Arcana Coelestia – Exodus, caput 32
Arcana Coelestia 8
Passage 10386
#10386 Baptismus institutus est in signum quod homo sit ab Ecclesia et in memoriale quod regenerandus sit, lavatio enim Baptismi non aliud est quam lavatio spiritualis, quae est regeneratio.
Arcana Coelestia 8
Passage 10387
#10387 Omnis regeneratio fit a Domino per vera fidei et per vitam secundum illa; ideo Baptismus testatur quod homo sit ab Ecclesia et quod regenerari possit, nam in Ecclesia agnoscitur Dominus Qui regenerat, et ibi est Verbum, ubi vera fidei, per quae regeneratio.
Arcana Coelestia 8
Passage 10388
#10388 Hoc docet Dominus apud Johannem, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, iii 5; "aqua" in spirituali sensu est verum fidei ex Verbo, "spiritus" est vita secundum illud, et "generari ex illis" est regenerari.
Arcana Coelestia 8
Passage 10389
#10389 Quia omnis qui regeneratur etiam subit tentationes, quae sunt pugnae spirituales contra mala et falsa, ideo per aquas Baptismi etiam illae significantur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10390
#10390 Quia Baptismus est in signum et in memoriale illorum, ideo homo baptizari potest infans, et si non tunc, potest adultus.
Arcana Coelestia 8
Passage 10391
#10391 Sciant itaque qui baptizati sunt quod ipse Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recipiant fidem, et quod salventur, si regenerantur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10392
#10392 Inde constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Marcum, Qui crediderit et baptizatus fuerit salvabitur, qui vero non crediderit condemnabitur, xvi 16; "qui crediderit" est qui agnoscit Dominum, ac recipit Divina Vera ab Ipso per Verbum, "qui baptizatus fuerit" est qui per illa a Domino regeneratur. CAPUT XXXII 1. Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte; et congregatus est populus ad Aharonem, et dicebant ad illum, Surge, fac nobis deos, qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi. 2. Et dixit ad illos Aharon, Avellite inaures auri quae in auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum, et adferte ad me. 3. Et avulserunt omnis populus inaures auri quae in auribus eorum, et attulerunt ad Aharonem. 4. Et accepit e manu eorum, et formavit illud caelo, et fecit illud vitulum fusilis; et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti. 5. Et videbat Aharon, et aedificabat altare coram eo, et proclamabat Aharon, et dicebat, 1Festum jehovae cras. @1 See p. 768 note 7$ 6. Et surgebant mane postridie, et offerebant holocausta, et adducebant pacifica; et sedebat populus ad edendum et bibendum, et surgebant ad ludendum. 7. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, Vade, descende, quia corrupit se populus tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti. 8. Recesserunt subito a via quam praecepi illis, fecerunt sibi vitulum fusilis, et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi, et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere 1fecerunt te e terra Aegypti. @1 te fecerunt IT$ 9. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Vidi populum hunc, et ecce populus durus cervice ille. 10. Et tu, sine Mihi, et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos, et faciam temet in gentem magnam. 11. Et deprecatus est Moscheh facies JEHOVAE DEI sui, et dixit, Quare, JEHOVAH, exardescat ira Tua in populum Tuum, quem eduxisti e terra Aegypti, virtute magna et manu forti? 12. Quare dicent Aegyptii, dicendo, In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus, et ad consumendum illos a super faciebus terrae? revertere ab (x)excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malum populo Tuo. 13. Recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum, quibus jurasti in Te, et locutus es ad illos, Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum; et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro, et hereditabunt in saeculum. 14. Et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo. 15. Et respexit, et descendit Moscheh de monte, et duae tabulae (x)testimonii in manu ejus, tabulae scriptae a duobus transitibus, exhinc et exhinc illae scriptae. 16. Et tabulae opus DEI illae, et scriptura scriptura DEI illa, excisa super tabulis. 17. Et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus, et dixit ad Moschen, Vox belli in castris. 18. Et dixit, Non vox clamoris victoria, et non vox clamoris res perdita, vocem clamoris miserabilis ego audio. 19. Et factum, quemadmodum appropinquavit ad castra, et vidit vitulum et choreas, et exardescebat ira Moscheh, et projecit e manu sua tabulas, et fregit illas sub monte. 20. Et sumpsit vitulum quem fecerunt, et combussit igne, et commoluit usque 1ad pollinem, et sparsit super facies aquarum, et bibere fecit filios Israelis. @1 in IT$ 21. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Quid fecit tibi populus hic quod adduxeris super illum peccatum tam magnum? 22. Et dixit Aharon, Ne exardescat ira, domine mi; tu nosti populum quod in malo ille. 23. Et dixerunt mihi, Fac nobis deos qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei. 24. Et dixi illis, Cui aurum, avellite; et dederunt mihi, et projeci illud in ignem, et exivit vitulus hic. 25. Et vidit Moscheh populum quod dissolutus ille, quia dissolutum fecit illum Aharon ad annihilationem insurgentibus illorum. 26. Et stetit Moscheh in porta castrorum, et dixit, Quis JEHOVAE, ad me; et congregati sunt ad illum omnes filii Levi. 27. Et dixit illis, Ita dicit JEHOVAH DEUS Israelis, Ponite quisque gladium suum super femur suum, transite et redite a porta ad portam in castris, et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum. 28. Et fecerunt filii Levi secundum verbum Moschis; et cecidit ex populo in die illo ad tria milia virorum. 29. Et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie JEHOVAE, quia vir in filium suum, et in fratrem suum, et ad dandum super vos hodie benedictionem. 30. Et factum postridie, et dixit Moscheh ad populum, Vos peccavistis peccatum magnum; et nunc ascendam ad JEHOVAM, forte expiaturus sum pro peccato vestro. 31. Et reversus Moscheh ad JEHOVAM, et dixit, Obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum, et fecerunt sibi deos auri. 32. Et nunc si remittis peccatum eorum, et si non, dele me, quaeso, e libro Tuo quem scripsisti. 33. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo. 34. Et nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi; ecce angelus Meus ibit coram te, et in die visitationis Meae et visitabo super illos peccatum eorum. 35. Et percussit JEHOVAH populum super quod fecerunt vitulum quem fecit Aharon. CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 10393
#10393 Describitur in sensu interno in hoc capite quod apud populum Israeliticum non posset institui Ecclesia, quoniam prorsus in externis erant absque ullo interno; et quod, ne profanarent sancta caeli et Ecclesiae, interiora apud illos plane occluderentur; quod populus ille prorsus in externis esset absque ullo interno, significatur per vitulum aureum quem pro Jehovah adorabant; et quod interiora apud illos plane occluderentur, ne profanarent sancta caeli et Ecclesiae, significatur per quod tabulae legis a Moscheh fractae sint; et per quod Moscheh commoluerit vitulum aureum, ac pulverem (x)sparserit in aquas, ac dederit illis ad bibendum; tum quoque per quod a filiis Levi in castris occisi fuerint ad tria milia virorum.
Arcana Coelestia 8
Passage 10394
#10394 Porro describitur in sensu interno quod tametsi Ecclesia apud illos non posset institui, usque essent apud illos repraesentativa quae ultima Ecclesiae, ob finem ut conscriberetur Verbum, quod in ultima illa desineret; haec significantur per quod Jehovah exoratus esset a Moscheh. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 10395
#10395 Vers. 1-6. Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte; et congregatus est populus ad Aharonem, et dicebant ad illum, Surge, fac nobis deos, qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi. Et dixit ad illos Aharon, Avellite inaures auri quae in auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum, et adferte ad me. Et avulserunt omnis populus inaures auri quae in auribus eorum, et attulerunt ad Aharonem. Et accepit e manu eorum, et formavit illud caelo, et fecit illud vitulum fusilis; et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti. Et videbat Aharon, et aedificabat altare coram eo, et proclamabat Aharon, et dicebat, Festum jehovae cras. Et surgebant mane postridie, et offerebant holocausta, et adducebant pacifica, et sedebat populus ad edendum et bibendum, et surgebant ad ludendum. "Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte" significat gentem Israeliticam cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo: "et congregatus est populus ad Aharonem" significat quod se contulerit ad externa Verbi, Ecclesiae, et cultus separata ab interno: "et dicebant ad illum" significat exhortationem: "Surge, fac nobis deos, qui eant ante nos" significat falsa doctrinae ac cultus, ita idololatrica: "quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi" significat quod prorsus ignotum sit quid Divinum Verum in Verbo aliud, quod elevat hominem ab externo in internum [, et facit Ecclesiam]: "et dixit ad illos Aharon" significat externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, absque interno: "Avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum" significat extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis ac principiis inde: "et adferte mihi" significat collationem in unum: "et avulserunt omnis populus inaures auri quae in auribus illorum, et attulerunt ad Aharonem" significat effectum: "et accepit e manu eorum" significat faventia proprio eorum: "et formavit illud caelo" significat ex propria intelligentia: "et fecit illud vitulum fusilis" significat secundum jucundum amorum illius gentis: "et dixerunt, Hi dii tui, Israel" significat quod colendum supra omnia: "qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti" significat quae duxerunt: "et videbat Aharon" significat approbationem: "et aedificabat altare coram eo" significat cultum: "et proclamabat Aharon, et dicebat, Festum jehovae cras" significat quod hoc sit ipsum Ecclesiae quod celebrandum, ac ipsum Divinum quod adorandum perpetuo: "et surgebant mane postridie" significat excitationem ab amoribus suis: "et offerebant holocausta, et adducebant pacifica" significat cultum suorum amorum, ita jucundorum eorum et inde falsorum: "et sedebat populus ad edendum et bibendum" significat appropriationem eorum: "et surgebant ad ludendum" significat festivitatem interiorum suorum inde, et consensum.
