Arcana Coelestia – Exodus, caput 31

EXODI CAPUT TRICESIMUM PRIMUM Doctrina Charitatis et Fidei

Arcana Coelestia 8
Passage 10318

#10318 Homo absque revelatione ex Divino non scire aliquid potest de vita aeterna, ne quidem aliquid de Deo, et adhuc minus de amore et fide in Ipsum; nam homo nascitur in meram ignorantiam, et dein ex mundanis discet omnia ex quibus formabit intellectum suum; nascitur etiam ex hereditario in omne malum quod est amoris sui et mundi; jucunda inde regnant jugiter, et suggerunt talia quae e diametro sunt contra Divinum; inde nunc est quod homo ex se nihil de vita aeterna sciat; ideo necessario erit revelatio ex qua sciat.

Arcana Coelestia 8
Passage 10319

#10319 Quod mala amoris sui et mundi inducant talem ignorantiam de illis quae sunt vitae aeternae, patet manifeste ab illis intra Ecclesiam, qui tametsi sciunt ex revelatione quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita aeterna sit, et quod illa vita acquirenda sit per bonum amoris et fidei, usque labuntur in negationem de illis, tam eruditi quam non eruditi. Inde iterum patet quanta ignorantia esset si nulla foret revelatio.

Arcana Coelestia 8
Passage 10320

#10320 Cum itaque homo post mortem vivit, et tunc in aeternum, et illum manet vita secundum ejus amorem et fidem, sequitur quod Divinum ex amore erga genus humanum revelaverit talia quae ducent ad illam vitam ac conducent saluti ejus. Quod Divinum revelavit est apud nos Verbum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10321

#10321 Verbum quia est revelatio a Divino, est Divinum in omnibus et singulis, nam quod a Divino est non potest aliter esse.

Arcana Coelestia 8
Passage 10322

#10322 Quod a Divino est, id descendit per caelos usque ad hominem; quapropter in caelis accommodatum est sapientiae angelorum qui ibi, et in terris accommodatum est captui hominum qui ibi; quare in Verbo est sensus internus, qui spiritualis, pro angelis, et sensus externus, qui naturalis, pro hominibus; inde est quod conjunctio caeli cum homine sit per Verbum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10323

#10323 Genuinum sensum Verbi non capiunt alii quam qui illustrati sunt; ac illustrantur illi solum qui in amore et fide sunt in Dominum, illorum enim interiora elevantur a Domino usque in lucem caeli.

Arcana Coelestia 8
Passage 10324

#10324 Verbum in littera non potest capi nisi per doctrinam ex Verbo ab illustrato factam, sensus enim litterae ejus accommodatus est captui hominum etiam simplicium; quare doctrina e Verbo erit illis pro lucerna.

Arcana Coelestia 8
Passage 10325

#10325 Libri Verbi sunt omnes illi qui sensum internum habent; qui autem non habent non sunt Verbum. Libri Verbi in Vetere Testamento sunt quinque Libri Mosis, Liber Josuae, Liber Judicum, bini Libri Samuelis, bini Libri Regum, Psalmi Davidis; Prophetae, Esaias, Jeremias, Threni, Ezechiel, Daniel, Hoseas, Joel, Amos, Obadias, Jonas, Michah, Nahum, Habakuk, Zephanias, Haggai, Zacharias, Malachias; et in Novo Testamento, quattuor Evangelistae, Matthaeus, Marcus, Lucas, Johannes; et Apocalypsis. CAPUT XXI 1. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, 2. Vide vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae. 3. Et implevi illum Spiritu Dei, in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere. 4. Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere. 5. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere. 6. Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan; et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam; et facient omnia quae praecepi tibi. 7. Tentorium conventus, et arcam testimonio, et propitiatorium quod super illa, et omnia vasa tentorii. 8. Et mensana et vasa ejus, et candelabrum purum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti. 9. Et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. 10. Et vestes ministerii, et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus, ad fungendum sacerdotio. 11. Et oleum unctionis, et suffimentum aromatum pro sancto; juxta omnia quae praecepi tibi, facient. 12. Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo, 13. Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo, Verumtamen sabbata Mea custodietis, quia signum id inter Me et inter vos generationibus vestris, ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos. 14. Et custodietis sabbatum, quia saactum hoc vobis; profanans illud moriendo morietur; quia omnis faciens in illo opus, et exscindetur anima illa e medio populorum suorum. 15. Sex diebus fiet opus, et in die septimo sabbatum sabbati, sanctum Jehovae; omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur. 16. Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum, foedus saeculi. 17. Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum; quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et in die septimo quievit et respiravit. 18. Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo in monte Sinai, duas tabulas testimonii, tabulas lapidis, scriptas digito Dei. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10326

#10326 Agitur hic in sensu interno primum de instauranda Ecclesia repraesentativa apud illos qui in bono amoris et in bono fidei in Dominum sunt; hoc significatur per illa quae in summa recensentur facienda a Bezaleele e tribu Jehudae et Aholiabo e tribu Danis. Dein agitur de conjunctione Domini cum illa Ecclesia per repraesentativa, quod significatur per sabbatum, quod sancte custodiendum. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 8
Passage 10327

#10327 Vers. 1-11. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Vide vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae. Et implevi illum Spiritu Dei, in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere. Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere. Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan; et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam; et facient omnia quae praecepi tibi. Tentorium conventus, et arcam testimonio, et propitiatorium quod super illa, et omnia vasa tentorii. Et mensam et vasa ejus, et candelabrum purum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti. Et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. Et vestes ministerii, et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus, ad fungendum sacerdotio. Et oleum unctionis, et suffimentum aromatum pro sancto; juxta omnia quae praecepi tibi, facient. "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" sigaificat illustrationem et perceptionem per Verbum a Domino: "Vide vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae" significat illos qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda: "et implevi illum Spiritu Dei" significat influxum ac illustrationem ex Divino Vero quod ex Divino Bono [Domini]: "in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere" significat quoad illa quae sunt voluntatis et quae intellectus in interno et in externo homine: 1"ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere" significat ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate, ita quae fidei ex amore: "et in sculptura lapidis ad implendum" significat ad repraesentandum omnia fidei inservientia bono amoris: "et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere" significat ad repraesentandum bonum quodcumque: "et Ego ecce 2dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan" significat illos qui in bono et vero fidei apud quos Ecclesia instauranda: "et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam" significat omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum: "et facient omnia quae praecepi tibi" significat Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis repraesentanda: "tentorium conventus, et arcam testimonio" significat repraesentativum caeli in genere ubi Dominus: "et propitiatorium quod super illa" significat (x)repraesentativum auditionis et receptionis omnium quae ex bono amoris: "et omnia vasa tentorii" significat repraesentativum bonorum et verorum ministrantium: "et mensam et vasa ejus" significat repraesentativum boni spiritualis ex caelesti: "et candelabrum purum et omnia vasa ejus" significat repraesentativum veri ex bono illo [ac ministrantia]: "et altare suffimenti" significat repraesentativum cultus ex illis: "et altare holocausti et omnia vasa ejus" significat repraesentativum cultus ex bono amoris et ejus veris: "et labrum et basin ejus" significat repraesentativum purificationis et regenerationis, et naturale: "et vestes ministerii et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti" significat repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius: "et vestes filiorum ejus" significat repraesentativum spiritualium inferiorum: "ad fungendum sacerdotio" significat repraesentativum [operis] salvationis Domini: "et oleum unctionis" significat repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris in Divino Humano Ipsius: "et suffimentum aromatum" significat repraesentativum cultus ex veris: "pro sancto" significat pro Ecclesia repraesentativa: "juxta omnia quae praecepi tibi, facient" significat secundum Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis (x)repraesentanda. @1 See p. ix preliminary notes 1 and 2. A begins here. 4. Ad excogitandum excogitationes, significat ad intelligendum: ad faciendum, significat ad volendum: in auro et in argento, et in aere, significat illa quae in Ecclesia repraesentanda sunt quoad bona et vera interiora et exteriora. 5. Et in sculptura lapidis ad implendum, significat ad repraesentandum vera doctrinae: et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere, significet ad repraesentandum bona vite. 6. Et Ego, ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan, significat illos qui in fidei vero: et in corde omnis sapientis corde dedi sapientim, significat omnes qui in affectione veri propter verum: et facient omnia quae praecepi tibi, significat quod illi vivunt secundum praecepta a Verbo. 7. Tentorium conventus, et arcam Testimonio, significat repraesentativum coeli in genere ubi Dominus: et Propitiatorium quod super illa, significat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus qui ex bono amoris: et omnia vasa ejus, significat repraesentativum verorum et bonorum ministrantium. 8. Et mensam et vasa ejus, significat repraesentativum boni spiritualis, et ministrantium: et candelabrum purum, et omnia vasa ejus, significat repraesentativum veri ex bono illo, ac ministrantium: et altare suffimenti, significat repraesentativum cultus ex illis. 9. Et altare holocausti et omnia vasa ejus, significat repraesentativum cultus ex bono amoris, et ejus veris: et Labrum et basin ejus, significat repraesentativum purificationis et regenerationis. 10. Et vestes ministerii et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, significat repraesentativa Regni spiritualis adjuncti Regno coelesti: et vestes filiorum ejus, significat spiritualia ministrantia: ad fungendum sacerdotio, significat repraesentativum operis salvationis Domini. 11. Et oleum unctionis, significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum: et suffimentum aromatum, significat Ipsius cultum: pro sancto, significat inde Ecclesia repraesentativa: juxta omnia quae praecepi tibi, significat secundum praecepta Domini in Verbo. @2 cum illo dedi IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10328

#10328 "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet illustrationem et perceptionem per Verbum a Domino, constat ex illis quae n. 10,290 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10329

#10329 "Vide vocavi nomine (x)Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae": quod significet illos qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda, constat ex significatione "vocare nomine" quod sit eligere tales, nempe qui idonei, de qua sequitur; ex repraesentatione "Bezaleelis" quod sint illi qui in bono amoris; quod (c)illi per Bezaleelem hic repraesententur, est quia e tribu Jehudae erat, et per illam tribum significantur qui in bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, et in sensu abstracto a personis bonum amoris caelestis; quod per Jehudam et tribum ejus hoc significetur, videatur n. 3654, 3881, 6363, 6364, 8770. Quid autem per Urum patrem Bezaleelis, et per Churum avum ejus, 1repraesentatur, constat (c)a generatione boni 2 caelestis; generatur id a doctrina veri et boni caelestis, inde per illos significantur illae doctrinae; quod per Churum repraesentetur doctrina veri, videatur n. 9424. [2] Qui solum in sensu litterae Verbi animum tenent, quod fit in historicis intentius quam in propheticis, illi mirari possunt quod dicatur quod per nomina illorum virorum talia significentur; sed qui sciunt quod Verbum est, non miraturi sunt; est enim spirituale in omnibus et singulis; in ipsis nominibus personarum et locorum quae in Verbo, est nihil spirituale nisi significent res Ecclesiae ac caeli, hae enim sunt spirituales; inde 3sequitur quod per haec nomina etiam res significentur; quod nomina in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1888, 4442, (x)5095, 5225, 6516, et quod nomina non intrent caelum, sed res quae significantur, n. 1876, 10,216, 10,282. [3] Quod "vocare nomine" in sensu spirituali sit eligere tales qui idonei, est quia per "nomen" absque persona significatur quale 4, ut constare potest ex locis in Verbo ubi "nomen" dicitur; quod per "nomen" significetur quale, videatur n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3004-3011, 3421, 6674, 6887, 8274, 8882, 9310, et quod per "vocare" absque nomine similiter, n. 3421, 3659, et quod "vocare nomine" siteligere, n. 8773. [4] Sunt duo qui hic nominantur, qui vocati a Jehovah ad faciendum opera, quae mandata sunt Moschi in monte Sinai, nempe Bezaleel e tribu Jehudae, et Aholiabus e tribu Danis; per "Bezaleelem" significantur qui in bono amoris caelestis 5sunt, et per "Aholiabum" qui in bono et vero fidei; qui in bono amoris caelestis sunt, in intimo caeli et Ecclesiae sunt, qui autem in bono et vero fidei, in ultimo ejus sunt, ita per hos binos significantur omnes in complexu apud quos instaurari Ecclesia 6possit, nam per primum et ultimum, seu per intimum et extremum,significantur omnes seu omnia; agitur enim in nunc sequentibus deecclesia instauranda, ideo nominantur illi duo, per quos significantur omnes apud quos Ecclesia instaurari 6posset; quod per primum etultimum significentur omnes et omnia, videatur n. 10,044, et quod per "Aholiabum e tribu Danis" significentur qui in bono fidei, ita qui in ultimo caeli aut Ecclesiae, sunt, videbitur in sequentibus. Ex his nuncpatet quod per "vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribuijehudae" significentur illi qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda. @1 significetur$ @2 i amoris$ @3 constat$ @4 i rei$ @5 After fidei$ @6 potest$

