Arcana Coelestia – Exodus, caput 28
Arcana Coelestia 8
Passage 9796
#9796 Cum notum est quid homo internus et quid externus, sciri potest unde intellectus veri et voluntas boni.
Arcana Coelestia 8
Passage 9797
#9797 Quantum internus homo apertus est versus caelum, ita ad Dominum, tantum in luce caeli est, ita tantum in intellectu veri; lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino; ab illa illustrari est intelligere verum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9798
#9798 Quantum (x)internus homo apertus est ad Dominum, et externus illi subordinatus, tantum in igne caeli est, ita tantum in voluntate boni; ignis caeli est Divinus Amor procedens a Domino, ab illo accendi est velle bonum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9799
#9799 Est itaque intellectus veri videre ex illustratione a Domino vera ex Verbo; et voluntas boni est ex affectione velle illa.
Arcana Coelestia 8
Passage 9800
#9800 Qui in amore et in fide in Dominum sunt, et in charitate erga proximum, illi in intellectu veri et in voluntate boni sunt, nam apud illos est receptio boni e veri quae a Domino.
Arcana Coelestia 8
Passage 9801
#9801 Quantum autem internus homo clausus est versus caelum ad Dominum, tantum in frigore et in caligine est quoad illa quae caeli sunt; et tunc quantum externus homo apertus est versus mundum, tantum cogitat falsum et vult malum, ac ita insanit; lux enim mundi apud illum exstinguit lucem caeli, et ignis vitae mundi exstinguit ignem vitae caeli.
Arcana Coelestia 8
Passage 9802
#9802 Qui in amore sui sunt, et in persuasione intelligentiae et sapientiae a semet, illi in tali frigore et caligine sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9803
#9803 Inde patet quod intelligens et sapiens esse non sit intelligere et sapere multa quae mundi sunt, sed intelligere et velle illa quae caeli sunt; nam dantur qui intelligunt et sapiunt multa quae mundi sunt, et tamen non credunt nec volunt illa quae caeli sunt, ita insaniunt; hi sunt de quibus Dominus dicit apud Matthaeum, Per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13: et apud Johannem, Mundus non potest accipere Spiritum veritatis, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum, xiv 17. CAPUT XXVIII 1. Et tu appropinquare fac ad te Aharonem fratrem tuum, et filios ejus cum illo, e medio filiorum Israelis, ad fungendum eum sacerdotio Mihi, Aharon, Nadab et Abihu, Eleazar et Ithamar, filii Aharonis. 2. Et facies vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo ad gloriam et ad decus. 3. Et tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae, et facient vestes Aharonis ad sanctificandum eum, ad sacerdotio fungendum eum Mihi. 4. Et hae vestes (x)quas facient, pectorale, et ephodum, et pallium, et tunicam tesselatam, cidarim, et balteum; et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus, ad fungendum eum sacerdotio Mihi. 5. Et illi accipient aurum, et hyacinthinum, et (x)purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum. 6. Et facient ephodum auro, hyacinthino, et purpura, coccineo dibapho, et byssino contexto, opere excogitatoris. 7. Duo umeri conjuncti erit illi ad duas extremitates ejus, et conjungetur. 8. Et cingulum ephodi ejus quod super illo, secundum opus ejus ex illo erit, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto. 9. Et accipies duos lapides schoham, et sculpes super illis nomina filiorum Israelis. 10. Sex de nominibus illorum super lapide uno, et nomina sex reliqua super lapide altero, secundum generationes illorum. 11. Opere opificis lapidis, sculpturis sigilli sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis; circumdatos fundis auri facies illos. 12. Et pones duos lapides super umeris ephodi, lapides recordationis filiis Israelis; et feret Aharon nomina illoram coram JEHOVAH super duobus umeris ejus 1ad recordationem. @1 et IT$ 13. Et facies fundas auri. 14. Et duas catenulas auri puri, a terminis facies illas, opere funiculi; et dabis catenulas funiculorum super fundis. 15. Et facies pectorale judicii, opere excogitatoris, sicut opus ephodi facies illud, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud. 16. Quadratum erit duplicatum, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus. 17. Et opplebis illud oppletura lapidis; quattuor ordines lapidis, ordo, rubinus, topazius, carbunculus, ordo unus. 18. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et (x)adamas. 19. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus. 20. Et ordo quartus, tarshish, et schoham, et jaspis; inclusi auro erunt in oppleturis suis. 21. Et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis, duodecim super nominibus eorum, sculpturis sigilli, cuique super nomine ejus erunt duodecim tribubus. 22. Et facies super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro. 23. Et facies super pectorali duos annulos auri, et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis. 24. Et dabis duos funiculos auri super duobus annulis ad extremitates pectoralis. 25. Et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis, et dabis super umeros ephodi e regione facierum ejus. 26. Et facies duos annulos auri, et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis super ora ejus, quae citra ephodum introrsum. 27. Et facies duos annulos auri, et dabis illos super duobus umeris ephodi inferius e regione facierum ejus contra juncturam ejus supra cingulum ephodi. 28. Et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo. 29. Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo in intrando illo ad sanctum, ad recordationem coram JEHOVAH jugiter. 30. Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim, et erunt super corde Aharonis in intrando illo coram JEHOVAH; et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram JEHOVAH jugiter. 31. Et facies pallium ephodi totum hyacinthino. 32. Et erit os capitis ejus in medio ejus; labrum erit ori ejus circumcirca, opus textoris, sicut os loricae erit illi ne laceretur. 33. Et facies super fimbrias ejus malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi super fimbrias ejus circumcirca, et tintinnabula auri in medio (x)illorum circumcirca. 34. Tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca. 35. Et erit super Aharone ad ministrandum, et audietur vox ejus in intrando illo ad sanctum coram JEHOVAH, et in exeundo illo, ne moriatur. 36. Et facies bracteam auri puri, et sculpes super illa (x)sculptura sigilli, Sanctitas JEHOVAE. 37. Et pones illam super filo hyacinthini, et erit super cidari; e regione facierum cidaris erit. 38. Et erit super fronte Aharonis, et portabit Aharon iniquitatem sanctorum, quae sanctificabunt filii Israelis, (x)quoad omnia dona sanctorum illorum; et erit super fronte ejus jugiter, ad beneplacitum illis coram JEHOVAH. 39. Et tesselabis tunicam byssi, et facies cidarim byssi, et balteum facies opere acupictoris. 40. Et filiis Aharonis facies tunicas, et facies illis balteos, et tiaras facies illis ad gloriam et ad decus. 41. Et indues illis Aharonem fratrem tuum, et filios ejus cum eo, et unges eos, et implebis manum eorum, et sanctificabis eos, et sacerdotio fungentur Mihi. 42. Et fac eis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis et usque ad femora erunt. 143. Et erunt super Aharone, et super filiis ejus in intrandis illis ad tentorium conventus, aut accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem et moriantur; statutum saeculi ei et semini ejus post illum. @1 See p ix priliminary note 1. A begins here.$ CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 9804
#9804 Agitur hic de vestibus sanctitatis quibus induendi Aharon et filii ejus cum ministrarent; per sacerdotium, quo functurus Aharon cum filiis, 1repraesentabatur Dominus quoad Divinum Caeleste, quod est Divinum Bonum in caelo; et per vestes illius, 1repraesentabatur Divinum Spirituale, quod est Divinum Verum inde procedens. @1 repraesentatur$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 9805
#9805 Vers. 1, 2. Et tu appropinquare fac ad te Aharonem fratrem tuum, et filios ejus cum illo, e medio filiorum Israelis, ad fungendum eum sacerdotio Mihi, Aharon, Nadab et Abihu, Eleazar et Ithamar, filii Aharonis. Et facies vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo ad gloriam et ad decus. "Et tu appropinquare fac ad te Aharonem fratrem tuum" significat conjunctionem Divini Veri cum Divino Bono in Divino Humano Domini: "et filios ejus" significat Divinum Verum ex Divino Bono procedens: "e medio filiorum Israelis" significat in caelo et in Ecclesia: "ad fungendum eum sacerdotio Mihi" significat repraesentativum Domini: "Aharon" significat quoad Divinum Caeleste: "Nadab et Abihu" significat quoad Divinum Spirituale inde: "Eleazar et Ithamar" significat quoad Divinum Naturale: "filii Aharonis" significat quae ex Divino Caelesti 1procedunt2: "et facies vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo" significat repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti: "ad gloriam et ad decus" significat ad sistendum Divinum Verum quale in regno spirituali adjuncto regno caelesti in forma interna et externa. 3 @1 i Divini Humani Domini$ @2 i quod non aliud repraesentatur quam Divinum Humanum, quod ipsum Divinum quod dari nec repraesentari possit$ @3 i (ita in coelos et in Ecclesia.)$
Arcana Coelestia 8
Passage 9806
#9806 "Et tu appropinquare fac ad te Aharonem fratrem tuum quod significet conjunctionem Divini Veri cum Divino Bono in Divino Humano Domini, constat a repraesentatione "Moschis" qui hic appropinquare 1faceret ad se Aharonem, quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6752, 6771, 7014, 9372, ex significatione "appropinquare" quod sit conjunctio et praesentia, de qua n. 9378, ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua sequitur, et ex significatione "fratris" quod sit bonum, de qua n 3303, 3803, 3815, 4121, 4191, 5686, 5692, 6756; (m)ex his patet quod per quod "Moscheh appropinquare faceret ad se Aharonem fratrem suum" significetur conjunctio Divini Veri tum Divino Bono in Domino; quod in Divino Humano Ipsius, est quia Ipsum Id erat, in quo conjunctio illa facta est; Dominus enim Humanum Suum primum fecerat Divinum Verum, postea Divinum Bonum, videantur citata n. 9199, 9315.(n) Quod Aharon electus fuerit ut fungeretur sacerdotio, fuit causa quia erat frater Moschis, sic enim simul repraesentabatur fraternitas Divini Veri ac Divini Boni in caelo, nam prout supra dictum est, per Moschen repraesentabatur Divinum Verum, et per Aharonem Divinum Bonum. 2 Omnia in universo, tam caelo quam mundo, se referunt ad bonum et ad verum ut sint aliquid, bonum enim est Esse veri, et verum est Existere boni; quapropter bonum absque vero non Existit, et verum absque bono non Est; inde patet quod conjuncta erunt; conjunctio illorum repraesentatur in Verbo per binas conjuges, et quoque per binos fratres; per binas conjuges quando agitur de conjugio caelesti, quod est boni et veri, ac de successiva derivatione inde; per binos fratres quando agitur de bino ministerio, quod est judicii et cultus; qui fungebantur ministerio judicii vocabantur judices, postea reges, qui autem fungebantur ministerio cultus vocabantur sacerdotes; et quia omne judicium fit per verum, et Omnis cultus ex bono, ideo per "judices" in Verbo significatur in sensu abstracto a persona verum ex bono, per "reges" autem verum ex quo bonum, ac per "sacerdotes" significatur ipsum bonum; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Judex, tum Propheta, ut et Rex, ubi agitur de vero, at Sacerdos ubi de bono; pariter 2Christus, Unctus, seu Messias, tum de vero, at Jesus seu Salvator cum de bono. Ob illam fraternitatem, quae est veri quod judicii, ac boni quod 3 cultus, Aharon frater Moschis 3 electus est 4ut sacerdotio fungeretur; quod per "Aharonem et ejus domum" ideo significetur bonum, constat apud Davidem, Israel, confide in Jehovah; Hic est auxilium eorum et scutum eorum; domus Aharonis, confidite in Jehovah; Hic auxilium eorum et scutum eorum. Jehovah recordatus est nostri, benedicit; (x)benedicet domui Israelis, benedicet domui Aharonis, Ps. cxv 9, 10, 12: apud eundem, Dicat nunc Israel 5quod in aeternum misericordia Ipsius; dicant nunc domus Aharonis 5quod in aeternum misericordia Ipsius, Ps. cxviii ,] 3: apud eundem, Domus Israelis, benedicite Jehovae; domus Aharonis, benedicite Jehovae, Ps. (x)cxxxv 19; "domus Israelis" pro illis qui in veris sunt, "domus Aharonis" pro illis qui in bonis, nam in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314; quod "domus Israelis" sint qui in veris, videatur n. 5414, 5879, 5951, 7956, 8234: apud eundem, 4 Jehovah misit (x)Moschen servum suum, Aharonem quem elegit, Ps. cv 26; Moscheh dicitur "servus" quia servus praedicatur 6de veris, n. 3409, 7et electus 6de bono, n. 3755 fin.: apud eundem, Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres etiam una sicut oleum bonum super capite descendens in barbam, barbam Aharonis, quod descendit super os vestium illius, Ps. 8cxxxiii , 2,] 3; qui non scit quid significat "frater," tum quid "oleum," quid "caput," quid "barba," quid "vestes," 9ut et quid repraesentat "Aharon," non capere potest cur talia comparata sunt cum 10cohabitatione fratrum, nam quid oleum descendens a capite in barbam Aharonis, et inde in ejus vestes, simile habet cum 11concordia fratrum; sed 12similitudo comparationis patet ex sensu interno, in quo agitur de influxu boni in 13vera, ac ita describitur illorum fraternitas; "oleum" enim est bonum, "caput Aharonis" est intimum boni, "barba" est maxime externum ejus, "vestes" sunt vera, "descendere" est influxus; inde 14liquet quod per illa verba significetur influxus boni ab interioribus ad exterior in vera, et ibi conjunctio; quis absque sensu interno videre potest quod 15 illis verbis ea caelestia insint? "oleum" quod sit bonum amoris videatur n. 886, 4582, 4638, 9780, "caput" quod sit intimum, n. 5328, 6436, 7859, 9656, "barba" quod sit maxime externum, patet apud Esaiam vii 20, xv 2; apud Jeremiam xlviii 37; et apud Ezechielem v 1; "vestes" quod sint vera, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216; 16quod "Aharon" sit caeleste bonum, videatur supra. 5 Ex eo quod Aharon electus sit 17ad fungendum sacerdotio, ita ad ministrandum sanctissima, comprehendi potest quomodo cum repraesentationibus in Ecclesia Judaica se habuerat, quod nempe non specta verint personam quae repraesentabat, sed rem quae repraesentabatur ita quod rem sanctam, immo sanctissimam, repraesentare potuerint personae quarum interiora immunda, immo (x)idololatrica fuerunt, modo externa, cum erant in cultu, disposita ad sanctitatem fuerunt, qualis Aharon 18fuerat, constare potest ex his apud Moschen, Aharon sumpsit e manu 19filiorum Israelis aurum, et formavit illud caelo, fecitque illud vitulum fusilis: et exstruxit Aharon altare coram eo, et proclamavit Aharon, et dixit, Festum Jehovae cras, Exod. xxxii 4, 5, 25: et alibi apud eundem, Contra Aharonem ira motus est Jehovah valde ad perdendum eum; oravi vero etiam pro Aharone in tempore illo, Deut. ix 20; quod repraesentativa Ecclesiae apud gentem Israeliticam et Judaicam 20non spectaverint personas sed ipsas res, videantur citata n. 9229. @1 After se$ @2 Christus seu Unctus$ @3 i, qui Judex et Propheta,$ @4 in sacerdotem$ @5 quia$ @6 ex IT$ @7 at$ @8 133$ @9 tum$ @10 unanimitate$ @11 concordi cohabitatione$ @12 ipsa similitudo constat$ @13 verum$ @14 patet$ @15 i in$ @16 Aharon enim est qui in coelesti bono sunt$ @17 in sacerdotem$ @18 fuerit$ @19 eorum$ @20 spectaverint res sanctas et non personas$
Arcana Coelestia 8
Passage 9807
#9807 "Et filios ejus": quod significet Divinum Verum ex Divino Bono procedens, constat ex significatione "filiorum" quod sint 1vera de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, hic Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, quia erant filii Aharonis et per Aharonem ut summum sacerdotem 2repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, 3quemadmodum mox supra ostensum est. Quod "filii" sint vera, est quia omnia in Verbi sensu interno spiritualia sunt, et "filii" in sensu spirituali sunt qui nascuntur e novo a Domino, ita qui in veris ex bono sunt, consequenter abstracte a personis, ipsa vera quae ex bono; haec itaque sunt quae per 4filios Dei, filios regis, et filios regni, in Verbo intelliguntur; sunt etiam filii novae nativitatis seu regenerationis; (s)vera 5etiam et bona apud hominem regeneratum seu e novo a Domino natum se prorsus habent sicut familiae in ampla et longa serie ab uno patre; sunt quae ibi referunt filios et filias, quae nepotes et neptes, quae generos et nurus, 6et sic affinitates plurium graduum, 7ac ita generum; vera et bona ita disposita, sunt quae in spirituali sensu sunt filii, 8filiae, nepotes, neptes, generi, nurus, verbo, affines varii gradus et inde varii generis 9; quod generationes spirituales in tali ordine sint, ostensum est per vivam experientiam, et simul dictum quod ideo vera et bona apud hominem regeneratum in tali ordine sint, quia societates angelicae in caelo in tali sunt, (c)ac vera (c)et bona apud hominem societatibus illis correspondent; quapropter etiam homo, cujus vera et bona in tali correspondentia sunt, est caelum in minima forma , n. 9279.(s) Qui scit quod per filios significentur vera 10 et per filias bona, 2 plura arcana in Verbo imprimis prophetico 11videre potest quae alioquin laterent abscondita; sicut etiam quid in specie intelligitur per Filium hominis, quem Se Dominus saepe 12in Verbo vocat; quod intelligatur Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, constat a locis ubi nominatur; quae adducere licet, ut simul confirmetur, quod "Filius" sit verum, ut apud Johannem, Turba dixit ad Jesum, Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? quis est hic Filius hominis? respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, xii 34-36; ex his patet quod per "Filium hominis" simile quod per "lucem" significetur, nam cum quaerebant, Quis hic Filius hominis? respondit Dominus quod Ipse esset lux in quam crederent; quod lux sit Divinum Verum, videantur citata, n. 9548, 9684; ita quoque Filius (x)hominis: 3 apud Lucam, Beati quando odio habebunt vos homines propter Filium hominis, vi 22; propter Filium hominis" est propter Divinum Verum, quod procedit a Domino; Divinum 13 Verum est omne fidei et amoris in Dominum propter illa "odio haberi" est beatitudo: apud eundem, Venient dies cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc (x)dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate, xvii 22; "desiderare unum dierum Filii hominis videre" 14est unum statuum veri Divini quod genuinum; agitur ibi de fine Ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne genuinum verum Divinum; et quia verum Divinum significatur per "Filium hominis," ideo dicitur, "tunc dicent, Ecce hic aut ecce illic; ne investigate" quod de vero Divino a Domino, non autem de Ipso Domino 4 15 dici potest: apud eundem, Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra? xviii 8; 14hoc est, cum (t)verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur "Filius hominis" etiam hic est Dominus quoad (t)verum Divinum seu (t)verum Divinum procedens a Domino; adventus Domini est 5 revelatio (t)veri Divini in fine Ecclesiae: apud Matthaeum, Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis: tunc apparebit signum; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 27, 30; "adventus Filii hominis" pro revelatione (t)veri Divini in consummatione saeculi, hoc est, in fine Ecclesiae, "omnes tribus terrae quae tunc plangent" sunt omnia vera et bona fidei et amoris a Domino sic in Dominum in complexu, "nubes caeli, in 16quibus venturus" est sensus 17litteralis Verbi, "virtus et gloria" est sensus internus, in quo sensu intime agitur de solo Domino; porro videantur illa explicata 6 n. 4060: similiter alibi apud eundem, Dico vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, xxvi 64: et apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, (x)xxii 69; "Filius hominis" pro Divino Vero procedente (c)a Domino, "sedere a dextris potentiae" pro quod 18Ipsi onmipotentia, nam Divino Bono est omnipotentia per Divinum Verum; (m)quod dicatur quod "ex nunc id visuri essent" significat quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset cum Dominus in mundo vicerat inferna, ac omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat; et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore 19reciperent, videatur n. 9715;(n) quod "sedere a dextris" 20sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933 fin., 7518, 8281, 9133, quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, (x)6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643, quod ipsa potentia Divina sit Divinum Verum, n. 6948; "nubes in quibus venturus Filius hominis," hoc est, Divinum Verum, quod 21sint Verbum in littera, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781, et quod "gloria" sit ipsum Divinum Verum quale in sensu Verbi interno, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4809, 5922, (x)8267, 9429. Ex his nunc constare potest quid significatur per haec in Apocalypsi, 7 Vidi cum ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream, xiv 14: et apud Danielem, Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis venit, vii 13: apud Johannem, Pater dedit Ipsi etiam judicium faciendi, quia Filius hominis est, v 27; 22quoniam omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum 23Domino judicium facere quia Filius hominis est; "Filius hominis" 24 est, ut dictum, Divinum Verum, "Pater" a Quo id procedit, est Divinum Bonum, n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897; quia Divino Vero est "judicium facere," ideo dicitur quod Cum venturus Filius hominis, sedebit super throno gloria Suae, Matth. xix 28, xxv 31: et quod Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua, 25xvi 27: 8 apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus semen sunt filii regni, zizania sunt filii mali, xiii 37, 38; "bonum semen" est verum Divinum, ideo dicitur quod "Filius hominis" id seminet; "filii regni" sunt vera Divina in caelo et in Ecclesia, "filius" enim est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, ac in opposito sensu falsum, quod etiam est "filius mali"; 26 "regnum" est caelum, ut et 9 Ecclesia: apud Johannem, Nemo ascendit in caelum nisi qui e caelo descendit, Filii hominis qui in caelis est, iii 13; quod "Filius hominis" sit Divinum Verum in caelis, inde patet; nam hoc descendit et sic ascendit, nemo enim ascendere potest in caelum nisi Divinum Verum in illum descenderit e caelo, nam influxus est Divinum non autem vicissim; quia Dominus id verum est, ideo (t)Se vocat "Filium hominis qui in caelis": apud Matthaeum, Filius hominis non habet ubi caput inclinet, viii 20; "Filius hominis" pro Divino Vero, "non habere ubi caput inclinet" pro quod non locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore. 10 Quod Filius hominis passurus sit, et 27occideretur, Matth. xvii 12, 22, (x)xx 18, xxvi 2, 24, 45; Marc. viii 31, ix 12, 31; et alibi, involvit quod ita cum Divino Vero actum sit, proinde cum Domino, Qui ipsum Divinum 28Verum erat, quod etiam Ipse dicit apud Johannem, Ego sum via, et veritas, et vita, xiv 6: apud Jeremiam, Non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea Filius homini xlix 18, 33: et apud eundem, In urbibus non habitabit vir ullus, neque 29transibit per eas Filius hominis, li 43; qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per "urbes" hic intelligantur urbes, et per "virum" perque "filium hominis" vir et 30 filius; et quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status Ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; "urbes" enim sunt doctrinalia Ecclesiae, videatur n. 432, (x)2449, 3216, 4492, 4493, "vir" est ipsum ejus verum conjunctum bono, n. 3134, 7716, 9007, ita "filius hominis" est verum 31. Quia per "filium hominis" significabatur Divinum Verum procedens 11 a Domino, ideo 32quoque prophetae, per quos id revelabatur, vocabantur filii hominis, prout Daniel viii 17 ibi; et Ezechiel ii 1, 3, 6, 8, iii 1,3,4, 10, 17, 25, iv i, 16, viii 5, 6, 8, 12, 15, xii 2, 3, 9, 18, 22, 27; et pluries alibi. Sicut pleraque in Verbo sensum etiam oppositum habent, ita 12 quoque significatio filii hominis, qui in eo sensu est falsum oppositum vero, ut apud Esaiam, Quid tu quod times 33 ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur, li 12; "gramen datum filio hominis" est scientificum per quod falsum: apud Davidem, Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus, Ps. cxlvi 3; "principes" sunt primaria vera, n. 2089, 5044, ita in opposito sensu primaria falsa, et "filius hominis" est ipsum falsum. @1 verum$ @2 repraesentatur$ @3 prout$ @4 filios Regni, filios Dei, et filios Regis$ @5 enim$ @6 verbi inde$ @7 et sic$ @8 nepotes, generi, filiae, neptes$ @9 i, et quoque quae intelliguntur in Verbo prout dictum est$ @10 i ex bono,$ @11 videbit$ @12 vocabat$ @13 i enim$ @14 pro$ @15 i non ita$ @16 qua IT$ @17 literae$ @18 illi$ @19 recipiunt$ @20 id sit$ @21 sit$ @22 quia$ @23 Ipsi$ @24 i enim$ @25 i Matth.$ @26 i et$ @27 occidetur$ @28 est Verum$ @29 transiet$ @30 i ejus$ @31 i fidei$ @32 etiam$ @33 i tibi$
Arcana Coelestia 8
Passage 9808
#9808 "E medio filiorum Israelis": quod significet in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia, ita abstracte ipsa Ecclesia, de qua n. 4286, (x)6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805, 9340, et quia Israel est Ecclesia, etiam est caelum, nam caelum et Ecclesia unum faciunt, et est quoque Ecclesia caelum Domini in terris; apud 1unumquemque etiam hominem Ecclesiae est caelum intus in eo cum in vero et simul in bono est ex Domino. @1 unumquemvis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9809
#9809 "Ad fungendum eum sacerdotio Mihi": quod significet repraesentativum Domini, constat ex repraesentatione "sacerdotii" quod in supremo sensu sit omne officium, quod Dominus obit ut Salvator; et quicquid ut Salvator obit, est ex Divino Amore, ita ex Divino Bono, nam omne bonum est amoris; inde quoque per "sacerdotium" in supremo sensu significatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini. Est Divinum Bonum, et est Divinum Verum; Divinum Bonum est in Domino, ita est Esse Ipsius, quod in Verbo vocatur Jehovah Divinum autem Verum est ex Domino, ita est Existere 1ex illo Esse, hoc in Verbo intelligitur per Deum; et quia id quod Existit ex Ipso, etiam est Ipse, ideo quoque Dominus est Divinum Verum, quod est Ipsius Divinum in caelis; caeli enim existunt ex Ipso, sunt enim angeli ibi receptiones ipsius Divini, angeli caelestes receptiones Divini Boni quod ab Ipso, angeli autem spirituales receptiones Divini Veri quod inde; 2ex his constare potest quid Domini repraesentatum est per sacerdotium, et quid Domini repraesentatum est per regium; nempe per sacerdotium Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et per regium Divinum Verum inde. 2 Quod per sacerdotium repraesentatum sit Divinum Bonum Divini Amoris Domini, ita omne officium quod Dominus obit ut Salvator constat ex sequentibus in Verbo: 3 apud Davidem, Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum robori mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum: populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum Malkizedech; dominus ad dextram tuam, percussit in die irae Suae reges; judicavit inter gentes, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, Ps. cx 1-7; ex his patet quid Dominus ut sacerdos, consequenter quid sacerdotium in Domino 4repraesentaverat, quod nempe omne opus salvationis humani generis; agitur enim ibi de pugnis Domini cum infernis quando in mundo fuit, per quas Sibi acquisivit Divinam omnipotentiam super inferna, per quam salvavit genus humanum, et quoque hodie salvat omnes qui ipsum recipiunt; ipsa haec salvatio, quia ex Divino Bono Divini Amoris, est ex qua de Domino dicitur, Tu sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum Malkizedech; Malkizedech est rex justitiae, ita dictus Dominus ex eo quod justitia factus, et sic salus, secundum illa quae n. 9715 ostensa sunt.5 Sed quia singula ibi arcana de pugnis Domini cum in mundo fuit 3 continent, quae (x)revelari absque sensu interno nequeunt, ideo licet breviter illa explicare: Dictum Jehovae ad Dominum Meum significat quod de Domino, cum in mundo; quod per "dominum" ibi Dominus quoad Divinum humanum intelligatur, constat apud Matth. xxii 41-43 [A. V.43-45]; Marc. xii 36; Luc. xx 42-44 sede ad dextram Meam significat omnipotentiam Divini 6Boni per Divinum Verum, quod Dominus tunc fuit, et ex quo pugnavit et vicit; 7quod "sedere a dextris" sit status potentiae, et cum de Divino quod sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 6948, 7518, 7673, 8281, 9133, et quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, (x)6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643: donec posuero hostes 4 tuos scabellum pedibus tuis significat usque dum mala quae in infernis et ab infernis, subjugata, et Divinae Ipsius Potentiae subjecta fuerint: sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione significat potentiam tunc ex bono caelesti; quod "Zion" sit id bonum, videatur n. 2362, 9055: dominare in medio hostium tuorum significat cui bono dominium est super mala; mala sunt hostes, quia 8 sunt contra Divinum, in specie contra Dominum: populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae significat Divina Vera tunc pugnantia: in honoribus sanctitatis significat quae ex Divino Bono: ex utero ab aurora tibi ros nativitatis tuae significat conceptionem ab ipso Divino Bono, ex quo ipsi Divinum Verum: juravit Jehovah, et non paenitebit significat firmum et certum: Tu sacerdos in 5 aeternum significat Divinum Bonum Divini Amoris in Ipso: juxta verbum Meum Malkizedech significat Divinum Humanum Ipsius simile; Malkizedech est rex justitiae, ita per pugnas et victorias Jehovah justitia factus, n. 9715: dominus ad dextram tuam significat Divinum Verum tunc ab Ipso, per quod omnipotentia, ut supra: percussit in dic irae suae reges significat destructionem falsorum tunc; "dies irae" 9erat cum pugnavit contra mala et ea destruxit; "reges" sunt vera et in opposito sensu falsa, n. 2015, 2069, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: judicavit inter gentes significat dissipationem malorum; "gentes" enim sunt bona, et in opposito sensu mala, n. 1259, 1260, 1849, 6005: complevit cadaveribus significat ita mortem spiritualem, quae est deprivatio totalis veri et boni: percussit caput super terram multam significat dejectionem infernalis amoris sui in inferna, et ejus damnationem: e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput significat conatum emergendi per ratiocinia de veris; hic sensus illorum verborum est qui in caelo percipitur, cum ille psalmus ab homine legitur. 6 Quia sacerdotium erat repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis ex Divino Amore, ideo etiam omnis cultus Divinus erat officii sacerdotis, qui cultus tunc praecipue constabat in offerendis holocaustis, sacrificiis, et minhis, inque disponendis panibus super mensa facierum, in accendendis lucernis quotidie, inque suffiendo, proinde in expiando populo, et in 11remittendis peccatis; praeterea etiam in explicanda lege Divina, inque docendo, cum simul essent prophetae; quod haec omnia Aharon cum filiis obiverit, constat ex institutione sacerdotii apud Moschen; quod illa omnia fuerint repraesentativa operum salvationis Domini, patet; ideo quoque ex sacrificiis et minhis dabantur Aharoni, quae erant Jehovae, hoc est, Domini; similiter primitiae varii generis, tum decimae, videatur Exod. xxix 1-36; Lev. vii 35, 36, xxiii 15-22, xxvii 21; Num. v 6-11. xviii 8-20, et 25-fin.; Deut. xviii 1-4; etiam primogenita; 12at loco omnium primogenitorum ex hominibus 13 Levitae, qui quod dono dati Aharoni, videatur Num. i 47; iii 9, ex causa quia erant Jehovae, Num. iii 12, 13, 40-45. 7 Quoniam Dominus quoad omne opus salvationis repraesentabatur per summum sacerdotem, ac ipsum opus salvationis per officium ejus quod sacerdotium vocatur, ideo Aharoni et filiis ejus non data erat hereditas et portio cum populo, dicitur enim quod Jehovah Deus 14ei hereditas et portio, Num. xviii (x)20, nec Levitis, quia Aharonis, Num. xxvi 58-63; Deut. x 9, xviii 1, 2; populus enim repraesentabat caelum et Ecclesiam, Aharon autem cum filiis et cum Levitis bonum amoris et fidei, quod facit caelum et Ecclesiam, ita Dominum a quo illud; ideo populo cessit terra in hereditatem, non autem sacerdotibus, est enim Dominus in illis, non autem inter illos ut unus et distinctus. 8 Simile involvunt haec apud Esaiam, Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri; dicetur vobis, opes gentium comedetis, et in gloria earum gloriabimini, lxi 6; "opes gentium comedere" pro appropriare sibi bona, "in gloria earum gloriari" pro frui veris, ita gaudio et felicitate ex utrisque; quod "gentes" sint bona, videatur n. 1259, 1260, 4574, 6005, et quod "gloria" sit verum a Divino, n. 9429. In Verbo in una serie passim memorantur "reges et sacerdotes, 9 tum "reges, principes, sacerdotes, et prophetae"; 15at ibi in sensu interno per "reges" significantur vera in complexu, per "principes" primaria vera, per "sacerdotes" bona in complexu, et per "prophetas" doctrinae, ut in Apocalypsi, Jesus Christus fecit nos reges et sacerdotes, i 6, v 10: apud Jeremiam, Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi, reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, ii 26: apud eundem, In die illo peribit cor regis, et cor principum; et obstupescent sacerdotes, ac prophetae admirabuntur lv 9: apud eundem, In tempore illo extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, viii 1; quod per "reges" in sensu abstracto a personis significentur vera in complexu, videatur n. 1672, 2015, 2069, 4581, 4966, (x)5044, 6148, quo per "principes" primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, quod "sacerdotes" sint bona, n. 1728, 2015 fin., 3670, 6148, et quod "prophetae" sint doctrinae ex illis et de illis, n. 2534, 7269; regium Domini etiam (x)significatur per nomen Ipsius Christus, Unctus, 16 Messias, et sacerdotale Ipsius per nomen Jesus, nam Jesus significat salvatorem seu salutem, de qua ita apud Matthaeum, Angelus in somno apparens Josepho dixit, Vocabis nomen Ipsius Jesus, quia Ille salvabit populum Suum a peccatis suis, i 21; hoc quia erat sacerdotii, ideo simile repraesentatum est per 17summi sacerdotis munus expiandi populum a peccatis, Lev. iv 26, 31, 35 v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7],ix 7, xv 15, 30. 18 10 Quoniam bono nequaquam (t)adjungi potest malum, aversantur enim se mutuo, ideo varii generis purificationes mandatae fuerunt pro Aharone et filiis ejus cum sacerdotio fungerentur, sive ad altare sive in tentorio conventus; sicut etiam quod summus sacerdos non nisi quam virginem duceret in uxorem, non viduam, non repudiatam, non meretricem, Lev. xxi 13-15; quod immundi ex filiis Aharonis si comederant ex sanctificatis, exscinderentur, Lev. xxii 2-9; quod non 19aliquis ex semine Aharonis in quo vitium, offerret panem, Lev. xxi 17-21; quod summus sacerdos non raderet caput, non dissueret vestes 20non pollueret se ullo mortuo, ne quidem patre ac matre, nec e sanctuario exiret, Lev. xxi 10-12; hae et plures leges, ut dictum est, latae sunt ob causam quia summus sacerdos repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, et bonum tale est ut non ei adjungi possit malum, nam bonum fugit malum, et malum horret bonum, sicut 11 infernum caelum, quapropter illorum nulla 21datur conjunctio; 22quod autem attinet verum, id tale est ut ei adjungi possit falsum, at non falsum in quo malum sed in quo bonum, quale est apud infantes et pueros ac puellas dum adhuc in innocentia, apud gentes probas quae in ignorantia, et quale apud omnes qui in Verbi sensu litterae, inque doctrina inde manent, et usque pro fine habent bonum vitae: hoc (t)enim bonum, ut finis, omne malevolum falsi abigit, ac 23per applicationem id format id quandam similitudinem veri. @1 Ipsius, quod$ @2 inde$ @3 i ut$ @4 repraesentaverit$ @5 The following note is found on a separate sheet in A iv p. 216 with no indication for inclusion in the text. cp also subsection 9 of this . quod ab Ipso omne bonum et omne verum, ita omnis salus, quia fecit se justitiam per propriam potentiam, ex Ps. [cx 4] qui regenerat, qui mundat, qui remittit peccata, qui dat vivere vitam aeternam; quod sit propitiatio ita auditio et receptio omnium quae cultus expiationes factae per sacrificia dicitur quod expiabit eum sacerdos a peccato et condonabitur, Levit. iv 26, 31, 35, Cap. v 6, 10, 13, 16, 18, 26, Cap. ix 7, Cap. xv 15, 30. Angelus in somno apparens Josepho, dixit, vocabis Nomen Ipsius Jesus, quia Ille salvabit populum suum a peccatis suis, Matth. i 21.$ @6 Veri$ @7 Divino Bono est omnipotentia, per Divinum Verum$ @8 i omnia mala$ @9 est$ @10 i reos ex viro$ @11 remittendo ejus peccata$ @12 ac$ @13 i ibi$ @14 eis IT$ @15 et$ @16 i seu$ @17 expiationem a peccatis a sacerdote$ @18 See p. 215 note 1.$ @19 quis$ @20 nec$ @21 dari potest$ @22 Verum autem$ @23 After format$
Arcana Coelestia 8
Passage 9810
#9810 "Aharon": quod significet quoad Divinum Caeleste: nempe repraesentativum Domini, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua supra n. 9806; Divinum Caeleste (x)est Divinum Domini in caelo intimo, angeli enim ibi vocantur angeli caelestes et sunt receptiones Divini Veri in parte sua voluntaria; Divinum Verum procedens a Domino receptum in illa parte vocatur bonum caeleste, at receptum in parte intellectuali vocatur bonum spirituale; quale unum bonum et alterum, seu bonum caeleste et bonum spirituale, et quae differentia, videatur in locis citatis, n.9277, 9543.
Arcana Coelestia 8
Passage 9811
#9811 "Nadab et Abihu": quod significet quoad Divinum Spirituale inde, constat ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod sint Divinum Verum ex Divino Bono procedens, de qua supra n. 9807; Divinum Spirituale est Divinum Verum procedens (c)ex Divino Caelesti, ita Divinum Domini receptum in caelo medio seu secundo; hoc repraesentatur per binos filios Aharonis primogenitos, quoniam hoc procedit, et sic quasi nascitur (c)ex bono caelesti, quod in caelo intimo, sicut filius a patre. At per binos filios Aharonis minorennes, qui sunt (x)Eleazar et Ithamar, quamdiu vixerunt primogeniti Nadab et Abihu, repraesentatur Divinum in caelo ultimo, quod priori seu medio proxime succedit, quod est Divinum Naturale, de quo in nunc sequenti articulo.
Arcana Coelestia 8
Passage 9812
#9812 "Eleazar et Ithamar": quod significet quoad Divinum Naturale, constat ex eo quod filii minorennes Aharonis essent, et per Aharonem repraesentatur Dominus quoad Divinum Caeleste, ideo per filios ejus repraesentatur Dominus quoad Divinum, quod ordine succedit, ita per majorennes Dominus quoad Divinum Spirituale, et per minorennes quoad Divinum Naturale; 1eo enim ordine succedunt Divina Bona in 2caelis, immo succedunt ipsi caeli qui in illis bonis sunt; existit etiam unum bonum per alterum, et quoque subsistit. Divinum Bonum Caeleste, quod facit caelum tertium seu intimum, 2 est bonum amoris in Dominum; Divinum Bonum Spirituale, quod facit caelum medium seu secundum, est bonum charitatis erga proximum; et Divinum Bonum Naturale, quod facit caelum primum seu ultimum, est bonum fidei et oboedientiae; ad Divinum Bonum Naturale (t)pertinet etiam bonum civile, quod 3vocatur justum inter cives, 4et (d)quoque bonum morale, quod est 5omnium virtutum quae sunt honesti; illa tria bona 6 ordine consequuntur, 7sicut finis, causa, et 3 effectus; et sicut finis est anima causae, et causa est omne efficiens in effectu, ita bonum caeleste est anima boni spiritualis, et bonum spirituale est omne in bono naturali; quod est anima, et quod est omne 8 in alio, id ei inest sicut conatus motui, seu sicut voluntas actioni, quod voluntas sit 9anima et omne in actione, patet, nam cessante voluntate cessat actio; ex his constare potest quomodo se habet cum caelesti, spirituali, et naturali, quod nempe in bono naturali intime erit bonum caeleste, hoc est, bonum amoris in Dominum, quod etiam est bonum innocentiae. @1 hoc$ @2 coelo$ @3 est$ @4 tum$ @5 honestum$ @6 i eo$ @7 quo$ @8 i efficiens$ @9 omni actionis, ita omne quod in actione vivit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9813
#9813 "Filii Aharonis": quod significet quae ex Divino Caelesti procedunt, constat ex significatione "filiorum" quod sint quae nascuntur ab alio ut patre, ita quae procedunt, et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Caeleste, de qua mox supra n. 9810; inde patet quod per "filios Aharonis" significentur quae procedunt a Divino Caelesti.