Arcana Coelestia 8
Passage 10396
#10396 1 "Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte": quod significet gentem Israeliticam cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo, constat ex significatione "videre" cum de intellectu Verbi, quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 3863, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; 2 ex significatione "tardare descendere" cum de apperceptione Divini Veri ex Verbo, quod sit non influere, (m)nam Divinum Verum quod influit apud hominem, dicitur descendere de caelo;(n) et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum quoad Divinum Verum, de qua n. 9420; per "populum" hic intelligitur gens Israelitica in proprio sensu, quoniam in hoc capite de illa agitur, qualis erat quoad apperceptionem Divini Veri ex Verbo, et quoad apperceptionem interiorum quae repraesentabantur in illis quae a Jehovah 3per Moschen filiis Israelis e monte Sinai mandata sunt, de quibus in capitibus quae praecedunt a xxv ad xxxi inclusive; ex his constat quod per "videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte" significetur gens Israelitica cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo; ita nec aliquid quod repraesentabatur in illis quae e monte Sinai mandata sunt, quae sunt interiora. [2] Cum his ita se habet: actum est in capitibus quae praecedunt de statutis, judiciis, et legibus, quae a Jehovah mandata sunt filiis Israelis, apud quos Ecclesia instituenda erat; omnia et singula illa erant externa quae repraesentabant interna, ut in explicationibus super illis capitibus ostensum est; 4ast gens Israelitica talis erat ut prorsus non aliquid scire vellet de internis quae repraesentabantur, sed solum de externis quae repraesentabant; causa quod tales essent, erat quia prorsus in corporeis et terrestribus amoribus erant; et 5apud illos qui in illis amoribus sunt, interiora, quae alioquin paterent in caelum, occlusa sunt; apud hominem enim est internum et 6 externum, internum ejus est pro caelo et externum pro mundo; cum externum regnat, tunc mundana, corporea, et terrestria regnant, cum autem internum tunc caelestia; sed homo ita creatus est ut externum subordinatum sit interno, ita mundus apud illum caelo, nam, ut dictum est, externum est pro mundo et internum pro caelo; cum itaque regnat externum, clauditur internum, ex causa quia homo tunc vertit se a caelo et a Domino ad mundum et ad semet, et cor ejus ibi est quo se vertit, proinde ejus amor, et cum amore omne vitae ejus, nam vita hominis est 7ejus amor. [3] Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum illis qui in amoribus corporeis et terrestribus sunt, quod nempe interiora apud illos occlusa sint; et illi apud quos interiora occlusa sunt non agnoscunt aliquod internum, solum illa quae oculis vident et manibus tangunt dicunt esse, et reliqua quae non oculis vident et manibus tangunt dicunt non esse; inde quoque illis non aliqua fides est quod caelum sit, quod vita post mortem, et quod interiora, quae Ecclesia docet, sint aliquid. Talis fuit gens Israelitica; quod talis esset, describitur in hoc capite. [4] Qui non scit quod interiora faciant Ecclesiam apud hominem et non exteriora absque illis, non aliter scire potest quam quod gens illa prae reliquis gentibus electa fuerit, et quoque a Jehovah amata; sed res 8se prorsus aliter habet: recepta fuit quia institit, sed non ut aliqua Ecclesia apud illam esset, verum modo repraesentativum Ecclesiae, ob finem ut Verbum 9posset conscribi, quod in talia ultimo 10desineret; quod populus ille in Verbo dicatur populus Jehovae, gens electa et amata, est quia per Jehudam ibi intelligitur Ecclesia caelestis, per Israelem Ecclesia spiritualis, et per omnes filios Jacobi aliquid Ecclesiae; etiam per Abrahamum, Jischakum, et Jacobum Ipse Dominus, ut quoque per Moschen, Aharonem, Davidem. Sed quia de gente illa in toto hoc capite agitur 11 quod apud illam non Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae potuerit institui; ideo antequam ulterius progredi licet, videantur quae de illa gente prius dicta et ostensa sunt, quod nempe apud illam non Ecclesia fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, ita quod non electi fuerint sed recepti quia institerunt, n. 4290, 4293, 7051, 7439, quod prorsus in externis absque ullo interno fuerint, n. 4293, 4311, 4459 fin., 4834, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4903, 4913, (x)9320, (t)9373, 9380, 9381, quod cultus eorum modo externus fuerit, n. 3147, 3479, 8871, 12 quod nec scire voluerint interna cultus et Verbi, n. 3479, 4429, 4433, 4680, quod ideo nec datum sit illis ea scire, n. 301, 302, 304, 2520, 3769, si scivissent, quod proianavissent, n. 3398, 3489, 4289, quod usque per externa cultus apud illos, quae erant repraesentativa interiorum, communicatio fuerit cum caelo, et quomodo, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806, quod cum in cultu 13erant, interiora eorum, quae foeda, clausa fuerint, n. 3480, 9962, quod id apud illam gentem fieri potuerit, et quod ideo conservati, etiam ad hunc diem, n. 3479, 4281, 6588, 9377, quod Jehovam solum quoad nomen coluerint, n. 3732 fin., 4299, 6877, quod corde idololatrae fuerint, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882, in genere, quod fuerit gens pessima, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 7248, 8819, 9320. @1 See p. ix preliminary note I. A begins here.$ @2 i et$ @3 Moschi in$ @4 sed$ @5 qui in illis sunt, habent$ @6 i est$ @7 ex ejus amore$ @8 After aliter$ @9 i ibi$ @10 desinit altered to desineret then restored desinit$ @11 i et$ @12 i quod in cultu externo fuerint prae aliis gentibus, et quod ideo conservati, n. 3479, 4281, 6588, 9377$ @13 essent$
Arcana Coelestia 8
Passage 10397
#10397 "Et congregatus est populus ad Aharonem": quod significet quod se contulerit ad externa Verbi, Ecclesiae, et cultus separata ab interno, constat ex significatione "congregari" quod sit se conferre, et ex repraesentatione "Aharonis" quod hic sit externum Verbi, Ecclesiae, (c)et cultus separatum ab interno; quod hoc per Aharonem hic repraesentetur, est quia 1erat caput illius gentis absente Mosche, et per Moschen, qui aberat, repraesentatur Verbum, ex quo Ecclesia et cultus, tam in sensu interno quam externo, videatur in locis citatis n. 9372; quod tale per Aharonem hic repraesentetur, patet etiam ab omnibus et singulis quae de Aharone in sequentibus memorantur, quod nempe ille fuerit qui fecit vitulum, et proclamavit festum, 2et dissolutum fecit populum3; quae omnia coincidunt cum externo Verbi, Ecclesiae, et cultus separato ab interno. Qui 4 separat internum Verbi, Ecclesiae, et cultus ab externo, ille separat sanctum Divinum ab illo, internum enim eorum est spiritus eorum, externum autem est corpus illius spiritus; et corpus absque spiritu est mortuum; colere itaque mortuum est colere idolum, hic colere vitulum aureum, et proclamare ei festum, et sic dissolutum facere populum; ex his constare potest quid per "Aharonem" in hoc capite significatur. Quid internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, et quid externum eorum, in antecedentibus ostensum est. @1 After Mosche,$ @2 quodque ille dissolutum fecerit$ @3 i et plura,$ @4 i enim$
Arcana Coelestia 8
Passage 10398
#10398 "Et dicebant ad illum": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dicere" cum de religioso ad quod inclinabat populus, quod sit exhortatio; 1quod "dicere" etiam sit exhortatio, videatur n. 5012, (x)7090, (a)7215, 8178; religiosum ad quod inclinabat populus, erat colere externum 2absque interno. @1 d ut quoque i and d quod dicere etiam sit exhortatio, videatur then restored ut quoque$ @2 separatum ab$
Arcana Coelestia 8
Passage 10399
#10399 "Surge, fac [nobis] deos, qui eant ante nos": quod significet falsa doctrinae ac cultus, ita idololatrica, constat ex significatione "deorum" quod sint vera, de qua n. 4295, 4402, 7010, 7268, 7873, 8301, ac in opposito sensu falsa, n. 4402 fin., 4544, 7873; inde "facere deos" est falsa doctrinae, seu doctrinam ex falsis; et ex significatione "ire ante 1nos" quod sit quae sequantur, ita secundum quae cultum instituant; 2quod "facere deos qui eant ante nos" sint idololatrica, patet; etiam idololatricum est colere externa absque internis, videatur n. 4825, (x)9424. De hoc genere idololatriae hic paucis dicetur: externa Ecclesiae apud gentem Israeliticam instituendae erant omnia illa quae a Domino Moschi mandata sunt in monte Sinai, quae erant tentorium conventus cum arca ibi, propitiatorium super illa, mensa super qua panes facierum, candelabrum, altare suffitus, 3 tum altare holocausti, vestes Aharonis et filiorum ejus, imprimis ephodum super quo pectorale; praeterea etiam oleum unctionis, suffimentum, sanguis holocausti et sacrificii, 4vinum pro libamine, ignis super altari, praeter plura alia gens Israelitica et Judaica colebat illa omnia ut sancta, absque sancto quod repraesentabant, 5et prorsus nihil cogitabant de Domino, de caelo, de amore, de fide, de regeneratione, ita de illis quae significabantur; cum talis illis cultus erat, tunc cultus 6 lignorum, panum, vini: sanguinis, olei, ignis, vestium erat, non autem Domini in illis; quod ille cultus respective ad illos non sit cultus Divinus sed idololatricus, patet. @1 eos$ @2 quod sint idololatrica, est quia colere externa absque internis est idololatricum$ @3 i cum omnibus vasis eorum,$ @4 After altari,$ @5 prorsus enim$ @6 i lapidorum,$
Arcana Coelestia 8
Passage 10400
#10400 "Quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi": quod significet quod prorsus ignotum sit quid Divinum Verum in Verbo aliud, quod elevat hominem ab externo in internum, et facit Ecclesiam, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, ita Divinum Verum, de qua in locis citatis n. 9372; inde dubitativum et negativum quod Divinum Verum aliud sit quam quod in sensu litterae exstat, significatur per "hic Moscheh ille vir non scimus quid sit illi"; quod dicatur "hic vir," est quia per "virum" in Verbo significatur verum, videatur n. 3134, 3309, 3459, 7716, 9007; et ex significatione "ascendere facere filios Israelis e terra Aegypti" quod sit elevatio e naturali seu externo homine ad internum seu spiritualem, ut fiat Ecclesia; nam per "terram Aegypti" significatur 1naturale seu externum Ecclesiae, per "ascendere facere" elevatio 2, et per "filio Israelis" Ecclesia; quod "terra Aegypti" sit 3naturale seu externum Ecclesiae, videatur in locis citatis n. 9391, quod "ascendere facere" sit elevare ab 4externo ad internum, n. 3084, 4539, 4969, 5406, (x)5817, 6007, ita a naturali homine ad spiritualem, et quod 5"filii Israelis" sint [2] Ecclesia, in locis citatis n. 9340; ex his patet quod per "hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi" significetur quod prorsus ignotum sit quid Divinum Verum in Verbo aliud 6 quod elevat hominem ab externo ad internum, et facit Ecclesiam, quam quod in sensu litterae exstat; ita quoque cogitant et loquuntur omnes illi qui in externis absque internis sunt, ac omnes (x)illi in externis absque internis sunt, qui in amoribus sui et mundi sunt; nam apud illos clausus est internus homo, et solum externus apertus; et quod externus homo cum legit Verbum, absque interno videt, in caligine 7videt, nam lumen naturale absque luce e caelo est in spiritualibus mera caligo; et lux e caelo intrat per internum hominem in externum, et hunc illuminat; inde 8 est quod tot haereses exstiterint, et quod Verbum a quibusdam dicatur liber haeresium, quodque nesciatur prorsus quod aliquid internum in Verbo sit; et qui cogitant quod tamen sit, quod usque nesciant ubinam id; quod tales sint qui per draconem, qui cauda sua traxit e caelo tertiam partem stellarum, et projecit in terram, in Apocalypsi xii, intelligantur, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur 9; 10observent, qui velint, num aliquis [3] hodie aliter sciat quam quod ipsum Divinum Verum Verbi sit sensus litterae ejus, sed cogitent etiam num aliquis (t)possit scire Divina Vera Verbi in illo sensu quam per doctrinam inde; et si non doctrina ei pro lucerna sit, quod auferatur in errores, quocumque obscurum intellectus ejus, ac jucundum voluntatis ejus 11ducit et trahit eum; doctrina, quae pro lucerna erit, est quam docet sensus internus, ita est ipse sensus internus, 12qui quodammodo patet cuique, tametsi nesciat quid sensus internus, qui in externo est ab interno, hoc est, cui internus homo est apertus; nam caelum, quod in sensu Verbi interno est, apud hominem 13illum cum legit Verbum, influit, illum illustrat, (c)ac ei dat perceptionem, et sic illum docet; (m)immo si credere velitis, internus homo apud hominem ex se in sensu Verbi interno est, quoniam est caelum in minima effigie, et 14inde cum angelis in caelo quando apertus, quare etiam cum illis in simili perceptione est; quod 15quoque constare potest ex eo quod ideae intellectuales interiores hominis non sint quales ideae naturales ejus sunt, quibus usque correspondent; sed quales sunt, nescit homo 16quamdiu vivit in corpore, 17at in eas sponte venit cum in alteram vitam, quia insitae sunt, et per illas ilico 18est in consortio 19 cum angelis; inde patet quod homo cui internum apertum est, in (t)Verbi sensu interno sit, tametsi id nescit; inde illustratio ei cum legit Verbum, sed secundum lucem quam habere potest mediis cognitionibus quae apud illum; 20at quinam illi sunt, (n) videatur n. 9025, 9382, 9409, 9410, 9424, 9430, 10,105, 10,324. @1 naturalis seu externus homo$ @2 i ut fiat spiritualis homo$ @3 naturalis homo$ @4 exteriori ad interius$ @5 per filios Israelis$ @6 i sit$ @7 videat IT$ @8 i nunc$ @9 This proposal was not fulfilled in Arcana Caelestia but in Apocalypsis Explicata n. 72, and n. 720, and in Apocalypsis Revelata n. 541.$ @10 expendant$ @11 ducit altered to ducunt$ @12 qui patet unicuique, qui in interno est cum in externo$ @13 qui$ @14 cum apertus est in coelo cum angelis, inde$ @15 etiam$ @16 cum$ @17 ast$ @18 potest$ @19 i esse$ @20 sed$
Arcana Coelestia 8
Passage 10401
