorum et dimidii" quod sit multum et plenum, 1et cum de Divino, quod sit omne; quod duo et dimidium 2sit multum et plenum, est quia is numerus simile significat cum quinque, cum decem, cum centum, et cum mille, duplum enim duorum et dimidii sunt quinque, et duplum quinque sunt decem, et decies decem sunt centum; numeri enim duplicati et multiplicati simile cum simplicibus a quibus sunt significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod numerus quinque sint multum et plenum, videatur n. 5708, 5956, 9102, quod similiter decem, n. 3107, 4638, quod etiam centum, n. 2636, 4400, et mille, n. 2575, 8715; inde est quod illi numeri cum de Divino, sint omne; et ex significatione "longitudinis" 2 quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898; quod "longitudo" in Verbo significet bonum, et "latitudo" verum, 3videri potest paradoxon, sed usque ita est; hoc ducit causam ex eo quod omnia et singula in Verbo significent talia quae caeli et quae Ecclesiae sunt, ita quae se ad bonum amoris et ad verum fidei 4referunt; de his non aliquid spatii, quale involvit longitudo et latitudo, praedicari potest, sed pro spatio status esse, qui est status boni, et inde status existere qui est status veri; in caelo etiam spatia sunt apparentiae ex statibus illis, n. 4882, 9440; 5ex quibus constare potest quod res per mensuras et dimensiones significentur apud Ezechielem, xl-(x)xlviii, ubi agitur de novo templo et de nova terra; 6consequenter hic ubi agitur de arca, de habitaculo, et de atrio, de mensis ibi, et de 7altaribus; similiter de templo (d)Hierosolymae; et 8 per quod sancta Hierosolyma descendens 9e caelo esset quadrangularis, ejus longitudo tanta quanta latitudo, Apoc. xxi 16, et 10 Sach. ii 5, 6 [A.V. 1, 2]; per Hierosolymam enim significatur Nova Ecclesia, et per mensurationem ejus quoad longitudinem qualitas boni, et quoad latitudinem qualitas veri. Quod per "latitudinem" significetur verum, patet manifeste apud 3 Davidem, 11In angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. (x)cviii 5: apud eundem, Stare fecisti in latitudine pedes meas, Ps. xxxi 9 [A. V. 8]: apud Esaiam, Erunt extensiones alarum Aschuris plenitudo latitudinis terrae, viii 8: 12apud Habakuk, Ego suscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, i (x)6; "ambulare in latitudines terrae" cum de Chaldaeis, est destruere vera fidei. @1 at$ @2 sint$ @3 apparere potest sicut$ @4 Before ad bonum$ @5 inde constare potest, quid per dimensiones significatur$ @6 et quid per dimensiones$ @7 altari$ @8 i quid$ @9 de$ @10 i quod angelus, in cujus manu funiculus ad metiendam Hierosolymam, quanta longitudo ejus et quanta latitudo ejus,$ @11 Ex$ @12 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9488
#9488 "Ac cubitus et dimidius latidudo ejus": quod significet plenum quoad verum, constat ex significatione "unius et dimidii" quod sit plenum; quod is numerus significet plenum, est quia tria id significant, numerus enim dimidius simile significat cum suo duplo, quoniam numerus multiplicatus eandem significationem cum numero simplici a quo per multiplicationem exsurgit retinet, n. 5291, 5335; quod tria sint plenum, videatur n. 2788, (x)7715, 9198, et quod omnes numeri in Verbo significent res, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175, (a)7973; et ex significatione "latitudinis" quod sit verum, de qua mox supra n. 9487.
Arcana Coelestia 8
Passage 9489
#9489 "Ac cubitus et dimidius altitudo ejus": quod significet plenum quoad gradus, constat ex significatione "cubiti et dimidii" quod sit plenum, de qua mox supra n. 9488, et ex significatione "latitudinis" quod sit gradus quoad bonum et quoad verum; quod altitudo id sit, est quia omne bonum et inde verum procedit ex Domino, et Dominus est in altissimo, et ideo vocatur Altissimus, n. 8153, est enim Sol caeli, n. 5097, 8812, et Sol est supra caelos, et est centrum a quo universum caelum quod 1 infra est existit et subsistit; omnes altitudines in caelo a Sole ejus ut centro sunt differentiae boni et inde veri; inde qui in intimo caelo sunt, propiores Domino sunt quia in bono amoris in Ipsum, ita in bono prae reliquis; qui in caelo medio sunt distant inde magis, quia in bono inferiore sunt, et magis adhuc qui in caelo ultimo; qui autem in inferno sunt, prorsus Domino remoti sunt, quia in malo et inde falso; hi ne quidem spectant ad Solem, sed retro a Sole; quapropter apparent, cum inspiciuntur a angelis, in situ inverso, pedibus sursum et capite deorsum. Quoniam jam distantiae et spatia in altera vita sunt apparentiae secundum status boni et inde veri, n. 9440, 2ideo "altitudo" in spirituali sensu significat gradus quoad bonum et quoad verum, seu gradus ab Altissimo, Qui est Dominus, ita ipsum Divinum Bonum. 2 3Inde constat quid per "altitudinem" significatur in sequentibus his locis, ut apud Jeremiam, Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae; et erit anima eorum sicut hortus irriguus, xxxi 12; ibi "altitudo Zionis" pro 4bono caelesti, quod est bonum supra bonum spirituale; quia altitudo est bonum, ideo dicitur quod confluent a bonum Jehovae: apud Ezechielem, Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, et longi facti rami ejus per aquas multas; pulchra fuit magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, xxxi ,] 5, 7; "Aschur" pro rationali illustrato, "cedrus in Libano" pro Ecclesia 3 spirituali, "altitudo ejus" pro gradu 5 boni: apud eundem, In monte altitudinis Israelis plantabo illum, xvii 23: 6et apud eundem, In monte sanctitatis Meae, et in monte altitudinis Israelis, servient Mihi omnis domus Israelis, xx 40; "mons altidudinis Israelis" pro summo gradu boni et inde veri apud illos qui ab Ecclesia spirituali. Quoniam pleraque in Verbo sensum oppositum habent, ita quoque altitudo, et in eo sensu significat malum amoris sui, ita elationem animi, ut Esai. xiv (x)14; Ezech. xxxi 10, 14, xxxii 5; Amos ii 9; Dan. iv 8, 17 [A.V. 11, 20]; et (d)pluries alibi. (m)Quod altitudo sit gradus quoad bonum et inde verum, est etiam causa quia "altum" significat internum, et bonum secundum gradus versus interiora perfectus est; quod "altum" sit internum, videatur n. 1735, 2148, 4210, 4599.(n) @1 i longe$ @2 inde constare potest, quod altitudo in spirituali sensu significet$ @3 Simile$ @4 gradu intimo boni, quapropter etiam$ @5 i ejus$ @6 at IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9490
#9490 "Et obduces illam auro puro": quod significet omnia illa fundanda super bono, constat ex significatione "obducere" cum de caelo, quod significatur per "arcam", quod sit fundare, de qua sequitur; et ex significatione "auri" quod sit bonum, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917. Quod "obducere" sit fundare, est quia bonum procedens a Domino ut Sole (calor enim a Sole illo est bonum amoris) circumdat non modo caelum in communi, sed etiam societates caelestes quae in caelo, in particulari, ut et unumquemvis angelum in singulari, et sic tutatur ab irruptione mali (c)ab inferno; quod in caelo circumdat, hoc fundat, nam innititur illi sicut domus suo fundamento, et sicut extrema corporis aeri et aetheri circumprementi; est enim terminans, includens, et continens, proinde fulciens et sustinens; ex his patet quod per "obducere" significetur fundare, ac per "obducere auro" fundare super bono.
Arcana Coelestia 8
Passage 9491
#9491 "Ab intra et ab extra obduces illam": quod significet ubivis, constat a significatione "ab intra et ab extra" quod sit ubivis, nempe circumcirca, nam dicitur "obduces illam"; intus enim erat lignum schittim, quod obducebatur auro, et per "lignum schittim" significatur ipsum bonum procedens a Divino Humano Domini, n. 9472, 9486; 1ab extra autem et ab intra erat aurum, per quod etiam significatur bonum, sed tale quod coram sensu apparet; ita respective externum. Per ubivis circum circa ab intra et ab extra, cum de caelo, quod per arcam significatur, intelligitur caelum in communi, et 2omnis societas caelestis in particulari; caelum in communi est ab extra, et societates 3caelestes sunt ab intra, quia 4 sunt intra caelum. @1 extus autem circumcirca, tam ab intra quam extra$ @2 quoque societates coelestes$ @3 in particulari$ @4 i hae$
Arcana Coelestia 8
Passage 9492
#9492 "Et facies super illam limbum auri circumcirca": quod significet terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis, constat ex significatione "limbi" quod sit terminatio, de qua sequitur, et ex significatione "auri" quod sit bonum, de qua mox supra n. 9490; quod sit ne adeantur et laedantur a malis, est quia bonum procedens a Domino tutatur illos qui in caelo ne adeantur et laedantur a malis quae ex inferno; inferna enim continue spirant malum et conantur destruere caelum, n. 8295, unde apparet ibi sicut effervescentia, 1et sicut ebullitio, n. 8209; insidet enim animis illorum qui in infernis, odium contra proximum, et odium contra Deum, 2quapropter in furorem veniunt cum percipiunt beatitudinem proborum, n. 1974; sed bonum procedens a Domino, quod circumdat caelum in communi, (c)ac societates caelestes et singulos ibi in particulari, tutatur, et reprimit insultus, et hoc continue; quod sphaera conatuum faciendi malum et destruendi sit perpetua ab infernis, et sphaera conatuum faciendi bonum et tutandi sit perpetua a Domino, videatur n. 8209; bonum illud terminans quo Dominus tutatur caelum, significatur per "limbum ex auro circumcirca arcam." @1 in infernis, et etiam ebullitio extra$ @2 quare$
Arcana Coelestia 8
Passage 9493
#9493 "Et fundes ei quattuor annulos auri": quod significet Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum, constat ex significatione "annulorum" quod 1sint conjunctio boni et veri, hic Divini Veri cum Divino Bono, quia per "arcam" significatur caelum ubi Dominus, videatur infra n. (x)9496. Quod annuli essent quattuor, erat quia per illum numerum significatur conjunctio, n. 1686, 8877, et quod essent ex auro, erat quia per "aurum" significatur bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914; et bonum est cui conjungitur verum, nam se habet bonum sicut humus, et verum sicut semen. @1 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9494
#9494 "Et dabis super quattuor angulos [ejus]: "quod significet firmitudinem, constat ex significatione "angulorum" quod sint robur et firmitudo; quod anguli id sint, est quia ibi est maxima resistentia, et quoque connexio totius. Quia angulus est robur et firmitudo, qualis est Divini Veri ex Divino Bono, ideo Dominus vocatur "lapis anguli": apud Davidem, Lapis quem rejecerunt architecti factus est in caput anguli, Ps. cxviii (x)22; Matth. xxi 42: et apud Sachariam, Ex Jehudah erit angularis, ex eo clavus, et ex eo arcus belli, x 4: tum apud Esaiam, Dominus Jehovih fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae, xxviii 16; similiter "angulus" pro firmitudine doctrinae ex vero quod ex bono: apud Jeremiam, 2 Nec sumant de te lapidem pro angulo, ac lapidem fundamentorum, li 26. Quia per "angulos" significatur firmitudo, ideo cornua posita fuerunt super quattuor angulis 1altaris, de quibus ita apud Moschen, Facies cornua altaris super quattuor angulis ejus, ex ipso erunt cornua ejus, Exod. xxvii 2; quod "cornua" sint potentia veri ex bono, ita robur et firmitudo, videatur n. 2832, (x)9081. Per "angulos" etiam significatur robur et potentia apud Jeremiam, 3 Ignis exivit e Chesbone, qui comedit angulos Moabi, xlviii 45: et apud Moschen, Orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi, Num. xxiv 17; "Moabus," cujus potentia destrueretur, pro illis qui adulterant bona Ecclesiae, n. 2468, "anguli" eorum pro potentia falsi ex adulteratis bonis. 2Quia anguli sunt potentia et robur, ideo illi qui non in potentia veri ex bono sunt vocantur abscissi anguli, Jer. ix 25 [A.V. 26], xxv 23. Quid per "angulos" significatur cum per illos intelliguntur plagae seu venti, videatur infra n. 9642. @1 Before posita$ @2 inde vocantur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9495
#9495 "Et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero": quod significet conjugium veri cum bono (c)et boni cum vero, constat ex significatione "annulorum" quod sint conjunctio seu conjugium boni 1cum vero, ut supra n. 9493, quod conjugium est reciprocum nempe 2veri cum bono et boni cum vero; 3 idea 4hujus conjugii haberi potest 5in conjunctione cordis et pulmonis; cor se conjungit cum pulmone, et pulmo vicissim cum corde, 6nam cor ex dextra sua parte remittit sanguinem in pulmonem, et pulmo remittit eum vicissim in cor, sed in partem ejus sinistram, et sic continue; tale etiam est conjugium boni 7cum vero et veri cum bono in caelo, ubi (d)etiam cor correspondet bono quod amoris, et pulmo 8vero quod fidei, n. 3883-3896, 9300. Quod duo annuli super latere uno, et duo annuli super latere altero essent, erat quia "duo" significant conjunctionem, n. 1686, 5194, 8423, et "latus" significat bonum quod conjungendum vero, ut inde potentia, de qua 9 in nunc sequente articulo. @1 et veri$ @2 boni cum veri [vero intended], et veri cum bono$ @3 i quod sit reciprocum est, quia verum ex bono in se habet bonum, et bonum in continuo conatu conjunctionis cum vero est, inde verum se vicissim conjungit cum bono$ @4 ejus rei$ @5 ex$ @6 d nam i quapropter$ @7 et veri ac veri et boni$ @8 veris quae$ @9 i re$
Arcana Coelestia 8
Passage 9496
