Arcana Coelestia – Exodus, caput 26
Arcana Coelestia 8
Passage 9585
#9585 Omne id vocatur LIBERUM quod est voluntatis, ita quod est amoris; unde est quod liberum se manifestet per jucundum volendi et cogitandi, et inde faciendi et loquendi, nam omne jucundum est amoris, et omnis amor est voluntatis, et voluntas est esse vitae hominis.
Arcana Coelestia 8
Passage 9586
#9586 Facere ex jucundo amoris malum apparet liberum, sed est servum, quia est ex inferno; facere ex jucundo amoris bonum apparet liberum, et est quoque liberum, quia est ex Domino; est itaque servum duci ab inferno, et liberum duci a Domino. Hoc ita Dominus docet apud Johannem, Omnis faciens peccatum, servus est peccati; servus non manet in domo in perpetuum; Filius manet in perpetuum; si Filius vos liberos fecerit, vere liberi eritis, viii 34-36.
Arcana Coelestia 8
Passage 9587
#9587 Dominus tenet hominem in libero cogitandi, et quantum vincula externa, quae sunt timor legis et vitae, ac timor jacturae famae, honoris, et lucri, non inhibent, tenet illum in libero faciendi; sed per liberum deflectit illum a malo, et per liberum flectit ad bonum; tam leniter et tacite ducendo ut homo non sciat aliter quam quod omne procedat a se; sic Dominus in libero inseminat et irradicat bonum ipsi hominis vitae, quod manet in aeternum. Hoc ita Dominus docet apud Marcum, Se habet regnum Dei quemadmodum homo qui projicit semen in terram; semen germinat et crescit dum nescit ipse; ultronea terra fructum fert, iv 26-28; regnum Dei est caelum apud hominem, ita bonum amoris et verum fidei.
Arcana Coelestia 8
Passage 9588
#9588 Quod inseminatur in libero, hoc manet, quia irradicatur ipsi hominis voluntati, quae est esse vitae ejus; at quod inseminatur in coacto, hoc non manet, quia coactum non est ex voluntate hominis, sed illius qui cogit. Inde est quod cultus ex libero placeat Domino, non autem cultus ex coacto; cultus enim ex libero est cultus ex amore, nam omne liberum est amoris.
Arcana Coelestia 8
Passage 9589
#9589 Est liberum caeleste, et est liberum infernale; liberum caeleste est duci a Domino, estque id liberum amor boni et veri; liberum autem infernale est duci a diabolo, estque id liberum amor mali et falsi, proprie concupiscentia.
Arcana Coelestia 8
Passage 9590
#9590 Qui in libero infernali sunt credunt quod servum et coactum sit non licere facere malum et cogitare falsum ex lubitu; sed qui in libero caelesti sunt horrent facere malum et cogitare falsum; et si coguntur ad illa, cruciantur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9591
#9591 Ex his constare potest quid sit LIBERUM ARBITRIUM, quod nempe sit ex arbitrio seu ex voluntate bonum facere; et quod illi in eo libero sint qui ducuntur a Domino. CAPUT XXVI 1. Et habitaculum facies, decem aulaea, byssino contexto et hyacinthino et purpura et coccineo dibapho, cherubis, opere excogitatoris facies illa. 2. Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaeum unum; mensura una omnibus aulaeis. 3. Quinque aulaea erunt conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum. 4. Et facies loramenta hyacinthini super ora aulaei unius ab extremitate in junctura, ac ita facies in ora aulaei extremi in conjunctura altera. 5. Quinquaginta loramenta facies in aulaeo uno, et quinquaginta loramenta facies in extremitate aulaei quae in conjunctura altera; suscepta erunt loramenta, quodvis ad alterum. 6. Et facies quinquaginta ansulas auri, et conjunges aulaea, quodvis ad alterum in ansulis, et erit habitaculum unum. 7. Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo, undecim aulaea facies illa. 8. Longitudo aulaei unius triginta in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaeum unum, mensura una undecim aulaeis. 9. Et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum, et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii. 10. Et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura, et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius. 11. Et facies ansulas aeris quinquaginta, et induces ansulas in loramenta, et conjunges tentorium, ut sit unum. 12. Et redundans superfluum in aulaeis tentorii, dimidium aulaei superflui redundare facies super posteriora habitaculi. 13. Et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud. 14. Et facies tegumentum tentorio pellibus arietum rubrorum, et tegumentum pellibus melium desuper. 15. Et facies asseres habitaculo lignis schittim, stantes. 16. Decem cubiti longitudo asseris, et cubitus et dimidius cubitus latitudo asseris unius. 17. Duae manus asseri uni combinatae, quaevis ad alteram; ita facies omnibus asseribus habitaculi. 18. Et facies asseres habitaculo, viginti asseres angulo meridiei versus austrum. 19. Et quadraginta bases argenti facies sub viginti asseribus duas bases sub assere uno duabus manibus ejus, et duas bases sub assere uno duabus manibus ejus. 20. Et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis viginti asseres. 21. Et quadraginta bases eorum argento, duas bases sub assere uno, et duas bases sub assere uno. 22. Et duobus cruribus habitaculi versus mare facies sex asseres 23. Et duos asseres facies angulis habitaculi in duobus cruribus 24. Et erunt geminati ab infra, et simul erunt geminati ad caput ejus, ad annulum unum; ita erit ambobus illis, ad duos angulos erunt. 25. Et erunt octo asseres et bases eorum argento, sedecim bases duae bases sub assere uno, et duae bases sub assere uno. 26. Et facies vectes lignis schittim, quinque asseribus lateri: habitaculi unius. 27. Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi alterius, e quinque vectes asseribus lateris habitaculi ad bina crura versus mare. 128. Et vectis medius in medio asserum transiens ab extremitate ad extremitatem. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ 29. Et asseres obduces auro, et annulos eorum facies auro: domos vectibus, et obduces vectes auro. 30. Et statues habitaculum secundum modum quem videre factus es in monte. 31. Et facies velum hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino (x)contexto, opere excogitatoris faciet illud, cherubis. 32. Et dabis illud super quattuor columnas schittim obductas auro, et unci earum auro super quattuor basibus argenti. 33. Et dabis velum sub ansulis, et induces illuc ab intra velum arcam testimonii, et distinguat velum vobis inter sanctum et inter sanctum sanctorum. 34. Et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum. 35. Et pones mensam ab extra velum, et candelabrum e regione mensae super latere habitaculi versus austrum, et mensam dabis ad latus septentrionis. 36. Et facies tegumentum ostio tentorii (x)hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto, opere acupictoris. 37. Et facies tegumento quinque columnas schittim, et obduces illas auro, et unci earum auro, et fundes illis quinque bases aeris. CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 9592
#9592 In hoc capite repraesentatur caelum alterum seu medium per habitaculum ac tentorium, ac caelestia et spiritualia ibi repraesentantur per illa a quibus construebantur; et postea repraesentatur medium uniens hoc caelum et caelum intimum per velum inter habitaculum et arcam testimonii. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 9593
#9593 Vers. 1. Et habitaculum facies, decem aulaea, byssino contexto et hyacinthino et purpura et coccineo dibapho, cherubis, opere 1excogitatoris facies illa. "Et habitaculum facies" significat caelum alterum seu medium: "decem aulaea" significat omnia vera ex quibus: "byssino contexto et hyacinthino et purpura et coccineo dibapho" significat spiritualia et caelestia ex quibus illa: "cherubis" significat custodiam Domini ne adeatur et laedatur ab infernis: "opere 2excogitatoris facies illa significat intellectuale. @1 artificis IT Sch$ @2 d artificis i excogitatoris cp n. 9598$
Arcana Coelestia 8
Passage 9594
#9594 "Et habitaculum facies": quod significet caelum alterum seu medium, constat ex significatione "habitaculi" cum de Divino, quod sit caelum, proprie caelum medium seu secundum. Notum est quod tres caeli sint, intimum, medium, et ultimum, seu tertium, secundum, et primum; omnes illi caeli repraesentati sunt per tabernaculum; per arcam ubi testimonium, caelum intimum seu tertium, per habitaculum ubi mensa pro panibus facierum et candelabrum, caelum medium seu secundum, et per atrium 1, caelum ultimum seu primum. Quod tres caeli sint, causa est quia tres gradus vitae sunt apud hominem; (homo enim, qui (x)fit angelus post mortem, caelum constituit, non aliunde sunt angeli, nec aliunde caeli;) intimus ejus vitae gradus est pro caelo intimo, medius vitae gradus pro caelo medio, et ultimus pro caelo ultimo; et quia homo talis est, seu ita formatus, et ex humano genere caelum, ideo tres caeli sunt. 2 Gradus illi vitae apud hominem aperiuntur successive; primus gradus per vitam secundum aequum et justum, alter gradus per vitam secundum vera fidei ex Verbo et secundum bona charitatis erga proximum inde, et tertius gradus per vitam secundum bonum amoris mutui et bonum amoris in Dominum; haec media sunt per quae aperiuntur successive illi tres gradus vitae apud hominem, ita tres caeli apud illum. Sed sciendum est quod quantum homo a bono vitae recedit, et ad malum vitae accedit, tantum claudantur illi gradus, hoc est, tantum claudantur caeli apud illum; nam sicut bonum vitae aperit illos, ita malum vitae claudit illos; inde est quod omnes qui in malo sunt extra caelum sint, 2ita in inferno; (m)et quia caeli apud hominem successive aperiuntur secundum bonum vitae ejus, ut supra dictum est, sciendum quod ideo apud quosdam 3 aperiatur caelum primum et non alterum, et apud quosdam 4 aperiatur caelum alterum 5et non tertium; et quod apud illos solum qui in bono vitae sunt ex amore in Dominum, caelum tertium aperiatur;(n) quod homo sit caelum in minima forma, et quod ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, 6videatur in locis citatis n. 9279. Est itaque intimum caelum, quod repraesentatur per arcam 3 testimonii, de qua in capite praecedente; medium caelum, quod per habitaculum, de quo in hoc capite; et ultimum caelum, quod per atrium, de quo in capite sequente. Caelum dicitur habitaculum Dei ex eo quod Divinum Domini ibi habitet; est enim Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini quod facit caelum, quippe id dat vitam 7angelis qui ibi; et quia Dominus in eo quod ex Se apud angelos habitat, n. 9338 fin., ideo caelum dicitur habitaculum Dei, et ipsa Divina Vera ex Divino Bono, quorum receptiones sunt angeli seu societates angelicae, vocantur habitacula, ut apud Davidem, Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam; hae ducant me, ducant me ad montem sanctitatis et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei ad Deum, Ps. xliii (x)3, 4: apud eundem, Fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. xlvi 5 [A.V. 4]: apud eundem, In terram profanarunt habitaculum nominis Tui, Ps. lxxiv 7: apud eundem, Quam amabilia sunt habitacula Tua, Jehovah Ps. lxxxiv 2 [A.V. 1]. Quod sint Divina quae procedunt a Divino Humano Domini, 4 quae proprie vocantur habitacula, et inde ipsum caelum vocatur habitaculum, constat etiam apud Davidem, Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si dedero somnum oculis meis usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, Ps cxxxii 2, 4-7; "fortis Jacobi" est Dominus quoad Divinum Humanum, n. (x)6425, "Ephrata" 8ubi inveniretur, est (x)Bethlechem ubi natus, Gen. xxxv 19, xlviii 7; Mich. v 1 [A.V. 2]; Matth. ii (x)5, 6; "agri silvae" sunt bona 5 Ecclesiae apud gentes; apud Ezechielem, Habitabunt super terra quam dedi servo Meo Jacobo, habitabunt super ea ipsi et filii filiorum eorum in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum; pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos, xxxvii 25-27; "David qui princeps illis" pro Domino, n. 1888, "sanctuarium" pro Divino Humano Domini, quoniam ab Ipso omne sanctum, n. 3210, 9229, ita "habitaculum" pro caelo, et pro Ecclesia ubi Dominus: 6 apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super cumulo suo, xxx 18; reducere captivitatem tentoriorum Jacobi" pro restaurare bona et vera Ecclesiae externae quae 9deperdita, "habitaculorum ejus misereri" pro restaurare vera Ecclesiae internae, "urbs quae aedificaretur super cumulo suo" pro doctrina veri, n. (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493. 7 Quomodo Dominus in caelis habitat, constare potest ex illis quae de Domino prius ostensa sunt, quod nempe Dominus quoad Divinum Humanum sit Sol ex quo calor et lux in caelis; calor ex Domino ut Sole est amor, et lux est fides; Dominus inde habitat apud illos qui ab Ipso recipiunt bonum amoris et verum fidei, ita calorem et lucem vitae; praesentia Ipsius est secundum gradus receptionis. @1 i seu tentorium conventus$ @2 hoc est,$ @3 i modo$ @4 i etiam$ @5 sed$ @6 videantur loca citata$ @7 angeli IT$ @8 quo$ @9 abducta et perdita$
Arcana Coelestia 8
Passage 9595
#9595 "Decem aulaea": quod significet omnia vera ex quibus, constat ex significatione "decem" quod sint omnia, de qua n. 4638; 1 inde decima pars, quae est unum aulaeum, est quantum satis, n. 8468, 8540; et ex significatione "aulaeorum" seu cortinarum, quod sint vera interiora fidei quae intellectualis novi; per "habitaculum" enim significatur caelum medium seu secundum, quod est caelum ex receptione Divini Veri quod ex Divino Bono Domini, ut supra n. 9594 ostensum est; inde aulaea seu cortinae quibus id construebatur et tegebatur sunt vera fidei quae intellectualis novi; quod sint vera interiora: est quia vera exteriora significantur per aulaea ex capris pro tentorio quod circum circa, de quibus etiam in hoc capite. Quod aulaea seu cortinae sint vera fidei quae illis qui in regno 2 spirituali Domini, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Esaiam, Canta, sterilis, non pepererat; quia multi filii desolatae prae filiis maritatae; amplificata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant; longos fac funes, quia dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, liv 1-3; agitur ibi de Ecclesia instauranda apud gentes, quae dicitur "sterilis non peperit" ex eo quia absque veris ex Verbo, n. 9325, 2 "cui dicuntur multi filii prae filiis maritatae" 3quia multa vera prae veris Ecclesiae prioris devastatae, 4"filii" enim sunt vera, 5 n. 489, 491, 533, 1147, 3373, 3704, "amplificare locum tentorii" pro sanctum cultus ex bono amoris, n. 3312, (x)4391, 4599, "cortinas habitaculorum extendere" pro sanctum cultus ex veris fidei: apud Jeremiam, Devastata est tota terra, subito devastata sunt tentoria Mea, momento cortinae Meae, iv 20; "terra quae devastata" pro Ecclesia, n. 9325, "devastata tentoria" pro sancto cultus ex bono amoris, "devastatae cortinae" pro (d)sancto cultu ex veris fidei: apud eundem, 4 Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non tendens amplius tentorium Meum, 6et erigens cortinas Meas, quoniam stulti facti sunt pastores, x 20, 21; similiter: apud eundem, Surgite et ascendite contra Arabiam, et devastate filios Orientis; tentoria et greges eorum 7sument, cortinas eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum 8auferent sibi, xlix 28, 29; "Arabia et filii Orientis" pro illis qui in cognitionibus boni et veri sunt, n. 3249, 9"sumere tentoria et greges" pro bona interiora Ecclesiae, n. 8937, 10"sumere cortinas" pro vera interiora Ecclesiae, "vasa eorum" pro vera exteriora Ecclesiae, n. 3068, 3079, "camelos" pro scientifica 11communia, n. 3048, 3071, 3143, 3145 apud Habakuk, Sub Aven vidi tentoria Kuschanis; commotae sunt cortinae Midianis, iii 7; "cortinae Midianis" pro veris apud illos qui in simplici bono, n. 3242, 4756, 4788, 6773, 6775. 5 Ex his patet quid intelligitur apud Davidem, Jehovah, gloriam et honorem induisti; Qui operit Se luce quasi veste, extendit (x)caelos sicut cortinam, Ps. civ 1, 2; "operire Se luce sicut veste" pro Divinis Veris; quod "lux" sit verum, videatur n. 9548, 12 quod etiam "vestis," n. 4545, 4763, 5319, 5954, 9093, 9212, 9216, inde "extendere caelos sicut cortinam" est amplificare caelos per influxum veri Divini, unde intelligentia et sapientia; quod 13"extendere et expandere caelos" praedicetur (m)de intellectuali novo seu regenerato, videatur in articulo nunc sequente 149596 ad fin.(n) @1 i et$ @2 i et$ @3 pro quod ei$ @4 quod filii sint$ @5 i videatur$ @6 aut$ @7 sumant AIT$ @8 auferant IT$ @9 devastare$ @10 cortinas eorum$ @11 in communi$ @12 i et$ @13 id$ @14 Before nunc$
Arcana Coelestia 8
Passage 9596