#10401 "Et dixit ad illos Aharon": quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, absque interno, constat ex repraesentatione "Aharonis" hic, quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, absque interno, de qua supra n. 10,397. Quod apud gentem Israeliticam et Judaicam non fuerit Ecclesia sed solum repraesentativum Ecclesiae, 1ita externum absque interno 2, constat manifeste ab Aharone, qui tametsi talis, usque factus est sacerdos maximus, cui sanctissima Ecclesiae commissa 3erant, et qui inde sanctus prae reliquis 4habitus fuit; de illo enim dicitur quod fecerit vitulum aureum, aedificaverit pro eo altare, 5 proclamaverit 6festum jehovae 7pro eo, 5 quod adduxerit super populum id peccatum, quodque 8illum dissolutum fecerit, vers. 2, 4, 5, 21, 25, 35; et alibi, Quod Jehovah contra Aharonem ira motus sit valde ad perdendum eum, et quod Moscheh oraverit pro illo, Deut. ix 20; quae involvunt quod Aharon similis populo fuerit, qui corde idololatricus, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882; sed quia externum Ecclesiae solum apud illam gentem erat absque interno, et per id usque communicatio cum caelo fuit, ideo perinde fuit qualis homo ibi esset, modo, cum in externis erat, ageret secundum statuta, et illa coleret; quod (x)repraesentativa (m)non spectaverint personam sed rem quae repraesentabatur, videatur n. 665, 1097 fin., 3670, 4208, 4281, 4288, 4444, 8588.(n) @1 seu quod idem,$ @2 i ejus$ @3 sunt$ @4 d habitus i dictus$ @5 i et$ @6 Here S first wrote in A festum Jehovae then altered to festum jehovae; elsewhere in this chapter festum jehovae again appears, But festum Jehovae in n. 2180, 8882, 9806.$ @7 Before festum$ @8 populum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10402
#10402 "Avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum": quod significet extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis ac principiis inde, constat ex significatione (m)"avellere" quod sit 1extrahere, hic ex sensu litterae Verbi, quoniam de illo agitur; ex significatione(n) "inaurium auri quae in auribus" quod sint insignia repraesentativa oboedientiae et apperceptionis jucundorum quae amorum externorum, per "aures" enim significatur oboedientia et apperceptio, per "aurum" bonum amoris, hic jucundum amorum externorum, inde "inaures auri" sunt insignia repraesentativa illorum; quod per "aures" significetur oboedientia et apperceptio, videatur n. 2542, 4652-4660, 8990, 9397, 10,061, quod per "aurum" bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881, inde cum praedicatur de amoribus externis, qui sunt amores sui et mundi, per "aurum" significatur jucundum illorum, ita malum, n. 8932; et quod inde "inaures" sint insignia repraesentativa oboedientiae et apperceptionis, n. 4551; ex significatione "mulierum" quod sint bona Ecclesiae, de qua n. 3160, 4823, 6014, 7022, (x)8337, inde in opposito sensu mala ejus, n. 409; ex significatione "filiorum" quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 6583, 6584, 9807; et ex significatione "filiarum" quod sint affectiones veri et boni, et inde in opposito sensu affectiones falsi et mali, de qua n. 2362, 3963, 6729; inde patet quod per "avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum" significetur extractio ex sensu litterae Verbi talium quae appercipiuntur oboedire seu favere jucundis amorum externorum, 2 ac principiis inde. Quod "inaures" sint insignia oboedientiae et apperceptionis, constat apud Hoscheam, [2] Contendite cum matre vestra, quoniam illa non uxor Mea, ut removeat scortationes suas a faciebus suis, ne forte exuam eam nudam, et ponam eam sicut desertum, et filiorum ejus non miserear; (m)quia dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum;(n) et illa non noverat quod Ego dedissem illi frumentum, et mustum, et oleum, et argentum multiplicavissem illi; aurumque fecerunt baali; et devastabo vitem ejus et ficum ejus, ac visitabo super illam dies balium, quibus suffimenta adoluit, ac induit inaurem suam, et ornatum suum; ivitque post amasios suos, et Mei oblita est, ii 1-13; "suffimenta adolere, ac induere inaurem balibus" est colere deos baales, ac oboedire illis; illa quae praecedunt in illo capite etiam allata sunt ob [3] finem ut inde sciatur qualis est sensus Verbi externus absque interno, et qualis est simul cum interno; ita qualiter percipiunt Verbum illi qui in externis sunt absque interno, et qualiter qui (d)in externis sunt ex interno; qui in externis sunt 3separatis ab interno, non aliter capere possunt illa quam secundum litteram, quae est quod contenderent cum matre filiorum Israelis, quod non amplius 4amaretur a Jehovah sicut uxor; et si non removeat scortationes a se, quod exueretur nuda et poneretur sicut desertum; et ne Jehovah 5 misereretur filiorum ejus, quia dixit quod iret post amasios suos, qui 6dant ei panem, 7 aquas, lanam et linum; et quod illa non nosset quod Jehovah dederit ei frumentum, 7 mustum, et oleum, et multiplicaverit argentum; 8quod fecerint aurum baali; et quod ideo devastaretur vitis ejus (c)ac ficus ejus, (c)et quod super illa visitabitur, quia baalibus suffimenta adoluit, (c)ac eis induit inaurem et ornatum, ivitque post amasios seu adulteros oblita [4] Jehovae; hic est sensus litterae, (c)ac ita intelligitur Verbum ab illis qui in externis 9sunt absque interno, ita namque a Judaeis hodie, et quoque a quibusdam Christianis; sed quod ille sensus Verbi non sit, videre possunt omnes illi qui in quadam illustratione sunt; hi cum per "matrem," de qua omnia illa dicuntur, non intelligunt matrem, sed Ecclesiam, qualis erat apud gentem illam, tunc comprehendunt quod aliquid Ecclesiae 10significetur per singula quae de illa dicuntur, nam sunt talia quae sequuntur ordine a prima positione seu a primo subjecto; sicut per "scortationes," 7 per "amasios," per "filios," perque "panem 11aquas, lanam, linum, frumentum, mustum, oleum, argentum, aurum, [5] perque "vitem et ficum," et quoque per "suffimenta" et per "inaurem"; quid singula illa significant, non aliunde sciri potest quam ex sensu interno, in quo per "matrem" et "uxorem" significatur Ecclesia, per "ponere illam nudam, et sicut desertum" significatur absque bonis amoris et veris fidei; vera fidei et bona amoris, quibus orbabitur, significantur per "filios," per "panem et aquas," per "lanam et linum," per "frumentum, mustum, oleum, 12 argentum, 7 aurum," et denique per "vitem et ficum"; ipse cultus ex oboedientia falsorum et malorum, quae loco verorum et bonorum 13succedent, (x)significatur per "suffimenta adolere, et induere inaurem et ornatum baalibus"; quod "mater" sit Ecclesia, videatur n. 289, 2691, 2717, 4257, (x)5581, quod etiam "uxor," n. 252, 253, 409, 749, 770, 7022, (m)14quod "poni nuda" sit deprivari bonis amoris et veris fidei, n. 9960, 15quod "desertum" sit status absque vero et bono Ecclesiae, n. 2708, 3900, 4736, 7055,(n) quod "scortationes" sint falsificationes veri, n. 2466, 2729, 4865, 8904, inde "amasii" sunt qui (x)falsificant; quod "filii" sint vera, et in opposito sensu falsa, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 6583, 6584, 9807, quod "panis et aqua" sint bonum amoris et verum fidei, n. 9323, quod "lana" sit bonum in externo 16homine, n. 9470, quod "linum" sit verum ibi, n. 7601, 9959, quod "frumentum" sit bonum ex quo verum, n. 5295, 5410, 5959, quod "mustum" sit verum inde, n. 3580, quod "oleum" sit bonum caeleste, n. 9780, 10,261, quod "argentum" sit verum, et "aurum" bonum in genere, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9881, quod "vitis" sit Ecclesia spiritualis interna, n. 1069, 6376, 9277, et quod "ficus" sit bonum externum illius Ecclesiae, n. 217, 4231, 5113, 17quod "suffimenta adolere" sit cultus, n. 10,177, 10,298, et quod "inauris" sit insigne repraesentativum oboedientiae, n. 4551, 18inde "induere illam" (d)est oboedire. [6] Cum haec loco illorum, seu una cum illis 19intelliguntur,tunc apparet quale Verbum est cum spiritualiter 20percipitur, ita quale est quoad suum spiritum; in hoc sensu tenentur omnes illi a Domino qui legunt Verbum, sed non recipitur ab aliis quam apud quos interiora aperta sunt, et quia recipitur in cognitionibus, ideo secundum intellectuale eorum, quantum et qualiter hoc per cognitiones quae apud illos illustrari potest; 21praeterea in communi afficiuntur sancto inde. @1 extractio$ @2 i ita quae favent illis,$ @3 absque$ @4 esset uxor Jehovae, quod removeret scortationes a faciebus suis, ne forte$ @5 i non$ @6 dabant$ @7 i et$ @8 quodque$ @9 After interno$ @10 significatur IT$ @11 aquam$ @12 i per$ @13 succedunt altered to succederent$ @14 nuda quod sit deprivatio$ @15 desertum quod sit fit$ @16 hominis$ @17 suffimenta quod sint$ @18 ita induere inaurem$ @19 After illorum,$ @20 intelligitur$ @21 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10403
#10403 "Et adferte mihi": quod significet collationem in unum, constat ex significatione "afferre ad Aharonem" quod sit 1afferre in unum talia ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis et principiis inde; quod id per "afferre ad Aharonem inaures auri quae in auribus mulierum, filiorum, et filiarum," constat ex illis quae nunc supra n. 10,402 ostensa sunt. @1 conferre$
Arcana Coelestia 8
Passage 10404
#10404 "Et avulserunt (x)omnis populus inaures auri quae in auribus illorum, et attulerunt ad Aharonem": quod significet effectum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 8
Passage 10405
#10405 "Et accepit e manu eorum": quod significet faventia proprio (c)illorum, constat ex significatione "accipere e manu alicujus" quod sit accipere talia quae ejus sunt, ita quae sunt proprii seu qua proprio favent, per "manum" enim significatur potentia seu posse hominis, et inde quicquid est ejus, videatur in locis citatis n. 10,019, et n. 10,082, 10,241.
Arcana Coelestia 8
Passage 10406
#10406 "Et formavit illud caelo": quod significet ex propria intelligentia, constat ex significatione "formare caelo" cum de idolo, quod sit concinnare falsum doctrinale ex propria intelligentia, quod fit per applicationem sensus litterae Verbi ad favorem amorum sui et mundi; cum enim hi regnant, tunc homo non in aliqua illustratione est e caelo, sed ex sua intelligentia desumit omnia, ac eo confirmat ex sensu litterae Verbi, quem falsificat per sinistram applicationem (c)et perversam interpretationem, ac postea favet illis quia ex se. [2] In Verbo passim memorantur sculptilia et fusilia; qui Verbum modo secundum litteram capiunt putant quod solum idola per illa ibi intelligantur; verum non idola intelliguntur 1sed falsa doctrinalia Ecclesia, talia quae formantur ab ipso homine, ducente quodam amore ejus; formatio falsorum illorum, ut cohaereant et appareant sicut forent vera, (x)significatur per "sculptile"; conjunctio eorum ad favorem amorum externorum, ut mala appareant sicut bona, significatur per "fusile"; quia utrumque per vitulum aureum intelligitur, ideo hic dicitur quod Aharon formaverit illum caelo, per quod intelligitur formatio falsorum ut appareant sicut vera, et 2per quod fecerit 3aurum vitulum fusilis, (c)ac postea quod projecerit 4id in ignem et exiverit vitulus, vers. 24, 5 intelligitur conjunctio ad favorem amorum externorum ut mala appareant sicut bona. Ita quoque se habet cum omni doctrinali quod fit ex homine et non ex Domino; (c)et tunc fit ex homine cum ille pro fine habet suam gloriam aut suum lucrum, at ex Domino cum pro fine habetur bonum proximi ac bonum regni Domini. [3] Talia significantur per "sculptilia" et "fusilia" in sequentibus locis: apud Esaiam, Immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui, et amictum fusilis auri tui, xxx 22; "tegmen sculptilium argenti" est apparentia falsorum sicut forent vera" "amictas fusilis auri" est apparentia malorum sicut forent bona, "tegmen" enim et "amictus" sunt apparentiae externae, quae inducuntur, seu quibus investiuntur; "argentum" est verum, et "aurum" bonum, ideo "sculptilia" dicuntur "argenti," et "fusile" "auri"; quod "argentum" sit verum, et "aurum" bonum, videatur n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, 9881: apud eundem, [4] Sculptile fundit artifex, ac conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile quod non commovetur, xl 19, 20; describitur hic formatio falsorum ut cohaereant et appareant sicut forent vera; "sculptile" est id falsum, "artifex" est homo qui ex propria intelligentia id format, "conflator auro obducit" est cum facit ut appareat sicut bonum, "catenas argenti conflat" est per cohaerentiam, "quod non commovetur" est quod non infirmari ac destrui potest propterea6: apud eundem, [5] Formatores sculptilis vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; quis formavit deum, et fusile fudit, ut non prosit? omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud, sic operatur per bracchium roboris sui, fabricat lignum, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, et facit in formam viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, xliv 9-14; describitur etiam hic quomodo falsa doctrinalia formantur, ut cohaereant et appareant sicut vera et sicut bona; per singula ibi describitur 7 quomodo id fit cum 8 ex propria intelligentia, ducente voluptate, cupiditate, et amore; quod ita sit, videre possunt illi qui sciunt quod omnia in Verbo sensum internum (x)habeant, per quem spiritualiter intelliguntur; ad quid alioquin talis descriptio formationis sculptilis? ut appareat sicut verum et sicut bonum, significatur per quod faciat in forma viri juxta pulchritudinem hominis, "vir" enim in sensu interno est verum, et "homo" 9 bonum illius veri: apud Jeremiam, [6] Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, x 14, li 17; quod hic "sculptile" sit quod ex propria intelligentia, et "fusile" quod secundum amorem, patet manifeste, nam dicitur "stultus factus est (x)homo a scientia" (c)ac "pudore affectus est omnis conflator a sculptili," ac quod 10fusile mendacium sit; "scientia" ibi est propria intelligentia, et "mendacium" est falsum mali; quia non Divinum in illis, dicitur [7] "neque spiritus in (c)illis": apud eundem, Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, l 37, 38; quod "terra sculptilium" sit Ecclesia ubi falsa regnant, constat etiam manifeste ex singulis ibi in (t)sensu spirituali intellectis, sine quo sensu quid foret quod gladius esset contra equos, contra currus, contra thesauros, et siccitas super aquas, nisi verba sonantia absque aliquo spiritu in illis? at ex singulis in 11sensu interno intellectis patet quod describatur ibi destructio Ecclesiae quoad vera, et sic quod falsa ibi regnatura sint, quae sunt "terra sculptilium," "gladius" enim est falsum pugnans ac destruens vera, "equi" sunt intellectuale quod illustratur, "currus" sunt doctrinalia, "thesauri" sunt cognitiones veri et boni, "aquae super quas siccitas" sunt vera 12quod non amplius sint, et "terra" est Ecclesia; quod "gladius" sit verum pugnans contra falsum, (c)ac in opposito sensu falsum pugnans contra 