#9496 "Et facies vectes lignorum schittim": quod significet potentiam inde, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia quae veri ex bono, de qua sequitur, et ex significatione "lignorum schittim" quod sint bonum meriti 1quod solius Domini, de qua supra n. 9472, 9486. Hic nunc dicendum est unde id quod per arcam et habitaculum repraesentari potuerit caelum, et tunc per limbum arcae terminatio, 2per angulos firmitudo, per annulos conjunctio 3 boni cum vero, et per vectes potentia; ostensum est quod universa natura, ita omnia et singula (t)quae ibi in ordine, sint repraesentativa regni Domini, hoc est, caeli et caelestium quae ibi, n. 9280; ostensum etiam est quod universum caelum referat unum hominem, 4et quod ideo caelum Maximus Homo 5dictum sit, n. 9276 fin; ex quibus nunc sequitur quod omnes formae per quas repraesentantur caelestia se referant ad formam humanam, et secundum congruentiam cum (c)illa significent; inde nunc patet unde est cum arca significat caelum ubi Dominus, quod limbus ibi (x)significet terminationem, latera bonum cum quo conjungendum 6 verum, anguli firmitudinem, annuli ipsam conjunctionem, et vectes potentiam; vectes enim se referunt ad bracchia apud hominem, unde quoque simile cum bracchiis significant, annuli se referunt ad ginglymos seu acetabula ubi conjunctio bracchiorum cum pectore, anguli ad 7ipsas eminentias, ubi illa conjunctio, latera ad partem pectoralem seu thoracicam, limbus ad circumferentiam in qua terminatio; inde constare potest quod per "vectes" significetur potentia sicut per bracchia; quod "bracchia" et "manus" sint potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7188, 7189, 7205, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133, et quod per latera 8simile quod per partem pectoralem seu thoracicam corporis, nempe bonum, nam inibi est cor et pulmo, et per "cor" significatur bonum caeleste, et per pulmonem bonum spirituale, n. 3883-3896, 9300; inde patet quod per "annulos" significetur simile quod per ginglymos seu juncturas pectoris cum umeris, et umerorum cum bracchiis, nempe conjunctio boni cum vero, et quod per "angulos" firmitudo, nam ibi 9se exserit robur corporis, cui robur et potentia existit per bracchia; ex his constare potest unde est quod formae naturales non vivae similia 10repraesentent cum formis vivis, seu cum formis in humano corpore, quod nempe inde, quia caelum refert unum hominem, et quae in caelo referunt illa quae apud hominem, ut 11videri potest ex illis quae de correspondentia hominis cum Maximo Homine seu cum caelo, fuse ostensa sunt, videantur citata n. 9276 fin. Sicut vectes quibus portabatur arca, significabant potentiam, ita 3 quoque vectes quibus firmabantur portae urbium, ut constat a sequentibus his locis: apud Hoscheam, Incidit gladius in urbes ejus, et consumit vectes ejus, xi 6; "gladius" pro vero pugnante contra falsum, "urbes" pro doctrinalibus, "vectes" pro potentia: apud Esaiam, Propter vos misi in Babelem, et dejiciam vectes omnes, xliii 14: apud Jeremiam, Fortes Babelis sedent in munitionibus, oblivioni data est potentia eorum, fracti sunt vectes ejus, li 30: apud Amos, Frangam vectem Damasci, i 5: apud Esaiam, Portas aeris confringam, et vectes ferri concidam, xlv 2: similiter apud Davidem, Ps. cvii 16: apud Jeremiam, Non portae, 12nec vectes illi; solitarii habitant, xlix 31: apud Ezechielem, Omnes habitant sine muro, nec vectes et portae illis, xxxviii 11: apud Jeremiam, Subsederunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Threni ii 9: apud Davidem, Collauda, Zion, Deum tuum, nam firmat vectes portarum tuarum, Ps. cxlvii ,] 13; in illis locis 13 "urbes" significant doctrinalia, 14n. (x)2449, 2712, 3216, 4492, 4493, "portae" firmitudinem et tutationem, et "vectes" potentiam quae est veri ex bono; quod omnis potentia sit veri, sed veri quod ex bono, videatur n. 6344, (x)6423, 8200, 8304, 9133, 9327, 9410. @1 ita bonum$ @2 After vero,$ @3 i quae$ @4 quare$ @5 vocatur$ @6 i est$ @7 ipsam eminentiam$ @8 sicut per partem pectoralem seu thoracicam significetur bonum; quod per hanc partem in homine significetur bonum, est quia$ @9 robur corporis se exserit e pectore, cui robur est per brachia$ @10 repraesentent altered to repraesentare possint$ @11 constare$ @12 non vectes illis IT$ @13 i (m)dicuntur vectes portarum, qui vectes simile significant cum vectibus quibus portabatur arca,(n)$ @14 In A these references are an interpolation; after doctrinalia follows: quae firmantur et tutantur per vera ex bono; portae inde sunt firmitudo et tutatio, quae doctrinae per vera ex bono; et vectes sunt potentia$
Arcana Coelestia 8
Passage 9497
#9497 "Et obduces illos auro": quod significet bonum undequaque, constat ex significatione "obducere" quod sit circumdare, 1 ita undequaque, et ex significatione "auri" quod sit bonum, 2de quibus supra n. 9490. @1 i ut supra n. 9490,$ @2 de qua etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9498
#9498 "Et induces vectes in annulos": quod significet potentiam sphaerae Divinae, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia: de qua mox supra n. 9496, et ex significatione "annulorum" quod sint Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum de qua etiam supra n. 9493, ita sphaera Divina, quae circumdat et includit caelum in communi, ac societates caelestes, ipsosque angelos in particulari, secundum illa quae prius n. 9490, 1(x)9492, ostensa sunt; Divinum enim Verum procedens ex Divino Bono Domini non concipiendum est sicut loquela et ejus influxus in aurem, sed quemadmodum sphaera ex sole, quae per gradus sicut (c)ex sole elongatur, decrescit ardore et splendore, et tandem ita temperata fit, ut angelorum receptioni 2accommodetur; intra hanc sphaeram, sed longe a sole ob ardorem et splendorem, est caelum angelicum; 3illa sphaera quoque extra caelum se extendit, usque in infernum, at illi qui ibi non adaequate recipiunt illam, sed vertunt in contrarium; inde constare potest quid intelligitur per sphaeram Divinam quae includit 4et continet caelum, quod nempe sit Divinum Verum ita procedens a Divino Bono Domini, consequenter Divinum Verum conjunctum Divino Bono, 5quod undequavis circum caelum, et circum illos qui in caelo; calor procedens a Domino ut Sole ibi est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, accommodatum receptioni angelorum qui in caelo, et lux procedens a Domino ut Sole est Divinum Verum Divini Boni Ipsius; utrumque tamen vocatur Divinum Verum procedens a Domino. @1 i et$ @2 accommodata sit$ @3 A is indistinct but appears to read: extra coelum si quoque illa extendit verum ibi adaequate non recipit, sed ab illis qui ibi vertitur in contrarium, ibi est infernum$ @4 , continet, et terminat$ @5 quae$
Arcana Coelestia 8
Passage 9499
#9499 "Super lateribus arcae": quod significet in ultimis, constat ex significatione "laterum arcae" quod sit sphaera Divina circumdans caelum in ultimis, nam latera sunt terminationes, hic terminationes caeli. Sed ultima ac terminationes in caelo 1differunt ab ultimis et terminationibus in mundo in eo quod in mundo sint illa respective ad spatia, at in caelo respective ad bona conjuncta veris; Divinum Bonum conjunctum Divino Vero, quod est ultimum, terminans, concludens, et continens caeli, est comparative 2ut atmosphaera in mundo quae circum hominem fluit et continet omnem corporis ejus superficiem in suo nexu 3, ne diffluat; sed in mundo est naturale quod id facit, et operatur in corpus humanum, quatenus materiale, at in caelo est Divinum Caeleste et Divinum Spirituale a Domino (m)quod circum angelum operatur, ac illum in sua forma (c)et potentia continet.(n) @1 non sunt sicut ultima et terminationes in mundo, in mundo dicuntur ultima et terminationes$ @2 sicut$ @3 i et consistentia$
Arcana Coelestia 8
Passage 9500
#9500 "Ad portandum arcam in illis": quod significet ita caeli 1consistentiam et subsistentiam, constat ex significatione "portare" quod sit 2continere in statu boni et veri, ita existere et subsistere, nam per "vectes in annulis" significatur potentia sphaerae Divinae, seu potentia Divini Veri conjuncti Divino Bono, n. 9498, ita existentia et subsistentia, nam per potentiam illam subsistit caelum; et ex significatione "arcae" quod sit caelum, de qua n. 9485. @1 cp n. 9484$ @2 continue IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9501
#9501 "In annulis arcae erunt vectes": quod significet quod potentia 1consistet ex Divina sphaera boni et veri, constat ex significatione "annulorum arcae" quod sit Divina sphaera boni et veri, et ex significatione "vectium" quod sint potentia, de quibus supra n. 9498. @1 consistat IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9502
#9502 "Non removebuntur ab ea": quod significet in perpetuum absque mutatione, constat ex significatione "non removeri" quod sit existentia et subsistentia 1 in perpetuum et absque mutatione, nam per sphaeram Divinam boni et veri ambientem et includentem caelum in communi et in particulari exstitit 2et creatum est caelum, et per eandem subsistit et conservatur; nam subsistentia est perpetua existentia, et conservatio est perpetua creatio; perpetuitas absque mutatione repraesentata est per non remotionem vectium ab arca, et protectio aeterna caeli per (t)Divinam sphaeram boni et veri a Domino repraesentata est per quod vectes essent sub alis cheruborum, et tegerentur, ut constat in Libro 1 Regum, Cherubi expandentes alas super locum arcae, ita ut obtegerent cherubi arcam, et vectes ejus desuper; protendebantur quidem vectes, et videbantur capita vectium ex sancto versus facies adyti, non autem videbantur foris, viii 7, 8. @1 i inde$ @2 seu$
Arcana Coelestia 8
Passage 9503
#9503 "Et dabis ad arcam testimonium": quod significet Divinum Verum, quod est Dominus in caelo, constat ex significatione "arcae" quod sit caelum, de qua supra, et ex significatione "testimonii" quod sit Divinum Verum, ita Dominus in caelo, de qua sequitur; quod Divinum Verum sit Dominus in caelo, est quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, 1utrumque enim procedit ab Ipso, et quod ab Ipso procedit est Ipse; inde est quod Dominus sit caelum; Divinum enim Verum quod ab Ipso, et recipitur ab angelis, facit caelum 2;inde 3 est quod angeli quo perfectius recipiunt Divinum Verum quod a Domino, ita Dominum, eo perfectiones formae humanae sint, et tandem ita perfectae ut pulchritudo excedat fidem; 4qui visurus, sicut ego, obstupescet; sunt enim 5 amores caelestes et charitates in forma, quae (t)est forma vere humana; causa quod angeli formae humanae sint, est quia Divinum in caelo est Dominus, et qui recipiunt Divinum Verum in bono ab Ipso sunt ejus imagines. Quod significationem testimonii attinet, distinguitur in Verbo 2 inter leges, statuta, judicia, praecepta, testimonia, verba, mandata, veritates, 6(x)foedera, ut constare potest ex plurimis locis 7; imprimis apud Davidem in Ps. cxix, ubi omnia illa nominantur, ac testimonia vers. 2, 14, 31, 46, 59, 88, (x)99, 111, (x)119, 125, 138, 144, 168, pariter alibi apud eundem, Lex Jehovae perfecta recreans animam, testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta laetificantia cor; praeceptum Jehovae purum illuminans oculos; judicia Jehovae veritas, justa sunt simul, Ps. xix 8-10 [A.V. 7-9]; et quoque apud Moschen, Deut. iv 45, vi 17, 20; 8tum apud Jeremiam xliv 23; et alibi pluries; ex illis constare potest quod "testimonium" sit Divinum Verum, quod testatur de Domino, ita Verbum; nam id in sensu supremo agit de solo Domino, et inde in sensu interno 9 testatur de Ipso, hoc est, docet Ipsum, ac vera quae fidei (c)et bona quae amoris, quae ab Ipso; in hoc sensu dicitur etiam "testimonium" in Apocalypsi, Qui occisi propter Verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant, vi 9: et alibi, Vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii sui, xii (x)11; "sanguis Agni" est Divinum Verum procedens a Domino, n. 7846, 7877, 9127, 9393, et "verbum testimonii" est Divinum Verum receptum ab homine; similiter ibi xii 17, xix 10. 3 Quod 10 Divinum Verum procedens a Domino 11testimonium dicatur, ex eo quod testetur de Domino, constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem, Qui e caelo venit, supra omnes est; quod vidit et audivit, hoc testatur; quisquis accipit Ipsius testimonium, obsignavit (x)quod Deus verax sit, iii 31-33: 12apud eundem, Ego sum Qui testor de Me Ipso, et testatur de Me Qui misit Me, Pater, viii 18: apud eandem, Scrutamini Scripturas, atqui illae sunt quae testantur de Me, v 39: et apud eundem, Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me, xv 26, 27; ex his constat quod Divinum Verum dicatur testimonium, ex eo quod testetur de Domino; 13id Verum est Verbum, nam Verbum in supremo sensu, ut supra dictum est, agit de solo Domino; inde Verbum est Divinum, et inde ejus sanctum. Etiam decem Verba seu Lex quae promulgata e monte Sinai, et inscripta binis tabulis, et reposita in arca, est quae hic vocatur testimonium; quod illa Lex significet Verbum seu Divinum Verum procedens a Domino in omni complexu, videatur n. 9416. 4 Quod Dominus sit a Quo Divinum Verum, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum, Dixit Pilatus, An rex tu es? respondit Jesus, Tu dicis, Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati, Joh. xviii 37; per "regem" in sensu interno significatur Divinum Verum, 14 videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, (x)4966, 5044, 5068, 6148; quapropter 15dixit, Rex sum Ego, et in hoc natus sum, ut testimonium dem veritati, 16hoc est, quod Ipse sit Divinum Verum. Ex his nunc patet quod per "testimonium" in arca significetur Divinum Verum, ita Dominus in caelo. @1 quod enim ab Ipso procedit$ @2 i, non autem quod procedit a proprio alicujus angeli$ @3 i quoque$ @4 vidi et obstupui$ @5 i tunc$ @6 foedus$ @7 i ibi$ @8 et$ @9 i ubivis$ @10 Testimonium sit$ @11 i, et id$ @12 After v 39$ @13 et quod id sit Verbum, quoniam id$ @14 i ut$ @15 dicit Dominus$ @16 quod nempe$
Arcana Coelestia 8
Passage 9504
#9504 "Quod dabo ad te": quod significet ejus repraesentativum, constat (c)ex repraesentatione "Moschis," ad quem daretur, quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 9372.