#9596 "Byssino contexto et hyacinthino et purpura et coccineo dibapho": quod significet spiritualia et caelestia ex quibus illa, constat ex significatione "byssini contexti" quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469, ex significatione "hyacinthini" quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione "purpurae" quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, et ex significatione "coccinei dibaphi" quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 9468; 1tali ordine sequuntur spiritualia et caelestia, seu vera et bona apud hominem et angelum 2 qui in caelo medio seu secundo; primum enim est verum ex origine caelesti, quod per "byssinum" significatur; dein est amor seu affectio veri, quae est "hyacinthinum"; postea est amor seu affectio boni inde, 3quod est "purpura"; et tandem est bonum spirituale, quod est "coccineum dibaphum." 2 Quia spiritualia et caelestia eo ordine sequuntur, ideo "byssinum contextum" hic primo loco dicitur, at in velo quod inter habitaculum et arcam, seu inter sanctum et sanctum sanctorum, de 4qua in vers. 31 hujus capitis, loco ultimo; quod in velo dicatur byssinum contextum ultimo loco, est quia velum 5significat medium uniens caelum intimum 6cum medio, inde in medio illo erit ultimum ut in sequente sit primum, ob conjunctionem. 3 Sed per "byssinum contextum" proprie significatur intellectuale quale est spirituali homini, seu angelo qui in spirituali regno Domini; causa quod intellectuale per "byssinum contextum" significetur, est quia apud hominem spiritualem novum voluntarium a Domino implantatum est in parte ejus intellectuali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, (x)5113; et quia intellectuale spiritualis hominis per "byssinum contextum" significatur, ideo quoque verum spirituale, nam omne verum pertinet ad partem intellectualem, et omne bonum ad partem voluntariam, n. 3623, 9300; est enim intellectuale subjectum 7seu continens, et verum est 8ejus, et illa duo unum faciunt. Ex his quoque constare potest quod ipsum intellectuale apud illos qui e regno spirituali Domini sunt sit habitaculum, in stricto sensu, n. 9296, 9297, et quod id describatur per expansum ex aulaeis. Ex his sciri potest 9quod per "expandere et extendere caelos" 4 significatur in sequentibus his locis, ut apud Esaiam, Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, xlii 5: apud eundem, Ego Jehovah faciens omnia, extendens caelos solus, expandens terram a Me Ipso, xliv 24: apud eundem, Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae extenderunt caelos, xlv 12: apud Jeremiam, Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, li 15: apud Sachariam, Jehovah extendens caelos et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, xii 1; quod per "extendere caelos et expandere terram" hic simile significetur 5 quod per extendere et expandere habitaculum per aulaea seu cortinas, patet; et quod id sit regenerare hominem, et sic creare seu formare 10novum intellectuale in quo novum voluntarium, quod est ipsum caelum hominis spiritualis, in quo Dominus apud illum hominem habitat; (s)quod sit regeneratio seu formatio novi intellectualis et inibi novi voluntarii, ita novi hominis, quae per "extendere caelos et expandere terram" significatur, patet ab ipsa explicatione ibi, dicitur enim, Dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa; tum, Formans spiritum hominis in medio ejus; quod caelum et terra 11sint Ecclesia interna et externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535; et quod terra in genere sit regnum Domini et Ecclesia, n. 9334, quod etiam manifeste apparet ibi, nam nisi terra id significet, quid foret "expandere terram," ac "fundare terram," et "formare spiritum hominis in 12ea?" 6 Quod per "extendere caelos et expandere terram" hic simile significetur quod per extendere et expandere habitaculum per aulaea seu cortinas, constat ex locis alibi ubi id expressius dicitur, ut(s) (m)apud Esaiam, Jehovah Qui extendit sicut cortinam caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, xl 22: apud eundem, Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2: et apud Davidem, Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos ut cortinam, Ps. civ 2.(n) 13Ex his quoque patet quid per "expansum" significatur in primo capite Geneseos, Dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis; et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas quae sub expanso, et inter aquas quae supra expansum; et vocavit Deus expansum caelum, vers. 6-8; in primo illo capite describitur regeneratio hominis Ecclesiae caelestis, et ejus novum voluntarium (c)ac intellectuale per "expansum"; "aquae sub expanso et supra expansum" sunt vera 14externi et interni hominis; 15quod "aquae" sint vera, "videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976: 8568, 9323. @1 ita spiritualia et coelestia, seu vera et bona sequuntur ordine$ @2 i qui in Regno spirituali Domini, hoc est,$ @3 quae$ @4 quo$ @5 est$ @6 et medium$ @7 et$ @8 inde$ @9 quid$ @10 i apud illum$ @11 sit$ @12 medio ejus$ @13 inde$ @14 interni et externi$ @15 aquae sunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 9597
#9597 "Cherubis": quod significet custodiam Domini ne 1 adeatur et laedatur ab infernis, constat ex significatione "cheruborum" quod sint custodia et providentia ne Dominus nisi per bonum adeatur et ne bonum quod a Domino in caelo et apud hominem laedatur, de qua n. 9509, consequenter ne 2 caelum adeatur et laedatur ab infernis. @1 i coelum IT$ @2 i id$
Arcana Coelestia 8
Passage 9598
#9598 "Opere 1excogitatoris facies illa": quod significet intellectuale, constat ex significatione 1"excogitatoris" quod sit intellectuale, hoc enim cogitat 2et ex cogitato facit; quod sit intellectuale, cui sapientia, intelligentia, et scientia, 3constat in sequentibus, ubi id dicitur de Bezaleel, Vocavi nominatim Bezaleelem, et implevi eum spiritu Dei quoad sapientiam, et quoad intelligentiam, et quoad scientiam, et quoad omne opus, ad excogitandum cogitationes, ad faciendum in auro, in argento, et in aere, et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura lignorum ad faciendum in omni opere excogitationis, Exod. xxxi 2-5, (x)xxxv 30-33. Quod intellectuale significetur, etiam constat ex illis quae mox supra n. (x)9596 ostensa sunt. @1 d artificis i excogitatoris cp p. 88 notes 1 and 2$ @2 seu$ @3 constant I$
Arcana Coelestia 8
Passage 9599
#9599 Vers. 2-6. Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaeum unum; mensura una omnibus aulaeis. Quinque aulaea erunt conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum. Et facies loramenta hyacinthini super ora aulaei unius ab extremitate in junctura, ac ita facies in ora aulaei extremi in conjunctura altera. Quinquaginta loramenta facies in aulaeo uno, et quinquaginta loramenta facies in extremitate aulaei quae in conjunctura altera; suscepta erunt loramenta, quodvis ad alterum. Et facies quinquaginta ansulas auri, et conjunges aulaea, quodvis ad alterum in ansulis, et erit habitaculum unum. "Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito" significat sanctum veri ex bono: "et latitudo quattuor in cubito" significat conjugium veri cum bono: "aulaeum unum" significat ita singulis veris: "mensura una omnibus aulaeis" significat statum rei similem: "quinque aulaea erunt conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum" significat communicationem veri cum bono et boni cum vero constantem: et facies loramenta hyacinthini" significat conjunctionem per caelestem amorem veri: "super ora aulaei unius ab extremitate in junctura" significat unius sphaerae cum altera: "ac ita facies in ora aulaei extremi in conjunctura altera" significat ita reciproce: "quinquaginta loramenta facies in aulaeo uno" significat conjunctionem plenariam in sphaerarum ultimis: "et quinquaginta loramenta facies in extremitate aulaei quae in conjunctura altera" significat similiter reciproce: "suscepta erunt loramenta, quodvis ad alterum" significat conjunctionem utrinque omnimodam: "et facies quinquaginta ansulas auri" 1significat plenariam conjunctionis facultatem a bono: "et conjunges aulaea, quodvis ad alterum in ansulis" significat modum conjunctionis ubivis: "et erit habitaculum unum" significat totum caelum ita prorsus unum. @1 est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9600
#9600 "Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito": quod significet sanctum veri ex bono, constat ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898, 9487, ex significatione "aulaei" quod sit verum interius fidei, quod intellectualis novi, de qua supra n. 9595, et ex significatione "octo et viginti" quod sint sanctum conjunctionis; quod viginti octo id sint, est quia is numerus existit ex multiplicatione septem per quattuor, et per septem significatur sanctum. n. 433, 716, 881, 5265, 5268, et per quattuor conjunctio, n. 1686: 8877; numeri enim multiplicati simile significant cum simplicibus ex quibus sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; ex tus patet quod per "longitudinem aulaei unius octo et viginti in cubito" significetur sanctum veri ex bono.
Arcana Coelestia 8
Passage 9601
#9601 "Et latitudo quattuor in cubito": quod significet conjugium veri cum bono, constat ex significatione "latitudinis" quod sit verum. de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, et ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 8877, ita conjugium, nam conjunctio veri et boni dicitur conjugium caeleste, n. 2173, 2618, 2728: 2729, 2803. Quod quattuor sint conjunctio seu conjugium, est quia is numerus ex duobus in se multiplicatis 1existit, et duo sunt conjunctio. n. 5194, 8423; (c)et numeri multiplicati simile cum simplicibus ex quibus sunt significant, 2ut mox supra n. 9600 dictum est; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur 3in locis n. 9488 citatis. @1 exsurgit before ex duobus$ @2 Before numeri$ @3 ex locis citatis, n 9488$
Arcana Coelestia 8
Passage 9602
#9602 "Aulaeum unum": quod significet ita singulis veris constat ex significatione "aulaei" quod sit verum, de qua supra n. 9595 inde per "aulaeum unum" seu unumquodvis significantur singula vera.
Arcana Coelestia 8
Passage 9603
#9603 "Mensura una omnibus aulaeis": quod significet statum rei similem, constat ex significatione "mensurae" quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; inde "mensura una omnibus aulaeis" est status rei similis omnibus veris. Per statum rei similem, cum dicitur de veris fidei in regno spirituali, intelligitur quod omnia spectent bonum, et per bonum spectent Dominum, a Quo; nam vera quae non ita spectant non sunt vera fidei, 1proinde nec vera Ecclesiae aut caeli; vera quae alio spectant, quidem in externa forma possunt apparere sicut vera, sed non sunt vera, sunt enim absque vita, nam vita veri est bonum, et bonum est a Domino, Qui solus vita; vera alio spectantia sunt sicut membra corporis absque anima, quae non sunt membra alicujus corporis, quia sunt inanimata et sic nullius usus. Quod mensura significet statum rei quoad verum, et quoque 2 statum rei quoad bonum, patet a locis in Verbo ubi agitur de mensurationibus novae 2 Hierosolymae, et quoque novi templi; per novam seu sanctam Hierosolymam significatur Nova Domini Ecclesia, similiter per templum; quapropter per mensuras eorum significantur status quoad verum et quoad bonum, ut apud Johannem, Angelus calamum habebat aureum ut metiretur sanctam Hierosolymam, et portas ejus, et murum ejus; et mensus est urbem calamo in stadiis duodecies mille; mensus est murum ejus centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 15-17; quod mensurae hic significent status quoad bonum et verum, manifeste patet, nam "sancta Hierosolyma" est Nova Domini Ecclesia, "portae et murus ejus sunt vera fidei tutantia, "duodecies mille" sunt omnia vera et bona in complexu, similiter centum quadraginta quattuor, n. 7973, hic enim numerus (t)simile significat cum numero duodecim, quia 3exsurget a duodecim multiplicatis in duodecim; quod duodecim sint omnia vera et bona 4 in complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913; "mensura hominis, hoc est, angeli" significat talem (d)esse statum Ecclesiae et caeli quoad 5bona amoris et vera fidei, "homo" enim est Ecclesia, et "angelus" est caelum; nisi sciretur quid sancta Hierosolyma, quid ejus 6portae et murus, quid numerus duodecies mille 7in stadiis, et mensura muri centum quadraginta quattuor, tum quid mensura, 8 quid homo, et quid angelus, quis usquam sciret 9quod mensura urbis esset duodecies mille in stadiis, et mensura muri 144 cubitorum esset mensura hominis, hoc est, angeli? 3 Simile per mensurationem significatur apud Sachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce vir cujus in manu funiculus mensurae; dixi, Quo tu vadis? qui dixit, Ad metiendum Hierosolymam ut videam quanta latitudo ejus, et quanta longitudo ejus, ii 5, 6 [A.V. 1, 2]: tum apud Ezechielem, Ubi vir cui calamus mensurae 10, mensus est 11domos novae urbis, ut et templum, quoad muros, parietes, portas, substructiones, limina, fenestras, gradus, de quibus ibi (x)xl-xlii; nisi ibi mensurationes significarent status rei quoad verum et bonum, talia nequaquam 12memorata fuissent. Per "mensurare" in communi significatur status veri et boni: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Si mensurabuntur caeli sursum, et pervestigabuntur fundamenta terrae deorsum, ecce usque Ego reprobabo semen Israelis propter omne quod fecerunt; ecce dies venientes quibus aedificabitur urbs Jehovae, et exibit amplius linea mensurae super collem Gareb, et circuibit ad Goah, xxxi 37, 38, 39: tum apud Esaiam, Quis mensus est pugillo aquas, et (x)caelos spithama expendit, et complexus est trientali pulverem terrae, et appendit in lance montes, et colles in libra? xl 12. @1 ita$ @2 i seu Sanctae$ @3 exsurgit$ @4 i fidei$ @5 vera et bona$ @6 porta AIT$ @7 et numerus$ @8 i et$ @9 quid significat quod mensura urbis duodecies mille in stadiis, et mensura muri centum et quadraginta quatuor cubitorum, esset mensura hominis. Similiter$ @10 i in manu$ @11 aedificia$ @12 per mensurationes et per numeros designarentur; per mensuras et mensurationes etiam status veri et boni, quae Ecclesiae et coeli, significantur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9604
#9604 "Quinque aulaea erunt conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum": quod significet communicationem veri cum bono et boni cum vero constantem, constat ex significatione "quinque" quod sint omnia unius partis, nam pes decem significantur omnia 1totius, n. 9595, et ex significatione "aulaeorum" quod sint vera interiora fidei quae intellectualis novi, de qua etiam supra n. 9595; hinc quia ex decem aulaeis quinque et quinque erant conjuncta, ideo significatur per illa communicatio veri et boni, ac boni et veri, reciproca, nam communicationes erunt reciprocae, ut conjunctio conjugialis 2veri et boni sit. Similia 3per haec significantur quae per (c)ea quae sunt partis sinistrae et quae sunt partis dextrae in homine; illa quae sunt partis dextrae in eo, se referunt ad bonum ex quo verum, 4illa autem quae sunt partis sinistrae, se referunt ad verum quod ex bono; et in medio eorum est communicatio boni cum vero et veri cum bono, unde conjunctio 5perpetua et constans; talia sunt quae significantur per ea verba, "quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum." @1 quoad totum$ @2 boni et veri$ @3 After significantur$ @4 et illa$ @5 ita se habet cum omnibus apud hominem, et ita cum repraesentativis, quae quod se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, videatur n. 9496, ita quoque Habitaculum quoad aulaea, quinque conjuncta quodvis ad alterum.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9605
#9605 "Et facies loramenta hyacinthini": quod significet conjunctionem per caelestem amorem veri, constat ex significatione "loramentorum" quod sint conjunctio; 1quod "loramenta" sint conjunctio, est quia conjunctio per illa fit; et ex significatione "hyacinthini" quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466. @1 nam per illa conjunctio fit but quod loramenta sint conjunctio est quia conjunctio per illa fit is d at the end of where it began an incompleted sentence.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9606
#9606 "Super ora aulaei unius ab extremitate in junctura": quod significet unius sphaerae cum altera, nempe conjunctionem, constat ex significatione "orae aulaei ab extremitate in junctura" quod sit ubi unum desinit et alterum incipit, ita confinium ubi duo se conjungunt; quod sit sphaera quae significatur, est quia in caelo sphaerae conjungunt; sunt enim sphaerae quae procedunt ex unaquavis societate angelica in caelo, et ex (x)unoquovis angelo in societate; sphaerae illae exhalant ex vita affectionum veri (c)et boni cujusvis, et ad distantiam inde se effundunt; inde est quod spiritus et angeli ad distantiam cognoscantur quales sunt; angeli et societates angelicae secundum sphaeras illas conjunguntur et quoque 1 disjunguntur; similes enim sphaerae conjungunt, hoc est, similes affectiones veri et boni, et dissimiles disjungunt; sed videantur quae de sphaeris illis prius n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 1695, (x)2401, 2489, 4464, 5179, 6206 fin., 6598-6613, (a)7454, 8630, 8794, 8797, 9490-9492, (t)9498, 9534, ostensa sunt; (m)sive dicas angelos ac angelicas societates ex quibus sphaerae, sive verum et bonum, idem est, nam sphaerae sunt ex affectionibus veri et boni, 2ex quibus angeli sunt angeli a Domino. Sciendum est quod quantum sphaerae illae trahunt a Domino, tantum conjungant, sed quantum (c)ex proprio angeli, tantum disjungant; inde patet quod solus Dominus conjungat.(n) @1 i secundum sphaeras$ @2 in quibus angeli seu societates angelicae sunt a Domino$
Arcana Coelestia 8
Passage 9607
#9607 "Ac ita facies in ora aulaei extremi in conjunctura altera": quod significet ita reciproce, nempe quod conjunctio unius sphaerae cum altera sit per caelestem amorem veri, constat absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 8
Passage 9608
#9608 "Quinquaginta loramenta facies in aulaeo uno": quod significet conjunctionem plenariam in sphaerarum ultimis, constat ex significatione "quinquaginta" quod sint plenum, de qua n. 2252, ex significatione "loramentorum" quod sint conjunctio, ut mox supra n. 9605, et ex significatione "orae aulaei" ubi loramenta, quod sit sphaera veri ubi desinit, de qua etiam supra n. 9606, ita in ultimis.
Arcana Coelestia 8
Passage 9609
#9609 "Et quinquaginta loramenta facies in extremitate aulaei quae in conjunctura altera": quod significet similiter reciproce, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 8
Passage 9610
#9610 "Suscepta erunt loramenta, quodvis ad alterum": quod significet conjunctionem utrinque (x)omnimodam, constat ex significatione "loramentorum" quod sint conjunctio, de qua supra n. 9605: quae utrumque omnimoda significatur per susceptionem unius ab altera mutuo et vicissim, cum enim susceptio mutuo et vicissim fit conjunctio (x)omnimoda fit.
Arcana Coelestia 8
Passage 9611
#9611 "Et facies quinquaginta ansulas auri": quod significet plenariam conjunctionis facultatem a bono, constat ex significatione "quinquaginta" quod 1sint plenarium, ut supra n. 9608, ex significatione "ansularum" quod sint conjunctionis facultas, nam facultas conjunctionis inest eis a forma, quae est reflexi seu (x)incurvati, et ex significatione "auri" quod sit bonum, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490,9510. @1 sint altered to sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9612
#9612 "Et conjunges aulaea, quodvis ad alterum [in ansulis]: "quod significet modum conjunctionis ubivis, constat ex significatione "conjungere aulaea per ansulas" quod sit conjunctionis modus, nam cum per "quinquaginta ansulas" significatur plenaria conjunctionis facultas, tunc per "conjungere aulaea, quodvis ad alterum per ansulas" significatur modus.