Arcana Coelestia 8
Passage 10330

#10330 "Et implevi illum Spiritu Dei": quod significet influxum ac illustrationem ex Divino Vero quod ex Divino Bono Domini, constat ex significatione "implere Spiritu Dei" quod sit influxus (c)et illustratio ex Divino Vero, "implere" enim, cum de Jehovah, est influxus, et apud hominem illustratio; ac "Spiritus Dei" est Divinum Verum quod ex Divino Bono Domini. Quod "implere" cum de Jehovah seu Domino, sit influxus, et apud hominem illustratio, est quia influxus praedicatur de omni bono et de omni vero, quod e caelo a Domino; et quia influxus ille illustrat hominem, praedicatur illustratio de homine; quod Divinum illud Verum procedens a Divino Bono Domini sit Spiritus Dei, videatur n.9818. [2] Quoniam pauci sciunt quomodo se habet cum influxu Divini Veri, et cum illustratione inde apud hominem, licet hic aliqua de illis dicere: quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab homine, sed e caelo 1 a Divino ibi apud illum, notum est in Ecclesia, etiam quod in illustratione sint qui recipiunt illud; sed influxus et illustratio fit hoc modo; homo talis est ut quoad interiora sua, quae sunt cogitationis et voluntatis, possit deorsum spectare, ac possit sursum; deorsum spectare est extrorsum in mundum et ad semet, et sursum spectare est introrsum ad caelum et ad Deum; homo extrorsum spectat a semet, quod dicitur deorsum, quoniam cum a semet, spectat ad infernum, at homo introrsum spectat non a semet sed a Domino, hoc dicitur sursum, quia elevatur tunc quoad interiora sua, quae sunt voluntatis et intellectus a Domino ad caelum, ita ad 2Dominum; etiam interiora actualiter elevantur, et tunc actualiter abducuntur a corpore et a mundo; hoc cum fit, interiora hominis actualiter in caelum, ac in lucem et calorem ejus, veniunt; inde ei influxus et illustratio; lux caeli illuminat intellectum, nam lux illa est Divinum Verum quod a Domino ut sole procedit, et calor caeli accendit voluntatem, nam calor ille est bonum amoris quod simul a Domino ut sole procedit; homo quia tunc est inter angelos, communicatur ei ab illis, hoc est, per illos a Domino intelligentia veri (c)et affectio boni; communicatio illa est quae vocatur influxus et [3] illustratio; sed sciendum quod influxus et illustratio 3fiant secundum receptionis facultatem apud hominem, et receptionis facultas secundum amorem veri et boni; (d)quapropter qui in amore veri et boni sunt propter 4verum et bonum ut fines, illi elevantur, at qui in amore 5veri et boni sunt non propter verum et bonum sed propter semet et mundum, illi quia spectant jugiter et gravitant deorsum, non possunt elevari, ita non possunt recipere influxum Divinum e caelo, ac illustrari; intelligentia quae 6apud hos apparet sicut intelligentia veri, est ex lumine fatuo, quod coram oculis eorum splendet ex confirmativis et inde persuasivis; sed sive falsum sit sive verum, similiter splendet; at splendor ille fit mera caligo cum influit lux e caelo; quod ita sit, ad vivum mihi ostensum est. Ex his constare potest unde est quod in mundo tot haereses 7existant, quod nempe quia antesignani et duces spectaverunt ad semet, (c)et gloriam suam pro fine habuerunt, ac tunc illa quae Domini ac caeli sunt pro mediis ad finem. @1 i, hoc est,$ @2 Se Ipsum$ @3 fiat$ @4 bonum et verum$ @5 boni et veri$ @6 After apparet$ @7 existunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10331

#10331 "In sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere": quod significet quoad illa quae sunt voluntatis et quae intellectus in interno et in externo homine, constat ex significatione "sapientiae" quod sint illa quae sunt voluntatis in interno homine, ex significatione "intelligentiae" quod sint quae intellectus etiam in interno homine, ex significatione "scientiae" quod sint quae intellectus et inde loquelae in externo homine, et ex significatione "operis" quod sint quae voluntatis et inde effectus in externo homine; 1inde per illa significantur omnia hominis qui in bono amoris caelestis 2, tam interiora quam exteriora ejus, quae recipiunt influxum Divini Veri a Domino, et inde in illustratione sunt, de quibus mox supra. [2] Sed quid sapientia, intelligentia, scientia, et opus, paucis dicetur qui non sciunt quid internus homo et quid externus, 3tum quid intellectus et voluntas, non possunt capere quomodo inter se distinctae sunt sapientia, intelligentia, scientia, et opus; causa est quia non possunt distinctam ideam habere de una et de altera; quapropter illi qui non ea sciunt vocant sapientem qui modo intelligens est, immo qui modo sciens 4; sed sapiens est qui ex amore facit vera, intelligens qui ex fide facit illa, sciens qui scienter facit, et opus est quod ex illis fit; ita opus [3] est effectus earum, in quo se conjungunt; quapropter nemo dici potest sapiens, nec intelligens, nec sciens in genuino (x)sensu, qui non facit, sunt enim tam sapientia, quam intelligentia, et scientia, vitae, et non doctrinae absque vita; vita enim est finis propter quem; qualis itaque est finis, talis est sapientia, intelligentia, et scientia; si finis est genuinum bonum, quod est bonum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc est sapientia, intelligentia, et scientia, in suo proprio sensu, nam tunc apud hominem a Domino sunt; si autem finis est propter bonum amoris sui et mundi, non sunt sapientia, intelligentia, et scientia; quoniam tunc apud hominem a semet sunt, nam bonum amoris sui et mundi ut finis est malum, et de malo ut fine nullatenus praedicari potest aliquid sapientiae et intelligentiae, ne quidem scientiae, nam quid scientia nisi in illa sit intelligentia veri et sapientia boni, cogitatur enim ex illa quod malum sit bonum, et falsum sit verum. Apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, consequuntur [4] sapientia, intelligentia, scientia, et opus, ordine ab intimo ad ultimum; sapientia ibi est intimum, est enim velle bene ex amore; intelligentia est alterum, est enim intelligere bene ex velle bene; haec duo sunt interni hominis; scientia est 5scire bene, et opus est facere bene, utrumque ex velle bene; haec duo sunt externi hominis; inde patet quod sapientia erit in intelligentia, haec in scientia, et haec in opere; 6(s)sic opus includit et concludit interiora omnia, est enim ultimum in quod desinunt. [5] Ex his constare potest quid per opera et facta, quae toties in Verbo dicuntur, intelligitur, ut in sequentibus his locis: apud Matthaeum, Filius hominis reddet unicuique secundum facta ejus, xvi 27: apud Jeremiam, Retribuam (x)(c)illis juxta opus (c)illorum, et juxta factum manuum eorum, xxv 14: apud eundem, Jehovah, Cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, xxxii 19: apud eundem, Revertimini quisque a via sua mala, et bona reddite opera vestra, xxxv 15: apud Hoscheam, Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi, iv 9: apud Sachariam, Jehovah juxta vias nostras, et juxta opera nostra, facit nobiscum, i 6: apud Johannem, Ego dabo vobis unicuique secundum opera sua, Apoc. ii 23: apud eundem, Judicati sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. xx 13, 15: apud eundem, Ecce venio, et merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus, Apoc. xxii 12; per "opera" ibi intelliguntur omnia quae apud hominem, quoniam omnia hominis quae in ejus velle et intelligere, in operibus sunt, ex illis enim homo facit ea; inde opera vitam suam habent, nam opera absque illis sunt sicut crusta absque nucleo, aut sicut corpus absque anima; quod procedit ab homine procedit ab ejus interioribus, inde opera sunt manifestationes eorum, et sunt effectus per quos apparent. [6] Lex communis est quod qualis homo, tale omne ejus opus; inde est quod per opera, secundum quae erit merces et retributio, intelligatur quale hominis quoad amorem et quoad fidem, opera enim sunt amoris et fidei quae apud hominem; 7quod homo non sit nisi quam suus amor et sua fides, seu quod idem est, suum bonum et suum verum, videatur n. (m)10,076, 10,177, 10,264, 10,284, 10,298.(n) 7 Praeterea ipsum velle hominis non est nisi quam opus, quoniam quod quis vult, hoc facit, si non 8tale obstat quod removeri non potest; inde per "judicari secundum facta 9 "est secundum velle ejus; qui faciunt bonum ex velle bonum, illi in Verbo dicuntur "justi," ut patet apud Matthaeum xxv 37, 46; de illis dicitur quod fulgebunt sicut sol in caelo, Matth. xiii (x)43; et apud Danielem, Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae, xii 3; "intelligentes" sunt qui ex intelligere vere faciunt, et "justificantes" sunt qui ex velle bene faciunt bonum.(s) @1 ita$ @2 i est$ @3 et$ @4 i est et prudens$ @5 intelligere$ @6 In A the following note appears at the foot of the page: Explicantur ubi dicitur quod scirent quod involvant tot hanc. 1. quod qui faciunt prudentes sint 2. quod faciunt uni minorum Ipsius 3. qui unam guttam aquae dat 4. et aliis ubi facere legitur.$ @7 et homo non est$ @8 aliquid$ @9 i seu opera$