Arcana Coelestia 8
Passage 9505
#9505 Vers. 17-22. Et facies propitiatorium auro puro, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, et cubitus et dimidius latitudo ejus. Et facies binos cherubos, auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii. Et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc; ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus ejus. Et erunt cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis super propitiatorium; et facies eorum viri ad fratrem suum; ad propitiatorium erunt facies cheruborum. Et dabis propitiatorium super arcam desuper, et ad arcam dabis testimonium, quod dabo ad te. Et conveniam 1tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis. "Et facies propitiatorium auro puro" significat auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris: "duo cubiti et dimidius longitudo ejus" significat omne quoad bonum: et cubitus et dimidius latitudo ejus" significat plenum quoad verum: "et facies binos cherubos" significat intromissionem et aditum ad Dominum non nisi quam per bonum amoris: "auro solido facies illos" significat repraesentativum boni illius: "a duabus extremitatibus propitiatorii" significat bonum caeleste et bonum spirituale: "et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc significat aditum bono caelesti et aditum bono spirituali: "ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus" significat receptionem omnium quae cultus ex illis bonis: "et erunt cherubi expandentes alas suas sursum" significat elevationem veri fidei: "obtegentes alis suis super propitiatorium" significat spiritualia integentia: "et facies eorum viri ad fratrem suum" significat conjunctionem veri et boni: "ad propitiatorium erant facies cheruborum" significat interiora jugiter spectantia bonum, ita Dominum: "et dabis propitiatorium super arcam desuper" significat sic auditionem et receptionem omnium cultus quae ex bono amoris: "et ad arcam dabis testimonium" significat a Domino in caelo: "quod dabo ad te" significat repraesentativum: "et conveniam 1tibi ibi" significat auditionem et receptionem: "et loquar tecum desuper Propitiatorio" significat conjunctionem: "ab inter binos cherubos" significat ubi bonum caeleste et bonum spirituale conjuncta sunt: "qui super arca testimonii significat cum Domino in caelo: "omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis" significat cultum Ecclesiae repraesentativae. @1 te IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9506
#9506 "Et facies propitiatorium auro puro": quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione "propitiatorii" quod sit mundatio a malis seu remissio peccatorum, consequenter auditio et receptio omnium quae cultus, de qua sequitur, et ex significatione "auri" quod sit bonum 1 amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914. Quod "propitiatorium" sit mundatio a malis et remissio peccatorum, constat a locis in Verbo ubi propitiatio seu expiatio dicitur; quod etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, est quia illi qui propitiati seu expiati sunt, hoc est, mundati a malis, solum audiuntur, et cultus eorum recipitur a Domino, non autem qui in malis sunt, hoc est, qui non expiati seu propitiati; ideo quoque Aharoni non licuit accedere ad propitiatorium priusquam se et populum mundaverit et expiaverit. 2 Quod inde "propitiatorium" sit auditio et receptio omnium quae cultus, etiam constat ex eo quod Jehovah cum Mosche locutus sit super propitiatorio inter cherubos; quod sit 2cultus ex bono amoris qui recipitur, est quia nemo in caelum admittitur, ita non ad Dominum, quam qui in bono est, nempe in bono amoris in Dominum, ac in bono charitatis erga proximum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9227, 9230, 9274, proinde non auditur ac cultus ejus recipitur; ideo etiam super propitiatorio erant cherubi, nam per "cherubos" significatur custodia et providentia ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, 3ita ne aliqui in caelum intrent nisi qui in bono sunt, 4tum quoque, ne illi qui in caelo sunt adeantur et laedantur ab illis qui in inferno. Ex his constare potest quid 5significavit quod propitiatorium esset super arca, et quod super propitiatorio cherubi, et quod propitiatorium, ut et cherubi, essent ex puro auro; aurum enim significat bonum amoris, et arca caelum ubi Dominus. Quod "propitiatorium" significet mundationem a malis, 6ita 3 remissionem peccatorum, constat ex locis in Verbo ubi "propitiatio" seu "expiatio" dicitur, ut apud Davidem, Jehovah, expia peccata nostra propter nomen Tuum, Ps lxxix 9: apud eundem, Ipse misericors expiavit iniquitatem, Ps. lxxviii 38: apud eundem, Expiabis me hyssopo, et mundus fiam, lavabis me, et prae nive dealbabor, Ps. li 9 [A.V. 7]: apud Esaiam, Veniet super te malum, quod non scies deprecari cadet super te calamitas quam non poteris expiare, xlvii 11: et apud Moschen, Cantate, gentes, populus Ejus, qui sanguinem servorum Suorum ulciscetur, et expiabit terram Suam, populum Suum, Deut. xxxii (x)43; expiationes fiebant per sacrificia, quae cum factae sunt, 7legitur quod 4 expiabit eum sacerdos a peccato, et condonabitur, Lev. iv 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7], ix 7, xv 15, 30; 8fiebat etiam per "argentum," Exod. xxx 16; 9Ps. xlix 8 [A.V. 7]; inde dies expiationum ante festum tabernaculorum, Lev. xxiii 27-32. At sciendum quod expiationes illae non essent reales mundationes a malis aut 10remissiones peccatorum, sed quod repraesentarent illas, nam omne rituale apud gentem Israeliticam et Judaicam erat modo repraesentativum Domini, Ipsius regni et Ecclesiae, et talium quae 11caeli et Ecclesiae sunt; 12quomodo repraesentationes sisterent talia coram angelis in caelo, videatur n. 9229. Quia mundatio a malis et remissio a peccatis per propitiatorium 5 significabatur, ideo etiam significabatur auditio et receptio omnium quae cultus, nam qui mundatus est a malis, is auditur, et ejus cultus recipitur; hoc repraesentatum est per quod Jehovah super propitiatorio locutus sit cum Mosche, et 13Praeceperit quid facturi filii Israelis, ut constat a vers. 22 hujus capitis, ubi dicitur, Et conveniam 14tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod Praecipiam tibi ad filios Israelis: pariter alibi, Moscheh cum loqueretur cum Jehovah, audivit vocem loquentem desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos, Num vii 89. 6 Quod tunc audiretur homo, et 15cultus ejus reciperetur, cum mundatus esset a malis, repraesentatum est per quod Aharon non intraret in sanctum intra velum ante propitiatorium nisi prius expiaverit se et populum, quod factum est per lavationem, per sacrificia, per suffimentum, perque sanguinem: et dicitur quod ita expiabit sanctum ab immunditiis filiorum Israelis, et a praevaricationibus eorum quoad omnia peccata eorum, Lev. xvi 2-16, et quod Jehovah ibi appariturus in nube, ibid. vers. 2; "in nube" est in Divino Vero accommodato receptioni et captui hominum, quale est Verbum in sensu litterae, n. 4060, (x)4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781. @1 i quod$ @2 audito et receptio talium cultus qui$ @3 proinde ne$ @4 et$ @5 significaverit$ @6 seu$ @7 dicitur$ @8 et$ @9 i et$ @10 reales remissiones altered to remissio$ @11 amoris et fidei in Ipsum$ @12 quae sistebantur sicut ita forent in coelo, quando in cultu erant$ @13 dixerit$ @14 te IT$ @15 reciperetur ejus cultus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9507
#9507 "Duo cubiti et dimidius longitudo ejus": quod significet omne quoad bonum, constat ex illis quae supra n. 9487 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9508
#9508 "Et cubitus et dimidius latitudo ejus": quod significet plenum quoad verum, ut quoque supra n. 9488.
Arcana Coelestia 8
Passage 9509
#9509 "Et facies binos cherubos": quod significet intromissionem et aditum ad Dominum non nisi quam per bonum amoris, constat ex significatione "cheruborum" quod 1sint custodia et providentia ne adeatur Dominus (x)nisi per bonum amoris; quia id per cherubos significabatur, ideo ponebantur super propitiatorio quod super (x)arca, et ideo facti sunt ex auro solido; nam per "arcam" significatur caelum ubi Dominus, n. 9485, et per "aurum" bonum amoris, n. 9490. Quod non sit aditus ad Dominum quam per bonum amoris, est causa quia amor est conjunctio spiritualis, et omne bonum est amoris; qui itaque in bono amoris in Dominum sunt, illi ad Ipsum in caelo introducuntur, quia Ipsi sunt conjuncti; similiter qui in bono amoris erga proximum sunt, nam proximus est bonum concivis, bonum patriae, bonum Ecclesiae, bonum totius regni Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, quia ab Ipso id bonum apud hominem. Sunt bini status homini 2dum regeneratur, et succedit unus 2 alteri, unus qui (t)primus, est cum ducitur per 3vera fidei ad bonum amoris, alter cum in bono amoris est, in quo cum est, in caelo apud Dominum est; inde patet quod id bonum sit ipsum caelum apud hominem, quia id bonum est Dominus apud illum, est enim a Domino; de binis illis statibus successivis apud hominem qui regeneratur, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 9224, 9227, 9230, 9274, et quod homo in caelum veniat quando in bono est, hoc est, quando per bonum ducitur a Domino, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139. Quod "cherubi" significent custodiam et providentiam ne Dominus, 3 nec caelum, 4adeatur nisi per bonum amoris, hoc est, nisi ab illis qui in bono amoris sunt, tum quoque ne bonum quod a Domino in caelo, et apud hominem, laedatur, constat a locis in Verbo ubi "cherubi" nominantur, ut 5 Gen. iii, Et ejecit hominem, et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum, vers. 24; quod ibi "cherubi" sint custodiae, patet, nam dicitur ad custodiendum viam arboris vitarum; arbor vitarum est bonum amoris quod a Domino, ita Dominus, et custoditur per quod non adeatur nisi per bonum amoris. Creditur quod Dominus adiri possit per vera fidei, 4sed per illa 4 separata a bono amoris non (x)adiri 6potest, ne quidem caelum, 7sed ut primum vera separata intrare volunt, occluditur caelum, ita via ad Dominum; et quia verum non potest ex se intrare nisi in eo sit bonum, et per id factum boni, ita nec potest intellectuale, et minus scientifica separata a bono 8 voluntatis. Quia custodia et providentia ne adeantur Dominus, ita nec caelum, 5 nisi per bonum amoris, significatur per "cherubos," ideo in Verbo dicitur "Jehovah 9insidere cherubis," tum 10"equitare et habitare super cherubis," ut apud Davidem, Pastor Israelis, adverte aures; Qui sedes super cherubis, effulge Ps. lxxx 2 [A.V. 1]: apud eundem, Jehovah regnabit, commovebuntur populi, insidens cherubi Ps. xcix 1: apud eundem, Jehovah equitavit super cherubo, et volavit, Ps. xviii 11 [A.V. 10]: et apud Esaiam, Jehovah Zebaoth habitans cherubis, xxxvii 16: et ideo 11 cherubi erant super aulaeis habitaculi, et super velo, Exod. xxv 1, 31, xxxvi 35, et quoque super parietibus templi circumcirca, et super foribus ibi, 1 Reg. vi 23-29, 31-35; similiter in novo templo, de quo apud Ezechielem, (x)xli 18-20; quod cherubi essent super aulaeis 12habitaculi, super velo, super parietibus templi, et super foribus ibi significabat custodiam Domini ne adiretur Sanctum Divinum nisi per bonum amoris, et quod essent cherubi super arcam, significabat quod Ipse Dominus non adiretur nisi per illud bonum; ideo quoque cherubi facti sunt ex auro solido, et in templo 13Hierosolymitano ex ligno olei, nam per "aurum" et per 14"oleum" significatur bonum amoris. 6 Custodia et providentia illa Domini describitur per quattuor: animalia, quorum unicuique quattuor facies, infra thronum ubi Dominus, apud Ezechielem i I-fin., et x I-fin.; 15et quoque per quattuor animalia circum thronum ubi Dominus, apud Johannem in Apocalypsi iv 6-10, v 6, 8, 9, 14; per "quattuor animalia" significatur bonum sub varia specie procedens a Domino, et custodiens (c)ac tutans ne intro mittatur aliud quam bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum; per thronum super quo Dominus significatur caelum n. 5313. @1 sit$ @2 qui$ @3 verum$ @4 After amoris$ @5 i in$ @6 potest Dominus, nec$ @7 d ut i nam$ @8 i quod$ @9 insidens$ @10 equitans et habitans$ @11 i quoque$ @12 tentorii$ @13 Hierosolymae$ @14 lignum olei$ @15 ac per eadem$