Arcana Coelestia 8
Passage 9814
#9814 "Et facies vestes sanctitatis (x)Aharoni fratri tuo": quod significet repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti, constat ex significatione "vestium" quod in genere sint vera, et quidem vera investientia bonum, de qua n. 5954, 9212, 9216. Quod "vestes" sint vera, ducit causam e caelo, ubi angeli apparent vestibus induti secundum vera ex bono, n. 165, 5248, 5954, 9212; unde constare potest quod per vestes Aharonis repraesentatum sit regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; Aharon enim repraesentabat Dominum quoad Divinum Caeleste, n. 9810; inde vestes ipsi adjunctae repraesentabant Divinum Spirituale 1adjunctum regno caelesti sicut vestis corpori; Divinum Spirituale est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; 2id in caelo apparet ut lux, et quoque est lux quae illuminat angelorum visum tam externum quam internum; modificatio hujus lucis secundum subjecta quae recipiunt, quae sunt angeli, videnda sistit varia phaenomena, sicut nubes, irides, colores et splendores varii @1 A is confused. S wrote first: quod Regnum alterum Domini in coelo et in Ecclesia then he interpolated after quod: adjunctum est Regno coelesti, sicut vestis corpori est, etiam Divin [word and clause not completed]$ @2 hoc$ @3 receptionem$ **generis, et quoque 4vestes nitentes circum angelos; inde constare potest quod regnum spirituale Domini repraesentatum sit per vestes sanctitatis Aharonis. Sunt enim duo regna in quae caeli divisi sunt, regnum caeleste et regnum spirituale, de quibus videatur n. 9277; qui in regno caelesti sunt, illi apparent nudi, qui autem in regno spirituali, apparent amicti; inde iterum constat quod Divinum Verum, seu Divinum Spirituale, quod ut lux apparet, sit quod investit. Sed quis usquam credere potest quod intra Ecclesiam, ubi tamen 2 Verbum est, et inde illustratio de Divinis et caelestibus, tanta ignorantia regnet ut non sciatur quod angeli et spiritus sint in forma humana, ac appareant sibi ut homines, et quoque quod se invicem videant, audiant, interque se colloquantur? utque adhuc minus sciatur quod appareant vestibus induti; quod ita sit, non modo cadit in dubitationem, sed etiam prorsus in negationem apud illos qui tantum in externis sunt ut credant modo corpus vivere, 5et id nihil esse quod non corporeis oculis vident, et corporeis manibus tangunt, videatur n. 1881; cum tamen caeli pleni sunt hominibus, qui angeli, et illi vestibus varie splendentibus induti; sed hi videri prorsus (x)nequeunt ab homine in terris per oculos ejus corporis, sed per oculos ejus spiritus, quando illi a Domino aperiuntur; angeli qui antiquis visi sunt, sicut Abrahamo, Sarae, Lotho, Jacobo, Joschuae, Guideoni, tum Prophetis, nec visi sunt oculis corporis sed oculis spiritus eorum, qui tunc aperti; quod etiam vestimentis induti apparuerint, constat ab angelis sedentibus ad sepulcrum Domini visis Mariae Magdalenae et Mariae Jacobi, in vestibus albis splendentibus, Matth. xxviii 3; Marc. xvi 5; Luc. xxiv 4; imprimis ex Domino viso Petro, Jacobo, et Johanni, in Sua gloria, quod tunc vestimentum Ipsi album 6fulgurans et sicut lux, Matth. xvii 2; Luc. ix 29; per quod vestimentum etiam repraesentatum est 7Divinum Spirituale, seu Divinum Verum quod ab Ipso. Inde constare potest quid per "vestimenta alba" significatur in 3 Apocalypsi, Habes pauca nomina etiam in Sardibus quae non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt; qui vicerit, hic 5induetur vestimentis albis, (x)iii 4, 5; "vestimenta" 6ibi sunt vera spiritualia, quae sunt vera ex bono, ut supra ostensum, et "album" est genuinum verum, n. 3301, 4007, 5319: similiter alibi, Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super eo vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat et pugnat; exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum induti 7byssino albo et mundo, xix ,] 14: et alibi, Super thronis vidi viginti et quattuor seniores, indutos vestimentis albis, iv 4. @1 sicut vestes splendentes$ @2 ac$ @3 et sicut lux fulgurans$ @4 Regnum Ipsius$ @5 inductus I, indutus T$ @6 eorum$ @7 byssinum album et mundum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9815
#9815 "Ad gloriam et ad decus": quod significet ad sistendum Divinum Verum quale in regno spirituali adjuncto regno caelesti in forma interna et externa, constat ex significatione "gloriae" quod sit Divinum Verum, de qua Praefatio ad Gen. xviii, et n. 5922, 9429, et ex significatione "decoris" quod etiam sit Divinum Verum, sed in forma externa, nam splendor et pulchritudo Divini Veri apparens in externis intelligitur per "decus"; inde est quod Verbum in sensu interno dicatur gloria, at in sensu 1externo (m)respective ad splendorem et pulchritudinem inde(n) decus; consequenter caelum spirituale 2, quod hic intelligitur per "vestes" sanctitatis, quae "ad gloriam et decus," est gloria quatenus ibi est Divinum Verum in forma interna, et quoque est decus quatenus etiam illi est Divinum Verum in forma externa. 2 3Simile per "decus" significatur in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis; projecit e caelis in terram decus Israelis, nec recordatur scabelli pedum Suorum, Threni ii (x)1; "filia Zionis" pro Ecclesia caelesti, "decus Israelis" pro Ecclesia spirituali, quae decus dicitur ex veri splendore et pulchritudine: similiter apud Esaiam, Appropinquare (x)feci justitiam Meam, non procul est, et salus Mea non morabitur; dabo in Zione salutem, Israeli decus Meum, xlvi 13: 4 apud eundem, Prospice e caelis, ex habitaculo sanctitatis Tuae, et decoris Tui, lxiii 15; "habitaculum sanctitatis" pro regno caelesti, et "habitaculum decoris" pro regno spirituali: apud Danielem, Exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, viii 9: et alibi apud eundem, Rex septentrionis etiam stabit in terra decoris, et consummatio per manum ejus; cumque venerit in terram decoris, multi corruent, xi 16, 41; "terra decoris" pro Ecclesia Domini ubi verum Divinum seu Verbum. @1 interno IT$ @2 i Domini$ @3 ut quoque$ @4 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9816
#9816 Vers. 3, 4. Et tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae, et facient vestes Aharonis ad sanctificandum eum, ad sacerdotio fungendum eum Mihi. Et hae vestes quas facient, pectorale, et ephodum, [et pallium,] et 1tunicam tesselatam, 2cidarim, et 3balteum; et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus, ad fungendum eum sacerdotio Mihi. "Et tu loqueris ad (x)omnes sapientes corde" significat influxum Domini per Verbum in omnes qui in bono amoris sunt: "quos implevi spiritu sapientiae" significat quibus inscriptum est Divinum Verum: "et facient vestes Aharonis" significat per quos regnum spirituale: "ad sanctificandum eum 4 "significat sic repraesentativum Divini Veri in illo regno: "ad sacerdotio fungendum eum Mihi" significat repraesentativum Domini: "et hae vestes quas facient" significat Divina Vera in regno spirituali, quo ordine: "pectorale" significat Divinum Verum elucens ex Divino Bono: "et ephodum" significat Divinum Verum ibi in forma externa in quod desinunt interiora: "et pallium" significat Divinum Verum ibi in forma interna: "et 1tunicam tesselatam" significat Divinum Verum ibi intime procedens immediate a Divino Caelesti: "et 2cidarim" significat intelligentiam et sapientiam: "et 3balteum" significat commune vinculum, ut omnia ad unum finem spectent: "et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus" significat sic repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti: "ad fungendum eum sacerdotio Mihi" significat repraesentativum Domini. 1 Tunica tesselata IT 2 Cidaris IT 3 Baltheus IT 4 i and d Mihi A, i Mihi IT
Arcana Coelestia 8
Passage 9817
#9817 "Et tu 1loqueris ad omnes sapientes corde": quod significet influxum Domini per Verbum in omnes qui in bono amoris sunt constat "a significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7270, et ex significatione "sapientum corde" quod sint qui in bono amoris, de qua sequitur; quod 2 significetur influxus Domini per Verbum, est quia Dominus apud hominem Ecclesiae per illud imprimis influit; causa est quia Verbum tale est ut omnia et singula ibi correspondeant Divinis spiritualibus et Divinis caelestibus 3quae in caelis, inde communicatio affectionum et cogitationum hominis cum angelis, usque adeo ut quasi unum sint; inde est quod mundus 4cum caelo conjunctus sit per Verbum, sed apud illos qui in bono fidei e amoris sunt; ex 5quibus constare potest quod influxus Domini apud hominem Ecclesiae sit per Verbum, nam Dominus est omne in caelis Divinum enim procedens a Domino, et receptum ab angelis, 6 facit caelum. 2 Quod "sapientes corde" sint qui in bono amoris sunt, (x)est qui: sapientia praedicatur de vita caeli apud hominem, 7tum quia per cor significatur bonum amoris; vita caeli apud hominem exprimitur in Verbo per "spiritum" et per "cor"; per "spiritum" intelligitur vita parti intellectualis 8, et per "cor" vita partis voluntariae 9hominis; ad partem intellectualem pertinet verum, ad partem autem voluntariam pertinet bonum; illud est fidei, hoc autem est amoris, nam intellectus recipi vera quae sunt fidei, et voluntas bona quae sunt amoris; inde patet quod per "sapientes corde" significentur qui in bono amoris a Domino sunt; bonum amoris est bonum caeleste, per quod bonum spirituale et bonum spirituale est quod tegit bonum caeleste, sicut vestes corpus et quia per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, et illud per hoc existit, ideo hic dicitur quod sapientes corde, hoc est, qui in bono amoris 10a Domino sunt, facerent vestes Aharoni et filiis ejus, ut sequitur. Quod "cor" sit bonum amoris seu bonum caeleste, videatur n. 3635, 3880, 3883-3896, 9050, et quod ideo sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, (x)9495. @1 loquere$ @2 i per loqui ad illos$ @3 in coelo$ @4 et coelum conjuncta sint$ @5 his$ @6 i ibi$ @7 et$ @8 i hominis$ @9 ejus$ @10 After sunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 9818
#9818 "Quos implevi spiritu sapientiae": quod significet quibus inscriptum est Divinum Verum, constat ex significatione "spiritus sapientiae" cum de illis qui in caelesti bono, quod sit Divinum Verum, de qua sequitur; illo impleri dicitur, cum inscriptum manet. Cum hoc ita se habet: qui in caelesti regno Domini sunt, illi sciunt vera non ex scientia et inde fide, sed ex perceptione interna; sunt enim illi in bono amoris a Domino, et ei bono omnia vera insita sunt; ipsum bonum implantatum est parti eorum voluntariae, et verum inde parti intellectuali; (c)ac pars voluntaria (c)et intellectualis apud illos prorsus unum agunt, secus ac apud illos qui in regno spirituali sunt; inde 1 est quod illi qui in regno caelesti Domini sunt, ex parte sua intellectuali non sciant sed percipiant vera; bonum enim implantatum voluntati sistitur in suo quali et in sua forma in intellectu, et ibi in luce sicut flammea; forma boni et quale ejus est illis verum, quod non videtur sed percipitur ex bono; inde est quod illis nusquam aliqua disceptatio sit de veris, usque adeo ut cum de veris sermo 2incidit, dicant, Ita, vel, Non ita, nec ultra, nam si ultra non est ex bono; hi sunt qui intelliguntur apud Matthaeum, Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est, v 37; quod illi qui in caelesti Domini regno 3 tales sint, videatur n. 2715, 2718, 3246, 4448, 5113, 6367, 7877, 9166 fin., 9543; quae differentia sit inter illos qui in caelesti regno et inter illos qui in regno spirituali, videantur loca citata n. 9277; ex his nunc constare potest quid intelligitur per quod Divina Vera inscripta sint. 4Multis in locis in Verbo dicitur spiritus, et cum de homine, per 2 5spiritum ejus significatur bonum et verum inscriptum parti intellectuali, proinde hujus vita; quod spiritus cum praedicatur de homine, id sit, est quia homo quoad interiora sua est spiritus, 6etiam quoad interiora una cum spiritibus; de qua re videantur quae prius copiose ostensa sunt, nempe, quod spiritus et angeli sint apud hominem, et quod homo 7regatur per eos a Domino, n. 50, 697, 986, 2796, 2886, 2887, 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993, quod homo sit inter spiritus et angelos tales, qualis ipse est, n. 4067, 4073, 4077, 4111, quod unicuique homini sit spiritus, per quem vita ejus corpori, n. (x)4622. Inde 8sciri potest quid per spiritum cum de Domino, intelligitur, 3 quod nempe sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius et quod hoc Divinum cum influit apud hominem, et recipitur ab illo sit 9Spiritus veritatis, Spiritus Dei, et Spiritus sanctus, influit enim immediate a Domino, et quoque mediate per angelos et spiritus videantur citata n. 9682; quod 9Spiritus veritatis, Spiritus Dei, et Spiritus sanctus id sit, videbitur in sequentibus; primo enim ostendendum est quod spiritus in Verbo cum de homine, sit bonum et verum inscriptum ejus parti intellectuali, proinde quod sit hujus vita; est enim vita partis intellectualis, et vita partis voluntariae; vita partis intellectualis est scire, videre, et intelligere verum esse verum, et bonum esse bonum; vita autem partis voluntariae est velle et amare verum propter verum, et bonum propter bonum; haec vita in Verbo vocatur cor, illa autem spiritus. 4 Quod ita sit, constat a locis in Verbo quae sequuntur: apud Ezechielem, Facite vobis cor novum, et spiritum novum; quare moriemini domus Israelis? xviii 31: et apud eundem, Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in medio vestri: xxxvi 26; "cor novum" pro nova voluntate, et "spiritus novus" pro novo intellectu apud Sachariam, Jehovah extendit caelos, et fundat terram, et format spiritum hominis in medio ejus, xii 1; "extendere caelos et fundare terram" pro novam Ecclesiam; quod 10haec sit caelum et terra, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, fin., 3355 fin.; 4535; "formare spiritum hominis in medio ejus" pro regenerare quoad 5 intellectum veri et boni: apud Davidem, Cor mundum crea mihi, Deus, et spiritum firmum innova in medio mei: ne abjice me a coram Te, et spiritum sanctitatis Tuae ne aufer a me; reduc mihi gaudium salutis Tuae; et spiritus ingenuus sustentet me: sacrificia Dei spiritus infractus; cor infractum et contritum Deus non 11spernit, Ps. li 12-14, 19 [A. V. 10-12, 17]; "cor mundum" pro voluntate aversante 12mala, quae sunt immunda, "spiritus firmus" pro intellectu et fide veri, "spiritus infractus et cor infractum" pro 13tentationis statu et inde humiliatione utriusque vitae; quod "spiritus" sit vita, ex singulis ibi patet; Divinum Verum, ex quo illa vita, est "Spiritus sanctitatis" apud eundem, Generatio, non rectum 14fecit cor ejus, nec constans cum Deo spiritus ejus, Ps. lxxviii 8; "non rectum cor" pro quod non recta voluntas, "non constans spiritus cum Deo" pro quod non constans intellectus et fides veri Divini: apud Moschen, 6 Aggravaverat Jehovah Deus spiritum Sichonis regis Chesbonis, et obfirmaverat cor ejus, Deut. ii 30; ibi etiam "spiritus" et "cor" pro utraque vita, quae "obfirmata" dicitur, cum nulla voluntas intelligendi verum et bonum est, nec faciendi illa: apud Ezechielem, Liquescet omne cor, et remittentur omnes manus, et contrahetur omnis spiritus, xxi (x)12 [A.V. 7]; similiter: apud Esaiam, Jehovah dans animam populo super terra, et spiritum ambulantibus in ea, xlii 5; "dare animam populo" pro vitam fidei; quod "anima" sit vita fidei, videatur n. 9050, et "dare spiritum" pro intellectum veri: apud eundem, Anima mea desideravi Te in nocte; etiam spiritu meo in medio mei exspectavi Te mane, xxvi 9; similiter: apud eundem, 7 Concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum vestrum ignis comedet, xxxiii (x)11; "spiritus quem ignis 15comedet" pro intellectu veri, ita pro intelligentia, "ignis" pro concupiscentia, quae quia ex malo, destruit: apud Ezechielem, Vae prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum xiii 3: apud eundem, Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam, xx 32: apud Malachiam, Non fecit unus et reliqui quibus spiritus, quid ergo unus, quaerens (x)semen Dei; quare observate vos per spiritum vestrum, ut contra uxorem juventutis Tuae non agat perfide, ii 15: apud Davidem, Beatus homo cui non imputat Jehovah iniquitatem modo non in spiritu ejus dolus, ps xxxii 2: apud Matthaeum, Beati pauperes spiritu, quia eorum est regnum caelorum, v 3: apud eundem, Jesus ad discipulos, Vigilate et orate ne ingrediamini in tentationem; quidem spiritus promptus est, caro vero infirma, xxvi 41. 8 Quod in his locis per "spiritum" ipsa vita hominis intelligatur, 16manifeste patet; quod vita intellectualis, seu vita veri, constare potest ex eo quod per "spiritum" in naturali sensu intelligatur vita respirationis hominis; et respiratio, quae est pulmonum, correspondet vitae veri, quae est vita 17fidei et inde intellectus, dum pulsus, qui est cordis, correspondet vitae voluntatis, ita amoris; quod illa correspondentia pulmonum et cordis sit, videatur n. 3635, 3883-3896, 9300, (x)9495; inde constare potest quae vita in spirituali sensu intelligitur per "spiritum." 9 Quod "spiritus" in (x)communi sensu sit vita respirationis hominis, 18evidenter patet apud Davidem, Abscondis facies Tuas, conturbantur; colligis spiritum eorum, exspirant: emittis spiritum Tuum, creantur, Ps. civ 29, 30: apud eundem, Responde mihi, Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne absconde facies Tuas a me, Ps. cxliii 7: apud Hiobum, Spiritus meus consumptus est, dies mei sunt exstincti, xvii 1: apud Lucam, Jesus apprehendens manum puellae mortuae, dicens, Puella surge; reversus itaque est spiritus ejus, et surrexit extemplo, vii 54, 55: apud Jeremiam, Stultus factus omnis homo scientia, mendacium sculptile ejus, neque spiritus in eo, x, 14, li 17: apud Ezechielem, Eduxit me in spiritu Jehovae, et collocavit me in medio vallis; et ibi dixit Dominus Jehovih ossibus aridis, Ecce Ego adducens spiritum in vos ut vivatis: sic dixit Dominus Jehovih, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos; et venit in eos spiritus, et revixerunt, xxxvii ,] 5, 9, 10: in Apocalypsi, Duo testes occisi a bestia ascendente ex abysso; sed post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut consisterent super pedes suos, xi 7, 11; ex his locis manifeste patet quod "spiritus" 19 sit vita hominis: quod in 10 specie sit vita veri, quae est vita partis intellectualis in homine, et vocatur intelligentia, 20liquet apud Johannem, Venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate: Spiritus Deus est, ideo eos qui adorant Ipsum, in spiritu et veritate oportet adorare, iv 23, 24: apud Danielem, Quod in eo esset spiritus excellens, et scientiae et intelligentiae, v 12, 14: apud Lucam, Johannes crevit, et corroboratus est spiritu, i 80: et de Domino 21, Jesus puer crevit, et corroboratus est spiritu, et impletus sapientia, ii 40: apud Johannem, Quem Pater misit, verba Dei loquitur, non enim ex mensura dedit Deus Ei spiritum, iii 34; hic "spiritus" pro intelligentia et sapientia, "verba Dei loqui" est Divina Vera. Ex his nunc patet quid per "spiritum" significatur apud Johannem, 11 Jesus dixit Nicodemo, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est ex carne caro (x)est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est, iii 5, 6; "generari ex aqua" est per verum, et "generari ex spiritu" est inde vita ex Domino, quae vita spiritualis vocatur; quod "aqua" sit verum, per quod regeneratio, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, "caro" autem est proprium hominis, in quo nihil vitae spiritualis, n. 3813, 8409. 12 Simile per "spiritum" et "carnem" significatur apud eundem, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63; "verba quae Dominus locutus est" sunt Divina Vera, vita inde est "spiritus": apud Esaiam, Aegyptus homo, non Deus, et equi ejus caro et non spiritus, xxxi 3; "Aegyptus" pro scientia in communi, "equi ejus" pro scientifico ex intellectuali, quod dicitur "caro et non spiritus" cum nihil vitae spiritualis inest; quod "Aegyptus" sit scientia, videantur citata n. 9340, 9391, quod "equi" sint intellectuale, n. 2761, 2762, 3217, 5321, et quod "equi Aegypti" sint scientifica ex intellectuali, n. 6125, 8146, 8148; qui non scit quid Aegyptus, quid equi ejus, tum quid caro et spiritus, nusquam scire potest quid illa verba involvunt. 13 Cum notum est quid significat "spiritus" 22 apud hominem, sciri potest quid significatur per "spiritum" cum dicitur de Jehovah seu Domino, 23Cui tribuuntur omnia quae homini, sicut facies, oculi, aures, bracchia, manus, ut et cor, anima; ita quoque Spiritus, qui in Verbo vocatur Spiritus Dei, Spiritus Jehovae, Spiritus oris Ipsius, Spiritus sanctitatis seu Spiritus sanctus; quod per illum intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, constat ex pluribus in Verbo locis; causa quod Divinum Verum procedens a Domino per "Spiritum Dei" significetur, est quia omnis vita hominis inde est, ac vita caelestis illis qui Divinum illud Verum fide et amore recipiunt; quod id sit "Spiritus Dei," Dominus Ipse docet apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63; "verba quae Dominus locutus est" 24sunt Divina Vera: apud eundem,14 Jesus magna voce clamavit, dicens, Si quis sitiverit, venitoad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum; nondum enim erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, vii 37-39; quod per Spiritum, quem recepturi a Domino credentes in Ipsum, intelligatur vita quae a Domino quae est vita fidei et amoris, patet a singulis ibi; "sitire" enim et "bibere" significat desiderium sciendi et percipiendi verum, "flumina aquae viventis quae ex ventre fluent" 25 sunt vera Divina; inde 26constat quod "spiritus, quem accepturi qui etiam vocatur "Spiritus sanctus," sit vita ex Divino Vero procedente a Domino, quae vita vocatur, ut mox dictum est, vita fidei et amoris, estque ipsa vita spiritualis et caelestis apud hominem; quod dicatur quod Spiritus sanctus nondum esset, quia Jesus nondum glorificatus, est quia Dominus cum in mundo fuit, docuit ipse Divinum Verum, at cum glorificatus, quod fuit post resurrectionem, docuit illud per angelos et spiritus; sanctum illud quod procedit a Domino, (c)ac influit per angelos et spiritus apud hominem, sive manifeste sive non manifeste, est ibi Spiritu sanctus; Divinum enim Verum procedens a Domino (x)est quod vocatur "sanctum" in Verbo, n. 9680; inde est quod spiritus 15 sanctus dicatur Spiritus veritatis, et quod ducturus in omnem veritatem, et quod non locuturus sit a se, sed quae audiverit a Domino, et quod a Domino accepturus sit quae annuntiaturus esset, Joh. xvi 1 3, 14; tum quod Dominus cum abiret a discipulis, inspiraverit in illos, et dixerit, Accipite Spiritum sanctum, Joh. xx 21, 22; 27respiratio significat vitam fidei, n. 9229, 9281; inde inspiratio Domini, donatam facultatem percipiendi Divina Vera, et sic recipiendi illam vitam; unde quoque nomen Spiritus a (x)flatu et a vento, quia a respiratione, quapropter spiritus aliquoties vocatur ventus; quod respiratio, quae pulmonum, correspondeat vitae fidei, et pulsus qui cordis vitae amoris, videatur 16 n. 3883-3896, 9300, (x)9495; simile per inspirationem significatur in Libro Geneseos, Et Jehovah inspiravit in nares hominis animam vitarum, ii 7; inde Dominus (m)dicitur Spiritus narium nostrarum, Threni iv (x)20; et quia Divinum Verum consumit et vastat malos, 28(x)inde dicitur apud Davidem, Revelata sunt fundamenta orbis a flatu spiritus nasi Tui, Ps. xviii 16 [A.V. 15]: 29et apud Hiobum, Ab halitu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur, iv 9:(n) apud Davidem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus illorum, Ps. xxxiii 6; "Verbum Jehovae" est Divinum Verum, similiter "Spiritus oris Ipsius": quod id sit Dominus, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt: et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, i 1-3, 14. 17 Quod Divinum Verum, a quo vita caelestis 30homini, sit Spiritus sanctus, patet etiam a sequentibus his locis: apud Esaiam, Exibit virga de trunco (x)Jischaji, quiescet super Eo Spiritus Jehovae, Spiritus sapientiae et intelligentiae, Spiritus consilii et virtutis, Spiritus scientiae et timoris Jehovae, xi 1, 2; dicuntur illa de Domino, in Quo Divinum Verum; 31proinde Divina Sapientia et Intelligentia vocatur "Spiritus Jehovae," 32et hic "Spiritus sapientiae et intelligentiae, consilii, virtutis, et scientiae" 33: apud eundem, Dedi Spiritum Meum super Illum; judicium gentibus proferet; xlii 1; ibi etiam de Domino; "Spiritus Jehovae super illo" est Divinum Verum proinde Divina Sapientia et Intelligentia; Divinum (t)Verum etiam 18 vocatur judicium, n. 2235 apud eundem, Venturus sicut flumen angustum, Spiritus Jehovae signum inferet in Ipsum, lix 19: apud eundem, Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus, lxi 1; ibi etiam de Domino, 34 Divinum Verum quod in Domino cum in mundo, et quod Ipse tunc fuit, est "Spiritus Jehovae." Quod "Spiritus Jehovae" sit Divinum Verum, et inde vita caelestis 19 homini qui illud recipit, patet adhuc ex his locis: apud Esaiam, Donec effundetur super (x)nos Spiritus ex alto; tunc desertum erit in arvum, habitabit tunc in deserto judicium, xxxii 15, 16; agitur ibi de regeneratione; "Spiritus ex alto" est vita a Divino, nam quod "desertum erit in arvum" et quod 35judicium habitabit in deserto" significat intelligentiam ubi nulla prius, ita vitam novam: similiter apud 20 Ezechielem, Ut cognoscatis quod daturus Spiritum Meum in vobis ut vivatis, xxxvii 14: apud eundem, Tunc non abscondam amplius facies Meas ab illis, quia effundam Spiritum Meum super domum Israelis, xxxix 29: apud Joelem, Effundam Spiritum Meum super omnem carnem, et super servos, et super ancillas, in diebus illis effundam Spiritum Meum, iii 1, 2 [A.V. ii 28, 29]: apud Micham, Ego impletus sum virtute cum Spiritu Jehovae, et judicio et robore ad annuntiandum Jacobo praevaricationem, et Israeli peccatum ejus, iii 8: apud Sachariam, Equi exuentes in terram (x)septentrionis, quiescere fecerunt Spiritum Meum in (x)terra septentrionis, vi 8: apud Esaiam, Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam; effundam Spiritum Meum super semen tuum, xliv 3; quod in his locis "Spiritus Jehovae" sit Divinum Verum, et per id vita fidei et amoris, patet; quod id immediate a Domino, et mediate per 21 spiritus et angelos ab Ipso influat, videatur n. 9682 fin.: similiter alibi apud Esaiam, In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris reliquis populi sui, et in Spiritum judicii sedent super judicio, et in fortitudinem iis, (x)xviii 5, 6; "corona ornatus" pro sapientia quae boni, "cidaris decoris" pro intelligentia quae veri, "Spiritus judicii" pro Divino Vero, nam "judicium" praedicatur de vero, n. 2235, 6397, 7206, 8685, 8695, 9260, 9383: 22 apud eundem, Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et clementiam Suam hic redemit illos; illi tamen rebellarunt, et exacerbarunt Spiritum sanctitatis Ipsius, inde conversus est illis in hostem. Posuit in medio ejus Spirituali sanctitatis Suae; Spiritus Jehovae duxit eum, (x)lxiii 9-11, 14; "Spiritus sanctitatis" ibi est Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum quod a Domino, "angelus 36 facierum" est Dominus quoad Divinum Bonum, nam "facies Jehovae" est amor, misericordia, bonum: 37 in Apocalypsi, Testimonium Jesu est Spiritus prophetiae, xix 10; "Testimonium Jesu" est Divinum Verum quod ab Ipso et de Ipso, 23 n. 9503 apud (x)Davidem, Jehovah Deus facit angelos Suos Spiritus, et ministros ignem (x)flammantem, Ps. civ (x)4; "facere angelos spiritus" pro receptiones Divini Veri, "facere illos ignem flammantem" pro receptiones Divini Boni seu Divini Amoris: apud Matthaeum, Johannes dixit, Ego vos baptizo aqua in paenitentiam; qui vero post me venturus, ille vos baptizabit Spiritu sancto et igne, iii 11; "baptizare" est regenerare, "Spiritu sancto" est per Divinum Verum, et 38"igne" est 39ex Divino Bono Divini Amoris; quod "baptizare" sit regenerare, videatur n. 5120 fin., (x)9088, et quod "ignis" sit Divinum Bonum Divini Amoris, n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324: apud Lucam, 24 Si vos pravi existentes scitis bona dona dare liberis vestris, quanto magis Pater Qui in caelo, dabit Spiritum sanctum petentibus Ipsum? xi 13; "dare Spiritum sanctum" est illustrare Divino Vero, et donare vita inde, quae est vita intelligentiae et sapientiae: in Apocalypsi, Septem lampades ignis ardentes coram throno sunt septem spiritus Dei, iv 5: et porro, In medio seniorum Agnus stans, habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, v 6; quod "spiritus" ibi non sint spiritus, 40patet ex eo quod lampades et oculi Agni dicantur spiritus Dei; "lampades" enim sunt Divina Vera, n. (t)4638, 7072, 41"oculi" sunt intellectus veri, et cum de Domino, Divina Intelligentia et Sapientia, n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051; 42"cornua" sunt potentia veri ex bono, n. 2832, 9081, 9719-9721; inde patet quod "Spiritus Dei" 43 significent Divina Vera. Cum itaque notum est quod Spiritus sanctus sit Divinum Verum 25 procedens a Domino, quod est ipsum Sanctum, sciri potest sensus Verbi Divinus ubicumque "Spiritus Dei" et "Spiritus sanctus" nominatur, ut in sequentibus his locis: apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ut maneat vobis cum in aeternum, 44Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt Illum nec cognoscit Illum; vos autem cognoscitis Illum, quia apud vos manet et in vobis erit: non relinquam vos orphanos. Paracletus, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine Meo, Ille vos docebit omnia, et commonefaciet vobis de omnibus quae dixi vobis, xiv 16-18, 26: et alibi, 26 Quando venerit Paracletus, (x)quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui ex Patre exit, Ille testabitur de Me, et vos testabimini, xv 26: et adhuc alibi, Ego veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam; si non abivero, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam: Illum ad vos, xvi 7; ex his iterum patet quod Divinum Verum procedens a Divino Bono quod est Pater, sit Paracletus et Spiritus sanctus, quapropter etiam vocatur Spiritus veritatis; et dicitur de eo quod mansurus in illis quod docebit omnia, 45quod testabitur de Domino; "testari 46de Domino" in "spirituali sensu" est docere Illum; quod dicatur quod Paracletus qui Spiritus sanctus, mittatur a Patre in nomine Domini, et dein quod Dominus missurus sit Illum a Patre, et postea quod Ipse Dominus missurus, est quia Pater significat ipsum Divinum quod in Domino, et inde quod Pater et Ipse unum sint, prout Dominus manifeste 47dicit 27 apud Johannem X 30, xiv 9-11: apud Matthaeum, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus vero blasphemia non remittetur hominibus; si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi, qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in hoc saeculo neque in futuro, xii 31, 32; "dicere verbum contra Filium hominis" est contra verum Divinum nondum implantatum seu inscriptum vitae hominis; quod "Filius hominis" sit Divinum Verum, videatur supra n. 9807, at "dicere verbum contra Spiritum sanctum" est contra Divinum Verum implantatum seu inscriptum vitae hominis, imprimis contra Divinum Verum de Ipso Domino; dicere contra id 48seu negare illud, cum semel est agnitum, est profanatio, et profanatio talis est ut prorsus destruat interiora hominis; inde dicitur quod id (x)peccatum non remitti possit; quid profanatio, videatur n. 3398, 3898, 4289, 4601, 6348, 6960, 6963, 6971, 8394, 8882, 9298: et apud eundem, 28 Jesus dixit discipulis, Euntes baptizate in nomen Patris et Filii et Spiritus sancti, xxviii 19; "Pater" ibi est ipsum Divinum, "Filius" est ipsum illud Divinum in forma humana, et "Spiritus sanctus" est Divinum procedens, 49 ita est unum Divinum, et usque trinum: quod Dominus sit ipsum Divinum sub forma humana, (x)Ipse docet apud Johannem, Ex his cognovistis Patrem, et vidistis Illum; qui videt Me, videt Patrem: Ego in Patre et Pater in Me, xiv 7, 9, 10. @1 i nunc$ @2 incidat$ @3 i sunt,$ @4 After Verbo$ @5 illum$ @6 et quoque$ @7 After eos$ @8 constare$ @9 After Spiritus Dei,$ @10 illa$ @11 spernit readings found in LXX and Syriac version (see also Apocalypse Explained 183, Doctrine of the Lord 49) MT (tibhzeh) (as is Sch)$ @12 malum$ @13 tentatione$ @14 facit IT$ @15 comederet$ @16 absque explicatione$ @17 intellectus et fidei$ @18 adhuc manifestius$ @19 i in genere$ @20 constat$ @21 i apud Eundem$ @22 i in Verbo$ @23 sicut per spiritum Jehovae, spiritum oris Ipsius, spiritum Dei, spiritum sanctitatis, seu spiritum sanctum, quod nempe Divinum a quo vita homini, quo Divinum est Divinum Verum procedens a Domino, omnis enim vita homini inde est, ac vita coelestis illis qui Divinum illud verum fide et amore recipiunt quod Divinum Verum a Domino sit spiritus ab Ipso procedens, Ipse Dominus docet$ @24 sunt Vera Divina altered to erant Divina Vera$ @25 i illis qui credunt in Dominum$ @26 patet$ @27 significat facultatem recipiendi percipiendique Divinum Verum, quia respiratio significat vitam fidei, n. 9229, 9281, unde quoque a flatu et a vento est nomen spiritus, quod respiratio quae pulmonum correspondeat vitae fidei, et pulsus quae cordis vitae amoris, ostensum est supra. (m)Similiter ac Genes. cap. ii, quod Jehovah inspiraverit in nares animam vitarum, ii 7, inde apud Jeremiam, Dominus qui ibi est unctus Jehovae,(n)$ @28 ideo$ @29 tum$ @30 hominis IT$ @31 ac inde$ @32 et explicatur quod ille spiritus sit$ @33 i consequenter quod sit intelligentiae et sapientiae quod in Domino$ @34 i ac$ @35 After deserto$ @36 i autem$ @37 i Apud Davidem, Per Verbum Jehovae coeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus illorum, Psalm xxxiii 6; verbum Jehovae est Divinum Verum, similiter spiritus oris Ipsius; quod id sit Dominus, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat Deus [apud Deum intended], et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, i, 1, 2, 3, 14. cp subdivision 16$ @38 ignis$ @39 Divinum Bonum$ @40 constat$ @41 et quod oculi sint$ @42 quod cornua sunt [sint intended]$ @43 i ibi$ @44 Spiritus IT$ @45 i et$ @46 enim$ @47 docet$ @48 d seu i et$ @49 i quod est Divinum Verum,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9819
#9819 "Et facient vestes Aharonis": quod significet per quos regnum spirituale, constat ex significatione "vestium Aharonis" quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua supra n. 9814; quod sapientes corde, 1 impleti spiritu sapientiae, illas facerent, est quia per illos intelliguntur qui in regno caelesti sunt, et regnum spirituale est quod inde, et sic quod tegit illud, sicut vestis corpus, ut quoque constare potest ex illis quae 2n. 9818 dicta sunt. @1 i qui$ @2 supra n. 9817, 9818$
Arcana Coelestia 8
Passage 9820
#9820 "Ad sanctificandum eum": quod significet sic repraesentativum Divini Veri in illo regno, constat ex significatione "sanctificari" quod sit imbui Divino Vero a Domino; Divinum enim Verum procedens a Domino est quod in Verbo dicitur Sanctum, ex causa quia solus Dominus est Sanctus, ita quicquid procedit ab Ipso, videatur n. 9680; inde est quod Sanctum procedens ab Ipso dicatur Spiritus sanctus, prout mox supra n. (x)9818 ostensum est, de qua re etiam videantur quae in locis citatis n. 9229 allata sunt. Inde patet quomodo intelligendum est quod angeli, prophetae, et 2 apostoli dicantur "sancti": angeli, Matth. xxv 31; Marc. viii 38; Luc. ix 26; prophetae, Apoc. xvi 6, xviii (x)24; et apostoli, Apoc. xviii (x)20; non quod sancti 1essent ex se sed ex Domino; angeli quia sunt receptiones Divini Veri quod a Domino, ac ideo per illos in Verbo significantur vera 2Divina, et in genere aliquid Domini, n. 1925, 2821, 4085, 4295, prophetae autem, quia per illos significatur Verbum, quod est Divinum Verum, ac in specie doctrinae ex Verbo, n. 2534, 3652, 7269, et apostoli, quia per illos 3significatur omne verum quod fidei, et 4bonum quod amoris, in complexu, n. 3488, 3858 fin., 6397. Quod Divinum Verum procedens a Domino sit 5ipsum Sanctum, 3 ita Dominus a Quo illud, constat a pluribus locis in Verbo; solum nunc adducere licet Domini verba apud Johannem, Pater, sanctifica illos in veritate Tua; Verbum Tuum veritas est: pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate, xvii 17, 19; inde patet 6quod Dominus sit qui sanctificat hominem, spiritum, et angelum, quia Ille Solis est Sanctus, Apoc. xv 4; et quod tantum sancti sint, quantum Domini recipiunt, 7id est, quantum fidei et amoris in Ipsum (c)ab Ipso. @1 sint$ @2 a Divino$ @3 significantur omnia veri$ @4 boni$ @5 Ipse Dominus a Quo omne sanctum$ @6 quod omne sanctum apud hominem, angelum et spiritum sit Domini, qui solus sanctus$ @7 hoc$
Arcana Coelestia 8
Passage 9821
#9821 "Ad sacerdotio fungendum eum Mihi": quod significet repraesentativum Domini, constat ex illis quae supra n. 9809 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9822
#9822 "Et hae vestes quas facient": quod significet Divina Vera in regno spirituali, 1quo ordine, constat ex significatione "vestium Aharonis" quod sint regnum spirituale adjunctum regno caelesti, de qua supra n. 9814; quod sint Divina Vera ibi, est quia "vestes" significant vera, videatur n. 5954, 9212, 9216, et id regnum dicitur regnum spirituale ex Divinis Veris ibi; sunt enim duo regna in quae caelum est distinctum, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti regnat bonum, et in regno spirituali verum, utrumque a Domino; et quia vestes Aharonis id regnum repraesentabant, et vestes illae erant ephodum, pallium, et tunica, ideo per illas Divina Vera ibi in suo ordine significantur. @1 in suo IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9823
#9823 "Pectorale": quod significet Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione "pectoralis" quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono, hic in ultimis progressive ab intimis in caelis, nam ephodum, 1super quo erat id pectorale, repraesentabat ultima regni spiritualis, proinde ultima caeli; quod "pectorale" id significet, est quia alligatum erat super pectore ubi cor, ac impletum lapidibus pretiosis, et cor correspondet bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum a Domino, et duodecim lapides pretiosi correspondent Divinis Veris inde; 2inde per "pectorale" in supremo sensu significatur Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini; quod cor correspondeat bono caelesti, seu bono amoris 3in Dominum a Domino, videatur n. 170, 172, 176, 3635, 3883-3896, 7542, 9050, 9300, 9494, et quod duodecim lapides pretiosi correspondeant Divinis Veris quae ex Divino Bono, videbitur in sequentibus hujus capitis ubi pectorale hoc ample describitur, et vocatur pectorale judicii, ac Urim et Thumim, ex duodecim lapidibus pretiosis quibus impletum. Quod id alligatum fuerit super pectore ubi cor, constat ex descriptione ejus infra, ubi id aperte dicitur his verbis, Portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo, vers. 29: et adhuc, Erunt super corde Aharonis in intrando illo coram Jehovah, et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde 5110 coram Jehovah jugiter, vers. 30: quod judicium etiam sit Divinum Verum procedens (c)a Divino Bono Domini, videbitur in sequentibus. @1 in$ @2 ita$ @3 a Domino et in Dominum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9824
#9824 "Et ephodum": quod significet Divinum Verum ibi in forma externa in quod desinunt interiora, constat ex significatione "ephodi" quod sit Divinum Verum in forma externa; quod id per "ephodum" significetur, est quia per vestes sanctitatis Aharonis repraesentabantur Divina Vera in regno spirituali in suo ordine, videatur supra n. (x)9822, et ephodum erat 1extremum trium vestium, nam vestes 2sanctitatis Aharonis 3erant ephodum, pallium, et tunica tesselata; quod 1extremum est, id non modo continet interiora, sed etiam interiora in illud desinunt; ita se habet in corpore humano, proinde etiam in caelis, quibus illa quae humani corporis sunt correspondent; similiter cum veris et bonis, nam haec et illa faciunt caelos. Quia ephodum repraesentabat maxime externum regni spiritualis 2 Domini, ideo erat id prae reliquis vestibus sanctum, et in eo pectorale, in quo Urim et Thumim, per quae responsa a Divino data sunt; quod maxime externum sit prae internis sanctum, est quia externum continet omnia interiora in suo ordine, inque forma et in nexu, usque adeo ut si removeretur externum, dissiparentur interna, 4ibi enim interna non modo desinunt, sed etiam ibi simul sunt; quod ita sit, scire possunt illi qui sciunt quomodo se habet cum successivis et cum simultaneis, quod nempe successiva, quae procedunt et consequuntur in suo ordine, usque etiam in ultimis se simul sistant; sint pro exemplo finis, causa, et effectus: finis est primum in ordine, causa est secundum, et effectus est ultimum; ita quoque successive progrediuntur, at usque in effectu, 5qui ultimum est, sistitur causa simul, ac finis in causa; inde est effectus complementum, in quo 6interiora seu priora etiam collata sunt et hospitantur. 3 Similiter se habet cum velle, cogitare, et facere apud hominem; velle est primum, cogitare est alterum, et facere est ultimum, quod etiam est effectus, in quo priora seu interiora simul existunt, nam quantum facere in se continet id quod homo cogitat, et quod vult, tantum 7in forma et in nexu continentur interiora; inde est quod 8in Verbo dicatur quod homo judicandus sit secundum facta sua seu secundum opera, quod significat quod judicandus secundum cogitare et velle suum, nam haec in factis sunt sicut anima in suo corpore. Quia nunc interiora in ultimo (t)se simul sistunt, ideo, ut dictum est, ultimum, si perfectus ordo 9, pro sancto habetur prae interioribus 10, est enim ibi sanctitas interiorum completa. 4 (s)Quia in ultimis interiora simul sunt, sicut, ut dictum,in factis seu operibus cogitare et velle hominis, seu in spiritualibus, fides et amor 11ejus, ideo Johannes prae reliquis discipulis amatus fuit a Domino et jacuit ad pectus Ipsius, Joh. xiii 23, xxi 20, 22; ex causa quia ille discipulus repraesentabat opera charitatis, videatur Praefatio ad Gen. xviii et ad xxii, tum n. 3934; inde quoque patet cur externum seu ultimum, quod in perfecto ordine est, sanctum sit prae internis singillatim spectatis; est enim Dominus, cum in ultimo, simul in omnibus, et cum in illo est, interiora continentur in suo ordine, nexu, et forma, inque auspicio et ductu ad beneplacitum; hoc arcanum est quod intellectum est n. 9360, quod videatur. 5 Haec nunc causa est quod ephodum, quia repraesentativum ultimi 12regni spiritualis Domini erat, sanctius habitum fuerit quam reliquae vestes 13sacerdotii; quapropter ephodum principalis amictus sacerdotalis fuit, 14et factum erat ex filis auri in medio hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti, Exod. xxxix 3, at reliquis sacerdotibus erant ephoda ex lino, 1 Sam. ii 18, xxii 18; 15et ideo ephodum sumebatur pro omni amictu sacerdotis, et dicebatur portare ephodum, quo significabatur quod esset sacerdos, 1 Sam. ii 28, xiv 3; ideo etiam pectorale alligatum ephodo fuit, et per Urim et Thumim ibi responsa dabantur, ex causa quia is amictus repraesentativum ultimi in regno spirituali Domini 16erat, et responsa Divina sistuntur in ultimis, transeunt enim per omnia interiora successive, ac ibi dictantur, quia ibi desinunt; quod responsa darentur cum induti ephodo, constat ex 1 Sam. xxiii 6-13 et xxx 7, 8; et quoque apud Hoscheam, Dies multos sedebant filii Israelis, non rex et non princeps, et non sacrificium et non statua, et non ephodum et (x)teraphim, (x)iii 4; "teraphim" significant responsa Divina, nam per illa 17olim dabantur, Sach. x 2. 18Ephodum etiam in lingua originali dicitur a concludere omnia interiora, ut patet a vocis illius significatione, Exod. xxix 5 et Lev. viii 7. @1 externum$ @2 Sacerdotii IT$ @3 erat$ @4 tum quia interiora omnia ibi$ @5 quod$ @6 priora seu interiora$ @7 est humanum ejus ibi$ @8 After dicatur$ @9 i est$ @10 i seorsum spectatis$ @11 Before fides$ @12 in Regni spiritualis I, in Regno spirituali T$ @13 Aharonis$ @14 ephodum Summi sacerdotis$ @15 et ideo dicebatur portare ephodum, pro indui sicut sacerdos, 1 Sam. ii 28; Cap xiv 3; ephodum etiam in Lingua originali dicitur a concludere omnia interiora, ut patet vocis ejus significatione, Exod. xxix 5 et Levit. viii 7; patet quod pectorale ibi esset, et per urim et thumim ibi responsa darentur, erat quoque$ @16 esset$ @17 dabantur olim responsa$ @18 oa, but see note 1$
Arcana Coelestia 8
Passage 9825
#9825 "Et pallium": quod significet Divinum Verum ibi in forma interna, constat ex significatione "pallii" quod sit medium regni spiritualis, ita ipsum verum quod ibi, nam per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini, n. 9814, ita vera quae ibi in suo ordine, n. (x)9822; et quia regnum illud in tres gradus distinctum est, in intimum, medium, et externum, ideo per pallium significabatur id quod in medio illius regni est. Quod id regnum in tres gradus distinctum sit, est quia intimum ibi communicat cum caelesti, et 1externum cum naturali, et medium sic trahit aeque ex utroque; 2ut etiam aliquid perfectum sit, erit distinctum in tres gradus; ita est caelum, ac ita bona et vera ibi; 3 quod tres caeli sint, notum est, proinde tres gradus bonorum et verorum ibi; unumquodvis etiam caelum 4 in tres gradus distinguitur, nam intimum ejus communicabit immediate cum superiore, 1externum cum inferiore, et medium sic per illa cum utroque, inde ejus perfectio; consimiliter se habet interioribus hominis, quae in genere distincta sunt in tres gradus, nempe in caeleste, spirituale, et naturale; pariter unumquodvis horum in suos tres gradus; nam homo qui est in bono fidei et amoris in Dominum, est caelum in minima forma correspondens maximo, n. 9279; ita quoque se habet in omnibus naturae, quod naturale hominis distinctum sit in tres gradus, videatur n. 4570, et in genere omnia interiora et exteriora ejus, n. 4154. Causa quod ita sit, est quia ubivis erit finis, causa, et effectus; finis erit intimum, causa medium. et effectus ultimum, ut res sit perfecta; inde est quod tria in Verbo significent completum a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198, 9488, 9489. Ex his sciri potest cur vestes sanctitatis Aharonis essent5 ephodum, pallium, et tunica, et quod ephodum 6repraesentaverit externum, pallium medium, et tunica intimum ibi. 2 Quia pallium repraesentabat medium in regno spirituali, et 7medium trahit (c)ab utroque, ideo illud pro ipso illo regno repraesentative sumitur, ut in Libro 1 Samuelis, Convertit se Samuel ad abeundum, sed Schaul apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; unde dixit Samuel ad illum, Abrumpet Jehovah regnum Israelis a super te hodie, et 8dedit illud socio tuo, qui melior te, xv 27, 28; ex his patet quod disruptio alae pallii Samuelis significaret abruptionem regni Israelis a Schaule, "regnum" enim "Israelis" significat regnum spirituale Domini, videatur n. 4286, 4598, 6426, 6637, 6862, 6868: 7035, 7062, 7198, 720l, 7215, 7223, 8805: similiter in eodem Libro, Abscidit David alam pallii Schaulis in occulto; et cum ostendii illam Schauli, dixit Schaul, Nunc novi quod regnando regnabis; et consistet in manu tua regnum Israelis, xxiv 5, 6, 12, 21 [A. V. 4, 5, 11, 20]: etiam cum Jonathan iniit foedus cum Davide, exuit ille sibi pallium; et dedit Davidi, usque ad gladium, arcum, et cingulum, 1 Sam. xviii 3, 4, per quae repraesentabatur quod Jonathan, qui heres, abdicaret sibi regnum Israelis, et id transferret in Davidem. 3 Quia pallium repraesentabat regnum spirituale, ita quoque vera illius regni in genere; vera illius regni sunt quae vocantur vera spiritualia quae sunt in parte intellectuali hominis; haec per "pallia" significantur apud Ezechielem, Descendent desuper thronis suis omnes principes maris: et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, xxvi (x)16; agitur ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; vastatio earum in Ecclesia ibi describitur; pallia quae abjicient sunt vera 9fidei quae in parte intellectuali, vestes autem acupicturae sunt vera scientifica quae in naturali, n. 9688; causa quod 10illa vera significentur, est quia in regno spirituali Domini regnat verum, quod est 11intellectus, at in regno caelesti bonum, quod est voluntatis: apud Matthaeum, Scribae et Pharisaei omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, 12 et magnificant fimbrias palliorum suorum, xxiii 5, 6; "magnificare fimbrias pallioram" pro magnifice loqui vera solum ut 13audiantur et spectentur ab hominibus. Quod talia per "pallium" significentur, constabit adhuc melius ab ejus descriptione in sequentibus hujus capitis, vers. 31-35. @1 extremum$ @2 nam ut$ @3 i nam$ @4 i similiter$ @5 i tres,$ @6 repraesentet$ @7 hoc$ @8 dabit IT$ @9 intellectualia$ @10 vera intellectualia$ @11 intellectualis$ @12 i illi dilatant phylacteria sua,$ @13 spectantur et audiantur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9826
#9826 "Et tunicam tesselatam": quod (x)significet Divinum Verum ibi intime procedens immediate a Divino Caelesti, constat ex significatione "tunicae" quod sit verum naturale, at cum de Aharone, cujus vestes repraesentabant vera regni spiritualis Domini, n. 9814, (x)9822, est tunica Divinum Verum intimum in illo regno, ita quod proxime procedit ex Divino Caelesti, quod est Divinum Bonum Domini in caelo intimo; quod talia per "tunicas" significentur, videatur n. 4677; caeli enim sunt tres, intimum quod vocatur caeleste, medium quod spirituale, et ultimum quod accedit ad naturale; in intimo caelo regnat bonum amoris in Dominum, in medio bonum charitatis erga proximum, et in (x)ultimo bonum fidei; illi caeli inter se distinctissimi sunt, usque adeo ut qui in uno nequaquam transire possit in alterum; 1ut tunc unum caelum sint, conjunguntur per angelicas societates intermedias; ita procedit unum caelum ab altero; cum itaque vestes Aharonis repraesentant caelum spirituale, ac ita vera ibi in suo ordine, patet quod per intimam vestem, quae vocatur tunica tesselata, repraesentetur verum ibi intimum procedens immediate a Divino Caelesti; "tesselata" dicitur quia erat texta, ut constat (c)a sequentibus in Libro Exodi, Fecerunt tunicas 2byssi, opus textoris, pro Aharone et pro filiis ejus, xxxix 27; quod ex 3bysso, erat causa ut repraesentaretur verum ex origine caelesti; quod id verum per 4"byssum" significetur, videatur n. 9469. @1 qui at unum coelum sunt: IT$ @2 byssini$ @3 byssino$ @4 byssinum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9827
#9827 "Et cidarim": quod significet intelligentiam et sapientiam, constat ex significatione "cidaris" quod sit intelligentia et sapientia; quod "cidaris" id sit, est quia est tegumentum capitis, et per "caput" significantur interiora hominis, quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 9656; omnia indumenta trahunt significationem ab illa parte corporis quam tegunt; quemadmodum indumentum quod tegit pectus, sicut pectorale, quod tegit lumbos sicut femoralia, quod pedes sicut tibialia, 1 quod plantas pedum sicut calcei, ita quoque quod tegit caput 2sicut cidaris, tiara, pileus. 2 Quod ita sit, constat ex repraesentativis in altera vita; ibi spiritus, cum eis sapientia et intelligentia aufertur, quod fit cum societates angelicae ab (c)illis removentur, tunc tegumentum capitis apparet eis auferri, 3quo facto fit stupidus, et nullius perceptionis veri et boni, et 4postea ut redit intelligentia et sapientia, caput 5 rursus tegitur; 6at indumenta capitis ibi non ita significant sapientiam quae boni, sed intelligentiam quae veri; 7cidaris autem quae Aharoni, etiam significat sapientiam, quoniam ex bysso erat, et appositum coronamentum sanctitatis, quod erat bractea ex auro puro, cui insculptum Sanctitas Jehovae, de qua in sequentibus hujus capitis vers. 37, 39, tum Exod. xxix 6, xxxix 28; at cidaris lini, 8et reliquae vestes lini quae etiam erant 9Aharoni, significabant intelligentiam quae veri, non autem sapientiam quae boni; de illis vestibus, et de illa cidari, videatur Lev. xvi 4; Ezech. xliv 18; "linum" enim 10significat verum in naturali 11hominis, n. 7601, ita "cidaris lini" est intelligentia naturalis. 3 Qui non sciunt quomodo cum repraesentativis et correspondentiis se habet, aegre adduci possunt ad credendum quod talia significentur; sed expendant quod spiritualia loco naturalium in caelo percipiantur, 1 ita loco cidaris, et in genere loco vestium, talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, 12tum fidei et amoris, in genere quae sunt veri et boni, nam illa et haec sunt spiritualia; est enim caelum mundus spiritualis; ut stupidi nullius perceptionis veri et boni sunt expendant etiam quod vestes Aharonis in monte Sinai a Jehovah descriptae et mandatae sint, et quod sic in singulis sit Divinum Caeleste quod inest, et evolvitur solum per cognitiones de correspondentiis et 13repraesentativis. @1 i et$ @2 d sicut i nempe$ @3 et tunc sicut stupidi nullius perceptionis veri et boni sunt$ @4 prout$ @5 i ita$ @6 sed$ @7 at cidaris$ @8 ut$ @9 sanctatis [sanctitatis intended]$ @10 est$ @11 homine$ @12 seu$ @13 repraesentationibus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9828
#9828 "Et 1balteum": quod significet commune vinculum, ut omnia ad unum finem spectent, constat ex significatione "baltei" seu cinguli, quod sit commune vinculum, colligit enim, concludit, in nexu continet, et firmat omnia interiora, quae absque illo solverentur et diffluerent; quod commune vinculum sit ob causam ut omnia ad unum finem spectent, est quia in mundo spirituali regnat finis, usque adeo ut omnia quae ibi (x)dicenda sint fines; est enim regnum Domini, quod est mundus spiritualis, regnum usuum, 2et usus ibi sunt fines, ita est regnum finium; sed fines ibi in vario ordine sibi succedunt, et quoque consociantur; fines qui succedunt vocantur fines medii, at fines qui consociantur vocantur fines consocii; omnes illi fines ita conjuncti sunt mutuo et subordinati ut spectent unum finem, qui omnium universalis est; ille finis est Dominus, et in caelo apud recipientes amor et fides in Ipsum; amor ibi est finis omnium voluntatum ibi, et fides est finis omnium cogitationum, quae sunt intellectus; cum omnia et 2 singula spectant unum finem, tunc in nexu indivulso tenentur, et faciunt unum, nam 3 sunt sub aspectu, regimine, et providentia Unius Qui omnes secundum leges subordinationis et consociationis flectit ad Se, et sic conjungit Sibi, 4simul etiam tunc ad socios mutuo, et sic conjungit illos invicem; inde est quod facies omnium in caelo teneantur versi ad Dominum, Qui ibi est Sol, et sic centrum omnium aspectuum; et quod mirabile, utcumque se (t)angeli vertunt, n. 3638; et quia Dominus in bono amoris mutui 5est, inque bono charitatis erga proximum, amat enim omnes, et per amorem conjungit omnes, ideo quoque ad Dominum vertuntur per spectare socios ex illo amore. Illa itaque quae in ultimis sunt, et colligunt et concludunt ut 3 omnia et singula in tali nexu contineantur, repraesentata sunt per balteos seu per cingula, quae non alia sunt in mundo spirituali quam bona et vera in ultimis seu extremis, quae interiora 6concludunt, per cingula lumborum bona caelestia, et per cingula feminum, tum pectoris, bona et vera spiritualia in ultimis seu 7 extremis; talia per "cingula lumborum" significantur in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Jehovah dixit ad prophetam, Eme tibi cingulum lini, et pone id super lumbos tuos, sed per aquam non duces illud; emi itaque cingulum, ac posui super lumbos meos; tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Sume cingulum, et abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae. A fine dierum multorum abivi ad Euphratem, et (x)recepi cingulum, et ecce corruptum erat, non proderat ad quicquam: tunc dixit Jehovah, Populus hic malus renuentes audire verba Mea, et iverunt post deos alios; ideo erit sicut cingulum hoc quod non prodest ad quicquam, xiii 1-12; 4 per "cingulum lini" 8ibi in sensu spirituali intelligitur bonum Ecclesiae, quod concludit et in nexu continet vera ibi; quia bonum Ecclesiae tunc nullum fuit, et inde vera dissipata, ideo dicitur quod non duceretur per aquam, aqua enim est verum purificans et sic restituens; "foramen petrae in quo absconditum" est verum falsificatum, "Euphrates" est extensio et terminus caelestium, quae sunt boni in suo ultimo; qui non scit quale est Verbum, opinari potest quod modo (t)sit comparatio populi et ejus corruptionis cum cingulo et ejus corruptione; sed in Verbo omnes comparationes et locutiones metaphoricae sunt reales correspondentiae, n. 3579, 8989; nisi singula ibi 9corresponderent, nequaquam mandatum fuisset quod cingulum non duceretur per aquam, quod poneretur super lumbos, quod propheta iret ad Euphratem, et ibi absconderet illud in foramine petrae; dicitur quod cingulum poneretur super lumbos, quia "lumbi" ex correspondentia significant bonum amoris caelestis, n. 3021, 4280, 5050-5062, (m)ita positio cinguli super lumbos est conjunctio cum Domino per bonum amoris mediante Verbo.(n) 5 10Quod "cingulum" sit bonum terminans et conjungens, 11patet quoque apud Esaiam, Exibit virga de trunco Jischaii, erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, xi ,] 5; ibi de Domino; "justitia quae cingulum lumborum" est bonum amoris Ipsius, quod caelum et Ecclesiam tutatur. Dicitur de filiis Israelis cum comederent Pascha, quod essent cincti lumbis, Exod. xii 11, quod significat quod sic omnia in ordine, et parata ad recipiendum bonum a Domino, et ad agendum, 12 n. (x)7863; inde est quod dicantur accincti qui parati, sicut etiam de septem angelis in Apocalypsi, Exiverunt septem angeli habentes septem plagas 13e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis, xv 6: de Elia dicitur quod esset vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos 6 suos, 2 Reg. i 8: similiter de Johanne, Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circa lumbum suum, Matth. iii 4; quod Elias et Johannes ita vestiti et cincti 14fuerint, erat causa quia uterque repraesentabat Verbum, 15inde vestes eorum 16sunt Verbum in sensu externo, qui naturalis, "pili" enim sunt naturale, n. 3301, 5247, 5569-5573, 17"cameli" sunt scientifica communia in naturali18, n. 3048, 3071, 3143, 3145, "corium" et "pellis" significant externum, n. 3540, ita "cingulum coriaceum" id quod colligit, concludit, et in nexu continet interiora; 19 quod Elias repraesentaverit Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin., similiter Johannes Baptista, n. 9372. Quia 20 vera et bona solvuntur et dissipantur per malefacta, ideo de 7 Joabo cum dolo occiderat Abnerum, dicitur quod dederit sanguines belli in cingulo suo quod in lumbis, 1 Reg. ii (x)5, 21per quae significatur quod dissipaverit et destruxerit illa; quare cum dissipata et destructa vera sunt, dicitur 22 quod loco cinguli erit discissio, et loco operis implexi calvities, Esai. iii 24; ibi de filiabus Zionis, per quas significantur bona quae 23 Ecclesiae caelestis; "loco cinguli discissio" pro dissipatione boni caelestis. Dicitur etiam de Oholiba, quae est Hierosolyma, apud Ezechielem, 8 quod cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictas minio, cinctos cingulis in lumbis suis, adamaverit eos, xxiii 14, 15, per quae significantur vera profanata, "Chaldaei" enim sunt qui in externis profitentur vera, sed in internis illa negant, ita profanant; "viri picti 24super pariete" sunt 25apparentiae veri in externis, similiter imagines pictae minio"; "cingula quibus cincti in lumbis" sunt bona quae fingunt 26ut inde vera credantur. Ex his nunc constare potest quid cingula, quae in unum colligabant vestes, in Ecclesia repraesentativa significabant; sed quod talia significaverint, naturalis homo aegre (t)potest adduci ad credendum, ex causa quia aegre potest naturalem ideam de cingulis, et in genere de vestibus rejicere, et loco ejus assumere ideam spiritualem, quae es boni continentis vera in nexu; naturale enim, quod apparet coram visu tenet mentem fixam in se, et non removetur nisi visus intellectuali usque in lucem caeli elevari possit, et homo sic paene abstracte naturalibus cogitare, quod cum fit, spiritualia quae 27veri fidei et boni amoris, (m)(x)imperceptibilia mere naturali homini, intrant.(n) @1 baltheus IT$ @2 qui$ @3 i tunc$ @4 et simul$ @5 After Dominus$ @6 includunt$ @7 i in$ @8 hic$ @9 correspondissent$ @10 ita cingulum lumborum significant$ @11 ut$ @12 i tenerentur$ @13 a I$ @14 fuissent$ @15 ita$ @16 est$ @17 camelus$ @18 i homine$ @19 i talis enim est sensus verbi externus, qui literalis vocatur,$ @20 i omnia$ @21 ita quod destruxerit illa et dissipaverit$ @22 i apud Esajam,$ @23 i sunt$ @24 in IT$ @25 vera apparentia ut vera$ @26 in externis et$ @27 sunt boni et veri$
Arcana Coelestia 8
Passage 9829
#9829 "Et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus": quod significet sic repraesentativum regni spiritualis adjuncti regno caelesti, constat ex illis quae supra n. 9814 ostensa sunt 1. @1 i, ubi eadem verba$
Arcana Coelestia 8
Passage 9830
#9830 "Ad fungendum eum sacerdotio Mihi" significat repraesentativum Domini, ut supra n. 9809, 9810.