Arcana Coelestia 8
Passage 10332

#10332 "Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere": quod 1significet ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate, ita quae fidei ex amore, constat ex significatione "excogitare excogitationes" seu invenire inventiones, quod sit quod procedit ex intellectu, de qua n. 9598, 9688; ex significatione "facere" quod sit quod procedit ex voluntate, de qua n. 9282, nam quod facit homo, hoc ex 2velle ejus procedit, hic ex 2velle per intellectum, nam dicitur ad excogitandum (x)excogitationes ad faciendum; ex significatione "auri" quod sit bonum, et "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9881, (x)9874; et ex significatione "aeris" quod sit bonum naturalis seu externi hominis, de qua n. 425, 1551; inde per "aurum, argentum, et aes" significantur bona et vera interiora et exteriora, 3per "aurum" bonum interius, 4per "argentum" verum interius et 5 exterius, et 6per "aes" bonum externum; quod sit repraesentativum horum bonorum et verorum quod significatur, est quia agitur de Ecclesia repraesentativa, et omnia quae Bezaleel facturus (d)erat, (t)repraesentativa erant 7. [2] Ex his patet quod per "ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, 8 in argento, et in aere" significetur ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate; quod etiam sint quae fidei ex amore, est quia vera sunt fidei, (c)ac vera se referunt ad intellectum, et bona sunt amoris, ac bona se referunt ad voluntatem. Dicitur intellectus ex voluntate, et fides ex amore, quia intellectus non est quicquam nisi sit ex voluntate, nam quod (t)intelligit homo et non vult, non est intellectus hominis sed est intellectus 9alterius in se, quapropter is intellectus perit; aliter intellectus 10ex voluntate, ille est ipsius hominis, quoniam voluntas est ipse homo; similiter se habet cum fide et amore, nam, ut dictum est, vera fidei se referunt ad intellectum, et bona amoris ad voluntatem. @1 significent$ @2 voluntate$ @3 aurum enim est$ @4 argentum est$ @5 i quoque$ @6 aes est$ @7 i, quod aurum argentum et aes repraesentaverint bona constare potest, de auro videatur n. 9510$ @8 i et$ @9 alius$ @10 qui ex voluntate ejus est$

Arcana Coelestia 8
Passage 10333

#10333 "Et in sculptura lapidis ad implendum": quod significet ad repraesentandum omnia fidei inservientia bono amoris, constat ex significatione "sculpturae lapidis" quod sit repraesentativum omnium fidei ex amore; per "sculpturam lapidis" enim intelligitur sculptura lapidum in pectorali, qui erant Urim et Thumim; quod per illos lapides repraesentata sint omnia fidei et amoris, videatur n. 3858, 6335, 6640, 9823, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; et ex significatione "implere" quod sit inservire bono amoris a quo; impletiones enim fiebant in auro ibi, et per "aurum" significatur bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9881, 9874.

Arcana Coelestia 8
Passage 10334

#10334 "Et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere": quod significet ad repraesentandum bonum quodcumque, constat ex significatione "sculpturae ligni" quod sit repraesentativum boni; quod "lignum" sit bonum, videatur n. 643, 2784, 2812, 3720, 8354, (x)9472; et ex significatione "omnis operis" quod sit quodcumque. Bonum quodcumque dicitur, quia bonorum sunt plura genera et (x)species; est bonum caeleste et bonum spirituale; est bonum interius et exterius, exterius est naturale et sensuale; est bonum innocentiae, bonum amoris, bonum fidei; 1bonum erit in omni vero ut sit verum; et quoque bonum apud hominem formatur per vera, inde bonum variatur, et fit multiplex, ac 2ita multiplex ut nullus angelus, nullus spiritus, (c)et nullus homo, sit in simili bono in quo alter; universum caelum in varietate quoad bonum consistit, per varietatem illam distinguitur unus ab altero, nam si idem bonum esset pluribus, nulla distinctio foret; sed varia illa bona ordinantur ita a Domino, ut simul unum bonum commune constituant; sciendum est quod Divinum Bonum sit unum, quia infinitum, n. 10,261, sed variatur apud angelos, spiritus, et homines, quoad quale et quantum ex receptione in veris, nam vera qualificant bonum, hoc est, dant bono suum quale, ac vera sunt multiplicia. @1 et in omni vero erit bonum$ @2 d ita i tum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10335

#10335 "Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan": quod significet illos qui in bono et vero fidei apud quos Ecclesia instauranda, constat ex repraesentatione "Aholiabi" quod sint illi qui in bono et vero fidei; quod illi per Aholiabum repraesententur, est quia e tribu Danis erat, et per illam tribum significantur illi qui in bono et vero fidei sunt, videatur n. 3923, 6396. Quod hi duo, nempe Bezaleel e tribu Jehudae, et Aholiabus e tribu Danis, 1electi sint ad faciendum opera, per quae repraesentarentur Divina caelestia et spiritualia, erat quia per Bezaleelem intelliguntur omnes qui in bono amoris 2sunt, et per Aholiabum omnes qui in bono et vero fidei, ita per Bezaleelem illi qui in intimis caeli et Ecclesiae, et per Aholiabum illi qui in ultimis eorum sunt; et cum intimi (c)et ultimi nominantur, intelliguntur omnes qui in universo caelo et in universa Ecclesia, 3de qua re videatur supra n. 10,329, et quod cum primum et ultimum dicuntur, intelligantur 4 omnia, n. 10,044. 5Tribus Jehudae etiam actualiter erat prima tribuum, et tribus Dan ultima earum; quod tribus Jehudae actualiter esset prima tribuum, constat ex benedictione filiorum ab Israele patre, Gen. xlix, ibi Reuben, Schimeon, et Levi, qui primogeniti 6, maledicuntur, ac Jehudah benedicitur; videatur de Reubene ibi, vers. 3, 4, de Schimeone et Levi, vers. 5-7, et de Jehudah, vers. 8-12; et quod Dan 7sit ultima tribuum, videatur n. 1710, (x)3923, 6396; in 8 intimo 9caelo etiam sunt qui in bono amoris in Dominum, et in ultimo qui in vero fidei ex bono. In vero fidei ex bono dicitur quoniam verum fidei non est verum fidei apud aliquem nisi sit ex bono, nascitur enim verum ex bono; quapropter nisi bonum in vero sit, non est anima in illo, ita non vita; 10 qui in veris fidei 11sunt ex bono, sunt 12 in ultimis caeli, non autem qui in veris fidei absque bono (d)sunt, hi non in caelo sunt. Quoniam verum fidei ministrat bono amoris, sicut 13ultimum primo, ideo dicitur de Aholiabo quod Jehovah dederit illum cum Bezaleele, quod est ad serviendum illi; ac de Bezaleele dicitur quod Jehovah impleverit illum spiritu Dei in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, vers. 3. @1 designati$ @2 ita qui in intimis coeli et Ecclesiae sunt, et per Aholiabum omnes qui in bono et vero fidei, ita qui in ultimis coeli et Ecclesiae$ @3 quod per Bezaleelem quia ex tribu Jehudae, intelliguntur illi qui in bono amoris sunt, ita qui in intimo coeli et Ecclesiae, et per Aholiabum quia ex tribu Dani, intelliguntur illi qui in vero fidei, ita qui in ultimo coeli et Ecclesiae, consequenter omnes, videatur etiam supra n. 10,329$ @4 i omnes seu$ @5 et quoque tribus Jehudae$ @6 i fuerunt$ @7 fuerit$ @8 i primo seu$ @9 coeli$ @10 i tales$ @11 habent vitam$ @12 i qui$ @13 ultima$

Arcana Coelestia 8
Passage 10336

#10336 "Et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam": quod significet omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, constat ex significatione "cordis" quod sit intimum hominis, quod vocatur ejus voluntas; et quia id est voluntatis hominis quod est ejus amoris, ideo per "cor" etiam significatur amor; quod "cor" sit amor, videatur n. 3635, 3883-3896, 9050, et quod sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, (x)9495; 1 ex significatione "sapientis corde" quod sit qui vult et amat bonum et verum propter bonum et verum, nam "sapientis" est et sapientia ex amore facere vere, n. 10,331; et "sapientis corde" ac sapientia cordis est ex amore facere bonum; et ex significatione "dare sapientiam in corde" quod sit ex Domino facere illa, ita ex bono amoris, nam bonum amoris est a Domino; illi enim omnes volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, quoniam bonum (c)et verum boni sunt Dominus apud illos; quae enim sunt ab Ipso, ita quae sunt Ipsius, sunt quoque Ipse; [2] inde est quod dicatur quod Dominus sit ipsum Bonum (c)et ipsum Verum; quod Dominus sit ipsum Bonum, constat a Domini verbis, Quid Me dicis Bonum? nemo est Bonus nisi unus, Deus, Matth. xix 16, 17; Luc. xviii 18, 19; et ubi recensentur bona amoris et charitatis, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, Matth. xxv (x)40; quod "fratres" dicantur qui in bono, ita 2 bona, videatur n. 2360, 3803, 3815, 4121, 5409; ita "fratres Domini" qui in bono sunt ab Ipso, n. 4191, 5686, 5692, 6756; et quod Dominus sit ipsum Verum, Jesus dicit, Ego sum via, veritas, et vita, Joh. xiv 6: et alibi, Quando venerit Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a Semet, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, Joh. xvi 13-15; [3] inde patet quid sit "dare sapientiam in corde"; simile etiam intelligitur per "legem scribere super cor" apud Jeremiam, Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam (c)eam; neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me, xxxi (x)33, 34; "scribere legem super cor" est indere Divinum Verum voluntati, ita amori; quod cum fit, Divinum Verum non amplius ex memoria depromitur, sed ex ipso bono amoris percipitur; quapropter dicitur, Non docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me; quod tales sint angeli caelestes, qui in intimo caelo, videatur in locis citatis n. 9277. [4] Quid sit velle et facere bonum et verum propter bonum et verum, quae significantur per "in corde omnis sapientis corde dare sapientiam," paucis dicetur: omnes qui amant Dominum super omnia, et proximum sicut semet, illi faciunt bonum et verum propter bonum et verum, bonum enim et verum 3sunt Ipse Dominus, ut supra dictum est, quapropter cum amant bonum et verum, hoc est, 4cum volunt et faciunt illa ex amore, amant Dominum; etiam qui amant proximum sicut semet, etiam volunt et amant bonum et verum propter bonum et verum, quoniam proximus in universali sensu est bonum et verum; proximus enim est concivis, est societas, est patria, est Ecclesia, (c)et est regnum Domini; 5et amare proximum est velle illis bene, seu velle illorum bonum, quapropter est eorum bonum quod amandum; et cum hoc amatur, amatur Dominus, quia ab Ipso est hoc bonum; inde patet quod amor erga proximum, qui vocatur charitas, in se [5] habeat amorem in Dominum; si non hic amor in illo sit, tunc amatur concivis, societas, patria, 6Ecclesia, et regnum Domini, propter se, et 7sic non amatur ex bono sed ex malo; nam quicquid est ab homine propter se ut finis, est ex malo; amare proximum propter se est propter lucrum et honorem ut fines; finis est qui determinat num ex bono sit vel ex malo, nam finis est amor, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; finis etiam est voluntas, nam quod homo vult, hoc 8amat; inde finis 9 propter quem, seu intentio, est ipse homo; nam talis est homo qualis ejus 9 voluntas, et qualis 9 ejus amor. @1 i et$ @2 i ipsa$ @3 est$ @4 qui$ @5 at$ @6 et Ecclesia propter se$ @7 tunc$ @8 d amat i pro fine habet$ @9 i est$

Arcana Coelestia 8
Passage 10337

#10337 "Et facient omnia quae praecepi tibi": quod significet Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis repraesentanda, constat ex significatione "facere omnia quae praecepi" cum de Domino, quod sit secundum Divina Vera, nam Divina Vera vocantur praecepta Domini, n. 9417, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua n. 9372; quod sit quae in externis repraesentanda, 1erat quia quae facturi, erant repraesentativa, et repraesentativa sunt externa, in quibus ut in typis interna sistuntur; repraesentativa, quae facturi, recensentur 2 in versibus 7-11, qui sequuntur. Quid repraesentativa, videatur in locis citatis n. 9280, 3tum n. 9457, 9481, 9576, 9577, 10,149, 10,252, 10,276. @1 est$ @2 i nunc$ @3 et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10338

#10338 "Tentorium conventus, et arcam testimonio": quod significet repraesentativum caeli in genere ubi Dominus, constat ex significatione "tentorii conventus et arcae" quod sit repraesentativum caeli de qua n. 9457, 9481, 9485, 9784; quod sit repraesentativum caeli in genere, est quia per tentorium conventus intra velum, ubi arca, repraesentabatur 1intimum seu tertium caelum, n. 9485, per tentorium conventus extra velum, caelum medium seu secundum, et per atrium caelum ultimum, n. 9741; et (m)ex significatione "testimonii" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 8535, 9503.(n) @1 intimum coelum altered to coelum intimum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10339

#10339 "Et propitiatorium quod super illa": quod significet repraesentativum auditionis et receptionis omnium (d)cultus quae ex bono amoris, constat ex significatione "propitiatorii quod super arca" quod sit repraesentativum 1 omnium 2cultus quae ex bono amoris, de qua n. 9506. @1 i auditionis et receptionis$ @2 cultus quae altered to quae cultus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10340

#10340 "Et omnia vasa tentorii": quod significet repraesentativum omnium bonorum et verorum ministrantium, constat ex significatione vasorum tentorii conventus" quod sint bona et vera quae inserviunt caelis, ita quae ministrant; bona et vera ministrantia sunt cognitiones et scientifica, quod haec per "vasa" in genere significentur, videatur n. 3068, 3079, 9724.