13vera, ac destruens illa, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294, quod "equi" sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 6534, quod "currus" sint doctrinalia, n. 5321, 8146, 8148, 8215, quod "thesauri" sint cognitiones veri et boni, n. 10,227, 14 quod "aquae" sint vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, 9323, 10,238, et quod "terra" sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325; inde patet quid "siccitas super aquas ut exarescant" et quid "terra [8] sculptilium 15: "apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et fusile et doctor mendacii; quia fabricator figmenti sui confidit super hoc, ii 18; ex his etiam patet quod per "sculptile et fusile" non intelligantur sculptile et fusile sed falsum quod fingitur, ac malum cui falsum patrocinatur, dicitur enim "fabricator figmenti sui, et doctor mendacii." [9] Similia per "sculptile" et "fusile" significantur in his sequentibus: apud Esaiam, Cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus projecit in terram, xxi 9: apud eundem, Pudefient pudore 16 confidentes sculptili, dicentes fusili, Vos dii nostri, xlii 17: apud eundem, Indicavi tibi, et audire feci te, ne diceres, Idolum meum fecit hoc; sculptile meum et fusile meum praecepit ea, xlviii 5: apud Hoscheam, Vocaverunt seipsos, et iverunt e faciebus suis; balibus 17sacrificarunt, et sculptilibus 18suffierunt, xi 2: apud Micham, Omnia sculptilia Samariae contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne; et omnia idola ejus ponam vastitatem, i 7. [10] Quoniam falsa et mala doctrinae, quae per "sculptilia et fusilia" significantur, a propria hominis intelligentia fabricantur ducente amore ejus, ideo etiam in Verbo vocantur "opus manuum hominis," "opus manuum artificis," et "opus manuum fabri," ut in his locis: apud Hoscheam, Nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, xiii 2: apud Moschen, Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut, xxvii 15: apud Davidem, Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis, Ps. cxv 4; Ps. cxxxv 15: apud Jeremiam, Suffiverunt diis aliis, et incurvaverunt se operibus manuum suarum, i 16: apud eundem, Filii Israelis provocarunt Me ad iram per opus manuum eorum, xxxii 30, xliv 8: et apud eundem, Lignum de silva excidit, opus manuum fabri per securim; argento et auro exornant illud, clavis et malleis firmant illa, x 3, 4; [11] "opus manuum" est quod ex proprio hominis, ita quod ex proprio ejus intellectu, et ex propria ejus voluntate, (c)et illa sunt ex proprio utriusque quae sunt amoris sui, inde origo omnium falsorum in Ecclesia. Quia ex proprio hominis omnia falsa sunt, et per "opus manuum" significatur id quod inde est, ideo vetitum fuit movere ferrum, securim, aut caelum super lapides, ex quibus altare, et quoque templum, ut patet apud Moschen, Si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud, Exod. xx 22 [A.V. 25]: tum alibi, Si aedificaveris Jehovae altare lapidum, non movebis super eos ferrum, Deut. xxvii 5: et in Libro 1 Regum, Aedificata est domus lapide integro, prout allatus, nam malleus et securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo, cum aedificabatur, vi 7. Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo et fecerit illud vitulum fusilis. @1 verum$ @2 mox$ @3 illum$ @4 aurum$ @5 i per quod$ @6 i; inde constare potest, quid in sensu interno est sculptile$ @7 i aliquid$ @8 i nempe$ @9 i est$ @10 sculptile IT$ @11 spirituali sensu$ @12 quae non amplius sunt$ @13 vera altered to verum$ @14 i et$ @15 i illa$ @16 i omnes IT$ @17 sacrificabant$ @18 suffiebant$
Arcana Coelestia 8
Passage 10407
#10407 "Et fecit illud vitulum fusilis": quod significet secundum jucundum amorum illius gentis, constat ex significatione "vituli" quod sit bonum externum seu naturale, de qua sequitur, et ex significatione "fusilis" quod sit cultus factus ad favorem amorum externorum, de qua mox supra n. 10,406; et quia de gente Israelitica in hoc capite agitur, et illa erat in externis absque interno, ita in amoribus 1externis, ideo dicitur secundum jucundum amorum illius gentis; per "vitulum" enim, 2ut idolum, significatur id jucundum. [2] Antiqui qui in cultu repraesentativo erant sciebant quid per varia genera animalium significabatur, nam quodlibet animal significationem suam habet, secundum quam etiam apparent in caelo, consequenter secundum quam nominantur in Verbo, et quoque secundum quam adhibita fuerunt in holocaustis et sacrificiis; per "vitulum" significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, videatur n. 9391, 9990, 10,132; at cum non 3 bonum innocentiae et charitatis est, ut apud illos qui in externis sunt absque interno, tunc per "vitulum" significatur jucundum naturale et sensuale, quod jucundum est jucundum voluptatum, cupiditatum, (c)et amorum sui et mundi; 4hoc jucundum est in quo illi qui in externis absque interno sunt, et quod colunt, nam homo quod amat super omnia, hoc colit; (t)quidem dicunt quod colant Deum universi, sed hoc 5dicunt ore et non corde; qui tales sunt intelliguntur per illos qui colunt vitulum fusilis. [3] Aegyptii prae aliis fuerunt tales qui quia in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant prae aliis gentibus, ideo sibi varia idola fecerunt, ut patet ex idolis Aegyptiacis quae adhuc exstant; sed primarium illis idolum fuit vitulus, per quem significare volebant bonum externum eorum in cultu; sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum, in qua erant prae aliis, apud illos versa fuit in magiam, tunc vitulus induebat significationem contrariam, quae est jucundi amorum externorum; et cum vitulus in templis ponebatur, et pro deo colebatur, significabat tale jucundum in cultu; gens Israelitica [4] quia ex Aegypto secum ferebat idololatricum illud, ideo applicate ad illam gentem per vitulum, cum pro deo ab illis colebatur, significatur jucundum amorum illius gentis in cultu; quales ejus amores fuerunt, constare potest ex illis quae ostensa sunt in locis citatis supra n. 10,396; fuerunt enim tunc sicut hodie, in amore sui et in amore mundi prae omnibus aliis; quod hodie sint in amore maxime terrestri, notum est, amant enim argentum et aurum non propter aliquem usum sed propter ipsum argentum et aurum, qui amor est omnium maxime terrestris, nam est sordida avaritia; amor sui non exstat apud illos, ut appareat, sed latet intus in corde eorum, ut solet apud omnes sordide avaros; quod nullus amor proximi 6apud illos sit, etiam notum est, et quantum nullus amor proximi est apud aliquem, tantum est ei amor sui. [5] Ex his nunc constare potest quid per vitulum fusilis ab Aharone pro gente illa factum significatur; simile per illum 7significatur in his locis: apud Jeremiam, Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit, ac mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, xlvi 20, 21: apud Davidem, Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. cvi 19, 20: apud Hoscheam, Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, Sacrificant hominem, vitulos osculantur, xiii 2: apud Esaiam, Descendent unicornes cum illis, et 8vituli cum robustis, et ebria fiet terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, xxxiv 7: apud eundem, Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus, et exarescet messis ejus, xxvii 10 [,11]: [6] apud Davidem, Increpa feram (x)arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans fragmenta argenti, dispersit populos, Ps. lxviii 31 [A.V. 30]: apud Jeremiam, Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod ferierunt coram Me, vituli, quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli; et dabo illos in manum hostium illorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, xxxiv 18-20: et apud Hoscheam, Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum et aurum suum fecerunt idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israele etiam ille, faber fecit eum, et non deus ille, quia in (x)frusta fiet vitulus Samariae, viii 4-6; haec omnia explicata videantur n. 9391. @1 corporeis et terrestribus$ @2 cum idolum factus$ @3 i ibi$ @4 hoc jucundum etiam est quod illi, qui in externis absque interno sunt, pro deo colunt, semet enim colunt, et mundum colunt$ @5 faciunt$ @6 sit illis$ @7 intelligitur$ @8 juvenci$
Arcana Coelestia 8
Passage 10408
#10408 "Et dixerunt, Hi dii tui, Israel": quod significet quod colendum supra omnia, constat ex significatione "deorum" quod sint quae coluntur; per "deos 1alienos" in genuino sensu significantur falsa, hic tam falsa quam mala, quoniam per "sculptile," quod intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo, significatur falsum, et per "fusile" malum illius falsi; quod "dii alieni" sint falsa (x)et inde mala in cultu, videatur n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, 8941. @1 alienorum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10409
#10409 "Qui ascendere fecerunt te e (x)terra Aegypti": quod significet quae duxerunt, constat ex significatione "ascendere facere e terra Aegypti" cum de illis qui in externis sunt absque interno, quod sit semet ducere, per "terram" enim "Aegypti" cum de illis, significatur servitus, et per "ascendere facere" significatur inde semet ducere; hic enim contrarium significatur per eadem verba quam cum illa dicuntur de (c)iis qui in interno sunt et simul in externis; cum de his, per illa significatur duci a Domino, ita elevari a naturali homine ad spiritualem, seu e mundo in caelum, proinde a servitute in libertatem, at cum de illis qui in externis sunt absque 1internis, per illa significatur duci a semet, 2quod non est elevari ad caelum sed se dejicere ad infernum, proinde a libertate in servitutem; quod servitus sit duci a semet, et libertas duci a Domino, videatur n. 2892, 9096, 9586, 9589-9591; sed quia hi credunt [2] quod Divinum nihil operetur apud hominem, et quod homo semet ducat, et quoque quod hoc sit liberum, de illa re paucis hic dicetur: omnes illi in ea opinione et quoque persuasione sunt qui se et mundum amant super omnia, nam quae super omnia amant, haec colunt sicut pro deo; tales in Christiano orbe hodie permulti sunt; at quales illi sunt, 3imprimis scire datum est 4a talibus in altera vita, nam homo post vitam in mundo, cum fit spiritus, tunc prorsus similis sibi est quoad affectiones quae sunt amoris, et quoad cogitationes 5et persuasiones, qualis fuerat cum vixit in corpore; dixerunt quod confirmaverint se in ea fide ex eo quod homo ad dignitates et ad opulentiam veniat non ex Divina aliqua ope et Providentia, sed ex propria intelligentia et prudentia, et quandoque a fortuna, et usque tunc ex causis quas vident procedere ex hominibus; dicentes quod 6communis experientia id testetur, quoniam mali, astuti, et impii prae bonis saepe evehuntur ad dignitates et divites fiunt; quod [3] non fieret si Divinum regeret; sed illis dicere datum est quod confirmatio ex talibus sit ratiocinatio ex propria intelligentia et ex proprio amore, quae ratiocinatio est ex meris fallaciis et in caligine de causis; credunt enim quod evehi ad dignitates, et lucrari opes prae aliis, sit ipsum bonum, quod Divinum dat homini, et sic quod benedictio Divina, sicut etiam illa 7vocant, in solis iis consistat, sed usque talia sunt potius maledictio illis qui supra omnia amant semet et mundum, nam quantum evehuntur ad honores et lucrantur opes suo studio et sua arte, tantum etiam in amorem sui et mundi evehuntur, tandem ut ponant totum cor in illis ac spectent illa ut unica bona, ita unica fausta et felicia hominis, cum tamen illa finem habent cum vita hominis in mundo; at bona, fausta, et felicia, quae dantur (c)et providentur homini a Divino, sunt aeterna, ac nullum finem habent, ita sunt illa verae benedictiones; temporarium ad aeternum, sicut finitum temporis ad infinitum ejus, nullam habet rationem; quod durat in aeternum, hoc Est, quod autem finem habet respective non Est, 8illud quod Est providet Divinum, non autem quod non Est, nisi quantum hoc conducat ad illud; Jehovah enim, 9Qui est ipsum Divinum, Est, et quod ab Ipso, quoque Est; inde patet quale id est quod homini datur et providetur a Divino, et quale 10est quod homo sibi ipsi procurat. Praeterea unusquisque homo ducitur a Divino per suum intellectuale, si non per id duceretur, nullus homo salvari posset; inde est quod Divinum id apud hominem in suo libero relinquat, nec refrenet; ex ea causa evenit quod malis succedant machinationes et astutiae, quae ex intellectu eorum; sed fausta quae per id obtinent, finem habent cum vita eorum in mundo, 11ac fiunt infausta; at quae providentur bonis a Divino, nullum finem habent, ac fiunt fausta et felicia in aeternum. Ita locutus sum cum illis qui tales fuerunt in mundo, qui respondebant quod de bono, fausto, et felici in aeternum tunc nihil cogitaverint, et quod 12cum in amoribus suis erant, vitam hominis post mortem prorsus negaverint; et quod quantum ad honores 13venerunt ac ad divitias, tantum crediderint non dari alia bona, 14immo nec caelum nec Divinum; consequenter quod nesciverint quid sit duci a Divino. Qui in his se confirmaverunt in mundo doctrina et vita, illi quoque tales manent in altera vita; clausa (t)sunt illis interiora, et sic non communicationem habent cum caelo; et patent modo exteriora, per quae tunc communicatio solum illis est cum infernis; qui eorum per machinationes, artes, et astus venerunt ad honores aut ad divitias, fiunt ibi magi; apparent sub natibus sedere ad mensam cum pileo usque ad palpebras 15depresso; et sic quasi meditabundi colligunt talia quae arti magicae inserviunt, putantes se per 16illa semet posse ducere; loquela eorum cadit inter dentes cum aliquo sibilo; ac postea, cum devastantur, conjiciuntur in foveam lati fundi, ubi densa caligo; ibi lumen intellectus eorum obscuratur usque ad fatuitatem; illuc conjectos vidi qui pro ingeniosissimis habiti sunt in mundo. @1 interno$ @2 credunt etiam hi, quod Divinum nihil amplius operetur apud hominem, sed quod homo omnia faciat ex se, et semet ducat. Quomodo se habet cum illis qui credunt semet ducere, et non duci a Divino, paucis dicetur$ @3 apprimis$ @4 ex commercio cum talibus$ @5 quae sunt fidei ejus sicut$ @6 id sciant a communi experientia$ @7 vocat IT$ @8 hoc$ @9 oa, quod est Ipsum Divinum, IT$ @10 id$ @11 ut dictum est$ @12 vitam hominis post mortem, cum in amoribus suis erant, prorsus negaverint, et quoque confirmaverint se contra illam; inde$ @13 venerint$ @14 imo cum apud se cogitaverint; crediderunt, non dari Divinum, ita nec coelum$ @15 demisso$ @16 illam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10410