Arcana Coelestia 8
Passage 9831
#9831 Vers. 5-8. Et illi accipient aurum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum. Et facient ephodum auro hyacinthino, et purpura, coccineo dibapho, et byssino contexto, opere excogitatoris. Duo umeri conjuncti erit illi ad duas extremitates ejus et conjungetur. Et cingulum ephodi ejus quod super illo, secundum opus ejus ex illo erit, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto. "Et illi accipient aurum" significat bonum universaliter regnans: "et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum significat bonum charitatis et fidei: "et facient ephodum auro, hyacinthino, et purpura, coccineo dibapho, et byssino contexto" significat externum regni spiritualis ex illo bono: "opere excogitatoris" significat ex intellectuali: "duo umeri conjuncti erit illi ad duas extremitates ejus, et conjungetur," 1significat conservationem boni et veri undequaque [et] in perpetuum omni opera et potentia per unitionem omnimodam: "et cingulum ephodi ejus quod super illo" significat colligamentum externum: "secundum opus ejus ex illo erit" significat simile et continuum ab externo xregni spiritualis: "auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto" significat ita ex bono quod fidei et quod charitatis in externis. @1 significat potentiam unitam boni et veri: et conjungetur, significat sic non infringendum nec resistendum Against this is written in m Videatur in textu and underneath videatur n. 9836. See Appendix Volume for a deleted first draft of n. 9836.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9832
#9832 "Et [illi] accipient aurum": quod significet bonum universaliter regnans, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490, 9510; quod id sit universaliter regnans, significatur per quod aurum intertextum esset ubivis in ephodo, ut constat 1ex sequentibus in hoc Libro, Expanderunt laminas auri, et concidit in fila, ad faciendum in medio hyacinthini, et in medio purpurae, et in medio coccinei dibaphi, et in medio byssini, Exod. xxxix 3. Universaliter regnans est quod dominans, et sic quod est in omnibus et singulis, videatur n. 5949, 6159, 7648, 8067, 8853-,] 8865. Quod aurum esset intertextum ubivis, erat causa quia per vestes Aharonis repraesentabatur caelum spirituale, n. (x)9814, et in illo caelo, sicut etiam in reliquis, bonum regnat, in caelo intimo bonum amoris in Dominum, in medio bonum charitatis erga proximum, et in ultimo bonum fidei; verum autem quod fidei, introducit ad bonum, et dein producitur ex bono; inde patet quod homo non in caelo sit priusquam in bono est, si modo in veris 2, quae fidei vocantur, stat solum ante portam, et si ex illis spectat bonum, intrat in vestibulum; si autem ex illis non spectat bonum, non videt caelum ne quidem e longinquo. Dicitur quod homo non in caelo sit priusquam in bono est, quoniam homo dum in mundo est, in se debet habere caelum, ut post mortem intrare possit, nam caelum est in homine, et ex misericordia datur illis qui per vera fidei in charitatem erga proximum, et in amorem in Dominum, hoc est, in bonum, dum in mundo vivunt, se introduci patiuntur. Quod homo non prius in caelo sit quam cum in statu est, ut ducatur a Domino (m)per bonum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139. Per bonum intelligitur bonum vitae, et bonum vitae est facere bonum ex velle bonum, et velle bonum est ex amore, nam quod homo amat, hoc vult.(n) @1 in sequentibus hujus Libri$ @2 i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9833
#9833 "Et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum": quod significet bonum charitatis et fidei, constat ex significatione "hyacinthini" quod 1 caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione "purpurae" quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, ex significatione "coccinei dibaphi" quod sit bonum spirituale, de qua n. (x)4922, 9468, et ex significatione "byssini" quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 5319, 9469; ita simul illa significant bonum amoris et fidei, hic autem bonum charitatis et fidei, quia praedicantur de regno spirituali, n. 9814. Quod per "hyacinthinum, purpuram, coccineum dibaphum, et byssinum" illa quae amoris seu charitatis et quae fidei significentur, ducit causam ex coloribus (c)eorum; colores enim qui apparent in caelo, trahunt originem ex luce caeli, quae lux est Divinum Verum procedens a Domino, ex Quo omnis intelligentia et sapientia; inde variegationes illius lucis, quae coram visu externo ibi apparent ut colores, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae ex veris et bonis quae fidei, charitatis, et amoris; videantur n. 1042, 1053, 1624, 3993, 4530, 4677, 4741, 4742, 4922, 9466; et quod colores ibi, quantum trahunt ex rubro, tantum significent bonum, quantum autem ex albo, tantum significent verum, n. 9467. @1 i sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9834
#9834 "Et facient ephodum auro, hyacinthino, et purpura, coccineo dibapho, et byssino contexto": quod significet externum regni spiritualis ex illo bono, constat ex significatione "ephodi" quod sit externum regni spiritualis, de qua n. 9824; et ex significatione "auri" quod sit bonum, 1hic bonum universaliter regnans, de qua supra n. 9832, et ex significatione "hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti" quod sit bonum charitatis et fidei, de qua mox supra n. 9833; ideo 2dicitur, ex illo bono. @1 ibi$ @2 ducitur IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9835
#9835 "Opere excogitatoris": quod significet ex intellectuali, constat ex significatione "excogitatoris" quod sit intellectuale, de qua n. 9598, 9688, opus itaque excogitatoris est quod inde est. Quod "excogitator" sit intellectuale, est quia cogitatio 1est intellectus, sicut affectio quae amoris 2est voluntatis; "excogitator" in sensu interno simile significat cum cogitatione, nam in sensu interno non attenditur ad personam sed ad ipsam rem, et excogitator involvit personam; quod ita sit, videatur n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007. Quid significat quod ex intellectuali, paucis dicetur: agitur ibi de regno spirituali Domini, et id regnum quoad omnia vera et bona quae ibi, (x)pertinet ad partem intellectualem; quae autem in regno caelesti Domini sunt pertinent ad partem voluntariam; sunt enim duo ad quae omnia in universo se referunt, bonum et verum; ideo in homine sunt duae facultates, voluntas et intellectus; voluntas est propter bonum, et intellectus propter verum, nam voluntas recipit bonum, et intellectus verum. Similiter se habet in caelis; ibi duo sunt regna, caeleste et spirituale, 2 regnum caeleste est propter receptionem boni, 3et regnum spirituale 4 propter receptionem veri; et quia universum caelum correspondet omnibus quae apud hominem, et ideo caelum coram Domino est sicut unus homo, cui sic 5quoque binae facultates 6sunt, voluntas et intellectus, ejus voluntas in regno caelesti, et ejus intellectus in regno spirituali; 7nunc quia regnum spirituale repraesentatum est per vestes Aharonis 8, 9et in [hoc] regno est intellectuale caeli, inde est quod per "opus excogitatoris" significetur intellectuale. Quod universum caelum ex correspondentia cum omnibus et singulis apud hominem sit sicut unus homo, et 10 dicatur Maximus Homo, videatur in locis citatis n. 9276 fin.; quod bona et vera apud illos qui in regno spirituali Domini sunt inscripta sint parti eorum intellectuali, at apud illos qui in regno caelesti, parti voluntariae, videatur etiam in locis citatis, n. 9277, 9596. @1 ex intellectuali$ @2 , ex voluntario$ @3 at$ @4 i est$ @5 etiam$ @6 quae sunt altered to quae vocantur$ @7 et$ @8 i n. 9814$ @9 ubi$ @10 i ideo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9836
#9836 "Duo umeri conjuncti erit illi ad duas extremitates [ejus], et conjungetur": 1quod significet conservationem boni et veri undequaque et in perpetuum omni opera et potentia per unitionem omnimodam, constat ex significatione "umerorum" quod sint omnis vis et potentia, de qua n. 1085, 4931-4937; at 2ponere super umeris, et portare super illis, ut in sequentibus dicitur de binis lapidibus schoham, quibus insculpta erant nomina filiorum Israelis, (x)est conservatio 3boni et veri in perpetuum; per nomina enim filiorum Israelis significantur omnia bona et vera in complexu, de qua re in sequentibus; ex significatione "conjuncti esse" et "conjungi" quod sit unitio omnimoda; et ex significatione "duarum extremitatum" seu ad dextrum et ad sinistrum, quod sit undequaque, de qua n. 8613. Cum his ita se habet: per ephodum, ut supra ostensum est, 2 repraesentabatur externum regni spiritualis Domini, ita per umeralia ejus, 4quibus impositi erant bini lapides schoham cum nominibus filiorum Israelis, conservatio perpetua boni et veri; perque conjunctionem ephodi super umeris, et quoque ante pectus et post tergum unitio omnimoda; inde constare potest quid significatur per illa quae sequuntur de umeralibus et de sculpturis ibi, quod nempe 5 conservatio boni et veri (m)in perpetuum omni opera et potentia, ita conservatio caelorum; lapides illi cum nominibus filiorum Israelis impositi erant umeralibus ephodi, per quod repraesentabatur externum regni spiritualis, ex causa quia omnis conservatio(n) dependet a statu ultimorum, interiora enim omnia ibi desinunt, 6et formant ibi planum in quo subsistant; sunt ultima veluti plantae et pedes quibus totum corpus insistit, et quoque sicut manus et bracchia, per quae corpus potentias suas exercet; etiam corporis vires illuc 7translatae sunt; inde quoque est quod manus et bracchia, tum plantae et pedes, correspondeant ultimis caeli; quod in ultimis consistat potentia et robur, repraesentatum est in Antiqua Ecclesia per crines apud Naziraeos, in quibus consistebat illorum robur, ut patet a Simsone, Jud. xiv-xvi; tum sanctitas, n. 3301; quod crinis, qui apud illos erat Naziraeatus, correspondeat ultimis boni et veri, seu bono et vero in ultimis, videatur n. 3301, 5247, 6437. 3 Quod in ultimis sit potentia, et quoque conservatio interiorum in suo statu, intelligere possunt illi qui sciunt quomodo se habet cum successivis et inde simultaneis in natura, quod nempe successiva tandem in ultimis forment simultaneum, in quo simili ordine sunt collateraliter; quapropter simultanea, quae ultima, inserviunt successivis, quae priora, pro correspondentibus fulcris quibus innituntur, et sic per quae illis conservatio9. 4 Quod "umeri" significent omnem vim et potentiam in resistendo, 10frangendo, et agendo, constat apud Ezechielem, Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis eas foras, xxxiv 21: apud eundem, Aegyptus baculus arundinis domui Israelis; quando tenuerunt te manu, confractus es, et perfodisti 11illis omnem umerum, xxix 6, 7; "perfodere omnem umerum" pro deprivare omni potentia capiendi vera; "Aegyptus" est scientificum perversum quod deprivat: apud 5 Sachariam, Renuerunt auscultare, et dederunt umerum refractarium, vii 11; "dare umerum refractarium" pro resistere: apud Davidem, Cogitarunt facinus, non praevaluerunt, quoniam pones illis umerum, Ps. xxi 12, 13 [A.V. 11, 12]; 12"ponere illis umerum" etiam pro resistere, ita pro potentia: quod "umerus" sit potentia, patet ex repraesentativis in altera vita, ubi illi qui resistunt videntur umerum opponere. Quod ponere super umeros et portare sit conservare in statu boni et 6 veri in perpetuum omni opera et potentia, constat apud Esaiam, Gentes adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super umero apportabunt, xlix 22; agitur ibi de nova Ecclesia, et per "filios" significantur vera, ac per "filias" bona, "apportare super umero" pro conservare illa; conservatio boni in suo statu etiam repraesentabatur per quod filii Israelis, cum exirent Aegypto, portaverint massam super umero, Exod. xii 34; et quod filii Kehathi portarent opera sancti super umero, Num. vii 9; inde est quod Dominus, Qui per correspondentias locutus est, dixerit de ove perdita cum inventa, quod imposuerit super umero suo gaudens, Luc. xv 5; "ovis perdita et inventa" est bonum apud hominem qui resipiscit. 7 Quia per "portare super umero" id significabatur, ideo etiam dicitur de auro et argento, quae amant et conservant, quod portent illa super umero suo, Esai. xlvi 7; quod etiam portare sit continere in suo statu, videatur n. 9500. Ex his patet quid significaverit quod nomina filiorum Israelis insculpta binis lapidibus schoham posita fuerint super umeralibus ephodi, et quod dicatur quod Aharon feret seu portabit illa super duobus umeris suis ad recordationem, vers. 12. Quod "portare super umero" cum de subjectione, significet servitium, videatur Gen. xlix 15; Ps. (x)lxxxi 7 [A.V. 6]; Esai. ix (x)3 [A.V. 4], x 27; Matth. xxiii 4; Zeph. iii 9; at cum de imperio, quod significet summam potestatem, Esai. ix 5 [A.V. 6], xxii 22. @1 See p. 248 note 3$ @2 poni$ @3 After perpetuum$ @4 quibus imposita nomina filiorum Israelis insculpta binis lapidibus schoham$ @5 i omnis$ @6 et subsistunt, sicut in suo plano, sunt enim$ @7 collatae$ @8 pedes et plantae$ @9 i, similiter se habet in coelis, proinde cum bonis et veris ibi$ @10 contranitendo et frangendo$ @11 illi IT$ @12 quod inde humerus sit summa potestas, apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, ix 5; et apud Eundem, Dabo clavem domus Davidis super humerum illius, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens, xxii 22. Quod ponere super humero et portare, sit servire apud Moschen, Jisaschar asinus ossis, inclinabit humerum suum ad portandum, et erit in tributum servire facientis, Gen. xlix 15. Apud Davidem, Removi ab onere humerum ejus, Psalm. lxxi 7 [lxxxi 7 intended (AV 6)]. Apud Esajam, Jugum oneris ejus, et baculum humeri ejus, virgam exigentis eum, confregisti, ix ,] 4. Apud Eundem, Recedet onus ejus desuper humero tuo, et jugum ejus desuper collo tuo, x 27. Apud Matthaeum, Scribae et Pharisaei ligant onera gravia, atque imponunt super humerum hominum, digito autem suo non volunt movere illa, xxiii 41. et apud Zephaniam, Omnes invocant Nomen Jehovae, et serviunt Ipsi uno humero, iii 9. Quod imponere super humeros et portare sit conservare in statu boni et veri in perpetuum omni opera et potentia, apud Esajam, Gentes adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportabunt, xlix 22, agitur ibi de nova Ecclesia, et per filios significantur vera, per filias bona, apportare super humero pro conservare bona in perpetuo: similiter apud Lucam, Dum invenit ovem perditam, imponit super humeros suos gaudens, xv 5, per ovem perditam et inventam significatur bonum apud hominem, qui resipiscit; conservatio boni in suo statu, etiam repraesentabatur, per quod filii Israelis cum exirent Aegypto, portaverint massam super humero, Exod. xii 34; et quod filii Kehathi portarent opera sancti super humeris, Num. vii 9, inde portare significat continere in statu boni et veri, videatur n. 9500, quia per portare super humero id significabatur, ideo etiam dicitur de idolis ex auro et argento, quae amant et conservant, quod illa portent super humero suo, Es. xlvi 7. Ex his nunc constare potest, quid significat, quod nomina filiorum Israelis insculpta binis lapidibus schoham posita fuerint super humeralibus Ephodi, et quod dicatur, quod feret seu portabit Aharon illa super duobus humeris suis ad recordationem, vers. 12.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9837
#9837 "Et cingulum ephodi ejus quod super illo": quod significet colligamentum externum, constat ex significatione "cinguli" quod sit commune vinculum, quo in nexu continentur interiora, de qua supra n. 9828, ita colligamentum; quod sit colligamentum externum, est quia per "ephodum" significatur externum regni spiritualis, n. 9824.
Arcana Coelestia 8
Passage 9838
#9838 "Secundum opus ejus ex illo erit": quod significet simile et continuum ab externo regni spiritualis, constat ex significatione "secundum opus" quod sit simile, nam quod est secundum opus alterius, 1id ei simile est; et ex significatione "ex illo esse" quod sit continuum, nam quod ex altero est, id non solum ei simile est sed etiam ex illo continuum 2; quod continuum ab externo regni spiritualis significetur, est quia intelligitur 3continuum ab ephodo, et per ephodum significatur externum regni spiritualis, n. 9824. @1 est ei simile$ @2 i est$ @3 Ephodus, secundum cujus opus esset, et ex quo esset$
Arcana Coelestia 8
Passage 9839
#9839 "Auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto": quod significet ita ex bono quod fidei et quod charitatis in externis, constat ex significatione omnium illorum in summa, quod 1sint bonum fidei et charitatis, de qua n. 9687, 9833; quod in externis, est quia per vinculum, quod ex auro, hyacinthino, purpura, coccineo 2, et byssino contexendum erat, significatur vinculum seu colligamentum externum, n. 9837. @1 sit$ @2 i dibapho$
Arcana Coelestia 8
Passage 9840
#9840 Vers. 9-14. Et accipies duos lapides schoham, et sculpes super illis nomina filiorum Israelis. Sex de nominibus illorum super lapide uno, et nomina sex reliqua super lapide altero, secundum generationes illorum. Opere opificis lapidis, sculpturis sigilli sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis; circumdatos fundis auri facies illos. Et pones duos lapides super umeris ephodi, lapides recordationis filiis Israelis, et feret Aharon nomina illorum coram Jehovah super duobus umeris ejus ad recordationem. Et facies fundas auri. Et duas catenulas auri puri, a terminis facies illas, opere funiculi; et dabis catenulas funiculorum super fundis. "Et accipies duos lapides schoham" (x)significat memoriam interiorem quae ex veris fidei quae ex amore: "et sculpes super illis nomina filiorum Israelis" significat cui impressa sunt vera et bona regni spiritualis quoad omne quale eorum: "sex de nominibus illorum super lapide uno" significat omne quale verorum ex bono: "et nomina sex reliqua super lapide altero" significat [omne] quale verorum per quae bonum: "secundum generationes illorum" significat utrumque eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero: "opere opificis lapidis, sculpturis sigilli, sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis" significat formam caelestem omnium veritatum in suo ordine in memoria ex bono amoris, ita intellectualia ibi secundum ordinationem a voluntario apud regeneratum: (x)circumdatos fundis auri facies illos" significat existentiam et subsistentiam a bono: "et pones duos lapides super umeris ephodi" significat conservationem boni et veri omni opera et potentia: "lapides recordationis filiis Israelis" significat ex misericordia in perpetuum regno spirituali: "et feret Aharon nomina illorum coram Jehovah super duobus umeris ejus ad recordationem" significat repraesentativum Divinae conservationis boni et veri in perpetuum ex misericordia: "et facies fundas auri" significat existentiam et subsistentiam ex bono continuam: "et duas catenulas auri puri" significat cohaerentiam cum bono totius regni: "a terminis facies illas" significat ab extremis per quae influxus: "opere funiculi" significat modum conjunctionis: "et dabis catenulas funiculorum super fundis" significat conjunctionem cum bono ex quo vera, et sic conservationem regni spiritualis omni opera et potentia.
Arcana Coelestia 8
Passage 9841
#9841 "Et accipies duos lapides schoham": quod significet memoriam interiorem quae ex veris fidei quae ex amore, constat ex significatione "lapidum" quod sint vera, de qua n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609 et "lapidum schoham" quod sint vera fidei ex amore, n. 9476; quod sint memoria, est quia illis insculpta erant nomina filiorum Israelis, et per sculpturam in lapidibus significatur memoria rerum quae permansurae, sicut sculptura seu 1scriptura Legis super tabulis lapideis, quae quod significent illa quae memoriae et vitae impressa sunt, et sic quae permansura, videatur n. 9416 fin. Quod sculptura 2seu scriptura super lapidibus illa significet, est quia memoriae hominis impressa sunt vera, et quae veri apparentiam habent, usque adeo ut ex talibus conflata sit, et lapides significant vera, et quando sculptura super illis, memoriam ubi vera, sicut "sculptura super manus" apud Esaiam, Etiamsi hae obliviscerentur, Ego tamen non obliviscar tui; ecce super manus insculpsi te, xlix ,] 16; inde 3 est quod lapides illi dicantur lapides recordationis filiis Israelis, vers. 12 seq. 2 Quod "lapides schoham," ex sculptura in illis, significent memoriam interiorem, est quia illa quae inscripta sunt, quae erant nomina filiorum Israelis, significant vera spiritualia, de quibus videantur sequentia, et quoque 4"lapides schoham" talia vera significant, etiam memoria interior hominis ex talibus consistet. Quod binae memoriae sint homini, exterior et interior, et quod memoria exterior sit naturalis, ita ex talibus quae in mundo 5existunt 6conflata, at memoria interior sit spiritualis, ita ex talibus quae in caelo, videatur n. 2469-2494, 5212, 8067. 3 Quod lapides in quibus sculptura, sint memoria cui vera inscripta, ducit originem ex repraesentativis in caelo; homines qui post obitum in alteram vitam veniunt, et secum ferunt vera fidei modo in memoria naturali seu exteriore, et non in memoria spirituali seu interiore, apparent sibi, dum exeunt, vagari inter saxa petrae, et in silvis; at qui secum ferunt vera fidei etiam in memoria spirituali, apparent sibi, 7dum exeunt, ambulare inter colles qui exculti, et quoque in hortis; causa est quia vera memoriae exterioris seu naturalis, quae sunt scientifica, nullius vitae sunt nisi simul sint in memoria interiore seu spirituali, quae enim in hac sunt, vitae facta sunt, nam memoria interior seu spiritualis est liber vitae hominis, 8n. 2474, et illa quae vitae sunt repraesentantur in 9caelo per hortulana, (x)oliveta, vineas, et per roseta (c)ac virecta, et quae charitatis sunt per colles ubi talia, n. 6435; illa autem quae non vitae sunt repraesentantur per petrosa et dumeta quae nuda et scabra. Paucis etiam dicetur quid vera fidei ex amore: vera fidei ex amore: sunt quae amor dictat, et sic quae ex amore trahunt suum esse; illa vera sunt viva, quia quae ex amore sunt vivunt; inde vera fidei ex amore sunt illa quae de amore in Dominum et de charitate erga proximum agunt, nam vera, quae dictat amor, sunt illa; totum Verbum est doctrina talium veritatum, nam Verbum in sensu suo spirituali unice agit de talibus quae sunt Domini et quae proximi, ita quae sunt amoris in Dominum et erga proximum, inde etiam Verbum est vivum; hoc intelligitur per quod ex binis illis praeceptis Lex et Prophetae pendeant, Matth. xxii 34, 38 [A.V. 38, 40]; "Lex et Prophetae" sunt Verbum in toto suo complexu; sed vera fidei ex amore (m)non sunt nudae cognitiones talium in memoria et inde in intellectu apud hominem, sed sunt affectiones vitae apud illum, 10quae enim homo amat, et inde facit, sunt ejus vitae;(n) sunt etiam vera fidei quae non de amore agunt, sed quae solum confirmant illa propius vel remotius; haec vera fidei vocantur vera secundaria; vera enim fidei se habent sicut familiae, et illarum generationes successive ex uno patre; pater illarum veritatum est bonum amoris a Domino et inde in Ipsum, ita est Dominus, nam sive dicas Dominum sive amorem ab Ipso et inde in Ipsum, idem est; 11amor enim est conjunctio spiritualis, et facit ut Ipse sit ubi amor, quippe amor sistit praesentem in se illum qui amatur. @1 scriptum IT$ @2 et$ @3 i quoque$ @4 talia vera per lapides schoham significantur, etiam talia constituunt memoriam interiorem apud hominem$ @5 existant IT$ @6 formata$ @7 cum exeunt in campas$ @8 i videatur$ @9 altera vita$ @10 tales sunt quae homo amat, illa etiam ex amore quae sunt illi$ @11 nam amor$
Arcana Coelestia 8
Passage 9842
#9842 "Et sculpes super illis nomina filiorum Israelis": quod significet cui impressa sunt vera et bona regni spiritualis quoad omne quale eorum, constat ex significatione "sculpere in lapidibus" quod sit memoriae imprimere, de qua mox supra n. 9841, ex significatione (x)"nominum" quod sint quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 6674, et ex 1repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint omnia vera et bona regni spiritualis; per "filios 2Israelis" intelliguntur hic duodecim tribus, quoniam 3hae quoad sua nomina insculptae erant lapidibus illis, (d)et per duodecim tribus significantur omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337; et quia 4ex illis est Ecclesia seu caelum, ideo per "filios Israelis" significatur Ecclesia 5et regnum spirituale Domini, n. 4286, 6426, 6637, 7836, 7891, 7996, 7997, 9340. Ex his patet quod per "sculpes super illis nomina filiorum Israelis" 6significetur impressum memoriae omne quale verorum et bonorum regni spiritualis, seu vera et bona illius regni quoad omne quale. @1 significatione$ @2 i enim$ @3 harum nomina insculpta fuerunt$ @4 illi constituunt Ecclesiam et coelum$ @5 seu$ @6 significentur impressa [impressum written first]$
Arcana Coelestia 8
Passage 9843
#9843 "Sex de nominibus illorum super lapide uno": quod significet omne quale verorum ex bono, constat ex significatione numeri "sex" quod sint omnia, de qua n. 3960 fin., 7973, 8148, hic omnia vera ex bono, de qua sequitur; ex significatione "nominum" quod sint quale, ut nunc supra n. (x)9842; et ex significatione "super lapide" quod sit impressio memoriae, de qua etiam supra n. (x)9841. Quod sint omnia vera ex bono, est quia duo lapides erant, quibus insculpta nomina filiorum Israelis, et unus lapis super umero dextro, (c)et alter super umero sinistro; et 1apud hominem quae 2ad dextrum ejus sunt, correspondent bono ex quo vera, seu veris ex bono, et quae a sinistro, veris per quae bonum, videatur n. 9604 fin., 9736; ita "nomina filiorum Israelis insculpta lapidi qui super dextro umero" significabant vera ex bono, et qui super sinistro 3, 4vera per quae bonum. @1 in homine$ @2 a dextro$ @3 i humero$ @4 veris AIT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9844
#9844 "Et nomina sex reliqua super lapide altero": quod significet omne quale verorum per quae bonum, constat ex illis quae nunc supra n. 9843 dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9845
#9845 "Secundum generationes illorum": quod significet utrumque eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero, constat ex significatione "generationum" quod sint quae fidei et charitatis, seu quae veri et boni in spirituali mundo, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079; ita secundum generationes est secundum ordinem quo gignitur et procedit unum ab altero, nempe 1bonum a vero et verum a bono. Sunt enim bini status homini qui generatur e novo a Domino, primus status est veri et alter boni; cum homo in primo statu est, ducitur ille per vera ad bonum, cum autem in altero statu est, (x)ducitur ille per bonum; hic status est status caeli apud hominem, nam non prius in caelo est quam cum in bono, videantur quae de his supra n. 9832 ostensa sunt; ex his patet quid significat secundum generationes filiorum Israelis. Dicitur eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero, nam sicut bonum per vera gignitur, ita postea procedit; similiter sicut vera (c)a bono gignuntur, ita postea procedunt; gignuntur enim successive, et procedunt dein eo ordine quo successive nata sunt; sed haec illis dicta sint qui sciunt quomodo series rerum producuntur 2successive. @1 vera a bono, et bonum per vera$ @2 ex successivis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9846
#9846 "Opere opificis lapidis, sculpturis sigilli, sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis": quod significet formam caelestem omnium veritatum in suo ordine in memoria ex bono amoris, ita intellectualia ibi secundum ordinationem a voluntario apud regeneratum, constat ex significatione "opificis lapidis" quod sit bonum amoris, ita voluntarium regenerati, nam hoc ex bono amoris est, voluntarium enim regenerati recipit bonum amoris, et intellectuale ejus recipit vera fidei; ex significatione "sculpturarum sigilli" quod 1sit forma caelestis omnium veritatum, qualis in intellectuali regenerati, nam inibi, vera fidei disposita sunt in formam caelestem; inde est quod homo regeneratus sit caelum in parva imagine, videantur loca citata n. 9279 fin., et quod intellectuale 2hominis regenerati correspondeat regno spirituali in 3caelo, et voluntarium regno caelesti ibi, n. 9835; inde patet quid forma caelestis veritatum apud hominem; ex significatione "sculpere 4lapides" quod sit (t)memoriae imprimere", de qua supra n. 9842, hic talem formam veritatibus quae ibi; et ex significatione "nominum filiorum Israelis" quod sint vera et bona quoad omne quale in suo ordine, de qua etiam supra n. 9842-9845. Quod per "opificem lapidis" significetur bonum amoris seu 2 voluntarium regenerati, est quia bonum amoris operatur, et disponit vera in ordinem apud hominem cum regeneratur, et postea tenet illa in suo ordine cum regeneratus est; vera enim creantur ad omnem similitudinem boni, et ad omnem ejus nutum 5, ita ad omnem amoris; bonum enim est amoris; quod 6ita sit, constat ex eo quod homo pro veris agnoscat quae amat, et quod sic vera secundum amorem suum capi et agnoscat; inde est quod 7vera constituant formam boni; inde 8sciri potest quomodo Dominus 9ducit hominem per vera fidei, se per fidem, quod nempe per bonum amoris apud illum; et quoque quomodo (d)Dominus regit hominem etiam mediate per caelum; est enim homo regeneratus caelum in parva imagine, ut supra dictum est, quapropter cum regit caelum, etiam regit hominem talem simul. @1 sint$ @2 d hominis i ejus$ @3 coelis$ @4 i duos$ @5 i et obedientiam$ @6 etiam inde patet,$ @7 verum sit forma$ @8 constare$ @9 ducit omnia vera fidei apud hominem per bonum amoris$
Arcana Coelestia 8
Passage 9847
#9847 "Circumdatos fundis auri facies illos": quod significet existentiam et subsistentiam (c)a bono, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490, inde "circumdari fundis 1auri" est 2a bono continuari, et ducere existentiam, et quia existentiam etiam subsistentiam, nam a quo aliqui existit, per idem etiam subsistet, est enim subsistentia perpetua existentia. Cum bono et 3vero similiter 4se habet ac cum auro quo circumdatur gemma, bonum enim est sicut humus, et vera sunt sicut semina ibi, nam vera non alibi nascuntur quam in bono, et quoque florent secundum boni quale. @1 ejus$ @2 ab illo$ @3 veris$ @4 After gemma$
Arcana Coelestia 8
Passage 9848
#9848 "Et pones duos lapides super umeris ephodi": quod significet conservationem boni et veri omni opera et potentia, constat ex illi quae supra n. 9836 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9849
#9849 "Lapides recordationis filiis Israelis": quod significet ex misericordia in perpetuum regno spirituali, constat ex significatione "lapidum recordationis super umeris ephodi" quod sint conservatio boni et veri ex misericordia in perpetuum; quod "lapides 1 super umeris" sint conservatio boni et veri, constat ex illis quae n. 9836 ostensa sunt, et quod "recordatio" cum de Domino, sit misericordia 2, constabit ex sequentibus; et ex significatione "filiorum Israelis" quod sint regnum spirituale Domini, de qua supra n. 9842. Dicitur in Verbo de Jehovah, hoc est, Domino, quod recordetur, et quod non recordetur, et per id significatur 3quod tunc fit ex misericordia, sive (t)sit conservatio sive liberatio; similiter ac quod videat, audiat, cognoscat, et quod non videat, non audiat, et non cognoscat, per quae etiam miserationes et non miserationes significantur quod ita dicatur, est ex similitudine cum homine, et ex apparentia; cum enim homo avertit se a Domino, quod fit cum 4malum facit, tunc, quia Dominus ei a tergo est, apparet ei sicut Dominus non videat illum, non audiat et cognoscat illum, nec recordetur ejus, cum tamen id apud hominem est, inde ex apparentia ita dicitur in Verbo; vicissim autem cum homo vertit se ad Dominum, quod fit cum bene facit, videantur loca citata n. 9306; quisque scire potest quod de Domino non praedicari possit recordari seu meminisse, quoniam praeterita et futura in Ipso sunt aeterna, hoc est, praesentia ab aeterno in aeternum. [2] Quod "recordari" cum de Domino, sit misereri, ac ita conservare aut liberare ex misericordia, constat a sequentibus his locis: apud Davidem, (x)Notam fecit Jehovah salutem Suam, coram oculis gentium revelavit justitiam Suam, recordatus misericordiae Suae et veritatis Suae domui Israelis, Ps. xcviii 2 ,(3): apud eundem, Jehovah in humilitate nostra recordatus est nostri, quia in aeternum misericordia Ipsius, Ps. cxxxvi 23: apud eundem, Peccatorum pueritiae meae et praevaricationum mearum ne recorderis, juxta misericordiam Tuam recorderis mei Tu, propter bonitatem Tuam, Jehovah, Ps. xxv 7: apud eundem, Recordatus est illis foederis Sui, et paenituit Ipsum ex multitudine misericordiarum Ipsius, Ps. cvi 45: apud eundem, Recordationem fecit mirabilibus Suis, gratiosus et misericors Jehovah; cibum dedit timentibus Ipsum, recordatus in aeternum foederis Sui, Ps. cxi 4, 5: apud eundem, Ne recorderis iniquitatum priorum; praeveniant miserationes Tuae, Ps. lxxix 8: [3] apud Lucam, Deus acceptavit Israelem servum Suum, ita ut recordaretur misericordiae Suae, ad faciendum misericordiam cum patribus nostris, et ad recordandum foederis sancti Sui, i 54, 72: apud Davidem, Quid homo quod recorderis ejus? Ps. viii 5 (A.V. 4): apud eundem, Recordare mei, Jehovah, in beneplacito populi Tui, Ps. cvi 4: apud eundem, Jehovah recordatus est nostri, benedicit, Ps. cxv 12: in Libro 1 Samuelis, Si respiciendo respexeris miseriam ancillae Tuae, et recordatus fueris mei, nec oblitus fueris ancillae Tuae, i 11; votum Channae matris Samuelis, quem cum peperit, dicitur quod Jehovah recordatus sit ejus, vers. 19, hoc est, respexerit ad miseriam ejus, et praestiterit misericordiam; similiter pluries alibi, ut Lev. xxvi 41, 42, 45; Num. x 9; Esai xliii 25, xlix 1, lxiv 8 (A.V. 9); Jer. xxxi 34. @1 illi$ @2 i in perpetuum$ @3 id quod$ @4 mala$
Arcana Coelestia 8
Passage 9850
#9850 "Et feret Aharon nomina illorum coram Jehovah super duobus umeris ejus ad recordationem": quod significet repraesentativum Divinae conservationis boni et veri in perpetuum ex misericordia, constat ex significatione "ferre" seu "portare super duobus umeris" quod sit Divina conservatio boni et veri, de qua n. 9836, ex significatione "nominum filiorum Israelis" quod sint bona et vera quoad omne quale, de qua n. 9842, et ex significatione "recordationis" cum de Domino, quod sit misericordia, de qua mox supra n. 9849; quod sit repraesentativum talium, patet.
Arcana Coelestia 8
Passage 9851
#9851 "Et facies fundas auri": quod significet existentiam et subsistentiam ex bono continuam, constat ex illis quae supra n. 9847 dicta sunt; quod sit continua, est quia de "fundis" hic secundo dicitur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9852
#9852 "Et duas catenulas auri puri": quod significet cohaerentiam cum bono totius regni, constat ex significatione "catenularum" quod sint cohaerentia; quod "catenulae" id sint, est quia per illas conjunctiones fiunt, et factae cohaerent, hic cum regno spirituali, quia catenulae factae erant propter cohaerentiam cum ephodo, per quod repraesentabatur regnum spirituale in communi, n. 9824; et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490; "aurum purum" dicitur quia significatur bonum ex Divino, hoc enim est 1purum et continet omnia in nexu et in forma in caelo 2. Quod "catenae" sint cohaerentia, patet etiam apud Esaiam, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et (x)catenas argenti conflat, xl 19; "sculptile" est doctrina falsi,quae ex propria intelligentia, ita quae absque vita a Divino, n. 8869, 8941; talem doctrinam excludere significatur per quod 3"sculptile fundat artifex"; quae ut appareat ex bono, significatur per quod "conflator auro obducat illud"; 4utque cohaereant falsa, significatur per quod "catenas argenti conflet"; quod "argentum" sit verum, et in opposito sensu falsum, videatur n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6911, 6917, 8932. @1 quod$ @2 i, et apud hominem$ @3 After artifex$ @4 cohaereant A, utque cohaerent T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9853
#9853 "A terminis facies illas": quod significet ab extremis per quae influxus, constat ex significatione "terminorum" quod sint extrema; quod per illa influxus, nempe boni, est quia per "catenulas" significatur cohaerentia, n. 9852, et omnis cohaerentia in mundo spirituali (x)fit per influxum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9854
#9854 "Opere funiculi": quod significet modum conjunctionis, constat ex significatione "funiculi" quod sit conjungens; quod "funiculus" sit conjungens, est quia per illum fit conjunctio, hic autem significat modum conjunctionis, quia dicitur quod catenulae auri puri faciendae essent opere funiculi; in lingua originali 1intelligitur funiculus qui factus opere contorto et implexo, per quod in sensu interno significatur conjunctio, qualis est veritatum in scientificis et inter scientifica, ita quae in memoria naturali seu externa; quod talis conjunctio sit, est quia agitur hic de conjunctione verorum per bonum in ultimis regni spiritualis, per ephodum enim et pectorale, cum quo per 2catenulas funiculorum opere factas erat conjunctio, significatur regnum spirituale in ultimis, n. 9824; quod implexum sit scientificum, videatur n. 2831. [2] Apparent etiam funes variae contorsionis et densitatis in altera vita, et per illos repraesentantur conjunctionis varii modi; inde est quod etiam per "funes" in Verbo significentur conjungentia, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, Vae attrahentibus iniquitatem funibus vanitatis, et sicut funis currus peccatum v 18; "funes vanitatis" sunt conjunctiones falsitatum, per quas iniquitas seu malum vitae: apud eundem, Specta Zionem, urbem festi stati nostri, oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dissipabitur, non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus (non) avellentur. Demissi sunt funes tui, non confirmabunt malum suum, xxxiii 20, 23; "clavi" et "funes" pro conjungentibus vera et bona caeli, nam habitaculum et tentorium, de quibus hic praedicantur funes, sunt caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9615, 9784: apud eundem, Amplifica locum tentorii tui, cortinas habitaculorum tuorum expandant, ne prohibeas; longos fac funes tuos, et clavos tuos firma, liv 2: et apud Jeremiam, Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi, x 20; etiam hic "funes" pro conjungentibus 3et confirmantibus, "tentorium" pro Ecclesia, quae est caelum Domini in terris: apud Hoscheam, Funibus hominis traxi eos, densis funibus amoris, xi 4; hic "funes" manifeste pro conjungentibus, nam amor est conjunctio spiritualis: apud Ezechielem, Aschur et Kilmad, negotiatores tui cum thesauris vestium per funes ligatarum, xxvii 23, 24; ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; eorum conjunctiones externae sunt "vestes per funes ligatae." Praeterea "funes" in Verbo etiam significant portiones hereditatum et terrae, ex causa quia per funes 4mensurationes fiebant, prout Deut. xxxii 9; Amos vii 17; Mich. ii 4, 5; Sach. ii 5 (A.V. 1); Ps. xvi 6; Ps. lxxviii 55; Ps. cv 11; Ps. cxl 6 (A.V. 5); et (x)pluries alibi. @1 d intelligitur i dicitur$ @2 funiculos illos fit$ @3 d et i seu$ @4 mensuratae sunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 9855
#9855 "Et dabis catenulas funiculorum super fundis": quod significet conjunctionem cum bono ex quo vera, et sic conservationem regni spiritualis onmi opera et potentia, constat ex significatione "catenularum quae opere funiculorum" quod sint cohaerentia et conjunctio cum bono, de qua supra n. 9852, 9854, et ex significatione "fundarum auri" quod sint existentia et subsistentia verorum ex bono, de 1qua etiam supra n. 9847; conservatio boni et veri in regno spirituali, seu quod idem, conservatio regni spiritualis omni opera et potentia, significatur per duos lapides schoham positos super umeralibus ephodi, quibus insculpta erant nomina filiorum Israelis, n. 9836, 9848, 9849.