Arcana Coelestia 8
Passage 10341

#10341 "Et mensam et vasa ejus": quod significet repraesentativum boni spiritualis ex caelesti, constat ex significatione "mensae super qua panes facierum" quod sit repraesentativum boni caelestis et spiritualis, de qua n. 9527, 9545, 9684, 9685, et ex significatione "vasorum ejus" quod sint ministrantia, quae quod sint cognitiones boni et veri, videatur n. 9544.

Arcana Coelestia 8
Passage 10342

#10342 "Et candelabrum purum et omnia vasa ejus": quod significet repraesentativum veri ex bono illo ac ministrantia, constat ex significatione "candelabri cum lucernis et calamis" quod sit repraesentativum caeli spiritualis, ac ibi fidei et intelligentiae a Domino, ita veri ex bono, de qua n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, et ex significatione vasorum candelabri" quod sint purificatoria et emunctoria, de qua n. 9572, ita ministrantia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10343

#10343 "Et altare suffimenti": quod significet repraesentativum cultus ex illis, constat ex significatione "altaris suffimenti" quod sit repraesentativum omnium cultus quae ex bono amoris et fidei, de qua n. 10,177.

Arcana Coelestia 8
Passage 10344

#10344 "Et altare holocausti et omnia vasa ejus": quod significet repraesentativum cultus ex bono amoris et ejus veris, constat ex significatione "altaris holocausti" quod sit repraesentativum Domini ac Ipsius cultus ex bono amoris, de qua n. 9714, 9964, 10,123, 10,151, 10,242, 10,245, et ex significatione "vasorum ejus" quod sint vera inservientia bono, de qua n. 9723, 9724.

Arcana Coelestia 8
Passage 10345

#10345 "Et labrum et basin ejus": quod significet repraesentativum purificationis et regenerationis, ac naturale, constat ex significatione "lavationis" quae per aquam in labro fiebat, quod sit repraesentativum purificationis et regenerationis, de qua n. 10,237, 10,239, (d)et ex significatione "labri" quod sit naturale hominis, de qua n. 10,235, et ex significatione "baseos ejus" quod sit sensuale, quod est ultimum naturalis, de qua n. 10,236.

Arcana Coelestia 8
Passage 10346

#10346 "Et vestes ministerii et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti": quod significet repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, constat ex significatione "vestium Aharonis" quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814.

Arcana Coelestia 8
Passage 10347

#10347 "Et vestes filiorum ejus": quod significet repraesentativum spiritualium inferiorum, constat ex repraesentatione "filiorum Aharonis ac vestium illorum" quod sint repraesentativum spiritualium inferiorum, de qua n. 10,068.

Arcana Coelestia 8
Passage 10348

#10348 "Ad fungendum sacerdotio": quod significet repraesentativum operis salvationis Domini, constat ex significatione "sacerdotii Aharonis et filiorum ejus" quod sit repraesentativum operis salvationis Domini, de qua n. 9809, 10,017.

Arcana Coelestia 8
Passage 10349

#10349 "Et oleum unctionis": quod significet repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris in Divino Humano Ipsius, constat ex illis quae de unctione et de oleo unctionis, n. 9954, 10,011, 10,019, 10,261, ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10350

#10350 "Et suffimentum aromatum": quod significet repraesentativum cultus ex veris, constat ex significatione "suffimenti" quod sit repraesentativum cultus, de qua n. 9475, 10,198, 10,298, et ex significatione "aromatum ejus" quod sint vera et eorum affectiones, de qua n. 10,291, 10,295.

Arcana Coelestia 8
Passage 10351

#10351 "Pro sancto": quod significet pro Ecclesia repraesentativa, constat ex significatione "sancti" in Ecclesia illa, quod sit repraesentativum Domini ac Divinorum quae ab Ipso, de qua n. 9229, 9956, 10,069, 10,149, ita quae in cultu Domini in Ecclesia repraesentativa nam dicitur de suffimento, per quod significatur cultus, ut supra n. 10,350.

Arcana Coelestia 8
Passage 10352

#10352 "Juxta omnia quae praecepi tibi, facient": quod significet secundum Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis repraesentanda, ut supra n. 10,337. Haec omnia quae ex mandato facienda (x)erant a Bezaleele et Aholiabo, sunt talia quae quid significant, prius ostensa sunt, ideo quia hic solum recensentur, plenius non explicantur.

Arcana Coelestia 8
Passage 10353

#10353 Vers. 12-18. Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo, Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo, Verumtamen sabbata Mea custodietis, quia signum id inter Me et inter vos generationibus vestris, ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos. Et custodietis sabbatum, quia sanctum hoc vobis; profanans illud moriendo morietur; quia omnis faciens in illo opus, et exscindetur anima illa e medio populorum suorum. Sex diebus fiet opus, et in die septimo sabbatum sabbati, sanctum Jehovae; omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur. Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum, foedus saeculi. Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum; quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et in die septimo quievit et respiravit. Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo in monte Sinai, duas tabulas testimonii, tabulas lapidis, scriptas digito Dei. 1Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo" significat illustrationem et perceptionem per Verbum a Domino: "et tu loquere ad filios Israelis, dicendo" significat informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum: "verumtamen sabbata Mea custodietis" significat sanctam cogitationem jugiter de unione Divini cum Humano Domini: "quia signum id inter Me et inter vos" significat quod id principale per quod noscantur in caelo illi qui ab Ecclesia: "generationibus vestris" significat in omnibus et singulis Ecclesiae: "ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos" significat Dominum quoad Divinum Humanum, quod spectant omnia caeli et Ecclesiae ut unicum a Quo:) "et custodietis sabbatum" significat quod Divinum Humanum Domini colendum: "quia sanctum hoc vobis" significat inde omne bonum et verum quae faciunt Ecclesiam: "profanans illud" significat duci a semet et suis amoribus, et non a Domino: "moriendo morietur" significat separationem a caelo et mortem spiritualem: "omnis faciens in illo die opus" significat qui ad amores corporeos et mundanos ab amoribus caelestibus se convertit: "et exscindetur anima illa e medio populorum suorum" significat quod caelum et Ecclesia non sit apud illum, sed infernum: "sex diebus fiet opus" significat statum qui praecedit e praeparat ad conjugium caeleste: "et in die septimo sabbatum sabbati" significat statum boni qui finis propter quem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum: "sanctum Jehovae" significat Divinum: "omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur" significat duci a semet et a suis amoribus, et non a Domino: "et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum" significat quod ipsum essentiale Ecclesiae sit agnitio unionis ipsius Divini in Humano Domini, et quod haec erit in omnibus et singulis cultus: "foedus saeculi" significat conjunctionem cum Domino in aeternum: "inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum" significat quod per id distinguantur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia sunt: "quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram" significat statum pugnae et laboris cum instauratur Ecclesia: "et in die septimo quievit et respiravit" significat statum boni cum Ecclesia instaurata est, aut cum homo regeneratus: "et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai, duas tabulas testimonii" significat conjunctionem Domini per Verbum cum homine: "tabulas lapidis, scriptas digito Dei" significat Divinum Verum ibi ab Ipso Domino. @1 See p. ix preliminary note 2. 12. Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo, significat influxum et illustrationem per Verbum a Domino. 13. Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo, significat informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum: verumtamen sabbatha mea custodietis, significat sanctam cogitationem jugiter de Divino Humano Domini: quia signum id inter Me et inter vos, significat quod id principale, per quod noscuntur quod ab Ecclesia Ipsius Domini: generationibus vestris, significat in omnibus et singulis Ecclesiae: ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos, significat quod Ipsius Divinum sit ibi. 14. Et custodietis sabbathum, significat quod Divinum Humanum Domini solum colendum: quia sanctum hoc vobis, significat, quod inde omne bonum et verum, quae faciunt Ecclesiam: prophanans illud, significat qui negat et vituperat, qui ab Ecclesia: moriendo morietur, significat separationem prorsus et mortem spiritualem: quia omnis faciens in illo die opus, significat qui ad amores corporeos et mundanos ab illis se convertit: et exscindetur anima illa e medio populorum suorum, significat quod ad infernum. 15. Sex diebus fiet opus, significat statum qui praecedit antequam homo in agnitionem internam ac fidem venit, ita antequam fit Ecclesia, ac intrat coelum: et in die septimo sabbathum sabbathi, significat statum qui finis propter quem, cum homo in agnitione interna ac fide est, et fit Ecclesia, ac intrat in coelum: sanctum Jehovae, quod significet quum ducitur a Domino: omnis faciens opus in die sabbathi, moriendo morietur, significat quod qui ex illo statu se convertit ad priorem, pereat. 16. Et custodient filii Israelis sabbathum ad faciendum sabbathum generationibus illorum, significat quod tunc Ecclesia in omnibus et singulis cultus: foedus saeculi, significat quia tunc conjunctio cum coelo et Domino. 17. Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum, significat quod per id distinguantur et ab illis qui non ab Ecclesia sunt: quia sex diebus fecit Jehovah coelum et terram, significat statum pugnae et laboris, cum instauratur Ecclesia: et in die septimo quievit et respiravit, significat statum quum Ecclesia instituta est. 18. Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai duas tabulas Testimonii, significat tunc Divina Vera Domini ex Verbo: tabulas lapidis scriptas digito Dei, significat impressa fidei et amori a Domino, significat Divinum Verum ibi a Domino.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10354

#10354 "Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet illustrationem et perceptionem per Verbum a Domino, constat ex illis quae supra n. 10,234, 10,290, ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10355