Arcana Coelestia 8
Passage 9613
#9613 "Et erit habitaculum unum": quod significet totum caelum ita prorsus unum, constat ex significatione "habitaculi" quod sit caelum, de qua n. 9594; quod unum sit cum ita conjunctum, patet; caelum enim 1 ex myriadibus societatum angelicarum consistit, et usque Dominus illos 2 sicut unum angelum seu unum hominem ducit; quod ita sit, est causa quia inter omnes est amor mutuus ex amore Domini; cum ille amor est inter omnes et in omnibus, tunc omnes possunt disponi in formam caelestem, quae talis est ut plures unum sint, et quo plures eo fortius 3 unum. Similiter se habet hoc sicut cum innumerabilibus in corpore humano, quae tametsi distincta sunt et varia, usque unum faciunt; causa est quia in simili forma sunt in qua caelum, correspondent enim 4, ut ad finem plurium capitum ostensum est; et ex correspondentia in 5 mutuo amore sunt, et sic conjuncta; inde est quod homo qui in bono amoris et fidei est sit caelum in minima forma, n. 9279; et (x)quod totum caelum coram Domino sit sicut unus homo, n. 9276 fin. [2] Omnis conjunctio tam innumerabilium societatum angelicarum in caelo, cum modis conjunctionis earum, repraesentata est in forma constructionis habitaculi ac tentorii, de quibus in hoc capite; sed modi conjunctionis, quales in caelo, non inde ad ideam hominis pervenire possunt, ex causa quia homo ne, quidem scit quod per habitaculum repraesentatum (x)sit caelum; et si (o)id scivisset, usque non scit quod societates caelestes ita per amorem conjunctae sint ut unum referant; sed omnia illa plene in angelorum ideam influunt cum haec de habitaculo leguntur, omnia enim et singula descriptionis sensum internum habent, qui a Domino coram angelis manifestatus sistit statum conjunctionis omnium totius caeli inter se per amorem qui a Domino. [3] Conjunctio societatum angelicarum in unum caelum se refert ad has leges, 1. Quod omne unum in caelo 6 forma plurium secundum harmoniam caelestem consociatorum existat. 2. Quod amor sit conjunctio spiritualis, unde harmonia caelestis. 3. Quod vinculum universale erit, ut singula inter se teneantur conjuncta. 4. Quod vinculum universale influet in vincula singularia, et faciet illa. 5. Quod vinculum universale sit Dominus ita amor ab Ipso, et inde amor in ipsum. 6. 7 Quod vincula singularia sint inde, et quod illa sint amoris mutui seu 8 charitatis erga proximum. Hae leges 9 sunt a quibus caelum ex innumerabilibus societatibus angelicis consistens usque ut unus homo sit. @1 etiam$ @2 i omnes$ @3 magis$ @4 i coelo$ @5 i quodam$ @6 coelorum IT$ @7 i et$ @8 d seu i et$ @9 i ordinis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9614
#9614 Vers. 7-14. Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo, undecim aulaea facies illa. Longitudo aulaei unius triginta in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaeum unum, mensura una undecim aulaeis. Et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii. Et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura, et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius. Et facies ansulas aeri quinquaginta, et induces ansulas in loramenta, et conjunges tentorium ut sit unum. Et redundans superfluum in aulaeis tentorii, dimidium aulae superflui redundare facies super posteriora habitaculi. Et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud. Et facies tegumentum tentorio pellibus arietum rubrorum, et tegumentum pellibus melium desuper. "Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo significat externum caeli quod ex veris quae ex bono externo caelesti: "undecim aulaea facies illa" significat omnia vera ex quibus: "longitudo aulaei unius triginta in cubito" significat plenum veri ex bono: "et latitudo quattuor in cubito" significat conjugium veri cum bono: "aulaeum unum" significat ita singulis veris: "mensura una undecim aulaeis" significat statum rei similem: "et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum" significat communicationem veri cum bono (c)et boni cum vero constantem: "et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii" significat communicationem omnium illius caeli cum extremis ibi, et influxum inde in caelum ultimum: "et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura" significat plenariam conjunctionem unius sphaerae cum altera: "et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius" significat similiter reciproce: "et facies ansulas aeris quinquaginta" significat plenariam facultatem conjunctionis a bono externo: "et induces ansulas in loramenta" significat modum conjunctionis: "et conjunges tentorium, ut 1 sit unum" significat externum caeli ita prorsus unum: "et redundans superfluum in aulaeis tentorii" significat procedens: "dimidium aulaei superflui redundare facies super posteriora habitaculi" significat ad ultimum illius caeli: "et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud" significat modum quo ultimum illud procedit a bono ut caelum tutum reddatur: "et facies tegumentum tentorio" significat caeli illius ambitum: "pellibus arietum rubrorum" significat externa vera ex bono 2: "et tegumentum pellibus melium desuper" significat extra "illum" ex bono externo 2. @1 et AIT$ @2 i n. 9471$ @3 illa IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9615
#9615 "Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo": quod significet externum caeli quod ex veris quae ex bono externo caelesti, constat ex significatione "aulaeorum" quod sint vera interiora fidei, de qua n. 9595, hic vera fidei exteriora, quia erant pro tentorio quod super habitaculo; ex significatione "lanae caprarum" ex qua aulaea illa, quod sit bonum externum caeleste, de qua n. 9470; et ex significatione "tentorii super habitaculo" quod sit externum caeli, nam per "habitaculum" significatur" caelum, n. 9594, et per "tentorium quod supertegebat illud" externum ejus; inde patet quod per "anima ex lana caprarum ad tentorium super habitaculo" significentur vera quae ex bono externo caelesti, ex quibus externum caeli. Sed quomodo cum his se habet, non sciri potest nisi sciatur cujusvis caeli internum et externum, ac influxus unius in alterum; Dominus enim (o)in omnes caelos influit 1 tam immediate quam mediate, (o)n. 9223, mediate per caelum intimum in medium, et per hujus internum in ejus externum 2. 3 @1 After mediate$ @2 internum illius in externum hujus$ @3 i externum coeli medii est quod repraesentatur per tentorium quod super Habitaculo, et vera ejus quae ex bono coelesti per aulaea ex capris, ex quibus tentorium.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9616
#9616 "Undecim aulaea facies illa": quod significet omnia vera ex quibus, constat ex significatione "undecim" quod sint omnia, de qua sequitur, et ex significatione "aulaeorum ex capris" quod sint vera ex bono caelesti externo, de qua mox supra n. 9615. Quod undecim sint omnia, est quia decem aulaea constituebant ipsum tentorium, et undecimum redundabat ut superfluum super posteriora habitaculi, ut constare potest a vers. 9, 12, 13 seq.; quod decem sint omnia, videatur n. 4638, 9595.
Arcana Coelestia 8
Passage 9617
#9617 "Longitudo aulaei unius triginta in cubito": quod significet plenum veri ex bono, constat (c)ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 9487, ex significatione "aulaei" quod sit verum ex bono externo caelesti, de qua 1 supra n. 9615, et ex significatione "triginta" quod sint plenum, de qua n. 9082. @1 ut nunc$
Arcana Coelestia 8
Passage 9618
#9618 "Et latitudo quattuor in cubito": quod significet conjugium veri cum bono, ut supra n. 9601.
Arcana Coelestia 8
Passage 9619
#9619 "Aulaeum unum": quod significet ita singulis veris, de qua etiam 1 supra n. 9502, ubi similia verba. @1 ut quoque$
Arcana Coelestia 8
Passage 9620
#9620 "Mensura una undecim aulaeis": quod significet statum rei similem, constat 1 ex illis quae supra n. 9603 ostensa sunt. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9621
#9621 "Et conjunges quinque aulaea soium, et sex aulaea solum" quod significet communicationem veri cum bono (c)et boni cum vera constantem, ut 1supra n. 9604. @1 quoque$
Arcana Coelestia 8
Passage 9622
#9622 "Et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii": quod significet communicationem omnium illius caeli cum extremis ibi, et influxum inde in caelum ultimum, constat ex eo quod duplicatio illius aulaei esset extensio super extremum habitaculi, per aulaea enim et eorum extensionem repraesentabatur caelum quoad communicationem et influxum, inde per sexti aulaei duplicationem et extensionem super extremum habitaculi repraesentabatur communicatio omnium illius caeli cum extremis ibi, et influxus inde in caelum ultimum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9623
#9623 "Et facies quinquaginta loramenta super ora aulaqi unius cxtremi in junctura": quod significet plenariatn conjunctionem unius sphaerae cum altera: "et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius": quod significet similiter reciproce, constat ex illis quae prius n. 9605-9609 ostensa sunt 1. @1 i ubi similia$
Arcana Coelestia 8
Passage 9624
#9624 "Et facies ansulas aeris quinquaginta": quod significet plenariam facultatem conjunctionis a bono externo, constat ex significatione "quinquaginta ansularum" quod sint plenaria conjunctionis facultas, de qua supra n. 9611, et ex significatione "aeris" quod sit bonum naturale seu externum, de qua n. 425, 1551.
Arcana Coelestia 8
Passage 9625
#9625 "Et induces ansulas in loramenta": quod significet modum conjunctionis, constat ex eo quod cum per "ansulas" significatur conjunctionis facultas, de qua mox supra n. 9624, per "inducere (x)illas in loramenta, et sic "conjungere aulaea," significetur conjunctionis modus, ut quoque per "conjungere aulaea, quodvis ad alterum per ansulas," supra n. 9612.
Arcana Coelestia 8
Passage 9626
#9626 "Et conjunges tentorium, ut sit unum": quod significet externum caeli ita prorsus unum, constat ex significatione "tentorii" quod sit externum caeli, de qua n. 9615; quod ita prorsus unum sit, videatur 1 n. 9613, ubi agitur de habitaculo, per quod significatur internum caeli. @1 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9627
#9627 "Et redundans superfluum in aulaeis tentorii": quod significet procedens, constat ex significatione "superflui redundantis" quod sit procedens, de qua sequitur, et ex significatione "aulaeorum tentorii" quod sint vera ex bono externo (o)caelesti, quae constituunt externum caeli, "quod significatur per "tentorium," n. 9615 1. Quod "redundans superfluum ex aulaeis" sit prooedens, est quia id per continuum ab ipso expanso procedit. @1 tentorium enim est externum coeli, n. 9615, et aulaea sunt vera quae id coelum constituunt, n. 9615$
Arcana Coelestia 8
Passage 9628
#9628 "Dimidium aulaei superflui redundare facies super posteriora habitaculi": quod significet qadq ultimum illius caeli, nempe procedens, constat ex significatione "superflui redundantis" quod sit procedens, de qua mox supra n. 9627, et ex significatione "posteriorum habitaculi" quod sint ultimum caeli, "habitacalum" enim est caelum, de quo hic agitur, n. 9594.
Arcana Coelestia 8
Passage 9629
#9629 "Et cubitus hinc et cubitus illinc [in superfluo] in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud": quod significet modum quo ultimum illud procedit a bono ut caelum tutum reddatur, constat (c)ex significatione "redundantis super lateribus habitaculi" quod est cubitus hinc et cubitus illinc, quod sit ultimum procedens, de qua 1 supra n. 9627, ex significatione "longitudinis aulaeorum tentorii" quod sint vera ex bono, de qua "supra n. 9617, et ex significatione "tegere" quod sit tutari, nam quod tegit, hoc tutatur ab ingruente malo damnum illaturo; ex his in unum collectis is sensus resultat, quod ultimum illud procedens a bono sit ut caelum tutum reddatur. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9630
#9630 "Et facies tegumentum tentorio 1: "quod significet [caeli illius] ambitum, constat absque explicatione, nam tegumentum factum ex pellibus arietum rubrorum faciebat ambitum supra et circa 2 tentorium. @1 tentorii AIT$ @2 circum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9631
#9631 "Pellibus arietum rubrorum": quod significet externa vera ex bono, constat ex illis quae de "pellibus arietum rubrorum" n. 9471 dicta (o)et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9632
#9632 "Et tegumentum pellibus melium desuper": quod significet extra illum [ex bono externo], nempe ambitum ex veris quae ex bono externo, constat ex significatione "tegumenti" quod sit ambitus, ut mox supra n. 9630, et ex significatione "pellium" quod sint vera externa de qua n. 9471, et ex significatione "melium" quod sint 1 bona, de qua etiam n. 9471. Haec quae de habitaculo, ejus tentorio, et hujus binis tegumentis, hactenus dicta sunt, ulterius explicare supersedetur, quoniam talia sunt quae propter ignorantiam aegre caderent in (o)cogitationis ideam, nam ubi ignorantia, ibi caecitas, ita non receptio lucis, proinde non idea illius rei 2; pauci enim, si ulli sciunt 3, quod caelum repraesentetur et sic describatur per habitaculum, quodque externum ejus per tentorium cum ejus binis tegumentis; quod illa ignorentur, est causa quia vix aliquis scit quod caelestia significentur per omnia quae in Verbo, (m) ita quod sensus internus, qui spiritualis, sit in singulis ibi; et quod ille sensus non appareat in littera, sed solum ex littera illis qui de correspondentiis(n) instructi sunt, et tunc, cum legunt Verbum, in illustratione sunt a Domino; immo vix aliquis scit quod homo qui in bono amoris et fidei est sit caelum in minima forma, et quod is tam quoad sua interiora quam quoad sua exteriora correspondeat caelo, n. 9276 4; si haec nota fuissent, potuissent eruditi in orbe Christiano qui de formis corporis humani sibi aliquam cognitionem 5 compararunt, in aliqua luce intellectuali, proinde in aliqua idea esse de caelo, et tunc capere 6 quaenam in caelo repraesentantur per arcam, (o)ejus propitiatorium, et cherubos super illo; quaenam per mensam super qua panes facierum, perque candelabrum, et per altare aureum pro suffitu 7; tum quaenam repraesentantur per habitaculum, ejus aulaea, asseres, et bases, et dein per tentorium, et per bina ibi tegumenta 8; similia enim apud hominem in ejus internis et externis occurrunt, et quoque in materiali forma sistuntur in ejus corpore, quibus interna ad amussim correspondent; nam nisi externa, quae sunt corporea, non 9 ad amussim corresponderent internis, quae sunt intellectualia et voluntaria, non foret aliqua vita in corpore 10, ita nec aliqui actus correspondentes. [3] Dicitur quod similia in tabernaculo quae apud hominem, occurrant, quoniam repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496;(n) in externis apud hominem sunt quattuor tegumenta, quae omnia interiora ambiunt et concludunt, quae pelles et cutes vocantur; hae quibus internis correspondent, videantur 11 ab experientia n. 5552-5559, 8980; similia 12 repraesentata sunt in 13 tegumentis quae expansum tabernaculi constituebant; inde 14 intellectus aliquam lucem de formis caeli faenerari potest; sed usque lux illa exstingueretur apud omnes illos qui non cognitionem distinctam de illis 15 quae in corpore humano sunt 16 habent, et qui non simul cognitionem distinctam de spiritualibus quae fidei et de caelestibus quae amoris, quibus illa correspondent. Quia haec et illa apud plerosque in umbra, immo in caligine sunt, non solum ex non cognitione sed etiam ex non fide, ideo illa ulterius explicare supersessum est, caderent enim, ut supra dictum est, in nullam ideam, ob nullam intellectualem lucem in talibus. @1 i externa$ @2 nulla intellectualis lux, ita nulla idea$ @3 norunt$ @4 (m)cognitionem habent et cum legunt Verbum, in illustratione sint a Domino:(n) imo ne quidem quod homo qui in bono amoris et fidei est, sit coelum in minima forma, et quod is quoad sua interiora et quoad exteriora correspondeat coelo$ @5 notionem$ @6 inde$ @7 super quo suffitus$ @8 tegumenta super illo$ @9 o T$ @10 externis quae sunt corporis$ @11 videatur IT$ @12 eadem haec$ @13 i quatuor$ @14 i itaque$ @15 singulis$ @16 existunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 9633
#9633 Vers. 15-30. Et facies asseres habitaculo lignis schittim, stantes. Decem cubiti longitudo asseris, et cubitus et dimidius cubitus latitudo asseris unius. Duae manus asseri uni combinatae, quaevis ad alteram; ita (x)facies omnibus asseribus habitaculi. Et facies asseres habitaculo, viginti asseres angulo meridiei versus austrum. Et quadraginta bases argenti facies sub viginti asseribus, duas bases sub assere uno duabus manibus ejus, et duas bases sub assere uno duabus manibus ejus. Et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis viginti asseres. Et quadraginte bases eorum argento, duas bases sub assere uno, et duas bases sub assere uno. Et duobus cruribus habitaculi versus marefacies sex asseres. Et duos asserefacies angulis habitaculi in duobus cruribus. Et erunt geminati ab infra et simul erunt geminati ad caput ejus, ad annulum ununt; ita erit ambobus illis, ad duos angulos erunt. Et erunt octo asseres et bases eorum argento sedecint bases, duae bases sub assere uno, et duae bases sub assere uno Et facies vectes lignis schittim, quinque asseribus lateris habitaculi unius. Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi alterius, et quinque vectes asseribus lateris habitaculi ad bina crura versus mare. Et vectis medius in medio asserum transiens ab extrentitate ad extremitatent. Et asseres obduces auro, et annulos [eorum] facies auro, domos vectibus, et obduces vectes auro. Et statues habitaculum secundum modum quent videre factu es in monte. "Et facies asseres habitaculo" significat bonum sustentan caelum illud: "lignis schittim" significat quod sit bonum meriti a Divino Humano Domini: "decem cubiti longitudo asseris" significat bonum id omne in omnibus: "et cubitus et dimidius (o)cubitus latitudo asseris unius" significat verum inde (x)conjungens quantum satis: "duae manus asseri uni" significat potentiam inde: "combinatae quaevis ad alteram" significat inde conjunctionem Domini cum illis qui in eo caelo: "ita facies omnibus asseribus habitaculi" significat ita ubivis: "et facies asseres habitaculo viginti" significat bonum sustentans caelum omnimode et prorsus: "asseres angulo meridiei versus austrum" significat usque in interiora ac intima ejus, ubi verum in luce 1: "et quadraginta bases argenti" significat plenariam sustentationem per verum: "sub viginti asseribus" significat quod procedit ex bono quod a Divino Humano Domini: "duas bases sub assere uno" significat conjunctionem ejus cum bono: "duabus manibus ejus" significat inde potentiam: "et duas bases sub assere uno duabus manibus ejus" significat ita in omnibus et singulis: "et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis" significat versus exteriora illius caeli ubi verum in obscuro: "viginti asseres" significat bonum sustentans omnimode et prorsus: "et quadraginta bases eorum argento" significat etiam ibi plenariam sustentationem per verum: "duas bases sub assere uno" significat per conjunctionem cum bono: "et duas bases sub assere uno" significat ubivis: "et duobus cruribus habitaculi versus mare" significat conjunctionem cum caelo ubi bonum est in obscuro: "facies sex asseres" significat ubi 2 bonum a Divino Humano Domini omnimodum: "et duos asseres facies angulis habitaculi in duobus cruribus" significat quale conjunctionis ibi cum bono: "et erunt geminati ab infra, et simul geminati ad caput ejus" significat conjunctionem ab exteriore et ab interiore: "ad annulum unum" significat sic consistentiam: "ita erit ambobus illis ad duos angulos erunt" significat similem conjunctionem ubivis: "et erunt octo asseres, et bases eorum argento" significat omnimodam sustentationem a bono et per verum quod ex bono: (x)sedecim bases" significat sustentationem prorsus: "duae bases sub assere uno, et duae bases sub assere uno" significat per conjunctionem veri cum bono ubivis: "et facies vectes lignis schittim" significat potentiam veri ex bono: "quinque asseribus lateris habitaculi unius" significat quo spectat versus caeli interiora, ubi verum in luce: "et quinque vectes asseribus lateris habitaculi alterius" significat potentiam veri ex bono quo spectat versus exteriora ubi verum est in obscuro: "et quinque vectes asseribus lateris habitaculi ad bina crura versus mare" significat potentiam veri ex bono quo spectat caelum illud ubi conjunctio est cum bono quod in obscuro "et vectis medius in medio asserum transiens ab extremitate ad extremi tatem" significat potentiam primariam e qua potentiae ubivis continuantur: "et asseres obduces auro, et annulos eorum facies auro, domos vectibus, et obduces vectes auro" significat repraesentativum boni ex quo et per quod omnia: "et statues habitaculum secundum modum quem videre factus es in monte" significat ad plagas secundum status boni et inde veri in caelo quod repraesentatur. @1 The following note is interpolated here: (quod ideo omnia templa sint ad orientem et occidentem) cp n. 9642 (10)$ @2 ibi AIT cp n. 9654$
Arcana Coelestia 8
Passage 9634
#9634 "Et facies asseres habitaculo": quod significet bonum sustentans caelum illud, constat ex significatione "asserum" quod sint bonum sustentans, de qua sequitur, et ex significatione "habitaculi" quod sit caelum medium seu secundum, de qua n. 9594. Quod "asseres" sint bonum sustentans, est quia erant ex ligno 1, et sustentabant aulaea tam habitaculi quam tentorii, et quoque bina tegumenta super illis inde per "asseres" significantur sustenacula, et quia erant ex ligno, significabant quae ex bono; omne enim quod ex lignis, significat bonum, usque ad ipsas domos quae ex lignis, n. (x)3720; quale boni significatur per lignum schittim, ex quo erant 2. Quoniam omnia repraesentativa quae in natura, se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496, ita quoque asseres habitaculi; hi correspondent parti musculari seu carneae in homine, quae ambientes membranas et cutes sustentat, per carnem etiam significatur bonum n. 7850, 9127; inde est quod asseres 3 essent ex ligno schittim, per quod bonum (o)sustentans caelum significatur, n. 9472, 9486, tum quod essent obducti auro, per quod etiam bonum significatur 4. @1 lignei$ @2 i asseres, de quo sequitur$ @3 i illi$ @4 videatur vers. seq. 29$
Arcana Coelestia 8
Passage 9635
#9635 "Lignis schittim": quod significet [quod sit] bonum meriti a Divino Humano Domini, constat ex significatione "lignorum schittim" quod sint bonum meriti a Divino Humano Domini, (o)de qua n. 9472, 9486; quod id bonum sit unicum bonum quod regnat in caelo et sustentat illud, videatur n. 9486.