#10410 "Et videbat Aharon": quod significet approbationem, constat significatione "videre" quod sit approbatio; quod "videre" hic sit approbatio, patet a nunc sequentibus, quod nempe aedificaverit altare, et proclamaverit festum pro eo; per "Aharonem" enim 1 repraesentatur externum Verbi, Ecclesiae, et cultus 2separatum ab interno, n. 10,397; ac id approbat omne id quod ex propria intelligentia et ex proprio amore 3fit, quae significantur per vitulum fusilis ex auro formatum 4 caelo ab Aharone, de quibus in praecedentibus. @1 i hic$ @2 absque$ @3 est$ @4 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10411
#10411 "Et aedificabat altare coram eo": quod significet cultum, constat ex significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum cultus Divini, de qua n. 4541, 8935, 8940, 9714, 10,242, 10,245, hic autem cultus diabolici, quoniam qui in externis sunt absque interno, communicant cum internis et non cum caelis; internum enim hominis est caelum ejus, et externum ejus est mundus ejus; etiam internum ejus formatum est ad imaginem caeli, ita ad receptionem talium quae ibi, ac externum ad imaginem mundi, ita ad receptionem talium quae ibi, videatur in locis citatis n. 9279, 10,156; inde cum internum est clausum, etiam caelum 1est clausum, ac tunc externum non amplius regitur e caelo sed ex inferno; 2quare cultus eorum non est Divinus sed diabolicus; 3nominant quidem Divinum, et quoque colunt illud, sed in externa forma et non in interna, quod est ex ore et non ex corde; et qui aliter, non colunt Divinum propter Divinum sed propter semet et mundum; ubi cor est, ibi est cultus; inde patet quod per "aedificare altare coram vitulo aureo" significetur cultus diaboli. @1 i illi$ @2 inde est$ @3 colunt etiam Divinum non ex corde, sed solum ore, et quoque non propter Divinum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10412
#10412 "Et proclamabat Aharon, et dicebat, Festum jehovae cras": quod significet quod hoc sit ipsum Ecclesiae quod celebrandum, ac ipsum Divinum quod adorandum perpetuo, constat ex significatione "festi" quod sit Ecclesiae cultus quoad celebrationem, nam diebus festis celebratio fiebat; ita per "proclamare festum" significatur ipsum Ecclesiae quod celebrandum: quod sit ipsum Divinum quod adorandum, significatur per quod festum illud 1dictum sit "Festum jehovae"; et ex significatione "cras" quod sit aeternum et perpetuum, de qua n. 3998, 7140, 9939; [2] qui etiam in externis sunt absque interno, volunt coli ut deus, et suum adorari ut divinum, quantum audent propter vulgus; ex eo concludi potest quod corde suo Divinum negent, et quod ipsi continue spirent ad altiora, et 2 quantum non obstat, 3ad altissima, ita tandem ad thronum Dei, 4ut evidenter patet ex illis qui in Verbo intelliguntur per Babelem, qui Domino omnem potestatem in caelis et in terris derogant, ac sibi arrogant; aperiunt enim caelum, et claudunt illud ex lubitu; quod (t)illi tales sint, constat 5 apud Esaiam, Enunties hanc parabolam de rege Babelis, Infernus inferius commotus est propter te; quomodo occidisti de caelo, Lucifer, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes: atque tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum demissus es, xiv 4, 9, 12-15: [3] quod etiam rex Babelis mandaverit, ut pro deo coleretur, constat apud Danielem vi; per "Babelem" intelliguntur illi qui in externis sancti sunt sed in internis profani, ita illi qui sanctis Ecclesiae pro mediis utuntur ut ipsi colantur pro diis; quod etiam omnes illi faciunt qui per sancta Ecclesiae ut media ad dignitates supra alios et ad opulentiam supra alios, ut fines, affectant emergere. Cum talibus similiter se habet in altera vita; ibi etiam Divinum negant corde ac nefandis artibus allaborant se deos facere; ponunt se alte super montibus, et quendam 6e medio eorum proclamant pro deo, et quoque adorant; sed cum in cultu illo profano sunt, aperit se mons in hiatum et 7deglutiuntur, et sic dejiciuntur in internum; quod ita sit, aliquoties videre datum est. @1 dixerit$ @2 i quoque$ @3 ascendunt, et tandem$ @4 d ut i prout$ @5 i etiam$ @6 in$ @7 deglutit eos$
Arcana Coelestia 8
Passage 10413
#10413 "Et surgebant mane postridie": quod (x)significet excitationem ab amoribus suis, constat ex significatione "surgere mane" quod sit excitatio ab amoribus suis, per "mane" enim significatur status amoris, et per "surgere" elevatio ad illum; quod "mane" sit status amoris, videatur n. 5962, 8426, 8812, 10,114, 10,134, et quod "surgere" sit elevatio, n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; at cum "surgere mane" dicitur de illis qui in externis absque interno sunt, ita de malis, tunc per "surgere" non significatur elevatio sed excitatio, et per "mane" non status amoris caelestis sed status amoris infernalis, cum enim mali in illo statu sunt, in suo mane sunt, nam tunc in suae vitae jucundo quia 1in suis amoribus; discrimen inter elevationem ad statum amorum apud bonos et apud malos est quod boni ascendant tunc et quod mali descendant, amores enim apud bonos sunt amores caelestes qui elevant illos et crescunt secundum ascensum ad caelum, amores autem apud malos sunt amores infernales qui deprimunt illos (c)et crescunt secundum descensum 2ad infernum; inde patet quod "surgere mane" contrarium significet cum id dicitur de malis quam cum dicitur de bonis. Etiam in altera vita variantur status spirituum et angelorum quoad amorem et fidem, 3quemadmodum variantur 4tempora dierum et annorum quoad calorem et lucem; quando illis qui in caelis sunt, mane est, tunc in statu amorum caelestium sunt, et inde in suo gaudio, at in infernis tunc in statu amorum infernalium sunt, et inde in suo cruciatu; nam quisque tunc vult maximus esse et possidere omnia alterius, inde odia intestina, saevitiae, et crudelitates, quae sunt quae significantur per ignes infernales. @1 i tunc$ @2 eorum$ @3 sicut$ @4 dies et anni in terris$
Arcana Coelestia 8
Passage 10414
#10414 "Et offerebant holocausta et adducebant pacifica": quod significet cultum suorum amorum, ita jucundorum eorum et inde falsorum, constat ex significatione "holocaustorum" et "sacrificiorum" quod sit omnis cultus in genere, de qua n. 6905, 8936, 10,042, et quod "holocausta" sint cultus ex bono amoris,1 "sacrificia" ex veris fidei, n. 8680, 10,053; inde in sensu opposito per "holocausta" significatur cultus ex amoribus propriis, qui cultus est ex jucundis eorum, quae sunt mala, et per "sacrificia" significatur cultus ex falsis inde; dicitur cultus amorum quia id colitur quod amatur, et amor colit. @1 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10415
#10415 "Et sedebat populus ad edendum et bibendum": quod significet appropriationem eorum, constat ex significatione "edere et bibere" quod sit appropriatio, "edere" appropriatio mali et "bibere" appropriatio falsi; quod "edere" sit appropriatio boni, videatur n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 9412, inde in opposito sensu est appropriatio mali, n. 4745, et quod "bibere" sit appropriatio veri, et inde in opposito sensu appropriatio falsi, n. 3069, 3168, 3832, 8562, 9412.
Arcana Coelestia 8
Passage 10416
#10416 "Et surgebant ad ludendum": quod significet festivitatem interiorum suorum inde, et consensum, constat ex significatione "ludere" quod sit festivitas interiorum, ludus enim inde est, nam est activum corporis quod ex animi laetitia ut effectus prodit, et omnis festivitas et laetitia 1 est ex jucundis amorum in quibus homo est; quod etiam sit consensus qui significatur, est quia omne festivum interius in se habet consensum, nam si aliquid dissentit (c)et redarguit, perit festivum; festivum interius est in libero hominis, et omne liberum est ex amore, cui nihil contrariatur. [2] Quoniam in Verbo interna describuntur per externa, ita quoque gaudia et laetitiae quae (d)in interioribus hominis, per ludos et choreas, ut (d)in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Aedificabitur urbs super cumulo suo, tunc exibit ex iis confessio, et vox ludentium, xxx 18,19: apud eundem, Denuo aedificabo te ut aedificata sis, virgo Israel; denuo adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium: fiet anima eorum sicut hortus irriguus, neque addent dolere amplius; et laetabitur virgo in chorea, ac adolescentes et senes simul; convertam luctum eorum in gaudium, xxxi 4,12,13: apud Sachariam, Implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus, viii 5: apud Davidem, Laudate nomen Jehovae tympano et chorea, Ps. cxlix (x)3; Ps.cl (x)4: apud eundem, Convertisti luctum meum in choream mihi, Ps. xxx 12 [A.V. 11]: apud Jeremiam, Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, Threni v 15. [3] Quia "ludi et choreae" significabant gaudia et laetitias interiorum quae ex amore, ideo 2postquam Aegyptii in 3mare Suph submersi sunt, Miriam cum mulieribus 4exibat eum tympanis in choreas, Exod. xv (x)20: ac ideo David, cum arca deduceretur e domo Obed Edomi in urbem Davidis, tripudiabat et saltabat coram jehovah, 2 Sam. vi 12, 16. [4] Quod interiora per exteriora in Verbo exponantur et describantur, constat ab his apud Davidem, Fecisti mare magnum et latum spatiis, ibi naves eunt, Leviathan quem formasti ad ludendum in eo, Ps. civ 25, 26; qui non scit quod sensus spiritualis sit in singulis Verbi, non aliter scit quam quod hic per "mare" et per "naves" intelligantur mare et naves, et per "Leviathanem" balaenae quae ibi sunt, (c)ac per "ludere" eorum cursus et consociationes; sed non in talibus consistit Verbum, quod quoad omnem iotam est Divinum; at cum pro illis intelliguntur spiritualia quae significantur, tunc fit Divinum; "mare" in 5sensu interno est congregatio verorum scientificorum, ita externum apud hominem et in Ecclesia, "naves" sunt cognitiones et doctrinalia ex Verbo, "Leviathan" est scientificum in communi, et "ludere" est jucundum ex illis; quod "mare" sit congregatio verorum scientificorum, videatur n. 28, 2850, 8184, 9340, quod "naves" sint cognitiones et doctrinalia ex Verbo, n. 1977, 6385, et quod "Leviathan" sit scientificum in communi, 7293, ita "ludere" est jucundum et festivum ex illis, quod fit quando scientifica confirmant spiritualia ac consentiunt cum illis. @1 i interiorum$ @2 post$ @3 mari$ @4 exibant$ @5 spirituali sensu est externus homo quoad scientifica, naves sunt scientifica, cognitiones, et doctrinalia ex Verbo, Leviathan est scientificum in communi, ac ludere jucundum eorum; quod mare sit externus homo quoad scientifica$
Arcana Coelestia 8
Passage 10417
#10417 Vers. 7-14. Et locutus est Jehovah ad Moschen, Vade, descende, quis corrupit se populis tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti. Recesserunt subito a via quam praecepi illis, fecerunt sibi vitulum fusilis, et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi, et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti. Et dixit Jehovah ad Moschen, Vidi populum hunc, et ecce populus durus cervice ille: Et tu, sine Mihi, et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos, et faciam temet in gentem magnum. Et deprecatus est Moscheh facies Jehovae Dei sui, et dixit, Quare, Jehovah, exardescat ira Tua in populum Tuum, quem eduxisti e terra Aegypti, virtute magna et manu forti? Quare dicent Aegypti, dicendo, In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus, et ad consumendum illos a super faciebus terrae? revertere ab (x)excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malum populo Tuo. Recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum, quibus jurasti in Te, et locutus es ad illis, Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum; et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro, et hereditabunt in saeculum. Et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo. "Et locutus est Jehovah ad Moschen" significat perceptionem et instructionem de gente Israelitica, qualis intus esset: "Vade, descende" significat intuitionem in externum eorum: "quia corrupit se populus tuus" significat quod prorsus se averterit a Divino: "quem ascendere fecisti e terra Aegypti" significat quem credideras duxisse ad Divinum: "recesserunt subito a via quam praecepi illis" significat quod removerint se a Divino Vero: "et fecerunt sibi vitulum fusilis" significat cultum secundum jucundum amorum illius gentis: "et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi" significat quod colant id ut ipsum bonum ac ut ipsum verum: "et dixerunt, Hi dii tui, Israel" significat quod colendum supra omnia: "qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti" significat quae duxerunt: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem adhuc: "Vidi populum" significat praevisum: "et ecce populus durus cervice ille" significat quod non recipiat influxum ex Domino: "et tu, sine Mihi" significat quod non tam contumaciter insistendum sit: "et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos" significat quod sic se avertant ab internis, ita a Divinis, ut non possint non perire: "et faciam te in gentem magnam" significat Verbum alibi quod bonum et praestans: "et deprecatus est Moscheh facies Jehovae" significat Dominum ex misericordia recordatum esse: "et dixit, Quare, Jehovah, exardescat ira Tua" significat aversionem illius gentis: "in populum, quem eduxisti e terra Aegypti" significat elevationem usque ab illa: "virtute magna et manu forti" significat ex Divina Potentia: "quare dicent Aegyptii, dicendo" significat illos qui in meris externis sunt [de illis qui elevantur in interna]: "In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus" significat quod perituri qui in bono: "ad consumendum illos a super faciebus terrae" significat quod perituri qui ab Ecclesia: "revertere ab excandescentia irae Tuae" significat sic aversionem ejus gentis non nocituram: "et paeniteat Te super populo Tuo" significat misericordiam pro illis: "recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum" significat propter caelum et Ecclesiam: "quibus jurasti in Te" significat confirmationem a Divino: "et locutus es ad illos" significat Praevidentiam ac Providentiam: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum" significat bona et vera, ac cognitiones eorum: "et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro" significat a quibus caelum et Ecclesia: "et hereditabunt in saeculum" significat vitam aeternam: "et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo" significat misericordiam pro illis."