#10355 "Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo": quod significet informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum, constat ex repraesentatione "Moschis" ad quem dicitur quod loqueretur ad filios Israelis, quod sit Verbum, de qua in locis citatis, n. 9372, ex significatione "loqui" et "dicere" quod sit instructio seu informatio, de qua in locis citatis n. (x)10,280, et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; inde patet quod per "tu loquere ad filios Israelis, dicendo" significetur informatio eorum qui ab Ecclesia per Verbum. [2] De informatione per Verbum hic aliquid dicetur: antiquissimis temporibus informabantur homines de rebus caelestibus seu de illis quae sunt vitae aeternae, per immediatum commercium cum angelis caeli, nam caelum tunc unum agebat cum homine Ecclesiae, influebat enim per internum hominem in externum eorum, inde 1illis non solum illustratio et perceptio sed etiam loquela cum angelis; 2hoc tempus vocabatur saeculum aureum, ex eo quod tunc essent in bono amoris in Dominum, aurum enim significat id bonum; describuntur etiam illa per paradisum in Verbo. Postea informatio de rebus caelestibus, 3et de illis quae sunt vitae [3] aeternae, fiebat per 4 talia quae 5vocantur correspondentiae et 6repraesentationes, quarum scientiam traxerunt (c)ab antiquissimis, qui immediatum commercium habebant cum angelis caeli; in illas tunc influebat caelum apud illos, (c)ac illustrabat; correspondentiae enim et 7repraesentationes sunt formae externae caelestium; et quantum tunc homines in bono amoris et charitatis erant, tantum illustrabantur; omnis enim influxus Divinus e caelo fit in bonum apud hominem, (c)et per bonum in vera; et quia homo Ecclesiae tunc in bono spirituali erat, quod bonum est in sua essentia verum, ideo tempora illa vocabantur 8saeculum argenteum, nam "argentum" significat tale bonum. [4] Sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum versa est in magiam, periit illa Ecclesia, et successit tertia, in qua quidem omnis cultus fiebat paene per similia, sed usque ignorabatur quid significabant; haec Ecclesia instituta fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, 9sed quia informatio de rebus caelestibus seu de illis quae sunt vitae 10aeternae, apud illos non potuit fieri per influxum in interiora eorum, et sic per illustrationem, ideo angeli e caelo loquebantur 11viva voce cum quibusdam eorum, (c)et instruebant 12 de externis, (c)ac parum de internis, quia interna non capere potuerunt; illi qui in bono naturali erant recipiebant illa sancte, inde tempora illa vocabantur aerea, "aes" enim significat tale bonum. [5] 13Ast" cum nec bonum naturale apud hominem Ecclesiae residuum esset, venit Dominus in mundum ac 14redegit omnia in caelis et in infernis in ordinem, ob finem ut homo 15posset recipere influxum ab Ipso e caelo, ac illustrari, nec inferna possent inhibere, ac immittere caliginem; tunc incepit quarta Ecclesia, quae vocatur Christiana; in hac informatio de rebus caelestibus 16seu de illis quae 17sunt vita aeternae, unice fit per Verbum; per illud fit influxus et illustrati homini, nam Verbum conscriptum est (x) per meras correspondentias et per mera repraesentativa, quae 18significant caelestia, in quae angeli caeli veniunt cum homo Ecclesiae legit Verbum; inde per Verbum fit conjunctio caeli cum Ecclesia, seu angelorum caeli cum hominibus Ecclesiae, sed cum illis solum ibi qui in bono amoris et charitatis sunt; verum quia homo hujus Ecclesiae etiam exstinxit hoc bonum, ideo nec informari potest per aliquem influxum et per illustrationem inde, solum de aliquibus veris, quae tamen cum bono non cohaerent; inde haec tempora sunt quae vocantur ferrea, "ferrum" enim 19est verum in ultimo ordinis; sed cum verum tale est, tunc est quale describitur apud Danielem, Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, ii 43. [6] Ex his constare potest quomodo revelationes 20 successerunt ab antiquissimis aevis ad hodiernum, et quod hodie detur revelatio solum per Verbum, sed genuina revelatio apud illos qui in amore veri sunt propter verum, et non apud illos qui in amore veri sunt propter honores et lucra ut fines; nam si credere velitis, est Dominus ipsum (x)Verbum, quoniam Verbum est Divinum Verum 21, et Divinum Verum est Dominus in caelo, quia a Domino; quapropter qui amant Divinum Verum propter Divinum Verum, amant Dominum, et apud illos qui amant Dominum, influit caelum ac illustrat, at illi qui amant 22Divinum Verum propter honores et lucra ut fines, avertunt se a Domino ad semet et ad mundum, quare apud illos non dari potest influxus et illustratio; hi quoque 23quia in sensu litterae 24 tenent animum fixum in se, et in sua fama et gloria, 25 applicant illum sensum ad talia quae amoribus suis favent. @1 non solum illis$ @2 haec tempora vocabantur$ @3 seu$ @4 i influxum in$ @5 vocabantur$ @6 repraesentativa, quorum$ @7 repraesentativa$ @8 saecula argentea$ @9 et$ @10 internae$ @11 cum illis viva voce$ @12 i illos$ @13 Sed$ @14 disposuit$ @15 possit IT$ @16 et$ @17 After aeternae$ @18 intus in se continent$ @19 significat$ @20 i e coelo$ @21 i in hoc Tellure$ @22 d Divinum i Verbum$ @23 cum$ @24 i Verbi$ @25 i inde$

Arcana Coelestia 8
Passage 10356

#10356 "Verumtamen sabbata Mea custodietis": quod significet sanctam cogitationem jugiter de unione (d)Ipsius Divini cum Humano Domini, constat ex significatione "sabbatorum" quod in supremo sensu 1sint unio Ipsius Divini cum Divino Humano in Domino; ac in sensu respectivo conjunctio Domini quoad Divinum Humanum cum caelo, tum conjunctio caeli cum Ecclesia, et in genere apud illos qui sunt Ecclesia, seu apud quos Ecclesia, conjunctio boni et veri; quod illa unio, et hae conjunctiones per "sabbata" significentur, videatur n. 8495, 8510, 8890, 8893, 9274; et ex significatione "verumtamen" seu "omnino custodire" quod sit sancte et jugiter in cogitatione habere, nam cum custodire dicitur de illis quae repraesentabantur in illa Ecclesia, significatur in cogitatione et 2 mente habere illa quae repraesentabantur, et sancte colere illa; nam repraesentativa erant externa in quibus interna, et quae sic dabant ansam cogitandi de internis; inde per "custodire sabbata Jehovae" significatur sancte et jugiter cogitare de Domino, Ipsius Divini unione cum Divino Humano Ipsius, de conjunctione Domini quoad Divinum Humanum cum caelo, deque conjunctione caeli cum Ecclesia, ac de conjunctione 3boni et veri in homine Ecclesiae. Haec quia sunt ipsa essentialia Ecclesiae, nam sine agnitione et fide horum Ecclesia non est Ecclesia, ideo de sabbato, per quod illa significantur, ultimo dicitur, et quoque iterum et iterum usque ad finem capitis. @1 sit$ @2 i in$ @3 veri et boni$

Arcana Coelestia 8
Passage 10357

#10357 "Quia signum id inter Me et inter vos": quod significet quod id principale per quod noscantur in caelo illi qui ab Ecclesia, constat ex significatione "signi inter Jehovam et inter filios Israelis" quod sit id quod indicat et testatur quod sint ab Ecclesia, ita per quod 1noscantur in caelo, et quoque per quod conjunguntur Domino; nam qui ab Ecclesia sunt, hoc est, in quibus Ecclesia, agnoscent Dominum ac Divinum in Illo, et agnoscent conjunctionem Domini cum caelo, et quoque conjunctionem caeli cum homine 2Ecclesiae, et in genere conjunctionem boni et veri apud illum, quoniam 3haec conjunctio facit Ecclesiam apud 4illum. Sive dicas Ecclesiam apud hominem, sive dicas caelum apud illum, sive dicas regnum Dei apud illum, sive dicas Dominum apud illum, idem est, nam Ecclesia est caelum Domini in terris; et regnum Dei est caelum et Ecclesia simul, et Dominus est a Quo illa, immo Qui illa. @1 noscantur IT$ @2 in quo Ecclesia$ @3 illa$ @4 hominem$

Arcana Coelestia 8
Passage 10358

#10358 "Generationibus vestris": quod significet in omnibus et singulis Ecclesiae, constat ex significatione "generationum" cum de filiis Israelis, quod sint omnia et singula Ecclesiae, de qua n. 10,282.

Arcana Coelestia 8
Passage 10359

#10359 "Ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos": quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, quod spectant ommia caeli et Ecclesiae ut unicum a Quo, constat (c)a significatione "sancti" quod sit Divinum in caelo et in Ecclesia, nam hoc solum sanctum est; (c)ac Divinum 1in caelo et Ecclesia procedit ex Divino Humano Domini, ita est Divinum Humanum Domini quod solum sanctum, proinde quod sanctificat; inde patet quod id sit quod spectant omnia caeli et Ecclesiae ut unicum a Quo; caelum enim 2est caelum non a proprio angelorum sed a Divino Domini apud 3illos; similiter Ecclesia apud homines; (m)dicitur, "Ego Jehovah sanctificans vos,"(n) 4et per "Jehovam" intelligitur Dominus. Sed quia de 5illis saepius actum est prius, videantur quae de illis 6ibi dicta et ostensa sunt, ut quod Dominus solus sanctus, et quod omne sanctum procedat ab Ipso, n. 9229, 9680, 9820, quod sanctificatio sit receptio Divini Domini, n. 9820, 10,128, 10,276, quod angeli non aliud Divinum agnoscant quam Divinum Humanum Domini, n. (x)9276, 10,159, ita quod Dominus quoad Divinum Humanum sit caelum et Ecclesia, quia habitat in Suo ibi et non in proprio 7aliorum, n. 10,125, 10,151, 10,157, et quod Jehovah in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373. @1 quod in coelo et in Ecclesia, hoc$ @2 d est coelum i decitur coelum$ @3 angelos$ @4 quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videatur in locis citatis, n. 9373$ @5 his$ @6 prius$ @7 illorum qui ibi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10360