Arcana Coelestia 8
Passage 9636
#9636 "Decem cubiti longitudo asseris": quod significet bonum id omne in omnibus, constat ex significatione "decem" quod sint omnia, de qua n. 4638, 9595, et ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898, 9487, 9600, hic bonum sustentans, quod est bonum meriti, hoc enim per asseres habitaculi factos ex lignis schittim significatur, n. 9634, 9635; quod hoc bonum sit omne in omnibus (o)caeli, est quia id bonum est ipsum Divinum Bonum quod facit caelos et sustentat illos, n. 9486; bonum enim quod apud angelos est, id ipsum bonum (o)est, nam omne bonum est (c)a Domino; bonum aliunde non est bonum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9637
#9637 "Et cubitus et dimidius [cubitus] latitudo asseris unius": quod significet verum inde conjungens quantum satis, constat ex significatione "unius et dimidii" quod sint plenum, de qua n. 9487-9489, ita quoque quantum satis, nam hoc est plenum; quod verum illud sit inde, hoc est, ex bono, quod significatur per "asseres 1 ex lignis schittim," n. 9634, 9635, est quia omni bono est suum verum, et omni vero est suum bonum; bonum absque vero non apparet, et verum absque bono non existit, nam verum est forma boni, et bonum est esse veri; ex forma habet bonum ut appareat, et ex esse habet verum ut existat, similiter se hoc habet sicut flamma et lux, flamma absque luce non apparet, quapropter a se emittit lucem ut appareat, et lux absque flamma non existit; similiter se habet cum voluntario hominis et ejus intellectuali, voluntarium non apparet absque intellectuali, et intellectuale non existit absque voluntario; consimiliter sicut se habet cum bono et vero, seu cum flamma et luce, seu cum voluntario et intellectuali, etiam se habet cum amore et fide, nam omne bonum est amoris, et omne verum est fidei ex amore 2; et voluntarium hominis dicatum est receptioni boni quod amoris, ac intellectuale receptioni veri quod fidei; "etiam" flamma (o)seu ignis vitae est amor, et lux vitae est fides. @1 asserem$ @2 inde$ @3 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9638
#9638 "Duae manus asseri uni": quod significet potentiam inde, nempe per verum ex bono, constat ex significatione "manuum" quod sint potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9133, et quod omnis potentia sit per verum (c)ex bono, n. 6344, (x)6423, 9327, 9410.
Arcana Coelestia 8
Passage 9639
#9639 "Combinatae quaevis ad alteram": quod significet inde conjunctionem Domini cum illis qui in eo caelo, constat ex significatione "combinari" cum de potentia quae significatur per manus, quod sit conjunctio per verum ex bono, ita cum illis qui in eo caelo; omnes enim qui in caelo sunt vocantur potentiae, et quoque sunt potentiae ex eo quod sint receptiones Divini Veri quod a Domino; ideo quoque per angelos in Verbo significantur vera Divina, n. 8192; Divinum Bonum procedens a Domino est quod omnes in caelo conjungit, nam universale regnans in Divinis Veris est Divinum Bonum, et quod universaliter regnat, hoc conjungit; haec conjunctio est quae significatur per "combinationem manuum asseris cujusvis unius ad alteram."
Arcana Coelestia 8
Passage 9640
#9640 "Ita facies omnibus asseribus habitaculi": quod significet ita ubivis, constat ex significatione "omnium" cum de caelo, quod etiam sit ubivis, nam quod fit omnibus ibi, hoc fit ubivis; et ex significatione "asserum habitaculi" quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634.
Arcana Coelestia 8
Passage 9641
#9641 "Et facies asseres habitaculo viginti": quod significet bonum sustentans caelum omnimode et prorsus, constat ex significatione "asserum habitaculi" quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634, et ex significatione "viginti" quod sint plenum, ita omnimode et prorsus; quod viginti id sint, est quia numeri multiplicati idem significant cum simplicibus (c)a quibus multiplicati sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973, ita numerus viginti idem cum decem et cum duobus ex quibus in se ductis 1 exsurgit; quod decem sint plenum et omne, videatur n. 3107, 4638, pariter duo, n. 9103, 9166. @1 ductus AI$
Arcana Coelestia 8
Passage 9642
#9642 "Asseres angulo meridiei versus austrum": quod significet usque in interiora ac intima [ejus], ubi verum in luce, constat ex significatione "asserum (o)habitaculi" quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634, ex significatione "anguli" cum de plagis mundi (o)dicitur, quod sit ubi ille status quid designatur et significatur per "plagam," de qua sequitur, et ex significatione "meridiei versus austrum" quod sint interiora ac intima, ubi verum in sua luce; per "meridiem" enim significatur status lucis, qui est status intelligentiae ex veris, ita quoque status interior, nam lux et cum luce intelligentia et sapientia in caelis crescit versus interiora, longius ab interioribus 1 est verum in umbra, qui status (o)veri significatur per septentrionem; inde (o)nunc est quod per "angulum meridiei versus austrum" significetur usque ad interiora ac intima ubi verum est in luce. [2] Eadem per "meridiem" et "austrum" (x)significantur apud Esaiam, Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 6; agitur ibi de Nova Ecclesia; "dicere septentrioni" est illis qui in tenebris seu ignorantia de veris fidei, qui sunt gentes extra Ecclesiam, "dicere meridiei" est illis qui in luce ex cognitionibus boni et veri, qui sunt qui intra Ecclesiam, (o)quare his dicitur ne inhiberent, at illis ut darent: [3] apud Ezechielem, Pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta contra silvam agri ad meridiem, et dic silvae meridiei, Ecce Ego incendens in te ignem qui comedet in te omnem arborem viridem, et comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem: pone facies tuas versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis, xxi 2-10 [A. V. xx 46-xxi 5]; "meridies" (o)hic pro illis qui in luce veri ex Verbo, ita pro (o)illis qui ab Ecclesia, (m)sed qui 2 in falsis quae confirmant ex sensu litterae Verbi (o)sinistre explicato, unde dicitur "silva agri ad meridiem" et "silva meridiei"; silva est scientificum regnans, hortus (o)autem est verum regnans;(n) inde patet quid significatur per "ponere facies viam meridiei, et stillare versus meridiem, ac prophetare 3 contra silvam agri ad meridiem"; et postea, "pone facies 4 versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis"; Hierosolyma enim et terra Israelis est Ecclesia, "et sanctuaria ibi sunt quae Ecclesiae; [4] apud (x)Esaiam, Si expromseris famelico animam tuam, ac animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, lviii 10; "tenebrae" et "caligo" pro ignorantia veri et boni, "lux" et "meridies" pro intellectu eorum 5: apud eundem, Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, absconde expulsos, vagum ne revela, xvi 3; "in medio meridiei" pro in media luce veri: apud Jeremiam, Sanctificate contra filiam Zionis proelium, surgite et ascendamus in meridiem, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae, vi 4; "ascendere in meridiem" pro contra 6 Ecclesiam, ubi verum in luce 7 ex Verbo: apud Amos, Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, viii 9; pro exstinguere omnem lucem veri quae ex 8 Verbo: [5] apud Davidem, Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a pes in caligine, a morte vastat in meridie, Ps. xci 5, 6; "pavor noctis" pro falsis mali quae ab inferno, "telum quod volat interdiu" pro falso quod aperte docetur, "mors quae vastat in meridie" pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur 9 verum, ubi in sua luce ex Verbo esse potest: 10 et apud Esaiam, Propheticum deserti maris, sicut turbines in 11 meridie ad transeundum, e deserto venit, e terra terribili, xxi 1: [6] apud Danielem, Hircus caprarum magnum se fecit valde, et crevit cornu ejus valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus; crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, viii 8-10; agitur ibi de statu Ecclesiae futurae, et praedicitur quod Ecclesia peritura per doctrinam de fide separata a bono charitatis; "hircus caprarum" est talis fides 12, n. 4169 fin., 4769, "crescere cornu versus mei diem" pro potentia falsi inde contra vera, 13 "versus ortum" pro contra bona, "versus decus" pro contra Ecclesiam, "ad exercitum caelorum" pro contra omnia bona et vera caeli, "dejicere in terram de exercitu et de stellis" pro destruere ea, et ipsas cognitiones boni et veri, n. 4697: [7] apud eundem prophetam describitur bellum inter regem meridiei et regem septentrionis, xi 1-fin., et per "regem meridiei" significatur lux veri ex Verbo, et per "regem septentrionis" ratiocinatio de veris 14 ex scientificis; vices quas subitura 15 Ecclesia usque dum peritura, describuntur per belli illius varios successus. [8] Quoniam 17 meridies significabat verum in luce, ideo ordinatum est ut tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis, castrametarentur versus meridiem, Num. ii 10-15; castrametationes 18 repraesentabant ordinationem omnium quae 19 in caelis secundum vera et bona fidei et amoris n. 4236, 8103 fin., 8193, 8196, (c)et (o)duodecim tribus, quae castrametabantur, significabant omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; per tribum Rubenis significabatur 20 verum fidei doctrina, n. 3861, 3872, 5542, per tribum 21 Schimeonis verum fidei vita male, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482: et per tribum 22 Gadis (d)significabantur opera ex illis veris, n. 6404, 6405; inde patet cur illi versus meridiem castrametati sunt, omnia enim quae sunt veri seu fidei, meridiei sunt quia lucis. [9] Ex his nunc constat quid per "angulum meridiei" significatur, quod nempe ubi status veri in luce, nam omnes 23 status boni amoris et veri fidei significantur per quattuor angulos terrae, status boni amoris per angulum orientis et (o)per angulum occidentis, et status veri fidei per angulum meridiei et septentrionis; similiter per quattuor ventos 24 in Apocalypsi, Angeli stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, vii 1: et alibi, Satanas exibit ad seducendum gentes, quae in quattuor angulis terrae, xx 7 [, 8]: apud Matthaeum, Mittet angelos, et congregabit electos a quattuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum, xxiv 31: et apud Ezechielem, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos ut vivant, xxxvii 9. [10] Quia per ventos illos, seu (o)per plagas illas significata sunt omnia boni et veri, ita omnia caeli et Ecclesiae, et per templum significatum est 25 caelum seu Ecclesia, ideo ab antiquis temporibus sollemine fuit templis situm dare versus orientem et occidentem, quoniam oriens significabat bonum amoris in suo ortu, et occidens bonum amoris in suo occasu; hoc traxit originem ex repraesentativis, in quibus fuerunt antiqui qui ab Ecclesia. @1 in exterioribus$ @2 quae$ @3 quapropter dicitur pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta$ @4 i tuas$ @5 lux et meridies pro intellectu veri, tenebrae et caligo pro ignorantia ejus$ @6 in$ @7 lux veri$ @8 ex i in$ @9 i ibi$ @10 i similia significantur apud Jeremiam, Multiplicabuntur viduae prae arena marium, adducam illis vastatorem in meridie, xv 8:$ @11 a IT$ @12 per doctrinam de sola fide absque vita ejus ex bono, hircus caprarum pro illis qui in fide separata a charitate$ @13 i et$ @14 i illis$ @15 i est$ @16 quia$ @17 i enim$ @18 illorum qui$ @19 per tribum Rubenis significabatur altered to tribus Rubenis significabat$ @20 per tribum altered to tribus$ @21 et per tribum altered to tribus$ @22 omnes enim$ @23 i ut$ @24 i ipsum$ @25 i ipsa$
Arcana Coelestia 8
Passage 9643
#9643 "Et quadraginta bases argenti": quod significet plenariam sustentationem per verum, constat ex significatione "quadraginta" quod sint plenarium, de qua n. 9437, ex significatione "basium" quod sint sustentatio, bases enim 1 sustentant, et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. Quod bases 2 ex argento, et asseres obducti 3 auro, erat causa quia per "asseres" significatur bonum, n. 9634, et per "bases" verum, et bono est potentia et (o)sic sustentatio per verum; quod bono sit potentia per verum, videatur, n. 6344, (x)6423, 9327, 9410, et quod "aurum" sit bonum, ac "argentum" verum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510; quod bono sit potentia per verum, est quia verum est forma boni, et bonum sic habet quale, nam ubi quale ibi forma 4, ita habet per quod operari potest in aliud, hoc vel illo modo; inde est quod bono sit facultas, sed non determinata nisi per verum; facultas determinata est potentia actualis; proinde 5 potentia sustentans. [2] Bases etiam correspondent pedibus et plantis pedum in homine in genere ossibus, quae sustentant omne carneum in corpore, (o)et per pedes et per ossa similiter significatur verum (o)sustentans, et per carneum in corpore bonum (o)quod se per verum sustentat; quod omnia in natura se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, (d)videatur n. 9496; quod caro sit bonum, 6 n. 3813, 6968, 7850, 9127, quod pedes sint naturale, ita verum in potentia a bono n. 5327, 5328, quod corpus sit bonum, n. 6135 7, 8 quod ossa sint verum sustentans, n. (x)3812 fin., 8005; [3] inde quoque est quod fundamentum, quod est communis basis, sit verum fidei et 9 ipsa fides, ut constare potest ex locis in Verbo ubi "fundamentum" dicitur, ut apud Esaiam, Annon scitis, annon auditis, annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21; qui non scit quid significatur per "fundamentum" et quid per "terram," non aliter capit 10 quam quod (x)ima telluris ibi per fundamenta terrae intelligantur, tametsi percipere potest, si attenderit, quod aliud intelligatur 11, quid enim foret scire, audire, et intelligere fundamenta terrae? inde constare potest 12 quod per "fundamenta terrae" significentur talia quae (t)sunt Ecclesiae; quod "terra" in Verbo sit Ecclesia, patet 13 manifeste a 14 locis in Verbo ubi "terra" nominatur 15, videantur citata n. 9325; et 16 quod fundamenta ejus sint vera fidei, haec enim Ecclesiae sunt 17 pro fundamentis, ut quoque constare potest adhuc a sequentibus his locis: apud Davidem, Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Ps. lxxxii 5; quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet: apud eundem, Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt, et commoverunt se, Ps. xviii 8 [A. V. 7]; "montes" sunt bona amoris, n. 795, 4210, 6435, 8327, "fundamenta" illorum sunt vera fidei: apud Esaiam, Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, xxiv 18 18. [4] Quia "fundamentum" est verum fidei, et "urbs" doctrina (o)ejus, ideo etiam in Verbo dicitur "fundamentum urbis" cum intelligitur verum doctrinae; 19 quod "urbs" sit doctrina veri 20, videatur n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493; inde constare potest quid significatur per "fundamenta urbis sanctae Hierosolymae" apud Johannem, Murus urbis sanctae Hierosolymae habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni; fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata, Apoc. xxi 14, 19, 20 21; qui non scit quid "sancta Hierosolyma," quid "urbs," quid "murus,: quid "fundamentum," et quid "duodecim apostoli" significant, nihil arcani quod ibi 22 latet, videre potest, cum tamen per "sanctam Hierosolymam" intelligitur Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura 23, per "urbem" doctrina, per "murum" verum tutans et defendens, per "fundamenta ejus" fidei vera, 24 per "duodecim apostolos" omnia boni amoris et vera 25 fidei in complexu; inde constare potest cur dicitur 26 fundamenta erunt duodecim, et illa omni lapide pretioso exornata lapis (o)enim pretiosus est verum fidei ex bono amoris, n. 114, 3858, 6640, 9476, et duodecim apostoli sunt omnia (o)amoris et fidei in complexu, n. 3488, 3858 fin., 6397; [5] inde patet 27 quid significatur per "fundamenta" ibi, et quoque per "fundamenta" apud Esaiam, Ecce Ego disponens cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponant in sapphiris, liv 11; "sapphiri" sunt vera interiora 28, n. 9407 apud eundem, Jehovah baculo percutiet Aschurem: tunc 29 erit omni transitus baculi fundamenti, super quo faciet requiescere Jehovah xxx 31, 32; "baculus fundamenti" est potentia veri; quod "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026: et apud Jeremiam, Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, li 26; [6] "lapis fundamentorum" pro veris fidei: (m)apud Hiobum, Ubi fuisti cum fundavi terram, indica si nosti intelligentiam; quis posuit mensuras ejus, si scis? super quid bases ejus, aut quis posuit lapidem anguli ejus? cum (x)canerent simul stellae matutae, et clangerent omnes filii Dei, xxxviii 4-7; qui non scit quid in sensu interno significat "terra," "mensurae ejus," "bases ejus," (o)tum quid "lapis anguli," "stellae matutae," et "filii Dei," 30 nihil arcani inibi videt; credet quod terra sit quae intelligitur, (o)tum ejus fundamentum, mensurae, bases, lapis anguli, (c)ac nesciret 31 (o)prorsus quid sit quod canerent stellae matutae, et clangerent filii Dei; sed e tenebris 32 in lucem veniet qui scit quod "terra" sit Ecclesia, "fundamenta" ejus verum fidei, "mensurae" ejus status boni et veri, "bases ejus" ipsa vera sustentantia, "lapis anguli" potentia veri 33, "stellae matutae cognitiones boni et veri (o)ex bono, "filii Dei" vera Divina 34; hi dicuntur clangere cum existunt, illae canere cum exoriuntur.(n) @1 nam bases$ @2 i essent$ @3 ex$ @4 quod ita sit, est quia verum est forma boni, et bonum ex forma habet quale$ @5 et inde$ @6 i videatur$ @7 similiter corpus n. 6135: quod pedes sint verum naturale cui potentia bono, n. 5327, 5328$ @8 i et$ @9 i sic$ @10 autumare potest$ @11 utcunque videt, quod inde non aliquis sensus Ecclesiae existat$ @12 patet$ @13 constat$ @14 in$ @15 dicitur$ @16 inde sciri potest,$ @17 quoniam illa sunt Ecclesiae$ @18 similiter alibi apud Eundem prophetam, Catharactae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, xxiv 18: Apud Davidem, Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, Psalm xviii 8 [A. V. 7]: et apud Eundem, Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Psalm lxxxii 5, quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae, illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet$ @19 AIT i ut apud Davidem, Apparuerunt alvei aquarum, et revelata sunt fundamenta urbis, ab increpatione Jehovae, Ps. xviii 16 [A.V. 15]. In this Heb [ ] (tebhel) orbis and not urbis. cp quotations of this v in n. 9818 16, A.R. 343, 351, and Sch.$ @20 fidei$ @21 14 ad 20 IT$ @22 in his$ @23 quae post hanc, ita quae nunc instauratur$ @24 i et$ @25 vera et bona$ @26 i quod IT$ @27 constare potest$ @28 i quae a solo Domino$ @29 sic$ @30 i is$ @31 nesciat$ @32 i sicut$ @33 inde$ @34 ipsa vera ex bono$
Arcana Coelestia 8
Passage 9644
#9644 "Sub viginti asseribus": quod significet quod procedit ex bono quod a Divino Humano Domini, constat ex significatione "viginti" quod sint plenum, ita omnimode et prorsus, de qua supra n. 9641, et ex significatione "asserum (o)habitaculi" quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634; quod id bonum sit bonum meriti, ita Divini Humani Domini 1, (o)videatur n. 7850, 9127, et quod id sit unicum bonum quod regnat in caelo, n. 9486; quod verum quod per bases significatur sit procedens ex illo bono, significatur per quod bases essent "sub asseribus." @1 bonum meriti a Divino Humano Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 9645
#9645 "Duas bases sub assere uno": quod significet conjunctionem ejus cum bono, constat ex significatione "duorum" quod sint conjunctio, de qua n. 5194, 8423, ex significatione "basium" quod sint verum per quod sustentatio, de qua n. 9643, et ex significatione "asseris" quod sit bonum sustentans, ut mox supra n. 9644.