Arcana Coelestia 8
Passage 9510
#9510 "Auro solido facies illos": quod significet repraesentativum boni [illius], constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, (x)5658, 6914; quod aurum non sit bonum amoris" sed repraesentativum 1ejus, patet; similiter lignum olei, ex quo cherubi in templo Hierosolymitano facti sunt, I Reg. vi 23; quod lignum olei sit bonum amoris, videatur n. 886, tum quod ipsum oleum, n. 3728, 4582, 4638. @1 boni$
Arcana Coelestia 8
Passage 9511
#9511 "A duabus extremitatibus propitiatorii": quod significet bonum caeleste et bonum spirituale, constat ex significatione "cherubi ab una extremitate" quod sit aditus (x)per bonum caeleste, et a significatione "cherubi ab altera extremitate" quod sit aditus per bonum spirituale; simile hic per duas extremitates significatur, quod per dextram et sinistram Domini; per dextram significatur bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum, et per sinistram 1 significatur bonum amoris spiritualis, quod est bonum amoris erga proximum; inde quoque omnia quae a dextra parte hominis correspondent bono caelesti, et quae a sinistra bono spirituali, nam omnia quae apud hominem correspondent caelo; illi qui in bonis illis sunt intelliguntur per "sedere a dextris et sinistris Domini" apud Marcum, Sedere ex dextris Meis et ex sinistris Meis non est Meum dare, sed quibus paratum est, x 40; "dare illis quibus paratum est" significat donare illis ex misericordia, qui in bono vitae et fidei sunt, n. 9305, ita qui in bono caelesti et in bono spirituali. @1 i Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 9512
#9512 "Et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc": quod significet aditum bono caelesti et [aditum] bono spirituali, constat ex significatione "cherubi" 1 quod sit intromissio et aditus ad Dominum per bonum amoris, de qua supra n. 9509, et ex significatione "ab extremitate hinc et ab extremitate illinc" quod sit bonum caeleste et bonum spirituale, de qua mox supra n. 9511. @1 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9513
#9513 "Ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus": quod significet receptionem omnium quae cultus ex illis bonis, constat ex significatione "propitiatorii" quod sit auditio et receptio omnium quae cultus ex bono amoris, de qua n. 9506, ex significatione "cheruborum" quod 1sint intromissio et aditus ad Dominum per id bonum, de qua n. 9509, et ex significatione "duarum extremitatum" quod sint bonum caeleste et bonum spirituale, de qua n. 9511; inde patet quod per "ex propitiatorio facietis cherubos super duabus ejus extremitatibus" significetur receptio omnium quae cultus ex illis bonis; quid bonum caeleste et quid bonum spirituale, et quae differentia, videantur citata n. 9277. @1 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9514
#9514 "Et erunt cherubi expandentes alas suas sursum": quod significet elevationem veri fidei, constat ex significatione "alarum" quod sint vera fidei, de qua sequitur, et ex significatione "expandere 1alas sursum" quod sit elevari, nam expansioni alarum sursum inest conatus se elevandi, cujus actus est elevatio, 2ex quibus patet quod per "alas cheruborum expansas sursum" 3significetur elevatio boni ad Dominum per vera fidei, nam per "cherubos" significatur aditus ad Ipsum per bonum. Hic paucis dicetur quomodo se habet cum elevatione boni per vera fidei: sunt duo ad quae omnia in caelo, et quoque omnia in mundo, se referunt, nempe bonum et verum; bonum absque vero non est bonum, nec verum absque bono est verum, nam bonum absque vero non habet aliquod quale, et verum absque bono non habet aliquod esse; verum enim est ipsa forma boni, et forma erit ut sit 2 quale; et bonum est ipsum esse 4cujus existere est verum; bonum ad verum se prorsus habet sicut voluntas ad intellectum, voluntas etiam dicata est receptioni boni et intellectus receptioni veri; voluntas quale suum accipit ab intellectu, et intellectus suum esse a voluntate; formatur enim voluntas in intellectu, et sic induit se quali; se quoque habet bonum ad verum sicut corpus ad bracchia et pedes, et in volucribus ac alas; corpus absque bracchiis et pedibus aut absque alis non se movere potest, sed per illa se movet; etiam corpus in Verbo correspondet bono et bracchia atque alae veris, 5tum boni per vera potentiis. Ex his comparativis, quae etiam sunt correspondentiae, sciri potest quomodo se habet cum elevatione boni per vera fidei, 6quae in genere vocantur spiritualia. Quod alae sint vera fidei, (t)videatur ostensum n. 8764. @1 illas$ @2 ex his constare potest$ @3 significatum est altered to significata sit$ @4 et verum est ejus existere$ @5 et$ @6 After vera fidei, in the next sentence$
Arcana Coelestia 8
Passage 9515
#9515 "Obtegentes alis suis super propitiatorium": quod significet spiritualia integentia, constat ex (m)significatione "obtegere super propitiatorium" quod sit integere bonum per quod aditus ad Dominum, et ex significatione "alarum" quod sint vera fidei seu spiritualia, de qua nunc supra n. 9514, et n. 8764. Spiritualia dicuntur integentia, quia caeleste quod est bonum amoris in caelo 1sistitur ut nudum, sed per spiritualia, quae sunt vera fidei, ut amictum.(n) @1 apparet$
Arcana Coelestia 8
Passage 9516
#9516 "Et facies eorum viri ad fratrem suum": quod significet conjunctionem veri et boni, constat ex significatione "faciei" quod 1sint interiora, hic intuitio et conjunctio, nam cum unus intuetur alterum mutuo 2, conjungunt se quoad interiora, per "faciem" etiam interiora significantur, n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796-4805, 5102, (x)5165, 5168, 5695, 9306; 3et ex significatione "viri ad fratrem" quod sit mutuo, de qua n. 4725, ita veri cum bono, nam "vir" significat verum, n. 3134, 3309, 3459, 4725, 7716, 9007, et "frater" bonum, n. 367, 2360, 3303, 3803, 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756. @1 sit$ @2 i et vicissim$ @3 et ex significatione viri, quod sit verum, de qua n. 3134, 3309, 3459, 4725, 7716, 9007; et ex significatione fratris, quod sit bonum, de qua$
Arcana Coelestia 8
Passage 9517
#9517 "Ad propitiatorium erunt facies cheruborum": quod significet interiora jugiter spectantia bonum, ita Dominum, constat ex significatione "propitiatorii" quod sit bonum amoris, ex quo auditio et receptio omnium quae cultus, de qua supra n. 9506, ita quoque Dominus quoniam omne bonum amoris est a Domino, et est Ipse Dominus apud angelum et hominem; ex significatione "facierum" quod sint interiora, de qua mox supra n. 9515; et ex significatione "cheruborum" quod sint custodia 1et providentia ne Dominus adeatur nisi per bonum amoris, de qua n. 9509. Cum hoc ita se habet: caelum et Ecclesia, seu angeli caeli 2 et homines Ecclesiae, custodiuntur a Domino per elevationem interiorum eorum ad Se, et cum elevantur, tunc in bono amoris in Ipsum et in bono amoris erga proximum sunt; hoc secum habet elevatio ad Dominum; 2ita custodiuntur, ut dictum est, angeli caeli et homines Ecclesiae; qui elevantur a Domino, vertunt continue faciem ad Dominum, quia Dominus tenet eos Sibi conjunctos per bonum amoris, at qui non elevantur 3avertunt faciem a Domino; 4ex his constare potest quid significatur per quod "facies cheruborum essent ad propitiatorium"; sed de (t)conversione illa ad Dominum 5, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. @1 ex IT$ @2 i elevatio fit per vera fidei,$ @3 vertunt IT$ @4 quod ita sit, homo nescit quamdiu in mundo est; quapropter$ @5 i et a Domino$
Arcana Coelestia 8
Passage 9518
#9518 "Et dabis propitiatorium super arcam desuper": quod significet sic auditionem et receptionem omnium cultus quae ex bono amoris, constat ex significatione "propitiatorii" quod sit auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris, de qua n. 9506, et ex significatione "arcae" quod sit caelum ubi Dominus, de qua supra; inde patet quod per "conjunctionem propitiatorii cum arca" significetur auditio et receptio omnium quae cultus ex bono amoris a Domino in caelo.
Arcana Coelestia 8
Passage 9519
#9519 "Et ad arcam dabis testimonium": quod significet a Domino in caelo, nempe auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione "arcae" quod sit caelum, et ex significatione "testimonii" quod sit Dominus, de qua n. 9503.
Arcana Coelestia 8
Passage 9520
#9520 "Quod dabo ad te": quod significet repraesentativum, 1ut supra n. 9504. @1 videatur T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9521
#9521 "Et conveniam tibi ibi": quod significet auditionem et receptionem, constat ex significatione "convenire" cum a Jehovah, quod sit auditio et receptio.
Arcana Coelestia 8
Passage 9522
#9522 "Et loquar tecum desuper propitiatorio": quod significet conjunctionem, constat ex significatione "loqui" cum a Jehovah, quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7270, ita quoque conjunctio, nam ubi inflexus ibi conjunctio.
Arcana Coelestia 8
Passage 9523
#9523 "Ab inter binos cherubos": quod significet ubi bonum caeleste et bonum spirituale conjuncta sunt, constat ex significatione "binorum cheruborum" quod sint bonum caeleste et bonum spirituale, per quae aditus ad Dominum, de qua supra n. 9511; quod 1sit aditus ubi bonum caeleste et bonum spirituale (t)conjuncta sunt, est quia caeleste bonum influit in spirituale bonum et sic communicatur. @1 After sunt conjuncta$
Arcana Coelestia 8
Passage 9524
#9524 "Qui super arca testimonii": quod significet cum Domino in caelo, constat (c)ex repraesentatione "arcae" quod sit caelum, et a significatione "testimonii" quod sit Divinum Verum, ita Dominus in caelo, de quibus 1 n. 9503. @1 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9525
#9525 "Omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis": quod significet cultum Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione "praecipere" cum a Jehovah Moschi, quod sint illa quae cultus, nam omnia quae Jehovah praecepit Moschi ad filios Israelis, erant talia quae concernebant cultum, et a repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 9340, hic Ecclesia spiritualis repraesentata, nam omnia quae apud filios Israelis instituta fuerunt erant externa quae repraesentabant interna Ecclesiae, non autem ipsa interna in sua essentia, de qua re videantur citata n. 9320 fin.