Arcana Coelestia 8
Passage 9856
#9856 Vers. 15-30. Et facies pectorate judicii, opere excogitatoris, sicut opus ephodi facies illud, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud. Quadratum erit duplicatum, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus. Et opplebis illud oppletura lapidis; quattuor ordines lapidis, ordo, rubinus, topazius, carbunculus, ordo unus. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et adamas. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus. Et ordo quartus, tarshish, et schoham, et jaspis; inclusi auro erunt in oppleturis sitis. Et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis, duodecim super nominibus eorum, sculpturis sigilli, cuique super ttomine ejus erunt duodecitti tribubus. Et facies super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro. Et facies super pectorali duos annulos auri, et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis. Et dabis duos funieiclos auri super duobus annulis ad extremitates pectoralis. Et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis, et dabis super umeros ephodi e regione facierum ejus. Et facies duos annulos auri, et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis super ora ejus, quae citra ephodum introrsum. Et facies duos annulos auri, et dabis illos super duobus umeris ephodi inferius e regione facierum ejus contra juncturam eius supra cingulum ephodi. Et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo. Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo in intrando illo ad sanctum, ad recordationem coram Jehovah jugiter. Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim, et erunt super corde Aharonis in intrando illo coram Jehovah; et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter. "Et facies pectorale judicii" significat quod 2ad Divinum Verum elucens ex Divino Bono: "opere excogitatoris" significat ex intellectuali: "sicut opus ephodi facies illud" significat continuum externo regni (x)spiritualis: "auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud" significat bonum charitiatis et fidei: "quadratum erit duplicatum" significat justum et perfectum: "spithama longitudo ejus et spithama latitudo ejus" significat aeque quoad bonum et quoad verum: "et opplebis illud 3oppletura lapidis" significat ipsa vera in suo ordine ex uno bono: "quattuor ordines lapidis, ordo" significat conjunctionem omnium: "rubinus, (x)topazius, carbunculus" significat caelestem amorem boni 4; "ordo unus" significat trinum ibi ut unum: "et ordo secundus" significat trinum etiam hoc ut unum: "chrysoprasus, sapphirus, et adamas" significat caelestem amorem veri, a quo sequentia: "et ordo tertius" significat trinum etiam hic ut unum: "cyanus, achates, et amethystus" (x)significat spiritualem amorem boni: "et ordo quartus" significat ultimum trinum ut unum: "tarshish, et schoham, et jaspis" significat spiritualem amorem veri, in quem desinunt superiora: "inclusi auro erunt in oppleturis suis" significat quod omnia et singula in communi et in particulari procedent ex bono quod amoris (c)ex Domino in Dominum: "et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis" significat distinctim bona et vera quoad omne quale: "duodecim super nominibus eorum" (x)significat omnia et singula in complexu: "sculpturis sigilli" significat ad formam caelestem: "cuique super nomine ejus" significat singulis in particulari: "erunt duodecim tribubus" significat 5 omnibus in communi: "et facies super pectorali catenulas termini" significat conjunctionem totius caeli in extremis: "opere funiculi" significat indissolubilem: "auro puro" significat per bonum caeleste: "et facies super pectorali duos annulos auri" significat sphaeram Divini Boni, per quam conjunctio a parte superiore caeli: "et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis" significat in extremis: "et dabis duos funiculos auri super duobus annulis" significat modum 6 conjunctionis indissolubilis: "ad extremitates pectoralis" significat in extremis: "et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis" significat modum conjunctionis cum sustentantibus in extremis: "et dabis super umeros ephodi" significat sic sustentationem caeli et conservationem boni et veri ibi omni opera et potentia: "e regione facierum ejus" significat in aeternum: "et facies duos annulos auri" significat sphaeram Divini Boni: "et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis" significat in extremis: "super ora ejus quae citra ephodum introrsum" significat conjunctionem et conservationem partis mediae: "et facies duos annulos auri" significat sphaeram Divini Boni: "et dabis super duobus umeris ephodi inferius" significat conservationem boni et veri in parte infima caeli: "e regione facierum ejus" significat in aeternum: "contra juncturam ejus supra cingulum ephodi" significat ubi conjunctio omnium proxime intra colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma: "et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi" significat conjunctionem et conservationem omnium caeli 7per sphaeram Divini Boni in externis regni spiritualis: "in filo hyacinthini" significat per caelestem amorem veri: "ad esse super cingulo ephodi" significat ut 8conservetur in perpetuum in suo nexu et in sua forma: "nec recedet pectorale a super ephodo" significat omnia caeli inseparabilia ab externis regni spiritualis: "et portabit Aharon nomina filiorum Israelis" significat conservationem boni et veri quoad omne quale a Domino: "in pectorali judicii" significat repraesentativum caeli quoad Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini: "super corde suo" significat ex Divino Amore in aeternum: "in intrando illo ad sanctum" significat in omni cultu: "ad recordationem coram Jehovah jugiter" significat ex misericordia in aeternum: "et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim" significat exsplendescentiam Divini Veri a Domino in ultimis: "et erunt super corde Aharonis" significat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius: "in intrando illo coram Jehovah" significat in omni cultu: "et portabit Aharon judicium filiorum Israelis" significat Divinum Verum caeli et Ecclesiae: "super corde suo coram Jehovah jugiter" significat perpetuo elucens ex bono. @1 quo IT$ @2 See n. 9857 note 1$ @3 oppleturis$ @4 i, a quo reliqua$ @5 i ex$ @6 i inde$ @7 ex sphaera$ @8 conservetur altered to conserventur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9857
#9857 "Et facies pectorale judicii": quod significet quod 1spectat Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione pectoralis" quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini in ultimis, de qua n. 9823; id vocatur "pectorale judicii" quia dabat responsa, et per illa revelabat Divinum Verum: per "judicium" etiam in Verbo significatur Divinum Verum, proinde doctrina (c)ac vita secundum illam; inde nunc est quod pectorale hoc dicatur "pectorale judicii," et quoque "judicium" in sequentibus hujus capitis, Portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, vers. 30; et cum Joschua eligeretur in ducem super populo, dicitur quod staret coram Eleazare sacerdote, qui interrogaret eum per judicium Urim coram Jehovah, Num. xxvii 21. [2] Quod "judicium" sit 2Divinum Verum ac inde intelligentia, consequenter quod sit doctrina et vita secundum illam, constat a pluribus locis in Verbo, ut a sequentibus: apud Esaiam, Vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis; exspectavit judicium, sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, v 7; "exspectare judicium" est intelligentiam ex Divino Vero, et vitam secundum praecepta: apud eundem, Sedit super throno in veritate, in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, xvi 5; ibi de Adventu Domini; "thronus super quo sessurus" est Divinum Verum procedens ab (x)Ipso, et inde regnum spirituale 3, videatur n. 2129, (a)5313, 6397, 8625, 9039, "judicare judicium" est docere Divinum Verum", et "quaerere judicium" est receptionem ejus apud hominem: [3] apud eundem, In die illo erit Jehovah in cidarim decoris reliquiis populi Sui, et in spiritum judicii sedenti super judicio, xxviii (x)5, 6; "cidaris decoris" cum de Jehovah, hoc est, Domino, est (t)Divina Intelligentia, videatur supra n. 9827, et "spiritus judicii" "est" sapientia ex Divino Vero, n. 9818; "sedenti super judicio" (x)est 5 qui de Divino Vero instruit, 6seu id docet: apud eundem, Jehovah implevit Zionem judicio et justitia, xxxiii 5; "Zion" pro Ecclesia caelesti, "impleri judicio" pro intelligentia ex Divino Vero, et "impleri justitia" pro sapientia ex Divino Bono: [4] apud eundem, Quis direxit Spiritum Jehovae, cum quo deliberavit, ut intelligentem redderet illum, et instrueret illum viam judicii, et doceret illum scientiam, et viam intelligentiae ostenderet illi? xl 13, 14; "Spiritus Jehovae" est Divinum Verum, n. 9818; quod "instruere illum viam judicii" sit scientem, intelligentem, et sapientem reddere, patet: apud Jeremiam, Ciconia in caelo novit tempora stata sua, at populus Jehovae non noverunt judicium Jehovae; quomodo dicitis sapientes nos, et lex Jehovae nobiscum? viii 7, (8); "non nosse judicium Jehovae" pro Divinum Verum, ex quo sapientia; ideo dicitur "quomodo dicitis sapientes nos?" [5] apud eundem, Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio xxii 13; "aedificare hyperoa sine judicio" pro imbuere non vera: apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in aeternum in justitia et in judicio, et desponsabo te Mihi in veritate, ii (19,) 20; 7"desponsare in judicio" pro conjungere per Divinum Verum, ita per fidem et fidei vitam": apud Amos, Fluat sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis, v 24: apud eundem, Convertitis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, vi 12; "judicium" etiam ibi pro intelligentia ex Divino Vero, et inde vita: [6] apud Zephaniam, Jehovah in matuta judicium Suum dabit in lucem, iii 5; "judicium dare in lucem" pro revelare Divinum Verum: apud Moschen, Omnes viae Jehovae judicium, Deut. xxxii 4: apud Davidem, Jehovah, veritas Tua usque ad aetheres, justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua absyssus magna, Ps. xxxvi 6, 7 (A.V. 4, 5): apud eundem, Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. xxxvii 6: apud eundem, Vocem meam audi juxta misericordiam Tuam, Jehovah, juxta judicia Tua vivifica me, Ps. cxix 149; in locis illis" "judicium" et "judicia" pro Divino Vero: [7] apud Lucam, Vae vobis Pharisaeis praeteritis judicium et amorem Dei; haec oportebat facere, xi 42; "praeterire judicium Dei" pro Divinum Verum, et "praeterire amorem Dei" pro Divinum Bonum, (c)ac vitam ex utroque; quia etiam vita intelligitur, dicitur quod illa oporteat facere: apud Esaiam, Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctificetur in justitia, v (x)16: apud eundem, Super throno Davidis ad stabiliendum regnum in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, ix 6 (A.V. 7): apud eundem, Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, xvi 3; "facere judicium" pro secundum verum Divinum: [8] apud Jeremiam, Suscitabo Davidi germen justum, (d)qui faciet judicium et justitiam in terra, xxiii 5, xxxiii 15: apud Ezechielem, Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam, in statutis Meis ambulat, et judicia Mea custodit, ad faciendum veritatem, justus hic, vivendo vivet, xviii 5, 9: apud Zephaniam, Quaerite Jehovam, omnes mansueti (x)terrae, qui judicium Ipsius fecerunt, ii 3; "judicium Dei facere" pro Divinum Verum seu secundum (x)illud: apud Esaiam, Dedi spiritum Meum super Illum; judicium gentibus proferet, non exstinguet, neque confringet, donec posuerit in terra judicium, xlii 1, 4; ibi de Domino; "proferre gentibus judicium" et "ponere in terra judicium" pro docere 8 Divinum Verum, et id in Ecclesia instaurare: apud eundem, Lex a Mecum exibit, et judicium Meum in lucem populorum 9exsuscitabo, li 4; 10 "judicium" pro Divino Vero, "in lucem populorum" pro ad illustrationem: apud Johannem, In judicium in mundum hunc venio, ut non videntes videant, videntes autem caeci fiant, ix 39; "in judicium venire in mundum" 11pro ad revelandum Divinum Verum, quod facit videre illos qui a Domino sapiunt, et caecutire illos qui a semet, ita qui docti audiunt": apud Jeremiam, Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia, iv 2: apud eundem, Non judicans judicium ad sanitatem, medicamenta restitutionis non tibi, xxx 13: [10] apud Davidem, Justitia et judicium fulcrum throni Tui; misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. lxxxix 15 (A.V. 14); "justitia" pro bono quod misericordiae, et "judicium" pro vero quod fidei, inde dicitur etiam "misericordia et veritas": apud Ezechielem, Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris; ideo faciam in te judicia in oculis gentium, et dispergam omnes reliquias Tuas, v 6-8, 10, 15; "mutare (x)judicia" pro vera quae sunt status civilis; 12quod illa significentur per judicia quando etiam statuta nominantur, videatur n. 8972; at "facere judicia" est judicare vel ad mortem, quod est damnatio, vel ad vitam, quod est salvatio; 13salvatio vel damnatio etiam significatur per "judicium," ubi dicitur "dies" vel "hora judicii," ut Matth. xi (x)22, 24, xii 36, 41, 42; Luc. x 14, xi 31, 32; Joh. v (28,) 29; Apoc. (x)xviii 10, xiv 7; 14simile etiam per "judicium," 15 ubi de officio judicis agitur, ut Matth. v 21, 22, vii 1, 2, xxiii 14, (x)33,; Joh. v 24, 26, 27, vii 24, viii 15, 16, xii 31, 47, 48; Luc. vi 37, xii 13, 14, 56, 57, xix (x)21, 22, xx 47, (xxii 30;) Marc. xii (x)40; Esai. xli 1, (x)iii 14; Jer. xxv 31, xlviii 21; Joel. iv 12 (A.V. iii 12); Ps. vii 8, 9 (A.V. 7, 8); Ps. ix 5, 8, 9 (A.V. 4, 7, 8); Lev. xix 15; Deut. i 16, 17, xxv 1; Apoc. xvii 1, xviii 10, xx 12, 13. @1 d ad i spectat cp n. 9856$ @2 verum a Divino$ @3 i Ipsius$ @4 pro$ @5 i illi$ @6 et$ @7 in judicio pro in Divino Vero, et inde intelligentia$ @8 i et instaurare$ @9 excitabo$ @10 i similiter,$ @11 pro revelare Divinum Verum, quod facit videre illos qui simplices audiunt, quia non a semet sed a Domino sapiunt, et caecutire illos, qui quia docti ex se sapiunt$ @12 illa significantur$ @13 simile per diem et horam judicii significatur apud$ @14 et simile$ @15 i pluribus aliis in locis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9858
#9858 "Opere excogitatoris": quod significet ex intellectuali, constat ex significatione "excogitatoris" quod sit intellectuale, de qua n. 9598, 9688. Quod dicatur ex intellectuali, est quia regnum spirituale Domini, quod (x)repraesentatur per vestes Aharonis, est intellectuale caeli, sicut regnum caeleste est (t)voluntarium ejus; 1quod intellectuale et voluntarium apud hominem correspondeat illis caelis, videatur n. 9835. @1 ita enim correspondent intellectuali et voluntario apud hominem$
Arcana Coelestia 8
Passage 9859
#9859 "Sicut opus ephodi facies illud": quod significet continuum 1externo regni spiritualis, constat ex repraesentatione "ephodi" quod sit Divinum Verum in regno spirituali in forma externa, in quod desinunt interiora, de qua n. 9824, proinde externum illius regni; continuum ejus significatur per "sicut opus ephodi," ut quoque n. 9838. @1 Regno spirituali IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9860
#9860 "Auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud" significat bonum charitatis et fidei, ut (d)supra n. 9687, 9832, 9833.
Arcana Coelestia 8
Passage 9861
#9861 "Quadratum erit duplicatum": quod significet justum et perfectum, constat ex significatione "quadrati" quod sit justum, de qua n. 9717; quod etiam sit perfectum, est quia erat duplicatum, et 1duplicatum involvit omnia boni et omnia veri; quod a parte dextra involvit bonum ex quo verum, et quod a sinistra verum ex bono, n. (a)9495, 9604 fin., 9736, ita quoque perfectam conjunctionem utriusque; inde quoque est (x)quod duo significent conjunctionem, n. 8423, et quoque omnia et singula, n. 9166, ut et plenum, n. 9103. @1 duplicatio$
Arcana Coelestia 8
Passage 9862
#9862 "Spithama longitudo ejus et spithama latitudo ejus": quod significet aeque quoad bonum et quoad verum, constat ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua. n. 1613, 9487, et ex significatione "latitudinis" quod sit verum, de qua n. 1613, (x)3433, 3434, 4482, 9487; aeque ex utroque significatur per quod longitudo et latitudo (x)aequales essent.
Arcana Coelestia 8
Passage 9863
#9863 "Et opplebis illud oppletura lapidis": quod significet ipsa vera in suo ordine ex uno bono, constat ex significatione "pectoralis," quod hic est "illud," quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9823; ex significatione "oppleturae lapidis" quod sint vera in suo ordine, nam pectorale opplebatur lapidibus secundum nomina filiorum Israelis, et per "lapides" in communi sensu significantur vera in ultimo ordinis, n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609, et per "lapides pretiosos," quales in pectorali, vera ex bono elucentia, n. 9476. Dicitur ex uno bono, quia est unum bonum ex quo omnia vera; bonum illud est bonum amoris in Domino, ita Ipse Dominus, et inde bonum amoris a Domino, quod est bonum amoris in Dominum; nam bonum quod a Domino influit apud hominem, spiritum, aut angelum, apparet sicut illorum, inde amor in Dominum est amor a Domino; hoc bonum est unicum ex quo omnia vera, et ex quo ordo inter illa, nam vera sunt formae boni. [2] Quod lapides pretiosi qui in pectorali, significaverint Divina Vera ex Divino Bono, constat ex locis in Verbo ubi lapides pretiosi nominantur, ut apud Johannem in Apocalypsi, Fundamenta muri 1civitatis novae Hierosolymae omni lapide pretioso exornata erant; fundamentum primum jaspis, (x)secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum (x)chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus, xxi 19, 20; quod lapides illi pretiosi significent vera Ecclesiae, quae sunt vera Divina, constat ex significatione 1"civitatis" novae Hierosolymae," "muri ejus," et "fundamentorum 2muri"; "nova Hierosolyma" significat novam Ecclesiam huic nostrae successuram; nam Liber Apocalypseos agit de statu Ecclesiae quae nunc, usque ad ejus finem, et tunc de nova, quae est sancta Hierosolyma descendens e caelo; "muri ejus" sunt vera fidei quae defendunt, et "fundamenta" sunt vera ex bono; ipsa illa vera in suo ordine designantur per lapides pretiosos ibi nominatos; quod Hierosolyma non descensura sit e caelo, et quod reliqua quae de illa dicuntur, non ita exstitura, sed quod in singulis ejus descriptionis talia quae sunt Ecclesiae, significentur, 3quisque videre potest; 4quod vera fidei per fundamenta muri ejus intelligantur, constat ex eo quod illa sint quae tutantur Ecclesiam ab omni insultu, sicut muri urbem; (m)quod "Hierosolyma" sit Ecclesia, videatur n. 2117, 9166, quod "muri" sint vera fidei 5tutantia Ecclesiam, n. 6419, et quod "fundamenta" sint vera ex bono, n. 9643:(n) [3] apud Ezechielem, Fili hominis, tolle lamentum super regem Tyri, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih, Plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius, et adamas, tarshish, schoham, et jaspis, sapphirus, chrysoprasus, et carbunculus, et aurum: in monte sanctitatis Dei fueras, in medio lapidum ignis ambulaveras, xxviii 12-14; hic etiam per lapides pretiosos significantur vera ex bono, nam "Tyrus" in sensu interno repraesentativo est qui in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri, n. 1201; inde de rege ejus dicitur quod plenus sapientia et perfectus pulchritudine; sapientia praedicatur de bono et pulchritudo de vero, nam omnis sapientia in caelis est ex bono, et omnis pulchritudo ibi ex veris inde; "Eden hortus" significat intelligentiam ex bono, n. 100, "hortus" ipsam intelligentiam, n. 100, 108, 2702; inde patet quod per lapides ibi nominatos significentur vera ex bono; [4] quaenam autem vera ex bono singuli lapides qui in pectorali, 6significant, constabit ex sequentibus; quod omnia vera et bona in complexu, constat ex eo quod duodecim fuerint, et illis inscripta nomina filiorum Israelis seu tribuum, 7nam per duodecim tribus significantur 8bona et vera caeli et Ecclesiae in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, et quod inde significaverint caelum cum omnibus ibi societatibus, n. 7836, 7891, 7996, 7997, et quod varia significaverint secundum ordinem quo nominantur in Verbo, n. 3862, 3926, 3939, 4603, 6337, 6640, et quod duodecim sint omnia, n. 3272, 3858, 7973. @1 urbis$ @2 ejus$ @3 Before quod Hierosolyma in line 21$ @4 proinde quod talia per fundamenta muri ejus, intelligantur, quod vera fidei sint, quae intelliguntur, etiam patet, nam illa defendunt Ecclesiam sicut muri urbem, et super illis fundatur Ecclesia$ @5 defendentia$ @6 significent$ @7 ac$ @8 vera et bona$
Arcana Coelestia 8
Passage 9864
#9864 "Quattuor ordines lapidis, ordo": quod significet conjunctionem omnium, nempe verorum ex bono, constat ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 9601, 9674, et ex significatione "ordinum lapidis" quod sint vera ex bono in suo ordine. Quod fuerint quattuor ordines, et in quovis ordine tres lapides, erat causa ut repraesentaretur conjunctio omnium verorum ex uno bono, et sic perfectio; per quattuor enim significatur conjunctio, ut dictum est, et per tria perfectio, n. 9825, cum enim unum bonum est ex quo omnia procedunt, n. 9863, 1 consequenter quod omnia spectant, tunc id est omnium conjunctio; [2] quod ita sit, illustrari potest ex illis quae existunt in caelis: omnes quicumque in caelis sunt vertunt faciem ad Dominum, et quod mirabile, ita fit ad quamcumque plagam se convertunt; inde est quod omnes qui in caelis sunt conjuncti sint sicut unum; at qui extra caelum sunt vertunt 2facies retro a Domino, 3et eo magis quo remotiores sunt a caelo; inde apud illos est disjunctio, 4quia non amor erga Deum et erga proximum, sed erga se et erga mundum. Sed hoc arcanum (t)non est credibile illis qui secundum fallacias sensuum cogitant, hi enim non comprehendere possunt quomodo directio omnium facierum in caelo possit dari constans ad Dominum, Qui ibi est Sol, in omni conversione; videantur 5quae de hac re supra n. 9828 allata sunt. @1 i et$ @2 facies altered to faciem$ @3 ac retro$ @4 et inde non in amore erga proximum sunt, sed in odio, et odium est disjunctio$ @5 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9865
#9865 "Rubinus, topazius, carbunculus": quod significet caelestem amorem boni, constat ex significatione illorum lapidum, quod sint bonum caelestis amoris; amor caelestis est amor in Dominum a Domino. Quod lapides illi eum amorem significent, est ex colore illorum rubro et flammeo, et rubrum significat amorem, n. 3300, similiter flammeum, n. 3222, 6832, (x)7620-7622, 9570, hic amorem caelestem, quia in primo ordine sunt; et quae in primo ordine, correspondent illis quae in caelo intimo, ubi amor caelestis, hoc est, amor in Dominum regnat; duodecim 11 lapides in pectorali, quia repraesentabant omnia vera ex bono, 2inde repraesentabant quoque totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero procedente (c)ex Divino Bono Domini; angeli ibi, qui constituunt caelum, sunt receptiones ejus; inde est quod tres lapides qui in primo ordine, repraesentent caelum intimum, proinde amorem qui ibi, qui vocatur amor caelestis boni, et amor caelestis veri; lapides qui in primo ordine amorem caelestem boni, qui in secundo amorem caelestem veri; quod illi lapides eum amorem repraesentent, trahunt ex colore, ut dictum est, nam lapides pretiosi secundum colores suos repraesentant; [2] apparent enim in caelis colores pulchritudine ineffabili, nam sunt 3 modificationes lucis caelestis, et lux caelestis est Divinum Verum procedens a Domino; inde patet quod colores ibi sistantur secundum variationes boni et veri; ita sunt modificationes lucis procedentis a Domino per angelos. Lux quae a Domino procedit apparet in intimo caelo sicut flamma, quapropter colores qui inde sunt rubent et fulgurant; at eadem lux apparet in medio caelo sicut lux candida, quapropter colores qui inde sunt candent, et quantum boni in se habent, coruscant; inde est quod bini colores fundamentales sint ad quos omnes reliqui se referunt, nempe color ruber et color albus, et quod color ruber sit repraesentativus boni, 4et color albus repraesentativus veri, videatur n. 9467. [3] Ex his nunc constat unde est quod lapides 5 tot colorum secundum ordines in pectorali positi 6fuerint, ut nempe repraesentarent omnia bona et vera quae in caelis in suo ordine, proinde universum caelum; quod lapides primi ordinis, qui sunt rubinus, topazius, et carbunculus, repraesentarent amorem caelestem boni, est quia illi trahunt a rubro; rubinus etiam, qui in primo loco est, in lingua originali derivatur a voce quae significat rubedinem; et carbunculus, qui in tertio loco, in ea lingua derivatur a voce quae significat fulgurationem, qualis ab igne; topazius autem, qui in medio loco, e qua voce derivatur, ignotum est, quod a (x)rubro flammeo colore fuerit, vero simile est; inde est quod 7 simile de illo 8quod de auro dicatur apud Hiobum, Cum sapientia non certabit topazius Aethiopiae, auro puro non aestimabitur, xxviii (x)19; "aurum" etiam est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, (m)5658, 6914, 6917, (x)8932, 9490, 9510.(n) @1 i enim$ @2 exinde$ @3 i illi$ @4 at$ @5 i pretiosi$ @6 sint$ @7 i paene$ @8 After dicatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9866
#9866 "Ordo anus": quod significet trinum ibi ut unum, constat (c)a significatione "ordinis" quod sit trinum, nam tres lapides constituebant illum, et tria significant completum a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198, 9488; ut unum dicitur, (x)quia unum ex tribus in successivo ordine existit, nam inde simultaneum ex illis tribus in ordine collaterali 1correspondet successivis a quibus exstiterunt, et a quibus subsistunt, videatur n. 9825; inde est quod tres caeli unum sint in ultimis, 2 similiter quodlibet caelum; hoc trahit originem ex ipso Divino, in quo Trinum 3, nempe ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, (d)et haec unum sunt; ipsum illud Trinum et unum Divinum est Dominus. Ex his constare potest cur in unoquovis ordine essent tres lapides, et quod per unumquemvis ordinem significetur trinum ut unum. Quod quattuor ordines 4fuissent, est causa quia bina regna in caelis sunt, regnum caeleste et regnum spirituale, ac in unoquovis internum et externum; internum et externum regni caelestis repraesentabatur per binos ordines a dextro pectoralis, ac internum et externum regni spiritualis per binos ordines a sinistro ejus, nam pectorale erat quadratum duplicatum. @1 correspondentibus$ @2 i et$ @3 i est$ @4 essent$
Arcana Coelestia 8
Passage 9867
#9867 "Et ordo secundus": quod significet trinum etiam hoc ut unum, constat ex illis quae nunc ostensa sunt. In genere, quod omne unum ex harmonia et consensu plurium existat, videatur n. 457.
Arcana Coelestia 8
Passage 9868
#9868 "Chrysoprasus, sapphirus, et adamas": quod significet caelestem amorem veri, a quo sequentia, constat ex significatione istorum lapidum, quod sint caelestis amor veri, de qua sequitur; dicitur quod ex eo sequentia, quia omnia bona et vera quae sequuntur procedunt ordine ex illis quae praecedunt, nam nihil inconnexum a prioribus se dari potest; primum in ordine est amor caelestis boni, secundum est amor caelestis veri, tertium est amor spiritualis boni, et quartum est amor spiritualis veri; hic ordo est qui repraesentatus est in ordinibus lapidum in pectorali judicii, estque ipse ordo bonorum et verorum in caelis; 1 in intimo caelo est amor caelestis boni, et amor caelestis veri, amor caelestis boni est internum ejus, et amor caelestis veri est externum ejus; in secundo autem caelo est amor spiritualis boni, qui est internum ejus, et amor 2spiritualis veri, qui est externum ejus, influit etiam unum in alterum eodem ordine, et constituunt sicut unum; inde patet 3quid intelligitur per ex quo sequentia. [2] Quod lapides hujus ordinis concernit, trahunt illi significationem, sicut priores, et quoque reliqui, ex suis coloribus; quod lapides pretiosi secundum colores significent, videatur supra n. 9865, et quod colores in caelis sint modificationes lucis et umbrae ibi,ita quod sint 4variegationes intelligentiae et sapientiae apud angelos, n. 3993, 4530, 4677, 4742, 4922, 9466, nam lux caeli est Divinum Verum procedens ex Domino, unde omnis 5intelligentia et sapientia. Lapides prioris ordinis ex rubro traxerunt quod significarent amorem caelestem boni, lapides autem hujus ordinis trahunt ex caeruleo quod ex rubro; nam datur caeruleum ex rubro 6 et caeruleum ex albo; caeruleum ex rubro intus ex flammeo coruscat, hoc caeruleum est quod 7significat amorem caelestem veri, at caeruleum ex albo, qualis in lapidibus sequentis ordinis, qui significat amorem spiritualem boni, 8intus non coruscat ex flammeo, sed ex lucido. [3] Num chrysoprasus, qui est primus lapis hujus ordinis, colore caeruleo fuerit, non constare potest ex derivatione ejus in lingua originali; sed quod significet (t)caelestem amorem veri, patet apud Ezechielem, Syria negotiatrix Tua ob multitudinem operum tuorum, cum chrysopraso, purpura, et acupicto, xxvii 16; ibi de Tyro, per quam sapientia et intelligentia ex cognitionibus boni et veri significatur, n. 1201; conjungitur ibi chrysoprasus cum purpura, et quia "purpura" significat amorem caelestem boni, 9n. 9467, sequitur quod "chrysoprasus" significet amorem caelestem veri, nam in Verbo prophetico ubi dicitur de bono, etiam dicitur de ejusdem generis vero, ob conjugium caeleste in singulis ibi, n. 9263, 9314; "Syria" etiam, quae "negotiatrix," significat cognitiones boni, n. 1232, 1234, 3249, 4112; cognitiones boni sunt vera amoris caelestis. [4] Quod 10 sapphirus, qui est secundus lapis hujus ordinis, sit coloris caerulei, qualis caeli, notum est, quare dicitur in Libro Exodi, Septuaginta ex senioribus viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius, sicut opus sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem, xxiv 10; quod lapis ille significet translucidum a veris interioribus, quae sunt vera amoris caelestis, videatur n. 9407. [5] Quod autem adamas, qui est tertius lapis hujus ordinis, sit verum amoris caelestis, est 11ex translucido ejus quod" ad caerulescentiam 12interiorem accedit; sic enim per illum, quia ultimus, translucent colores lapidum hujus ordinis, ut et prioris, et communicantur cum illis qui in sequenti ordine; similiter ac se habet cum bono et veris in intimo caelo, cum bono et veris in sequentibus; haec enim suam vitam charitatis et fidei trahunt ab illis per communicationem, sicut per translucentiam. @1 i nam$ @2 coelestis$ @3 quod IT$ @4 ex variegatione$ @5 sapientia et intelligentia$ @6 i seu flammeo,$ @7 significet IT$ @8 intus non est tale coruscum ex flammeo, sed ex lucido$ @9 i videatur$ @10 i autem$ @11 a translucentia ejus quae$ @12 coeli$
Arcana Coelestia 8
Passage 9869
#9869 "Et ordo tertius" significat trinum etiam hic ut unum, ut supra n. 9866.
Arcana Coelestia 8
Passage 9870
#9870 "Cyanus, achates, et amethystus": quod significet spiritualem amorem boni, constat similiter ex colore illorum, color enim caeruleus ex albo significat bonum spirituale, seu quod idem amorem spiritualem boni, videatur supra n. 9868; amor spiritualis boni est charitas erga proximum, 1et amor spiritualis veri est fides ex charitate; ex illo bono et ex hoc vero consistit caelum alterum; internum ejus est bonum charitatis, et externum est bonum fidei. Quod cyanus sit coloris caerulei, notum est, ut et quod amethystus; quod 2etiam achates, non ita notum est, 3nam in lingua originali nescitur cujus species lapis is sit, num achates, 4num (x)turcicus, vel num alius. @1 at$ @2 autem$ @3 quare etiam$ @4 vel$
Arcana Coelestia 8
Passage 9871
#9871 "Et ordo quartus": quod significet ultimum trinum ut unum, constat ex illis quae supra n. 9866 allata sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9872
#9872 "Tarshish, et schoham, et jaspis": quod significet spiritualem amorem veri, in quem desinunt superiora, constat ex illorum lapidum significatione, quam trahunt ex suis coloribus; color enim omnium hujus ordinis accedit ad candorem ex caeruleo; quod tarshish significet spiritualem amorem veri, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Ezechielem, Ecce quattuor rotae juxta cherubos; aspectus rotarum ad instar lapidis tarshish, i 16, x 9; "rotae (x)cheruborum" significant simile cum bracchiis et pedibus apud hominem, nempe potentiam agendi et progrediendi; quae est veri ex bono, videatur n. 8215; inde est quod aspectus illarum esset ad instar lapidis tarshish; tarshish enim est verum ex bono spirituali, cui potentia: [2] apud Danielem, Sustuli oculos et vidi, ecce vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tarshish, facies ejus sicut fulguris, et oculi sicut faces ignis, x (5,) 6; "vir indutus 1linteis" erat angelus ex caelo; "linteum" significat verum quod investit bonum, n. 7601, "lumbi" significant amorem conjugialem, qui est boni (d)et veri, n. 3021, (x)4280, 5050-5062; inde est quod lumbi dicantur "cincti auro Uphasi," "aurum" enim est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9490, 9510; corpus autem ex correspondentia significat bonum amoris caelestis, et quoque bonum amoris spiritualis, n. 6135; et externum ejus significat verum ex illo bono; inde est quod corpus ejus apparuerit sicut tarshish; ita quod (x)tarshish sit verum amoris spiritualis. [3] Quod schoham, qui est lapis secundus in (x)hoc ordine, significet vera fidei ex amore, videatur ostensum n. 9476, 9841. Quod jaspis, qui est tertius lapis hujus ordinis et ultimus, significet verum fidei, constat apud Johannem in Apocalypsi, Luminare 2civitatis sanctae Hierosolymae simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti, xxi 11; per "sanctam Hierosolymam" significatur Ecclesia huic (x)nostrae successura, per "luminare ejus" verum fidei, et inde intelligentia, n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684; quapropter id assimilatur "lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti"; "crystallum" etiam est verum fidei ex bono": apud eundem, Structura muri sanctae Hierosolymae erat jaspis, et urbs aurum purum simile vitro puro, xxi 18; murus illius urbis dicitur jaspis, quia per "murum" significatur verum fidei 3tutans Ecclesiam, n. 6419; et quia per "murum" id significatur, ideo primus lapis fundamentorum illius dicitur jaspis, vers. 19, ibi; fundamentum enim est verum fidei ex bono, n. 9643. @1 linteo IT$ @2 urbis$ @3 defendens$
Arcana Coelestia 8
Passage 9873
#9873 Ex his nunc constare potest quid significatum est per duodecim lapides pretiosos in pectorali judicii, quod nempe omnia bona et vera caeli in suo ordine; caelum est distinctum in duo regna, caeleste et spirituale; bonum regni caelestis repraesentatum est per binos ordines primos, qui erant a latere dextro ibi, et bonum regni spiritualis per binos ordines sequentes, qui erant a latere sinistro; bonum internum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, hoc bonum est quod intelligitur per amorem caelestem boni; bonum autem externum regni caelestis est bonum amoris mutui, hoc bonum est quod intelligitur per amorem caelestem veri; bonum autem internum regni spiritualis est bonum charitatis (x)erga proximum, hoc bonum est quod intelligitur per amorem spiritualem boni; et bonum externum regni spiritualis est bonum fidei, hoc bonum est quod intelligitur per amorem spiritualem veri; quod bona et vera in eo ordine constituant caelos, videatur n. 9468, 9473, 9680, 9683, 9780; [2] inde nunc patet quid repraesentatum est per duodecim lapides, qui Urim et Thumim 1dicebantur; quomodo autem Divina Vera quae responsa fuerunt, per illos manifestata fuerint, 2 infra n. 9905 dicetur; quod ibi bonum amoris primo loco fuerit, et verum fidei ultimo, constat ex primo lapide qui rubinus, et ex ultimo qui jaspis, ita ex colore primi lapidis qui ruber, et ultimi qui albus, uterque pellucens; quod "rubrum" significet bonum amoris, videatur n. 3300, 9467, et quod "album" verum fidei, n. 3301, 3993, 4007, 5319. [3] Simile quod per lapides in pectorali, etiam per contexturas in ephodo significatum est; ephodum contextum erat ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino, 3ut patet a vers. 6 hujus capitis, et per "hyacinthinum" significatum est verum amoris caelestis, per "purpuram" bonum amoris caelestis, per (x)coccineum dibaphum" bonum amoris spiritualis, et per "byssinum" verum amoris spiritualis, 4n. 9833; causa 5erat quia "ephodum" significabat caelum in ultimis, similiter ac "pectorale," n. 9824; sed bona et vera recensentur ibi in alio ordine, quia "ephodum" significabat caelum spirituale 6, "pectorale" autem totum caelum a primo ad ultimum; et quia habitaculum cum tentorio etiam repraesentabat caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9615," ideo contextura cortinarum et velorum ejus pariter ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino erat, videatur cap. praecedens xxvi 1, 31, 36, xxvii 16, (d)et n. 9466-9469.(s) [4] Praeterea sciendum 7quod SAPPHIRUS in communi sensu significet externum regni caelestis, ac SCHOHAM externum regni spiritualis; 8et quia id duo illi lapides significabant, ideo erant lapides medii ultimorum ordinum, nempe sapphirus lapis medius in secundo ordine, et schoham lapis medius in quarto; lapides 9 secundi ordinis significabant bonum externum regni caelestis, quod 10vocatum est amor caelestis veri, et lapides quarti ordinis significabant bonum externum regni spiritualis, quod 10vocatum est amor spiritualis 3veri, videantur quae supra in hoc articulo de illis dicta sunt. [5] Quod sapphirus significet externum regni caelestis, patet a locis in Verbo ubi nominatur, ut in Libro Exodi, Septuaginta ex senioribus viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem, xxiv 10; ita describitur externum regni caelestis, nam dicitur sub pedibus Ipsius, 11quod est externum, et ubi Deus Israelis, hoc est, Dominus, ibi est caelum: apud Esaiam, Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta; ecce dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponam in sapphiris, liv 11; agitur in eo capite de regno caelesti; fundamenta, quae ponentur in sapphiris, sunt externa 12ibi, nam fundamenta substrata sunt: [6] apud Jeremiam, Albi Naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus polities eorum, Threni iv 7; "Naziraei" repraesentabant caelestem hominem, 13ideo dicitur quod "sapphirus polities eorum"; "polities" est externum: apud Ezechielem, Super expansum quod super capite Cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni quasi aspectus hominis sedentis super illo, i 26, x 1; ibi etiam externum regni caelestis per sapphirum describitur, nam quod supra expansum est, seu 14quod circumcirca est, id extra est; intimum est "sedens super throno." [7] Sicut lapis sapphirus significat externum regni caelestis, ita lapis schoham 15 externum regni spiritualis; ideo quoque hic lapis erat qui super binis umeralibus ephodi cum insculptis nominibus filiorum Israelis ponebatur, de quibus in vers. 9-14 hujus capitis; per ephodum enim repraesentabatur externum regni spiritualis, n. 9824. Quia schoham et sapphirus in communi sensu "externa duorum caelorum" significabant, ideo etiam ponebantur in medio trium lapidum secundi et quarti ordinis, ut supra dictum est; 17nam medium involvit totum, similiter ac de pallio, per quod in communi sensu repraesentatum est regnum spirituale, quia medium, ut (d)supra n. 9825 (d)ostensum est. (m)18Quia bini illi lapides involvunt omne, quod reliqui in ordinibus illis significabant, ideo dicitur apud Hiobum, Sapientia non aequiparatur auro Ophiro, schoham pretioso et sapphiro, xxviii 16.(n) @1 dicta sunt$ @2 i ex Divina Domini Misericordia$ @3 videatur$ @4 i videatur$ @5 est$ @6 i in ultimis$ @7 d quod i quia$ @8 ideo sapphirus erat lapis medius lapidum secundi ordinis, et schoham medius lapidum quarti ordinis$ @9 i enim$ @10 appellatum$ @11 d coelum enim in Verbo vocatur scabellum pedum Domini, et quoque habitaculum$ @12 illius Regni$ @13 inde$ @14 circum$ @15 i significat$ @16 id$ @17 et$ @18 quoniam bini hi lapides simile quod reliqui tres simul significabat$
Arcana Coelestia 8
Passage 9874
#9874 "Inclusi auro erunt in oppleturis suis": quod significet quod omnia et singula in communi et in particulari procedent ex bono quod amoris ex Domino in Dominum, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510, et ex significatione 1"includi illo in oppleturis suis" quod sit procedere ex illo; nam omnes et singuli lapides circumdabantur et sic includebantur auro, et quoniam "aurum" significat bonum amoris, ita inclusio id quod inde est, seu quod inde procedit; simile ac per fundas auri quibus circumdabantur bini lapides schoham, qui posti super umeralibus ephodi, vers. 11 hujus capitis. [2] 2Cum his ita se habet: pectorale cum 3duodecim lapidibus repraesentabat 4omne bonum et verum in caelis, ita totum caelum, ut supra ostensum est, et caeli non solum, sed etiam omnes societates quae in caelis, ut et unusquisque angelus qui in societate, circumdatur Divina sphaera, quae est Divinum Bonum et Verum procedens a Domino, de qua videatur n. 9490-9492, 9498, 9499, 9534; sicut recipitur bonum et verum illius sphaerae 5 ab angelis, ita quoque omnia et singula apud illos procedunt inde, nam unusquisque angelus est caelum in minima forma; ipsum illud bonum procedens a Domino est quod 6repraesentatur per auram circum lapides, et includens illos. [3] Quod id bonum sit bonum amoris a Domino in Dominum, constare potest ex eo quod omne bonum sit amoris, nam quod homo amat, hoc dicit bonum, et quoque sentit bonum; inde patet quod bonum caeleste sit bonum amoris in Dominum, nam per amorem illum conjungitur angelus et homo Domino; et sic 7 adducitur ad Ipsum, et fruitur omni bono "caeli"; quod id bonum sit a Domino, notum 9est in Ecclesia, 10doctrina enim ejus docet quod omne bonum sit a Divino et nihil a semet; inde patet quod bonum amoris in Dominum erit (c)a Domino, et quod bonum aliunde non sit bonum. @1 occludi illis I, includi illis T$ @2 in seq.$ @3 omnibus$ @4 totum coelum, hoc est omne bonum et verum in coelis$ @5 i Divina (Divinae intended)$ @6 repraesentatur altered to repraesentabatur$ @7 i is$ @8 in coelis$ @9 potest esse illis$ @10 quia sciunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 9875
#9875(x) "Et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis": quod significet distinctim bona et vera quoad omne quale, constat ex significatione "lapidum" quod sint distinctim bona et vera, nam unusquisque lapis distincte aliquod bonum et verum significat, prout ostensum videatur n. 9865-9872, et ex significatione "nominum filiorum Israelis" quod sint eadem bona et vera quoad omne quale, de qua n. 9842, 9843.
Arcana Coelestia 8
Passage 9876
#9876 "Duodecim super nominibus eorum"; quod significet omnia et singula in complexu, constat ex significatione "duodecim" quod sint omnia, de qua n. 3272, 3858, 3913, 7973, et ex significatione "nominum filiorum Israelis" quod sint bona et vera in complexu quoad omne quale, de qua 1 n. 9875. @1 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9877
#9877 "Sculpturis sigilli": quod significet ad formam caelestem, constat ex significatione "sculpturarum sigilli" quod sint forma caelestis, de qua n. 9846. Quod formam caelestem attinet, est illa secundum quam omnes societates 1 in caelis ordinatae sunt, ita secundum quam omnia vera ex bono; nam angeli in caelis sunt receptiones verorum ex bono; Divinum Bonum procedens a Domino creat illam formam; secundum illam formam fluunt omnes affectiones quae amoris, et inde omnes cogitationes quae fidei, 2quippe secundum illam se diffundunt in societates angelicas et faciunt communionem; inde est quod qui in bono amoris in Dominum sunt et inde in veris fidei, in liberrimo statu volendi et cogitandi sint; qui autem non in illo bono sunt et consequenter 3in veris inde, in statu servo sunt, nam a semet et non a Domino, a quo illa forma, volunt et cogitant. Sed qualis illa forma sit, non singillatim comprehendi potest, 4ex causa quia transcendit omnem intelligentiam. @1 i angelicae$ @2 nam$ @3 non in vero$ @4 i ne quidem ab angelis,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9878
#9878 "Cuique super nomine ejus": quod significet singulis in particulari; "erunt duodecim tribubus": quod significet omnibus in communi, constat ex significatione nominum filiorum Israelis, quod sint bona et vera quoad omne quale, de qua supra n. 9842, 9843; et quia cuique lapidi erat suum nomen ex 1tribubus, ideo significatur quod ita singulis in particulari; et ex significatione "duodecim tribuum" quod sint omnia bona et vera in complexu; per "duodecim" 2 significantur omnia, n. 3272, 3858, 3913, 7973, et per "tribus" bona amoris ei vera fidei in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6397 7836, 7891, 7996, 7997, ita omnia in communi. @1 filiis Israelis$ @2 i enim$
Arcana Coelestia 8
Passage 9879
#9879 "Et facies super pectorali catenulas termini": quod significet conjunctionem totius caeli in extremis, constat ex significatione "pectoralis" quod sit Divinum Verum 1procedens ex Divino Bono Domini,de qua n. 9823, ita quoque caelum, de qua sequitur, ex significatione "catenularum" quod sint cohaerentia, de qua supra n. 9852, ita quoque conjunctio, et ex significatione "termini" quod sit extremum, ut quoque supra n. 9853. Quod pectorale etiam sit caelum, est quia omnia bona et vera in complexu ibi repraesentata sunt per duodecim lapides, et per nomina duodecim tribuum, et bona et vera in complexu constituunt caelum, usque adeo ut sive dicas caelum sive illa, idem sit; angeli enim, qui caelum constituunt, sunt receptiones boni et veri a Domino, (m)et quia sunt receptiones illorum, etiam sunt formae illorum quae sunt formae amoris et charitatis; vera fidei faciunt pulchritudinem 2, sed 3pulchritudinem secundum vera ex bono, 4hoc est, secundum vera per quae elucet bonum;(n) formae amoris et charitatis, quales sunt angelorum in caelis, sunt formae humanae; causa est quia bona et vera quae procedunt ex Domino, et quorum receptiones sunt angeli, sunt effigies et imagines Domini. @1 elucens$ @2 i illorum$ @3 pulchritudo est$ @4 seu$
Arcana Coelestia 8
Passage 9880
#9880 "Opere funiculi": quod significet indissolubilem, constat ex significatione "funiculi" quod sit conjunctio, de qua supra n. 9854; quod sit conjunctio indissolubilis, est quia funiculus erat operis contorti et implexi, ut patet ex lingua originali, 1in qua talis funiculus 2nominatur; quod operis contorti et implexi est, hoc in sensu spirituali est indissolubile. @1 ubi$ @2 d significatur i and d nominatur i intelligitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9881
#9881 "Auro puro": quod significet per bonum caeleste, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510; et quia dicitur "aurum purum," est bonum caeleste quod intelligitur, nam datur bonum caeleste et bonum spirituale, ac utrumque internum et externum; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum amoris erga proximum; omnia illa bona in Verbo vocantur aurum, et distinguuntur per aurum ex (x)Uphaso, ex (x)Ophir, ex Scheba et Chavillah, et quoque ex (x)Tharschisch; per aurum ex (x)Uphaso, Jer. x 9; Dan. x 5, quod est bonum caeleste; per aurum ex (x)Ophir, Esai. xiii (x)12; Ps. xlv (x)10 (A.V. 9); Hiob. xxii (x)24, xxviii 16, quod est bonum spirituale; per aurum ex Schebah, Esai. lx 6; Ezech. xxvii 22; Ps. lxxii 15, quod est bonum cognitionum 1; ut et per aurum ex Chavillah, Gen. ii 11, 12; tum per argentum et aurum ex (x)Tharschisch, Esai. lx 9, quod est verum et bonum 2scientificum. @1 i Ecclesiae$ @2 scientiarum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9882
#9882 "Et facies super pectorali duos annulos auri": quod significet sphaeram Divini Boni, per quam conjunctio a parte superiore caeli, constat ex significatione "pectoralis" quod sit (x)repraesentativum caeli, de qua n. 9879, et ex significatione "duorum annulorum auri" quod sit 1sphaera Divini Boni, per quam conjunctio, de qua n. 9498, 9501; quod sit a parte superiore caeli, significatur per quod annuli essent a superiore parte pectoralis, nam inde catenulae ducebantur ad fundas auri 2 super umeralibus ephodi. @1 Divina sphaera boni but see n. 9883 note 1$ @2 i , quae erant$
Arcana Coelestia 8
Passage 9883
#9883 "Et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis": quod significet in extremis, constat ex significatione "duorum annulorum" quod sint 1sphaera Divini Boni per quam conjunctio, de qua mox supra n. 9882, ex significatione (d)duarum extremitatum" quod sint ultima seu extrema, et ex significatione "pectoralis" quod sit repraesentativum caeli, de qua supra n. 9879; ex quibus patet quod per "dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis" significetur conjunctio 2sphaerae Divini Boni in extremis caeli. @1 Divina Sphaera boni altered to Sphaera Divina boni cp n. 9882 note 1$ @2 Divinae Sphaerae$
Arcana Coelestia 8
Passage 9884
#9884 "Et dabis duos funiculos auri super duobus annulis": quod significet modum conjunctionis indissolubilis, constat ex significatione "funiculorum" quod sint conjunctio indissolubilis, de qua supra n. 9880, ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua etiam supra n. 9881, et ex significatione "duorum annulorum" quod sint Divina sphaera per quam conjunctio, de qua etiam supra n. 9881; modus 1autem conjunctionis significatur per "dare illos super duobus annulis"; ex his patet quod per "dabis duos funiculos auri super duobus annulis" (x)significetur modus conjunctionis indissolubilis boni cum Divina sphaera. @1 illius$
Arcana Coelestia 8
Passage 9885
#9885 "Ad extremitates pectoralis": quod significet in extremis, constat ex illis quae supra n. 9882 dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9886
#9886 "Et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis": quod significet modum conjunctionis cum sustentantibus in extremis, constat ex significatione "extremitatum" quod sint ultima seu extrema, de qua supra n. 9882; ex significatione "funiculorum" quod sint conjunctio indissolubilis, de qua etiam supra n. 9880; modus conjunctionis significatur per "dare illos super fundis"; et ex significatione "fundarum quae super umeris" quod sint 1existentia et subsistentia, de qua n. 9847, 9851; quod etiam 2sint sustentatio, est quia super umeris erant, et per "umeros" significantur (x)sustentantia, quoniam sustinent et portant. @1 existere et subsistere$ @2 sit sustentare$
Arcana Coelestia 8
Passage 9887
#9887 "Et dabis super umeros ephodi": quod significet sic sustentationem caeli et conservationem boni et veri ibi omni opera et potentia, constat ex significatione "dare super umeros ephodi" quod sit sustentatio 1 et conservatio boni et veri 2in caelis; quod sit sustentatio, 3videatur mox supra n. (x)9886, quod sit conservatio omni opera et potentia, 4 n. 9836; quod sit sustentatio caeli per Divinum procedens a Domino, ut et conservatio boni et veri ibi, est quia per "pectorale," quod per funiculos alligabatur umeralibus ephodi, et sic sustentabatur 5, significatur Divinum Verum 6procedens ex Divino Bono Domini, n. 9823, 7ita omnia bona et vera in complexu 8quae faciunt caelum, n. 9879. @1 i coeli,$ @2 ibi$ @3 nunc supra n. 9885 dictum est$ @4 i videatur$ @5 i et conservabatur$ @6 elucens$ @7 tum$ @8 proinde$
Arcana Coelestia 8
Passage 9888
#9888 "E regione facierum ejus": quod significet in aeternum, constat ex significatione "e regione facierum1 "quod sit in aeternum, per "pectorale" enim significatur caelum, ac omne bonam et verum quod id constituit, 2 n. 9879; quod "e regione facierum" 3ibi est, hoc in perpetuo conspectu Domini 4 est, ita conservatur in aeternum. @1 i pectoralis$ @2 i videatur$ @3 ejus$ @4 i qui in coelis,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9889
#9889 "Et facies duos annulos auri": quod significet sphaeram Divini Boni, constat ex significatione "annulorum" quod 1sint sphaera Divini Boni per quam conjunctio, de qua n. 9882, et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de 2qua n. (x)9881. @1 sit sphaera Divina$ @2 quibus super$
Arcana Coelestia 8
Passage 9890
#9890 "Et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis": quod significet in extremis, constat ex significatione "extremitatum" quod sint ultima seu extrema, et ex significatione "pectoralis" quod sit repraesentativum caeli, de quibus 1 n. 9882. @1 i etiam supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 9891
#9891 "Super ora ejus quae citra ephodum introrsum": quod significet conjunctionem et conservationem partis mediae, constat ex significatione "orae pectoralis quae citra ephodum introrsum" quod sit conjunctio cum parte media caeli, et sic conservatio, per "ephodum" enim significatur Divinum Verum in 1caelo spirituali in forma externa, n. 9824, ita caelum in externis; et "ora quae citra ephodum" (x)est pars media; agitur enim de conjunctione omnium bonorum et verorum caeli cum ultimis ibi, et inde de conservatione totius et omnium ejus partium; [2] omnia bona et vera 2 repraesentantur per duodecim lapides pectoralis, et per nomina duodecim tribuum illis inscripta ibi; conjunctio illorum cum ultimis caeli repraesentatur per alligationem ejus ad ephodum 3in sex locis, binis ad umeralia superius, binis ad mediam 4 partem, et binis ad umeralia inferius supra cingulum; inde sistitur repraesentative conservatio totius et caeli et omnium ibi; [3] conjunctio pectoralis ad umeralia superius repraesentat conservationem bonorum et verorum caelestium ibi; conjunctio autem ad oram citra ephodum introrsum seu ad mediam partem repraesentat conservationem bonorum et verorum spiritualium; et conjunctio ad umeralia inferius contra juncturam supra cingulum repraesentat conservationem bonorum et verorum naturalium a binis prioribus procedentium; nam bona et vera caeli in triplici ordine sunt; quae in supremis vocantur caelestia, quae in mediis spiritualia, et quae in inferioribus naturalia procedentia ab illis, de quibus infra. @1 Regno$ @2 i coeli$ @3 tribus in locis,$ @4 i ejus$ @5 quod significet$
Arcana Coelestia 8
Passage 9892
#9892 "Et facies duos annulos auri" 1significat sphaeram Divini Boni, ut supra n. (x)9882, 9889. @1 conservare$
Arcana Coelestia 8
Passage 9893
#9893 "Et dabis super duobus umeris ephodi inferius": quod significet conservationem boni et veri in parte infima caeli, constat ex significatione "dare super umeros" quod sit "conservatio" omni opera et potentia, ut supra n. (x)9887; per inferius ibi significatur pars infima caeli, ubi bonum et verum sunt in forma naturali, videatur mox supra n. (x)9891.