Arcana Coelestia 8
Passage 9646
#9646 "Duabus manibus ejus": quod significet inde potentiam, constat ex significatione "manuum" quod sint potentia, de qua 1 n. 9638. @1 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9647
#9647 "Et duas bases sub assere uno duabus manibus ejus": quod significet ita in omnibus et singulis, constat ex eo quod tale bases et manus essent applicatae unicuique asseri, et quod repetitio id involvat 2, ideo significatur quod ita esset omnibus et singuli Sciendum 3 est quod bonum cum veris sibi simile sit in omni particulari apud hominem et angelum, quale est in communi, n. 920, 1040, 1316, 4345, (o)ita in omnibus et singulis. @1 i tales. (There is no superscript number in the text which this footnote refers to)$ @2 et quod hoc sit propter quod repetitio$ @3 i enim$
Arcana Coelestia 8
Passage 9648
#9648 "Et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis": quod significet versus exteriora illius caeli ubi verum 1 in obscuro, constat ex significatione "habitaculi" quod sit caelum, de qua n. 9594, et ex significatione "septentrionis" quod sint exteriora ubi verum in obscuro, de qua n. 3708; inde patet quod per "latus habitaculi ad angulum septentrionis" significetur versus exteriora caeli ubi verum in obscuro. Sunt quattuor status quibus correspondent quattuor plagae in mundo, quae sunt 2 oriens, occidens, meridies, et septentrio; oriens correspondet 3 statui boni in suo ortu, occidens 4 statui boni in suo occasu, meridies correspondet statui veri in sua luce, septentrio autem statui veri in umbra 5, n. 3708; status boni cui correspondet oriens, et status veri cui correspondet meridies, sunt (o)status interiore et 6 status boni cui correspondet occidens, et status veri cui septentrio, sunt exteriores, nam omnis status quo interior eo perfectior, et quo exterior eo imperfectior, ita obscurior; inde est quod homo, quo altius versus interiora elevari potest eo magis in perceptionem boni ac in lucem veri perveniat; quapropter homo quando exuit corporea, qua sunt (o)ipsa externa, quod fit cum e mundo decedit 7, si veri ac boni 8 vitam vixerat, in intelligentiam et sapientiam, et sic in perceptionem omnium felicitatum 9 veniat, et in eo majorem, quo per vitam boni ex doctrina veri se passus fuerit 10 elevari versus interiora caeli. @1 vera IT cp n. 9633$ @2 nempe$ @3 correspondet oriens after ortu$ @4 After occasu$ @5 statui autem veri in luce correspondet meridies, et statui veri in umbra septentrio$ @6 at$ @7 decidit IT$ @8 veri et in bono$ @9 i, quae in coelo ex amore et fide in Dominum,$ @10 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9649
#9649 "Viginti asseres": quod significet bonum sustentans omnimode et prorsus, constat ex significatione "viginti" quod sint omnimode et prorsus, de qua supra n. 9641, et ex significatione "asserum habitaculi" quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634.
Arcana Coelestia 8
Passage 9650
#9650 "Et quadraginta bases eorum argento" significat etiam ibi plenariam sustentationem per verum, ut supra n. 9643.
Arcana Coelestia 8
Passage 9651
#9651 "Duas bases sub assere uno" significat per conjunctionem cum bono, ut quoque supra n. 9645.
Arcana Coelestia 8
Passage 9652
#9652 "Et duas bases sub assere uno significat ubivis, quia 1 omnibus et singulis, 2n. 9647, 3 nam quod est omnibus et singulis, hoc ubivis est. @1 ita$ @2 i ut supra$ @3 i proinde ubivis,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9653
#9653 "Et duobus cruribus habitaculi versus mare": quod significet conjunctionem cum caelo ubi bonum est in obscuro, constat ex significatione "duorum" quod sint 1 conjunctio, ut supra n. 9645, ex significatione "crurum" quod sint termini ubi bonum vergit in obscurum, de qua n. 7859, ex significatione "habitaculi" quod sit caelum, de qua n. 9594, et ex significatione occidentis seu "maris" quod sit status boni in obscuro, de qua n. 3708, 8644; quod per "occidentem" ille status significetur, est quia per "solem" significatur Dominus quoad bonum amoris, n. 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 7078, 7083, 7171, 8644, 8812, inde per "ortum" ejus significatur bonum amoris a Domino in perceptione clara, et per "occasum" bonum ab Ipso 2 in perceptione obscura; et quia perceptio clara homini et angelo est quando elevatus est versus interiora, seu in lucem caeli, et perceptio 3 obscura quando in exterioribus, 4 n. 9648, ita quando in luce mundi, ideo occidens etiam mare dicitur, "mare" enim significat scientificum in communi, n. 28, 2850, et scientificum est in externo seu naturali homine, ubi bonum in obscuro est; omne scientificum, quia 5 naturalis hominis, est in luce mundi. @1 sit$ @2 amoris a Domino$ @3 i eis$ @4 i seu inferioribus est$ @5 quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 9654
#9654 "Facies sex asseres": quod significet ubi bonum a Divino Humano Domini omnimodum, constat ex significatione "sex" quod sint omnia in complexu, de qua n. 7973, ita quoque omnimodum, et ex significatione "asserum habitaculi" quod sint 1 bonum a Divino Humano Domini sustentans caelum 2, de qua 3 n. 9644. @1 sit$ @2 Before a Divino$ @3 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9655
#9655 "Et duos asseres facies angulis habitaculi in duobus cruribus": quod significet quale conjunctionis ibi cum bono, constat ex illis quae sequuntur, ubi dicitur quod "asseres ibi geminati erunt ab infra, et simul geminati ad caput ejus ad angulum unum" quae sunt quale conjunctionis ibi cum bono, per "duos" enim significatur conjunctio, n. 9645, per "asseres" bonum (d)sustentans, n. 9634, per "angulos habitaculi in duobus cruribus" termini ubi id, n. 9653.
Arcana Coelestia 8
Passage 9656
#9656 "Et erunt geminati ab infra, et simul geminati ad caput ejus": quod significet conjunctionem ab exteriore et ab interiore, constat ex significatione "geminari" quod sit conjunctim agi; ex significatione "ab infra" quod sit ab exteriore, nam quod extra est, hoc exprimitur in Verbo per infra, et quod intra est, per supra 1, n. 3084, 4599, 5141, 8325; inde profunda sunt exteriora, et alta sunt interiora, n. (x)2148, 4210, 4599; et ex significatione "capitis" cum dicitur ab infra ad caput quod sit ab interiore; quod id per "caput" significetur, est quia caput est supra corpus 2, et per superiora significantur interiora, ut nunc dictum est 3; et praeterea interiora hominis sunt in ejus capite, ibi enim sunt principia 4 sensuum et motuum, et principia sunt intima, quia ab illis 5 derivantur reliqua, principia namque 6 sunt sicut venaefontium, (c)a quibus rivi; [2] inde (o)quoque est quod interiora exprimantur per "caput" in Verbo, ut apud Esaiam, Exscindet Jehovah (c)ab Israele caput et caudam, ramum et juncum uno die, ix (x)13 [A.V. 14]: 7 apud eundem, Non erit Aegypto opus, quod faciet caput et cauda, ramus et juncus, xix 15; agitur ibi de Ecclesia, cujus interiora sunt caput, (x)et exteriora cauda: [3] apud eundem, In omnibus capitibus calvities, omnis barba rasa, xvi 2 [A.V. xv 2]; "calvities in capitibus" pro non bono et vero in interioribus, "barba rasa" pro non bono et vero in exterioribus: apud Jeremiam, Ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Aschure, et manus tuae super capite tuo; (x)eo quod abominatus est Jehovah praesidia tua, ii 36, 37; ita describitur pudor propter deperdita 8 bona et vera Ecclesiae per scientifica et per ratiocinia ex illis; "Aegyptus" est scientificum, "Aschur" est ratiocinatio ex illis, "manus super capite" pro contegere interiora ob pudorem: similiter alibi apud eundem, Pudefacti sunt, et (x)ignominia affecti, ac obtexerunt caput suum, xiv 3, 4; (o)et 2 Sam. xiii 19. @1 quod sit conjungi; ex significatione ab infra, quod sit ab extra seu exteriori, nam quod exterius est hoc exprimitur per inferius, et quod interius est per superius$ @2 omnia corporis$ @3 dictum est i ostensum est$ @4 quia ibi principia sunt$ @5 inde$ @6 enim$ @7 i et$ @8 After Ecclesiae$
Arcana Coelestia 8
Passage 9657
#9657 "Ad annulum unum": quod significet sic consistentiam, constat ex significatione "annuli" quod sit conjunctio, de qua n. 9493, 9495, hic per conjunctionem consistentia, quia dicitur quod "asseres erunt 1 geminati ad annulum unum." @1 surgent$
Arcana Coelestia 8
Passage 9658
#9658 "Ita 1 erit ambobus illis ad duos angulos erunt": quod significet similem conjunctionem ubivis, constat ex significatione "amborum" seu duorum 2, quod sint conjunctio, de qua supra n. 9655, quia hoc utrinque, significatur conjunctio similis ubivis, nam asseres geminati ad binos 3 angulos spectabant ad omnem plagam; ita construebant bina crura ad binos angulos, et spectare ad omnem plagam est ubivis; et quia utrinque similiter, est ubivis similis conjunctio. @1 Et AI$ @2 (d)amborum et duorum$ @3 i illos$
Arcana Coelestia 8
Passage 9659
#9659 "Et erunt octo asseres, et bases eorum argento": quod significet omnimodam sustentationem a bono, et per verum [quod] ex bono, constat ex significatione "octo" quod sint 1 omnimodum, de qua sequitur, ex significatione "asserum" quod sint 1 bonum sustentans, de qua n. 9634, ex significatione "basium ex argento" quod sint 1 sustentatio per verum (o)quod ex bono, de qua n. 9643. [2] Quod octo sint omnimode, est quia per illum numerum significatur idem quod per duo et per quattuor, nam ab illis in se multiplicatis exsurgit, et per duo ac 2 quattuor significatur conjunctio ad plenum, n. 5194, 8423, 8877, et inde quoque plenum, n. 9103, proinde omnimodum, nam quod plene est, id etiam omnimode est; per octo etiam significatur plenum et omnimodum ex eo, quia per septimanam significatur integra periodus a principio ad finem, n. 2044, 3845, inde per diem octavum status plenus, a quo dein fit 3 novum principium; inde erat quod masculi octo dierum circumciderentur, Gen. xvii 12, xxi 4; per circumcisionem enim significabatur purificatio ab amoribus spurcis per verum fidei, n. 2039, 2046 fin., 2799, 3412, 3413, 4462; praeputium correspondebat conspurcationi boni per illos amores, n. 4462, 7045, 7225, et gladius petrarum, quo circumcisio peragebatur, significabat verum fidei per quod purificatio, n. 2039 fin., 2046 fin., 2799, 7044. [3] Plenum et omnimodum per octo post septem etiam significatur apud Micham, Aschur cum venerit in terram nostram, et calcaverit palati nostra, tunc constituemus super eum septem pastores et octo principe hominum, et pascent terram Aschuris gladio, et liberabit ab Aschure, v 4, 5 [A.V. 5, 6]; "Aschur" pro ratiocinatione de bonis et veris Ecclesiae ex propria intelligentia; liberatio totalis seu omnimoda a falsitate inde 4 significatur per "octo principes hominum qui destruent"; "principes hominum" sunt primaria vera boni 5. [4] Quod octo sint plenum et omnimodum, etiam constat ab experientia de intromissione et receptione societatum in caelum, de qua videatur n. 2130; societates primum receptae apparebant usque a duodecim, et postea usque ad octo; qui enim intromittuntur et recipiuntur in caelum, sunt qui (m)purificati a terrestribus, ita ab amoribus illorum et dein instructi; "per numerum octo tunc significabatur plenum 6.(n) [5] Simile significatur per octo alibi in Verbo, ut per quod porticus portae a domo esset octo ulnarum, et quod octo gradus essent a domum 7, apud Ezechielem xl 9, 31, 41; agitur ibi de nova domo, per quam significatur Nova Domini Ecclesia; vera ducentia ad bonum et bono (o)ad vera significantur per porticum et per gradus. [6] Qui non scit quod numeri in Verbo involvant res (t), nusquam aliud comprehendere potest quam quod mensurae et numeri, ubi de tabernaculo, 8 de templo Salomonis, (c)et dein de (o)nova domo, deque novo templo, (o)et de nova terra, apud Ezechielem agitur, nihil rei et sic nihil sancti significent 9, cum tamen in Verbo nulla vocula vana est; expendat qui intelligentiam habet, "mensuras" et "numeros" apud Ezechielem a cap. xi ad cap. xlviii; tum "mensuras" et "numeros" apud Johannem in Apocalypsi xxi, ubi etiam dicitur, quod (o)angelus mensus sit murum novae Hierosolymae, centum quadraginta quattuor cubitorum, et quod illa mensura sit 10 hominis, hoc est, angeli, ibid. vers. 17: etiam alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus 11 sescenta sexaginta sex, Apoc. (x)xiii 18; praeter 12 multis in locis alibi; quod omnes numeri in Verbo res significent, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175, (a)7973, et in locis 13 ubi ostensum quid aliqui numeri in specie significant. @1 sit$ @2 i per$ @3 nam a statu pleno fit tunc$ @4 Before totalis$ @5 vera ex bono$ @6 similiter per octo, per quem numerum status plenus significabatur$ @7 gradus ad domum essent octo$ @8 i ac postea$ @9 involvant$ @10 i mensura$ @11 i est$ @12 etiam$ @13 praeter alibi pluries,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9660
#9660 "Sedecim bases": quod significet sustentationem prorsus, constat ex significatione "sedecim" quod sint prorsus; (x)sedecim enim simile significant cum octo, quoniam numeri multiplicati simile cum simplicibus a quibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod octo sint plenum et omnimodum, nunc supra n. 9659 ostensum est, ita quoque prorsus; et ex significatione "basium" quod sint 1 sustentatio, de qua n. 9643. @1 d sint i sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9661
#9661 "Duae bases sub assere uno, et duae bases sub assere uno": quod significet per conjunctionem veri cum bono ubivis, constat ex significatione "duorum" quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 3519, 5194, 8423, ex significatione "basium" quod sint verum sustentans, de qua n. 9645, et ex significatione "asseris" quod sit bonum sustentans, de qua n. 9634; quod ita omnibus et singulis, proinde ubivis, involvit repetitio, ut quoque prius aliquoties.
Arcana Coelestia 8
Passage 9662
#9662 "Et facies vectes lignis schittim": quod significet potentiam veri ex bono, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia quae veri ex bono, de qua n. 9496, ex significatione "ligni schittim" quod sit bonum meriti quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486; quod id bonum sit unicum bonum quod regnat in caelo, videatur n. 9486, proinde (c)ex quo (t)potentia veris.