#10360 "Et custodietis sabbatum": quod significet quod Divinum Humanum Domini colendum, constat ex significatione "custodire" cum dicitur de Divino, quod sit colere, et ex significatione "sabbati" quod in supremo sensu sit unio Divini, quod Pater vocatur, 1ac Divini Humani, quod Filius, ita Divinum Humanum in Quo illa unio. Quod per "sabbatum" significetur unio illa, est quia per sex dies laboris qui praecedunt septimum, significatur omnis status pugnae, nam labor in spirituali sensu non est labor qualis in mundo sed qualis est illis qui in Ecclesia antequam intrant Ecclesiam (c)ac fiunt Ecclesia, qui labor est pugna contra mala et falsa mali; similis labor in spirituali sensu fuit Domino cum in mundo fuit, pugnavit enim tunc 2contra inferna, ac illa ut et caelos 3 in ordinem redegit; et simul tunc glorificavit Humanum Suum, hoc est, univit ipsi Divino quod 4Ipsi (c)ex conceptione fuit, videatur n. 9715, 9809. [2] Tempus ac status cum Dominus in pugnis fuit, significatur per sex dies laboris, at status cum unio facta est, significatur per diem septimum, qui 5dicitur sabbatum a quiete, quia tunc quies Domino; inde per "sabbatum" etiam significatur conjunctio Domini cum caelo, cum Ecclesia, 6 cum angelo caeli, et cum homine Ecclesiae 7; causa est quia omnes qui in caelum venturi sunt, primum in pugnis 8erunt contra mala et falsa mali, et cum haec separata sunt, intrant caelum, et conjunguntur Domino, et tunc illis quies; similiter homines in mundo; quod hi in pugnis erunt, seu quod tentationes subituri, antequam fiunt Ecclesiam, hoc est, antequam in illis bonum et verum, quae faciunt Ecclesiam, implantata sunt, 9notum est, ita antequam conjuncti 10sunt Domino, consequenter antequam illis quies; inde patet unde est quod status pugnae 11 significetur per sex dies laboris, 12ac quies ut et conjunctio per diem septimum seu sabbatum. [3] Quod etiam conjunctio boni et veri per sabbatum significetur, est quia cum homo in pugnis est, tunc in veris est, at cum vera conjuncta sunt bono, ita cum homo in bono est, tunc ei quies; similiter ac Dominus cum in mundo fuit et pugnavit cum infernis, tunc quoad Humanum Suum fuit Divinum Verum, 13at cum univit Humanum Suum ipsi Divino, tunc factus est etiam quoad Humanum Suum Divinum Bonum, seu Jehovah. [4] Quod sex dies qui praecedunt sabbatum sint pugnae quae praecedunt et praeparant ad conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videatur n. 8510, 8888, 9431; de priore statu 14, quando homo in veris est, et tunc in pugnis contra mala et falsa mali, qui status significatur per sex dies (x)laboris, et de posteriore statu, quando in bono est et ducitur a Domino, qui significatur per "sabbatum," videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 9139, 9224, 9227, 9230, 9274, (a)9832, quod Dominus cum in mundo fuit, fecerit Humanum Suum primum Divinum Verum et dein Divinum Bonum, in locis citatis n. 9199 fin., 9315 fin., et quod hoc per pugnas tentationum, in locis citatis n. 9528 fin. [5] Qui itaque scit quod per "sabbatum" in supremo sensu intelligatur unio ipsius Divini in Divino Humano Domini, is scire potest quid significant quae in Verbo toties de sabbato dicuntur, 15ita quae apud Esaiam, Si 16averteris a sabbato pedem tuum, 17ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, sed vocaveris sabbatum delicias Sancto Jehovae honorabiles, atque honoraveris illud, ut non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, aut loquaris verbum, tunc deliciaberi super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi patris tui, lviii 13, 14; qui sensum internum Verbi novit, manifeste videre potest quod ibi per "sabbatum" significetur status conjunctionis hominis cum Domino: ita status cum ducitur homo a Domino et non a semet, qui status 18 est quando in bono est; duci enim a Domino et non a semet est "avertere a sabbato pedem, non facere voluntates suas, non facere vias suas: non invenire desiderium suum, et non loqui verbum"; quod tunc in illo Ecclesia sit, et caelum, significatur per quod evehetur in excelsa terrae, et cibabitur hereditate Jacobi: et quod sabbatum sit Divinum Humanum in Quo unio, significatur per quod sabbatum dicatur dies [6] sanctitatis, ac deliciae Sancto Jehovae: et apud Jeremiam, Si sanctificetis diem sabbati, intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et in equis, xvii 24, 25; qui non scit sensum internum Verbi, opinaturus est quod haec secundum sensum litterae intelligenda sint, quod nempe si sanctificaverint sabbatum intraturi sint reges et principes per portas urbis Hierosolymae, ac equitaturi in curru et in equis; sed is sensus non est, verum quod qui Divinum Humanum Domini sancte colunt, in Divinis Veris caeli et Ecclesiae erunt, per "Hierosolymam19 "enim intelligitur Ecclesia, per "reges et principes" Divina Vera ejus, per "thronum Davidis" caelum ubi Dominus, per "currum" doctrina boni et veri, et per "equos" intellectuale illustratum; quod "Hierosolyma" sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654, quod "reges" sint Divina Vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, quod "principes" sint primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, quod "David" sit Dominus, n. 1888, 9954, quod "thronus" sit caelum, n. 5313, quod "currus" sit doctrina boni et veri, n. 5321, 8215, et quod "equi" sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6534. [7] Quia per "sabbatum" significabatur Dominus quoad Divinum Humanum, in Quo unio, ideo mandatum erat, ut panes facierum ordinarentur super mensa 20quovis sabbato, Lev. xxiv 8; quod Dominus quoad Divinum Humanum per "panem" intelligatur, notum est in Ecclesia. Ideo etiam Dominus cum in mundo fuit, Se vocat Dominum sabbati, Matth. xii 7, 8; Marc. ii 27, 28; Luc. vi 1-5. [8] Ac ideo (t)Dominus cum in mundo 21fuit ac univit Humanum Suum ipsi Divino, sabbatum quoad cultum repraesentativum, seu quoad cultum ejus qualis erat apud populum Israeliticum, abrogavit; (c)ac diem sabbati 22fecit diem instructionis in doctrina fidei et amoris; tale 23involvit hoc apud Johannem, Jesus sanans quendam die sabbati, dixit ei, Tolle lectum tuum, et ambula; et sustulit lectum, et ambulabat. Judaei dicebant quod non liceret portare lectum die sabbati, ac quaerebant Dominum interficere, quia solvebat sabbatum, v 8-11, 18; per "sanationem aegroti" significatur purificatio hominis a malis et falsis mali, per "lectum" significatur doctrina, et per "ambulare" vita; quod 9 omnes sanationes morborum quae a Domino, involvant purificationes a malis et falsis 24, seu restitutiones vitae spiritualis, videatur n. 8364 fin., 9031 fin., 9086, quod "ambulare" sit vita, n. 519, (x)1794, 8417, 8420, quod "lectus" sit doctrina, constat ex locis in Verbo ubi lectus nominatur, et quoque a repraesentativis in altera vita; ibi cum (t)apparet lectus et jacens in illo, significatur doctrina in qua ille est; inde lecti apparent ibi ornatissimi illis qui in veris ex bono sunt; sed quod talia significentur per illa Domini verba, nemo scire potest nisi per sensum internum, 25 Dominus enim per correspondentias, 26ita per significativa locutus est, quia ex Divino. @1 ac Divini Humani altered to cum Divino Humano$ @2 cum infernis$ @3 i per pugnas$ @4 in Ipso$ @5 dictus est$ @6 i et$ @7 i in particulari$ @8 After mali$ @9 After quies$ @10 sint$ @11 i et illorum$ @12 et septimus dies seu sabbathum conjunctionem, quia tunc quies$ @13 ac IT$ @14 i hominis$ @15 ut$ @16 avertes$ @17 et I$ @18 i ei$ @19 i urbem$ @20 quolibet$ @21 venit$ @22 factus est dies$ @23 involvunt haec$ @24 i mali$ @25 i illa$ @26 et inde$

Arcana Coelestia 8
Passage 10361

#10361 "Quia sanctum hoc vobis": quod significet inde omne bonum et verum quae faciunt Ecclesiam, constat ex significatione "sancti" quod sit omne id et solum id quod procedit (c)ex Domino, de qua n. 9479, 9680, 9820, ita bonum amoris et verum fidei, nam haec sunt quae procedunt a Domino; quod illa faciant Ecclesiam apud 1homines, et caelum apud 2angelos, constare potest ex eo quod amor et fides sint essentialia Ecclesiae, 3 quia illa conjungunt 1homines et 2angelos Domino, bonum amoris voluntarium 4eorum, (c)ac verum fidei intellectuale 4eorum, ita 5omnia eorum. @1 hominem$ @2 angelum$ @3 i ac essentialia sunt,$ @4 ejus$ @5 totum hominem, nam homo et angelus non sunt nisi quam suum bonum et verum, n. 10298$

Arcana Coelestia 8
Passage 10362

#10362 "Profanans illud": quod significet duci a semet et suis amoribus, et non a Domino, constat ex significatione "profanare sabbatum" seu opus facere die sabbati, quod sit duci a semet 1 et non a Domino, ita a suis amoribus; quod (d)hoc per "profanare sabbatum" significetur, constat apud Esaiam, Si 2averteris a sabbato pedem tuum, 3ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, et non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, et loquaris verbum, lviii 13; "avertere pedem a sabbato" est talia quae sunt naturalis hominis, "facere voluntates suas" est facere quae 4favent cupiditatibus ac malis amorum sui et mundi, "facere vias suas" est favere falsis mali, "invenire desiderium suum" est vivere secundum jucunda amorum illorum, et "loqui verbum" est cogitare talia; inde patet quod per "profanare sabbatum" significetur duci a semet et a suis amoribus, et non a Domino, Qui in supremo sensu est sabbatum, ut mox supra [2] ostensum est; similia significantur per opera die sabbati, 5ut per (t)secare ligna, accendere ignem, parare cibum tunc, colligere messem, et per plura quae facere die sabbati 6interdictum erat; per quae etiam similia significata sunt, per ligna secare operari bonum a (m)semet, per ignem accendere id facere ex propriis amoribus, et per cibum parare semet docere 7ex intelligentia propria,(n) quod talia involverint memoratae illae interdictiones, nemo nisi ex sensu interno scire potest. Porro sciendum quod duci a semet et duci a Domino 8sint duo [3] opposita, qui 9enim a semet ducitur, is ducitur a suis amoribus, ita ab inferno, nam proprii amores (x)hominis sunt inde; 10et qui ducitur a Domino, is ducitur ab amoribus caeli, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; qui ab his amoribus ducitur, (c)is subducitur 11ab amoribus propriis, 10et qui ducitur ab 12amoribus propriis, is subducitur ab amoribus caeli, nullatenus enim concordant; hominis enim vita, vel est in caelo vel est in inferno, non datur 13ut sit simul in uno et in altero; hoc intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum negliget, vi 24; ex his patet quid per "opus facere die sabbati" significatur. @1 i et suis amoribus,$ @2 avertes$ @3 et$ @4 favent altered to favere$ @5 sicut$ @6 interdicta sunt; et per quae etiam significantur similia$ @7 a propriis$ @8 sunt$ @9 ducitur a semet$ @10 at$ @11 a suis$ @12 illis amoribus$ @13 medium$

Arcana Coelestia 8
Passage 10363

#10363 "Moriendo morietur": quod significet separationem a caelo et mortem spiritualem, constat ex significatione "mori" cum 1de sabbato, per quod significatur Dominus ac Ipsius agnitio, quod sit nulla conjunctio cum caelo, de qua n. 9928, 10,244, ita separatio ab illo; et separatio a caelo est mors spiritualis. @1 id de repraesentivis [repraesentativis intended] Ecclesiae dicitur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10364

#10364 "Omnis faciens in illo die opus": quod significet qui ad amores corporeos et mundanos ab amoribus caelestibus se convertit, constat ex illis quae mox supra n. (x)10,362 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10365

#10365 "Et exscindetur anima illa e medio populorum suorum": quod (x)significet quod caelum et Ecclesia non sit apud illum, sed infernum, constat ex significatione "exscindi e medio populorum suorum" quod sit separatio ab Ecclesia et mors spiritualis, de qua n. 10,288, ita quod Ecclesia non sit apud illum, sed infernum; et quoniam cum Ecclesia non est apud hominem, nec caelum est apud illum, nam Ecclesia et caelum unum agunt; apud hominem enim in quo est Ecclesia, influit caelum, hoc est, per caelum Dominus, et facit ibi Ecclesiam; 1 inde est cum non Ecclesia est apud hominem, est infernum apud illum; hoc itaque significatur per "exscindi e medio populorum suorum." @1 i Ecclesia est coelum Domini apud hominem quum in mundo:$