Arcana Coelestia 8
Passage 9894
#9894 "E regione facierum ejus" significat in aeternum, ut supra n. (x)9888.
Arcana Coelestia 8
Passage 9895
#9895 "Contra juncturam ejus supra cingulum ephodi": quod significet ubi conjunctio omnium proxime intra colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma, constat ex significatione "contra juncturam ephodi" quod sit ubi conjunctio omnium quae per ephodum significantur, quae sunt bona et vera in regno spirituali in forma externa, n. 9824, ex significatione "supra cingulum ephodi" quod sit proxime intra colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma, nam per "supra" significatur intra, quia per superiora interiora, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; et per "cingulum ephodi" colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma, n. 9828, 9837. [2] Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: quod per alligationem pectoralis ad umeralia 1 superius, interius, et inferius, significetur 2conjunctio omnium caeli, supra n. 9891 ostensum est, et quod per hanc ultimam alligationem, quae supra cingulum, conservatio illorum 3a parte infima, ubi bonum et verum sistitur in forma naturali, 4 n. 9893; quod illa quae infima sunt, seu quae ultima, contineant superiora seu interiora in nexu et in forma, videatur n. 9828; id infimum seu ultimum repraesentatur per cingulum ephodi, n. 9828, 9837, at quod proxime intra seu supra est, 5repraesentatum est per id quod est contra juncturam supra cingulum, ubi pectorale ephodo inferius alligatum est. @1 i ephodi$ @2 conservatio$ @3 in$ @4 videatur$ @5 repraesentatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9896
#9896 "Et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi": quod significet conjunctionem et conservationem omnium caeli per sphaeram Divini Boni in externis regni spiritualis, constat ex significatione "alligare" quod sit conjunctio et conservatio, de qua in superioribus, ubi de alligatione pectoralis ad ephodum actum est; ex significatione "pectoralis" quod sit repraesentativum omnium caeli, de qua n. 9879, 9887; ex significatione "annulorum" quod sint sphaera Divini Boni per quam conjunctio, de qua n. 9498, 9501, 9887; et ex significatione "ephodi" quod sit Divinum Verum in regno spirituali in forma externa, in quod desinunt interiora, de qua n. 9824, ita omne externum illius regni.
Arcana Coelestia 8
Passage 9897
#9897 "In filo hyacinthini": quod significet per caelestem amorem veri, constat ex significatione "fili hyacinthini" quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, 9687, 9833.
Arcana Coelestia 8
Passage 9898
#9898 "Ad esse super cingulo ephodi": quod significet ut conservetur in perpetuum in suo nexu et in sua forma, constat ex illis quae supra n. 9895 dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9899
#9899 "Nec recedet pectorale a super ephodo": quod significet omnia caeli inseparabilia ab externis regni spiritualis, constat ex significatione "non recedere" quod sit non separari, ex significatione "pectoralis" quod sit repraesentativum omnium caeli, de qua n. 9879, 9887, et ex significatione "ephodi" quod sit omne externum regni spiritualis, de qua n. 9824, 9896.
Arcana Coelestia 8
Passage 9900
#9900 "Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis": quod significet conservationem boni et veri quoad omne quale a Domino, constat ex significatione "portare" cum de pectorali, per quod significantur omnia bona et vera caeli, n. 9879, 9887, quod sit conservare, quod enim portatur super pectore, hoc conservatur; quod etiam "portare" cum de Divino, sit continere in statu boni et veri, videatur n. 9500, 9737; ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806; et ex significatione "nominum filiorum Israelis" quod sint bona et vera caeli "et Ecclesiae quoad omne quale, de qua n. 9842.
Arcana Coelestia 8
Passage 9901
#9901 "In pectorali judicii": quod significet repraesentativum caeli quoad Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, constat ex significatione "pectoralis judicii" quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9857, et quod sit repraesentativum caeli, n. 9879, 9882.
Arcana Coelestia 8
Passage 9902
#9902 "Super corde suo": quod significet ex Divino Amore in aeternum, constat ex significatione "cordis" quod sit bonum amoris, de qua n. 3313, 3635, 3883-3896, 7542, 9050; inde cum de Domino, Qui hic per Aharonem repraesentatur, est Divinus Amor; inde "portare super corde" est 1conservare ex Divino Amore in aeternum. @1 conservatio$
Arcana Coelestia 8
Passage 9903
#9903 "In intrando illo ad sanctum": quod significet in omni cultu, constat ex significatione "intrare ad sanctum" quod sit cultus; sanctum enim vocabatur omnis administratio ejus ad altare, et in tentorio (x)conventus, quae administratio erat cultus.
Arcana Coelestia 8
Passage 9904
#9904 "Ad recordationem coram Jehovah jugiter": quod significet ex misericordia in aeternum, constat ex significatione "recordationis" cum de Divino, quod sit conservare aut liberare 1ex misericordia, de qua n. 9849; et ex significatione "jugiter" quod sit in aeternum. @1 Before conservare$
Arcana Coelestia 8
Passage 9905
#9905 "Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim": quod significet exsplendescentiam Divini Veri a Domino in ultimis, constat ex significatione "pectoralis judicii" quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9857, et ex significatione "Urim et Thumim" quod 1sit lux et exsplendescentia inde; quod "Urim et Thumim" sint lux et exsplendescentia, est quia per lapides in pectorali exsplendescebat lux caeli cum varietate secundum responsa quae per illos dabantur, ideo quoque erant diversi colores; Divinum enim Verum procedens a Divino Bono Domini apparet coram angelis ut lux, inde est omnis lux caeli; colores inde, (x)qui sunt modificationes illius lucis apud angelos, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, nam omnis sapientia et intelligentia a Divino illo Vero seu luce est; inde constare potest quod per varii coloris exsplendescentias ex luce illa sistantur Divina Vera quae responsa, in caelis; similiter per Urim et Thumim, cum Divinum interrogabatur. Sed sciendum quod cum exsplendescentia appareret, tunc simul viva voce dicebatur responsum rei quae interrogabatur; quod factum per angelos, quibus per exsplendescentiam talem id a Domino revelabatur, nam ut dictum, Divina Vera quae responsa, in caelis ita apparent. [2] Quod lux caeli sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, (x)3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407, 9570, 9571 fin. Et quod colores in caelis appareant, et quod illi sint modificationes illius lucis apud angelos, ita variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, n. 3993, 4530, 4677, 4742, 4922, 9466, 9467, 9865. [3] Quod ita sit, etiam constat ex significatione "Urim et Thumim," "Urim" enim significat ignem lucentem, et "Thumim" exsplendescentiam inde; ignis lucens est Divinum Verum ex Divino Bono Divini Amoris Domini,et exsplendescentia est id Verum in ultimis, ita in effectu; (x)at sciendum quod Thumim in lingua Hebraea sit integritas, sed in lingua angelica 2exsplendescentia; dicitur in lingua angelica,quia angeli inter se loquuntur ex ipsa essentia rei percepta intus in se, ita secundum quale ejus, sermo inde effluit in sonorum conforme, audibile solum angelis; exsplendescentia Divini Veri est sonorum Thumim; inde nunc est ejus denominatio; simile percipitur ab angelis, quando thum in lingua Hebraea legitur, per quod significatur integrum seu integritas; inde est quod per integrum in Verbi sensu interno (x)significetur Divinum Verum in effectu, quod est vita secundum Divina praecepta, ut constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Joschuam xxiv 14; in Libro Judicum ix 16, 19; apud Davidem Ps. xxv 21; Ps xxxvii 37; Ps. lxxxiv 12 (A.V. 11); Ps. ci 2; Ps. cxix 1. [4] Inde quoque est quod Urim et Thumim dicantur judicium filiorum Israelis, tum pectorale judicii, ut et judicium Urim, nam "judicium" significat Divinum Verum doctrina et vita, videatur supra n. 9857. (s)Ex his nunc constare potest quod pectorale per Urim et Thumim, hoc est, per lucis caeli exsplendescentiam revelaverit Divina Vera insphaera naturali, ita in ultimis; similis exsplendescentia 3etiam sistitur intus apud illos qui in veris ex bono sunt, quae dictat et quasi responsa dat, (x)cum ex affectione cordis (t)verum inquiritur, et id amatur sicut bonum; quod talis exsplendescentia sit per quam Divinum Verum e caelo revelatur in naturali homine apud illos qui illustrantur ex Verbo: non percipitur in mundo, ex causa quia ignoratur quod lux aliqua e caelo intellectuale hominis illustret; sed quod ita sit, datum est percipere et quoque videre. [5] Sciendum porro quod exsplendescentia illa appareat in ultimis quoniam omnia quae lucis a Divino sunt descendunt usque ad fine ultimos; et quia illuc descendunt, etiam ibi et inde elucent; inde nunc est quod pectorale super 4ephodum et super ejus cingulum positum esset; nam ephodum repraesentabat Divinum Verum in ultimis, n. 9824, et cingulum ejus (m)repraesentabat commune vinculum ut omnia tenerentur in nexu, n. 9828, 9837; ideo dicitur, Et alligabunt pectorale ex annulis suis ad annulos ephodi, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorole a super ephodo, vers. 28 hujus capitis.(n) Quod nomina filiorum Israelis etiam insculpta fuissent, erat causa quia duodecim tribus quoque repraesentabant omnia Divini Boni et Veri in caelis, proinde caelum cum omnibus ibi societatibus, et quod varia secundum ordinem in quo nominantur in Verbo, videantur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 4603, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7973, 7996, 7997.(s) @1 sint$ @2 i sit$ @3 in ultimis est$ @4 Ephodo et cingulo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9906
#9906 "Et erunt super corde Aharonis": 1quod significet ex Divino Bono Divini Amoris Domini, ut supra n. 9902. @1 quod significet altered to significat$
Arcana Coelestia 8
Passage 9907
#9907 "In intrando illo coram Jehovah": quod significet in omni cultu, constat ex significatione "intrare coram Jehovah" vel quod idem, ad sanctum, quod sit cultus, de qua supra n. 9903.
Arcana Coelestia 8
Passage 9908
#9908 "Et portabit Aharon judicium filiorum Israelis": quod siguificet Divinum Verum caeli et Ecclesiae, constat ex significatione "judicii quod sit Divinum Verum doctrina et vita, de qua n. 9857. 1Quia erant Urim et Thumim, (d)quae hic vocantur "judicium," ideo est Divinum Verum procedens ea Domino, ac elucens et exsplendens in ultimis, quod hic per "judicium intelligitur, nam Urim et Thumim id significant, n. 9905. @1 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9909
#9909 "Super corde suo coram Jehovah jugiter": quod significet perpetuo elucens ex bono, constat ex significatione "cordis" quod sit bonum amoris, de qua n. 3313, 3635, 3883-3896, 7542, 9050, et ex significatione "jugiter" quod sit perpetuo; quod sit elucens, est quia pectorale super corde erat, et per 1"pectorale" significatur Divinum Verum 2elucens ex Divino Bono Domini, n. 9823. @1 quod$ @2 lucens et exsplendens$
Arcana Coelestia 8
Passage 9910
#9910 Vers. 31-35. Et facies pallium ephodi totum hyacinthino. Et erit os capitis ejus in medio ejus; labrum erit ori ejus circumcirca, opus textoris, sicut os loricae erit illi ne laceretur. Et facies super fimbrias ejus malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi super fimbrias ejus circumcirca, et tintinnabula auri in medio illorum circumcirca. Tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca. Et erit super Aharone ad ministrandum, et audietur vox ejus in intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo, ne moriatur. "Et facies pallium 1 "significat Divinum Verum in forma interna in regno spirituali: "totum hyacinthino" significat per influxum ex bono 2 regni caelestis: "et erit os capitis ejus in medio ejus" significat rationem influxus a superiore: "et labrum erit ori ejus circumcirca significat undequaque terminatum et clausum: "opus textoris" significat ex caelesti: "et os loricae erit illi ne laceretur" significat ita validum et tutum a damno: "et facies super fimbrias ejus" significat in extremis ubi naturale: "malogranata" significat scientifica boni: "hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi" significat ex bono charitatis et fidei: "super fimbrias ejus circumcirca" significat in extremis, ubi naturale, undequaque: "et tintinnabula auri" significat omnia doctrinae et cultus ex bono transeuntia ad illos qui ab Ecclesia: "in medio illorum circumcirca" significat ex interiore scientificorum boni undequaque: "tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca" significat sic ubivis omnino: "et erit super Aharone" significat repraesentativum Domini 3: "ad ministrandum" significat dum in cultu et evangelizatione: "et audietur vox ejus" significat influxum veri apud illos qui in caelis et qui in terris: "in intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo (illo) "significat in omni statu boni et veri in cultu: "ne moriatur" significat ne repraesentativum pereat, et sic conjunctio cum caelis. @1 Ephodi$ @2 i externo$ @3 i, quoad omne opus salvationis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9911
#9911 "Et facies pallium": quod significet Divinum Verum in forma interna in regno spirituali, constat ex significatione "pallii" quo in genere sit regnum spirituale, et in specie Divinum Verum in forma interna ibi, de qua n. 9825.
Arcana Coelestia 8
Passage 9912
#9912 "Totum hyacinthino" : quod significet per influxum ex bono regni caelestis, constat ex significatione "hyacinthini" quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, 1quod est bonum amoris mutui, et bonum amoris mutui est bonum externum regni caelestis; nam bona in caelis procedunt ordine ab intimis ad extrema, et quo ordine procedunt, etiam influunt, nam procedere est influere; quo ordine bona procedunt, videatur n. 9873; hoc bonum est quod influit in bonum internum regni spiritualis, quod per "pallium" significatur; inde existit ejus bonum, quod est bonum charitatis erga proximum; inde nunc est quod pallium esset totum ex hyacinthino; cum 2influxu bonorum ita se habet: non datur aliquod bonum quod bonum 3 nisi in se habeat bonum interius ex quo; bonum interius ex quo facit essentiam ejus; unde est quod id bonum existat in sequente paene sicut anima in suo corpore; id sequens est, de quo dicitur quod procedat ex altero, quod est interius; quod bonum charitatis erga proximum procedat ex bono amoris mutui, quod est bonum 4prius seu interius, aliquoties (t)ostensum est; bonum amoris mutui est bonum innocentiae externum, et nisi bonum charitatis in se habeat bonum innocentiae, non est bonum charitatis, n. 2526, 2780, 3183, 4797, 6765, 7840, 9262, consequenter nisi in se habeat bonum amoris mutui; inde nunc est quod pallium ex hyacinthino totum fuerit, nam hyacinthinum est bonum amoris mutui, seu quod idem, bonum innocentiae externum, et pallium est Divinum Verum in forma interna in regno spirituali, quod idem est cum bono charitatis, n. 9825. @1 quod est bonum charitatis ex bono amoris mutui, bonum charitatis est internum Regni spiritualis$ @2 his$ @3 i in coelis,$ @4 externum Regni coelestis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9913
#9913 "Et erit os capitis ejus in medio ejus": quod significet rationem influxus a superiore, constat ex significatione "oris capitis pallii in medio ejus" quod sit ubi influxus a superiore, seu quod idem, ab interiore, ita e regno caelesti in regnum spirituale; quod bonum externum regni caelestis influat in bonum internum regni spiritualis, videatur nunc supra n. 9912. Quod "os capitis pallii in medio ejus" id significet, est quia per "pallium" significatur regnum spirituale et in specie internum ejus, n. 9825, et per "collum, ubi os capitis pallii," influxus, communicatio, et 1conjunctio caelestium cum spiritualibus, n. 3542, 5320, 5328; caput enim apud hominem correspondet caelesti regno Domini, et corpus regno spirituali Ipsius, 2inde collum intercedens, quod os capitis pallii ambit et vestit, correspondet intermediationi seu influxui regni caelestis in regnum spirituale. [2] Quod talia per "os capitis pallii in medio ejus" significentur, apparere potest sicut paradoxon, et omnino apparet illis qui nihil de caelo, ac de spiritibus et angelis ibi sciunt, proinde nihil de correspondentia; quod correspondentia sit omnium apud hominem cum omnibus in caelis, ad finem plurium capitum ostensum est, videantur loca citata n. 9280; et quod in genere caput correspondeat caelestibus, corpus spiritualibus, et pedes naturalibus, n. 4938, 4939; inde patet quod "collum" ex correspondentia significet influxum, communicationem, et conjunctionem caelestium cum spiritualibus; inde "os capitis pallii," quod factum ut ambiret collum, significat rationem influxus illius; nam per vestes Aharonis repraesentata sunt in genere illa quae sunt regni spiritualis Domini, n. 9814; inde patet quod per descriptionem oris seu ambitus illius 3 describatur ipse influxus. Praeterea sciendum quod angeli et spiritus appareant vestibus induti, et quod vestium singula repraesentent; hoc sciunt omnes qui in caelis; inde est quod etiam singula vestium Aharonis sint repraesentativa talium quae in caelis; nam Verbum a Domino ita conscriptum est ut omnia ibi usque ad iotam correspondentiam habeant cum caelestibus, 4utque per illud sit conjunctio; quod homo Ecclesiae id non sciat tametsi tale Verbum habet, est quia interiora sua ad mundum vertit, usque adeo ut non elevari possit versus caelum, ac instrui, 5videatur n. 9706, 9707, 9709. @1 influxus IT$ @2 quapropter$ @3 i in hoc versu$ @4 ut IT$ @5 videantur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9914
#9914 "Et labrum erit ori ejus circumcirca": quod significet undequaque terminatum et clausum, constat ex significatione "labri" (x)seu limbi circum os seu aperturam superiorem pallii, quod sit undequaque terminatum et clausum; labrum enim illud, seu limbus ille qui circumcirca, terminabat et claudebat. Describitur per hoc et per mox sequentia ratio influxus boni caelestis in bonum spirituale; quod influxus ille se habeat simili ratione qua influxus virium e capite per collum in corpus apud hominem, constat ex illis quae in superiore articulo de correspondentia dicta sunt. [2] Qualis hic influxus sit, paucis etiam dicetur: omnia prima quae capitis sunt, nempe quae cerebri et cerebelli, colligunt se in fasciculos fibrarum 1et nervulos ibi, et collecta demittuntur per collum in corpus, (c)ac inibi se diffundunt undequaque, et movent organica ibi prorsus ad nutum voluntatis, quae incohat in cerebris; similis etiam defluxus et influxus potentiarum et virium 2est e regno caelesti, quod est caput in Maximo Homine seu in caelo, in regnum spirituale, quod est sicut corpus ibi. Ille etiam influxus est qui intelligitur et describitur per "os capitis pallii in medio," et terminatio ejus per "labrum circumcirca"; inde nunc est quod per "labrum oris istius" significetur terminatum et clausum undequaque; ipsa terminatio nunc describitur. @1 seu nervos$ @2 Before defluxus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9915
#9915 "Opus textoris": quod significet ex caelesti, constat ex significatione "operis textoris" quod sit ex caelesti; 1per "opus" significatur id quod fit seu existit, ita quod 2ex alio, et "textor" est is qui facit ut sit seu ut existat"; ita est caeleste, nam ex hoc et per hoc existit spirituale; quod bonum regni caelestis influat in bonum regni spiritualis, et faciat ut hoc existat, supra n. 9913, 9914, ostensum est; sive dicas bonum regni caelestis, sive caeleste, idem est, nam caeleste est bonum illius regni; similiter bonum regni spiritualis et spirituale; quid bonum regni caelestis seu caeleste, et quid bonum regni spiritualis seu spirituale, videantur loca citata n. 9277. [2] In caelis sunt tria quae ordine succedunt, nempe caeleste, spirituale, et naturale; caeleste facit caelum intimum, spirituale caelum medium, et naturale procedens ex spirituali caelum ultimum; eadem haec tria in homine sunt, et simili ordine in illo succedunt quo in caelis, nam homo regeneratus est caelum (x)in minima forma, correspondens Maximo, n. 9279; sed facultates recipientes illa vocantur voluntarium, intellectuale, et scientificum ex quo cogitativum 3seu imaginativum externi seu naturalis hominis; voluntarium recipit caeleste seu bonum, intellectuale recipit spirituale seu verum inde, et scientificum, quod facit intellectuale naturalis hominis, concludit illa; haec tria significaatur in Verbo per "acupictorem," "excogitatorem," et "textorem"; quod "acupictor" seu acupictura sit scientificum, videatur n. 9688, et quod "excogitator" seu excogitatio sit intellectuale, n. 9598, 9688; ita "textor" est voluntarium; ratio quod textor sit voluntarium, est quia voluntarium influit in intellectuale, et texit illud, usque adeo ut illa quae in intellectuali 4sint texturae ex voluntario; nam quod voluntarium vult, hoc format ut appareat ad visum in intellectuali; visus ille est cogitatio, inde per excogitatorem Siguificanr intellectuale. [3] Quoniam per vestes Aharonis repraesentabatur caelum spirituale adjunctum regno caelesti, n. 9814, et regnum Caeleste correspondet voluntario apud hominem, "et regnum spirituale intellectuali 5apud illum, n. 9835, ideo applicate ad vestes dicitur opus 6 acupictoris, excogitatoris, et textoris, et per illa significantur quae ex scientifico, ex intellectuali, et ex voluntario, seu quod idem, ex naturali, ex spirituali, et ex caelesti. [4] Quod "talia" significentur, constare potest omnibus illis qui credunt quod Verbum sit Divinum, et quod sic interius contineat 8illa quae "sunt Domini", quae caeli, et quae Ecclesiae, nam haec Divina sunt; absque illis, quid foret dicere ab Ipso Jehovah, ex quibus et ex quo opere essent vestes Aharonis, et 9quaenam essent ex opere acupictoris, 10quaenam ex opere excogitatoris, et 10quaenam ex opere textoris? quae etiam distincte nominantur in sequentibus Libri Exodi, his verbis, Hos implevit sapientia cordis ad faciendum omne opus opificis, et excogitatoris, et acupictoris, in hyacinthino, et in purpura, et in coccineo dibapho, et textoris; facientium omne opus, et excogitantium excogitationes, xxxv 35; "opifex" ibi est Divinum Bonum caeleste, ex quo voluntarium regenerati, n. 9846; ejus opus primo loco nominatur, quia ex Divino immediate; et ex bono "caelesti" mediate omnia nascuntur et procedunt. @1 opus enim est$ @2 i est$ @3 et$ @4 i sunt,$ @5 ejus$ @6 i opus$ @7 illa$ @8 talia$ @9 quod quaedam$ @10 quaedam$
Arcana Coelestia 8
Passage 9916
#9916 "Et os loricae erit illi ne laceretur": quod significet ita validum et tutum a damno, constat ex significatione "loricae" quod sit quod valide contextum, quare dicitur "ne laceretur," hoc est, ut tutum sit a damno; tale contextum significatur per vocem illam in lingua originali. Idea 1istius contexti ex correspondentia haberi potest, agitur enim ibi in sensu interno de influxu boni caelestis in bonum spirituale; is influxus est qui significatur per "os capitis pallii" et describitur per opus textoris et loricae"; et influxui illi e caelis correspondet influxus vitae apud hominem a capite per collum in corpus, n. 9913, 9914; et quia sic ei correspondet textura colli ex nervis validis, et infra contextum quasi circulare 2 ex ossibus, per quae influxus tutus redditur ab omni damno; inde, ut dictum est, idea haberi potest de singulis in hoc versu, quid nempe significatur per os capitis in medio, per labrum quod ei circumcirca, per opus textoris, et per os loricae, quod ei, ne laceretur. Sciendum 2 quod omnia repraesentativa in natura se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, n. 9496, 3et quod omnia indumenta trahant significationem ab illa parte corporis quam tegunt, n. 9827; inde quoque superior haec pars pallii, quae circumdat et tegit collum. @1 illo$ @2 i etiam$ @3 ita quoque haec pars pallii, ad illa quae colli sunt, quod ambit et tegit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9917
#9917 "Et facies super fimbrias ejus": quod significet in extremis ubi naturale, constat ex significatione "fimbriarum pallii" quod sint extrema ubi naturale, per "pallium" enim significatur in specie Divinum Verum in regno spirituali in forma interna, et in genere regnum spirituale, n. 9825, et per "fimbrias" quae infra circumcirca extrema ejus, et extrema regni spiritualis, (x)sunt naturalia, nam succedunt bona et vera in caelis hoc ordine; in supremis seu intimis sunt bona et vera caelestia, in mediis sunt bona et vera spiritualia, et in ultimis sunt bona et vera naturalia, de qua successione in caelis et apud hominem, videantur quae mox supra n. 9915 dicta sunt; et quia scientifica veri et boni sunt in externo seu naturali homine, ideo quoque malogranata in fimbriis posita erant, per "malogranata" enim significantur scientifica boni; et quoque in malogranatis tintinnabula auri, quia per "tintinnabula" significantur talia quae ex scientificis. [2] Quod fimbriae pallii sint extrema ubi naturale, constat a locis in Verbo ubi "fimbriae" nominantur, ut apud Esaiam, Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum, vi 1; per "thronum super quo Dominus" significatur caelum, et in specie caelum spirituale, n. 5313, 8625, per "fimbrias" ibi significantur Divina Vera in ultimis seu extremis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae, quae dicuntur "implere templum," cum Ecclesiam; simile per "fimbrias implentes templum" significatur quod per fumum et nubem implentem tabernaculum et quoque templum, de 1quibus aliquoties in Verbo; quod per "fumum" ibi 2significetur Divinum Verum in ultimis, quale est sensus litterae Verbi, videatur n. 8916, 8918, e quoque per "nubem," n. 4060, 4391, 5922, 6343. [3] 3Quod mulier profluvio laborans, cum tetigerit fimbriam vestimenti Domini, sanata sit, Matth. ix 20, 22, et in genere, quotquot tetigerunt fimbriam vestimenti Ipsius, sanati fuerint, Matth. xiv 36; Marc. vi 56 significabat quod ex Divino in extremis seu ultimis exiret salus; nam quod in ultimis boni et veri, quae a Divino, sit robur et potentia videatur n. 9836, et quoque quod ibi responsa, n. 9905: apud Matthaeum, Jesus de Scribis et Pharisaeis, quod omnia opera sua faciant ut spectentur ab hominibus, quod dilatent (x)phylacteria sua, et magnificent fimbrias palliorum suorum, xxiii 5; ibi manifeste patet quod "fimbriae pallii" sint externa quae visui exstant, et quod illas "magnificare" sit opera facere in externis, ut appareant seu spectentur: [4] apud Jeremiam, Peccatum peccavit Hierosolyma, immundities ejus in fimbriis ejus, Threni i (8,) 9; "immundities in fimbriis" pro in factis et dictis, ita in extremis, extrema enim trahunt suam essentiam ab interioribus, 4quapropter cum interiora immunda sunt, etiam extrema immunda sunt, tametsi immunditiae non apparent coram hominibus, ex causa (x)quia homines formam externam spectant, et sic non vident interiora; sed usque immunditiae illae quae in interioribus, apparent coram angelis, et quoque deteguntur apud unumquemvis in altera vita, nam ibi auferuntur externa; inde 5patet qualia fuerunt 6opera in sua essentia: [5] apud Nahum, Retegam fimbrias tuas super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, iii 5; "retegere fimbrias super facies" est 7removere externa ut appareant 8interna, 9externa enim, quae naturalis hominis, variis modis occultant 8interna, quae sunt hypocrises, doli, mendacia, odia, vindictae, adulteria, et similia alia, quapropter cum 10externa auferuntur, apparent 11interna in sua immunditie et foeditate 12: apud Jeremiam, [6] Si dixeris in corde tuo, Quare obtigerunt mihi haec, propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. 13 Ego denudabo fimbrias tuas super facies tuas, ut videantur ignominia tua, adulteria tua, xiii 22, 26 [,27]; ibi de abominationibus Hierosolymae; "revelare fimbrias" et "denudare illas" pro auferre 14externa, quae velant et abscondunt, ut interiora videantur; homo enim malus discit mentiri bonum, honestum, et sincerum, famae, honoris, et lucri causa, 15 cum tamen intus recondita habet mala 16et falsa variorum generum; quia per "fimbrias" significantur externa, ideo etiam dicitur de "calcaneis," quoniam calcanei sunt infima naturalis, videatur n. 259, 4938 seq., 4940-4951. Ex his nunc constat quod per "fimbrias pallii" significentur bona et vera in ultimis seu extremis, quae sunt in mundo naturali. @1 quo$ @2 significentur Divina Vera in ultimis, qualia sunt sensus literalis$ @3 In A the Scripture quotations which follow, and the comments on them, appear in the following order: Nahum iii 5; Jer. xiii 22, 26; Threni i 9; Matth. xxiii 5; Matth. ix 20, 22; Matth. xiv 36; Marc. vi 56.$ @4 quando$ @5 patent$ @6 interioris opera$ @7 aperire extrema$ @8 interiora$ @9 extrema$ @10 extrema illa reteguntur$ @11 interiora$ @12 i, quae sunt mala et falsa plurium generum$ @13 i Quia$ @14 extrema$ @15 i quod fit per externa,$ @16 quae sunt odia, vindictae, adulteria, blasphemiae$
Arcana Coelestia 8
Passage 9918
#9918 "Malogranata": quod significet scientifica boni, constat ex significatione "malogranatorum" quod sint scientifica boni, de qua n. 9552; quod malogranata in fimbriis pallii" posita fuerint, erat causa quia (x)"fimbriae" significabant ultima seu extrema caeli et Ecclesiae, et ultima seu extrema ibi sunt scientifica, ut constat ex illis quae de successivo ordine bonorum et verorum in caelis et apud hominem, supra n. 9915 et 9917 dicta sunt. Scientifica boni et veri, quae per "malogranata" significantur, sunt doctrinalia ex Verbo; quae scientifica sunt, quatenus in memoria, quae est in externo seu naturali homine; quando autem intrant memoriam quae est in interno seu spirituali homine, quod fit cum vivitur secundum illa, tunc doctrinalia 1quoad verum fiunt fidei, et 2quoad bonum fiunt charitatis, ac vocantur spiritualia; cum hoc fit, evanescunt paene e memoria externa seu naturali, et apparent sicut innata, quia insita 3vitae hominis; quemadmodum omnia quae per diutinum usum traxerunt quasi naturam Inde patet quid scientifica et ad quid conducunt, proinde ad quid doctrinalia Ecclesiae, dum modo scientifice tenentur; cum enim modo scientifice tenentur, tunc infra intelligentiam et sapientiam locum habent, nec ascendunt seu intrant vitam priusquam fiunt fidei et charitatis in interno homine. @1 veri$ @2 doctrinalia boni$ @3 ipsi vitae$
Arcana Coelestia 8
Passage 9919
#9919 "Hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi": quod significet ex bono charitatis et fidei, constat ex illorum significatione, n. 9687, 9833; quod non byssinum etiam intertextum fuerit, ut in ephodo, est quia tunica, quae vestis intima 1, ex bysso erat, et hoc ideo quia per "byssum" significatur verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469, quod est ipsum bonum spirituale procedens (c)a caelesti. @1 i fuit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9920
#9920 "Super fimbrias ejus circumcirca": quod significet in extremis, ubi naturale, undequaque, constat ex significatione "fimbriarum" quod sint extrema, ubi naturale, de qua supra n. 9917, et ex significatione "circumcirca" quod sit undequaque; nam cum fimbriae significant extrema, tota circumferentia quae ex fimbriis, significat 1omne extremum, proinde ubivis seu undequaque ibi. @1 omnia extrema, proinde circumcirca significat$
Arcana Coelestia 8
Passage 9921
#9921 "Et tintinnabula auri": quod significet omnia doctrinae et cultus ex bono transeuntia ad illos qui ab Ecclesia, constat ex significatione "tintinnabulorum" quod sint omnia doctrinae et cultus transeuntia ad illos qui ab Ecclesia, de qua sequitur; quod ex bono, significatur per quod essent ex auro, nam "aurum" significat bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510, 9874, 9881, (x)9884. Quod "tintinnabula" sint omnia doctrinae et cultus transeuntia ad illos qui ab Ecclesia, est quia per illa a populo audiebatur et percipiebatur praesentia Aharonis in ministrando, 1per "populum" enim significantur illi qui ab Ecclesia, et per "ministerium Aharonis" 2significantur omnia doctrinae et cultus; quapropter in sequentibus dicitur, Et erunt super Aharone ad ministrandum, et audietur vox ejus in intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo, ex quibus patet quid per "tintinnabula" significatur. Quod tintinnabula illa in fimbriis posita fuerint, erat causa quia sancta doctrinae 3sunt in extremis, et (d)quoque ibi ac inde auditio et perceptio, videatur n. 9824, 9905. @1 et per populum$ @2 significabantur$ @3 et cultus est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9922
#9922 "In medio illorum circumcirca": quod significet ex interiore scientificorum boni undequaque, constat ex significatione 1"in medio" quod sit interius, de qua n. 1074, 2940, 2973, 5897; ita in medio, cum de auditione et perceptione doctrinae et cultus, quae per "tintinnabula" 2significantur, est ex interiore; ex significatione "malogranatorum in quorum medio erant, quod sint scientifica boni, de qua supra n. 9918; et ex significatione "circumcirca" quod sit undequaque, ut supra n. 9920. Quod tintinnabula in medio malogranatorum posita fuerint, erat causa quia scientifica, quae per "malogranata" significantur, sunt recipientia, et sicut vasa veri et boni, n. 1469, 1496, 3068, 5373, 5489, 7770; ac doctrina et cultus, quae per "tintinnabula" significantur, 3erunt ex 4bono et vero, quae intus in scientificis ut in suis vasis sunt; si non ex illis sed solum ex scientificis, non aliquid vitae habent; dicitur quod doctrina et cultus erunt ex bono et vero, quae intus in scientificis, non autem ex scientificis absque illis; sed quia pauci possunt capere quomodo 2 illud se habet,ideo, quantum fieri potest,ad captum explicabitur: scientifica dicuntur omnes res memoriae externae seu naturalis, datur enim memoria externa, quae est rerum in mundo naturali, et datur memoria interna, quae est rerum in mundo spirituali, videantur n. 2469-2494, 2831, 5212, 9394, 9723, 9841; res quae memoriae internae 5inscripta sunt non vocantur scientifica, quia sunt res vitae hominis, sed vocantur vera quae fidei et bona quae amoris; haec sunt quae erunt intus in scientificis; 6in homine enim est externum, quod vocatur externus homo, ac internum, quod internus homo; internum erit in externo, sicut anima in (d)suo corpore; ita illa quae in interno homine sunt erunt in illis quae in externo, sic enim est anima seu vita in 7hoc; quapropter si non interna seu quae interni hominis (s)unt in externis sunt, non est anima in iis, ita non vita; quia bonum amoris ac fidei est internum, sequitur quod in externis 8illud bonum erit, ita in scientificis, nam scientifica, ut prius dictum est, sunt recipientia et sicut vasa internorum, proinde ex illis quae in recipientibus seu vasis, erit doctrina et cultus, 9quae non sunt 10in recipientibus et vasis inanibus seu vacuis ab illis. Ex his patet quomodo intelligendum quod omnia doctrinae et cultus erunt ex 11interioribus scientificorum boni, quae significantur per quod tintinnabula auri essent in medio malogranatorum. 3 Porro sciendum quod dentur scientifica boni, et scientifica veri, et quod 12vera ibi sint iterum vasa recipientia boni, nam vera fidei sunt vasa boni amoris. Ad iilustrationem hujus rei videantur quae de scientificis prius 13 dicta et ostensa sunt, nempe, quod scientifica sint res memoriae 14 in naturali homine, n. 3293, 3309, 3310, 4967, 5212, 5774, 5874, 5886, 5889, 5934, quod per scientifica aperiatur internus homo, n. 1495, 1548, 1563, 1895, 1940, 3085, 3086, 5276, 5871, 5874, 5901, quod scientifica sint media sapiendi et quoque media insaniendi, n. 4156, 4760, 8628, 8629, quod scientfica sint vasa veri, et vera vasa boni, n. 1469, 1496, 3068, (t)3079, 3318, 5489, 5881, 6023, 6071, 6077, 6750, 7770, 8005, 9394, 9724, quod scientifica inserviant interno homini,15 n. 1486, 1616, 2576, 3019, 3020, 3665, 5201, 5213, 6052, 6068, 6084, 9394, quod scientifica, quae sunt res memoriae externae, cum fiunt vitae, evanescant e memoria externa, sed inscripta maneant memoriae internae, n. 9394, 9723, 9841, quod homo qui in veris fidei ex bono charitatis est elevari possit supra scientfica, n. 6383, 6384, quod dicitur elevari supra sensualia, n. 5089, 5094, 6183, 6313, 6315, 9730, quod homo secumferat scientifica seu res memoriae externae in alteram vitam cum moritur, 16at quod tunc quiescant, et quomodo, n. 2475-2486, 6931. @1 in medio altered to medii$ @2 significatur$ @3 sunt$ @4 vero et bono$ @5 inscribuntur$ @6 hono enim habet$ @7 his$ @8 illa erunt$ @9 et$ @10 ex$ @11 interiori$ @12 scientifica veri$ @13 i passim$ @14 i quae$ @15 i et quomodo$ @16 sed$
Arcana Coelestia 8
Passage 9923
#9923 "Tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca": quod significet sic ubivis et omnino, nempe quod ex interiore scientificorum doctrina et cultus, constat ex illis quae 1mox supra de "tintinnabulis" et "malogranatis" ostensa sunt; repetitio involvit quod sic ubivis 2. @1 nunc$ @2 i, et quod sic omnino$
Arcana Coelestia 8
Passage 9924
#9924 "Et erit super Aharone": quod significet repraesentativum Domini, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit repraesentativum Domini quoad bonum amoris, de qua n. 9806, 9809; hic quoad illa quae concernunt evangelizationem et cultum, quoniam talia per "tintinnabula in malogranatis," et per vocem inde audiendam cum Aharon intrabat ad sanctum, significantur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9925
#9925 "Ad ministrandum": quod significet dum in cultu et evangelizatione, constat ex significatione "ministrare" cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit cultus et evangelizatio; per cultum significatur onme repraesentativum 1cultus ex bono amoris et veris fidei, nam cultus qui ex illis vere est cultus, 2 at cultus absque illis est sicut crusta absque nucleo, et sicut corpus absque anima; talis usque cultus erat apud gentem Judaicam et Israeliticam, nam repraesentabat solum interna, quae, ut dictum est, sunt amoris et fidei; sed usque providebat Dominus ut cultus talis 3 perciperetur in caelis, et sic per illum fieret conjunctio cum homine, non per interna 4 sed per correspondentias cum externis, de qua re videantur citata n. (x)9320 fin. et 9380; hic cultus est qui significatur per "ministerium Aharonis." Quod etiam evangelizatio, est quia per evangelizationem 2 intelliguntur omnia quae in Verbo agunt de Domino, et omnia quae in cultu repraesentabant Ipsum; nam evangelizatio est annuntiatio de Domino, de Ipsius Adventu, et de illis quae ab Ipso, quae sunt salutis et vitae aeternae; et quia omnia Verbi in sensu ejus intimo agunt de solo Domino, et quoque omnia cultus repraesentabant Ipsum, ideo totum Verbum est evangelium, pariter omnis cultus qui secundum illa quae in Verbo mandata sunt factus est; et quia sacerdotes praeerant cultui, et quoque docebant, ideo per ministerium illorum cultus et evangelizatio significabatur. @1 cultus ex bono altered to boni$ @2 i non autem qui peragitur in externis absque illis, nam cultus ex illis auditur et percipitur in coelis,$ @3 i audiretur et$ @4 i eorum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9926
#9926 "Et audietur vox ejus": quod significet influxum veri apud illos qui in caelis et qui in terris, constat ex significatione "audiri" quod sit receptio et perceptio, de qua n. 5017, 5471, 5475, 7216, 8361, 9311, inde quoque influxus, nam quae recipiuntur et percipiuntur influent; et ex significatione "vocis" cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit Divinum Verum, de qua n. 8813; vox enim est annuntiatum ejus, et quia est annuntiatum, est apud illos qui in caelis et in terris; nam Divinum Verum implet omnia caeli, et facit omnia Ecclesiae; tale annuntiatum repraesentabatur per vocem ex tintinnabulis auri cum Aharon intrabat ad sanctum coram Jehovah, et cum exibat, ut dicitur in 1nunc sequentibus in hoc versu. Quod "vox" in Verbo significet Divinum Verum, quod auditur et 2 percipitur in caelis et in terris, constat a sequentibus his locis: apud Davidem, Vox Jehovae super aquis; vox Jehovae in virtute; vox Jehovae cum honore; vox Jehovae frangit cedros; vox Jehovae incidens ut flamma ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam, Ps. xxix 3-9; agitur in illo Psalmo de Divino Vero, quod destruit falsa et mala; Divinum illud Verum est "vox Jehovae"; gloria autem quae dicitur, est Divinum Verum in caelo et in Ecclesia; quod "gloria" sit Divinum Verum, videatur n. 9429, et quod "templum" sit caelum et Ecclesia, 3 n. 3720: apud Johannem, Qui Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt: oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius: alienum non sequuntur, quia non sciunt alienorum vocem. Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient: sed vos non estis ex ovibus Meis, nam oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco (x)illas, et sequuntur Me, x 2-5, 16, 26, 27; quod hic "vox" sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum, 4 manifeste patet; "alienorum vox" est falsum: apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, revelabitur enim gloria Jehovae: vox dicit, Clama; super montem altum ascende, evangelizatrix Zion, extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma; extolle, Ecce Dominus Jehovih in forti venit, xl 3, 5, 6, 9, 10; Joh. i 23; "vox" ibi est annuntiatum ex Verbo de Adventu Domini, ita quoque est Divinum Verum, quod Verbum annuntiat; "desertum" est status Ecclesiae tunc, quae sicut in deserto, (m)quia Verbum non amplius intellectum; "gloria quae revelabitur" est 2 Verbum quoad interiora ejus; quod id sit "gloria," videatur n. 9429; quod Jehovah, Cui via 3pararetur, et 4 Dominus Jehovih, Qui in forti venturus, sit Dominus, patet, 5nam 5 clare dicitur:(n) 6 apud Esaiam, Vox speculatorum tuorum, tollent vocem, cum oculo ad oculum viderint, quod 7revertatur Jehovah Zionem, lii 8; "speculatores" pro illis qui scrutantur scripturas de Adventu Domini; "vox" illorum est Verbum, quod est Divinum Verum ex quo: apud Jeremiam, Factor terrae, per intelligentiam Suam extendit caelos, ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis, x 12, 13, li ,] 16; "vox" pro Divino Vero, 8"aquae" pro veris quae in caelis et ex caelis; quod "aquae" in Verbo sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, ut quoque in Apocalypsi, 6 Vox Filii hominis sicut sonitus aquarum multarum, i 15: Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, xiv 2: et apud Davidem, Vox Jehovae super aquis, Jehovah super aquis magnis, P. xxix 3: apud Joelem, Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, quia innumerus qui facit Verbum Ipsius, ii 11; "vox" etiam ibi pro Divino Vero, etiam Verbum quod faciunt: apud eundem, Jehovah ex Hierosolyma dabit vocem Suam, ut contremiscant caeli et terra, iv (x)16 [A.V. iii 16]: apud Davidem, Regna terrae, psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce vocem roboris, Ps. lxviii 33, 34 [A.V. 32, 33]: apud Johannem, Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii 9Dei, et qui audient vivent, v 25; quod "vox" ibi sit Divinum Verum, proinde Verbum Domini, patet: apud Ezechielem, 7 Sustulit me Spiritus, et audivi post me vocem terrae motus magni, Benedicta gloria Jehovae, et vocem alarum animalium, et vocem rotarum, et vocem terrae motus magni, iii 12, 13: et dein, Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai cum loquitur, x 5; "vox" etiam ibi est Divinum Verum, "cherubi" enim significant providentiam et custodiam Domini ne accessus sit ad Ipsum, et in caelum, nisi per bonum quod amoris, n. 9277 fin., 9509; "vox alarum et vox rotarum" sunt vera spiritualia. 8 In hoc versu, 10in quo de Aharone agitur, est sonus seu clangor (x)ex tintinnabulis, qui dicitur vox; etiam alibi in Verbo sunt soni et clangores ex 11 buccinis, ut et sonitus et clangores ex tonitribus, qui dicuntur voces, et per (x)illos pariter significantur Divina Vera, videatur n. 7573; praeterea etiam soni instrumentorum musicorum varii generis (t)significant similia, sed quae 12sonum edunt stridulum et discretum, 13significant Divina Vera spiritualia, quae autem sonum edunt continuum, Divina Vera caelestia, n. 418-420, 4138, 8337; inde patet quod per "sonos" seu "voces tintinnabulorum" significentur Divina Vera spiritualia; nam vestes Aharonis, et in specie pallium, in cujus fimbriis circumcirca erant, repraesentabant regnum seu caelum spirituale Domini, n. 9814, 9825. @1 d nunc i mox$ @2 i Divinum Verum seu$ @3 parabitur$ @4 i quoque$ @5 quia$ @6 i similiter alibi$ @7 revertetur IT$ @8 aquae quae in coelis, sunt vera ibi, nam aquae in Verbo significant vera,$ @9 hominis AI$ @10 ubi$ @11 i tubis seu$ @12 sonant stridule et discretim$ @13 After continuum,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9927