Arcana Coelestia 8
Passage 9663
#9663 "Quinque asseribus lateris (x)habitaculi unius": quod significet quo spectat versus caeli interiora, ubi verum in luce, constat ex significatione "quinque" quod sint omnia illius partis, de qua 9604, 1 ex significatione "asserum" quod sint bona sustentantia, de qua n. 9634, et ex significatione "lateris habitaculi" quod sit plaga caeli quo spectatur 2, "habitaculum" enim est caelum, n. 9596, et "latus" est plaga quo spectatur; quod sit versus interiora ubi verum in luce, i versus meridiem, est quia ter dicuntur eadem, et tertio seu ultimo dicitur ad bina crura versus mare, et latera memorantur tria 3, primum ad meridiem, vers. 18, secundum ad septentrionem, vers. 20, (x)et tertium ad mare, vers. 22; quod ad meridiem sit ad interiora ubi verum in luce, videatur n. 9642, quod ad septentrionem sit versus exteriora, ubi verum in obscuro, n. 9648, et quod ad mare sit ubi bonum obscuro, n. 9653. @1 i et$ @2 spectans versus illam plagam coeli$ @3 sunt tria, quae supra memorata$
Arcana Coelestia 8
Passage 9664
#9664 "Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi alterius": quod significet potentiam veri ex bono quo spectat versus exteriora, ubi verum est in obscuro, constat ex illis quae nunc supra n. 9662, 9663, explicata sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9665
#9665 "Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi ad bina crura versus mare": quod significet potentiam veri ex bono quo spectat caelum illud ubi conjunctio est cum bono quod in obscuro, constat etiam ex illis quae supra n. 9653, 9662, 9663, explicata sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9666
#9666 "Et vectis medius in medio asserum transiens ab extremitate ad extremitatem": quod significet potentiam primariam e qua potentiae ubivis continuantur, constat ex significatione "vectis" quod sit potentia de qua n. 9496, ex significatione "medii" quod sit intimum et primarium, de qua n. 1074, 2940, 2973, 5897, 6084, 6103, ex significatione "transire ab extremitate ad extremitatem" cum de vecte per quem significatur potentia, quod sint potentiae inde derivatae et continuatae ubivis [2] Quomodo cum his se habet, non sciri potest nisi sciatur quomodo cum interioribus et cum exterioribus in spirituali mundo se habet; quae optima et purissima sunt, ita quae perfectiora reliquis, in intimo sunt, quae inde procedunt versus exteriora, secundum gradus remotionis ab intimis, minus perfecta sunt, et tandem illa quae in extremis, omnium minime perfecta, n. 9648; minus 1 perfecta dicuntur, quae facilius a sua forma et pulchritudine, ita a suo ordine 2, possunt detorqueri 3; se habent illa sicut cum fructibus, intime in illis 4 sunt semina, extra haec 5 est caro, semina in perfectiore statu sunt quam caro quae extra, ut constare potest ex eo quod dum caro putrescit, usque tamen semina manent 6 integra: similiter se habet cum seminibus, intime in illis est prolificum, quod in perfecto statu est prae illis quae (o)ibi extra sunt, nam prolificum manet in sua integritate, et producit (o)novam arborem aut 7 plantam, cum exteriora dissolvuntur: similiter se habet in caelo; intima ibi quia propiora Domino, in perfecto statu sunt prae exterioribus; inde est quod caelum intimum in sapientia et intelligentia, ac inde in felicitate sit prae caelis qui infra: similiter se habet in unoquovis caelo, intimum in illis perfectum est prae illis quae circumcirca 8: similiter apud hominem qui in bono amoris et veris fidei est, internum ejus est in perfectiore statu quam externum 9, nam internus homo 10 est in calore et luce 11 caeli, externus 12 (o)autem in calore et luce 11 mundi: similiter 13 in omni forma perfecta, intimum (o)ejus est optimum; intimum est quod intelligitur per medium. [3] 14 (s)Quod per "transire ab extremitate ad extremitatem" cum (o)dicitur de vecte, significetur potentia inde derivata et continuata ubivis, est quia per "ab extremitate ad extremitatem" significatur finis primus et ultimus, ita a principio ad finem, finis enim primus est principium; inde est quod per extremitates significentur omnia et 15 ubivis, ut apud Jeremiam, Gladius Jehovae devorans ab extremitate terrae 16 ad extremitatem ejus, xii 12; "gladius" pro vero 17 pugnante contra falsum 18 et destruente illud, (o)ac in opposito sensu pro falso pugnante contra verum et destruente illud, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, "devorans ab extremitate terrae ad extremitatem ejus" pro omnia Ecclesiae, "terra" enim est Ecclesia, n. 9334 apud Davidem, Ab extremitate caelorum exitus Ipsius, et circuitio Ipsius ad extremitates eorum, Ps. xix 7 [A. V. 6]; ibi etiam "ab extremitate caelorum ad extremitates illorum" pro omnibus et ubivis: [4] apud Marcum, Mittet angelos Suos, et congregabit electos Suos ex quattuor ventis, ab extremitate terrae usque ad extremitatem caeli, xiii 27; "extremitas terrae et extremitas caeli" pro omnibus externis et internis Ecclesiae; quod "terra" sit externum Ecclesiae et "caelum" internum ejus, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535, ubi explicatur quid nova terra et novum caelum. Similiter "extremitates" in plurali, apud Esaiam, Respicite ad Me, ut salvemini, omnes extremitates terrae, xlv 22: apud Davidem, Deus salutis nostrae, fiducia 19 omnium extremitatum terrae, et maris longinquorum, Ps. lxv 6 [A.V. 5]; et quoque in singulari cum dicitur usque ad extremitatem: apud Esaiam, Sit salus Mea usque ad extremitatem terrae, (x)xlix 6: apud eundem, Jehovah audiri faciet usque ad extremitatem terrae; dicite filiae Zionis, Ecce salus tua veniet, lxii 11: apud Jeremiam, Veniet tumultus usque ad extremitatem terrae, xxv 31; "usque ad extremitatem" involvit ab extremitate ad extremitatem. [5] Cum autem per extremitatem modo intelligitur extremum seu ultimum, tunc per illam 20 significatur id quod ultimum caeli aut (x)Ecclesiae est, ut apud Esaiam, Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae (x)descendente mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatore. earum, xlii 10; "extremitas terrae (x)descendente mare" pro ultimo Ecclesiae ubi bonum (o)et verum est in obscuro; quod "mare" id sit, videatur n. 9653, "insulae" pro illis qui remotiores sunt a veris, et inde (o)a cultu, n. 1158: [6] apud eundem, Adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 6; "filii e longinquo" sunt qui in obscuro quoad vera, "filiae ab extremitate terrae" sunt qui in obscuro quoad bona, quales fuerunt gentes;" quod "filii" sint qui in veris, et in sensu (x)abstracto vera, videatur n. 264, 489, 491, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, et quod "filiae" sint qui in bonis, et in sensu abstracto bona, n. 489-491, 2362, 3963, 8994; inde (o)etiam patet quod "extremitas" praedicetur de bono, et "longinquum" de vero, ut quoque Ps. lxv 6 [A.V. 5]; et Esai. xiii 5. Sed (o)sciendum quod per extremitatem caeli non sit 21 extremitas spatii quae intelligitur, sed status boni et veri, nam in caelo non est spatium sed modo apparentia ejus secundum status boni et veri 22. @1 i et minime$ @2 , et inde a suo ordine et a sua pulchritudine; ita a bono et vero$ @3 d detorqueri i deflecti$ @4 fructibus$ @5 illa$ @6 maneant$ @7 et$ @8 i sunt$ @9 perfectiore statu suae [suis intended] externis$ @10 internum$ @11 luce et calore$ @12 externum$ @13 i in omni particulari, de quo forma praedicari potest, nam$ @14 This separate sheet is found in A Volume IV p. 203, 204.$ @15 i quia omnia etiam$ @16 i usque$ @17 falso$ @18 verum$ @19 fiduciae IT$ @20 Cum vero extremitas modo involvit ultimum finem, per extremitatem tunc$ @21 est$ @22 nam in coelo non est spatium, sed apparentia ejus secundum status boni, ita est omnis status boni et veri$
Arcana Coelestia 8
Passage 9667
#9667 "Et asseres obduces auro, et annulos eorum facies auro, domos vectibus, et obduces vectes auro": quod significet repraesentativum boni ex quo et per quod omnia, constat ex significatione "obducere auro et facere (o)ex auro" quod sit repraesentativum boni, de qua n. 9510; per "asseres" etiam significatur bonum sustentans, n. 9634, per "annulos" conjunctio boni et veri, n. 9493, 9495, et per "vectes" potentia veri ex bono, n. 9496; quod aurum etiam repraesentaret quod omnia 1 ex bono et per bonum, est quia omnia quae in universo sunt se referunt ad bonum et ad verum, et bonum est ex quo verum, ita ex quo omne; bonum originem ducit ex ipso Divino; Divinus Amor Domini est Divinum Bonum, nam omne bonum est amoris 2; ipse Divinus Amor ita Divinum Bonum est ipsum Esse quod vocatur Jehovah, et quoque Dominus, Existere inde est verum; inde constare potest quod ex bono 3 omnia. @1 After per bonum$ @2 omne enim quod est Divini amoris Domini dicitur bonum$ @3 et per bonum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9668
#9668 "Et statues habitaculum secundum modum quem videre factus es in monte": quod significet ad plagas secundum status boni et inde veri in caelo quod repraesentatur, constat ex significatione "habitaculi" quod sit repraesentativum caeli, de qua n. 9594; ex significatione "secundum modum quem videre factus es in monte" quod sit ad plagas secundum status boni et inde veri in caelo, nam illud per modum, secundum quem statueretur habitaculum, intelligitur; quod mons Sinai, ubi visum (o)est, sit caelum, videatur n. 9420. (m)Ex descriptione 1 patet quod habitaculum positum fuerit quoad longitudinem ab oriente (o)ad occidentem, et quod ad orientem esset introitus, ad 2 occidentem arca; inde latera erant 3 ad meridiem et (o)ad septentrionem 4; plaga orientalis habitaculi repraesentabat statum boni in suo ortu, 5 plaga occidentalis statum boni in suo occasu, plaga meridionalis 6 statum veri in sua luce, et plaga septentrionalis statum veri in sua umbra. [2] Introitus erat ad plagam orientalem, ex causa quia Dominus intrat 7 per bonum amoris in caelum; quod etiam constare potest apud Ezechielem, ubi agitur de novo templo, ubi haec, Duxit me ad portam quae spectans versus orientem, cum ecce gloria Dei Israel 8 venit a via orientis; et gloria Jehovae intravit in domum via portae, cujus facies versus orientem, et implevit gloria Jehovae domum, xliii 1-6: et dein, Dixit ad me Jehovah, (x)Porta spectans orientem clausa erit, non aperietur, et vir non intrabit per eam, sed Jehovah Deus Israel intrabit per eam, xliv 1, 2; ex quibus manifeste patet quod Dominus solus intret in caelum per bonum amoris, et quod bonum amoris a Domino impleat caelum et faciat illud; "oriens" significat Dominum 9 quoad bonum amoris, ex causa quia Dominus est Sol caeli, n. 3636, 3643, 7078, 7083, (x)7171, 8644, 8812. In caelo autem ita se habet: oriens est ubi Dominus apparet ut Sol, quod est antrorsum e regione oculi dextri, n. 4321 fin., 7078, 7171, versus occidentem inde, ita in linea recta ab oriente et ad occidentem 10 sunt qui in bono amoris; ad austrum (o)autem sunt qui in luce veri, et ad septentrionem qui in umbra veri. Omnes qui in caelo spectant ad Dominum, nam ibi antrorsum spectare est ad Ipsum; nemo ibi potest retro ab Ipso spectare (m)utcumque se vertit, videatur n. 4321 fin., sed hoc arcanum est quod naturalis homo non potest comprehendere 11.(n) Talia sunt quae repraesentabantur per modum visum Moschi in monte, secundum quem statueretur habitaculum. @1 i ejus$ @2 versus$ @3 et sic quod latera essent$ @4 i ita situ contrario ad situm templorum hodie$ @5 i etiam$ @6 austrina$ @7 After amoris$ @8 Israelis$ @9 enim est Dominus$ @10 orientem$ @11 hoc arcanum est, quod naturalis homo non potest comprehendere, videatur idem ab experientia n. 4321 fin., inde patet, cur introitus in tabernaculum esset via orientis,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9669
#9669 Vers. 31-33. Et facies velum hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto, opere excogitatoris faciet illud, cherubis. Et dabis illud super quattuor columnas schittim obductas auro, et unci earum auro super quattuor basibus argenti. Et dabis velum sub ansulis, et induces illuc ab intra velum arcam testimonii, et distinguat velum vobis inter sanctum et inter sanctum sanctorum. "Et facies velum" significat medium uniens hoc caelum et caelum intimum, ita bonum spirituale cum bono caelesti: "hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto" significat bona amoris et fidei ibi conjuncta: "opere excogitatoris faciet illud" significat intellectuale: "cherubis" significat custodiam ne commisceantur: "et dabis illud super quattuor columnas schittim" significat bonum meriti, quod solius Domini, conjungens et sustentans: "obductas auro" significat ibi repraesentativum 1: "et unci earum auro" (d)significat conjunctionis modos per bonum: "super quattuor basibus argenti" significat conjunctionis potentiam per verum: "et dabis velum sub ansulis" significat conjunctionis facultatem et inde actualitatem; "et induces illuc ab intra velum arcam testimonii" significat existentiam caeli intimi intra illud medium uniens: "et distinguat velum vobis inter sanctum et inter sanctum sanctorum" significat inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui. @1 cp ii. 9675$
Arcana Coelestia 8
Passage 9670
#9670 "Et facies velum": quod significet medium uniens hoc caelum et caelum intimum, ita bonum spirituale cum bono caelesti, constat ex significatione "veli" quod erat distinguens inter habitaculum, ubi erat arca testimonii, et ubi candelabrum ac mensa, super qua panes facierum, quod sit medium uniens caelum medium et caelum intimum; per arcam enim, in qua testimonium, repraesentabatur caelum intimum, ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, et per habitaculum extra velum repraesentabatur caelum medium, n. 9594; et quia bonum amoris in Dominum facit caelum intimum, et bonum charitatis erga proximum facit caelum medium, ideo per "velum" etiam significatur medium uniens bonum spirituale et bonum caeleste; bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum; quod caeli secundum illa bona (x)distinguantur, videantur citata n. 9277; ex his nunc patet quid velum significabat tam in tabernaculo quam in templo 1. [2] Bini illi caeli, nempe 2 intimum et medium, ita distincti sunt ut non possit intrari ab uno in alterum, sed usque unum caelum constituunt per societates angelicas medias, quae tali genio sunt ut accedere ad utriusque caeli bonum possint; hae societates sunt quae constituunt medium uniens, quod repraesentabatur per velum; cum angelis ex illis societatibus etiam aliquoties datum est loqui. Quales angeli (t)caeli intimi sunt, et respective quales angeli caeli medii, constare potest ex correspondentia; angelis intimi caeli correspondent illa apud hominem quae ad cordis et (o)quae ad cerebelli provincias 3 pertinent, angelis autem medii caeli correspondent illa apud hominem quae pulmonum et ad cerebri provincias 3 pertinent; quae cordis et cerebelli sunt vocantur involuntaria et spontanea, quia ita apparent, quae autem pulmonum et cerebri sunt vocantur voluntaria; qualis perfectio uni caeli prae altero, et quale discrimen, inde aliquantum potest constare angelis autem mediis, qui accedunt ad utrumque caelum, et conjugunt, correspondent plexus cardiaci et pulmonares, per quos conjunctio cordis fit cum pulmonibus; tum medulla oblongata, ubi conjungitur fibra (x)cerebelli cum fibra cerebri 4. [3] Quod angeli qui ex caelesti regno Domini sunt, hoc est, (o)qui in intimo caelo, constituant provinciam cordis in Maximo Homine, et quod angeli qui ex 5 spirituali regno Domini sunt, hoc est, (o)qui in medio caelo, constituant provinciam pulmonum ibi, videat n. 3635, 3886-3890: et quod inde correspondentia cordis et pulmonum 6 apud hominem, n. 3883-3896; similiter se habet cum correspondentia cerebri et cerebelli. Quales caelestes seu qui in intimo caelo sunt, et quales spirituales seu qui in medio, et quae differentia, videatur n. 2046, 2227, 2669, 2708 7, 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 2046, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, 6289, 6296 8, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, (x)7474, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521; inde patere potest quales sunt angeli intermedii 9, qui constituunt medium uniens, quod repraesentabatur 10 per velum. [4] Quod velum templi diruptum sit 11 in binas partes quando Dominus passus est crucem, Matth. xxvii 51; Marc. xv 38; Luc. xxiii 45, significabat glorificationem Domini; Dominus enim cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum,at cum abivit e mundo, Humanum Suum fecit Divinum Bonum, a Quo dein Divinum Verum procedit, videantur citata n. 9199 fin., 9315 fin.; Divinum Bonum est sanctum sanctorum 12. [5] 13 Glorificatio Humani Domini usque ad Divinum Bonum quod 14 Jehovah, describitur (o)etiam in sensu interno per processum expiationis, 15 cum Aharon intrabat in 16 sanctum sanctorum intra velum, de quo in (x) Lev. xvi 1-fin., (o)et in sensu respectivo per eundem processum describitur regeneratio hominis usque ad bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli; processus ille talis erat; Aharon acciperet juvencum bovis in sacrificium, et arietem in holocaustum, pro se et sua domo; ac indueret vestes sanctitatis, quae erant tunica lini, caligae lini, balteus lini, et cidaris lini, et lavaret aquis carnem; et acciperet binos hircos, super quos sortem jaceret, quorum unus offerretur Jehovae 17, (o)et alter emitteretur in desertum; hoc pro contione filiorum Israelis. Cum sacrificaret juvencum, quod suffimentum inferret intra velum; et de sanguine juvenci ac 18 hirci spargeret septies super propitiatorio versus ortum; et quoque daret (o)sanguinem super cornua altaris. Postea confiteretur peccata filiorum Israelis, quae daret supra (x)hircum qui emitteretur in desertum. Tandem exueret vestes lini, et indueret suas, et faceret holocaustum pro se et (o)pro populo; et quae ex sacrificiis 19 non adolebantur 20; ita fieret 21 quotannis cum Aharon intraret ad 22 sanctum sanctorum intra velum. Sacerdotium, quo Aharon fungebatur, repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, sicut regium, quod postea (o)erat apud reges, (o)repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum, n. 6148; processus glorificationis Humani Domini usque ad Divinum Bonum, in sensu interno, ibi describitur is processus manifestabatur angelis cum Aharon perageret illa 23, a intraret intra velum, et quoque nunc manifestatur angelis, cum id 24 in Verbo legitur. [6] Per juvencum bovis in "sacrificium peccati", et per arietem in holocaustum, significatur purificatio boni a malis in externo et in interno homine; per tunicam lini, caligas lini, balteum lini, et cidarim lini, quae indueret cum ingrederetur, et per lavationem carnis, significati quod purificatio illa fieret per vera ex bono; per duos hircos caprarum in sacrificium peccati 25, et per arietem in holocaustum, et per hircum qui (x)offerebatur 26, et per alterum qui emittebatur 27, significatur purificatio veri a falsis in externo 28 homine; per suffimentum, quod inferret intra velum, significatur aptatio; per sanguinem juvenci, et per sanguinem hirci, qui septies spargeretur super propitiatorium ortum versus, et dein super cornua altaris, significatur Divinum Verum e Divino Bono; per confessionem peccatorum 29 super hirco vivo qui emitteretur in desertum, significatur omnimoda separatio (o)et ejectio mali a bono; per exuitionem vestium lini, et induitionem vestium suarum, cum facturus holocausta, tum per eductionem carnis, cutis, (c)et fimi sacrificiorum extra castra, et per combustionem eorum, significatur induitio caelestis boni apud regeneratum, et glorificatio Humani usque ad Divinum Bonum in Domino 30, rejectis omnibus illis, qua fuerunt humani ex matre, usque adeo ut non amplius filius ejus esset 31, videantur citata n. 9315 fin. Haec sunt quae significantur per illum processum (o)purificationis cum Aharon intraret ad sanctum sanctorum intra velum; nam illis peractis Aharon repraesentabat Dominum (o)quoad Divinum Bonum 32. Ex his constare potest quod per "velum" inter sanctum et sanctum sanctorum etiam significetur medium uniens Divini Veri et Divini Boni in Domino 33. @1 inter sanctum et sanctum sanctorum non modo in Tabernaculo, sed etiam in Templo significabat$ @2 i coelum$ @3 provinciam$ @4 per quam conjunctio cerebri et cerebelli fit$ @5 in$ @6 i sit$ @7 i fin.$ @8 6296, 6289 altered to 6289, 6296 A, 6296, 6289 IT$ @9 medii$ @10 repraesentatur$ @11 disrumperetur$ @12 i, et Divinum Verum est sanctum inde$ @13 i Regeneratio hominis usque ad bonum caeleste, et in supremo sensu$ @14 i est$ @15 i semel quotannis$ @16 ad$ @17 in sacrificium$ @18 atque$ @19 sacrificio$ @20 i , educerentur extra castra et comburerentur$ @21 i semel$ @22 in$ @23 illum$ @24 is processus$ @25 peccatum$ @26 offerretur$ @27 emitteretur$ @28 d i et in interno$ @29 iniquitatum$ @30 d in Domino i apud Dominum$ @31 quod id omne ejectum fuerit, usque tandem ut non filius Mariae esset$ @32 i Ipsum$ @33 Ex his constare potest, quod etiam per Velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum in supremo sensu significetur medium uniens Divini Veri et Divini Boni in Domino, et ab Ipso in coelo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9671
#9671 "Hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto": quod significet bona amoris et fidei ibi conjuncta, constat ex significatione "hyacinthini" quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione "purpurae" quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, ex significatione "coccinei dibaphi" quod sit bonum spirituale, de qua n. 4922, 9468, et ex significatione "byssini contexti" quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; inde patet quod per (o)quattuor illa significentur bona amoris (c)et fidei in medio uniente 1 conjuncta. Cum his ita se habet: qui in caelo referunt medium uniens, quod repraesentatur per velum, conjuncta in se habent bona amoris et bona fidei, nam per bona amoris conjunguntur caelestibus qui in intimo caelo, et per bona fidei spiritualibus qui in medio caelo; nam bonum amoris in Dominum vocatur (o)bonum caeleste, et bonum fidei in Ipsum vocatur (o)bonum spirituale 2. [2] Qui in caelo referunt medium uniens, vocantur caelestes spirituales et spirituales caelestes; illi repraesentantur in Verbo per Josephum, et hi per Benjaminem; quod Josephus in sensu repraesentativo sit caeleste spirituale, videatur n. 4286, 4592, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332, 5417, 5869, 5877, 6224, 6526, et quod Benjamin sit spirituale caeleste, n. 3969, 4592; et sic quod Josephus sit medium uniens internum, et Benjamin medium uniens externum, n. 4585, 4592, 4594, 5411, 5413, (x)5443, 5639, 5686, 5688, 5689, 5822; (x)quid caeleste spirituale, et spirituale caeleste, videatur n. 1577, 1824, 2184, 4585, 4592, 4594. (s)Etiam ex oppositis qui sunt in infernis, 3 noscitur quale discrimen 4 est inter caelestes et inter spirituales in caelis; qui in infernis oppositi sunt caelestibus 5, illi vocantur genii, et qui (o)ibi contrarii (o)sunt spiritualibus, vocantur spiritus; genii, qui oppositi 6 caelestibus, a tergo sunt, spiritus autem, qui oppositi 7 spiritua1ibus, a facie sunt; (o)et medii ad latera; genii quia oppositi 8 caelestibus 9, in interiore malo sunt quam spiritus; de his et illis ab experientia, videatur n. 5977, 8593, 8622, 8625; infernum geniorum prorsus separatum est ab inferno spirituum, usque adeo ut qui in uno (x)sunt transire in alterum nequeant; sunt enim 10 ibi intermedii qui conjungunt, qui oppositi sunt intermediis in caelis. (s) @1 i bonum coeleste et bonum spirituale, quod significatur per velum, n. 9670,$ @2 i ita conjunctio fit$ @3 contrariis$ @4 qualis distinctio$ @5 in contrariis sunt qui in inferno; qui ibi contrarii sunt coelestibus$ @6 contrarii$ @7 contrarii$ @8 ex opposito$ @9 i sunt$ @10 etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9672
#9672 "Opere excogitatoris faciet illud" significat intellectuale, ut supra n. 9598.