Arcana Coelestia 8
Passage 10418
#10418 "Et locutus est Jehovah ad Moschen": quod significet perceptionem et instructionem de gente Israelitica, qualis intus esset, constat ex significatione "loqui" cum a Jehovah, quod sit perceptio et instructio, de qua in locis citatis n. (x)10,280, 10,290; quod sit de gente Israelitica, qualis illa intus 1, constat a sequentibus, nam ibi de illa agitur, (d)et de quali ejus quoad cultum. @1 i esset$
Arcana Coelestia 8
Passage 10419
#10419 "Vade, descende": quod significet intuitionem in externum eorum, constat ex significatione "descendere de monte Sinai" quod sit intueri, lustrare, et examinare, nam per "montem Sinai" significatur caelum, e quo Divinum Verum, n. 9420; inde "descendere" in spirituali sensu non est descendere corpore sed mente, ita est intueri et lustrare.
Arcana Coelestia 8
Passage 10420
#10420 "Quia corrupit se populus tuus": quod significet quod prorsus se averterit a Divino, constat ex significatione "corrumpere se" cum de cultu, quod sit avertere se a Divino, nam omnis corruptio et praevaricatio in cultu est recessio 1 et aversio a Divino. Quia dicitur aversio, paucis dicetur quomodo cum illa se habet: qui in externis separatis ab interno sunt, illi omnes se a Divino avertunt, spectant enim extrorsum et deorsum, et non introrsum et sursum; homo enim 2spectat introrsum 3seu sursum cum internum 4est apertum, ita cum id in caelo est, at 2spectat extrorsum 3seu deorsum cum internum ejus est clausum, et modo externum 5 apertum, hoc enim in mundo est; quare cum externum separatum 6ab interno est, homo elevari sursum nequit, nam id in quod caelum operaturum est, non adest, quia est occlusum; inde est quod omnia caeli et Ecclesiae illis caligo sint; quare etiam ab illis non creduntur, 7sed negantur corde, a quibusdam etiam ore. [2] Caelum cum operatur apud hominem, quod fit cum internum apertum est, abducit illum ab amoribus 8sui et mundi, et a falsis inde scaturientibus, nam cum internum elevatur, etiam externum elevatur, tenetur enim hoc tunc in simili intuitione, quia in subordinatione; at cum internum non elevari potest, quia clausum, tunc externum non spectat 9alio quam ad se et ad mundum, amores enim sui et mundi regnant; hoc quoque dicitur spectare deorsum, quia 5 ad infernum, 10ibi enim illi amores regnant; (c)ac homo qui in illis est, in consortio cum illis qui ibi, est, tametsi id nescit; 11etiam quoad interiora sua, actualiter se avertit a Domino, vertit enim tergum ad Illum, ac faciem ad infernum; hoc videri in homine cum vivit in corpore, 12nequit; sed quia cogitatio et voluntas ejus id faciunt, est spiritus ejus qui se sic vertit, nam spiritus est qui cogitat et 13 vult in homine; [3] quod ita sit manifeste apparet in altera vita, ibi spiritus se vertunt secundum amores suos; qui Dominum et proximum amant, illi continuo spectant ad Dominum, immo, quod mirum, Ipsum ante faciem habent in omni versura corporis eorum; in spirituali enim mundo non est plaga, sicut in naturali mundo, sed plaga ibi determinatur ab amore cujusvis qui vertit illum; at qui amant se et mundum super omnia, illi avertunt faciem a Domino ac vertunt se ad infernum, et ibi quisque ad illos qui in simili secum amore sunt, et hoc quoque in omni versura corporis eorum; inde constare potest quid sit avertere se a Divino, 14tum quid proprie significatur 15per "se avertere" in Verbo, ut apud Esaiam, Avertunt se retro confidentes sculptili, xlii 17: apud Davidem, [Non] avertit se retro cor, Ps. xliv 19 [A. V. 18]: apud Jeremiam, Multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et validae factae aversiones eorum, v 6: apud eundem, Avertunt se, ut non revertantur; avertit se populus hic; Hierosolyma aversa perpetuat, renuunt reverti, viii 4, 5: apud eundem, Averterunt se, in profundum dimiserunt se ad habitandum, xlix 8; et alibi pluries. @1 i , remotio$ @2 tenetur spectare$ @3 et$ @4 ejus$ @5 i est$ @6 After est$ @7 ac$ @8 mundi et sui$ @9 aliunde$ @10 nam ibi$ @11 etiam hi quoad interiora sua, quae sunt amoris et fidei, actualiter se avertunt a Divino, vertunt enim tergum ad Dominum, et faciem ad infernum$ @12 non potest$ @13 i qui$ @14 et$ @15 in Verbo, ubi dicitur quod avertant (m)se a Jehovah, ac populus aversus, gens aversa(n)$
Arcana Coelestia 8
Passage 10421
#10421 "Quem ascendere fecisti e terra Aegypti": quod significet quem credideras duxisse ad Divinum, constat ex significatione "ascendere facere e terra Aegypti" quod sit ab externo ad internum elevare, ita ducere ad Divinum, nam per "ascendere facere" significatur 1elevare ab externo ad internum, et per "Aegyptum" significatur naturalis seu externus homo, a quo elevatio; quod "ascendere facere" sit elevare ab externo ad internum, videatur n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, et quod "Aegyptus" sit naturale seu externum in locis citatis n. 9391. @1 After internum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10422
#10422 "Recesserunt subito a via quam praecepi illis": quod significet quod removerint se a Divino Vero, constat (c)a significatione "recedere a via" quod sit se removere a vero, "recedere" enim est se removere, nam qui in externis separatis ab interno sunt, semet ipsos removent; et "via" est verum, de qua sequitur; quod sit Divinum Verum a quo se removent, est quia dicitur "a via quam Jehovah praecepit illis." [2] Quod "via" sit verum, est ex apparentia in mundo spirituali, ibi etiam 1viae et semitae, ac in urbibus plateae et vici apparent; (c)ac spiritus non alio eunt quam ad illos cum quibus consociati sunt per amorem; inde est quod spiritus ibi ex via quam 2vadunt noscantur quales sunt quoad verum, nam omne verum ducit ad suum amorem, 3id enim verum dicitur quod confirmat id quod amatur; 4 inde est quod etiam via in (t)communi loquela humana sit verum, nam 5loquela hominis hoc traxit, ut plura alia, ex (t)mundo spirituali; [3] inde nunc est quod in Verbo per "viam," "semitam," "tramitem," "orbitam," "plateam," et "vicum" significentur vera 6, et in opposito sensu falsa, ut patet ex his locis: apud Jeremiam, State juxta vias, et videte; quaerite de viis saeculi quae (t)via sit optima, vi 16: apud eundem, Bonas reddite vias vestras, et opera vestra; ne confidite vobis super verbis mendacii, vii 3-5: apud eundem, Viam gentium ne discite, x 2: apud eundem, Dabo cuique juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus, xvii 10: apud eundem, Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ut abirent semitas, viam non stratam, xviii 15: apud eundem, Dabo iis cor unum, et viam unam, xxxii 39: apud Davidem, Vias tuas, Jehovah, notas fac mihi, semitas Tuas doce me; deduc me in veritate Tua, Ps. xxv ,] 5: in Libro Judicum, In diebus Jaelis cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas, v 6: apud Esaiam, Recedite a via, declinare facite a semita; aures tuae audiant verbum a post te, Haec via, ite in ea, xxx 11, 21: apud eundem, Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, xxxiii 8: apud eundem, Erit etiam ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur; non transibit eam immundus, sed haec illis; ambulans via, et stulti non errabunt, xxxv 8: apud eundem, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; complanate in solitudine semitam Deo nostro: cum quo deliberavit, ut doceret illum viam judicii, et viam intelligentiae ostenderet illi, xl 3, (x)14: apud eundem, Ad dicendum eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent; ponam omnes montes Meos in viam; semitae Meae exaltabuntur, xlix 9,11: apud eundem, Viam pacis non noverunt, neque judicium in orbitis eorum; semitas suis perverterunt sibi; qui calcat eam non cognoscet pacem, lix ,] 9: apud eundem, Parate viam populo, sternite, sternite semitam, dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, lxii 10, 11: apud eundem, Dedi in mari viam, in aquis validis semitam; ponam in deserto viam, xliii, 16, 19: apud Moschen, Maledictus qui errare facit caecum in via, Deut. iii 18: apud Matthaeum, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias, xxii (x)9: apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum via, veritas, et vita, xiv 6; in his locis, et in pluribus aliis, per "viam" significatur verum (c)et in opposito sensu falsum. @1 semitae et viae$ @2 vadit, noscatur qualis est$ @3 hoc$ @4 i et$ @5 communis loquela$ @6 i doctrinae$
Arcana Coelestia 8
Passage 10423
#10423 "Et fecerunt sibi vitulum fusilis": quod significet cultum secundum jucundum amorum illius gentis, constat ex illis quae supra n. 10,407 ostensa sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 8
Passage 10424
#10424 "Et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi": quod significet quod colant id ut ipsum bonum ac ut ipsum verum, constat ex significatione "adorare" quod sit colere ut ipsum bonum, et ex significatione "sacrificare" quod sit colere ut ipsum verum; quod "adorare" dicatur de bono quod amoris, et "sacrificare" de vero quod fidei, est quia in Verbo ubi dicitur de bono, etiam dicitur de vero, ob conjugium caeleste in singulis ibi, videatur in locis citatis n. 9263, 9314; quod "sacrificare" dicatur de vero, n. 8680, 10,053, et quod "adorare" de bono, patet a locis in Verbo 1ubi dicitur. @1 ut$
Arcana Coelestia 8
Passage 10425
#10425 "Et dixerunt, Hi dii Hi, Israel": quod significet quod colendum supra omnia, constat ex illis quae supra n. (x)10,408 ostensa sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 8
Passage 10426
#10426 "Qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti": quod significet quae (x)duxerunt, ut supra n. 10,409.