Arcana Coelestia 8
Passage 9526
#9526 Vers. 23-30. Et facies mensam lignorum schittim, duo cubiti longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. Et obduces illam auro puro, et facies ei limbum auri circumcirca. Et facies ei clausuram palmi circumcirca; et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca. Et facies ei quattuor annulos auri, et dabis annulos super quattuor angulos qui quattuor pedibus ejus. E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus ad portandum mensam. Et facies vectes 1lignis schittim, et obduces illos auro, et portabitur illis mensa. Et facies scutulas ejus, et acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur; auro puro facies illa. Et dabis super mensam panem facierum ad facies Meas jugiter. "Et facies mensam" significat receptaculum caelestium quae boni amoris: "lignorum schittim" significat ex misericordia: "duo cubiti longitudo ejus" significat omne quoad conjunctionem cum bono: "et cubitus latitudo ejus" significat aliquid quoad conjunctionem cum vero: "et cubitus et dimidius altitudo ejus" significat plenum quoad gradus: "et obduces illam auro puro significat repraesentativum boni illius ex misericordia: "et facies ei limbum auri circumcirca" significat 2sphaeram boni ex Divino Bono Domini: "et facies ei clausuram palmi circumcirca" significat conjunctionem ibi cum vero a Divino: "et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca" significat sphaerae Divini Boni terminationem: "et facies ei quattuor annulos auri" significat receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod Divini Boni cum Divino Vero: "et dabis annulos super quattuor angulos ejus" significat 3unde firmitudo: "qui quattuor pedibus ejus" significat in sphaera naturali: "e regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus" significat potentiam inde: "ad portandum mensam" significat ad existentiam et subsistentiam: "et facies vectes lignis schittim" significat potentiam veri ex bono: "et obduces illos auro" significat repraesentativum boni: "et portabitur illis mensa" significat inde consistentia: "et facies scutulas ejus, acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur" significat cognitiones boni et veri caelestis: "auro puro facies illa" significat quod ex bono: 4 "et dabis super mensam panem facierum" significat ibi Dominum quoad bonum caeleste: "ad facies Meas jugiter" significat sic praesentiam Domini cum pace et [cum] gaudio caelesti ex misericordia. @1 lignorum IT$ @2 cp n. 9533$ @3 inde firmitudinem IT$ @4 i Levit. xxiv 5, 6, 7, Num. iv 7, 8 cp n. 9544$
Arcana Coelestia 8
Passage 9527
#9527 "Et facies mensam": quod significet receptaculum caelestium [quae boni amoris], constat ex significatione "mensae" quod sit caelum quoad receptionem talium quae a Domino ibi, quae sunt bonum amoris et bonum fidei, et inde beatitudo et felicitas; haec per "mensam" significantur, quia per cibos significantur caelestia quae sunt boni amoris et fidei, ac inde sapientia et intelligentia, quae in communi loquela etiam cibi caelestes vocantur, et quoque per cibos in Verbo intelliguntur, videatur n. 56-58, 680, 681, 1480, 4459, 4792, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003; haec etiam aliquoties in caelo sistuntur repraesentative per mensam super qua cibi omnis generis; inde patet quod per "mensam" significetur receptaculum caelestium, ita caelum quoad receptionem talium quae a Domino; haec quoque per "mensam" significantur 1 apud Lucam, Jesus dixit, Dispono vobis, sicut disposuit Mihi Pater Meus regnum, ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, xxii ,] 30: et apud Matthaeum, Multi ab oriente usque 2et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jischako, et Jacobo in regno caelorum, viii 11: 3tum apud Davidem, Non timebo mihi malum, dispones ante me mensam coram inimicis meis, pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit; bonum et misericordia sequentur me, Ps. xxiii 4-6. "Mensa" autem in sensu opposito significat receptaculum talium quae in inferno: apud Esaiam, Aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant judicio; omnes mensae sunt plenae vomitu, quemnam docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum, xxviii 7, 8 [,9]: 4apud eundem, Vos qui deseritis Jehovam, qui disponitis Gadi mensam, et impletis menio libamen, lxv 11: et 5apud Davidem, Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt me aceto; fiet mensa eorum coram illis in laqueum, Ps. lxix 22, 23 [A.V. 21, 22]. @1 i in sequentibus locis, ut$ @2 ab AI$ @3 et$ @4 i et$ @5 Before apud Esaiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9528
#9528 "Lignorum schittim": quod significet ex misericordia, constat ex significatione "lignorum schittim" quod sint bonum meriti quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486; 1et quia bonum meriti est misericordia, ideo per "ligna schittim" etiam ea significatur; Dominus enim ex puro amore, ita ex pura misericordia, assumpsit Humanum, et sustinuit gravissimas tentationes, et tandem passionem crucis, ut salvaret genus humanum; (m)inde Ipsi meritum et justitia; ex quibus patet quod bonum meriti sit misericordia; misericordia est Divinus Amor erga illos qui in miseriis constituti sunt.(n) Quod Dominus gravissimas tentationes subiverit, et sic disposuerit in ordinem caelum et infernum, et quod pugnaverit ex (t)Divino Amore, 2 ad salvandum illos qui Ipsum amore et fide recipiunt, videatur n. 1266, 1663, 1668, 1676, 1690, 1691 fin., 1737, 1787, 1789, 1812, 1813, 1820, 1921, 2083, 2159, 2574, 2649, 2776, 2795, 2813, 2816, 3318 fin., 4180, 4286, 4295, 5078. @1 quod sint Misericordia, est quia Misericordia est Divinus Amor erga illos qui in miseriis constituti sunt, et omne bonum est amoris; quod bonum meriti, quod solius Domini, sit Misericordia et inde sit Misericordia, est quia Dominus$ @2 i ita ex pura Misericordia$
Arcana Coelestia 8
Passage 9529
#9529 "Duo cubiti longitudo ejus": quod significet omne quoad conjunctionem cum bono, constat ex significatione "duorum" quod sint conjunctio, et quod sint omnia et singula; quod sint conjunctio, videatur n. 1686, 5194, 8423, et inde omnia et singula, n. 9166; et ex significatione "longitudinis" quod sit bonam, de qua n. 9487; inde per "duorum cubitorum longitudinem" significatur omne quoad conjunctionem cum bono. Per conjunctionem cum bono intelligitur conjunctio receptaculi, quod per mensam significatur, cum bono amoris, quod per panes facierum super mensa, de quibus infra; receptaculum enim accommodatum erit rebus quae recipiendae, et res recipiendae se referunt ad bonum et ad verum; accommodatio et inde conjunctio describitur per numeros, per quos designatur longitudo et latitudo; quod res per numeros designentur in Verbo, videatur n. 9488.
Arcana Coelestia 8
Passage 9530
#9530 "Et cubitus latitudo ejus": quod significet aliquid quoad conjunctionem cum vero, constat ex significatione "cubiti" seu unius, quod sit aliquid, est enim dimidium prioris, et cum duplum significat omne, tunc dimidium ejus significat aliquid, proinde aliquid ad conjunctionem; et ex significatione "latitudinis" quod sit verum, de qua n. 9487, 9488.
Arcana Coelestia 8
Passage 9531
#9531 "Et cubitus et dimidius altitudo ejus": quod significet plenum quoad gradus, ut supra n. 9489.
Arcana Coelestia 8
Passage 9532
#9532 "Et obduces illam auro [puro]: "quod significet repraesentativum boni illius ex misericordia, constat ex significatione "obducere auro" quod sit repraesentativum boni; per "aurum" enim significatur bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, quapropter bonum 1illud per aurum repraesentabatur, ubi inducebatur; quod sit ex misericordia, est quia omne bonum amoris est ex misericordia, quae quoque per lignum schittim quod obducebatur auro, significatur, n. 9528. @1 per id$
Arcana Coelestia 8
Passage 9533
#9533 "Et facies ei limbum auri circumcirca": quod significet 1terminationem sphaerae boni ex Divino Bono Domini, constat ex significatione "limbiauri (x)circumcirca" quod sit terminatio sphaerae boni a Domino ne adeantur et laedantur a malis, de qua supra n. 9492 2. @1 cp. n. 9526$ @2 i, ubi similia verba$
Arcana Coelestia 8
Passage 9534
#9534 "Et facies ei clausuram palmi circumcirca": quod significet conjunctionem ibi cum vero a Divino, constat ex significatione "clausurae" quod sit ultimum terminationis, quia erat extra limbum, ita conjunctio cum vero 1ex Divino; quod id per "clausuram" significetur non 2sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum extensione et terminatione sphaerae boni a Domino quae circumdat 3et sic tutatur caelum; quod sphaera Divini Boni circumdet caelum et omnes societates quae in caelo, et sic tutetur ab irruptione malorum (c)ab inferno, videatur supra n. 9490, 9492, 9498; Divina illa sphaera se extendit 2 etiam in inferna, et illa quoque custodit; inde est quod in infernis etiam regnet Dominus, sed cum 4 differentia quod Divina sphaera quae circumdat et tutatur caelum sit sphaera Divini Veri conjuncti Divino Bono, sed quae 5custodit infernum sit sphaera Divini Veri separati a Divino Bono; causa quod haec sphaera sit in inferno, est quia omnes qui ibi, (x)rejiciunt Divinum Bonum, ita misericordiam Domini; talis sphaera regnat in externa forma in 6inferno, sed usque sphaera Divini 7Veri conjuncti Divino Bono in forma interna; per hanc ibi custodiuntur ne unus alteri malum faciat ultra modum. 8Inde patet quod sphaera Divini Boni in externa forma, desinat 3 ubi caelum, et sphaera Divini Veri separati a Divino Bono incipiat ubi infernum, ac in interstitio sit conjunctio, quae significatur per "clausuram palmi circumcirca." @1 a A, et IT$ @2 constare$ @3 coelum, et tutatur$ @4 i ea$ @5 tutatur$ @6 infernis$ @7 Boni$ @8 ita ultra usum qui est ne unus contra alterum spiret continue perniciem, sed per vices desistant. Illa sphaera Divini Veri conjuncti Divino Bono in externa forma, desinat ubi coelum, ac sphaera Divini Veri separati a Divino Bono in externa forma incipiat ubi infernum, quod intelligitur per conjunctionem cum Vero Divino$
Arcana Coelestia 8
Passage 9535
#9535 "Et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca": quod significet sphaerae Divini Boni terminationem, constat ex significatione "limbi auri" quod sit terminatio sphaerae Divini Boni, ut supra n. 9533, et ex significatione "clausurae ejus" quod sit conjunctio cum vero a Divino, secundum illa quae 1mox supra n. 9534 ostensa sunt. @1 d mox i nunc$
Arcana Coelestia 8
Passage 9536
#9536 "Et facies ei quattuor annulos auri": quod significet receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod Divini Boni cum Divino Vero, constat ex significatione "quattuor annulorum auri" quod sit Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum, de qua supra n. 9493, ita receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod est Divini Boni cum Divino Vero.
Arcana Coelestia 8
Passage 9537
#9537 "Et dabis annulos super quattuor angulos ejus": quod significet unde firmitudo, constat ex significatione "angulorum" quod sint firmitudo, de qua supra n. 9494, nempe ex conjunctione 1Divini Veri cum Divino Bono in ultimis, quae per "quattuor annulos auri" significatur, n. 9536. @1 boni et veri$
Arcana Coelestia 8
Passage 9538
#9538 "Qui quattuor pedibus ejus": quod significet in sphaera naturali, constat ex significatione "quattuor" quod involvant conjunctionem, de qua n. 1686, 8877, et ex significatione "pedum" quod sint naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328. Quod firmitudo sit in sphaera naturali, est quia omne spirituale desinit in id quod vocatur verum naturale, et omne caeleste 1 in id quod vocatur bonum naturale, et ibi subsistunt; inde est quod naturale sit fundamentum, consequenter firmamentum illis; quod ita sit, pauci adhuc sciunt, quapropter de hac re, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. @1 i desinit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9539
#9539 "E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus": quod significet potentiam inde, constat ex significatione "clausurae, e cujus regione erunt annuli" quod sit conjunctio in ultimis cum vero a Divino, de qua 1 n. 9534, ex significatione "annulorum" quod sint receptaculum ejus, de qua etiam supra n. 9536, et ex significatione "vectium" quod sint potentia, de qua n. 9496; "ad domos" dicitur quia agitur de caelesti bono, et ejus receptaculi potentia, id enim bonum per "panem facierum" significatur, et ejus receptaculum per "mensam super qua illi panes"; per "domos" etiam significatur bonum illud in ultimis; quod "domus" sit bonum, videatur, n. 2233, 2234, 2559, 3652, 3720, 4982, 7848, 7929. @1 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9540
#9540 "Ad portandum mensam": quod significet ad existentiam et subsistentiam, constat ex significatione "portare" quod sit continere in statu boni, ita existere et subsistere, ut supra n. 9500.
Arcana Coelestia 8
Passage 9541
#9541 "Et facies vectes lignis schittim": quod significet potentiam veri ex bono, 1ut supra n. 9496, ubi similia verba. @1 videatur T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9542
#9542 "Et obduces illos auro": quod significet repraesentativum boni, 1ut quoque supra n. 9532. @1 videatur T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9543
#9543 "Et portabitur illis mensa": quod significet inde consistentia, constat ex significatione "portari" quod sit existere et subsistere, de qua supra n. 9540, ita quoque consistere, et ex significatione "mensae" quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527. Ita describitur caelum intimum seu tertium quoad receptionem boni a Domino, panes enim facierum sunt bonum caeleste quod a Domino, et mensa super qua illi panes, est receptaculum illis boni. Sed singula secundum rei existentiam exponere, non licet, quoniam perplurima quae sunt in caelesti regno Domini non cadunt in ideam cogitationis humanae, et vix in ideam cogitationis spirituum angelicorum qui in ultimo caelo; fundantur enim omnia quae in caelesti regno Domini, super bono quod amoris et non super vero quod fidei; per bona quae amoris etiam inter se loquuntur, et non per vera quae fidei sicut illi in spirituali Domini regno sunt, videantur citata n. 9277. Regnum caeleste Domini est intimum seu tertium caelum, in 2 quo quod sint incomprehensibilia et ineffabilia, seu quae nusquam in alicujus mentem venerunt, et nusquam oculus vidit et auris audivit, notum est; quapropter (c)ea quae in (c)illo caelo existunt, coram spiritibus infra sistuntur per repraesentativa, ex quibus aliqua idea formatur de incomprehensibilibus et ineffabilibus quae ibi; eadem repraesentata sunt in mundo per arcam, propitiatorium, cherubos, mensam super qua panes facierum, et per candelabrum;1 per illa 2sistuntur omnia quae in eo regno 3et per habitaculum et atrium tentorii, 4perque aulaea et vela 5ibi, repraesentata sunt quae in (t)regno spirituali Domini, quod est caelum secundum seu medium. @1 i et$ @2 sistentur IT$ @3 ut$ @4 et per$ @5 eorum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9544
#9544 "Et facies scutulas ejus, acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur": quod significet cognitiones boni et veri 1caelestis, constat ex significatione vasorum in genere, quod sint 2scientifica seu cognitiones, de qua n. 3068, 3079; ita vasa in specie, quae hic recensentur, sunt cognitiones boni et veri caelestis; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et verum caeleste est bonum amoris mutui; cognitiones illorum bonorum significantur per 3vasa illa; et quia cognitiones 4 significantur, et cognitiones sunt memoriae naturalis hominis, et naturale est externum, ideo dicitur quibus mensa integetur; naturale enim quia est extra, seu infra 5, ac tegit et claudit quod intra seu supra est, ideo 6vocatur integumentum, n. 6377. Cui usui essent vasa illa, videatur Lev. xxiv 6, 7; et Num. iv 7, 8. @1 coelestes IT$ @2 d vera scientifica i cognitiones$ @3 instrumentalia$ @4 i illae$ @5 i est$ @6 dicitur tegumentum$ a. ["Auro puro facies illa" significat quod ex bono.]