Arcana Coelestia 8
Passage 9673
#9673 "Cherubis": quod significet custodiam ne commisceantur, nempe bonum spirituale et bonum caeleste, ita caelum medium et (o)caelum intimum, constat ex significatione "cheruborum" quod sint custodia et providentia ne Dominus nisi per bonum adeatur, et ne bonum quod a Domino in caelo et apud hominem laedatur, de qua n. 9509; quod etiam sit ne bonum spirituale et bonum caeleste, ita bini illi caeli, 1 commisceantur, est quia si commiscerentur 2, bonum utrumque 3 laederetur, usque adeo ut ipsi caeli perirent. Hoc constare potest ex differentia utriusque boni, ita utriusque caeli, in locis supra n. 9670 citatis; idcirco societates angelicae rnediae sunt, quae in bono caelesti spirituali, et in bono spirituali caelesti, per quas conjunctio fit, n. 9670, 9671; apud has societates angelicas nec (t)illa bona conjuncta 4 sunt, sed inter se distincta. Ex his patet quod illae societates sint custodiae ne utraque bona cominisceantur; et sic quod etiam illa custodia et providentia Domini significetur per "cherubos." @1 After commisceantur,$ @2 commisceatur altered to commiscerentur then commisceatur restored$ @3 utruisque coeli$ @4 commixta$
Arcana Coelestia 8
Passage 9674
#9674 "Et dabis illud super quattuor columnas schittim": quod significet bonum meriti, quod solius Domini, conjungens et sustentans constat ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, de qua n 1686, 8877; quod "quattuor" sint conjunctio, est quia is numerus ex duobus in se multiplicatis exsurgit, et per numeros multiplicatos idem significatur quod per numeros simplices ex quibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod duo sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423; ex significatione "columnarum" quod sint sustentatio, de qua sequitur; et ex significatione "ligni schittim" quod sit bonum meriti, quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486; quod id bonum sit unicum bonum quod regnat in caelo, videatur n. 9486, ita quoque quod sustentat caelum 1. Quod "columnae" significent sustentationem, est quia sustentabant velum, sicut asseres etiam ex lignis schittim cortinas 2 habitaculi, n. 9634. [2] Per "columnas" in spirituali sensu significantur illa quae sustentant caelum et Ecclesiam, quae sunt bona amoris et 3 bona fidei (o)a Domino; haec per "columnas" significantur apud Davidem, Ego rectitudinibus judicabo; liquescentes terrae, et omnes habitatores ejus, Ego firmabo columnas ejus, Ps. lxxv ,] 4 [A. V. 2,3]: apud Hiobum, Deus Qui tremefacit terram e loco suo, eo 4 ut columnae ejus contremiscant, ix 6; "columnae terrae" pro bonis et veris 5 quae sustentant Ecclesiam, nam "terra" in Verbo est Ecclesia, n. 9325; (o)quod non telluris columnae sint quae contremiscent, patet: 6 apud Johannem, Qui vicerit, eum faciam columnam in templo Dei Mei, et foras non exibit amplius; et scribam super eo nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei, novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, Apoc. (x)iii 12; "columna in templo" pro bonis et veris Ecclesiae, quae (o)etiam sunt "nomen Dei," et "nomen urbis novae Hierosolymae" 7; quod "nomen Dei" sit omne bonum et verum Ecclesiae, seu omne in complexu per quod colitur Dominus, videatur n. 2724, 3006, 6674, 9310. @1 illud$ @2 aulaea$ @3 i inde$ @4 ita$ @5 bonis i illis$ @6 i et$ @7 i tum nomen novum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9675
#9675 "Obductas auro": quod significet ibi repraesentativum boni, nempe quod per columnas schittim significatur", constat ex significatione "obducere auro" et facere ex auro, quod sit repraesentativum boni, de quan. 9510.
Arcana Coelestia 8
Passage 9676
#9676 "Et unci earum auro": quod significet conjunctionis modos per bonum, constat ex significatione "uncorum" quod sint conjunctionis modi; illam significationem unci habent ex forma; et ex significatione "auri" quod sit bonum, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490.
Arcana Coelestia 8
Passage 9677
#9677 "Super quattuor basibus argenti": quod significet conjunctionis potentiam per verum, constat ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, de qua mox supra n. 9674, ex significatione "basium" quod sint potentia, de qua n. 9643, et ex sigttificatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999.
Arcana Coelestia 8
Passage 9678
#9678 "Et dabis velum sub ansulis": quod significet conjunctionis facultatem et inde actualitatem, constat ex significatione "ansularum" quod sint conjunctionis facultas, de qua n. 9611; actualitas inde est "dare sub illis 1 velum." @1 i , nempe$
Arcana Coelestia 8
Passage 9679
#9679 "Et induces illuc ab intra velum arcam testimonii": quod significet existentiam caeli intimi intra illud medium uniens, constat ex siguificatione "veli" quod sit medium uniens binos caelos, de qua n. 9670, 9671, et ex significatione "arcae testimonii" quod sit caelum intimum, de qua n. 9485; existentia hujus significatur per "inducere illuc arcam."
Arcana Coelestia 8
Passage 9680
#9680 "Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum": quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione "sancti" quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione "sancti sanctorum" quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Doniinum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3, et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375. [2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium (o)enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7, quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum (o)dicatur sanctum sanctorum. [3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum (o)Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, ix 24: (m)et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et (x)glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, (x)xv 4;(n) ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 11 Esai. i 4, v 19, 24, x 20, xii 6, xvii 7, xxix 19, xxx 11, 12, 15, xxxi 1, xxxvii (x)23, xli 14, 16, 20, xliii (x)3, 14, xlv 11, lx 9, 14; Jer. (x)l 29, li 5; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi (x)22; Ps. lxxviii 41; Ps. lxxxix (x)19 [A.V. 18]; 2 Reg. xix 22; et alibi. Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat (o)Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 12, post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit. @1 distinguet vobis Velum IT$ @2 et illud$ @3 in medio coelo est bonum internum ibi$ @4 i dicitur$ @5 Ipsi amore but bono is written above amore$ @6 Ipsi$ @7 fide but bono written above$ @8 i in$ @9 i , quod vocatur bonum$ @10 inde quod sit Ipse$ @11 i Redemptor, Salvator, regenerator$ @12 quod a Domino$
Arcana Coelestia 8
Passage 9681
#9681 Vers. 34-37. Et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum. Et pones mensam ab extra velum, et candelabrum e regione mensae super latere habitaculi versus austrum, et mensam dabis ad latus septentrionis. Et facies tegumentum ostio tentorii hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto, opere acupictoris. Et facies tegumento quinque columnas schittim, et obduces illas auro, et unci earum auro, et fundes illis quinque bases aeris. "Et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum" significat auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris in intimo caelo a Domino: "et pones mensam ab extra velum" significat influxum per caelestia quae amoris: "et candelabrum e regione mensae super latere habitaculi versus austrum" significat illuminationem regni spiritualis per Divinum (m)Verum procedens a Divino Humano Domini illis bono:(n) "et mensam dabis ad latus septentrionis" significat bonum in obscuro: "et facies tegumentum ostio tentorii" significat medium uniens caelum secundum seu medium cum primo seu ultimo: "hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto" significat ex bono charitatis et fidei: "opere acupictoris" significat quae scientifici: "et facies tegumento quinque columnas schittim" significat sustentationem medii unientis quantum satis per bonum meriti quod Divini Humani Domini: "et obduces illas auro" significat repraesentativum (o)boni: "et unci earum auro" significat conjunctionis modos per bonum: "et fundes illis quinque bases aeris" significat potentiam ex bono externo.
Arcana Coelestia 8
Passage 9682
#9682 "Et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sanctae sanctorum": quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris in intimo caelo a Domino, constat ea significatione "propitiatorii" quod sit auditio et receptio omnium quae cultus ex bono amoris, de qua n. 9506, ex significatione "arcae testimonii quod sit intimum caelum ubi Dominus, de qua n. 9485, et quod "testimonium" ibi sit Dominus, n. 9503, et ex significatione "sancti sanctorum" quod sit ubi bonum amoris a Domino, de qua supra n. 9680 ex his patet quod per "dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum" significetur auditio et receptio omnium quae cultu ex bono amoris in intimo caelo a Domino. [2] Quomodo se habet cum praesentia Domini in intimo caelo, et quo modo cum praesentia Ipsius in medio caelo, et quoque in ultimo constare potest ex illis quae de influxu boni et veri a Domino multis in locis ostensa sunt; praesentia 1 Domini fit per influxum, et influxus se habet secundum vitam boni et veri; qui in bono amoris in Dominum sunt, illi sunt qui proxime recipiunt influxum; qui autem in bono charitatis erga proximum sunt etiam recipiunt illum, sed remotius, (x)quia bonum charitatis erga proximum remotius est ipso bono amoris in Dominum; qui autem in bono fidei sunt, quidem etiam recipiunt illum, sed quantum boni fides in se habet 2; quapropter qui in bono vitae sunt ex veris fidei, illi recipiunt eum 3; Dominus enim in bono est, quia omne bonum est ab Ipso, et prorsus nihil ab homine, nec ab angelis in caelo 4. [2] Quod porro Domini praesentiam in caelo, et per caelum, apud hominem, concernit, sciendum quod Dominus supra caelos sit, est enim ipse Sol caeli, sed usque per lucem et calorem inde est praesens; lux inde est Divinum Verum (o)quod fidei, et calor inde est Divinum Bonum (o)quod amoris; quod a Domino procedit, Ipse est; ex quibus patet quod Dominus praesens ubi bonum quod (x)ab Ipso recipitur 5; sed omnia haec melius comprehendi possunt ex illis quae de influxu ostensa sunt, (t)quod nempe omne vitae a Domino influat, ita omne bonum et verum, quoniam haec faciunt vitam hominis, et quae influunt, se habeant 6 secundum receptionem apud unumquemque 7, n. 2536, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3484, 3742, 3743, 4151, 5846, 5850, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8321, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9216, et quod influxus 8 a Domino sit immediatus, et quoque mediatus per caelos 9,n. 5147, 6058, 6063, 6466, 6472, 6473, 6982, 6985, 6996, 7004, 7007, 7055, 7056, 7058, 7270, 8685, 8701, 8717, 8728, 9216.10 @1 i enim$ @2 secundum receptionem ab angelis in coelis, et ab homine in mundo; qui in bono amoris in Dominum sunt, illi sunt qui proxime recipiunt Ipsum, qui autem in bono fidei sunt, etiam recipiunt Ipsum sed remotius, quia bonum fidei remotius est quam bonum amoris, amor enim est ipsa conjunctio spiritualis, fides etiam est conjunctio, sed per bonum, ita quantum boni in se habet$ @3 Ipsum$ @4 i , sed per angelos in coelo a Domino$ @5 idea spatii nec ulla est in coelo, inde est, quia Dominus praesens sit, ubi bonum est quod ab Ipso$ @6 et quod influit se habeat$ @7 unumquemvis$ @8 i vitae$ @9 i ordine$ @10 i influxus vitae a Domino est influxus boni et veri, nam haec faciunt vitam hominis, (m)bonum vitam voluntatis ejus, et verum vitam intellectus, sed receptio variat illum(n)$
Arcana Coelestia 8
Passage 9683
#9683 "Et pones mensam ab extra velum": quod significet influxum per caelestia quae amoris, constat ex significatione "mensae" super qua panes facierum, quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527, 9545, et ex significatione "extra velum" quod sit extra medium uniens, per quod influxus mediatus, per "velum" enim 1 significatur medium uniens, n. 9670; et quia mensa illa pone velum erat, ideo significatur influxus per caelestia, quae intimi caeli, quae sunt bona amoris; quod ille influxus sit a Domino mediatus per caelum intimum, et immediatus ab Ipso, constare potest (c)a locis supra n. 9682 ad lin. citatis. Cum omni bono quod facit vitam caelestem, ita vitam aeternam, apud hominem et apud angelum, ita se habet: intimum boni est Ipse Dominus, proinde bonum amoris quod immediate ab Ipso; proxime succedens est bonum amoris mutui, dein bonum charitatis erga proximum, tandem bonum fidei; hic ordo successivus est bonorum ab intimo; inde constare potest quomodo se habet cum influxu immediato et mediato 2; in genere, quantum bonum (o)succedens in ordine seu exterius in se habet bonum interius, tantum est bonum, nam tantum propius est (o)Ipsi Domino, Qui est bonum intimum 3, ut dictum est; sed dispositio et ordinatio bonorum interiorum in exterioribus successiva 4 variatur in omnibus et singulis subjectis secundum receptionem, et receptio secundum vitam cujusvis spiritualem et moralem in mundo, nam vita 5 in mundo manet unumquemvis in aeternum. [2] Influxus Domini est quoque immediatus apud unumquemvis, nam absque immediato influxu mediatus nihil efficit; immediatus influxus recipitur 6 secundum ordinem, in quo homo seu angelus est, ita secundum Divinum Verum quod a Divino, hoc enim 7 est ordo, n. 1728, 1919, (x)2447, 4839, 5703, 7995, 8512, 8513, 8700, 8988; ipse ordo (o)itaque apud hominem est ut vivat 8 in bono quod a Domino, quod est ut vivat 9 a Domino; hic influxus continuus est, et (x)adjunctus omnibus et singulis voluntatis hominis, et (t)illa dirigit quantum potest ad ordinem; voluntas enim propria hominis continue abducit reum ab ordinem; se habet hoc sicut cum voluntariis et involuntariis apud hominem; voluntaria ejus continue abducunt ab ordine, sed involuntaria continue reducunt ad ordinem; inde est quod motus cordis, (o)qui est involuntarius, plane exemptus sit a voluntate hominis, similiter actio cerebelli, et quod cordis motus (c)ac cerebelli vires (t)regant voluntaria, ne (o)haec extra limites ruant, et ante tempus exstinguant vitam corporis; propterea 10 principia agentia ex utrisque, nempe tam (c)ex involuntariis quam (o)ex voluntariis in toto corpore conjuncta incedunt. Haec dicta sunt ut illustretur (o)aliquo modo idea de influxu immediato et mediato 11 caelestium amoris et spiritualium fidei a Domino, etiam involuntaria apud hominem correspondent caelestibus quae amoris, et spiritualibus quae fidei. @1 nam per velum$ @2 intimum in illo est Ipse Dominus, proinde bonum amoris ab Ipso, et inde bonum amoris in Ipsum, sive dicas Dominum, sive dicas bonum amoris ab Ipso, idem est, nam Dominus est Ipse Divinus amor, et omne bonum est amoris, bonum coeli intimi est internum et externum, ejus internum est bonum amoris in Dominum, externum est bonum amoris mutui, hoc bonum est amoris boni quod a Domino; bonum quod in coelo medio est bonum charitatis erga proximum, bonum charitatis est bonum fidei; quomodo se habet cum influxu mediato, inde constare potest$ @3 intimum enim boni est Dominus$ @4 successive$ @5 i cujusvis$ @6 se habet$ @7 nam Divinum a Domino procedens$ @8 i homo$ @9 ita ut vivatur$ @10 ob illam causam$ @11 i suum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9684