Arcana Coelestia 8
Passage 10427
#10427 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem adhuc, constat (c)a significatione "dicere" cum 1a Jehovah, quod sit perceptio et instructio, de qua in locis citatis n. (x)10,280, 10,290. @1 de$
Arcana Coelestia 8
Passage 10428
#10428 "Vidi populum": quod significet (x)praevisum, constat ex significatione "videre" cum de Jehovah, quod sit Praevidentia, de qua 2807, 2837, (x)2839, 3686, 3863, nam Jehovah 1 quod videt, 2ab aeterno videt, et videre ab aeterno est Praevidentia et Providentia. @1 i, hoc est, Dominus,$ @2 i hoc$
Arcana Coelestia 8
Passage 10429
#10429 "Et ecce populus durus cervice ille": quod significet quod non recipiat influxum ex Domino, constat ex significatione "duri cervice" quod sit non recipere influxum, per "cervicem" enim et per "collum" significatur conjunctio et communicatio superiorum et inferiorum, ita influxus, videatur n. 3542, 3603, 3695, 3725, 5320, 5328, 5926, 6033, 8079, 9913, 9914; et per "durum" significatur quod resistit ac renuit, ita quod non recipit; ita vocatur "populus" hic, quia in externis absque (x)interno erat; et qui tales sunt, illi renuunt omnem influxum e caelo seu a Domino, influxus enim fit per internum in externum, clauso itaque interno non est aliqua receptio Divini in externo; recipitur enim solum quod influit e mundo, ita solum quod mundanum, corporeum, et terrestre est; etiam tales in altera vita, cum visuntur in luce caeli, apparent sicut crates dentium, aut sicut crinitum quid, aut sicut osseum absque vita, pro capite et facie; facies enim correspondet illis quae interni hominis sunt, et corpus illis quae externi, ac cervix conjunctioni eorum. [2] (s)Hic 1 paucis 2explicabitur quid intelligitur per esse in externis absque interno, quod dicitur de 3gente illa: quisque homo habet internum et externum, internum enim est cogitatio ejus et voluntas ejus, et externum est loquela ejus et actio ejus; sed internum apud bonos valde differt ab interno apud malos; est enim unicuique internum, quod vocatur internus homo, et externum, quod vocatur externus homo; internus homo est ad imaginem caeli formatus, externus autem ad imaginem mundi, n.9279; 4apud illos qui in bono amoris sunt et veris fidei, internus homo apertus est, et per illum sunt in caelo; at apud illos qui in malis sunt et inde falsis, internus ille homo clausus est, et per externum modo in mundo sunt; hi sunt, de quibus dicitur quod in externis sint absque interno; [3] habent quidem hi quoque interiora, sed interiora apud eos sunt interiora externi eorum hominis, qui est in mundo, sed non interiora interni hominis, qui est in caelo; illa interiora, nempe quae sunt externi hominis, clauso interno, sunt mala, immo foeda, nam cogitant 5modo de mundo, deque semet, et volunt 6solum illa quae mundi sunt et quae sui, et prorsus nihil cogitant de caelo et de Domino, immo nec volunt illa; inde constare potest quid intelligitur per esse in externis absque interno; quia talis erat gens Israelitica, ideo cum illa in sancto externo erat, clausa erant interiora eorum, quia ea foeda et spurca, plena nempe amore sui et mundi, ita contemptu aliorum prae se, odio contra omnes qui sibi peccarunt, saevitia in illos, et crudelitate, avaritia, rapina, et similibus aliis; quod 7gens illa talis fuerit, constat manifeste ex Cantico Moschis, Deut. xxxii 15-43, ubi ex mandato Jehovae describitur; et quoque 8ubivis apud Jeremiam; et 9denique ab Ipso Domino apud Evangelistas.(s) @1 i etiam$ @2 dicetur$ @3 illo populo$ @4 qui in coelo sunt, hoc est, qui in bono amoris et veris fidei, apud illos internus ille homo apertus est, at qui in malis sunt et inde in falsis, apud illos internus ille homo clausus est; hi apud quos internus homo clausus est, sunt qui in externis sunt absque interno: interiora enim apud eos sunt interiora externi hominis, qui est in mundo, et$ @5 solum$ @6 modo$ @7 tales fuerint$ @8 in Propheticis Jeremiae$ @9 quoque a$
Arcana Coelestia 8
Passage 10430
#10430 "Et tu, sine Mihi": quod significet quod non tam contumaciter insistendum sit, constat ex significatione "sinere" cum a Jehovah de gente illa, quod sit quod non (d)tam contumaciter insistendum; gens enim illa non a Domino electa fuit sed recepta, quia contumaciter institerat, videatur n. 4290,4293,7051,7439; gens enim illa prae omnibus aliis gentibus in universo terrarum orbe 1potuit in jejunio esse, jacere super terra, volvere se in cinere, inque luctu esse, per integros dies, nec desistere antequam obtinerent; sed 2contumacia illa fuit solum propter se, (x)nempe ex ardentissimo amore sui et mundi, et non propter Divinum; qui tales sunt, quidem audiuntur, sed usque non 3aliquod caeli et Ecclesiae in se recipiunt, verum solum talia quae mundi sunt, si permanent in statutis et legibus in forma externa; 5inde est quod illi in altera vita inter infernales sint, praeter aliquos qui in bono fuerunt, et praeter infantes eorum; inde patet quod per "tu, sine Mihi" significetur quod 6non tam contumaciter insistendum sit. @1 talis fuerat, ut potuisset$ @2 ardor ille$ @3 aliquid$ @4 i quoniam id recipere non possunt$ @5 quae causa$ @6 After contumaciter$
Arcana Coelestia 8
Passage 10431
#10431 "Et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos": quod significet quod sic se avertant ab internis, ita a Divinis, ut non possint non perire, constat (c)ex significatione "exardescere ira" cum de Jehovah, quod sit aversio apud hominem, de qua sequitur, et ex significatione "consumere" cum etiam de Jehovah, quod sit perire ex suo malo. In Verbo multis in locis dicitur 1de Jehovah quod ardescat Ira, et excandescat, et quoque quod consumat et destruat; sed ita dicitur 2 quoniam ita apparet homini qui avertit se a Domino, quod fit cum malum facit; et quia tunc non auditur et quoque punitur, credit quod Dominus in ira sit contra illum, cum tamen Dominus nusquam irascitur, 3et nusquam consumit, est enim ipsa Misericordia, 4ac ipsum Bonum; inde patet quale est Verbum quoad litteram, quod nempe sit secundum apparentiam apud hominem; similiter quod dicatur quod Jehovam paeniteat, ut in sequentibus, cam tamen Jehovam nusquam paenitet, praevidet enim omnia ab aeterno; inde quoque constare potest in quot errores labuntur illi qui non ultra sensum litterae 5cogitant cum legunt Verbum, 6ita" qui id legunt absque doctrina e Verbo quae doceat quomodo se res habet; qui enim ex doctrina legunt Verbum sciunt quod Jehovah sit ipsa Misericordia, (c)ac ipsum Bonum, et quod nequaquam dici possit de infinita Misericordia (c)et de influito Bono, quod exardescat ira et consumat; quapropter ex doctrina illa sciunt et vident quod secundum apparentiam 7coram homine ita dicatur. Quod ira et malum sint ab homine et non a Domino, et quod usque (x)tribuantur Domino, videatur in locis citatis n. 9306, et quod ira cum dicitur de Domino, sit aversio 8hominis a Domino, n. 5034, 5798, 8483, 8875. @1 quod Jehovah$ @2 i in Verbo$ @3 After Misericordia,$ @4 est enim$ @5 vadunt$ @6 etiam$ @7 hominis$ @8 apud hominem$
Arcana Coelestia 8
Passage 10432
#10432 "Et faciam te in gentem magnam": quod significet Verbum alibi quod bonum et praestans, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, et (c)a significatione "gentis" quod sint qui in bono, ita abstracte a persona, bonum de qua n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005, 8771. Dicitur in Verbo passim "gens" et "populus," et ibi per "gentem" significantur illi qui in bono, et per "populum" qui in vero, seu abstracte a personis, per "gentem" significatur bonum et per "populum" verum, n. 10,288; cum itaque per "Moschen" significatur Verbum, tunc per "gentem ex illo" significatur bonum inde. [2] Cum his ita se habet: filii Israelis recepti sunt quia apud illos conscribi potuit Verbum, cujus sensus externus seu litterae consistit ex meris externis quibus interna correspondent; talia 1fuerunt omnia repraesentativa quae erant apud gentem Israeliticam; et quia gens illa taliter in externis erat, ideo potuit Verbum apud illam conscribi; inde patet,2 cum per Moschen 3intelligitur Verbum et cum dicitur de gente Israelitica, quod 4consumeretur seu periret, quod tunc per quod faceret Jehovah Moschen in gentem magnam, 5significetur quod Verbum alibi conscriberetur quod bonum et praestans. [3] Quod Ne sensus horum verborum sit, non apparet in littera, sed usque ex eo sciri potest quod nomina personarum non intrent caelum, sed quod vertantur ibi in res quas significant, sicut cum (x)nominantur Abraham, (x)Jischak, Jacob, Moscheh, Aharon, David, et alii, tunc prorsus nescitur ibi, quod personae illae ab homine intelligantur, evanescunt statim ibi, ac induunt sensum spiritualem, qui sensus est rerum quas personae illae significant; inde patet qualis est sensus horum verborum 6in caelo de Moscheh, quod futurus "in gentem magnam." @1 erant repraesentativa omnia$ @2 i quod$ @3 repraesentatur$ @4 consumerentur seu perirent$ @5 intelligatur$ @6 de Mosche quod futurus in gentem magnam, in coelo, cum per illum ibi intelligitur Verbum.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10433
#10433 "Et deprecatus est Moscheh facies Jehovae": quod significet Dominum ex misericordia recordatum esse, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, (x)ut nunc supra n. 10,432, ex significatione "facierum" cum de Jehovah, quod sint Misericordia et omne Bonum, de qua n. 222, 223, 5585, 7599, 9306, 9546, et ex significatione "deprecari" quod sit recordari; cum enim per "Moschen" intelligitur Verbum, tunc "deprecari" non significat deprecari, sed quod concordat cum eo de quo dicitur, hic cum Verbo1; quod 2Jehovah sit Dominus in Verbo, videatur in locis citatis n. 9373. @1 i, quod est recordari$ @2 Dominus sit Jehovah$
Arcana Coelestia 8
Passage 10434
#10434 "Et dixit, Quare, Jehovah, exardescat ira Tua": quod significet (x)aversionem illius gentis, constat ex significatione "exardescere ira" cum de Jehovah, quod sit aversio hominis qui in malo, de qua supra n. 10,431.
Arcana Coelestia 8
Passage 10435
#10435 "In populum, quem eduxisti e terra Aegypti": quod significet elevationem usque ab illa, constat ex significatione "educere e terra Aegypti" quod sit elevari ab externis ad interna, de qua supra n.10,421.