Arcana Coelestia 8
Passage 9545
#9545 "Et dabis super mensam panem facierum": quod significet ibi Dominum quoad bonum caeleste, constat ex significatione "mensae" quod sit receptaculum caelestium, ex significatione "panis" quod in supremo sensu sit Dominus, (c)ac in sensu 1respectivo, bonum amoris quod ab Ipso, ita 2 Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, et quod per "panem" 3significetur in genere omnis cibus caelestis seu cibus qui nutrit vitam spiritualem hominis, n. 3478, 6118, 8410, 9323; et ex significatione "facierum" cum de Domino, quod sit omne id quod ex Divino Amore, prout innocentia, pax, gaudium, ita ipsum caelum apud hominem et angelum, n. 222, 223, 5585, 9306. @1 interno$ @2 i est$ @3 in Verbo intelligatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9546
#9546 "Ad facies Meas jugiter": quod significet sic praesentiam Domini cum pace et cum gaudio caelesti ex misericordia, constat ex significatione "facierum Jehovae" seu Domini, quod 1sint omnia quae sunt Divini Amoris 2seu misericordiae, ut innocentia, pax, gaudium, 3ita ipsum caelum apud illos qui recipiunt; per "facies" enim, cum de homine et angelo, significantur interiora, quae sunt voluntatis et inde intellectus, ita quae sunt amoris et inde fidei, 4videatur n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4798, 5102, 5165, 5168, 5585, 5592, 6604, 6848, 6849, 9306; inde constare potest quod per "facies" cum de Jehovah seu Domino, significentur illa quae sunt Divini Amoris seu misericordiae 5, ita omne bonum caeleste, n. 222, 223, 5585, 9306. @1 sit IT$ @2 ita$ @3 et$ @4 videantur$ @5 i sunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 9547
#9547 Vers. 31-39. Et facies candelabrum auro puro, solidum fiet candelabrum, scapus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus, malogranata ejus, et flores ejus, ex illo erunt. Et sex calami exeuntes ex lateribus ejus, tres calami candelabri ex latere ejus uno, et tres calami candelabri ex latere ejus altero. Tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos; et tres scyphi amygdalati in calamo uno [, malogranatum et flos]; ita sex calamis exeuntibus ex candelabro. Et in candelabro quattuor scyphi amygdalati, malogranata ejus et flores ejus. Et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, sex calamis exeuntibus ex candelabro. Malogranata eorum et calami eorum ex ea erunt omnia 1ejus, solidum unum auro puro. Et facies lucernas ejus septem; et ascendere faciat lucernas ejus, et illuminet e regione facierum ejus. Et forcipes ejus et trullas ejus auro puro. Talentum auri puri faciet illud cum omnibus vasis illis. "Et facies candelabrum" significat caelum spirituale: "auro puro" significat quod ex bono caelesti: "solidum fiet candelabrum" significat quod omne ex bono: "scapus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus" significat spiritualia in naturali: "malogranata ejus" significat scientifica boni: "et flores ejus" significat scientifica veri: "ex illo erunt" significat quod ex spirituali quod ex bono caelesti: "et sex calami exeuntes ex lateribus ejus" significat omnia veri ex bono in complexu: "tres calami candelabri ex latere ejus uno, et tres calami candelabri ex latere ejus altero" significat plenum quoad bonum et verum: "tres scyphi amygdalati" significat plenum quoad scientifica ex bono: "in calamo uno" significat potentiam veri ex bono: "malogranatum et flos" significat scientificum boni et scientificum veri: "et tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos" significat similia: "ita sex calamis exeuntibus ex candelabro" significat potentiam veri ex bono quoad omnia in caelo spirituali: "et in candelabro" significat medium ejus per quod conjunctio, et ex quo potentiae: "quattuor scyphi amygdalati" significat scientifica veri ex bono: "malogranata ejus et flores ejus" significat scientifica boni et veri: "et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo" significat scientificum boni singulis veris: "sex calamis exeuntibus ex candelabro" significat potentiam veri ex bono quoad omnia in caelo spirituali: "malogranata eorum et calami eorum ex eo erunt omnia ejus" significat quod scientifica boni et potentiae ex Divino spirituali, quod a Domino, erunt: "solidum unum auro puro" significat integrum et perfectum quia ex eodem bono: "et facies lucernas ejus septem" significat sancta spiritualia inde: "et ascendere faciat lucernas ejus" significat lucem caeli spiritualis: "et illuminet e regione facierum ejus" significat a Divino Bono Divini Humani Domini: "et forcipes ejus et trullas ejus" significat purificatoria et evacuatoria in naturali: "auro puro" significat etiam ex bono: "talentum auri puri faciet illud cum omnibus vasis illis" significat bonum caeleste a quo bonum spirituale una cum ejus scientificis. @1 eorum IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9548
#9548 "Et facies candelabrum": quod significet caelum spirituale: constat ex significatione "candelabri" quod sit Divinum Spirituale in caelo et in Ecclesia a Domino; quod per "candelabrum" Divinum Spirituale significetur, est quia per mensam super qua panes facierum significatur Divinum Caeleste, ut in praecedentibus ostensum est Divinum Caeleste est bonum amoris, et Divinum Spirituale est verum fidei inde, utrumque procedens a Domino, n. 9227. Quod candelabrum sit Divinum Spirituale, est ex illuminatione, nam Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini, est quod lucet in caelo non aliunde 1est lux angelis; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Lux, et quod per "lucem" significetur fides, ac intelligentia veri et sapientia boni, quae a solo Domino, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619 1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644 8707, 8861, 9399, 9407. 2 Quod candelabrum sit caelum spirituale ex Divino Vero quod Domino, ita quoque Ecclesia, et quod lucerna sit fides, ac intelligenti veri et sapientia boni, quae a solo Domino, constat a locis in Verbo ubi "candelabrum" et ubi "lucerna" nominantur, ut apud Johannem, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis; septem candelabra septem Ecclesiae, Apoc. i 12, 13, 20: et apud eundem, Removebo candelabrum tuum e loco suo si non egeris paenitentiam, Apoc. ii 5; Ecclesia hic dicitur "candelabrum" a Divino Vero quod ibi a Domino; quod "candelabrum" sit Ecclesia, patet, 2dicitur enim, Septem candelabra septem Ecclesiae; quod sit a Divino Vero, 2patet ex eo quod dicatur, Removebo candelabrum tuum si non egeris paenitentiam; quod id sit a Domino, [etiam patet,] dicitur enim, In medio candelabrorum similis Filio hominis; quod Dominus dicatur Filius hominis a Divino Vero, videatur n. 2803, 2813, 3704 apud eundem, 3 Dabo duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos sexaginta; hi sunt duae oleae et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. xi 3-10; "duo testes" sunt Verbum utriusque testamenti, quatenus testatur de Domino; 3id "olea" dicitur ex Divino Bono, et "candelabrum" ex Divino Vero, quod a Domino: apud Sachariam, 4 Angelus loquens dixit ad prophetam, Quid tu vides? cui dixi, 4Video, et ecce candelabrum auri totum; (x)lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis: duae oleae juxta id, una a dextra (x)lecythi, et una a sinistra ejus, iv 2, 3; agitur ibi de (x)Serubbabele, qui fundaturus domum Dei et perfecturus illam, per quem repraesentatur Dominus quod venturus (c)et restauraturus caelum spirituale et Ecclesiam; quae sunt candelabrum, et sancta vera ibi septem lucernae. Quod "lucerna" sit fides, ac intelligentia veri, et sapientia boni 5 quae a solo Domino, constat apud Johannem, Sancta Hierosolyma non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei illustrabit eam, et lucerna ejus Agnus: gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt, Apoc. xxi 23, 24: et adhuc, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. xxii 5; "lucerna" in priore loco pro Divino Vero quod a Domino, et "lux" pro fide, ita quoque pro intelligentia et sapientia: apud eundem, Lux lucernae non lucebit in te amplius; et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius, Apoc. xviii 23: 6 et apud Jeremiam, Abrogabo vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem, in devastationem, xxv 10, 11; ibi de exstinctione fidei et inde intelligentiae in rebus spiritualibus, 5quae ibi lucerna quae non erit, et lux lucernae quae abrogabitur: pariter apud Hiobum, Quoties lucerna impiorum exstinguitur., et venit super eos exitium, xxi 17: apud Davidem, Tu illuminas lucernam meam, Jehovah Deus meus splendere facit tenebras meas, Ps. xviii 29 [A. V. 28]; 2 Sam. xxii 29: apud eundem, Ex mandatis Tuis intelligens factus sum, lucerna pedi meo Verbum (x)Tuum, et lux semitae meae, Ps. cxix 104, 105: apud Hiobum, Cum Deus splendere facit lucernam super capite meo, ad lucem ejus ambularem in tenebris, xxix 3: 7 apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus; si oculus tuus probus est, totum corpus tuum lucidum, at si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae vi 22, 23; Luc. viii 16, xi 33-36; per "oculum" hic intelligitur fides et inde intelligentia; quod 6ea in sensu interno sint "oculus," videatur n. 4403-4421, (x)4523-4534, 9051; inde patet quid significatur per quod "si oculus tuus probus, totum corpus lucidum, at si oculus tuus malus, totum corpus obtenebratum." Quia fides et inde intelligentia et sapientia 7 significatur per "lucernam," ideo reges Jehudae vocantur lucernae Davidi, 1 Reg. xi 36, xv (x)4; 2 Reg. viii 19; et David vocatur lucerna Israelis, 2 Sam. xxi 16, 17; non quod reges Jehudae essent lucernae, nec David, sed quia per 8regem significatur Divinum Verum quod a Domino, n. 6148, et per Davidem Dominus quoad Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, n. 1888. @1 After angelis$ @2 nam dicitur$ @3 quod$ @4 vidi$ @5 quo IT$ @6 hoc in sensu interno sit$ @7 i a Domino$ @8 reges$
Arcana Coelestia 8
Passage 9549
#9549 "Auro puro" : quod significet [quod] ex bono caelesti, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris seu bonum caeleste, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917. Hic paucis 1dicetur cur candelabrum esset ex puro auro: per "candelabrum" significatur Divinum Spirituale seu Divinum Verum, quod a Domino in caelo et in Ecclesia, n. 9548; hoc quia existit a Divino Bono, ideo candelabrum ex auro erat, nam, ut dictum est, "aurum" significat bonum; hoc patet amplius ex influxu Domini in caelos; intimum seu tertium caelum est caeleste, medium seu secundum est spirituale; influit Dominus per caelum caeleste, quod in bono amoris in Ipsum est, in caelum spirituale, quod in vero fidei in Ipsum est; inde 2constat cur candelabrum totum esset ex puro auro, ut quoque decem candelabra in templo a Schelomone exstructo, 1 Reg. vii 49; videatur etiam infra n. 9550 et 9568. @1 dicendum est,$ @2 patet$
Arcana Coelestia 8
Passage 9550
#9550 "Solidum fiet candelabrum": quod significet quod onme ex bono, constat ex significatione "solidi" quod sit totum quantum, ita omne ex bono, quod per "aurum" significatur; omne enim spirituale, quod per "candelabrum," quatenus illuminat, significatur, existit ex caelesti, et quoque continue per id subsistit, sicut omne verum a bono; nam si bonum subducis, exstinguitur momento verum, anima enim veri est bonum; se habet hoc sicut affectio quae amoris ad cogitationem; si subducitur affectio quae amoris, exstinguitur ilico cogitatio, affectio enim est ipsa vita seu anima cogitationis; omnis affectio quae amoris, est boni, et omnis cogitatio inde est veri; 1verum quod ex bono vocatur spirituale, et bonum ex quo verum, vocatur caeleste. @1 verum est quod vocatur spirituale, et bonum quod coeleste$
Arcana Coelestia 8
Passage 9551
#9551 "Scapus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus": quod significet spiritualia in naturali,constat ex significatione "scapi, calami,et 1scyphi" quae sunt productiones ex ipso candelabro, sicut bracchia, 2manus, et palmae a corpore, quod sint spiritualia in naturali; naturale enim producitur et derivatur a spirituali, sicut spirituale a caelesti, n. 9549; inde patet cum "candelabrum" significat Divinum Spirituale, quod productiones et derivationes, quae vocantur "scapus, calamus, et scyphi," sint spiritualia in naturali. @1 schyphorum$ @2 pedes$
Arcana Coelestia 8
Passage 9552
#9552 1"Malogranata ejus": quod significet scientifica boni, constat ex significatione "malogranatorum" quod sint scientifica boni; sunt scientifica boni et scientifica veri, illa significantur per malogranata et haec per flores quibus circumdabatur et ornabatur candelabrum. Quod scientifica boni per "malogranata" significentur, constat ex locis alibi ubi nominantur, ut apud Moschen, Terra tritici et hordei, et vitis et ficus et malogranati, Deut. viii 8: et apud Haggaeum, Non adhuc semen in horreo, et usque ad vitem, et ficum, et malogranatum? ii 19; "triticum, 2 hordeum, et semen in horreo" significat caelestia interna et externa, "vitis, ficus, et malogranatum" spiritualia et naturalia in suo ordine, quorum ultima sunt scientifica, 3quae naturalis et sensualis 2hominis, quapropter malogranatum ultimo loco (x)nominatur 4: apud Zephaniam, Jehovah perdet Aschurem, requiescent in medio ejus greges, omnis fera gentis, tum 5platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, ii 13, 14; "platea et anataria in malogranatis" pro falsis mali in scientificis boni: apud Amos, Vidi Dominum stantem super altari, Qui dixit, Percute malogranatum ut contremiscant postes; hoc est, divide eos in capite omnes; postrema eorum gladio occidam, ix 1; "percutere malogranatum" pro destruere scientifica boni per falsa mali; "postes" dicuntur tunc "contremiscere" quia "postes" sunt vera naturalis n. 7847; "postrema gladio occidere" pro destruere sic ultima, "gladius" enim est verum pugnans contra falsum et destruens illud, ac vice versa, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294. @1 Heb (kaphtor) a round or spherical knob, malum oblongum Sch$ @2 i et$ @3 quare$ @4 i, scientifica sunt naturalis et sensualis hominis, quae sunt ultima$ @5 platea Heb (qa"ath), anataria Heb (qippodh). The meaning of each Hebrew word is uncertain.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9553