#9684 "Et candelabrum e regione mensae super latere habitaculi versus austrum": quod significet illuminationem regni spiritualis per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini illis qui in bono, constat ex significatione "candelabri" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, (o)ita Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, et inde illuminatio regno spirituali Ipsius, de qua sequitur; ex significatione "mensae super (x)qua panes facierum" cujus e regione candelabrum, quod sit Dominus quoad bonum caeleste, ita ipsum illud bonum, ex quo et per quod Dominus influit in regnum 1 spirituale, seu (o)in caelum medium, de qua etiam sequitur; et ex significatione "super latere habitaculi versus austrum" quod sit in caelo 2 ubi Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini est in maxima luce; habitaculum enim (o)extra velum, ubi candelabrum, est caelum medium, n. 9594, et "austrum" seu meridies est ubi Divinum Verum est in sua luce, n. 9642. Quod in habitaculo prope velum esset candelabrum, et quoque mensa super qua panes facierum, et quod candelabrum ad latus versus austrum ac mensa 3 ad latus versus septentrionem, arcana caeli sunt, quae non manifestari possunt nisi sciatur quod habitaculum repraesentaverit caelum, et quae in habitaculo caelestia et spiritualia quae in caelo; quid candelabrum repraesentavit, prius n. 9548 ostensum est, et quid mensa super qua panes facierum, n. 9527, 9545; et quid significat austrum seu meridies, n. 9642, et quid septentrio, n. 3708 inde constare potest quod per "candelabrum super latere habitaculi versus austrum" significetur illuminatio regni spiritualis per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini. [2] Sed ut ipsa arcana pateant, dicetur quomodo (t)se res habet in caelis 4: Dominus apparet illis qui e regno caelesti sunt, ut Sol, at illis qui a regno spirituali ut Luna; Dominus ut Sol apparet ad mediam altitudinem e regione oculi dextri, et ut Luna etiam ad mediam altitudinem e regione oculi sinistri; ex Domino ut Sole est lux illis qui in regno Ipsius caelesti, et ex Domino ut Luna est lux illis qui in regno spirituali; de utroque illo regno videantur loca citata n. 9277; lux in caelis est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini quod receptum ab angelis qui e regno spirituali sunt vocatur verum fidei ex bono charitatis erga proximum 5; ex hoc bono et illo vero consistit caelum medium, quod caelum spirituale vocatur; candelabrum in habitaculo repraesentabat Lunam, ex qua lux illis qui e regno spirituali 6, ita repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum ibi nam, ut dictum est, Dominus apparet illis qui ex eo regno 6 ut Luna 7: his nunc 8 constare potest cur candelabrum positum erat versu austrum, austrum enim seu meridies est ubi Divinum Verum est in luce n. 9642, et cur mensa super qua panes facierum, versus septentrionem septentrio enim est ubi Divinum Verum est in obscuro, n. 3708, e similiter tunc Divinum Bonum, quod per panes super illa mens; significatur; id bonum fit bonum spirituale per receptionem Divini Veri 9, sicut lucis ex luna 10; haec arcana sunt quae per candelabrum et ejus situm versus austrum, et per mensam super qua panes facierum et ejus situm versus septentrionem, significantur. [3] Quod "candelabrum" sit Divinum Verum procedens (c)a Divino Humano Domini, constat ex Apocalypsi, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et circumcinctum ad ubera zona aurea, i 12-14; (o)"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Humano Ipsius, n. 2803, 2813, 3704: et alibi (o)in eodem libro, Gloria Dei illustrabit civitatem sanctum Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus, xxi 23; "gloria Dei" est Divinum Verum procedens a Domino, 11 n. 9429, "lucerna quae Agnus," hoc est, Dominus, est fides, et (o)inde intelligentia veri (c)et sapientia boni, quae a solo Domino, n. 9548, "nova Hierosolyma" est Nova Domini Ecclesia, n. 2117. [4] Quod Dominus sit Sol 12 illis qui in regno caelesti 13 ac (o)appareat ut Luna illis qui in regno spirituali 14, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 5097, 7083, 7173, 7270, 8644, 8812; quod inde in Verbo per "solem" significetur Dominus quoad caeleste bonum, et per "lunam" Dominus quoad spirituale bonum, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 7083, 8644, et quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem e regione oculi dextri, ac 15 ut Luna (o)etiam ad mediam altitudinem e regione oculi sinistri, n. 1531, 4321 fin., 7078, 7171; inde est quod oriens in caelo sit ubi Dominus apparet ut Sol, et austrum 16 ubi Dominus apparet ut Luna; quod lux a Domino ut Sole et Luna sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, n. 1053, 1521-1533, 1619-(x)1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; et quia lux a Domino ut Sole ac ut Luna est Divinum Verum procedens ab Ipso, ideo calor a Domino ut Sole (o)ibi est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, n. 3338, 3339, 3636, 3643, 5215, 6032; [5] inde constare potest qualis differentia est inter regnum caeleste et regnum spirituale Domini quoad receptionem Divini Veri, quod nempe sit sicut inter lucem a sole et (o)inter lucem a luna; quod (o)ideo qui in spirituali regno 17 sunt in obscuro sint quoad verum fidei et bonum amoris respective, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289, 6500, 6945, 7233; quod (o)illi imprimis per Adventum Domini in mundum salvati sint, n. 2661, 2716, 3969, 6372, 6854, 6914, 7035, 7091, 7828 18, 7932, 8018, 8054, 8159, 8321, 9596, et quod illis illuminatio sit in 19 Divino Humano Domini, n. 2716, 2833, 2834; at 20 quod (o)illi qui ab Ecclesia spirituali sunt 21 salventur qui in bono vitae per vera 22 fidei, n. 2954, 6435, 6647, 6648, 7977, 7992, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701. @1 et$ @2 i illa$ @3 illo$ @4 coelo$ @5 Dominus apparet coelestibus, hoc est, illis qui in intimo coelo, ut Sol, et spiritualibus, hoc est, illis qui in medio coelo, ut Luna; Dominus ut Se apparet ad mediam altitudinem in plano oculi dextri, et ut Luna etiam a mediam altitudinem in plano oculi sinistri; ex Domino ut Sole est lux illis qui in intimo coelo, et ex Domino ut Luna, est lux illis qui in medio coelo; lux est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, quod receptum a angelis medii coeli vocatur verum fidei, seu verum spirituale, et calor est bonum Divini amoris Domini, quod receptum ab angelis medii coeli, vocatur bonum charitatis erga proximum, seu bonum spirituale$ @6 in medio coelo$ @7 i , et inde lux est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini$ @8 quibus$ @9 i procedentis ex Domino$ @10 i, nam Lux a Domino est sibi semper similis, sed variatur apud unumquemvis secundum receptionem$ @11 i videatur$ @12 i coelestibus seu$ @13 intimo coelo$ @14 spiritualibus, seu illis qui in medio coelo$ @15 et quod Dominus$ @16 et quod austrum in coelo sit$ @17 coelo$ @18 7826 IT$ @19 ex$ @20 et$ @21 Domini$ @22 sunt per verum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9685
#9685 Et mensam dabis ad latus septentrionis": quod significet bonum in obscuro, constat ex significatione "mensae super qua panes facierum" quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527, panes enim sunt bonum caeleste, quod a Domino, n. 9545; et ex significatione "septentrionis" quod sit obscurum quoad vera fidei, de qua n. 3708; et quia 1 verum in obscuro est, ideo etiam bonum in obscuro est, nam in spirituali regno Domini bonum apparet per verum, et verum appercipitur ut bonum cum ab intellectu in voluntatem venit; hoc bonum est bonum charitatis erga proximum, et vocatur bonum spirituale; (m)aliter in regno caelesti Domini, ibi bonum non apparet bonum per verum, sed percipitur ex ipso bono;(n) inde constare potest cur mensa illa ad latus versus septentrionem posita fuit 2, et candelabrum ad latus versus austrum; sed videantur quae de his mox supra 3 n. 9684 dicta et ostensa sunt. @1 uno cum I, una cum T$ @2 sit$ @3 d nunc supra i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9686
#9686 "Et facies tegumentum ostio tentorii": quod significet medium uniens caelum secundum seu medium cum primo seu ultimo, constat ex significatione "tegumenti" quod sit medium uniens hoc caelum: quod per tentorium conventus 1 repraesentatur, cum caelo quod per atrium 2, de quo in capite sequente; nam sicut velum inter sanctum et sanctum sanctorum significabat medium uniens inter caelum intimum seu tertium et caelum medium seu secundum, ita tegumentum hoc significat simile inter caelum medium seu secundum et caelum primam seu ultimum; quod tres caeli sint, et quod bini repraesentati sint per habitaculum quod intra velum, et per habitaculum quod extra velum supra 3 ostensum est; et quod tertium seu ultimum (o)caelum repraesentetur per atrium 2, in capite sequente 4 ex Divina Domini Misericordia ostendetur; introitus ab uno in alterum significatur per ostium (o)ubi tegumentum; quod ostium sit introitus, videatur n. 2145, 2152, 2356, 2385, et inde communicatio, n. 8989; proinde tegumentum ibi, quod loco ostii erat, est medium communicans et uniens. @1 Habitaculum et ejus tentorium$ @2 tentorium conventus$ @3 prius$ @4 i agitur,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9687
#9687 "Hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto": quod significet ex bono charitatis et fidei, constat ex significatione "hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti" ubi agitur de velo, per quod significatur medium uniens inter caelum intimum et medium, quod sint bona amoris et fidei, de qua n. 9671, hic autem bona charitatis et fidei, quia agitur de tegumento, per quod significatur medium uniens inter caelum secundum et ultimum, n. 9686; in caelo enim intimo regnat bonum amoris in Dominum, in caelo autem medio bonum charitatis erga proximum 1, (o)et in caelo ultimo bonum fidei 2; inde est quod per "hyacinthinum, (x)purpuram, coccineum (o)dibaphum, et byssinum contextum" bona in (o)illis caelis regnantia significentur. @1 et bonum fidei in Dominum$ @2 bonum fidei altered to verum fidei$
Arcana Coelestia 8
Passage 9688
#9688 "Opere acupictoris": quod significet quae scientifici, constat ex significatione "operis acupictoris" seu acupicturae, quod sit scientificum; pluribus in locis in Verbo dicitur acupictum et acupictura, et ubivis per id significatur scientificum; hoc ducit 1 causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent vestes acupictae vario modo, et per illas significantur vera scientifica. [2] Vera scientifica differunt a veris intellectualibus sicut externa ab internis, seu sicut naturale a spirituali apud hominem; scientifica enim inserviunt intellectuale pro objectis, ex quibus excludat 2 vera; intellectuale enim est visuale interni seu spiritualis hominis, et scientifica sunt objecta ejus in externo seu naturali homine; haec per "opus acupictoris" significantur, illud autem per "opus excogitatoris," 3 n. 9598, excogitare enim est intellectus, et 4 acupingere est scientis et efficientis ex intellectu; inde est quod illa in habitaculo, quae significabant interna, ex opere excogitatoris essent, sicut ipsa aulaea ibi, vers. 1, (c)et velum inter sanctum et (o)sanctum sanctorum, vers. 31; at 5 quod illa quae significabant externa, ex opere acupictoris essent, sicut tegumentum pro ostio tentorii, et pro porta atrii, Exod. xxxviii 18; tum etiam 6 balteus, Exod. xxxix 29, "balteus" enim est externum conjungens omnia interna 7, "atrium" est ultimum caeli, et "ostium tentorii" est ubi exitus (c)e caelo medio in ultimum. [3] Quod acupictura et acupictum sit scientificum quod externi seu naturalis 8 hominis, constat ex his locis in Verbo: 9 apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua; hyacinthinum et purpura ex insulis "Elischa" fuit tegumentum tuum: Syria negotiatrix tua per multitudinem operum tuorum, cum chrysopraso purpuram, et acupictura, et byssum. Negotiatores Schebae cum glomeribus hyacinthini et acupicto, xxvii 7, 16, 24; agitur ibi de Tyro, per quam significantur illi qui in cognitionibus veri et boni (o)sunt, et in sensu abstracto (t) illae ipsae cognitiones, n. 1201; per "byssum in acupictura" significatur verum scientificum, "byssus" enim est verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469, et "acupictura" est scientificum; ideo quoque dicitur ex Aegypto, quia per "Aegyptum" significatur scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6750, 7779 fin., 9391, et quoque ex Syria et ex Scheba, quia per "Syriam" significantur cognitiones veri et boni, n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, 4112, similiter per "Schebam," 10 n. 1171, 3240; (c)cognitiones veri et boni sunt scientifica Ecclesiae; (m)quisque qui gaudet facultate intellectualiter cogitandi et res expendendi, videre potest quod non acupictura ibi, nec byssus, nec hyacinthinum, nec purpura intelligantur, sed quod per illa significentur 11 talia quae digna Verbo sunt,ita 12 spiritualia quae caeli et Ecclesiae 13:(n) apud eundem, Descendent (x)desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et vestes acupicturae suae (x)exuent, terroribus induentur, xxvi 16; ibi etiam de Tyro; "principes maris" sunt primaria scientifica, quae dogmata vocantur; quod "principes" sint primaria, videatur 14 n. 1482, 2089, 5044, et "mare" 15 scientificum iri genere, n. 28, 2850; "amicula" sunt vera externa, "acupicturae" sunt vera scientifica, quae etiam (o)sunt externa; quod "vestes" sint vera, 16 n. 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 6918, 9093, 9158, 9212, 9216: [5] apud eandem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, accinxi te bysso, et obtexi te serico: sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus, sericum, at acupictum: sed sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti imagines, cum quibus scortata es, xvi 10, 13, 18; ibi de Hierosolyma, per quam Ecclesia significatur; "vestes acupicti" pro veris scientificis, "tegere imagines, cum quibus scortata" pro confirmare falsa, "scortari" enim est pervertere 17 vera (o)per applicationes ad falsa aut mala; (s)quis non videt quod per "byssum, sericum, et acupictum" ibi non byssus, sericum, et acupictum intelligantur 18? agitur enim de Hierosolyma; sed quid intelligitur, orbis Christianus non inquirit, quia caelestia et spiritualia Verbi ponit in sensu ejus litterali, ac interiora ejus vocat mystica, quae non curat:(s) [6] apud eundem, Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, xvii (x)3; ibi de domo Israelis, per quam significatur Ecclesia spiritualis, quae "aquila" dicitur ex perceptione veri, n. 3901, 8764, cui acupictura pro cui scientificum: apud Davidem, Tota gloriosa filia regis intus, ex implexis auri vestis ejus, in acupicto adducetur 19 regi, Ps. xlv 14, 15 [A.V. 13, 14]; "filia regis" pro affectione veri, "acupictum" pro scientifico veri: in libro Judicum, Divident praedam, praedam colorum Siserae, praedam colorum acupicti, colorem acupictorum 20, collis praedae, v 30; canticum Deborae et Baraki, "acupictum" ibi 21 pro scientifico quod naturalis hominis. @1 trahit$ @2 concludat$ @3 i seu per excogitationem, de qua$ @4 at$ @5 et$ @6 et quoque$ @7 interiora$ @8 naturalis seu externi$ @9 i ut$ @10 et per Schebam similiter, above which it interpolated quae sunt externi hominis$ @11 illa significent$ @12 i coelestia et$ @13 i sunt$ @14 per quae confirmant sua dogmata illi qui per Tyrum significantur, principes enim sunt primaria$ @15 i est$ @16 i videatur$ @17 i et falsificare$ @18 intelligatur$ @19 adducitur IT$ @20 acupictoris$ @21 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9689
#9689 "Et facies tegumento quinque columnas schittim": quod significet sustentationem medii unientis quantum satis per bonum meriti quod Divini Humani Domini, constat ex significatione "tegumenti pro ostio tentorii" quod sit medium uniens caelum secundum seu medium cum primo seu ultimo, de qua supra n. 9686, ex significatione "quinque" quod sint aliqua pars aut 1 aliquid, de qua n. 4638, et 2 quoque quantum satis, ex significatione "columnarum" quod sint sustentatio, de qua n. 9674, et ex significatione "ligni schittim" quod sit bonum meriti, quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486, ita Divini Humani Ipsius, nam Huic meritum, n. 9486. @1 et$ @2 ita$
Arcana Coelestia 8
Passage 9690
#9690 "Et obduces illas auro": quod significet repraesentativum, nempe boni, constat ex significatione "obducere auro" et facere ex auro, quod sit repraesentativum boni, de qua n. 9510.
Arcana Coelestia 8
Passage 9691
#9691 "Et unci earum auro": quod significet conjunctionis modos per bonum, ut supra n. 9676.
Arcana Coelestia 8
Passage 9692
#9692 "Et fundes illis (x)quinque bases aeris": quod significet potentiam ex bono externo, constat ex significatione "basium" quod sint potentia sustentans, de qua n. 9643, et ex significatione "aeris" quod sit bonum naturale seu bonum externum, de qua n. 425, 1551. 1 @1 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$ Continuatio de Prima Tellure in Caelo Astrifero
Arcana Coelestia 8
Passage 9693
#9693 Postquam per magnum illum hiatum translatus fui, tandem perveni ad locum ubi morabar; et tunc apparebant mihi spiritus superne, cum quibus loqui datum est; ex loquela eorum, et ex genio appercipiendi res et exponendi illas, clare animadverti quod essent ex alia tellure, nam prorsus differebant a spiritibus mundi nostri solis; illi etiam vicissim ex mea loquela appercipiebant quod e longinquo essem.
Arcana Coelestia 8
Passage 9694
#9694 Postquam de variis aliquantisper locuti sumus, quaerebam quem Deum colerent; dicebant quod aliquem angelum, qui sicut Divinus homo illis apparet, fulget enim ex luce, et quod is instruat illos et det percipere quid faciendum. Dicebant porro quod Maximus Deus sit in sole caeli angelici, et quod Is appareat angelo Suo, et non Sibi; et quod Ille major sit quam ut ausint Ipsum adorare.
Arcana Coelestia 8
Passage 9695
#9695 Angelus quem colebant erat societas angelica, cui a Domino datum est praeesse illis, ac docere viam justi et recti; ideo illis lux est ex quadam flamma quae instar faculae apparet, satis ignea et flava; causa venit ex eo quod non adorent Dominum; inde illis non est lux ex sole caeli angelici sed ex societate angelica; nam societas angelica, cum datur a Domino, talem lucem potest sistere spiritibus, qui in sphaera inferiore sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9696
#9696 Ceteroquin erant modesti, aliquantum simplices, sed usque satis bene cogitabant. Ex luce apud illos concludi potuit quale illis intellectuale, nam secundum receptionem lucis quae in caelis, est intellectus; quoniam Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est quod ibi lucet, et dat angelis non modo videre sed etiam intelligere.
Arcana Coelestia 8
Passage 9697
#9697 Interrogati sunt de sole mundi eorum qui illuminat tellurem eorum; dicebant quod sol illis appareat flammeus; et cum magnitudinem solis nostrae telluris repraesentarem, dicebant quod minor sit, nam sol illis est coram nostris oculis stella; et ab angelis audivi quod esset stella inter minores; dicebant etiam quod e tellure sua quoque caelum stelliferum videatur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9698
#9698 Instruebar quod incolae et spiritus illius telluris referant in Maximo Homine aliquid in liene, quod etiam confirmatum est per influxum in lienem, cum mecum loquebantur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9699
#9699 Postmodum aperiebatur milti visus, ut aliquantum spectare possem in ipsam tellurem; et apparebant prata plura ac silvae cum arboribus foliaceis, tum lanigerae oves.
Arcana Coelestia 8
Passage 9700
#9700 Continuatio de prima tellure visa in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.