#9927 "In intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo": quod significet in omni statu boni et veri in cultu, constat ex significatione "intrare ad sanctum" et "intrare coram Jehovah" quod sit cultus, de qua supra n. 9903, 9907; quod sit status boni et veri in cultu qui significatur, est quia omnia cultus apud gentem Israeliticam et Judaicam erant repraesentativa cultus interni, et cultus internus est ex bono et vero, seu ex affectione boni et ex fide veri. Quod sit omnis status (c)eorum qui significatur, est quia dicitur in intrando et in exeundo, et per "intrare et exire" significantur omnia status; quae enim sunt motus, sicut ambulare, ire, progredi, 1 significant statum cogitationum et affectionis illius rei de qua agitur, ita in communi sensu statum vitae; quod "ambulare" 2id significet, videatur n. 519, 1794, 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, pariter "progredi" et "proficisci," n. 8103, 8181, 8397, 8557, et quod motus et progressiones in altera vita sint status, n. 1273-1277, 1376-1381, 2837, 3356, 9440; inde patet quod "intrare et exire" sit omne status vitae seu rei de qua agitur; et quia hic agitur de cultu ex bono et vero, est omnis status boni et veri in cultu, qui per "intrare et exire" significatur. 2 Quod intrare et exire id sit, est ex repraesentativis in altera vita; ibi enim eunt, ambulant, progrediuntur, intrant et exeunt, sicut in mundo, sed peraguntur omnia illa secundum statum vitae cogitationum et affectionum (c)eorum, videantur loca supra citata; quod etiam inde originem ducant, et quod sint correspondentiae, et sic apparentiae reales, non animadvertunt; 3 inde patet quod omnia quae motus sunt significent illa quae 4sunt status vitae; proinde quod "intrare et exire" significent omnem statum vitae, 5ita statum rei de qua agitur, a principio ad finem; inde est quod apud antiquos sollemnis 6formula fuerit dicere quod sciant alicujus intrare et exire, seu introitum et exitum, cum intelligerent quod scirent omnem statum vitae ejus; et quoniam formula illa trahit originem ex correspondentiis in altera vita, de qua dictum est, ideo etiam in Verbo similiter dicitur, et ubi dicitur, simile significatur, ut in sequentibus his locis: in Libro 1 Samuelis, Vocavit Achisus (x)Davidem, et dixit ad eum, Rectus tu, et bonum in oculis meis exire tuum et intrare tuum mecum in castris, 7quia non inveni in te malum, xxix 6; "bonum in oculis exire tuum et intrare tuum" pro quod ei 8beneplaceret omnis vitae ejus status: in Libro 2 Samuelis, 3 Nosti Abnerum, quod ad persuadendum tibi venerit, et ut cognoscat exitum tuum et introitum tuum, utque cognoscat omne quod facis, iii 25; "cognoscere exitum et introitum" pro omnia cogitata et acta vitae, quare etiam dicitur, "utque cognoscat omne quod facit": in Libro 2 Regum, Sedere tuum, et exire tuum, et intrare tuum novi, et quod commoveris te contra Me, xix 27; Esai. xxxvii 28; ibi de Sancheribo rege Assyriae; "nosse exire ejus et intrare ejus" pro omnia ejus consilii: apud Davidem, Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam, Jehovah custodiet exitum tuum et introitum tuum ex nunc et usque in saeculum, Ps. cxxi 7, 8; "custodire exitum et introitum" pro 9omne vitae secundum statum boni et veri: apud Moschen, 4 Praeficiet Jehovah Deus spirituum 10omni carni, virum super contionem, qui exeat coram illis, et qui intret coram illis, et qui educat illos, et qui introducat illos, ut non sit contio Jehovae sicut grex quibus non pastor, Num. xxvii 16, 17; "qui exeat coram illis, et qui intret coram illis" pro qui ducat illos, ita quem in omni vitae statu spectent et sequantur: apud Johannem, Qui non intrans est per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero intrans est per januam, pastor est ovium. Ego sum 11janua; per Me si quis intraverit, salvabitur, et intrabit et exibit, et pascuum inveniet, x 1, 2, 9; intrare nempe caelum, 12ita in bonum amoris et fidei, nam id bonum facit caelum; 13quare "intrare et exire" est quoad omnem vitae statum a Domino duci, proinde ex libero cogitare et velle bonum, hoc est, ex 5 amore et fide, quae a Domino, nam illa faciunt liberum: apud Lucam, Jesus misit duodecim discipulos ad praedicandum regnum Dei, et dixit ad illos, In quam domum intraveritis, ibi manete, et inde exite, ix 4; "intrare in domum, manere ibi, et inde exire" pro frui consociatione caelesti cum illis qui recipiunt Dominum fide et amore, nam in caelo, qui simul in una societate sunt, etiam in una domo sunt, et intrant ibi et exeunt; sunt enim in simili bono; qui autem in dissimili sunt, non ita possunt, et si intrant, non per januas, sed aliunde, intrant; qui non scit quod talia significentur, non scire potest quid 14involvit quod 6 in domum quam intraverint, ibi manerent et exirent: apud Ezechielem, Cum intrabit princeps, via porticus (x)portae intrabit, et in via ejus exibit. Cum intrabit populus terrae ante Jehovam in festis statis, 15intrans vero via portae septentrionis ad adorandum, exibit via portae meridiei; 15intrans vero via portae meridiei, exibit via portae septentrionem versus, non revertetur via portae per quam intraverat, sed recta ante se exibit. Princeps autem in medio illorum cum 16intrabunt illi, intrat, et cum exibunt illi, 17exibit, xlvi 8-10; agitur ibi in sensu interno de novo caelo et de nova Ecclesia, et per "principem" significatur verum fidei ex bono amoris, quomodo id apud angelos in caelis, et apud homines Ecclesiae in terris intrat, et dein progreditur, cum per viam externam ad interiora, et cum per viam internam ad exteriora, describitur ibi per 18introitum et exitum principis et populi terrae; "meridies" est status veri fidei in interno homine, et "septentrio" est status ejus in externo; 19"introitus et exitus" est status vitae quoad (d)bonum et verum, ita quoad cultum; ex illis satis manifeste 7 sciri potest quod "intrare et exire" sint talia quae 20sunt status vitae ex bono et vero; quid enim alioquin foret quod princeps intraret per 21unam viam aut per aliam, ut et populus terrae? per "domum" enim seu templum ibi, in quod 22introitus et e quo 23exitus, significatur caelum et Ecclesia, videatur n. 3720, 24per "principem" verum fidei, n. 5044; 25per "populum terrae" illi qui in caelo seu qui ab Ecclesia, n. 2928, 26per "viam" id quod ducit ad verum, n. 627, 2333, 27per "portam" doctrinale, n. 2851, 3187, 28per "meridiem" ubi verum in luce, n. 9642, ita verum in interno homine, et 29per "septentrionem" ubi verum in obscuro, n. 3708, ita verum in externo homine. @1 i proficisci,$ @2 et ire significet statum vitae$ @3 i sed usque constare potest illis qui sciunt quod spatia ibi non sint qualia in mundo, sed quod sint apparentiae ex statibus et veri;$ @4 After vitae$ @5 seu$ @6 formulae IT$ @7 quoniam$ @8 beneplaceat$ @9 omnem vitam$ @10 omnis carnis IT$ @11 Pastor ovium AIT$ @12 est T$ @13 ita$ @14 talis loquutio involvit$ @15 ingressus$ @16 intrat, intrabunt illi AIT$ @17 exibunt AIT$ @18 ingressum et egressum$ @19 ingressus et egressus$ @20 veri et boni$ @21 illam$ @22 ingressus$ @23 egressus$ @24 quod princeps sit$ @25 quod populus terrae, sint$ @26 quod via sit$ @27 porta quod sit$ @28 meridies quod sit$ @29 quod septentrio sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9928
#9928 "Ne moriatur": quod significet ne repraesentativum pereat, et sic conjunctio cum caelis, constat ex significatione "mori" cum de Aharone et ejus officio, quod sit cessatio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelis; per Aharonem enim repraesentabatur Dominus, et per officium ejus 1omne opus salvationis, et a parte hominis, cultus; qui cultus quod fuerit repraesentativus, et quod per cultum repraesentativum conjunctio cum caelis, multis (d)prius ostensum est, videantur loca citata n. 9320 fin., tum quid repraesentativum 2Ecclesiae apud gentem Israeliticam et Judaicam 3, n. 9280, ut et n. 9457, 9481, 9576, 9577, et quod conjunctio Domini (c)ac caeli cum homine tunc per repraesentativa fuerit, n. 9481; inde quoque fuit quod Aharon indutus esset vestibus, quae 4repraesentabant caelestia, cum obiret sancta, et quod si aliter fecisset, moreretur; imprimis si ad sancta obeunda iret nesciente populo, nam apud populum erat Ecclesiae repraesentativum, et apud Aharonem repraesentativum Domini, a Quo et ad Quem omne cultus. @1 omnis cultus$ @2 in Ecclesia$ @3 i instituta$ @4 repraesentarent$
Arcana Coelestia 8
Passage 9929
#9929 Vers. 36-38. Et facies bracteam auri [puri], et sculpes super illa sculptura sigilli, Sanctitas Jehovae. Et pones illam super filo hyacinthini, et erit super cidari; e regione facierum cidaris erit. Et erit super fronte Aharonis, et portabit Aharon iniquitatem sanctorum, quae sanctificabunt filii Israelis, quoad omnia dona sanctorum illorum; et erit super fronte ejus jugiter, ad beneplacitum illis coram Jehovah. "Et facies bracteam auri puri" significat illustrationem ex Divino Bono Domini: "et sculpes super illa sculptura sigilli" significat perpetuum et cordibus impressum secundum sphaeram caelestem: "Sanctitas Jehovae" significat Divinum Humanum Domini, et inde omne bonum caeleste et spirituale: "et pones illam super filo hyacinthini" significat influxum 1in verum amoris caelestis: "et erit super cidari" significat ex infinita sapientia: "e regione facierum cidaris erit" significat in aeternum: "et erit super fronte Aharonis" significat ex Divino Amore Domini: "et portabit Aharon iniquitatem sanctorum" (x)significat inde remotionem falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt [a Domino]: "quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum" significat 2cultus repraesentativos remotionis a peccatis: "et erit super fronte Aharonis jugiter" significat repraesentativum amoris Domini in aeternum: "ad beneplacitum illis coram Jehovah" significat Divinum Domini in illis. @1 per$ @2 et inde in cultu$
Arcana Coelestia 8
Passage 9930
#9930 "Et facies bracteam auri puri": quod significet illustrationem ex Divino Bono Domini, constat ex significatione "bracteae" quod sit illustratio 1, et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, hic Divinum Bonum Domini, quia ei inscripta fuit Sanctitas Jehovae; quod "aurum" sit bonum amoris, 2videatur n. 113, (x)1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, (x)9490, 9510, 9874, 9881. Quod "bractea" sit illustratio, erat ex splendore, splendebat enim ex auro super fronte Aharonis, et omnis splendor significat illustrationem, qualis est in caelis a Domino ut Sole; illustratio ibi est sapientia et intelligentia ex Divino Vero procedente a Domino inde, (d)nam hoc illustrat interiora 3eorum; interiora eorum correspondent intellectuali apud hominem, quod illustratur a Domino cum 4 verum et bonum Ecclesiae 5et caeli 6percipitur, 7intellectuale enim est subjectum recipiens, 8nam absque subjecto nulla receptio. Quod bractea illa sit illustratio a 9Divino Bono Domini, est quia ei inscripta fuit Sanctitas Jehovae, ac posita super fronte cidaris quae super capite Aharonis; sanctitas (x)quae a Jehovah est Divinum Verum procedens (c)ex Divino Bono Domini, n. 6788, 8302, 8330, 9229, 9680, 9820; ut hoc repraesentaret (x)exsplendescentiam 10seu illustrationem, e qua sapientia et intelligentia, alligabatur fronti cidaris. Quia per bracteam 11 significabatur illustratio (c)ex Divino Bono 2 Domini, ideo quoque illa vocabatur bractea (x)coronae sanctitatis, tum quoque Corona sanctitatis, nam corona est repraesentativum Divini Boni, et sanctitas est Divinum Verum inde procedens, ut supra dictum est; quod dicta 12sit bractea coronae sanctitatis, patet in sequentibus hujus Libri Exodi, Tandem fecerunt bracteam coronae sanctitatis ex auro puro, et scripserunt super ea scriptura sculpturarum sigilli, Sanctitas Jehovae, xxxix 30: quod etiam dicta sit corona sanctitatis, alibi in Exodo, Pones cidarim super caput ejus, et dabis coronam sanctitatis super 13cidarim, xxix 6: et in Levitico, Posuit cidarim super caput ejus, et posuit super 13cidarim contra facies ejus bracteam auri, coronam sanctitatis, viii 9. Quod corona repraesentaverit Divinum Bonum ex quo Divinum 3 Verum, constat ex coronis regum, reges enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, inde illis corona super capite, et sceptrum in manu; regimen enim ex Divino Bono repraesentabatur per coronam, et regimen 14 ex Divino Vero per sceptrum. Quod "corona" id sit, constat ex sequentibus locis: apud Davidem, 4 Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto Meo, hostes ejus induam pudore, sed super Ipso florebit corona Ipsius, Ps. cxxxii (x)17, 18; "David" ibi est Dominus, n. 1888, etiam "Unctus," n. 3008, (x)3009, "cornu" Ipsius 15 potentia, n. 2832, 9081, "lucerna" est Divinum Verum ex quo intelligentia, n. 9548, 9783, 16 "corona" est Divinum Bonum 17ex quo sapientia, ex quo etiam regimen Ipsius; "florere" dicitur corona, quae est sapientia, per id quod sibi quoad Humanum acquisivit in mundo per pugnas et victorias contra inferna, n. (x)8273, 9528 fin., quae sunt hostes qui induentur pudore: apud eundem, 5 Iram exerces cum Uncto Tuo, damnasti in terram usque coronam Ipsius, Ps. lxxxix ,] 40 [A. V. 38, 39]; ibi etiam "Unctus" pro Domino, "ira" pro statu tentationum, qui fuit cum in pugnis cum infernis; lamentatio tunc describitur per iram et damnationem, ultimum enim tentationis est sicut damnatio, prout ultima Domini in cruce quod desereretur, crux enim erat ultimum 18tentationum seu pugnarum cum infernis, 19et post ultimam illam induit Divinum Bonum, et sic univit Divinum Humanum Suum ipsi 6 Divino quod in Ipso: apud Esaiam, In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris (x)reliquiis populi Sui, xxviii 5; "corona ornatus" pro sapientia quae est boni a Divino, "cidaris decoris" pro intelligentia quae est veri (c)ex illo bono; 20 praedicatur de Divinis apud populum, "populus" ibi est (x)Ecclesia, quia ibi erat: apud eundem, Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat; et eris corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui, lxii 1, 3; per "Zionem" et "Hierosolymam" intelligitur Ecclesia, per "Zionem" Ecclesia caelestis et per "Hierosolymam" Ecclesia spiritualis (d)inde; "corona decoris" est sapientia quae boni, et "cidaris regni" est intelligentia quae veri; et quia per "coronam" significatur sapientia quae boni, ideo dicitur "in manu Jehovae," et quia per "cidarim" significatur intelligentia, quae veri, ideo dicitur "in manu Dei," nam ubi agitur de bono, dicitur Jehovah, et ubi de vero, dicitur Deus, n. 2586, 2769, 6905: 8 apud Jeremiam, Dic regi et dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, corona decoris vestri, xiii 18; "corona decoris" pro sapientia quae boni ex Divino Vero, "decus" enim est Divinum Verum Ecclesiae, n. 9815: apud eundem, Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, cecidit corona capitis nostri, Threni v ,] 16; "corona capitis" pro sapientia quae illis qui ab Ecclesia ex Divino Vero, ex qua illis excellentia prae reliquis populis, et inde quasi regimen: 9 apud Ezechielem, 21Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus 22in caput tuum, xvi 12; agitur ibi de instauratione Ecclesiae; "monile super nasum" pro perceptione boni, "inaures super aures" pro perceptione veri, ac oboedientia, "corona ornatus super caput pro sapientia inde: apud Hiobum, Gloriam a me abstraxit, et removit coronam capitis mei, xix 9; "gloria" pro intelligentia quae Divini Veri, n. 9429, "corona capitis" 23pro sapientia inde: in Apocalypsi, 10 Super thronis vidi viginti quattuor seniores sedentes indutos vestibus albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas: cadebant ante sedentem super throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et projiciebant coronas suas ante thronum, (x)iv 4, 10; "viginti quattuor seniores" significant omnes illos qui in bono ex veris, et in sensu abstracto omnia bona ex veris, n. (x)6524, 9404, "throni" sunt vera a Divino, n. 5313, 6397, 8625, 9039, "coronae aureae super capitibus" sunt repraesentativa sapientiae ex Divino, et quia ex Divino, ideo projiciebant illas ante sedentem super throno. Quoniam bonum sapientiae acquiritur per pugnas tentationum, 11 quae fiunt per vera fidei, 24inde illis qui pugnabant contra mala et falsa, (c)et vincebant, assignabantur coronae, 25ideo quoque coronae martyrii erant insignia imperii a Domino super mala; quod coronae sint praemia victoriae super mala, 26et quod ideo sint bona sapientiae 27ex causa quia haec sunt praemia, constat etiam ex Apocalypsi, Vidi cum ecce equus albus et sedens super illo habens arcum, cui data est corona; hic exivit vincens et ut vinceret, (x)vi 2; "equus albus et sedens super illo" est Dominus quoad Verbum, n. 2760-2762, "arcus" est doctrina veri, per quam pugnatur, n. 2686, 2709; inde patet quod "corona," quia de Domino, sit Divinum Bonum, quod victoriae praemium: et alibi, 12 Postea vidi, cum ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua 28falcem acutam, xiv 14; "nubes alba" pro Verbi sensu litterali, n. 4060, (x)4391, 5922, 6343 fin., 6752, (x)8781, "Filius hominis" pro Divino Vero quod a Domino, n. 9807, "corona aurea" pro Divino Bono ex quo Divinum Verum, "falx acuta" pro dissipatione mali et falsi: alibi, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, ii 10: et alibi, Ecce venio cito; tene quod habes, ut nemo (x)accipiat coronam tuam, iii 11; "corona" pro bono ex veris, ita pro sapientia, nam haec est boni amoris ex veris fidei. Ex his nunc constare potest quid significatur per coronam, et inde quid per coronam sanctitatis, quae fuit bractea auri, cui insculpta Sanctitas Jehovae. @1 i, de qua sequitur$ @2 de qua$ @3 angelorum$ @4 i is$ @5 seu$ @6 percipit$ @7 nam intellectuale$ @8 d nam i et$ @9 Domino$ @10 ac$ @11 i illam$ @12 fuerit$ @13 cidari IT$ @14 i inde$ @15 i est$ @16 i et$ @17 ex quo (d)sapientia, quod florere dicitur quum sibi id$ @18 tentationis seu pugnae$ @19 post quam pugnam$ @20 i nam$ @21 Dedit AIT$ @22 super IT$ @23 etiam ibi pro sapientia quae boni$ @24 ideo$ @25 inde$ @26 ita quod$ @27 , nam$ @28 falx acuta$
Arcana Coelestia 8
Passage 9931
#9931 "Et sculpes super illa sculptura sigilli": quod significet perpetuum et cordibus impressum secundum sphaeram caelestem, constat ex significatione "sculpere" quod sit memoriae imprimere, 1 n. 9841, 9842, ita quoque cordi, nam quod (t)memoriae interiori, quae est vitae, id cordi impressum dicitur; et quia id permanet in aeternum, etiam significatur in perpetuum; et ex significatione "sculpturae sigilli" quod sit sphaera caelestis, de qua n. 9846. Quod dicatur cordibus impressum secundum sphaeram caelestem, est quia illa quae memoriae, imprimis 2memoriae interiori, quae est liber vitae, n. 2474, impressa sunt, secundum sphaeram caelestem impressa sint; nam homo qui est in bono amoris ex veris fidei, refert caelum, et quoque est caelum in minima 3forma, videantur (x)citata, n. 9279, 9632, ita quoque illo est forma caelestis; nam secundum formam caelestem omnes societates in caelis ordinatae sunt, quia omnes affectiones boni, et inde cogitationes veri secundum illam fluunt, n. 9877; quod etiam omnia scientifica disponantur in formam caelestem cum homo in amore caelesti est, et quod amor disponat, videatur n. 6690. @1 i de qua$ @2 i quae$ @3 imagine$
Arcana Coelestia 8
Passage 9932
#9932 "Sanctitas Jehovae": quod (x)significet Divinum Humanum Domini, et inde omne bonum caeleste et spirituale, constat ex significatione "sanctitatis" quod sit Divinum procedens a Domino, ita quod sit Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, a quo omne Divinum in caelis; inde est quod bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum a Domino, et bonum spirituale, quod est bonum 1amoris erga proximum a Domino, sancta sint, 2nam Dominus solus est sanctus, et quod procedit ab Ipso est solum sanctum in caelis et in terris, n. 9229, 9680, 9820, et quod sanctum procedens a Domino dicatur Spiritus sanctus, n. 9858, et quod angeli, prophetae, et apostoli dicantur sancti a receptione Divini Veri a Domino, n. 9820, tum quod sanctuarium sit caelum a Divino ibi, n. 8330, 9479; Sanctitas Jehovae dicitur quia Jehovah in Verbo est Dominus, videantur loca citata n. 9373. Quod Sanctitas Jehovae 3fuerit insculpta bracteae auri (c)ac posita super cidari 4super fronte Aharonis, 5fuit causa quia (t)sic erat in conspectu omnis populi, 6 inde sanctum in mentibus eorum cum erant in cultu, et id sanctum correspondebat sancto, quod est in universo caelo, quod est Divinum Humanum Domini, nam hoc, ut dictum est, facit caelum. Quod 7est in communi aspectu omnis populi et sic regnat in mentibus universaliter, id intrat in omne cogitationis et affectionis, et inde in omne cultus, et afficit 8illud, n. 6159, 6571, 7648, 8067, 8865; quapropter cum sanctissimum illud fuit jugiter coram oculis, et inde in mentibus regnabat universaliter, sanctificabat illud omnia cultus 9. @1 fidei$ @2 nam haec sunt quae procedunt a Domino. Quod Dominus solus Sanctus, et quod omne sanctum sit ab Ipso, videatur n. 9229, 9680, 9820; et quod sanctum procedens dicatur Spiritus Sanctus n. 9818; quod angeli, prophetae et apostoli dicantur sancti a receptione Divini boni et veri a Domino, n. 9820; et quod inde sanctuarium sit coelum, quia ibi Divinum Domini, n. 8330, 9479$ @3 esset after auri$ @4 in$ @5 erat$ @6 i ac$ @7 jugiter coram oculis est,$ @8 illa$ @9 i; haec causa fuit, quod sculptura illa in auro, Sanctitas Jehovae, super cidari in fronte Aharonis posita fuerit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9933
#9933 "Et pones eam super filo hyacinthini": quod significet influxum in verum amoris caelestis, constat ex significatione "hyacinthini" quod sit verum amoris caelestis, de qua sequitur; influxus in illud significatur per quod bractea illa, cui insculpta erat Sanctitas Jehovae, super filo ex hyacinthino posita fuerit, nam (d)sic pendebat ex eo, et alligata ei erat, et per "alligari et pendere" in spirituali sensu significatur influere, quoniam omnis conjunctio 1in spirituali mundo, qualiscumque sit, fit per influxum. Quod influxus sit in verum amoris caelestis 2de Divino Humano Domini, quod per Sanctitatem Jehovae 3 significatur, est quia in illa sphaera caeli, ubi verum amoris caelestis est, non aliud Divinum percipitur quam Divinum Humanum Domini; 2 nam cum hoc ita se habet: caeli sunt tres, qui distincti sunt inter se per gradus boni; in intimo caelo est bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum, in altero 4seu medio caelo est bonum amoris spiritualis, quod est bonum charitatis erga proximum, in primo 5seu ultimo caelo est bonum amoris naturalis a spirituali et a caelesti, quod est bonum fidei et oboedientiae; in unoquovis caelo est internum et externum; internum in caelo intimo est bonum amoris in Dominum, ut supra dictum est, et externum ibi est bonum amoris mutui, quod est amoris boni propter bonum; hoc bonum est quod intelligitur per verum amoris caelestis, quod per "filum hyacinthini" significatur; in ea sphaera, ubi hoc verum est, Humanum Domini, quod sit ipsum Divinum in caelis percipitur; 6quapropter ut primum angelus in illam sphaeram 7 elevatur, etiam in illam lucem venit; influit illa perceptio ex Domino, quoniam 8Divinum Humanum Domini facit caelum, 9 hic influxus est qui significatur. Quod "hyacinthinum" sit caelestis amor veri, seu quod idem 10, verum amoris caelestis, videatur n. 9466, 9687, 9833. @1 ibi$ @2 , nempe Divini Humani$ @3 i, quae insculpta erat bracteae auri,$ @4 coelo quod medium$ @5 coelo, quod ultimum,$ @6 ut primum enim$ @7 i coeli$ @8 id$ @9 i quisque enim angelus inde est in forma humana,$ @10 i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9934
#9934 "Et erit super cidari": quod significet ex infinita sapientia, constat ex significatione "cidaris" quod sit intelligentia, de qua n. 9827, 1et cum de Domino, Qui repraesentabatur per Aharonem, "cidaris" est Divina seu infinita sapientia. @1 ita$
Arcana Coelestia 8
Passage 9935
#9935 "E regione facierum cidaris erit": quod significet in aeternum, constat ex significatione "e regione facierum cidaris" cum de Domino, Qui 1repraesentatur per Aharonem, quod sit in aeternum, de qua n. 9888. @1 repraesentabatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9936
#9936 "Et erit super fronte Aharonis": quod significet ex Divino Amore Domini, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Bonum Divini Amoris Ipsius, de qua n. 9806, et ex significatione "frontis" cum de Domino, quod sit Divinus Ipsius Amor; per "faciem" enim "Domini," seu quod idem, per "faciem Jehovae," significantur omnia quae sunt Divini Amoris, sicut misericordia, pax, bonum, sapientia, n. 222, 223, 5585, 6848, 6849, 9306, 9545, 9546; quod "facies Jehovae" seu "facies Domini" illa 1significet, est quia per "faciem" in genere significantur interiora hominis, quae sunt ejus affectiones et inde cogitationes, ita quae sunt ejus amoris et fidei, videantur citata n. 9546; quod illa significentur per "facies," est quia illa ex facie elucent, sicut in suo typo 2aut in sua effigie, quapropter etiam facies vocatur effigies animi; inde est quod per "faciem" cum de Jehovah seu Domino, significentur illa quae sunt Divini Ipsius Amoris; quod per "frontem" in specie significetur ipse Divinus Amor, est quia interiora suas provincias sortita sunt in facie, interiora quae sunt 3 amoris in provincia frontis, quae sunt sapientiae et intelligentiae in provincia oculorum, quae sunt perceptionis in provincia narium, quae sunt enuntiationis in provincia oris 4; inde patet cur per "frontem" cum de Domino, Qui repraesentatur per Aharonem, significetur Divinus Amor. Quia frons apud hominem correspondet amori ejus, 5ideo qui in 2 amore caelesti sunt, hoc est, in amore in Dominum a Domino, dicuntur "signum 6habere in frontibus," per quod significatur quod in tutela Domini 7sint quia in Amore Ipsius, ut apud Ezechielem, Dixit Jehovah, Transi per medium Hierosolymae, et signa signum super frontibus virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus, et percutite, ne parcat oculus vester: sed contra ullum virum, super quo signum, ne appropinquate, ix 4, ,] 6: apud Johannem in Apocalypsi, Ecce Agnus stans super monte Zionis, et cum Ipso centum quadraginta quattuor milia, habentia nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis, xiv 1: apud eundem ibi, (x)Videbunt facies Dei et Agni, et nomen Ipsius in frontibus illorum, xxii 4: apud eundem ibi, 3 Dictum, ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullum virens, neque ullam arborem, sed homines solos qui non haberent signum Dei super frontibus suis, ix 4; "habere signum Dei et nomen Dei et Agni super frontibus suis" pro in tuto esse ab infestatione malorum quae ab inferno, quia in Domino per amorem 8, "gramen et virens, quod non damno afficeretur" pro vero scientifico per quod verum fidei, n. 7571, 7691, "arbor, quae nec damno afficeretur" pro perceptione veri ex bono, n. 103, 2163, 2722, 2972, 4552, 7692: 4 apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis: alligabis verba illa in signum super manum tuam, et sint in frontalia inter oculos tuos, Deut. vi 4, 5, 8; 9"in frontalia" pro in signum amoris in Jehovam Deum; "inter oculos" dicitur, quia "oculi" significant intelligentiam et sapientiam quae ex illo amore, 10et sapientia ex illo amore est Deum continue ante oculos habere; quod ita sit, patet, quia agitur de amore in Jehovam Deum; dicitur 11quod Ipsum amarent ex toto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus, per quod significatur quod ex omnibus apud hominem; "ex corde" est ex voluntate ubi bonum amoris, n. 7542, 9050, 9300, (x)9495, "ex anima" est ex intellectu ubi verum fidei, ita ex fide, n. 9050, quae bina sunt interni hominis, "ex omnibus viribus" est ex illis quae sunt 12intellectus et voluntatis in externo homine; vires et potentia amoris utriusque hominis, externi et interni, significantur per "manus," n. 4931-4937, 7518, ideo dicitur quod verba illa alligarentur "in signum super manum." 5 Quia "frons" ex correspondentia significat amorem caelestem apud bonos, ita apud malos significat amorem infernalem, qui est oppositus caelesti; horum frons dicitur frons aenea apud Esaiam xlviii 4, et frons obfirmata apud Ezechielem iii 7, 8; 13et de illis qui in amore infernali sunt, dicitur quod haberent characterem bestiae super frontibus, Apoc. xiii 16, xiv 9, xx 4, et quoque nomen Babylonis super 14frontibus, Apoc. xvii 5. @1 significent$ @2 seu$ @3 i ipsius$ @4 i, et sic porro$ @5 quapropter$ @6 accipere$ @7 essent$ @8 i et fidem$ @9 i esse$ @10 d ac i nam$ @11 amare$ @12 voluntatis et intellectus$ @13 ac illi quod habeant$ @14 illis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9937
#9937 "Et portabit Aharon iniquitatem sanctorum": quod significet inde remotionem falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt a Domino, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad bonum amoris, de qua n. 9806, et ex repraesentatione "sacerdotii quo functus est Aharon" quod sit omne officium quod Dominus obit ut Salvator, de qua n. (x)9809; ex significatione "portare iniquitatem" quod sit remotio falsorum et malorum apud illos qui in bono 1, de qua sequitur, et ex significatione "sanctorum" quod sint dona, quae 2offerebant Jehovae seu Domino, ut expiarentur a peccatis, quae erant holocausta, sacrificia, et minhae; quod illa per sancta intelligantur liquet, nam dicitur, Quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum. Quod "portare iniquitatem" sit removere falsa et mala seu peccata apud illos qui in bono sunt, est quia de Domino id dicitur, Dominus enim 3repraesentabatur per Aharonem, et omne opus salvationis per officium seu sacerdotium ejus; quod de Domino dicatur quod portaverit peccata pro humano genere, non est in Ecclesia, sed usque nescitur quid intelligitur per portare iniquitates et peccata; creditur a quibusdam quod 4sit quod assumpserit in Se peccata generis humani, ac passus sit Se damnari usque ad mortem crucis, et quod sic, quia damnatio pro peccatis in Illum conjecta est, mortales a damnatione liberati sint; tum etiam quod damnatio a Domino ablata fuerit per impletionem legis, quoniam lex unumquemvis qui non impleret illam, damnavisset; sed per "portare 5iniquitatem" illa non intelliguntur, 2 quoniam facta manent unumquemvis hominem post mortem, et 6tunc secundum quale illorum judicatur vel ad vitam vel ad mortem; quale (c)eorum est ex amore et ex fide, nam amor et fides faciunt vitam facti; ac ideo non auferri possunt per translationem ad alium qui (x)portet illa; 7inde patet quod per "portare iniquitates" aliud intelligatur; quid autem intelligitur, constare potest ex ipsa portatione iniquitatum seu peccatorum a Domino; Dominus enim portat illa cum pugnat pro homine contra inferna, homo enim ex se contra illa non pugnare potest, sed hoc facit Dominus solus, 8etiam continue pro unoquovis homine, sed cum differentia secundum receptionem Divini Boni ac Divini Veri; Dominus cum in mundo fuit, pugnavit contra omnia inferna, 3 et illa prorsus subjugavit; inde etiam justitia factus est; ita redemit illos qui Divinum Bonum et Verum ab Ipso recipiunt, a damnatione; nisi hoc a Domino factum 9fuisset, nullus homo (t)salvari potuisset, nam inferna jugiter sunt apud hominem, ac dominantur super 10illum, quantum Dominus non removet illa; et tantum removet, quantum homo desistit a malis; qui semel vincit inferna, in aeternum illa vincit, quod ut fieret a Domino, Humanum Suum Divinum fecit; qui itaque solus pugnat pro homine contra inferna, seu quod idem, contra mala et falsa, nam haec sunt ab infernis, ille dicitur portare peccata, nam solus id onus sustinet; quod per "portare peccata" etiam significetur remotio malorum et falsorum ab illis qui in bono sunt, est quia id consequens est, nam quantum removentur inferna ab homine, tantum removentur mala et falsa, nam haec et illa, ut dictum est, ab infernis sunt; mala et falsa sunt peccata et iniquitates; quomodo cum his se habet, videantur quae supra n. 9715 et 9809 ostensa sunt, ubi de merito et justitia Domini, et quoque de subjugatione infernorum ab Ipso agitur. 4 Quod de Aharone dicatur quod ille portaret iniquitates, erat quia repraesentabat Dominum, ac sacerdotium illius omne opus salvationis Domini, 11videatur n. 9806, 9809; ac praecipuum opus salvationis est redimere et liberare hominem ab infernis, et sic removere mala et falsa. Dicitur removere mala et falsa, quia liberatio a peccatis seu remissio eorum non aliud est quam remotio, manent enim apud hominem, sed quantum bonum amoris et verum fidei 12implantantur, tantum malum et falsum removentur; se 13habet hoc sicut cum caelo et inferno, caelum non exstinguit infernum 14seu illos qui ibi, sed removet a se, est enim bonum et verum, quae a Domino, quae faciunt caelum, illa sunt quae removent; similiter se habet cum homine: homo ex se est infernum, at cum regeneratur, fit caelum, et quantum fit caelum, tantum removetur infernum. Communis opinio est quod mala, hoc est, peccata, non ita removeantur, sed quod prorsus 15separentur; sed illi non sciunt quod totus homo ex se non sit nisi quam malum, et quod mala quae ejus sunt appareant sicut 16exstirpata, quantum tenetur in bono a Domino, nam cum homo tenetur in bono, detinetur ille a malo; verum nemo potest detineri a malo et teneri in bono nisi qui in bono fidei et charitatis est a Domino, hoc est, quantum se patitur a Domino regenerari; nam per regenerationem implantatur caelum apud hominem, et per id removetur infernum quod apud illum, ut supra dictum est. Ex his iterum constare potest quod "portare iniquitates" cum de 5 Domino, sit continue pugnare pro homine contra inferna, ita continue removere illa, nam est remotio perpetua, non solum cum homo est in mundo sed etiam in altera vita in aeternum; ita removere mala non potest ullus homo, ex se enim homo ne quidem minimum mali removere potest, minus inferna, et adhuc minus in aeternum 17. (d)Sed videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe, quod mala apud hominem non prorsus separentur, sed quod removeantur quantum 18in hoc bono est a Domino, n. 8393, 9014, 9333-9336, 9444-9454; quod Dominus cum in mundo 19fuit, per tentationum pugnas vicerit inferna, et sic omnia disposuerit in ordinem, tum quod hoc fecerit ex Divino Amore, ad salvandum genus humanum, et quod sic etiam fecerit Humanum Suum Divinum, videantur loca citata, n. 9528 fin.,(m) et quod Dominus pugnet pro homine in tentationibus, quae sunt pugnae spirituales contra mala quae ab inferno, n. 1692, 6574, 8159, 8172, 8175, 8176, 8273, 8969.(n) Quomodo Dominus 20portavit iniquitates generis humani, hoc est, 21pugnavit cum infernis, et 22subjugavit, cum in mundo fuit, et sic 23acquisivit Sibi (x)Divinam Potentiam removendi illa apud omnes qui in bono sunt, et sic quod meritum et justitia factus, describitur apud Esaiam lix 16-20, tum lxiii 1-9, quae explicata videantur n. 9715, 9809. Ex 24his intellectis sciri potest quid significant omnia illa quae apud 6 eundem prophetam de Domino dicuntur capite liii, in quo a principio ad finem agitur de statu tentationum Ipsius, ita de statu in quo fuit cum pugnavit cum infernis, nam tentationes non aliud sunt quam pugnae cum illis; status ille ibi describitur, Quod morbos nostros Ille tulerit, et (x)dolores nostros portaverit, quod confossus ob praevaricationes nostras, et contusus ob iniquitates nostras; quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitatem omnium nostrorum; et 25sic quod dederit impios sepulcro; quod voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur; quod ex labore animae Suae videbit et saturabitur, perque sapientiam Suam justificabit multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit, et (t)sic quod peccatum multorum tulerit; vocatur etiam ibi bracchium Jehovae, per quod significatur Divina Potentia, n. 4932, 7205; quod per "portare morbos, dolores, et iniquitates, ac confodi et contundi 26ob illos" significetur status tentationum, patet, nam tunc sunt dolores animi, angustiae, et desperationes, quae ita angunt; inferna inducunt talia, nam in tentationibus aggrediuntur ipsum amorem ejus contra quem pugnant; amor cujusvis est intimum ejus vitae; amor Domini fuit amor salvandi genus humanum, qui amor fuit Esse vitae Ipsius, Divinum enim in Ipso fuit ille amor; id quoque describitur ita apud Esaiam, ubi agitur de pugnis Domini, his verbis, Dixit, Certe populus Meus illi, ideo factus est illis in Salvatorem; in (x)omni angustia eorum Ipsi angustia; ob amorem, Suum, et clementiam Suam Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, lxiii 8, 9. 7 Quod Dominus cum in mundo fuit, tales tentationes sustinuerit, paucis describitur apud Evangelistas, sed multis apud Prophetas, ac imprimis in Psalmis Davidis; dicitur solum apud Evangelistas quod deductus fuerit in desertum, et 27postea tentatus a diabolo, et quod ibi fuerit quadraginta dies, et cum bestiis, Marc. i 12, 13; Matth. iv 1; at quod in tentationibus fuerit, hoc est, in pugnis cum infernis, a prima pueritia usque ad finem vitae Suae in mundo, non revelavit; secundum haec apud Esaiam, Exactionem sustinuit, et afflictus est, non tamen aperuit os Suum, sicut agnus ad mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus suis obmutescit, non aperuit os Suum, liii 7: ultima Ipsius tentatio fuit in Gethsemane, Matth. xxvi; Marc. xiv, et dein passio crucis; quod per illam plene subjugaverit inferna, docet Ipse apud Johannem, 28 Pater, eripe Me ex hora hac, sed propter hoc veni in horam hanc: Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo; tunc Jesus dixit, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, xii 27, 28, 31; "princeps mundi" est diabolus, ita totum infernum, "glorificare" est Humanum facere Divinum; quod solum tentatio post quadraginta dies in deserto memoretur, est quia 29dies quadraginta" significant et involvunt tentationes ad plenum, ita plurium annorum, videatur n. 8098, 9437; "desertum" significat infernum, et "bestiae" cum quibus pugnavit ibi, turbam diabolicam. Remotio peccatorum apud illos qui in bono sunt, seu qui 8 paenitentiam egerunt, repraesentata est in Ecclesia Judaica per hircum Asaselem vocatum, super cujus caput Aharon imponeret manus, et confiteretur iniquitates filiorum Israelis, ac omnes praevaricationes quoad omnia peccata eorum, et dein mitteret in desertum, et quod sic portaret hircus super se omnes iniquitates eorum in terram separationis, Lev. xvi 21, 22; per "Aharonem" ibi repraesentatur Dominus, per "hircum" significatur fides, per "desertum" et "terram separationis" infernum, et per "portare iniquitates filiorum Israelis illuc" removere et conjicere illa in infernum; quod talia repraesentata fuerint, nemo scire potest nisi ex sensu interno; quisque enim videre potest quod iniquitates totius coetus non potuissent exportari in desertum per aliquem hircum, nam quid hircus commune habuit cum iniquitatibus? sed quia omnia repraesentativa illo tempore significaverunt talia quae Domini, caeli, et Ecclesiae sunt, ita quoque haec; sensus itaque internus docet quid involvunt, quod nempe 30verum fidei sit per 31quod regeneratur homo, consequenter per 31quod removentur peccata, et quia fides veri est a Domino, est Ipse Dominus Qui id facit, secundum illa quae in Praefatione Gen. xxii, ut et n.2046, 3332, 3876, 3877, 4738, 32dicta et ostensa sunt; quod "Aharon" repraesentet Dominum, videatur n. 9806, 9808, quod "hircus caprarum" sit verum fidei, n. 4169 fin., 4769; quod "desertum" sit infernum, est quia castra, 33ubi filii Israelis, significabant caelum, n. 4236; ideo etiam desertum vocatur "terra separationis" seu excisionis; ita 34 "portare iniquitates in illam terram" seu "in desertum" est conjicere mala et falsa in infernum unde sunt, et conjiciuntur illuc cum removentur ita ut non appareant, quod fit cum homo detinetur ab illis per id quod teneatur in bono a Domino, secundum illa quae supra dicta sunt; (m)simile 35quod per ejectionem peccatorum in desertum, significatur per 9 projectionem 36illorum in profunditates maris, ut apud Micham, Miserebitur nostri, supprimet iniquitates nostras, et projiciet in profunditates maris omnia peccata illorum, vii 19; "profunditas maris" est quoque infernum.(n) Ex his nunc patet quod per quod Aharon portaret iniquitates 10 sanctorum, significetur remotio peccatorum ab illis qui in bono a Domino, et quod remotio eorum fiat continue a Domino, et quod id sit "portare iniquitates"; prout etiam alibi apud Moschen, Dixit Jehovah ad Aharonem, Tu et filii tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; tu etiam et filii tui tecum portabitis iniquitatem sacerdotii vestri: non accedent amplius filii Israelis ad tentorium conventus ad portandum peccatum, moriendo; sed faciet Levita opus tentorii, et illi portabunt iniquitatem eorum, Num. xviii 1, ,] 23: similiter per "portare" apud Esaiam, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, usque ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo; Ego 37feci, et Ego portabo, et Ego feram, atque eripiam, xlvi 3, 4. 11 Quod "portare iniquitatem" sit expiare, ita removere peccata, apud Moschen, Moscheh indignatus Eleazari et Ithamari, quod combustus esset hircus sacrificii peccati, dicens, Quare non comedistis illud in loco sanctitatis, cum Jehovah dedit illud vobis ad portandum 38iniquitatem contionis, ad expiandum illos coram Jehovah? Lev. x 16, 17; quod "expiatio" sit mundatio a malis, ita remotio a peccatis, videatur n. 9506; et quod Aharoni injunctum sit expiare populum, et condonare illis peccata, Lev. iv 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7], ix 7, xv 15, 30; quod portare peccata, cum non de sacerdotio, sit damnari, ita mori, Lev. v 1, 17, vii 18, xvii 16, xix 8, xx 17, 19, 20, xxii 9, xxiv 15; Num. ix 13, xviii (x)22; Ezech. xviii 19, 20, xxiii 49. @1 i sunt$ @2 afferebant IT$ @3 repraesentatur$ @4 id significet$ @5 iniquitates$ @6 unusquisquis [unusquisque intended]$ @7 quapropter per portare iniquitatem, aliud intelligitur$ @8 hoc facit$ @9 fuerit$ @10 Ipsum$ @11 videantur$ @12 implantatur altered to implantantur A, implantatur IT$ @13 habent haec$ @14 , sed T$ @15 d separentur i exstirpentur$ @16 d separata i exstirpata$ @17 i, sed solus Dominus$ @18 is in bono A, in bono I$ @19 fuerit$ @20 portaverit$ @21 pugnaverit$ @22 subjugaverit illa$ @23 acquisiverit$ @24 illis$ @25 tandem$ @26 ab illis IT$ @27 ibi$ @28 i Nunc anima mea turbata est;$ @29 illa$ @30 fides$ @31 quam$ @32 allata$ @33 quae erant ubi coetus filiorum$ @34 i per AIT$ @35 etiam$ @36 peccatorum$ @37 feram$ @38 iniquitates IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9938
#9938 "Quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum": quod significet cultus repraesentativos remotionis a peccatis, constat ex significatione "donorum" seu munerum, quae praecipue fuerunt holocausta, sacrificia, et minhae apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod sint interiora cultus, nam illa repraesentabantur; interiora cultus sunt quae sunt amoris et fidei, 1et inde condonationes peccatorum, hoc est, remotiones ab illis, quoniam per fidem et amorem a Domino removentur peccata; quantum enim bonum amoris et fidei intrat, seu quod idem, quantum intrat caelum, tantum removentur peccata, hoc est, tantum removetur infernum, tam quod 2intra hominem quam quod est extra 3illum; inde patet quid per dona quae sanctificabant, hoc est, offerebant, intelligitur. 4Quod dona dicta sint sancta, ac donare seu offerre illa dictum sit 2 sanctificare, erat quia repraesentabant sancta; offerebantur enim pro expiationibus, ita pro remotionibus a peccatis, quae fiunt per fidem et amorem in Dominum a Domino. Dicta sunt dona et munera oblata Jehovae, tametsi Jehovah, hoc est, Dominus, non (x)accipit dona seu munera, sed dat unicuivis gratis; usque tamen vult ut ab homine veniant sicut ab (x)ipso, modo agnoscat quod non sint 5a semet sed a Domino, indit enim Dominus affectionem faciendi bonum ex amore, et affectionem loquendi verum ex fide; sed ipsa affectio influit a Domino, et apparet sicut in homine, ita sicut ab homine, nam quicquid homo facit ex (x)affectione quae amoris, ex vita facit, nam 6amor est vita cujusvis; inde patet quod quae vocantur dona et munera oblata Domino ab homine, sint in sua essentia dona et munera oblata homini a Domino; et quod dicantur dona et munera, sit ex apparentia; apparentiam hanc vident omnes sapientes corde, sed non ita simplices, 7at usque horum dona et munera 8grata sunt, quantum ex ignorantia in qua innocentia, 9fiunt; innocentia est bonum amoris in Deum, et habitat in ignorantia, imprimis apud sapientes corde, nam qui sapientes corde sunt, illi sciunt et percipiunt quod nihil sapientiae in 10se sit a se, sed quod omne sapientiae sit a Domino, hoc est, omne boni quod amoris et omne veri quod fidei, et sic quod 11usque apud sapientes in ignorantia habitet; inde patet quod agnitio ejus rei, et imprimis perceptio ejus, 12sit innocentia sapientiae. Dona quae offerebantur in Ecclesia Judaica, quae praecipue erant 3 holocausta, sacrificia, et minhae, dicebantur etiam expiationes a peccatis, nam propter condonationes illorum, hoc est, remotiones ab illis, oblata sunt; credebant etiam qui ab illa Ecclesia erant quod peccata sic condonata essent, immo prorsus ablata, nam dicitur post. quam obtulerunt illa, quod condonabitur illis, videatur Lev. iv 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7], ix 7, xv 15, 30; sed illi non sciebant quod munera illorum 13repraesentarent interiora, ita talia quae ab homine fiunt ex amore et ex fide quae ex Domino, et quod haec sint quae expiant, hoc est, removent peccata, et cum remota 14sunt, quod appareant sicut prorsus remota seu 15 ablata, ut supra in hoc et in praecedenti articulo ostensum est; erat enim gens illa in cultu repraesentativo, ita in cultu (x)externo absque interno, per (m)quem tunc conjunctio fuit caeli cum homine, 16videantur citata, n. 9320 fin., 9380.(n) @1 ita quoque remotiones peccatorum, nam$ @2 in homine$ @3 hominem$ @4 (m)Quod sanctificare dona sit offerre illa, est quia repraesentabant sancta amoris et fidei, quae sancta sunt quia a Domino, et sic quia Divina(n)$ @5 ab Ipso$ @6 affectio$ @7 quorum$ @8 i usque$ @9 d faciunt i fiant$ @10 illis$ @11 in densa ignorantia sint a se$ @12 est$ @13 repraesentabant$ @14 sint$ @15 i sicut$ @16 videatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9939
#9939 "Et erit super fronte Aharonis jugiter": quod significet repraesentativum amoris Domini in aeternum, constat ex significatione "frontis" quod sit amor, de qua 1 n. 9936, ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus, de qua n. 9806, et ex significatione "jugiter" quod sit in aeternum; quod jugiter sit in aeternum, est quia omnia quae sunt temporis, cum de Domino, significent aeterna, ita quoque jugiter, 2nam jugiter, quotidie, et semper praedicantur de tempore; inde (d)quoque est quod 3 heri (c)ac hodie, cum de Domino, etiam 4significent aeternum, n. 2838. @1 i supra$ @2 nam jugiter est quotidie et semper, praedicantur de tempore$ @3 i etiam$ @4 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9940
#9940 "Ad beneplacitum illis coram Jehovah": quod significet Divinum Domini, in illis, constat ex significatione "beneplaciti" cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit ex Divino Ipsius, nam quod beneplacet Domino est Divinum quod ab Ipso apud hominem, 1spiritum et angelum, est enim tanc in alio in quo spectatur, et sic beneplacet. Quae a Domino sunt, propius 2vel remotius ab Ipso sunt, et dicuntur esse ex voluntate Ipsius, ex beneplacito, ex venia, et ex permissione; quae ex voluntate, proxime ab Ipso sunt; quae ex beneplacito, paulo remotius ab Ipso sunt; quae ex venia, adhuc remotius; et quae ex permissione, remotissime ab Ipso sunt; hi sunt gradus influxus et receptionis Divini, sed quilibet gradus innumerabilia continet, quae distincta sunt ab illis quae in altero gradu, et innumerabilia illa sunt arcana caeli, quorum modo pauca cadunt in intellectum humanum; sicut solum quae fiunt ex permissione, quae tametsi in 3ultimo loco sunt, usque tamen ob innumerabilia arcana inibi, homo se confundit cum perspicit illa ex volutionibus rerum in natura, et ex apparentiis, et magis cum ex fallaciis sensuum; sed arcana permissionis respective pauca sunt ad arcana graduum superiorum, quae sunt quae fiunt ex venia, ex beneplacito, et ex voluntate. @1 id enim cum recipitur ab homine, placet, est enim tunc in alio, in quo spectatur, Divinum illud est bonum amoris et fidei a Domino in Dominum$ @2 et$ @3 infimo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9941
#9941 Vers. 39, 40. "Et tesselabis tunicam byssi" et facies cidarim byssi, et balteum facies opere acupictoris. Et filiis Aharonis facies tunicas, et facies illis balteos, et tiaras facies illis ad gloriam et ad decus. "Et tesselabis tunicam byssi" significat intima regni spiritualis procedentia ex veris amoris caelestis: "et facies cidarim byssi" significat sapientiam ibi: "et 1balteum" significat vinculum, et separationem ab 2externis illius regni: "facies opere acupictoris" significat per cognitiones boni et veri: "et filiis Aharonis" significat Divina Vera ex Divino Bono Domini procedentia in caelis: "facies tunicas" significat illa quae fidei ibi: "et facies illis balteos" significat continentiam in nexu: "et tiaras facies illis" significat intelligentiam ibi: "ad gloriam et ad decus" significat verum Ecclesiae spiritualis. @1 baltheos IT$ @2 extremis T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9942