#9553 "Et flores ejus": quod significet scientifica veri, constat ex significatione "florum" quod sint scientifica veri; quod "flores" illa significent, est quia flores sunt progerminationes, quae praecedunt et suo modo producunt fructus ac semina; nam quod arbores et plantae efflorescant antequam fructum ferunt, notum est; similiter se habet 1cum homine quoad intelligentiam et sapientiam 2; scientifica veri praecedunt, et suo modo producunt illa quae sunt sapientiae apud hominem; inserviunt enim rationali ejus pro objectis et sic pro mediis sapiendi; inde est quod scientifica veri sint sicut flores, et bonum vitae, quod est bonum sapientiae, sicut fructus; quoniam omnia quae in spirituali mundo sunt se referunt ad talia quae apud hominem, ex causa quia caelum refert unum hominem, et correspondet omnibus et singulis quae apud hominem, ideo quoque omnia quae in naturali mundo sunt, secundum convenientiam cum 3talibus quae apud hominem, correspondent, repraesentant, et significant, n. 9496; inde nunc constare potest unde est quod flores significent scientifica veri, et in genere vera, ac fructus 4ut et semina, bona. Quod "flores" sint scientifica veri, et in genere vera, constat a 2 sequentibus his locis: apud Esaiam, Radix eorum sicut tabes erit, et flos eorum sicut pulvis, quia renuerunt legem Jehovae zebaoth; et sermonem Sancti Israelis spreverunt, v 24: apud eundem, Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel; ita ut impleantur facies orbis proventu, xxvii 6: apud eundem, Vae ebriis Ephraimi, et flori decidentis gloriae et decoris ejus xxviii 1; "ebrii" pro illis qui ratiocinantur ex falsis, n. 1072, "Ephraimus" pro intellectuali Ecclesiae, hic perverso, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, "gloria" pro vero 5 Divino, n. 4809, 5922, 8267, 8427, 9429; inde patet 6quod "flos" sit scientificum per quod verum: apud eundem, Exaruit gramen, decidit flos; gramen est populus; sed Verbum Dei nostri manet in aeternum, xl 6-8: apud Nahum, Flos Libani, languescit, i 4; ibi etiam "flos" pro scientificis 7 ut mediis sapiendi: 3 apud Danielem, In somnio vidit Nebuchadnezar, ecce arbor in medio terrae, altitudo ejus magna, folium ejus pulchrum, et flos ejus multus; sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et alebatur omnis caro. Sed Sanctus de caelo clamans dixit, Excidite arborem, amputate ramos ejus, discutite folium ejus, dispergite florem ejus; fugiat bestia agri sub ea, et aves e ramis ejus, iv 7-11 [A.V. 10-14]; per "arborem et ejus altitudinem" significatur increscentia religiosi, quod significatur per Babel; 8religiosum illud est sanctum in externis, 9at profanum in internis, n. 1182, 1283, x)1295, (x)1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, "folium" pro scientifico 10veri in genere, n. 885, "flos" pro scientifico 11veri quatenus inservit pro medio sapiendi; ibi 12autem quatenus inservit pro medio insaniendi, nam dicitur quod dispergerentur; "bestia agri" sunt qui in affectionibus boni, et in opposito sensu qui in affectionibus mali, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, 9090, 9280, "aves" autem "caeli" sunt qui in affectionibus veri, et in opposito sensu qui in affectionibus falsi, n. 3219, 5149, 7441; ideo dicitur quod sub umbra arboris illius habitaret bestia agri, et in ramis ejus habitarent aves caeli, et aleretur omnis caro, et dein quod fugeret bestia agri sub ea, et aves e ramis ejus. @1 in$ @2 i ejus$ @3 illis$ @4 ac$ @5 i a$ @6 quod flos dicidentes gloriae, sit initiamentum veri, ita scientificum$ @7 i veri$ @8 quod est sanctitas$ @9 et$ @10 vero altered to veri A, vero IT$@$ @11 vero altered to veri$ @12 vero$
Arcana Coelestia 8
Passage 9554
#9554 "Ex illo erunt": quod significet quod ex spirituali quod ex bono caelesti, constat ex significatione "candelabri, ex quo erunt 1malogranata et flores" quod sit Divinum Spirituale quod ex Divino Caelesti, de qua supra n. 9548; inde patet quod per "ex illo erunt" significetur ex spirituali quod ex bono caelesti. @1 flores et malogranata$
Arcana Coelestia 8
Passage 9555
#9555 "Et sex calami exeuntes ex lateribus ejus": quod significet omnia veri ex bono in complexu, constat ex significatione "sex" quod sint omnia in complexu, de qua n. 3960 fin., 7973, 8148, et ex significatione "calamorum exeuntium ex lateribus" quod sint vera ex bono; nam per calamos ex candelabro simile significatur quod per braccia et manus hominis, quoniam omnia et singula quae in natura, se referunt ad formam humanam, et inde significant, n. 9496, 9553; bracchia et manus in homine correspondent veris ex bono, et inde 1potentiae, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7188, 7189, 7205, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133; ex quibus patet quod per "sex calamos exeuntes ex lateribus" significentur omnia veri ex bono in complexu. @1 potentiae altered to potentiis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9556
#9556 "Tres calami candelabri ex latere ejus uno, et tres calami candelabri ex latere ejus altero": quod significet plenum quoad bonum et verum, constat ex significatione "trium" quod sint plenum, de qua n. 2788, 4495, 7715, 9198, ex significatione "calamorum candelabri" quod sint vera ex bono, et inde potentia, de qua supra n. 9555, et ex significatione "ex latere uno et ex latere altero" quod sint 1ex bono et inde vero; nam per illa quae in dextro latere corporis sunt significantur bona, et per illa quae in sinistro vera inde, 2prout faciei pars dextra et sinistra; oculus dexter et sinister, auris dextra et sinistra, pes dexter et sinister, similiter 3 reliqua in corpore. @1 bona et inde vera$ @2 ita$ @3 i per$
Arcana Coelestia 8
Passage 9557
#9557 "Tres scyphi amygdalati": quod significet plenum quoad scientifica ex bono, constat ex significatione "trium" quod sint plenum, ut nunc supra n. 9556, ex significatione "scyphorum" quod sint (t)vera scientifica quae ex bono charitatis, de qua n. 5120, et ex significatione "amygdalarum" quod sint bona vitae veris boni naturalis interioris correspondentia, de qua n. 5622; inde patet quod per "tres scyphos amygdalatos" 1significetur plenum quoad vera scientifica ex bono. @1 significentur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9558
#9558 "In calamo uno": quod significet potentiam veri ex bono, constat ex significatione "calami" quod sit verum ex bono, et inde potentia, de qua supra n. 9555.
Arcana Coelestia 8
Passage 9559
#9559 "Malogranatum et flos": quod significet scientificum boni et [scientificum] veri, constat ex significatione "malogranati" quod sit scientificum boni, de qua n. 9552, et ex significatione "floris" quod sit scientificum veri, de qua n. 9553.
Arcana Coelestia 8
Passage 9560
#9560 "Et tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos": quod significet similia, 1ac nunc supra n. 9557-9559, constat absque explicatione. @1 a$
Arcana Coelestia 8
Passage 9561
#9561 "Ita sex calamis exeuntibus ex candelabro": quod significet potentiam veri ex bono quoad omnia in caelo spirituali, constat ex significatione "sex" quod sint omnia in complexu, ut supra n. 9555, ex significatione "calamorum" quod sint vera ex bono, et inde potentia, de qua supra n. 9555, 9558, et ex significatione "candelabri" quod sit caelum spirituale, de qua etiam supra n. 9548; inde patet quod per "sex calamos exeuntes e candelabro" significetur potentia veri ex bono quoad omnia in caelo spirituali.
Arcana Coelestia 8
Passage 9562
#9562 "Et 1in candelabro": quod significet medium [ejus] per quod conjunctio, et ex quo potentiae, constat ex significatione "candelabri" quod sit caelum spirituale, de qua n. 9548; sed hic, quia intelligitur media 2 pars ex qua exibant sex calami, per quos 3 significantur potentiae, n. 9558, ideo 4 significatur medium per quod conjunctio, ex quo potentiae. @1 e$ @2 i ejus$ @3 i quia$ @4 i per candelabrum hic,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9563
#9563 "Quattuor scyphi amygdalati": quod significet scientifica veri ex bono, constat ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, de qua n. 8877, et ex significatione "scyphorum amygdalatorum" quod sint scientifica ex bono, de qua supra n. 9557.
Arcana Coelestia 8
Passage 9564
#9564 "Malogranata ejus et flores ejus": quod significet scientifica boni et veri, constat ex significatione "malogranatorum" quod sint scientifica boni, de qua n. 9552, et ex significatione "florum" quod sint scientifica veri, de qua n. 9553.
Arcana Coelestia 8
Passage 9565
#9565 "Et malogranatum (x)sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo": quod (x)significet scientificum boni singulis veris, constat ex significatione "malogranati" quod sit scientificum boni, de qua n. 9552, et ex significatione "calamorum" quod sint vera ex bono, de qua n. 9555; quod ter repetitum sit, significat singula, et in sensu interno plenariam conjunctionem, per tria enim significatur plenarium, n. 2788, 4495, 7715, 9198, et per duo conjunctio, n. (x)1686, 5194, 8423.
Arcana Coelestia 8
Passage 9566
#9566 "Sex calamis exeuntibus ex candelabro" significat potentiam veri ex bono quoad omnia in caelo spirituali, ut supra n. 9561.
Arcana Coelestia 8
Passage 9567
#9567 "Malogranata eorum et calami eorum ex eo erunt omnia ejus": quod significet quod scientifica boni et potentiae ex Divino Spirituali, quod a Domino, erunt, constat ex significatione "malogranatorum" quod sint scientifica boni, de qua n. 9552, ex significatione "calamorum" quod sint vera ex bono, et inde potentiae, de qua etiam supra n. 9555, 9558, et ex significatione "candelabri, ex quo erunt" quod sit Divinum Spirituale quod in caelo et in Ecclesia a Domino, de qua n. 9548; inde patet quod per "malogranata et calamos 1 ex candelabro erunt" significetur quod scientifica boni et potentiae ex Divino Spirituali, quod a Domino, erunt; quomodo cum his se habet, videantur quae nunc 2 sequuntur. @1 i quod IT$ @2 i n. 9568$
Arcana Coelestia 8
Passage 9568
#9568 "Solidum unum auro puro": quod significet integrum et perfectum quia ex eodem bono, constat ex significatione "solidi unius" quod sit totum quantum, ita omne ex bono, quod per "aurum" significatur, 1 n. 9550, ita integrum et perfectum; nam quod totum est ex bono, est integrum et perfectum. Per totum ex bono, ita per integrum et perfectum, intelligitur cum bonum est omne in omnibus, non modo in veris quae per calamos sed etiam in scientificis quae per malogranata et per flores significantur; 2ast quomodo cum hoc se habet, dicetur: bonum est ex quo vera, et vera ex bono sunt ex quibus scientifica, ita derivatur et producitur unum ab altero, sed usque (t)est bonum omne in productis et derivatis, quia ex bono sunt; similiter se hoc habet sicut 2 cum fine, causa, et effectu; finis est omne causae, et causa est omne effectus; inde sequitur quod finis sit omne effectus, usque adeo ut si finis seu causa finalis subducatur, non causa ejus efficiens sit, nec effectus; similiter sibi succedunt caeleste, spirituale, et naturale; ex caelesti est omne spirituale, 3 ex spirituali est omne naturale, hoc est, (c)ex caelesti per spirituale; caeleste apud hominem dicitur omne quod est boni amoris, spirituale quod est veri fidei inde, et naturale quod est scientifici; quod 4scientificum sit naturale, est quia scientificum est verum apparens in luce mundi, at verum fidei, quatenus est fidei apud 3 hominem, in luce caeli; ex his nunc constare potest quomodo unum 5producitur et derivatur ab altero, et quod primum sit omne in productis (c)ac derivatis, usque adeo ut si primum subducatur, pereant inde succedentia; quod Divinum sit omnium primum, quisque qui aliqua facultate percipiendi gaudet scire potest, quapropter id est omne in omnibus ordinis rerum, ita in omnibus boni et veri, quae faciunt caelum, et quae faciunt vitam caeli apud hominem; consequenter est bonum 6a Divino in omnibus veris fidei, et si non bonum 7sit omne ibi, (c)et nisi Divinum Domini 7sit omne in bono, homo non habet aliquid 4 caeli, proinde non aliquid Ecclesiae in se; sed tunc est Divinum Domini in omnibus boni et inde in omnibus veri apud hominem, cum vult ex amore et credit ex fide inde, quod omne bonum et omne verum, ita omne amoris et omne fidei sit a Domino, et prorsus nihil a seipso; tum quod tantum veri fidei possideat, quantum boni a Domino recipit, nam, ut dictum 8, bonum est omne in omnibus veri, et verum absque bono est verum absque vita. Ex his constare potest quid intelligitur per integrum et perfectum quia ex eodem bono, quod significatur per "solidum unum ex auro puro." @1 i ut supra$ @2 sed$ @3 i et$ @4 naturale est scientifici$ @5 derivantur et producitur$ @6 quod a Divino, omne in$ @7 d sit i est$ @8 i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9569