Arcana Coelestia 8
Passage 10366

#10366 "Sex diebus fiet opus": quod significet statum qui praecedit et praeparat ad conjugium caeleste, constat ex significatione "sex dierum qui praecedunt sabbatum" quod sit status qui praecedit et praeparat ad conjugium caeleste, de qua n. 8510, 8888, 9431; conjugium caeleste est conjunctio boni et veri apud hominem Ecclesiae et 1 angelum caeli, (c)ac in supremo sensu unio ipsius Divini in Humano Domini, videatur 2 n. 10,356; et quod "opus sex dierum" sit status praecedens, n. 10,360. @1 i apud$ @2 i supra$

Arcana Coelestia 8
Passage 10367

#10367 "Et in die septimo sabbatum sabbati": quod significet statum boni qui finis propter quem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum, constat ex significatione "diei septimi" quod sit status boni qui finis propter quem; cum enim sex dies qui praecedunt significant statum hominis qui praecedit et praeparat ad conjugium caeleste, 1inde dies septimus est cum homo in conjugio illo est; conjugium illud est conjunctio veri et boni apud hominem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum; 2 (s)quod homo intret caelum, et fiat Ecclesia, cum in bono est, inde est quia Dominus influit in bonum apud hominem, et per bonum in verum ejus; influxus fit in internum hominem, ubi caelum ejus est, et per internum in externum, ubi mundus ejus est; quare nisi homo sit in bono, non aperitur internus ejus homo sed clausus manet, utcumque in veris quoad doctrinam est; et quia caelum in interno homine 3est, ideo cum hic aperitur, 4homo est in caelo, nam caelum non est in loco sed in interioribus hominis; quod homo ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, internus ejus homo ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, videatur in locis citatis n. 9279, 9706. [2] Quod homo totus sit qualis est quoad bonum et non quoad verum 5absque bono, unusquisque qui reflectit scire potest, 6 per bonum (d)enim suum et secundum id agit cum altero, sentit cum altero, conjungit se alteri, patitur se duci ab altero, non autem per verum et secundum id, nisi hoc cum bono ejus concordat; cum dicitur bonum, intelligitur jucundum ejus, voluptas ejus, seu amor ejus, nam 7omnia quae illorum sunt, illi sunt bona, et quantum sibi ipsi relinquitur, ut ex se cogitet, sunt vera quae illis (x)favent; inde constare potest quod homo per bonum conjungatur Domino, et nequaquam per verum absque bono.(s) [3] Actum quidem saepe prius est de conjunctione 8per bonum cum Domino, ubi de regeneratione ejus 9; sed quia homo Ecclesiae hodie multum studet veris quae fidei, et parum bono quod amoris, 10ac inde in ignorantia est de bono, licet adhuc aliquid de conjunctione 11boni et veri, quae vocatur conjugium caeleste, dicere: homo nascitur in omnis generis mala, et inde in omnis generis falsa, ita ex se damnatus est inferno; ut itaque ab inferno eripiatur, omnino renascetur a Domino; renascentia illa est quae vocatur regeneratio; ut ergo renascatur, primum discet vera, illi qui ab Ecclesia, ex Verbo, seu ex doctrina e Verbo; Verbum et doctrina 12ex Verbo docent quid verum et bonum, ac verum et bonum docent quid falsum et malum; nisi homo illa sciat, nequaquam potest regenerari, manet enim in suis malis et inde falsis, ac illa vocat bona, et haec vera; inde est quod cognitiones veri et [4] boni praecedent, ac 13intellectum hominis illustrabunt; intellectus enim homini datus est, 14ut per cognitiones 15boni et veri illustretur, ob finem ut recipiantur a voluntate ejus, (c)ac fiant bonum; nam vera tunc fiunt bonum cum homo vult illa et ex velle facit illa; inde patet quomodo bonum apud hominem formatur, et quod nisi homo in bono sit, non sit e novo natus seu regeneratus ; cum itaque homo in bono est quoad voluntatem, tunc in 16veris illius boni est quoad intellectum, intellectus enim apud hominem actualiter unum agit cum voluntate ejus, nam quod vult homo hoc cogitat cum sibi relictus est; hoc nunc est quod vocatur conjunctio veri et boni seu conjugium caeleste 17; sive dicas velle bonum sive amare bonum, idem est, nam quod homo 18amat hoc vult; et tunc sive dicas intelligere verum quod boni, sive credere 19illud, etiam idem est; inde sequitur quod apud hominem regeneratum amor et fides unum agant; haec conjunctio, seu hoc conjugium est quod vocatur Ecclesia, et caelum, et quoque regnum Domini, 20immo in supremo sensu Dominus apud hominem. [5] Qui autem amant sua mala, quae vel ex hereditario acceperunt et 21ex infantia apud se confirmarunt, vel quae ex semet superaddiderunt (c)ac e novo imbuerunt, illi quidem capere (c)et quodammodo intelligere vera ex Verbo aut ex doctrina e Verbo possunt, sed usque non regenerari; quisque enim homo tenetur a Domino in illo statu quoad intellectum, ob finem ut regeneretur, at cum amat sua mala, tunc intellectuale interni ejus hominis non imbuitur illis; sed solum intellectuale externi ejus hominis, quod intellectuale est mere scientificum; tales homines non sciunt quid bonum, nec curant scire 22quid sit, se solum quid verum; inde est quod in veris, quae dicuntur fidei, ponant Ecclesiam et caelum, et non in bonis quae vitae; etiam ad favorem principii sui 23 Verbum explicant variis modis; inde est quod apud tales qui non simul in 24veris sunt quoad vitam, non sit conjunctio veri et boni, ita nec Ecclesia et caelum; 25separantur etiam ab illis 26vera quae vocarunt fidei, in altera vita, nam malum voluntatis ejicit 27illa, et loco illorum succedunt falsa conformia malis in quibus sunt. [6] Ex his nunc constare potest quid conjunctio boni et veri, quae significatur per "sabbatum." Quod ea conjunctio dicatur sabbatum, est a quiete, nam sabbatum est quies; cum enim homo in primo statu est, hoc est, cum per vera ducitur ad bonum, tunc in pugnis est contra mala et falsa quae apud illum, per pugnas enim, quae sunt tentationes, discutiuntur et separantur mala et eorum falsa, nec ab illis quies est, priusquam bonum et verum conjuncta sunt; tunc quies est homini, et quies est Domino, 28nam homo non pugnat contra mala et falsa, se Dominus apud illum. [7] Quod "sabbatum" in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini, est quia Dominus cum 29in mundo fuit, ex Humano Suo pugnavit contra omnia inferna ac subjugavit illa, (c)et simul redegit caelos in ordinem, et post hunc laborem univit Humanum Suum Divino, ac id quoque fecit Divinum Bonum; inde Ipsi tunc quies, nam contra Divinum Bonum inferna non hiscunt; inde nunc est quod per "sabbatum" in supremo sensu intelligatur Divinum Humanum Domini; sed 8 de his videantur quae prius ostensa sunt, ut quod Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum primum fecerit Divinum Verum, ob finem ut pugnare cum infernis posset, et illa subjugare, et quod postea glorificaverit Suum Humanum, et id fecerit Divinum Bonum Divini Amoris, in locis citatis n. 9199, 9315, tum n. 9715, 9809; quod Dominus cum in mundo fuit, gravissimas tentationes subiverit, in locis citatis n. 9528 fin., quod inde Ipsi Divina Potentia salvandi hominem, removendo 30ab illo inferna et sic regenerando illum, n. 10,019, 10,152; de bino statu hominis qui regeneratur a Domino, in locis citatis n. 9274, et quod homo non prius in caelum veniat quam cum conjunctio facta est veri et boni apud illum, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9832; quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688. @1 tunc$ @2 A has an indistinct marginal note here, but there is no sign to indicte where it is to be inserted in the text. It reads: quod tunc aperiatur internus homo per bonum et sic cum angelis, hoc fit per vera. Apparently this was expanded on the separate sheet which follows immediately.$ @3 Before in interno$ @4 etiam coelum aperitur$ @5 inde separatum, unicuivis$ @6 i quisque enim$ @7 haec$ @8 illa apud hominem$ @9 i, nam regeneratio non aliud est$ @10 et ideo$ @11 illa$ @12 inde$ @13 intellectus hominis per illas illustrabitur$ @14 d ut i et @15 veri et boni illustratur$ @16 vero$ @17 i apud illum$ @18 vult, hoc amat$ @19 verum$ @20 ac$ @21 quae ipsi ex infanti per vitam$ @22 quod IT$ @23 i de fide$ @24 vita boni sint$ @25 separatur$ @26 verum, quod$ @27 id ab intellectu eorum$ @28 i (m)nam cum homo in bono est, tunc in coelo est, hoc est, in Domino, et tunc tutus ab omni infestatione ab infernis: quod etiam tunc quies sit Domino, est qui(n) nam [virtually d] homo non pugnavit [pugnat written first] contra mala et false, sed Dominus apud illum$ @29 After fuit$ @30 After inferna$

Arcana Coelestia 8
Passage 10368

#10368 "Sanctum Jehovae": quod significet Divinum, constat ex significatione "sancti Jehovae" quod sit Divinum Humanum Domini, ac omne id et solum id quod procedit ex Ipso, de qua n. 9479, 9680, 9820.

Arcana Coelestia 8
Passage 10369

#10369 "Omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur": quod significet duci a semet et a suis amoribus, et non a Domino, et inde mors spiritualis, constat ex illis quae supra n. 10,362 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10370

#10370 "Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum": quod significet quod ipsum essentiale Ecclesiae sit agnitio unionis ipsius Divini in Humano Domini, et quod 1haec erit in omnibus et singulis cultus, constat ex significatione "custodire sabbatum" quod sit sancta cogitatio jugiter de unione ipsius Divini cum Humano Domini, de qua supra n. 10,356, ita quoque agnitio, nam cogitatio absque agnitione et fide non est cogitatio spiritualis; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; ex significatione "facere sabbatum" quod sit sancte colere illam unionem, ita Dominum quoad Divinum Humanum, nam in Eo est illa unio; et ex significatione 2"generationum filiorum Israelis" quod sit in omnibus et singulis Ecclesiae, de qua n. 10,282; ex his patet quod per quod "custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus vestris" significetur agnitio ipsius Divini in Humano Domini in omnibus et singulis cultus; quod id essentiale Ecclesiae sit, et inde essentiale cultus ejus, est quia salus generis humani unice pendet (c)ab illa unione; propter 3illam unitionem etiam Dominus in mundum venit; ideo etiam totum Verbum in sensu intimo de illa agit, ac 4 ritualia Ecclesiae apud filios Israelis institutae, illam repraesentabant [2] et significabant; 5 quod salus generis humani inde sit, consequenter quod agnitio illa essentiale Ecclesiae, et ejus cultus sit, docet Dominus pluribus in locis, ut apud Johannem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, iii 36, tum vers. 15, 16 ibi; ut et vi 40, xi 25, 26, xx 31; "Filius" est Divinum Humanum Domini; quod non habeant vitam aeternam illi qui non ex fide agnoscunt Dominum, est quia totum caelum in agnitione illa est, 7Dominus enim est Dominus caeli et terrae, ut Ipse docet apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18; quapropter illis qui non agnoscunt Ipsum, clauditur caelum; et qui non agnoscit in mundo, hoc est, qui intra Ecclesiam, non agnoscit in altera vita; talis est status hominis post mortem. @1 hoc altered to haec A, hoc IT cp n. 10,355$ @2 in generationibus$ @3 unionem illam$ @4 i omnia$ @5 i inde patet quod agnitio illius unionis, sit essentiale Ecclesiae, et omnium cultus ejus;$ @6 essentiale Ecclesiae et omnium cultus ejus sit, agnitio illa$ @7 est enim Dominus,$

Arcana Coelestia 8
Passage 10371

#10371 "Foedus saeculi": quod significet conjunctionem cum Domino in aeternum, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, (x)8778, 9396, 9416, et ex significatione "saeculi" quod sit aeternum, de qua n. 10,248.