#9942 "Et tesselabis tunicam byssi": quod significet intima regni spiritualis procedentia ex veris amoris caelestis, constat ex significatione vestium Aharonis 1in genere, quod sint regnum spirituale adjunctum regno caelesti, de qua n. 9814; et quia tunica erat intima vestium illarum, ideo per illam significantur intima (t)regni illius; quod tunica Aharonis sit Divinum Verum in regno spirituali immediate procedens a Divino Caelesti, videatur n. 9826; et ex significatione "byssi" quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; de tunica illa dicitur quod tesselaretur, et per tesselatum intelligitur opus textoris, et per opus textoris significatur id quod ex caelesti, 2n. 9915; per eandem vocem qua exprimitur tesselare in lingua originali, (t)etiam significatur texere; quod tunica illa texta 6fuerit, seu ex "opere textoris," constat ex 2 sequentibus in Libro Exodi; Fecerunt tunicas byssi, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, xxxix 27; quod 4tesselata fuerit, seu texta ex bysso, erat causa ut repraesentaretur id quod immediate procedit ex caelesti, quod est sicut continuum respective; quae enim ex caelesti procedunt sunt sicut quae ex voluntario apud hominem, omnia enim quae sunt intellectus apud hominem procedunt ex voluntario ejus; quae interius procedunt (c)ex voluntario, sunt quasi continua respective ad illa quae exterius; quapropter in illis quae interius ex voluntario procedunt, est imprimis affectio veri nam omnis affectio quae amoris in 5intellectu influit ex voluntario ejus; similiter se habet in caelis, ubi caeleste regnum correspondet voluntario hominis, et spirituale regnum intellectuali ejus, videatur n. 9835; et quia 6 vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. (x)9814, ideo tunica repraesentabat (c)id quod intimum 7ibi est, ita quod proxime ex regno caelesti 8procedit, erat enim tunica intima vestis; inde patet cur texta seu tesselata fuit, et cur ex bysso; per "textum" enim significatur id quod ex voluntario seu ex caelesti, n. 9915, et per "byssum" significatur verum 3 quod ex amore caelesti, n. 9469; spirituale quod 9 ex caelesti etiam significatur per tunicas 10 alibi in Verbo, 11sicut per tunicas pellis qua Jehovah Deus dicitur fecisse homini et uxori ejus postquam comederunt ex arbore scientiae, Gen. iii 20, 21; quod per illas "tunicas" significetur verum ex origine caelesti, non sciri potest nisi historica illa quoad sensum internum evolvantur, quapropter explicabitur; per "hominem et uxorem" ejus 12ibi intelligitur Ecclesia caelestis, per ipsum hominem ut maritum Ecclesia illa quoad bonum, et per uxorem ejus Ecclesia illa quoad verum; hoc verum et illud bonum fuit 13verum et bonum Ecclesiae caelestis; cum autem Ecclesia illa lapsa fuit, quod factum est per ratiocinationes ex scientificis de (t)veris Divinis, 14quod in sensu interno significatur per serpentem qui persuasit; 15hic primus status post lapsum illius Ecclesiae est qui ibi describitur, ac verum ejus per tunicas pellis. 4 Sciendum est quod per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos in sensu interno intelligatur et describatur nova creatio seu regeneratio hominis Ecclesiae tunc, ita instauratio Ecclesiae caelestis, et quod per paradisum intelligatur et describatur sapientia et intelligentia illius Ecclesiae, et per esum ex arbore scientiae lapsus illius per quod ex scientificis ratiocinati sint de Divinis; quod ita sit, videantur quae de illis in explicationibus ad illa capita ostensa sunt, sunt enim omnia illa quae continentur in primis capitibus Geneseos, historica facta, 16in quorum sensu interno sunt Divina de nova creatione seu regeneratione hominis Ecclesiae caelestis, ut dictum est; ille 17 mos scribendi fuit antiquissimis temporibus, non 18solum apud illos qui ab Ecclesia fuerunt sed etiam apud illos qui extra Ecclesiam, ut apud Arabes, Syros, et Graecos, ut patet a libris illorum temporum tam sacris quam profanis; ad imitamen illorum, quia ex illis, conscriptum 5 est Canticum Canticorum a Salomone, qui liber non est liber sacer, quoniam non continet caelestia et Divina in serie intus, sicut libri sacri; Liber Hiobi etiam est liber Antiquae Ecclesiae; memorantur etiam libri sacri 19Antiquae Ecclesiae, qui nunc deperditi sunt, apud Moschen, Num. xxi 14, 15, 2027 seq., quorum historica dicebantur Bella Jehovae, et prophetica, Enuntiata, videatur n. 2686, 2897; quod in historicis illorum quae dicta sunt Bella Jehovae, talis stilus fuerit, patet ex illis (t)ibi quae inde a Mosche desumpta et allata sunt, ita historica illorum accedebant ad stilum quendam propheticum, talem ut res ab infantibus et quoque a simplicibus memoria retineri potuissent; quod libri illi ibi citati sacri fuerint, patet ab illis quae ibi vers. 28-30 exstant, collatis cum illis quae apud Jeremiam xlviii 45, 46, ubi similia. Quod talis stilus apud illos qui extra Ecclesiam fuerunt, eo tempore usitatissimus et fere unicus fuerit, liquet a fabulosis illorum scriptorum qui extra Ecclesiam erant, quibus 21involvebantur moralia seu talia quae affectionum ac vitae sunt. In historicis non factis sed veris, quae sunt quae in Libris 6 Moschis post illa capita, tum quae in 22Libris Joschuae, 23 Judicum, 24 Samuelis, et 24 Regum, etiam 25tunicae significant verum (c)ac bonum veri spirituale procedens ex vero et bono caelesti; (sciendum est quod verum et bonum spirituale sit 26quale est verum et bonum angelorum in 27medio seu altero caelo; at quod verum et bonum caeleste sit verum et bonum quale est angelorum in tertio seu intimo caelo, videantur loca citata n. 9277;) in 28Libris Moschis memoratur quod Israel pater dederit Josepho filio suo tunicam variorum colorum, et quod propter illam fratres ejus indignati sint, et postea exuerint ac intinxerint sanguine, et sic miserint ad patrem suum, Gen. xxxvii 3, 23, 31-33; haec erant historica vera, quae quia similiter intus 29 seu in sensu interno continebant sancta caeli et Ecclesiae, ita Divina, per tunicam illam variorum colorum significabatur status boni et veri quem Josephus repraesentaret, qui erat status veri et boni spiritualis procedentis ex caelesti, videatur n. 3971, 4286, 4592, 4963, 5249, 5307, (x)5584, 5869, 5877, 6417, 6526, 9671; omnes enim filii Jacobi repraesentabant talia quae sunt caeli et Ecclesiae in suo ordine, n. 3858, 3926, 4060, 4603 seq., 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, at (x)ibi 30repraesentabant opposita. 7 Quoniam omnia quae in libris Verbi repraesentativa ac significativa Divinorum caelestium et spiritualium sunt, 31tam quae in libris historicis quam quae in libris propheticis, ideo affectio illius veri per "filiam regis" ac ipsum verum per vestes ejus describitur apud Davidem, 32Filiae regum inter pretiosas tuas; consistit regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: filia Tyri munus 33afferet; facies tuas deprecabuntur divites populi; tota gloriosa filia regis intus, a textis (seu tesselatis) auri vestimentum 34suum (tunica 35sua); in acupictis adducetur regi, Ps. xlv 10 seq. [A. V. 9 seq.]; quod "filia" in genere significet affectionem 36veri et boni spiritualis, ita quoque Ecclesiam, videatur n. 2362, 3024, 3963, (x)9055 fin., et quod "rex" cum de Domino, significet Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009, (x)4581, 4966, 5068, 6148; inde patet quod omnia illa quae de "filia regis" in Psalmo illo memorantur significent talia quae sunt affectionis veri et boni a Domino in Ecclesia; quod dicatur quod "filia Tyri afferet munus" significat 37 cognitiones boni et veri; quod "Tyrus" illas significet, videatur n. 1201; similiter "divites populi," nam per "divitias" in spirituali sensu non aliud quam cognitiones boni et veri intelliguntur, n. 1694, 4508; inde patet quid significatur per quod "filia regis gloriosa intus," et quod "vestimentum ejus esset (c)ex textis auri"; per vestimentum 38ejus intelligitur tunica, ut patet ab ejus vocis significatione in lingua originali, significat enim ibi vestem proximam corpori; quod sit tunica, constat apud Johannem xix 24, ubi de tunica Domini agitur, quae apud Davidem Ps. xxii 19 [A. V. 18] vocatur vestimentum eadem voce; tum in Libro 2 Sam. xiii 18, ubi dicitur quod filiae regis tunicis variorum colorum investitae fuerint, de qua re mox sequitur; 39 per "texta auri" apud Davidem intelligitur simile quod per "tesselata tunicae" Aharonis, est 40 eadem vox in lingua originali; quid 41 acupictum in quo adducetur regi, videatur n. 9688. "Quia per "filiam regis" et per "vestimentum ejus" seu per tunicam 8 ejus, repraesentabantur talia, ideo quoque filiae regis eo tempore talibus vestiebantur, 42ut constat in Libro 2 Samuelis, Erat super Thamare tunica variorum colorum; quia talibus vestiebantur filiae regis amiculis, xiii 18. Quia nunc bona et 43vera spiritualia per tunicas repraesentabantur, 9 constare potest quid per tunicam Aharonis significatur, tum quoque quid per tunicas filiorum ejus, de quibus 44in versu sequente hujus capitis, quod filiis Aharonis facerent tunicas, (x)balteos, et tiaras, ad gloriam et ad decus; et quia tunicae illorum sancta illa repraesentabant, ideo 45dicebatur quod filii Aharonis Nadab et Abihu, qui combusti igne e caelo quia ex igne alieno suffiebant, 46 in tunicis educerentur extra castra, Lev. x 1-5, nam per "ignem alienum" significatur amor aliunde quam ex caelesti, est enim "ignis sacer" in Verbo amor caelestis seu Divinus, n. 6832, 6834, 6849, 7324, 9434; inde 47bona et vera spiritualia, quae per "tunicas" eorum significantur, conspurcata 48erant, ac ideo 49illi in tunicis extra castra educti sunt. Simile etiam per "tunicam" significatur apud Micham, 10 Populus Meus pro hoste statuit propter vestem, tunicam extrahitis a transeuntibus secure, (x)ii 8; ibi tunica alia voce in lingua originali, quae tamen significat verum et bonum spirituale; "tunicam extrahere a transeuntibus secure" est deprivare suis veris spiritualibus illos qui in simplici bono vivunt, "pro hoste habere propter vestem" est malum illis facere 50propter verum quod cogitant, cum tamen nemo laedendus propter 51id quod credit verum esse, modo in bono sit, n. 1798, 1799, 1834, 1844. 11 Ex his nunc constare potest quid significatur per "tunicam" apud Matthaeum, Jesus dixit, Non jurabis omnino, neque per caelum, neque per terram, neque per Hierosolymam, neque per caput; esto sermo vester, Ita ita, non non, quod ultra haec est, ex malo est; si quis te velit in jus trahere, et tunicam tuam auferre, permitte illi etiam pallium, v 34-36, 37, 40; qui (x)non scit 52qualis status angelorum in regno caelesti Domini est, nequaquam scire potest quid illa Domini verba involvunt, agitur enim ibi de 53statu boni et veri apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, apud quos omne verum inest impressum cordibus; sciunt enim ex bono amoris in Dominum omne verum, usque adeo ut nusquam de eo ratiocinentur, sicut in spirituali regno, 54quapropter cum agitur de veris, modo dicunt, Ita ita, vel, Non non, immo nec nominant ibi fidem, de quo (x)statu illorum videantur loca citata n. 9277; inde nunc patet quid significatur per quod "non jurabunt omnino," per "jurare" enim significatur confirmare vera, n. 3375, 9166, quod fit per 55rationale (x)et scientifica ex Verbo in spirituali regno; per "trahere in jus, et tunicam velle auferre," 56est disceptare de veris 57et velle persuadere quod non verum sit; "tunica" est verum ex caelesti, relinquunt enim cuivis suum verum absque ulteriore ratiocinatione. 12 Per "tunicam" 58 significatur verum (c)a caelesti etiam alibi apud 59Matthaeum, Jesus misit duodecim ad praedicandum regnum caelorum, dicens quod non possiderent aurum, neque argentum, neque aes in zonis suis; nec peram in viam, neque binas tunicas, neque calceos, neque baculos, x 9, 10; per illa repraesentabatur quod qui in bonis et veris a Domino sunt, nihil 60boni et veri a se possideant, sed quod omne 60verum et bonum illis sit a Domino; per "duodecim discipulos" enim repraesentabantur omnes qui in bonis et veris sunt a Domino, in sensu abstracto omnia bona amoris et vera fidei a Domino, n. 3488, 3858 fin., 6397; bona et vera a semet et non a Domino significantur per "possidere aurum, argentum, aes in zonis" et per "peram," vera autem et bona a Domino significantur per "tunicam, calceum, et baculum," per "tunicam" verum interius seu verum ex caelesti, per "calceum" verum exterius seu verum in naturali 61, n. 1748, 6844, per "baculum" potentia 62veri, n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; per "duas" autem "tunicas, duos calceos, et duos baculos" vera et illorum potentiae tam (c)a Domino quam ea semet; quod 63liceret illis habere unam tunicam, unum par calceorum, et unum baculum, constat apud Marcum vi 8, 9; et apud Lucam ix 2, 3. Cum ex his notum est quid per "tunicam" significatur, patet quid 13 per "tunicam Domini," de qua apud Johannem, Acceperunt 64vestes, et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam, et tunica erat inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt, Non dividamus illam, sed sortiamur de illa cujus sit; ut scriptura impleretur dicens, Diviserunt vestes Meas sibi ipsis, et super tunicam Meam jecerunt sortem; milites haec fecerunt, xix 23, 24; Ps. xxii 19 [A.V. 18]; quis non videre potest, qui ex ratione aliquantum illustrata cogitat, quod illa significaverint Divina, et quod alioquin de illis apud Davidem non prophetatum fuisset? quid autem significant, non sciri absque sensu interno potest, ita non absque cognitione inde, quid 65significant "vestes," quid "sortem jacere" super illis seu "dividere," quid "tunica," et quod "inconsuta" seu "desuper texta per totum," et 66 quid "milites"; ex sensu interno patet quod per "vestes" significentur vera, et per "vestes Domini" Divina Vera, per "jacere sortem 67 et dividere" 68 distrahere illa et dissipare, n. 9093; per "tunicam" Divinum Verum spirituale ex Divino Caelesti, simile quod per tunicam Aharonis, quoniam Aharon repraesentabat Dominum, ita quoque per quod illa inconsuta et texta desuper per totum, simile quod per tesselatum seu textum de tunica Aharonis; quod 69tunica non divideretur, significabat quod Divinum Verum spirituale proxime procedens ex Divino Vero caelesti, non dissipari potuerit, quia id verum est verum internum Verbi, quale 14 apud angelos in caelo; quod dicatur quod milites id fecerint, significat quod illi pugnarent pro veris, ita ipsi Judaei, apud quos fuit Verbum, 70 qui tamen usque tales fuerunt ut dissiparent illud; nam 71 Verbum habebant, usque tamen non inde scire volebant, quod Dominus esset Messias ac Filius Dei, Qui venturus, nec aliquid internum 72Verbi, sed modo externum, quod etiam trahebant ad amores suos, qui erant amores sui et mundi, ita ad favorem cupiditatum inde scaturientium; haec significantur per divisionem vestimentorum Domini; nam quicquid illi fecerunt Domino, repraesentabat statum Divini Veri ac Boni tunc apud illos, ita quod similiter vera Divina 73tractarent sicut Ipsum, nam Dominus cum in mundo fuit, erat ipsum Divinum Verum, videantur citata n. 9199 fin., 74 9315 fin. @1 After constat$ @2 i videatur$ @3 After textoris$ @4 texta seu tesselata fuerit$ @5 intellectuali$ @6 i nunc$ @7 Before quod intimum$ @8 After proxime$ @9 i procedit$ @10 i etiam IT$ @11 ut$ @12 Before ejus but d$ @13 bonum et verum coeleste$ @14 quae in sensu interno significantur$ @15 tunc primus status illorum, qui ab illa Ecclesia, fuit status veri ex coeleste, hic status est qui per tunicas pellis ibi significatur$ @16 in quibus Divina$ @17 i enim$ @18 modo$ @19 illius temporis A, Antiquae Ecclesiae, quae nunc deperditae sunt I$ @20 i et$ @21 involvebant IT$ @22 libro$ @23 i in libro$ @24 i Libris$ @25 tunicae significant altered to tunica significat$ @26 Before angelorum$ @27 altero seu medio$ @28 his libris$ @29 i in se$ @30 quae contra illa seu in opposito sensu$ @31 tam quae in Libris ejus historicis, ideo quoque describitur affectio veri ac boni spiritualis$ @32 Filia Regis IT$ @33 dabit$ @34 tuum AIT$ @35 tua AIT$ @36 boni et veri$ @37 i quod$ @38 enim IT$ @39 i et$ @40 i enim$ @41 i sit$ @42 prout$ @43 veri IT$ @44 dicitur in versu mox$ @45 de filiis$ @46 i dicitur quod$ @47 bonum et verum spirituale$ @48 sunt$ @49 cum illis extra castra educti$ @50 propterea,$ @51 fidem suam$ @52 statum angelicum, imprimis apud illos qui in coelesti Regno Domini sunt$ @53 illis$ @54 sed dicant modo ita ita, non non, cum agitur de veris, quapropter$ @55 rationalia$ @56 significatur$ @57 , quae quidem dicent illis qui inquirunt, et quoque relinquent, at$ @58 i etiam$ @59 Eundem$ @60 veri et boni$ @61 i inde$ @62 inde$ @63 licuerit$ @64 vestimenta$ @65 significat vestis,$ @66 i per$ @67 i super illis$ @68 i pro$ @69 illa$ @70 i et sic apud quos fuit Verum Divinum,$ @71 i tametsi$ @72 ejus$ @73 tractaverint after Ipsum$ @74 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9943
#9943 "Et facies cidarim byssi": quod significet sapientiam ibi, constat ex significatione "cidaris" quod sit intelligentia, et cum de Domino, Qui hic per "Aharonem" repraesentatur, quod sit sapientia, de qua n. 9827, et ex significatione "byssi" quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; ex illo enim vero est sapientia, quae hic per "cidarim" significatur; omnis enim sapientia ac intelligentia est ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; alia sapientia et intelligentia, quae sapientia et intelligentia, non datur, quia non aliunde 1 intelligentia est scire et intelligere vera Divina, ac postea fidem illis habere, ac sapientia est velle 2 et amare illa, et inde vivere secundum illa. @1 i nam$ @2 i illa$
Arcana Coelestia 8
Passage 9944
#9944 "Et balteum": quod significet vinculum, et separationem ab externis illius regni, constat ex significatione "baltei" quod sit vinculum externum continens omnia amoris et fidei in nexu et forma ut ad anum finem spectent, de qua n. 9341 fin., 9828, 9837; quod etiam sit separatio ab externis, est quia ita colligit et continet interna, et quod colligit et continet interna, hoc etiam separat illa ab externis; interna regni spiritualis significantur per "tunicam" quia erat 1vestimentum intimum, et externa illius per "pallium et ephodum," quia erant vestes exteriores. Quod per vestes Aharonis repraesentatum sit regnum spirituale Domini, videatur n. 9814, per "ephodum" externum ejus, n. 9814, per "pallium" interius ejus, n. 9825, et per "tunicam" intimum 2, n. 9826. @1 vestis intima$ @2 i ejus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9945
#9945 "Facies opere acupictoris": quod significet per cognitiones boni et veri, constat ex significatione "operis acupictoris" quod sit quod ex scientificis, de qua n. 9688; quod dicatur per cognitiones boni et veri, est quia per illas intelliguntur scientifica interiora, qualia sunt Ecclesiae de fide et amore; quod haec scientifica significentur hic per "opus acupictoris," est quia per "balteum tunicae," qui ex opere acupictoris erat, (x)significatur vinculum 1intimum regni spiritualis, de qua re mox supra; et omnia in spirituali mundo in nexu continentur per cognitiones et (t)affectiones inde. @1 intimorum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9946
#9946 "Et filiis Aharonis": quod significet Divina Vera ex Divino Bono Domini procedentia in caelis, constat ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod sint Divina Vera ex Divino Bono Domini procedentia, de qua n. 9807; quod in caelis, est quia Divinum Domini in caelis est quod repraesentatur per sacerdotium Aharonis et filiorum ejus; Divinum Bonum in caelis per sacerdotium Aharonis, et Divinum Verum ex Divino Bono ibi per sacerdotium filiorum ejus; dicitur in caelis, quia Ipse 1 Dominus est supra caelos, 2est enim Sol caeli, 3et usque praesentia Ipsius est in caelis, 4quae talis est sicut Ipse (t)ibi esset; Ipse in caelis, hoc est, Divinum Bonum et Divinum Verum Ipsius ibi, potest repraesentari, sed non Divinum Ipsius supra caelos, ex causa quia hoc non cadere potest in mentes humanas, et ne quidem in angelicas, est enim infinitum; at Divinum in caelis quod inde, est accommodatum receptioni. @1 i enim$ @2 quia est$ @3 at$ @4 et ibi praesens$
Arcana Coelestia 8
Passage 9947
#9947 "Facies tunicas": quod significet illa quae fidei sunt [ibi], constat ex significatione "tunicae" cum de Aharone, quod sit Divinum Verum in regno spirituali intime, 1ita quod procedit immediate ex caelesti, de qua n. 9826, 9942; at cum de filiis Aharonis, est tunica id quod fidei est, nam est procedens ex spirituali quod ex caelesti, id procedens est quod vocatur fides veri. @1 procedens$
Arcana Coelestia 8
Passage 9948
#9948 "Et facies illis balteos": quod significet continentiam in nexu, constat ex significatione "balteorum" quod sint vincula externa continentia vera ac bona fidei et amoris in nexu, de qua n. 9341 fin., 9828, 9837, 9944.
Arcana Coelestia 8
Passage 9949
#9949 "Et tiaras facies illis": quod significet intelligentiam ibi, constat ex significatione "cidaris" et in genere tegumenti capitis, quod sit intelligentia et sapientia, de qua n. 9827, inde etiam 1"tiara," nam tegumentum capitis pro filiis Aharonis dicebatur tiara. @1 tiarae, quia ita dicebantur cidares pro filiis Aharonis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9950
#9950 "Ad gloriam et ad decus": quod significet verum Ecclesiae spiritualis, constat ex significatione "ad gloriam et ad decus" quod sit ad sistendum Divinum Verum quale in regno spirituali adjuncto regno caelesti in forma interna et externa, de qua supra n. 9815, hic autem verum Ecclesiae spiritualis quod inde est, nam per Aharonem repraesentatur Divinum Bonum in caelis, et per filios ejus Divinum Verum inde; est quoque Divinum Bonum ibi ut Pater, (c)ac Divinum Verum inde ut Filius, et quia ita est, per "patrem" in Verbo significatur bonum, et per filios vera; nascuntur etiam haec ab illis, cum homo e novo generatur, hoc est, cum regeneratur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9951
#9951 Vers. 41. Et indues illis Aharonem fratrem tuum, et filios ejus cum eo, et unges eos, et implebis manum eorum, et sanctificabis eos, et sacerdotio fungentur Mihi. "Et indues illis Aharonem fratrem tuum" significat talem statum Divini Boni in regno spirituali: "et filios ejus cum eo" significat talem statum ibi in externis inde procedentibus: "et unges eos" significat repraesentativum Domini quoad bonum amoris: 1 "et implebis manum (c)illorum" significat repraesentativum Domini quoad verum fidei: 2 "et sanctificabis illos" significat sic repraesentativum 3Domini quoad Divinum Humanum: "et sacerdotio fungentur Mihi" significat repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis ex Divino Humano. @1 Levit. viii 25 seq. 33 written in m$ @2 Ex. xxix 29 seq. written in m$ @3 Divinum in externis$
Arcana Coelestia 8
Passage 9952
#9952 "Et indues illis Aharonem fratrem tuum": quod significet talem statum Divini Boni in regno spirituali, constat ex significatione "induere" quod sit inducere statum 1rei quae repraesentatur per vestes, hic statum Divini veri in regno spirituali, nam per "Aharonem" repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum, ita quoque Divinum Bonum quod a Domino, de qua n. 9806, et per vestes ejus regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9814. Quod per "induere" significetur inducere statum qui repraesentatur per vestes quae induuntur, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; spiritus qui ibi et angeli apparent omnes vestibus induti, quisque secundum statum veri in quo est, ita quisque secundum intellectuale (d)suum correspondens voluntario quod in illo; causa quod ita sit, est quia intellectuale apud hominem investit voluntarium ejus, et intellectuale formatum est ex veris, ac voluntarium ex bonis, (c)ac bonum est quod investitur, n. 5248; inde est quod "vestes" in Verbo significent vera, videatur n. 165, 1073, 4545, 4763, 5954, 6378, 6914, 6917, 9093, 9814, et quod id ducat originem ex repraesentativis in altera vita, n. 9212, 9216, 9814. @1 qui$
Arcana Coelestia 8
Passage 9953
#9953 "Et filios ejus cum eo": quod significet talem statum ibi in externis inde procedentibus, constat ex significatione "induere" quod sit inducere statum qualis repraesentatur per vestes, de qua 1nunc supra n. 9952, hic qui per vestes filiorum Aharonis, qui est status externorum procedentium ex Divino Vero, 2in regno spirituali, nam per "filios" 3significatur id quod procedit, ita quoque per vestes illorum, secundum illa quae mox supra n. 9950 dicta sunt. @1 mox$ @2 quod repraesentatur per vestes Aharonis$ @3 repraesentatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9954
#9954 "Et unges eos": quod significet repraesentativum Domini quoad bonum amoris, constat ex significatione "ungere" quod sit inauguratio ad repraesentandum, de qua n. 9474; quod sit ad repraesentandum Dominum quoad bonum amoris, seu quod simile, ad repraesentandum bonum amoris quod a Domino, est quia per "oleum," per quod unctio fiebat, significatur bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, 9780. Quomodo cum his se habet, interest scire quoniam unctio ab antiquo tempore ad hodiernum in usu permansit, (x)unguntur enim reges, ac unctio similiter pro sancta habetur hodie sicut olim; apud antiquos, quando omnis cultus externus per repraesentativa fiebat, 1nempe per talia quae repraesentabant interiora, 2 quae sunt fidei et amoris a Domino et in Ipsum, ita quae Divina sunt, unctio instituta est, ex causa quia "oleum," per quod unctio peragebatur, significabat bonum amoris; sciebant enim quod bonum amoris esset ipsum essentiale a quo omnia quae 3Ecclesiae sunt et quae 4cultus vivunt, est enim Esse vitae; 5nam influit Divinum per 6bonum amoris apud hominem et facit vitam ejus, ac vitam caelestem ubi (t)vera recipiuntur in 7 bono inde patet quid unctio repraesentabat; quapropter quae uncta erant dicebantur sancta, et quoque pro sanctis habebantur, ac inserviebant Ecclesiae ad repraesentandum Divina et caelestia, (c)ac in supremo sensu Ipsum Dominum, Qui est ipsum bonum, ita ad repraesentandum bonum amoris quod ab Ipso, et quoque verum fidei quantum id bono 7 amoris vivit; inde nunc est quod eo tempore unxerint lapides erectos in statuas: tum quoque arma belli, ut scuta et clypeos; ac postea altare et omnia ejus vasa: tum tentorium conventus, et omnia quae inibi: ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes: et quoque prophetas: et tandem reges, qui inde uncti Jehovae dicebantur: usu communi etiam receptum fuit semet et alios ungere, ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam. 2 Quod primum attinet, quod unxerint lapides erectos in statuas: constat in Libro Geneseos, Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem 8posuit sub capitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, xxviii 18; causa quod ita unxerint lapides, erat quia per "lapides" significabantur vera, ac vera absque bono non vitam caeli, hoc est, vitam a Divino, in se habent; cum itaque lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera a bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita Ipsum Dominum, Qui inde dictus est lapis Israelis, n. 6426; quod "lapides" sint vera, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, 9476, similiter "statuae," n. 3727, 4580, 9388, 9389; et quod "ungere statuas" sit facere ut vera ex bono sint, ita quod sint vera boni, proinde bona, n. 3728, 4090, 4582; quod lapides erecti in statuas dein pro sanctis habiti fuerint, constat ex eodem capite Geneseos, ubi Jacob 9 vocavit nomen loci illius Bethel, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, vers. 19, ,] 22; "Bethel" est domus Dei, et domus Dei est Ecclesia, estque caelum, et in supremo sensu Ipse Dominus, n. 3720. Secundo, quod unxerint arma belli, sicut scuta et clypeos, constat 3 apud Esaiam, Surgite, principes, ungite scutum, xxi 5: et in Libro 2 Schemuelis, Pollutus est clypeus heroum, clypeus Schaulis non unctus oleo, 1 21; quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa, ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono, quapropter arma belli uncta repraesentabant vera procedentia a bono quod a Domino, ita vera per quae Ipse Dominus pugnat apud homines pro illis contra falsa ex malo, hoc est, contra inferna; quod arma belli sint vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686; "bellum" enim in verbo significat pugnam spiritualem, n. 1664, 2686, 8273, 8295, ac "hostes" significant inferna, in genere mala et falsa, n. 2851, 8289, 9314. Tertio, quod unxerint altare et omnia ejus vasa; tum tentorium 4 conventus, et omnia quae inibi, constat apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen, Unges altare et sanctificabis illud, Exod. xxix 36: apud eundem, Facies oleum unctionis sanctitatis, quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam, et omnia vasa ejus, ac candelabrum, et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, 10et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. xxx 25-29: apud eundem, Sumes oleum unctionis, et unges habitaculum, et omne quod in eo, et sanctificabis illud, et omnia vasa ejus, ut 11sit sanctum; unges etiam altare holocausti, et omnia vasa ejus, et sanctificabis altare, ut altare sit sanctum sanctorum, et unges labrum et basin ejus, et sanctificabis illud, Exod. xl 9-11: apud eundem, 5 Moscheh unxit habitaculum et omnia quae in eo, deinde aspersit de oleo super altare et omnia vasa ejus, et labrum et scapum ejus, ad sanctificandum illa, Lev. viii 10-12; Num. vii 1; causa quod ungeretur altare 12et habitaculum cum omnibus ibi, erat ut repraesentarent Divina ac sancta caeli et Ecclesiae, consequenter sancta cultus, nec repraesentare illa potuerunt nisi inaugurata fuissent per tale quod repraesentabat bonum amoris, nam Divinum per bonum amoris intrat, et per illud adest in caelo et in Ecclesia, proinde etiam in cultu; et absque illo Divinum non intrat nec adest, sed proprium hominis, et cum 13proprio infernum, (c)ac cum infernum 14 malum et falsum, nam proprium hominis non aliud est; inde patet cur unctio fiebat per oleum, oleum enim in sensu repraesentativo est bonum amoris, videatur n. 886, 4582, 4638, 9780, et altare erat 15praecipuum repraesentativum Domini, ac inde cultus ex bono amoris, n. 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, et habitaculum cum area erat 15praecipuum repraesentativum caeli ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, (a)9632, 9784; quod proprium hominis non sit nisi quam malum et falsum, ita infernum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812 fin., 5660, 8480, 8941, 8944; quod quantum proprium hominis removetur, tantum Dominus adesse possit, n. 1023, 1044, 4007 fin. 6 Quarto, quod unxerint illos qui sacerdotio fungerentur eorumque vestes, constat apud Moschen, Sume oleum unctionis, ac effundes super caput Aharonis, ac unges eum, Exod. xxix 7, xxx 30: apud eundem, Indue Aharonem vestibus sanctitatis, et unges eum, et sanctificabis eum, ut sacerdotio fungatur Mihi, et filios ejus unges quemadmodum unxisti patrem, et erit ut sit illis unctio eorum in sacerdotium saeculi, in generationes eorum, Exod. xl 13-15: apud eundem, Moscheh effudit de oleo super caput Aharonis, et unxit illum, ad sanctificandum (c)illum. Dein sumpsit de oleo unctionis, et de sanguine qui super altari, et sparsit super Aharonem, super vestes ejus, super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum eo, et sanctificavit Aharonem, vestes ejus, filiosque ejus, et vestes filiorum ejus cum eo, Lev. viii 12, 30; causa quod ungeretur Aharon, et quod ungeretur filii ejus, ipsaeque 7 illorum vestes, erat ut repraesentarent Dominum quoad Divinum Bonum, ac quoad Divinum Verum inde, 16 Aharon Dominum quoad Divinum Bonum, et filii ejus quoad Divinum Verum inde, ac in genere ut sacerdotium repraesentaret Dominum quoad omne opus salvationis; (x)quod in ungerentur vestibus, Exod. xxix 29, erat quia vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; regnum caeleste est ubi bonum amoris in Dominum a Domino regnat, 17ita influxus Divini in 18regnum spirituale fit per bonum amoris; ideo inauguratio ad repraesentandum fiebat per oleum, quod in sensu spirituali est bonum amoris; quod Aharon 19repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806, quod filii ejus repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono procedens, n.9807, quod sacerdotium in genere repraesentaverit Dominum quoad omne opus salvationis n. 9809, 20 quod vestes Aharonis repraesentaverint regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9814 quod vestes filiorum ejus repraesentaverint illa quae inde procedunt, n. 9946, 9950, quod in caelesti regno bonum amoris in Dominum regnet, citata n. 9277. Quia inauguratio ad repraesentandum fiebat per unctionem, et per 8 Aharonem et filios ejus repraesentabatur Dominus, et quod ab Ipso, ideo Aharoni et filiis ejus dabantur sancta filiorum Israelis, 21quae erant dona data Jehovae et vocabantur sublationes, et dicitur quod sint unctio, tum pro unctione, hoc est, quod sint repraesentatio seu pro repraesentatione Domini, et quod ab Ipso, ut constat ab his apud Moschen, Pectus motitationis, et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis de (x)sacrificiis pacificorum, dedi ea Aharoni et filiis ejus; haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, quae praecepi dare illis, quo die unxerat (c)illos a cum filiis Israelis, Lev. vii 34-36: et alibi apud eundem, Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ecce dedi tibi custodiam sublationum Mearum quoad omnia sancta filiorum Israelis, tibi dedi ea pro unctione, et filiis tuis, in statutum aeternitatis; omne munus eorum, quoad omnem minham eorum, quoad omne sacrificium peccati (c)et reatus, omnem agitationem filiorum Israelis, omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti primitias eorum quas dabunt Jehovae, tibi dedi eas; tum omne devotum in Israele, omnem aperturam uteri, ita omnem sublationem sanctorum. In terra eorum non habebis hereditatem, nec pars tibi erit in medio eorum; Ego pars tua et hereditas tua in medio filiorum Israelis, Num. (x)xviii 8-20; ex his patet quod "unctio" sit repraesentatio, quoniam per unctionem inaugurabantur ad repraesentandum, et quod per id significatum sit quod omnis inauguratio 22in sanctum caeli et Ecclesiae sit per bonum amoris quod a Domino, et quod 23 bonum amoris sit Dominus apud illos; quia ita est, dicitur quod Jehovah sit "pars et hereditas ejus." Quinto, quod unxerint etiam prophetas, constat ex Libro i Regum, Dixit Jehovah ad Eliam, Unge Chasaelem in regem super Syros, et Jehu unge in regem super Israelem, (c)et Elischam unge in prophetam pro te, xix 15, 16: et apud Esaiam, Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, lxi 1; quod ungerentur prophetae, erat causa quia prophetae repraesentabant Dominum quoad 24doctrinam Divini Veri, proinde quoad Verbum, nam hoc est 24doctrina Divini Veri, quod prophetae 25Verbum repraesentaverint, videatur n. 3652, 7269, in specie Elias et Elischah, n. 2762, 5247 fin., 9372; et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Qui repraesentatur, ita Qui intelligitur 26per quem unxit Jehovah, docet Ipse Dominus apud Lucam iv 18-21. 10 Sexto, quod postea unxerint reges, et quod illi dicti fuerint uncti Jehovae, constat ex pluribus locis in Verbo, ut 1 Sam. x l, xv 1, 17, (x)xvi 3, 6, 12, xxiv 7, 11 [A.V. 6, 10], xxvi 9, 11, 16, (x)23; 2 Sam. 1 16, ii 4, 7, v 3, xix 22 [A.V. 21]; 1 Reg. i 34, 2745, xix 15, 16; 2 Reg. ix 3, xi 12, xxiii 30; Threni iv 20; Hab. iii 13; Ps. ii 2, 6; Ps. xx (x)7 [A.V. 6]; Ps. xxviii 8; Ps. xlv (x)8 [A.V. 7]; Ps. lxxxiv (x)10 [A.V. 9]; Ps. lxxxix (x)21, 39, 52 [A.V. 20, 38, 51]; Ps. cxxxii 17; et alibi; causa quod unxerint reges, erat ut repraesentarent Dominum quoad judicium ex Divino Vero, quapropter in Verbo per "reges" significantur vera Divina, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148. Quod reges dicti fuerint uncti Jehovae, et quod ideo sacrosanctum 11 fuerit laedere illos, erat causa quia per unctum Jehovae 28 intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, tametsi quoad sensum litterae applicatur regi qui oleo unctus, Dominus enim cum in mundo fuit, fuit ipsum Divinum Verum quoad Humanum, et fuit ipsum Divinum Bonum quoad ipsum Esse vitae Suae, quod apud hominem vocatur anima ex patre, conceptus enim 29fuit (c)ex Jehovah; Jehovah in Verbo est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Esse omnium vitae; inde est quod solus Dominus fuerit Unctus Jehovae ipsa essentia et ipso actu, quoniam Divinum Bonum fuit in Ipso, et Divinum Verum procedens ex illo Bono in Humano Ipsius cum fuit in mundo, videantur loca citata n. 9194, 9315 fin., reges autem terrae non fuerunt uncti Jehovae, sed repraesentarunt Dominum, Qui solus Unctus Jehovae, ac ideo sacrosanctum fuit laedere reges terrae propter unctionem; at unctio regum terrae fiebat per oleum, unctio autem Domini quoad Divinum Humanum facta est per ipsum Divinum Bonum Divini Amoris 30 quod oleum 31repraesentabat; inde est quod dictus fuerit Messias et Christus, Messias in lingua 32Hebraea significat unctum, similiter Christus in lingua Graeca, Joh. i 42 [A.V. 41], iv 25; ex his 12 constare potest quod ubi in Verbo dicitur "Unctus Jehovae," intelligatur, Dominus, ut apud Esaiam, Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, lxi 1; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Quem unxit Jehovah constat apud Lucam, 33 ubi Dominus id aperte dicit his verbis, Traditus est Jesu liber Esaiae prophetae; et revolvit librum, et invenit locum ubi erat scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad dimittendum sauciatos cum remissione, ad praedicandum annum Domini acceptum; postea convolvens librum, dedit ministro, ac consedit, omnium autem in synagoga oculi erant detenti in Ipsum; coepit dicere ad illos, Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris, vi 17-21: 34apud Danielem, 13 Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum, et ad aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam principem, septimanae septem, ix 25; "aedificare Hierosolymam" est instaurare Ecclesiam, "Hierosolyma" enim est Ecclesia, n. 3654; "Messias princeps" seu Unctus est Dominus quoad Divinum Humanum: apud eundem, Septimanae septuaginta decisae sunt ad obsignandum visionem et prophetam, et ad unguendum sanctum sanctorum, ix 24; "obsignare visionem et prophetam" est concludere illa quae in Verbo de Domino dicta fuerunt ac complere illa, "ungere sanctum sanctorum" est 35Divinum Humanum Domini in Quo fuit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Jehovah. 14 Per "Unctum Jehovae" in sequentibus locis 36 etiam intelligitur Dominus: apud Davidem, Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius: (m)Ego unxi regem Meum super Zionem montem sanctitatis Meae,(n) Ps. ii 2, 6; "reges terrae" sunt falsa, et "dominatores" sunt mala, quae ab infernis, contra quae Dominus cum fuit in mundo, pugnavit, et quae vicit ac subjugavit; "Unctus Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum, ex illo enim pugnavit; "Zion mons sanctitatis" super quem dicitur "unctus in regem" est regnum caeleste, quod est in bono amoris; hoc 15 regnum est intimum caeli et intimum Ecclesiae: apud eundem, Inveni Davidem servum Meum, oleo sanctitatis unxi eum, Ps. lxxxix 21 [A.V. 20]; per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, ut quoque alibi, videatur n. 1888; "oleum sanctitatis quo Jehovah unxit Eum" est Divinum Bonum Divini Amoris, n. 886, 4582, 4638; quod sit Dominus Qui per "Davidem" ibi intelligitur, patet ab illis quae ibi praecedunt, et quae ibi sequuntur, dicitur enim, Locutus es in visione de Sancto tuo; ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus; Ille vocabit Me, Pater meus Tu; etiam Ego primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae; ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies caelorum, vers. 20, 26-30 [A.V. 19, 25-29]; 16 praeter plura: similiter alibi apud eundem, In Zione germinare faciam cornu Davidi, disponam lucem Uncto Meo; hostes ejus induam pudore, et super Ipsum florebit corona Ipsius, Ps. cxxxii 17, 18; "quod etiam ibi Dominus per Davidem intelligatur, patet ab illis quae ibi praecedunt, ubi dicitur, Ecce audivimus de Eo in Ephrata, invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus; sacerdotes Tui induentur justitia, et sancti Tui jubilabunt, propter Davidem servum Tuum, ne avertas facies Uncti Tui, vers. 6-9 seq.; ex quibus constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum ibi intelligatur per Davidem, Unctum Jehovae: apud Jeremiam, 17 Super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis; spiritus narium nostram, Unctus Jehovae; captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra 37Illius vivemus inter gentes, Threni iv 19, 20; ibi etiam per "Unctum Jehovae" intelligitur Dominus, agitur enim ibi de impugnatione Divini Veri a falsis et malis, quod significatur per quod super montibus insectati sint, et in deserto insidiati 38; "spiritus narium" est ipsa vita caelestis quae a Domino, 30n. 9818. 40Ex his nunc sciri potest cur tam sacrosanctum 41fuit laedere 18 Unctum Jehovae, ut etiam patet ex Verbo, ut in Libro 1 Schemuelis, Dixit David, Absit a Jehovah mihi, si fecero verbum hoc Domino meo, uncto Jehovae, et mittam manum meam in eum, quia unctus Jehovae Ille, 42 xxiv 7, 11 [A.V. 6, 10]: et alibi, Dixit David ad Abischaium, Ne perde eum, 43nam quis miserit manum in unctum Jehovae, et innocens sit? xxvi 9:(n) in Libro 2 Schemuelis, Dixit David ad illum qui dixit se occidisse Schaulem, Sanguis tuus super capite tuo, quia dixisti, Occidi unctum Jehovah, i 16: et alibi, Dixit (x)Abischai, Num propter hoc non occidetur Schimei quod maledixit uncto Jehovae, xix 22 [A.V. 21]; quod Schimei ideo (x)Schelomonis jussu interfectus sit, videatur 1 Reg. ii 36-fin. 19 Septimo, quod usu communi receptum fuerit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam, constat a sequentibus his locis: apud Danielem, Ego Daniel fui lugens tribus septimanis, panem desideriorum non comedi, ac caro et vinum non venit ad os meum, et 44ungendo non unctus sum, usque dum implerentur tres septimanae dierum, x ,] 3: apud Matthaeum, Tu quando jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunare, sed Patri tuo in occulto, vi 17; "jejunare" est in luctu esse: apud Amos, Qui bibunt ex scyphis vini, et ex primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, vi 6: apud Ezechielem, Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos, et unxi te oleo, xvi 9; ibi de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia: apud Micham, Calcabis olivam, sed non unges te oleo, vi 15: apud Moschen, Oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur oliva tua, Deut. xxviii 40: 20 apud Esaiam, Ad dandum illis cidarim pro cinere, oleum gaudii 45pro luctu, lxi 3: apud Davidem, Unxit te Deus tuus oleo laetitiae 46prae sociis tuis, Ps. xlv 8 [A.V. 7]: apud eundem, (m)Disponis ante me mensam coram inimicis meis; pinguefacis oleo caput meum, Ps. xxiii 5:(n) apud eundem, Exaltabis sicut monocerotis cornu meum, consenescam in oleo viridi, Ps xcii 11 [A.V. 10]: (m)apud eundem, Vinum (x)laetificat cor hominis, ad exhilarandum facies oleo, Ps. civ 15:(n) apud Marcum, Discipuli exeuntes unxerunt oleo multos infirmos, ac sanaverunt, vi 13: apud Lucam, Jesus ad Simonem, Ingressus sum in domum tuam; et oleo caput Meum non unxisti, haec vero unguento unxit pedes Meos, vii ,] 46; ex his patet quod usu receptum fuerit ungere semet et alios oleo; non oleo sanctitatis, quo ungebantur 47sacerdotes, reges, altare, et tabernaculum, sed oleo communi, ex causa quia hoc oleum significabat laetum et faustum quod est amoris boni; oleum autem sanctitatis significabat Divinum Bonum, de quo dicitur, Super carnem hominis non fundetur, et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum erit vobis: vir qui praeparaverit sicut illud, aut qui dederit ex eo super alienum, excidetur e populis suis, Exod. xxx 32, 33, 38. @1 hoc est$ @2 i nempe$ @3 cultus$ @4 Ecclesiae$ @5 influit enim$ @6 illud$ @7 i illo$ @8 posuerat$ @9 i dicit,$ @10 d et i ac$ @11 sint IT$ @12 , et quod$ @13 proprium, etiam$ @14 i etiam$ @15 praecipue$ @16 i ipse$ @17 et quia$ @18 illud Regnum$ @19 repraesentaret altered to repraesentaverit A, repraesentarent [repraesentaverit probably intended] I, repraesentaret T$ @20 i et$ @21 hoc est, illa quae$ @22 ad$ @23 i ipsum$ @24 Divinum Verum$ @25 id$ @26 apud Esajam prophetam$ @27 35 IT$ @28 i in Verbo$ @29 erat$ @30 i in Ipso$ @31 repraesentavit$ @32 originali$ @33 i Cap. iv 18 , 19, 20,$ @34 i similiter$ @35 Divinum Verum a Divino Bono, quod fuit Dominus quoad Humanum cum in mundo$ @36 i his$ @37 Ipsius$ @38 i sint$ @39 quapropter Ille per unctum Jehovae intelligitur$ @40 inde nunc$ @41 erat$ @42 i 1 Sam.$ @43 quis namque$ @44 unguendo$ @45 loco$ @46 pro IT$ @47 sancta, sacerdotes et reges$
Arcana Coelestia 8
Passage 9955
#9955 "Et implebis manum illorum": quod significet repraesentativum Domini quoad verum fidei, constat ex significatione "implere manum Aharonis et filiorum ejus" quod sit inaugurare ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum quod fidei; per "manum" enim significatur potentia quae est veri ex bono, ac ideo manus praedicatur de vero, videatur n. 3091, 3387, 4931-4937, 7518, 8281, 9025; inde nunc est quod sicut unctio repraesentavit Dominum quoad Divinum Bonum, ita impletio manuum repraesentaverit Dominum quoad Divinum Verum, nam omnia in universo se referunt ad bonum et ad verum, et ad utrumque ut 1sint aliquid; ideo 2in Verbo ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, videantur loca citata n. 9261, 9314. Quomodo impletio manuum fiebat, describitur in capite sequente, quapropter de illa ibi, ex (x)Divina Domini Misericordia, dicetur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9956