#9569 "Et facies lucernas ejus septem": quod significet sancta spiritualia inde, constat ex significatione "lucernae" quod sit fides ac intelligentia veri, quae a solo Domino, de qua n. 9548, ita spirituale, nam Divinum Verum, quod a Domino, per quod fides, intelligentia, et sapientia, est spirituale; et ex significatione "septem" quod sint sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268. Quod lucernae essent numero septem, 1erat quia Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, est quod sanctum vocatur, ex causa quia a Divino Bono Divini Amoris Domini procedit, et Divinum Bonum Divini Amoris est quod sanctificat; inde erat quod 2sanctificationes per oleum fierent, sicut sanctificatio tentorii, et omnium quae ibi, altaris, Aharonis et filiorum ejus, atque vestium eorum, postea regum, unde uncti vocati sunt; "oleum" enim significat bonum amoris, n. 886, 3728, 4582, 4638. @1 est$ @2 per oleum sanctificarentur tentorium et omnia quae ibi, Altare, ipse Aharon et filii ejus, atque eorum vestes, et postea Reges$
Arcana Coelestia 8
Passage 9570
#9570 "Et ascendere faciat lucernas ejus": quod significet lucem caeli spiritualis, constat ex significatione "ascendere facere lucernas" quod sit accendere ibi lucem ut illuminent; et quia per candelabrum repraesentabatur caelum spirituale, n. 9548, ideo per "ascendere facere lucernas" significatur lux caeli spiritualis; lux caeli spiritualis est Divinum Verum procedens a Domino, et inde fides ac intelligentia veri et sapientia boni, (d)videantur citata n. 9548. Quomodo cum luce caeli spiritualis 1se habet, paucis dicetur: in regno caelesti Domini, quod est intimum seu tertium caelum, est lux quae immensum transcendit lucem quae in regno spirituali Domini, quod est medium seu secundum caelum; lux regni caelestis seu caeli intimi non apparet sicut lux sed sicut flamma; causa est quia in eo caelo regnat bonum amoris, et bonum amoris sistitur per flammam in caelo, at in regno spirituali Domini, quod est medium seu secundum caelum, est lux quae immensum transcendit lucem mundi, sed usque apparet 2 candida; causa est quia in eo caelo regnat verum fidei ex bono charitatis, et verum fidei ex eo bono sistitur per lucem candidam in caelo; inde quoque per "lucem" in Verbo significatur verum quod ex bono, et in supremo sensu Divinum Verum procedens (c)a Divino Bono Domini. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per lucem caeli spiritualis, et quid per flammam lucernae, ex qua illa lux. @1 Before cum luce$ @2 i sicut lux$
Arcana Coelestia 8
Passage 9571
#9571 "Et illuminet e regione facierum ejus": quod significet a Divino Bono Divini Humani Domini, constat ex significatione "illuminare" quod sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, hoc enim est quod illuminat caelum, ipsosque angelos ibi, tum Ecclesiam 1ac homines (d)ibi qui in fide ex bono; illuminatio inde est illuminatio mentis, unde intelligentia et sapientia in veris et bonis fidei; illuminatur 2 mens per Verbum, quia Verbum est Divinum Verum a Domino; et ex significatione "facierum" cum de Domino, quod sit omne id quod est ex Divino Bono Divini Amoris Domini, de qua n. 9545, 9546; quod sit ex Divino Bono Divini Humani Domini, est quia Divinum Humanum Domini est 3ex quo lux in caelo, est enim Sol caeli, ex quo lux, et lux inde est Divinum Verum, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-(x)1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; et quod Dominus sit Sol caeli, n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, (a)7171, 7173, 8644, 8812 Divinum Humanum Domini est ex quo lux in caelo, quoniam Divinum non potest videri quam sub forma Humana, quod etiam Dominus docuit apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris 4 Ille exposuit, i 18: et apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37. @1 et A, aut ac IT$ @2 i illo$ @3 quod lucet in coelos$ @4 i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9572
#9572 "Et forcipes ejus et trullas ejus": quod significet purificatoria et evacuatoria in naturali, constat ex significatione "forcipum et trullarum" quod sint emunctoria, 1ita purificatoria et evacuatoria; 2quod in naturali,est quia naturale est emunctorium, ita purificatorium et evacuatorium; omnia enim quae interni seu spiritualis hominis sunt descendunt usque in naturale et 3 purificantur, nam ibi sordida et superflua exonerantur, et 4convenientia ad usus disponuntur; 5quod hoc fiat in naturali, constare potest ex eo quoniam internus seu spiritualis homo, dum in corpore est, cogitat in naturali, et cogitata sua exponit seu eloquitur in corporeo, et quoque vult in naturali, et quae vult agit in corporeo; quapropter ibi sunt evacuatoria et emunctoria. Hoc significatur per "lavationem pedum" de qua (t)Dominus ita apud Johannem, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, xiii 10; lavatio significabat purificationem interni hominis, n. 3147, 5954 fin., (x)9088, et "pedes" naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952. @1 seu$ @2 quoniam forcipes et trullae illis usibus inserviebant;$ @3 i ibi$ @4 After disponuntur$ @5 hoc fit in naturali, quod constare potest ex eo, quod internus seu spiritualis homo cogitet in naturali et cogitata sua exponat in sensuali, et quoque velit in naturali, et quae vult agat in corporeo, quae sunt ultima$
Arcana Coelestia 8
Passage 9573
#9573 "Auro puro": quod significet etiam ex bono, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua supra n. 9549; 1cur purificatoria et evacuatoria etiam essent ex bono, constat ex illis quae supra n. 9568 ostensa sunt. @1 cur illa quoque essent ex auro, seu purificatoria et evacuatoria in naturali$
Arcana Coelestia 8
Passage 9574
#9574 "Talentum auri puri faciet illud cum omnibus vasis illis": quod significet bonum caeleste a quo bonum spirituale una cum ejus scientificis, constat ex significatione "talenti auri puri" quod sit bonum unum ex quo omnia; "talentum" enim est unum, et "aurum" est bonum, 1 n. 9549; ac vasa, quae etiam ex eodem bono erunt, sunt 2 scientifica, n. 9557, 9559, 9560, 9563, 9564; quod vasa in genere sint vera et scientifica, videatur n. 3068, 3079, 9394, 9544. Quia bonum erit omne in omnibus productis et derivatis, ita 3bonum caeleste in bonis spiritualibus, et inde scientificis, n. 9568; ideo dicitur quod ex auro puro solidum fiet candelabrum, n. 9549, 9550, 4quodque (x)scapus, calamus, scyphi, malogranata, et flores, ex illo erunt, n. 9551-9554; et hic quod 5ex talento auri puri faciet illud cum omnibus vasis illis. @1 i ut supra$ @2 i spiritualia et inde$ @3 in spiritualibus et scientificis$ @4 et quod$ @5 talentum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9575
#9575 Vers. 40. Ei vide et fac in forma eorum, quam tu videre factus es in monte. "Et vide et fac in forma eorum" significat repraesentativum omnium: "quam tu videre factus es in monte" significat quae oculis spiritus visa sunt in caelo.
Arcana Coelestia 8
Passage 9576
#9576 "Et vide et fac in forma eorum": quod significet repraesentativum omnium, constat ex significatione "formae" quod sit repraesentativum, 1ut supra n. 9481, 9482, hic caeli ubi Dominus ac omnium caeli, seu omnium Domini in caelo, nam intelligitur 2forma arcae, habitaculi, mensae pro panibus facierum, candelabri, et vasorum, per quae caelum ubi Dominus, et caelestia repraesentantur. @1 d ut supra i de qua supra$ @2 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9577
#9577 "Quam tu videre factus es in monte": quod significet quae oculis spiritus visa sunt in caelo, constat ex significatione "videre" cum de repraesentativis in caelo, quod sit videre oculis spiritus, de qua sequitur, et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, de qua n. 8805, 9420. Quod videre, cum de repraesentativis quae in caelo apparent, sit videre oculis spiritus, sciendum quod spiritus angelici, qui in ultimo seu primo caelo sunt, continue videant formas rerum similes talibus quae sunt in mundo, sicut paradisos, arbores ibi cum fructibus, flores et plantas, tum domos, palatia, ut et animalia plurium generum, praeter innumera alia quae in mundo non visa; omnia illa sunt repraesentativa rerum caelestium quae in superioribus caelis; haec ibi sistuntur in forma ita coram oculis spirituum infra, ut spiritus angelicus inde scire et percipere possit singula quae in caelis superioribus existunt, nam omnia quoad singularissima repraesentant et significant inde constare potest quid intelligitur per repraesentativum caeli et caelestium, quae per arcam, cherubos, habitaculum, mensas ibi, et candelabrum, significantur. 2 Talia non possunt videri oculis hominis dum in mundo est, nam illi formati sunt ad capienda terrestria et corporea, ita materialia; sunt ideo tam crassi ut ne quidem possint capere visu interiora naturae, ut satis constare potest ex vitris opticis, per quae armandi sunt, ut solum illa quae proxime interioris naturae sunt videant; verbo, sunt maxime hebetes, et quia tales, nequaquam per illos videri possunt repraesentativa quae apparent spiritibus in altera vita; sed si apparitura sint, auferendum erit oculis lumen mundi, quo ablato videntur illa quae in luce caeli; est enim lux caeli et est lux mundi, lux caeli est pro spiritu hominis, et lux mundi pro corpore ejus; et res ita se habet: illa quae in luce caeli sunt, in caligine sunt quando homo ex luce mundi videt, et vice versa, illa quae in luce mundi sunt, in caligine sunt quando homo ex luce caeli videt; inde est [quod] cum lux mundi visui oculi corporei aufertur, tunc aperiantur oculi spiritus ejus, et videantur quae in luce caeli, ita formae repraesentativae, ut supra dictum est. 3 Ex his sciri potest unde est quod homo hodie in caligine de caelestibus sit, et quidam in tanta ut ne quidem credant dari vitam post mortem, ita non se victurum in aeternum; est enim homo hodie tantum immersus corpori, ita corporeis, terrestribus, et mundanis, et inde in tam crassa luce mundi, ut caelestia ei prorsus caligo sint, et ideo visus ejus spiritus non illustrari possit. Ex his nunc patet quod sit videre oculis spiritus, quibus Moscheh vidit formam tentorii in monte Sinai. De Telluribus in Caelo Astrifero, hic de Prima Tellure ibi visa
Arcana Coelestia 8
Passage 9578
#9578 Ducebar per angelos a Domino ad tellurem quandam in universo, ubi datum est inspicere in ipsam tellurem, sed non loqui cum incolis ibi, verum cum spiritibus qui inde; omnes enim incolae, seu homines cujuscumque telluris, post transactam vitam in mundo fiunt spiritus, et manent circa suam tellurem; ex illis tamen informatio datur de tellure, et de statu incolarum ibi; nam homines qui decedunt e corpore, secum ferunt omnem vitam priorem et omnem memoriam.
Arcana Coelestia 8
Passage 9579
#9579 Duci ad tellures in universo non est duci et transferri illuc quoad corpus sed quoad spiritum; et spiritus non ducitur per spatia sed per variationes status vitae interioris, quae apparent ei sicut progressiones per spatia, n. (x)5605, 7381, 9440; appropinquationes etiam fiunt secundum statuum convenientias seu similitudines, nam status convenientia seu similitudo conjungit, et disconvenientia seu dissimilitudo disjungit. Inde constare potest quomodo translatio fit quoad spiritum et ejus appropinquatio ad dissita, manente usque homine in suo loco.
Arcana Coelestia 8
Passage 9580
#9580 Sed ducere spiritum per variationes status interiorum ejus extra suum orbem, et facere ut variationes progrediantur successive, usque ad statum convenientem seu similem cum illis ad quos ducitur, in potentia solius Domini est; erit enim directio continua et praevisio a primo ad ultimum, cis et retro; imprimis ut hoc fiat cum homine qui adhuc quoad corpus in mundi natura est, et per id in spatio.
Arcana Coelestia 8
Passage 9581
#9581 Quod ita factum sit, illi qui in sensualibus corporeis sunt, et ex illis cogitant, non induci possunt ad credendum; causa est quia sensualia corporea non possunt capere progressiones absque spatiis; at usque illi qui ex sensuali spiritus sui aliquantum remoto seu subducto a sensuali corporis, ita interius in se, cogitant, induci possunt et capere, quoniam in idea cogitationis eorum non est spatium, nec tempus, sed pro illis talia ex quibus spatia et tempora; pro his itaque sint haec quae sequuntur de telluribus in caelo astrifero, et non pro illis, nisi tales sint ut se instrui patiantur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9582
#9582 In statu vigili ducebar quoad spiritum per angelos a Domino ad quandam tellurem in universo, comitantibus spiritibus quibusdam ex hoc orbe; progressio fiebat dextrorsum et perstabat duabus horis. Circa finem mundi nostri solis apparuit primum nubes candicans sed densa, et post illam fumus igneus ascendens ex magno hiatu; erat ingens vorago separans ab illa parte mundum nostrum solarem a mundis quibusdam caeli siderei; igneus ille fumus ad satis multam distantiam apparuit. Trans illum medium ferebat, et tunc apparuere subter in hiatu illo seu in voragine perplures homines, qui erant spiritus (spiritus enim apparent omnes in humana forma et actualiter sunt homines, n. 322, 1881;) audivi etiam illos ibi inter se loquentes; sed unde essent et quales, non scire dabatur; unus tamen ex illis mihi dicebat quod essent custodiae ne (x)spiritus transeant ab hoc mundo in quendam alterum qui in universo, absque data copia.
Arcana Coelestia 8
Passage 9583
#9583 Quod ita esset, etiam confirmabatur; quidam enim spiritus qui in comitatu erant, quibus non permissum fuit transire, cum ad magnum illud interstitium venerunt, coeperunt clamare valde quod pereant, erant enim sicut illi qui in agone cum morte luctantur; quare ab illa parte voraginis illius subsistebant, nec ulterius transferri potuerunt; igneus enim fumus exhalatus ex voragine occupabat illos, ac ita cruciabat. Fumus igneus est falsum ex malis concupiscentiarum; ita id falsum apparet.
Arcana Coelestia 8
Passage 9584
#9584 Continuatio de prima tellure visa in caelo astrifero ad finem capitis sequentis. 1 @1 i FINIS CAPITIS XXV EXODI IT$