Arcana Coelestia 8
Passage 10372

#10372 "Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum": quod (x)significet quod per id distinguantur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia sunt, constat ex significatione "signi" quod sit id per quod noscuntur, de qua supra n. 10,357; ita quoque per quod distinguuntur; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; inde per "signum inter Jehovam et inter filios Israelis" significatur quod id sit per quod distinguuntur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia 1, nempe per agnitionem unionis Divini in Humano Domini, de qua supra n. 10,370. Quod non Ecclesia sit ubi Dominus non agnoscitur, docet etiam ipsa Ecclesia, 2et quoque quod in Humano ipsius sit Ipsum Divinum, docet Ipse Dominus: apud Johannem, Pater et Ego unum sumus; credatis quod Pater in Me et Ego in Patre, x 30, 38: apud eundem, Nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? xiv 6-11: apud eundem, Jesus dixit, Venit hora; Pater, glorifica Filium Tuum, ut et Filius Tuus glorificet Te: omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, xvii (x)1, 10: apud eundem, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, xiii 31, 32: et apud eundem, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum; qui vidit Me, vidit Patrem, xiv 6-11.3 @1 i sunt$ @2 inde sequitur quod illi qui ex Ecclesia sunt, distinguuntur ab illis qui non ex Ecclesia sunt, per agnitionem illam; per agnitionem Domini intelligitur agnitio Divini in Humano Ipsius, secundum Ipsius Domini verba$ @3 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10373

#10373 "Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram": quod significet statum pugnae et laboris cum instauratur Ecclesia, constat ex significatione "sex dierum" cum agitur de instauratione Ecclesiae et de regeneratione hominis, quod sint status pugnae contra mala et falsa, ita status qui praecedit et praeparat ad conjunctionem boni et veri, de qua supra n. 10,366, 10,367, et ex significatione "caeli et terrae" quod sint Ecclesia. Per "facere caelum et terram" in Verbo non intelligitur ipsa prima creatio caeli aspectabilis ac telluris, sed instauratio Ecclesiae, ac regeneratio hominis ibi; per caelum intelligitur internum ejus, et per terram externum; quod haec creatio intelligatur, constat locis in Verbo ubi "creare" dicitur, ut apud Davidem, Populus qui creabitur laudabit Jah, Ps. cii 19 [A.V. 18]: apud eundem, Emittis spiritum, creantur, et renovas facies terrae, Ps. civ 30: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob, Formator tuus, Israel, Nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu; omnem vocatum a nomine Meo, et in gloriam Meam creavi, formavi eum, etiamque feci eum, xliii 1, 7; et aliis in locis; dicitur "creare, formare, et facere," ac alibi "creator, formator, ac factor," et per "creare" significatur novum quod non prius, per "formare" significatur quale, et per "facere" effectus. Quod "creare et facere novum caelum et novam terram" sit instaurare novam Ecclesiam, internum ejus et externum ejus, ut apud Esaiam lxv 17, lxvi 22; Apoc. xxi 1, videatur n. 1733, 1850, 2117 fin., 2118 fin., 3355, 4535; et quod "terra" in Verbo sit Ecclesia, n. 9325, tum quod "creatio caeli et terrae" in primo capite Geneseos sit instauratio Ecclesiae antiquissimae, n. 8891 9942.

Arcana Coelestia 8
Passage 10374

#10374 "Et in die septimo quievit et respiravit": quod significet statum boni cum Ecclesia instaurata est, aut cum homo regeneratus, constat ex significatione "diei septimi" quod sit status sanctus, qui est Ecclesia cum in bono est, ita cum est instaurata; seu cum homo Ecclesiae in bono est, ita cum regeneratus; in supremo sensu per "diem septimum" et per "quietem et respirationem Jehovae tunc" significatur unio ipsius Divini quod Pater vocatur ac Divini Humani quod Filius in Domino, ita cum Dominus etiam quoad Humanum Suum factus est Divinum Bonum Divini Amoris seu Jehovah; inde est quod septem in Verbo sint sanctum, videatur n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268; quod Jehovah dicatur tunc quievisse et respiravisse, est quia Dominus quoad Humanum Suum tunc supra omnes infestationes ab infernis erat, ac tunc sub Ipsius dominio caelum et terra, Matth. xxviii 18; quies et respiratio etiam caeli erat tunc, quia a Domino tunc omnia in caelo in ordinem redacta sunt, ac inferna subjugata; similiter in terris, quoniam cum caelum in ordine est, et inferna subjugata, homo salvari potuit; inde patet quod quies Jehovae sit pax et salus angelis in caelis et hominibus in terris; his cum in bono sunt, et per id in Domino.

Arcana Coelestia 8
Passage 10375

#10375 "Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai, duas tabulas testimonii": quod significet conjunctionem Domini per Verbum cum homine, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; ex significatione "in absolvendo loqui cum illo" quod sit postquam omnia instituta sunt, nam quae Jehovah cum Mosche in monte Sinai locutus est, erant quae instituenda apud filios Israelis, ita quae Ecclesiae; ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, unde Divinum Verum, de qua n. 8805, 9420; ex significatione "duarum tabularum" quod sint lex in omni complexu, ita Verbum, de qua n. 9416; et ex significatione "testimonii" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 8535, 9503; conjunctio per illud cum homine significatur per quod tabulae binae essent, et conjunctae ad instar foederis, videatur n. 9416, etiam per duo significatur conjunctio, n. 5194, 8423; inde patet quod per "dedit Jehovah ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai duas tabulas testimonii" significetur quod postquam Ecclesia instaurata est, conjunctio Domini cum homine sit per Verbum, quod ab Ipso e caelo demissum. Quod Verbum sit per quod Dominus influit apud hominem, loquitur cum illo et conjungitur illi, videatur n. 1775, 2310, 2899, 3476, 3735, 3982 fin., 4217, 9212 fin., 9216 fin., 9357, 9380, 9396, 9400, 9401, 10,290.

Arcana Coelestia 8
Passage 10376

#10376 "Tabulas lapidis, scriptas digito Dei": quod significet Divinum Verum ibi ab Ipso Domino, constat ex significatione "tabularum" quod sint lex in omni complexu, ita Verbum, de qua n. 9416, ex significatione "lapidis" quod sit Divinum Verum in ultimis, de qua sequitur, et ex significatione "scribi digito Dei" quod sit ab Ipso Domino, nam quod scribitur alicujus digito, est ab Ipso. Quod tabulae illae ex lapide essent, ac verba legis lapidi inscripta, erat causa quia "lapis" significat verum in ultimis, ac Divinum Verum in ultimis est sensus litterae Verbi, in quo sensus internus; quod "lapis" sit verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6426, 9476, et quod sit verum in ultimis, n. 8609. Continuatio de Tertia Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10377

#10377 Agnoscunt illi, sicut in omni tellure, Deum sub humana forma, ita Dominum nostrum, nam quicumque Deum sub humana forma agnoscunt, acceptantur a Domino nostro, ac ducuntur; reliqui non duci possunt, cogitant enim absque specie, ita de natura.

Arcana Coelestia 8
Passage 10378

#10378 Spiritus qui ex illa tellure, probi sunt; causa est quia detinentur a malis per id quod non ament cogitare de terrestribus et corporeis; haec enim abducunt mentem a caelo; nam quantum aliquis in illis est, tantum remotus est a caelo, ita a Domino, proinde tantum in malis est, ac improbus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10379

#10379 Apparent spiritus illius telluris superne in plano capitis versus dextrum, omnes enim spiritus dinoscuntur ex situ respective ad corpus humanum; quod fit, quia universum caelum correspondet omnibus hominis; hi spiritus se tenent ad distantiam, quia correspondentia illorum non est cum externis apud hominem sed cum interioribus. Actio illorum est in sinistrum genu, supra et infra paulum, cum quadam undulationis vibratione perquam sensibili; quod signum est quod correspondeant conjunctioni naturalium et caelestium, nam pedes correspondent naturalibus, femora caelestibus, ita genu conjunctioni illorum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10380

#10380 Informatus sum quod incolae telluris eorum instruantur de rebus caeli per commercium aliquod immediatum cum angelis et spiritibus, in quod facilius quam alii induci possunt, quia rejiciunt corporea ex cogitatione et affectione sua; sed de commercio illo solum licet referre ea quae mihi ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10381

#10381 Quidam spiritus ex illis venit ad me, qui apperceptus supra caput juxta fontem pulsatilem, qui fontanella vocatur, inde loquebatur mecum is dextre potuit explorare singula cogitationis meae, et illa continenter tenere in ordine, ac manifestare mihi; sed deprompsit solum talia quae posset reprehendere; causa erat quia spiritus ex nostra tellure circum me erant, ad quos, quia de corporeis cogitant, non libenter accedere volebat; cum me reprehenderet, dicere dabatur quod mea non sint quae reprehendit sed spirituum qui circum me, quoniam quae cogito, non ex me cogito sed ex illis per influxum; ad haec miratus, sed usque percipiebat quod ita esset; addere dabatur quod non angelicum sit inquirere mala apud hominem, nisi simul bona; quibus auditis discessit, percipiens quod ex indignatione, de qua supra, id fecerit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10382

#10382 Postea locutus sum cum spiritibus illis ad distantiam, et quaesivi quid fit cum illis qui apud eos mali sunt; dicebant quod in tellure 1illorum non liceat improbum esse, at si quis male cogitat et male facit, quod increpetur a spiritu quodam, qui ei denuntiat mortem, si in illis persistit; et quoque si persistit quod moriatur per deliquium; et quod hoc modo homines illius telluris conserventur a contagiis malorum. Quidam talis spiritus ad me missus est, mecum loquens sicut cum illis; ac insuper inducebat regioni abdominis aliquid doloris, dicens quod sic faciat illis qui male cogitant et male faciunt, et quibus denuntiat mortem. Sed hic spiritus erat spiritus increpator; adstitit ad occipitium, et inde mecum loquebatur undulatorie. @1 eorum T$

Arcana Coelestia 8
Passage 10383

#10383 Dicebant quod graviter puniantur illi qui sancta profanant, et antequam venit spiritus punitor, apparet illis rictus leonis latus, lividi coloris, qui videtur quasi velle deglutire caput, ac divellere id a corpore, inde horror occupat eos; spiritum punitorem vocant diabolum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10384

#10384 Quia desiderabant scire quomodo cum revelatione se habet in nostra tellure, dicebam quod id fiat per scripturam ac praedicationem ex Verbo, et non per immediatum commercium, ut in aliis telluribus; et quod scriptura possit typis vulgari, ac ab universis coetibus populorum legi et comprehendi, et sic vita emendari; mirabantur valde quod talis ars ignotissima alibi detur; sed comprehenderunt quod in hac tellure, ubi corporea et terrestria tantum amantur, Divina e caelo non aliter possint recipi; et quod illis discriminosum foret loqui cum angelis.

Arcana Coelestia 8
Passage 10385

#10385 Continuatio de tertia hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.