#9956 "Et sanctificabis illos": quod significet sic repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "sanctificare" quod sit repraesentare ipsum sanctum, quod est Dominum quoad Divinum Humanum, hoc enim est quod solum est sanctum, et a quo omne sanctum in caelis et in terris; (m)quisque scire potest quod oleum non sanctificaverit, sed quod induxerit repraesentativum sanctitatis. Cum his porro ita se habet: Ipse Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli angelici; Divinum quod ab Ipso inde procedit in caelis, est quod vocatur sanctum; Divinum Domini supra caelos non potuit repraesentari, quia est infinitum, sed Divinum Domini in caelis, hoc enim est accommodatum receptioni angelorum qui ibi, qui finiti; hoc Divinum est in perceptione illorum Divinum Humanum Domini, quod solum sanctum, quod repraesentabatur; inde patet quid significatur per "sanctificari," et cur id dicitur post unctionem, ut apud Moschen, Unges altare, et sanctificabis illud, Exod. xxix 36: Unges tentorium conventus,et omnia quae inibi, et sanctificabis ea, Exod.: (x)xxx 25-29: Unges Aharonem, et sanctificabis eum, Exod. xl 13: Unxit Aharonem et vestes ejus, filios ejus et vestes eorum, et sanctificavit, Lev. viii (x)12, 30; praeter etiam alibi. Quod Dominus solus sanctus sit, et quod omne sanctum sit ab Ipso, et quod omnis sanctificatio repraesentaverit Ipsum, videatur n. 9229, 9680, 1quod Dominus in caelis sit sanctuarium, ita quoque caelum, n. 9479, et quod Spiritus sanctus sit Divinum procedens a Domino, n. 9818, 9820. @1 quod Sanctuarium sit Ipse Dominus in coelis, ita coelum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9957
#9957 "Et sacerdotio fungentur Mihi": quod significet repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis ex Divino Humano, constat ex significatione "sacerdotii" quod sit repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis, de qua n. 9809, hoc dicitur post sanctificationem per unctionem, quia opus salvationis est (c)ex Divino Humano Domini, 1 secundum illa quae mox supra n. 9956 ostensa sunt. @1 i quod est Unctus Jehovah$
Arcana Coelestia 8
Passage 9958
#9958 Vers. 42, 43. Et fac eis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis [et] usque ad femora erunt. Et erunt super Aharone, et super filiis ejus in intrandis illis ad tentorium conventus, aut accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem et moriantur; statutum saeculi ei et semini ejus post illum. "Et fac eis femoralia lini" significat externum amoris conjugialis: "ad tegendum carnem nuditatis" significat ne interiora amoris, quae (x)spurca et infernalia, appareant: "a lumbis usque ad femora erunt" significat extensionem illorum 1: "et erunt super Aharone et super filiis ejus" significat tutelam ab infernis: "in intrandis illis in tentorium conventus" significat in cultu repraesentativo omnium caeli et Ecclesiae: "aut accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto" significat in cultu repraesentativo Ipsius Domini: "ne portent iniquitatem et moriantur" significat annihiliationem totius cultus: "statutum saeculi ei et semini ejus post illum" significat leges ordinis in Ecclesia repraesentativa. @1 i, nempe exteriorum amoris conjugialis T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9959
#9959 "Et fac iis femoralia lini": quod significet externum amoris conjugialis, constat ex significatione "femoralium" quod sint externum amoris conjugialis, de qua sequitur, et ex significatione "lini" quod sit verum externum seu verum naturale, de qua etiam sequitur. Quod "femoralia" significent 1externum amoris conjugialis", est 2 quia vestes seu tegumenta trahunt significationem ab illa parte corporis quam tegunt, n. 9827, ac lumbi cum genitalibus, quae femoralia vestiunt seu tegunt, significant amorem conjugialem; quod "lumbi" illam significent, videatur n. 3021, 4280, 4575, et quod "genitalia," n. 4462, 5050-5062; quid amor vere conjugialis in articulo mox sequente dicetur. Quod femoralia facta fuerint ex lino, erat causa quia "linum" 2 significat verum externum seu verum naturale, n. 7601, et ipsum externum est verum; causa quod externum sit verum, est quia interna desinant in externa, (c)et super his ut super suis fulcris requiescunt, et fulcra boni sunt vera; se habent illa sicut fundamenta, super quibus exstruitur domus, seu super quibus requiescit domus, quapropter fundamenta domus significant vera fidei ex bono, n. 9643; ac praeterea vera sunt quae tutantur bona a malis et falsis, ac resistunt illis, 3ac omnis potentia quae bono est per vera, 4 n. 9643; inde quoque est quod in ultimo caeli sint qui in veris fidei ex bono; ideo quoque ultimum seu extremum apud hominem, quod est ejus cutis externa, correspondet illis in caelis qui in fidei veris sunt, n. 5552-5559, 8980, at non illis qui in fide separata a bono, hi enim non in caelo sunt; ex his nunc constare potest cur femoralia fuerunt ex lino; sed femoralia Aharonis, cum indutus erat vestibus quae ad gloriam et decus, de quibus 5in hoc capite actum est, erant ex lino cum byssino intertexto, ut patet 6a sequentibus, ubi dicitur, Fecerunt tunicas byssi, opus textoris, et cidarim byssi, et ornamenta tiararurn ex bysso, et femoralia lini byssino intertexto, Exod. xxxix 27, 28; at femoralia Aharonis, cum indutus fuit vestibus sanctitatis, erant ex lino, ut constat (c)ex his apud Moschen, Cum intrabit Aharon in sanctum intra velum, tunicam lini sanctitatis induet, et femoralia lini erunt super carne ejus, et balteo lini cinget se, et cidarim lini imponet sibi, vestes sanctitatis hae: etiam lavabit aquis carnem suam cum induet eas: et primo tunc offeret holocausta er sacrificia, per quae expiabit sanctum ab immunditiis, Lev. xvi 1-fin.; 3 quod Aharon tunc indutus iret vestibus lini, quae etiam vocabantur "vestes sanctitatis," erat causa quia tunc fungebatur munere expiandi tentorium, ut et populum ac semet ab immunditiis; et omnis expiatio, 7 quae fiebat per 8lavationes, 9holocausta, et sacrificia, repraesentabat purificationem cordis a malis et falsis, ita regenerationem; et purificatio a malis et falsis seu regeneratio fit per vera fidei; 10ideo erant super Aharone tunc vestes lini, 11nam per vestes lini significabantur vera fidei, ut supra dictum est; quod omnis purificatio a malis et falsis 12 (m)fiat per vera fidei,(n) videatur n. (x)2799, 5954 fin., 7044, 7918, (m)9089,(n) ita quod regeneratio, n. 1555, 2046, 2063, 2979, 3332, 3665, 3690, 3786, 3876, 3877, 4096, 4097, 5893, 6247, 8635, 8638-8640, 8772, 9088, 9089, 9103. 4 Ex eadem causa etiam erat quod sacerdos indueret amictum lini, et femoralia lini, cum tolleret cinerem ex altari, Lev. vi 2-4 [A. V. 9-11], et quoque quod sacerdotes Levitae ex filiis Zadochi, cum intrabunt in sanctuarium, de quibus ita apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, intrabunt in sanctuarium Meum, et accedent ad mensam Meam ad ministrandum Mihi; quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; quando 13ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum, cidares lini erunt super capite eorum, et femoralia lini erunt super lumbis eorum; non accingent se cum sudore, xliv (x)15-18; agitur ibi de novo templo, per quod significatur nova Ecclesia; per "sacerdotes Levitas" significantur qui in veris 14 ex bono, per "vestes lini" significantur vera fidei per quae purificatio et regeneratio; quod non accingerentur cum sudore, significat quod sancta cultus non commiscerentur cum proprio hominis, nam sudore est proprium hominis, ac proprium hominis non est nisi quam malum et falsum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812 fin., 8480, 8941. Quod femoralia quae erant (m)Aharoni cum indutus erat vestibus 5 ad gloriam et decus, essent ex lino cum byssino intertexto, ut patet ex loco supra citato, Exod. xxxix 27, 28, erat causa quia Aharon in illis repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum in caelis, ipse Aharon 15Dominum quoad Divinum Caeleste ibi, et per vestes quoad Divinum Spirituale ibi procedens ex Divino Caelesti, n.9814, ac byssinum est Divinum Spirituale procedens ex Divino Caelesti, n. 5319, 9469.(n) @1 amorem conjugialem$ @2 i causa$ @3 quod omnis potentia quae bono sit$ @4 i videatur$ @5 i supra$ @6 in$ @7 i ab immunditiis$ @8 lavationem$ @9 i per$ @10 inde$ @11 quoniam$ @12 i (m)et quoque quod regeneratio(n)$ @13 intrabunt ad portas IT$ @14 i sunt$ @15 Divinum coeleste Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 9960
#9960 "Ad tegendum carnem nuditatis": quod (x)significet ne interiora amoris, quae spurca et infernalia, appareant, constat ex significatione "tegere" quod sit facere ne appareant, ex significatione genitalium et lumborum, quae hic per "carnem nuditatis" significantur, quod sint interiora amoris conjugialis, nam cum per "femoralia" significantur externa illius amoris, n. 9959, per "carnem quam tegunt" significantur interna ejus; quod "lumbi" significent amorem conjugialem, videatur n. 3021, 4280, 4575, et quoque quod "genitalia," n. 4462, 5050 5062, et quod "caro" 1 (x)significet bonum amoris, n. 3813, 7850, 9127; et quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque lumbi, genitalia, et caro, (d)in quo sensu significant mala, spurca, et infernalia illius amoris, n. (t)3813, 5059; quod hic significent mala, spurca, et infernalia, patet ex eo quod dicatur "ad (x)tegendum carnem nuditatis"; "caro nuditatis" hic est quod oppositum est bono amoris conjugialis, quod est jucundum adulterii, ita infernale, de quo in sequentibus. Quod nuditatem attinet, trahit illa significationem a partibus 2 corporis quae nudae apparent, similiter ac vestes a partibus corporis 2quas investiunt, n. 9827; ideo aliam significationem cum nuditas spectat caput quae est calvities, aliam cum spectat totum corpus, et aliam cum spectat lumbos et genitalia; cum nuditas spectat caput, quae est calvities, significat deprivationem ab intelligentia veri et a sapientia boni, cum spectat totum corpus, significat deprivationem a veris quae fidei, cum autem spectat lumbos ac genitalia, significat deprivationem a bono amoris. 3 Quod primum attinet, cum nuditas spectat caput quae calvities, quod significet deprivationem ab intelligentia veri et a sapientia boni, constat apud Esaiam, In die illo detondebit Dominus per regem Aschuris caput, et pilos pedum, et barbam consumet, vii 20; "detondere caput" 3est deprivare veris internis Ecclesiae, "detondere pilos pedum et consumere barbam" 4 deprivare veris externis ejus; per "regem Aschuris" est per ratiocinia ex falsis; cuivis patet quod per regem Aschuris non detonderetur caput, nec pilus pedum, nec barba, 5et quod usque significativa sint; quod "caput" 6sint interiora quae sapientiae et intelligentiae, videatur n. 6292, 6436, 9166, 9656, quod "rex Aschuris" sit ratiocinatio, 7 n. 119, 1186, quod "pilus" sit verum externum Ecclesiae, n. 3301, 5247, 5569-5573, quod "pedes" etiam sint externa seu naturalia, n. 2162, 3147, 3986, (x)4280, 4938-4952, 9406; 8quod "barba" sint scientifica sensualia, quae sunt vera ultima, 4 constat a locis in Verbo ubi "barba" nominatur: apud eundem, 9 in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, 10xv 2; similiter: apud Jeremiam, Veniet calvities super Gazam, quousque incides te, xlvii 5: apud Ezechielem, Super omnibus faciebus pudor, et super omnibus capitibus calvities; argentum suum in plateas projicient, et aurum in abominationem erit, vii 18, 19; "super omnibus capitibus calvities" pro deprivatione ab intelligentia veri et a sapientia boni; quia id significatur, etiam dicitur "argentum suum in plateas projicient, et aurum in abominationem erit," "argentum" enim est verum quod intelligentiae, et "aurum" est bonum quod sapientiae, n. 1551, 5658, 6914, 6917, 8932; quod non intelligatur calvities super omnibus capitibus, et quod non projicerent argentum in plateas, et quod aurum non erit in abominationem, patet: apud Moschen, 5 Dixit Moscheh ad Aharonem et ad Eleazarem et ad Ithamarem filios ejus, Capita vestra non radetis, et vestes vestras nondissuetis, ne moriamini, et universae contioni irascatur, Lev. x 6: et apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae non radent caput, et comam suam non demittent, xliv 20; quia Aharon et filii ejus repraesentabant Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, n. 9806, 9807, et quia per "caput rasum" (c)et per "vestes dissutas" significabatur deprivatio illorum, ideo vetitum 11erat radere caput, et 12dissuere vestes, et 13dicitur "ne moriamini, et toti contioni irascatur," per quod significatur quod sic periret repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, ita repraesentativum Ecclesiae. Quia luctus repraesentabat luctum spiritualem, qui est luctus 6 propter deprivationem veri et boni Ecclesiae, ideo in luctu inducebant capitibus 14 calvitiem, ut apud Jeremiam, Non plangent illos, neque calvities inducetur propter illos, xvi 6: apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et ascendere faciam super omne caput calvitiem; et ponam eum sicut luctum unigeniti, viii 10 et apud Micham, Calvitiem indue, et tonde de propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16; "filii deliciarum" sunt vera Divina, "migratio" eorum est deprivatio; quod "filii" sint vera, videatur n. 9807. Secundo, cum nuditas spectat totum corpus quod significet 7 deprivationem 15verorum fidei, constat apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Quia (x)dicis quod dives sim, et nullius rei indigeam, cum non scias quod tu sis miser et miserabilis, et egenus, et caecus, et nudus; consulo ut emas a Me aurum igne purificatum, et vestimenta alba ut induaris, ut non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii ,] 17, 18; "angelus Ecclesiae" est verum Divinum ibi, "dicere quod sit dives" est quod sit in cognitionibus veri et boni, "miser, egenus, caecus, et nudus" est quod usque absque veris implantatis vitae, 16ita absque bono, "emere aurum igne purificatum" est comparare sibi bonum, "vestimenta alba" sunt genuina vera fidei ex bono; inde patet 17quid sit "ne manifestetur pudor nuditatis": apud eundem, Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut nudus non ambulet, videantque pudorem ejus, Apoc. xvi 15; similiter: apud eundem, Odio habebunt meretricem, et devastatam facient eam nudamque, Apoc. xvii 16; "meretrix" pro illis qui falsificant vera Divina, "facere illam nudam" manifeste pro deprivare illis, nam dicitur 18devastata et nuda"; "devastare" est deprivare veris. 9 Per nuditatem etiam significatur ignorantia veri, et per induitionem informatio: apud Esaiam, Cum videris nudum, et obtexeris eum, erumpet sicut aurora lux tua, lviii 7, 8: et apud Matthaeum, Rex dicet iis qui a dextris, Nudus fui et non induistis me: et dixit illis a sinistris, Nudus fui et non induistis me, xxv 36, 38, 43, 44; "nudus" hic pro illis qui non in veris, et usque desiderant vera; tum 19 qui agnoscunt quod nihil boni et veri in illis sit, videatur n. 4956, 4958. Tertio, quod nuditas 20cum spectat lumbos (c)et genitalia significet 10 deprivationem 21boni amoris, constat apud Esaiam, Virgo, filia Babelis, sume molam, et mole farinam; revela crines tuos, denuda pedes tuos, revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, etiam videatur opprobrium tuum, xlvii (x)1-3; "filia Babelis" est Ecclesia seu instar Ecclesiae, ubi sanctum in externis est, sed profanum in internis; profanum quod in internis est id quod spectent se et mundum pro fine, ita dominationem et abundantiam opum, et sancta 22 pro mediis ad illum finem; "sumere molam, et molere farinam" est 23concinnare doctrinam ex talibus quae pro mediis inservitura sint fini, n. 7780, "revelare crines, denudare pedes, et revelare femur" est absque pudore et timore sancta externa et interna prostituere, 24 ita "revelare nuditatem" est facere ut spurca et infernalia, quae sunt fines, 25appareant: apud Jeremiam, 11 Peccatum peccavit (x)Hierosolyma; qui honoraverunt eam, vilipendunt eam, quia vident nuditatem ejus, immunditiem ejus in fimbriis ejus, Threni i 8, 9; "Hierosolyma" pro Ecclesia, hic pro Ecclesia" quae in falsis ex malo; "videre nuditatem" pro amores spurcos et infernales, "immundities in fimbriis" pro talibus in extremis; quod "fimbriae" sint extrema, (x)videatur n. 9917 apud Nahum, Retegam fimbrias tuas super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, iii (x)5; "retegere fimbrias" pro auferre externa ut appareant interiora, "nuditas quae ostendetur gentibus, et ignominia quae regnis" sunt amores infernales, qui sunt amores sui et mundi, qui 26conspurcant interiora: apud Ezechielem, 12 Venisti in decora (x)decorum, ubera solidata sunt, et crinis 27 crevit; eras nuda et denudata: cum omnibus abominationibus tuis et scortationibus tuis non recordata es dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata, conculcata in sanguine tuo. Revelata est nuditas tua per scortationes tuas super amasiis tuis, xvi 7, 22, 36: apud eundem, Ego daturus te in manum quod odisti, ut agant tecum ex odio; et te relinquant nudam et denudatam, et reveletur nuditas scortationum tuarum, xxiii 28, 29: apud Hoscheam, 13 Contendite cum matre vestra ut removeat scortationes suas a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua, ne forte exuam eam nudam, et sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim. Revertar et accipiam frumentum Meum, mustum Meum, lanam Meam, et linum Meum, quae ad tegendum nuditatem ejus; et revelabo turpitudinem ejus in oculis amasiorum ejus, ii 2, 3, 9, 10; agitur ibi et hic de Hierosolyma, quae 28etiam vocatur "mater," et per illam significatur Ecclesia; ejus perversitas describitur per "scortationes," "adulteria," et per "revelationem nuditatis," quae non aliud sunt quam amores spurci et infernales, qui sunt amores sui et mundi quando sunt fines, (x)ex quibus omnia mala et inde falsa scaturiunt; inde falsificationes veri et adulterationes boni describuntur in Verbo per scortationes et per adulteria, et quoque vocantur ibi scortationes et adulteria, videatur n. 8904; inde patet quid per nuditatem et per revelationem nuditatis intelligitur; quia de veris Ecclesiae falsificatis, et de bonis ejus adulteratis agitur, ideo dicitur quod "ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim"; "desertum" est quod absque bonis, "terra siccitatis" est quod absque veris, 14 et "sitis" est deprivatio omnium fidei; dicitur etiam quod acciperet frumentum suum, mustum suum, lanam suam, et linum suum, quibus texerat nuditatem ejus, quia per "frumentum" significatur bonum interius Ecclesiae spiritualis, per "mustum" verum interius ejus, per "lanam" bonum exterius ejus, et per "linum" verum exterius ejus; quod non linum, lana, mustum, et frumentum intelligantur, quisque videre potest qui ex ratione aliquantum illustrata illa legit, et qui credit quod in Verbo nulla vox inanis sit, et quod non nisi quam sanctum ubi 15 vis, quia est Divinum: apud Jeremiam, Filia Edomi, etiam ad te transibit calix, inebriaberis et nudaberis, Threni (x)iv 21: apud Habakuk, Vae facienti socium suum bibere, inebriando, 29et introspiciendo in nuditates eorum satiaberis ignominia prae gloria, bibe etiam tu, ut praeputium tuum reveletur, ii 15, 16: et apud Ezechielem, Effuderunt sanguinem in te; nuditatem patris revelavit in te, xxii ,] 10; quid illa significant, nemo scire potest nisi sciat quid "calix," quid "bibere," quid "inebriari," quid "nudari," quid "introspicere nuditates, et revelare illos," ut et quid "praeputium"; quod omnia spiritualiter intelligenda sint, patet; spiritualiter "bibere" est instrui in veris, et in opposito sensu in falsis, 30ita haurire illa, n. 3069, 3168, 3772, 8562, 9412; inde constat quid "calix e quo bibitur," n. 5120; "inebriari" est insanire inde, ac "nudari" est prorsus destitui illis; "revelare nuditates" est revelare mala amorum sui et mundi, quae infernalia; "revelare nuditates patris" est mala 31illa ex hereditario et ex voluntario, "revelare praeputium" est conspurcare illa; quod "praeputium" sit conspurcatio bonorum caelestium ab illis amoribus, videatur n. 2056, (x)3412, 4462, 7045; inde circumcisio est purificatio ab illis, n. 322039, 2632. Ex his constare potest quid significatur per inebriationem ac inde 16 revelationem nuditatis Noachi, de qua ita in Genesi, Bibit Noach de vino, et inebriatus est, et discoopertus est in medio tentorii sui; et vidit Cham pater Canaanis nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis; et accepit Schem et Japheth vestem, et posuerunt super umero, ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris sui, et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt, Gen. ix 21-23; describitur ibi homo Antiquae Ecclesiae, qui est Noachus; "vinum quod bibit, et quo inebriatus est" est falsum quo illa Ecclesia 33 principio imbuta fuit; quod inde "discoopertus in medio tentorii jacuerit" significat mala ex defectu veri in cultu; "vestis, qua Schem et Japheth texerunt nuditatem ejus" est verum fidei, per quod illa mala tegebantur et emendabantur; implantatio veri et boni fidei 34 in parte intellectuali, describitur per quod "posuerint vestem super umero, iverint retrorsum, (c)et quod verterint faciem retrorsum," nam ita (t)se prorsus habet cum veris et bonis fidei apud spiritualis Ecclesiae hominem: "Schem et Japheth" significat illos ab Ecclesia spirituali, qui receperunt vera fidei in bono, quod est charitas, 35"Canaan" autem illos qui non receperunt vera fidei in bono seu in charitate; quod Noach repraesentet hominem 17 Ecclesiae Antiquae in principio, et quod hi tales fuerint, videatur n. 736, 773, 788, 1126, quod Schem hominem Ecclesiae spiritualis internae, et Japheth externae, n. (x)1062, 1127, 1140, 1141, 1150, quod Canaan repraesentaverit illos qui in fide separata a charitate, seu quod idem in cultu externo separato ab interno, ita in specie gentem Judaicam, n. 1093, 1140, 1141, 1167, quod verum et bonum fidei 36implantentur in parte intellectuali apud homines Ecclesiae spiritualis, n. 9596; praeterea "vinum quo Noachus inebriatus est" significat falsum, n. 6377, "tentorium in quo jacuit discoopertus" significat sanctum cultus, n. 2145, 2152, (x)3312, 4128, 4391, "vestis qua texerunt nuditatem patris sui" significat verum fidei, n. 5954, 9212, 9216; ipsa nuditas, ejus malum voluntarium, quod tegitur per vera fidei, et cum tegitur spectant vera retrorsum; quod haec arcana involvantur 37his historicis, patet ex sensu interno; (m)et quod arcana illa sint arcana Ecclesiae, videri potest ex eo quod Schem et Japheth solum propter id quod texerint nuditatem patris, benedicti fuerint, et cum illis omnis eorum posteritas, et quod Canaan cum omni sua posteritate maledictus fuerit, solum quod pater ejus indicaverit id fratribus suis.(n) 18 Quoniam apud gentem Judaicam et Israeliticam interiora erant spurca, erant enim in amoribus sui et mundi prae reliquis gentibus; et quia "genitalia cum lumbis" significant amorem conjugialem, et ille amor est fundamentalis omnium amorum, caelestium et spiritualium, et sic comprehendit 38illos, ideo cautum fuit ne nuditates illarum partium apud Aharonem et apud filios ejus quando in sancto cultu erant, ullo modo apparerent; 39quod causa est quod dicatur quod facerent illis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis usque ad femora; et alibi, quod non ascenderent in gradibus super ad altare, ne reveletur nuditas super illo, Exod. xx 23 [A.V.26]; quod apud gentem Judaicam et Israeliticam interiora fuerint spurca, et illa clausa cum fuerunt in cultu, videantur loca citata n. 9320 fin., 9380; quod "genitalia cum lumbis" significent amorem conjugialem, n. 3021, 4280, 4462, 4575, 5050-5062, et quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, proinde quod hi amores per illum etiam intelligantur, n. 686, 402739, 3021, 4280, 5054. Ex his nunc constat quid "nuditas" significat, imprimis nuditas partium generationi dicatarum, quando interiora sunt spurca. 19 At vero cum interiora sunt casta, tunc "nuditas" significat innocentiam, quia amorem 41 conjugialem, ex causa quia amor vere conjugialis in sua essentia est innocentia; quod amor vere conjugialis sit innocentiae, videatur n. 2736, proinde quod "nuditas" in hoc sensu sit innocentia, 42 n. 165, 8375, quapropter etiam angeli intimi caeli, qui angeli caelestes vocantur, apparent nudi, n. 165, 2306, 2736; quia Antiquissima Ecclesia, quae describitur in primis capitibus Geneseos, (c)ac intelligitur in sensu interno per Hominem seu Adamum, et per uxorem ejus, fuit Ecclesia caelestis, ideo de illis dicitur quod ambo essent nudi, et non erubuerunt, Gen. ii 25; at cum lapsa illa Ecclesia 43est, quod factum est per esum ex arbore scientiae, per quod significabatur ratiocinatio ex scientificis de Divinis, tunc dicitur quod cognoverint quod nudi essent, et consuerint sibi folium ficus, et fecerint sibi cingula, ita quod texerint nuditates suas; et quoque quod dixerit homo cum clamavit ad illum Jehovah, quod timuerit quia nudus; 44 et dein quod fecerit illis Jehovah Deus tunicas pellis, et vestiverit eos, 45Gen. iii 6-11 et 21; per "folia ficus a 20 quibus (t)fecerunt sibi cingula," 46et quoque per "tunicas pellis" intelliguntur vera et bona externi hominis; quod ita describatur status eorum post lapsum, erat causa quia ab internis hominibus facti sunt externi; internum eorum significatur per "paradisum," paradisus enim est intelligentia et sapientia interni hominis, ac occlusio ejus significatur per ejectionem ex paradiso; quod "folium" sit verum naturale, quod est scientificum, videatur n. 885, quod "ficus" sit bonum naturale seu bonum externi hominis, n. 217, (x)4231, 5113, et quod "tunica pellis" etiam sit verum et bonum 47externi hominis, n. 294-296, 48 quod "pellis" sit externum, n. 3540. @1 i in genere$ @2 quae investitae sunt$ @3 pro$ @4 i pro$ @5 sed quod alia significantur$ @6 sit intelligentia et sapientia$ @7 i videatur$ @8 exinde patet, quid per illa verba significatur$ @9 i Ejulabit Moabus,$ @10 Sch xvi$ @11 quod raderent$ @12 dissuerent$ @13 dictum$ @14 i suis$ @15 a veris$ @16 quia$ @17 quod IT$ @18 devastatum et nudum$ @19 i pro illis$ @20 quae$ @21 a bono$ @22 i externa$ @23 ex talibus concinnare doctrinam fidei, quae inservitura sint fidei$ @24 i transire flumina est vera omnis generis;$ @25 propter quos illa$ @26 faciunt$ @27 i ejus$ @28 hic$ @29 ut introspicias$ @30 et$ @31 haereditaria et voluntaria$ @32 2036 IT$ @33 i in$ @34 i et IT$ @35 Canaan, qui maledictus, significat illos in terra Canaane, qui non receperunt bona fidei$ @36 apud homines Ecclesiae spiritualis implantata sint in parte eorum intellectuali$ @37 historicis illis, constat solum ex sensu Verbi interno$ @38 in se omnes amores coelestes et spirituales$ @39 quae$ @40 2734 IT$ @41 i vere$ @42 i videatur$ @43 fuit$ @44 i Genes. iii 6, 7, 9, 10, 11;$ @45 ibid. vers. 21$ @46 intelliguntur vera boni externi hominis, et per tunicas pellis intelliguntur bona externi hominis$ @47 naturale$ @48 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9961
#9961 "A lumbis usque ad femora erunt": quod significet extensionem illorum, nempe exteriorum amoris conjugialis, quae per femoralia lini significantur, constat ex significatione "lumborum" et "femorum" quod sint illa quae sunt amoris (x)conjugialis, "lumbi" (x)illa quae sunt interiorum ejus, et "femora" quae sunt exteriorum, ita extensio ejus ab interioribus ad exteriora; quod "lumbi" significent interiora illius amoris, est quia supra sunt, et quod "femora" significent exteriora ejus, est quia infra sunt; quae enim supra apud hominem sunt significant interiora, et quae infra sunt significant exteriora; inde est quod in Verbo interiora intelligantur per superiora, ac exteriora per inferiora, videatur n. 3084, 4599, (x)5146, 8325; superiora apud hominem correspondent caelestibus et spiritualibus, quae sunt interiora, ac inferiora correspondent naturalibus, quae sunt exteriora; inde est quod "pedes" significent naturalia, n. 2162, 3147, 3986, 4382, 4938-4952; et quia per "femora" intelligitur pars inferior lumborum, quae spectat pedes, ideo exteriora seu inferiora amoris conjugialis per illa significantur, videatur n. 4277, 4280, 1at quod "lumbi" in genere significent amorem conjugialem, n. 3021, 3294, 4575, 5050-5062; quod "lumbi" id significent, est ex correspondentia; de correspondentia omnium hominis cum caelo, videantur quae copiose in locis citatis n. 9276 fin. (d)et 9280 ostensa sunt. Dicitur extensio amoris conjugialis ab interioribus ad exteriora, est enim extensio omnium amoris et omnium fidei, seu quod idem, omnium boni et omnium veri, in caelis, 2nam conjunguntur ibi omnes secundum affinitates quoad vera fidei et quoad bona amoris; talis extensio est in unoquovis caelo; ea 2 extensio quoque 3est in caelos qui infra sunt, quoniam omnes caeli unum faciunt; immo etiam extendunt se usque ad hominem, ut quoque ille unum faciat cum caelis; haec extensio est quae intelligitur per extensionem a superioribus seu interioribus ad inferiora seu exteriora; superiora seu interiora vocantur caelestia et spiritualia, ac inferiora seu exteriora vocantur naturalia 1seu mundana. Quod in specie amorem conjugialem, de cujus extensione hic agitur, concernit, est ille fundamentalis omnium amorum, descendit enim ille ex conjugio boni et veri in caelis; et quia conjugium boni et veri est in caelis et facit caelos, ideo est amor vere conjugialis ipsum caelum apud hominem; conjugium autem boni et veri in caelis descendit ex conjunctione Domini cum caelis, quod enim a Domino procedit ac influit in caelos, est bonum amoris, et quod ab angelis ibi recipitur est verum inde, ita verum quod ex bono, seu in quo est bonum; (m)ideo Dominus in Verbo vocatur sponsus et maritus, ac caelum 4cum Ecclesia sponsa et uxor.(n) Ex his constare potest quam sancta 5sunt conjugia in caelo 6, 4 et quam profana 5sunt adulteria ibi; sunt enim conjugia in se ita sancta ut nihil sanctius, etiam ob illam causam quia sunt seminaria generis humani, et genus humanum est seminarium caelorum, illuc enim veniunt homines qui in mundo vitam angelicam vixerunt; et vice versa sunt adulteria ita profana ut non aliquid profanius, quoniam sunt destructiva caeli et Ecclesiae apud hominem; quod ita sit, videantur quae 7 de conjugiis et de adulteriis n. 2727-2759 dicta et ostensa sunt. Ex his iterum constare potest cur per "nuditates" significentur 5 spurca et infernalia, de quibus in paragrapho praecedente, et cur tam severe interdictum 8fuit, quod Aharon 9et filii ejus cum ministrarent, induti essent femoralibus, et quod alioquin morerentur, dicitur enim, Fac illis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis usque ad femora erunt; et erunt super Aharone, et super filiis ejus, in intrandis illis in tentorium conventus aut 10 accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem, et moriantur; statutum saeculi ei et semini ejus post illum. Sciendum itaque quod per amorem conjugialem 11intelligatur omnis amor caelestis et 12 spiritualis, ex causa, ut supra ostensum est, quia amor vere conjugialis est fundamentalis omnium amorum 13; qui 14itaque in illo sunt, etiam in reliquis caeli et Ecclesiae amoribus sunt, nam descendit, ut dictum est, ex conjugio boni et veri (d)in caelis, quod conjugium facit caelum; inde quoque est quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; inde quoque patet cur cautum, quod nuditates Aharonis et filiorum ejus in ministrando non apparerent, nuditates enim eorum significabant omnes amores contrarios amoribus caelestibus, 15qui in genere vocantur amores sui et mundi, quando fines, et sunt amores spurci et infernales. Quod ita sit, homo hodie nescit, ex causa quia in illis amoribus est, et non aliud jucundum percipit quam quod ex illis est; inde 16 est quod cum dicitur amor spiritualis et caelestis, haereat ac nesciat quid sunt, consequenter quid caelum; et fortassis stupescet, cum audit et cogitat quod in amore spirituali et caelesti separato ab amore sui et mundi sit felicitas aeterna, quae ineffabilis. @1 et$ @2 conjunguntur enim$ @3 se extendit ad$ @4 ac$ @5 sint$ @6 i in se$ @7 i prius$ @8 fuerit$ @9 cum filiis$ @10 i in IT$ @11 intelligantur$ @12 i amor$ @13 i, n. 687 intended], 2739, 3021, 4280, 5054$ @14 enim$ @15 qui vocantur amores infernales, et in genere sunt amores sui et mundi, quando fines$ @16 i quoque$
Arcana Coelestia 8
Passage 9962
#9962 "Et erunt super Aharone et super filiis ejus": quod significet tutelam ab infernis, constat a significatione "femoralium" de quibus dicitur quod "erunt super Aharone et filiis ejus" quod sint externa amoris conjugialis, de qua n. 9959, et ex significatione "nuditatum, quas femoralia tegerent" quod sint interiora 1ejus, quae spurca et infernalia, de qua etiam supra n. 9560; et quia "nuditates" ea significabant, ideo "femoralia quae super Aharone et super filiis ejus" erant pro tutela ab infernis; cum his ita se habet: gens Judaica et Israelitica quoad interiora sua erant in amoribus sui et mundi, ita in amoribus infernalibus prae reliquis gentibus, sed quoad exteriora potuerunt esse in sancto etiam (x)prae reliquis gentibus; quapropter cum in sancto erant occludebantur illis interiora, sic enim per illos potuerunt sancta 2externa communicari cum caelis, et inde existere conjunctio; aliter prorsus si non occlusa fuissent apud illos interna, quae erant, ut dictum, spurca et infernalia; inde est quod apud illos non fuerit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, Ecclesia enim quae Ecclesia, est in internis, quae sunt fidei et amoris, non autem in externis separatis ab illis; externa apud illos erant omnia 3repraesentativa. 2 Quia nunc per "femoralia" significantur externa amoris conjugialis, in genere externa omnium amorum caelestium, et externa erant quae tegebant interna, 4ac interna apud illos erant spurca et infernalia, ideo per quod "femoralia (x)essent super Aharone et super filiis ejus" significatur tutela ab infernis; quamdiu enim in externo sancto erant, tectis seu occlusis internis, tamdiu etiam remoti erant ab infernis, (c)et sic in tutela. 5Quod interna apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerint spurca et infernalia, et quod ideo non Ecclesia apud illos fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, videantur loca citata n. 9320 fin. et n. 9380; quod cum in cultu, fuerint solum in sancto externo, 6 n. 3479, 4293, 4311, 6304, 8588, 9373, (x)9380, et quod 7interiora tunc (m)fuerint occlusa, n. 8788, 8806.(n) @1 illius amoris$ @2 in externis$ @3 cultus repraesentativi$ @4 quae$ @5 Quod gens Judaica et Israelitica in sancto externo fuerint cum in cultu, occlusis tunc internis, et quod interna eorum fuerint spurca et infernalia, et quoque quod$ @6 i imprimis$ @7 interna in (m)sancto(n)$
Arcana Coelestia 8
Passage 9963
#9963 "In intrandis illis in tentorium conventus": quod significet in cultu repraesentativo omnium caeli et Ecclesiae, constat ex significatione "intrare in tentorium conventus" quod sit cultus repraesentativus omnium caeli et Ecclesiae, per "tentorium" enim repraesentabatur caelum ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9784; ita per "intrare in illud," cum de Aharone et filiis ejus, significatur cultus Domini; omnis etiam cultus eo tempore fiebat in tentorio, et ad altare, in tentorio enim disponebantur panes facierum, accendebantur lucernae, et suffiebatur, et ad altare sacrificabatur; in illis praecipue 1constabat cultus repraesentativus; cultus repraesentativus est cultus externus repraesentans interna quae sunt amoris 2 a Domino in Dominum (d)ita quae sunt omnia caeli et Ecclesiae, nam 3in caelo et in Ecclesia omnia se referunt ad bonum quod amoris et ad verum quod fidei a Domino in Dominum. @1 consistebat$ @2 i et fidei$ @3 ibi$
Arcana Coelestia 8
Passage 9964
#9964 "Aut 1 accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto" quod significet in cultu repraesentativo Ipsius Domini, constat ex 2eo quod "altare" esset principale repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, 3videatur n. 9714, ita accedere ad altare, et ministrare in sancto ibi est cultus Ipsius Domini; cultus 4 repraesentativus Domini principaliter consistebat in holocaustis et sacrificiis oblatis super altari, n. 922, 923, 2180, 6905, 8680, 8936; cultus repraesentativus Domini quoad Divinum Bonum ad altare, (c)et cultus repraesentativus Ipsius quoad Divinum Verum in tentorio conventus; ideo dicitur quod per "intrare in tentorium conventus" significetur cultus repraesentativus omnium caeli et Ecclesiae, n. 9963, et per "accedere ad altare" cultus repraesentativus Ipsius Domini; caelum enim et Ecclesia sunt receptacula Divini Veri procedentis a Domino; Divinum Verum procedens a Domino est verum procedens (c)a bono amoris (d)Ipsius, ac implantatur ubi id bonum 5etiam recipitur, proinde ubi Dominus, a Quo id bonum. @1 i in IT$ @2 repraesentatione altaris, quod sit$ @3 de qua$ @4 i enim$ @5 , est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9965
#9965 "Ne portent iniquitatem et moriantur": quod significet annihilationem totius cultus, constat ex significatione "portare iniquitatem" cum de sacerdotio Aharonis et filiorum ejus, quod sit remotio falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt a Domino, de qua supra n. 9937; at cum dicitur de illis "portare iniquitatem et mori" significat annihilationem totius cultus, videatur n. 9928, nam moriebatur 1 cultus repraesentativus, quoniam nihil de eo apparebat amplius in caelis. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. 9959-9961 dicta et ostensa sunt; quod etiam morerentur cum non secundum statuta agebant, patet a filiis Aharonis Nadab et Abihu, qui cum non ex igne altaris sed ex alieno suffiebant, consumpti 2sunt ab igne e caelo, Lev. x 1, 2 seq.; "ignis altaris" repraesentabat amorem Divinum, ita amorem a Domino, at "ignis alienus" amorem ab inferno; annihilatio cultus 3significabatur per suffitionem ex hoc igne, inde mors illorum; quod "ignes" significent amores, videatur n. 5215, 6832, 7324, 7575, 7852. 2 Dicitur in pluribus locis 4in Verbo quod portarent iniquitatem cum non faciebant secundum statuta, et per id significabatur 5damnatio quia peccata non 6 remota; non quod ideo damnati fuerint sed quod per id annihilarent cultum repraesentativum, et sic repraesentarent damnatos qui in peccatis suis manent; nemo enim damnatur propter omissionem rituum externorum sed propter mala cordis, ita propter omissionem illorum ex malo cordis; hoc significatur per "portare iniquitatem" in sequentibus his locis: apud Moschen, Si anima peccaverit, feceritque unum de praeceptis Jehovae quae non fieri debent, etiamsi non noverit, rea tamen erit, et portabit iniquitatem suam, Lev. v (x)17, 18; 7hic per "portare iniquitatem" non intelligitur sed significatur retentio malorum et (x)sic damnatio; quoniam non ex malo cordis id fecerat, 3 nam dicitur etiamsi non noverit: apud eundem, Si comedendo 8comedetur de carne sacrificii pacificorum suorum in die 9 tertio, non placabitur offerens illud; abominatio est, ac anima quae comederit, iniquitatem suam portabit, et exscindetur de populis suis, Lev. vii 18, xix 7, 8; per "portare iniquitatem" etiam hic significatur manere in suis peccatis, et sic in damnatione esse; non quod ideo quia comedit ex sacrificio suo die tertio, sed quia per "comedere illud die tertio" repraesentabatur abominabile, quod damnationi obnoxium est; ita per "iniquitatem portare, et exscindi e populis suis" repraesentabatur damnatio illorum qui abominationem, quae per id factum significatur, faciunt; sed usque non damnatio erat quia comedit, interiora enim mala quae repraesentabantur damnant, non exteriora absque illis: apud eundem, 4 Omnis anima quae comederit cadaver ac discerptum, et non laverit vestes suas, et carnem suam abluerit, portabit iniquitatem suam, [Lev.] xvii 15, 16; quia "comedere cadaver et discerptum" repraesentabat appropriationem mali et falsi, ideo dicitur "portare iniquitatem" etiam repraesentative: apud eundem, Si vir qui mundus, omiserit facere pascha, exscindetur anima haec e populis suis, quia munus Jehovae non obtulit in tempore stato suo; peccatum suum portabit, Num. (x)ix 13; "pascha" repraesentabat liberationem a damnatione, a Domino, n. 7093 fin., 7867, 7995, 9286, 9287-9292, et "cena paschalis" repraesentabat conjunctionem cum Domino per bonum amoris, n. 7836, 7997, 8001; et quia illa repraesentabantur, statutum erat quod exscinderetur e populis qui non faceret pascha, et quod peccatum suum portaret; sed id non tale facinus erat, verum modo repraesentabat illos qui corde negant Dominum, et inde liberationem a peccatis, et (x)sic qui non conjungi Ipsi volunt per amorem, ita eorum damnationem: apud 5 eundem, Non accedent filii Israelis ad tentorium conventus, ad portandum iniquitatem moriendo; faciet Levita opus tentorii conventus, et ii portabunt iniquitatem, Num. xviii 22, 23; quod "populus portaret iniquitatem moriendo si accederent ad tentorium conventus ad faciendum opus ibi" erat quia annihilarent sic cultum repraesentativum injunctum ministerio sacerdotum; ministerium sacerdotum seu sacerdotium repraesentabat omne opus salvationis Domini, n. 9809, ideo dicitur quod Levitae, qui etiam erant sacerdotes, portarent iniquitatem eorum, per quod significabatur expiatio, hoc est, remotio a malis et falsis apud illos qui in bono sunt a solo Domino, n. 9937. Per "portare iniquitatem" significatur vera damnatio, cum dicitur de illis qui mala ex corde malo faciunt, ut dicitur de illis de quibus Lev. xx 17, 19, 20, xxiv 15, 16; Ezech. xviii 20, xxiii 49; et alibi. @1 i tunc$ @2 sint$ @3 repraesentabatur per mortem eorum$ @4 de populo$ @5 quod in damnatione essent,$ @6 i ab illis$ @7 quod per portare iniquitatem hic significetur quod retineret sua mala, et sic in damnatione esse, patet, erat enim factum ex ignorantia$ @8 comedatur IT$ @9 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9966
#9966 "Statutum saeculi ei et semini ejus post illum": quod significet leges ordinis in Ecclesia repraesentativa, constat ex significatione "statuti saeculi" quod sit lex ordinis Divini in caelis et in Ecclesia, de qua n. 7884, 7995, 8357; in Ecclesia repraesentativa dicitur, quia statuta dicebantur externa cultus quae repraesentabant interna, n. 8972, ita quae erant Ecclesiae repraesentativa; et quia interna quae repraesentabantur erant Divina, ita aeterna, ideo dicitur statutum saeculi, per saeculum enim significatur aeternum. De Secunda Tellure visa in Caelo Astrifero
Arcana Coelestia 8
Passage 9967
#9967 Postea ductus sum a Domino ad tellurem in universo, quae distabat a nostra tellure longinquius quam prima illa, de qua ad finem capitum aliquot priorum actum est; quod distaret longinquius, scire datum est ex eo quod illuc quoad spiritum meum deductus sim per binos dies; erat illa tellus ad sinistrum, prior autem ad dextrum. Longinquitas in altera vita non est ex distantia loci sed ex differentia status, quae tamen usque apparet ibi sicut distantia loci, secundum illa quae prius n. 9440 dicta sunt; quapropter ex mora progressionis illuc, quae erat, ut dictum, duorum dierum, concludere potui quod status interiorum apud illos, qui est status affectionum et inde cogitationum, tantum differret a statu interiorum, qui est apud spiritus e nostra tellure. Quoniam perlatus sum illuc quoad spiritum per mutationes status interiorum, ideo datum est observare ipsas mutationes successivas antequam illuc perventum est. Factum est hoc cum vigil eram.
Arcana Coelestia 8
Passage 9968
#9968 Quando illuc perventum est, non visa est tellus, sed visi spiritus ex illa tellure, nam ut prius aliquoties observatum est, spiritus cujusvis telluris apparent circa suam tellurem, ex causa quia diverso genio sunt ex diverso statu vitae, ac diversitas status in altera vita disjungit et similitudo status conjungit; et imprimis ex causa ut sint apud incolas suae telluris qui simili genio sunt, homo enim absque spiritibus non potest vivere, ac spiritus similes cuivis adjunguntur, videatur n. 5846-5866, 5976-5993. Visi sunt spiritus illi admodum alte supra caput, et inde me venientem perspexerunt. 2 Sciendum est quod qui in alto sunt perspicere possint illos qui infra sunt, et quo in altiore, eo latius; et quod non modo possint perspicere illos, sed etiam loqui cum illis. Observabant inde quod non ex eorum tellure essem sed e longinquo aliunde; quapropter me inde allocuti sunt, interrogando de variis, ad quae etiam respondere datum est; et inter alia narrabam illis ex qua tellure essem, et qualis ea esset; et postea dicebam de telluribus in nostro mundo solari, et tunc quoque de spiritibus telluris seu planetae Mercurii, quibus datur pervagari ad plures tellures ad comparandas sibi cognitiones rerum variarom, quibus delectantur, de quibus n. 6808-6817, 6921-6932, 7069-7079; cum id audiebant, dicebant quod etiam illos apud se viderint.
Arcana Coelestia 8
Passage 9969
#9969 Dicebatur mihi ab angelis nostra tellure quod illius telluris incolae et spiritus referrent in Maximo Homine aciem visus externi, et quod ideo in alto appareant; et quod etiam sint acie admodum perspicaci.
Arcana Coelestia 8
Passage 9970
#9970 Quia illi in Maximo Homine, quod est caelum, id referebant, et quia perspicaciter videbant quae infra erant, inter loquendum etiam comparabam illos cum aquilis quae alte volant, et perspicaciter et late circumspiciunt; sed ad haec indignati sunt, putantes quod ideo crederem illos aquilis similes quoad rapinam, et sic quod mali essent; sed respondebam quod non assimilarem illos aquilis quoad rapinam sed quoad aciem visus, addendo quod qui similes aquilis quoad rapinam sunt mali sint, at qui solum quoad aciem visus boni sint.
Arcana Coelestia 8
Passage 9971
#9971 Interrogati sunt de Deo Quem colerent, ad quod respondebant quod colerent Deum visibilem et invisibilem, Deum visibilem sub forma humana ac Deum invisibilem non sub aliqua forma; et compertum est ex loquela eorum, et quoque ex ideis cogitationis eorum mecum communicatis, quod Deus visibilis esset Ipse noster Dominus, et quoque vocabant Ipsum Dominum; ad haec respondere datum est quod etiam in nostra tellure colatur Deus visibilis et invisibilis, et quod Deus invisibilis dicatur Pater, et visibilis Dominus; sed quod uterque unum sint, sicut Ipse nos docuit, dicendo quod speciem Patris nunquam viderint, at quod Pater et Ipse unum sint, et quod qui vidit Ipsum videat Patrem, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre; consequenter quod utrumque id Divinum in una persona sit. Quod illa Ipsius Domini verba sint, videatur Joh. v 37, x 30, xiv 7, 9-11.
Arcana Coelestia 8
Passage 9972
#9972 Postmodum videbam spiritus ex eadem tellure in loco infra illos cum quibus etiam loquebar; sed illi erant idololatrae, colebant enim idolum ex saxo, simile homini sed non pulchro. Sciendum est quod omnes qui in alteram vitam veniunt, in principio cultum habeant similem cultui suo in mundo, sed quod successive ab illo removeantur; causa quod ita sit, est quia omnis cultus manet implantatus interiori vitae hominis, e qua non removeri et eradicari nisi successive potest. Cum id visum est, dicere illis dabatur quod non oporteat adorare mortuum sed vivum; ad quod respondebant quod sciant quod Deus vivat et non saxum, sed quod cogitent de Deo vivo cum intuentur saxum simile homini, et quod aliter ideae cogitationis suae non possint figi ac determinari ad Deum invisibilem; tunc illis dicere datum est quod ideae cogitationis possint figi et determinari ad Deum invisibilem cum ad Dominum, Qui est Deus visibilis; et sic quod homo possit conjungi Deo invisibili cogitatione et affectione, proinde fide et amore, cum conjungitur Domino; non autem aliter.
Arcana Coelestia 8
Passage 9973
#9973 Continuatio de secunda hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.