Arcana Coelestia 8
Passage 10436
#10436 "Virtute magna et manu forti": quod significet ex Divina Potentia, constat ex significatione "virtutis magnae et manus fortis" cum de Jehovah, quod sit Divina Potentia, de qua n. 7188, 7189, 8050, 8069, 8153. Quomodo cum his et illis se habet, ex serie rerum in sensu interno constare potest, 1quae est quod tametsi gens Israelitica in externis absque interno esset, adeo ut prorsus non elevari versus interiora posset, usque apud illos institui Ecclesiae repraesentativum 2posset, et ibi conscribi Verbum; ex causa quia ex Divina Potentia usque ab externis absque interno communicatio dari posset cum caelo, et sic simile effici ac si simul in 3interno essent; de qua re videantur quae de gente illa in locis citatis supra n. 10,396 ostensa sunt; ut quod per externa apud illos, quae erant repraesentativa interiorum, communicatio fuerit cum caelo, ex Divina Domini Potentia, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806. [2] Sciendum est quod Ecclesia non sit Ecclesia a cultu externo: sed a cultu interno, cultus enim externus est corporis, at internus est animae; inde cultus externus absque interno est modo gestus 4, ita cultus absque vita a Divino; homo Ecclesiae per interiora cultus communicat cum caelis, quibus 5externum inservit pro plano super 6quo interiora 7subsistunt sicut domus super suo fundamento; et cum ita 8subsistit, completum est, et firmum, ac totus homo a Divino regitur. [3] Talis fuerat homo Ecclesiae antiquae, quae euam Ecclesia repraesentativa fuit, quapropter illa Ecclesia accepta fuit Domino, ut constat a pluribus locis in Verbo, describitur in Cantico Moschis, Deut. xxxii 3-15; sed talis Ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam institui non potuit, ex causa, de qua supra, quod interiora eorum essent foeda, ita prorsus contra bonum amoris caelestis et bonum fidei, quae sunt interiora cultus; ideo, cum tam contumaciter institerunt, quod illi venirent in terram Canaan, quod idem erat cum repraesentare Ecclesiam, provisum est a Domino quod usque per cultum eorum mere externum communicatio cum caelo daretur, nam finis omnis cultus est communicatio cum caelo, ac per id conjunctio Domini cum homine. Haec sunt de quibus nunc in sensu interno agitur. @1 qui IT$ @2 Before Ecclesiae$ @3 internis esset$ @4 i ad imitamen$ @5 exteriora inserviunt$ @6 his enim$ @7 subsistant IT$ @8 est$
Arcana Coelestia 8
Passage 10437
#10437 "Quare dicent Aegyptii, dicendo": quod significet illos qui in meris externis sunt inde illis qui elevantur in interna, (n) constat ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in meris externis sunt, et ex significatione "dicere, dicendo" quod sit de illis qui elevantur in interna, nam de his in nunc sequentibus in sensu interno agitur; quod per "Aegyptios" 1repraesententur illi qui in meris externis (x)sunt, 2est quia Aegyptii antiquis temporibus inter illos fuerunt apud quos etiam Ecclesia repraesentativa fuit; haec enim Ecclesia per 3plures regiones Asiae extensa fuit, et eo tempore erant Aegyptii prae reliquis in scientia correspondentiarum et repraesentationum, quae illius Ecclesiae, sciverunt enim interna quae externa repraesentabant et inde significabant; sed temporis tractu similiter cum illis factum est, prout cum aliis apud quos Ecclesia, quod ab internis hominibus fiant externi, et tandem ut non curent interna, ponendo omnem cultum in externis; [3] cum ita quoque factum est cum Aegyptiis, tunc scientia correspondentiarum et 4repraesentationum, in qua prae reliquis in Asia fuerunt, versa fuit in magiam, quod fit cum interna cultus, quae sunt amoris et fidei, obliterantur, permanente usque cultu externo repraesentativo, 5simul cum cognitione interiorum quae repraesentantur; quia tales facti sunt Aegyptii, ideo per illos in Verbo significatur scientia talium et quoque externum seu naturale, et quia hoc absque interno est vel magicum vel (x)idololatricum, 6quod utrumque est infernale, ideo per "Aegyptum" etiam significatur 7infernum; inde patet unde est quod per "quare dicent Aegyptii" significentur qui in meris externis sunt; [3] quod in Aegypto etiam Ecclesia repraesentativa fuerit, videatur n. 7097, 7296, 9391, quod 8"Aegyptus" sit scientia talium in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, (x)6673, 6679, 6683, 6750, 7926, quod "Aegyptus" sit naturale seu externum, n. 4967, 5079, 5080, 5095, (x)5160, 5276, 5278, (x)5280, 5288, 5301, 5799, 6004, 6015, 6147, 6252, 7353, 7355, 7648, et quod "Aegyptus" sit infernum, n. 7039, 7097, (x)7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7240, 7278, 7307, 7317, 8049, 8132, 8135, 8138, 8146, 8148, 8866, 9197. @1 significentur$ @2 Aegyptii enim$ @3 multum$ @4 repraesentativorum$ @5 et$ @6 per illos$ @7 infernale$ @8 i inde$
Arcana Coelestia 8
Passage 10438
#10438 "In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus": quod significet quod perituri qui in 1bono, constat ex significatione "educere ad occidendum" quod sit perdere, at cum de Jehovah Qui nusquam aliquem perdit, est perire a suo malo; et ex significatione "montium" quod sint caelum, inde bonum amoris; quod per "montes" significetur caelum, est a repraesentativis in altera vita, apparent enim ibi, sicut in terra, montes, (t)colles, petrae, valles, et plura, et 2super montibus sunt qui in amore caelesti, supra collibus qui in amore spirituali, 2super petris qui in fide, et in vallibus qui nondum ad bonum amoris et fidei evecti sunt; [2] inde est quod per "montes" significentur qui in bono amoris caelestis, ita qui in intimo caelo, ac in sensu abstracto bona amoris caelestis, 3ita caelum, quod in illo 4amore est; quodque per "colles" significentur qui in bono amoris spiritualis sunt, ita qui in medio caelo, ac in sensu abstracto bonum illius amoris, ac caelum quod in illo; et quod per "petras" significentur qui in bono fidei, et inde qui in caelo ultimo, ac in sensu abstracto id bonum et id caelum; tum quod per "valles" significentur qui nondum ad illa bona, ita ad caelum evecti sunt; quia talia apparent in altera vita, et inde talia significantur per illa, ideo similia per (c)illa significantur in Verbo; ac similia per montes, colles, petras, et valles in terra Canaane, per quam ideo repraesentatum est caelum in suo complexu. [3] Quod "montes" significent caelum, ubi bonum amoris caelestis, patet a pluribus locis in Verbo, ut ab his sequentibus: apud Esaiam, In posteritate dierum erit mons Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, ii 2; Mich. iv 1: apud Davidem, Ferent montes pacem, et colles in justitia, Ps. (x)lxxii 3: apud eundem, Laudate Jehovam, montes et omnes colles, Ps. cxlviii (x)7, 9: apud eundem, Mons Dei mons Baschanis, mons collium mons Baschanis; quare subsilitis montes, colles montium? desiderat Deus inhabitare illum, etiam Jehovah habitabit in perpetuum, Ps. lxviii 16, 17 [A.V.15, 16]: apud Moschen, De primitiis montium orientis, et de pretiosis collium 5saeculi, veniant capiti Josephi, Deut. xxxiii 15, 16; praeter aliis in locis, videatur n. 795, 6435, 8327, 8658, 8758, 9422, 9434. Inde est quod Dominus descenderit super montem Sinai, et inde est quod urbs Davidis aedificata fuerit super monte, et quod ille mons, qui mons 6Zion vocabatur, (x)significet intimum 7caelum; et quoque inde est quod antiqui super montibus et collibus sanctum cultus habuerint, n. 2722. @1 coelis$ @2 supra$ @3 ac$ @4 bono$ @5 aeternitatis$ @6 Zionis$ @7 coeli$
Arcana Coelestia 8
Passage 10439
#10439 "Ad consumendum illos a super faciebus terrae": quod significet quod perituri qui ab Ecclesia, constat ex significatione "consumere" quod sit perdere, at cum dicitur de Jehovah, Qui non perdit aliquem, est perire a suo malo, ut supra; et ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9325, 10,373.
Arcana Coelestia 8
Passage 10440
#10440 "Revertere ab excandescentia irae Tuae": quod significet sic aversionem ejus gentis non nocituram, constat ex significatione (x)excandescentiae irae" cum de Jehovah, quod sit aversio apud hominem, de qua supra n. 10,431; ita "reverti ab excandescentia irae" est quod "aversio" non nocitura 2. Quomodo cum his se habet, patet ab illis quae in praecedentibus dicta et ostensa sunt. @1 illa$ 2@ i sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 10441
#10441 "Et paeniteat Te super populo Tuo": quod significet misericordiam pro illis, constat ex significatione "paenitere" cum de Jehovah, quod sit misereri; quod "paenitere" sit misereri, est quia Jehovam nusquam paenitet, praevidet enim et providet omnia ab aeterno; paenitentia modo cadit in illum qui non scit futurum, et qui tunc animadvertit se erravisse cum contingit; usque ita dicitur in Verbo de Jehovah, quia sensus litterae est ex talibus quae apparent apud hominem, nam est pro simplicissimis et pro infantibus, qui primum non ultra vadunt; hi et illi quoque sunt in maxime externis a quibus incohant, et in quae postea desinunt interiora eorum; quamobrem Verbum in littera aliter intelligendum est ab illis qui sapientiores facti sunt; [2] se habet Verbum similiter ac homo: interiora ejus desinunt in carnem et ossa, 2haec continent illa quae nisi 3 baseos seu fulcri loco essent, homo non subsisteret, nam non haberet ultimum in 4quod interiora desinerent et super quo quiescerent; similiter se habet cum Verbo: ibi ultimum erit in quod desinent interiora, ultimum illud est sensus litterae, ac interiora sunt caelestia, quae sunt sensus interni; inde nunc patet cur ex apparentia apud hominem dicatur quod Jehovam paeniteat, cum tamen Ipsum non paeniteat; [3] 5quod paenitere dicatur de Jehovah, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ex sequentibus his: apud Jeremiam, Si fecerit malum in oculis Meis, ut non oboediat voci, paenitebit Me super bono quo dixeram benefacturum illi, xviii 10: apud eundem, Forte audiant, et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali quod Ego cogitans facere illis ob malitiam operum illorum, xxvi 3: apud Ezechielem, Cum consummatur ira Mea, et excandescentiam Meam quiescere facio in iis, paenitebit Me, v 13: apud Amos, Paenituit Jehovam, et non fiet, dixit, vii 3, 6: (m)apud Moschen, Judicabit Jehovah populum Suum, et super servis Suis paenitebit Ipsum, Deut. xxxii 36:(n) apud Jonam, Dixit rex 6Ninives, Quis scit revertatur, et paenitentia ducatur Deus, ut revertatur ab ardore irae Suae, nec pereamus: ac reversi sunt a via mala sua, ideo paenituit Deum super malo quod dixerat 7facturus illis, ut non faceret illud, iii 9, 10: in Libro Geneseos, Paenituit Jehovam quod fecerit hominem in terra, et doluit Ipsi ad cor Ipsius, vi 6: in Libro Primo Samuelis, Paenituit Me quod regem feci Schaulem, quia avertit se a post Me, xv 11, 35; [4] in his locis dicitur paenituisse Jehovam, cum tamen non Ipsum paenitere potest, quoniam omnia scit priusquam facit; ex quibus patet quod per "paenitere" significetur Misericordia; quod Jehovam nusquam paeniteat, constat etiam ex Verbo, ut apud Moschen, Non vir Jehovah ut mentiatur, aut filius hominis ut paeniteat ipsum; num Ille dixerit, et non fecerit, aut locutus fuerit, et non stabiliverit illud? Num. xxiii 19: et in Libro I Samuelis, Invictus Israelis non mentitur, neque ipsum paenitet, quia homo ille ut Ipsum paeniteat, xv 29. Quod "paenitere" cum de Jehovah, sit Misericordia, apud Joelem,Jehovah gratiosus et misericors, longanimis, et magnus miseratione, et Quem paenitere solet mali, ii 13: et apud Jonam, Deus gratiosus et misericors, longanimis, et magnus benignitate, et Quem paenitet super malo, iv 2. @1 i Verbi$ @2 quae$ @3 i ita$ @4 quo$ @5 quod ita dicatur constat ex his$ @6 Ninivitorum$ @7 facturum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10442
#10442 "Recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum": quod significet propter caelum et Ecclesiam, constat ex 1significatione "Abrahami, Jischaki, et Israelis" quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, ita quoad Divinum Ipsius in caelo et in Ecclesia; et quia Divinum Domini facit caelum et Ecclesiam, inde per eosdem etiam significatur caelum et Ecclesia; quod illa per "Abrahamum, Jischakum, et Jacobum" in Verbo significentur, videatur n. 1965, 3305 fin., 4615, 6098, 6185, 6276, 6589, 6804, (x)6847, et quoque per Israelem, n. 4286, 4570, et in locis citatis n. 8805, 9340; quod talia per "Abrahamum, Jischakum, et Jacobum" significentur, constat 2 a Domini verbis apud Matthaeum, Dico vobis quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, 3 Isaaco, et Jacobo in regno caelorum, viii 11; ibi "accumbere cum illis" est esse in caelo ubi Dominus; et quoque ex eo quod nomina non intrent caelum sed caelestia et Divina quae significantur per illa, n. 10,216, 10,282. @1 repraesentatione$ @2 i manifeste$ @3 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10443
#10443 "Quibus jurasti in Te": quod significet confirmationem a Divino, constat ex significatione "jurare" cum de Domino, quod sit confirmatio a Divino irrevocabilis, de qua n. 2842.
Arcana Coelestia 8
Passage 10444
#10444 "Et locutus es ad illos": quod significet Praevidentiam et Providentiam, constat ex significatione "dicere" et "loqui" cum de confirmatione a 1Divino, quod sit Praevidentia et Providentia, de qua n. 5361, 6946, 6951, 8095. @1 Domino$
Arcana Coelestia 8
Passage 10445
#10445 "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum": quod significet bona et vera, et cognitiones eorum, constat ex significatione "seminis" cum de caelo et Ecclesia, quod sit bonum et verum ibi, de qua n. 1940, 3038, 3310, 3373, 3671, 6158, 10,249, et ex significatione "stellarum" quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 2495, 2849, 4697. In sensu litterae per "multiplicare semen Abrahami, Jischaki, et Israelis, sicut stellas caelorum" intelligitur muitiplicare gentem Israeliticam et Judaicam innumerabiliter; sed quia per nomina in Verbo significantur res 1spirituales et caelestes, 2et per illorum nomina caelum et Ecclesia, ideo per "semen illorum" significantur bona et vera quae in caelo et in Ecclesia. Dicitur "sicut stellas caelorum" ex causa quia comparativa in Verbo (d)etiam ex significativis 3sunt, n. 3579, 8989, hic cum "stellis caelorum," quia per illas bona et vera quoad cognitiones significantur. @1 coelestes et spirituales$ @2 imprimis per nomina Abrahami, Jiuschaki et Israelis, ideo per semen eorum non intelliguntur posteri eorum, sed talia quae derivantur ex illis rebus, quae significantur, hic itaque bona et vera, quae in coelo et in Ecclesia, nam quod per Abrahamum Jischakum et Israelem coelum et Ecclesia significentur supra n. 10, 443 ostensum est$ @3 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10446
#10446 "Et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro": quod significet a quibus caelum et Ecclesia, constat ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9325; et quia Ecclesia per "terram" significatur, etiam caelum significatur, nam Ecclesia est caelum Domini in 1terris; et quoque Ecclesia cum caelo unum agit, unum enim existit et subsistit (c)ab altero; et ex significatione "seminis" quod sit bonum et verum ibi, de qua nunc supra n. 10,445. @1 terra$
Arcana Coelestia 8
Passage 10447
#10447 "Et hereditabunt in saeculum": quod significet vitam aeternam, constat ex significatione "hereditare" cum de caelo, quod sit vitam Domini, ita vitam caeli habere, de qua n. 2658, 2851, 3672, (x)7212, 9338, et ex significatione "saeculi" quod sit aeternum, de qua n. 10,248.
Arcana Coelestia 8
Passage 10448
#10448 "Et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo": quod significet misericordiam pro illis, ut supra n. 10,441.
Arcana Coelestia 8
Passage 10449
#10449 Vers. 15-20. Et respexit, et descendit Moscheh de monte, et duae tabulae testimonii in manu ejus, tabulae scriptae a duobus transitibus, exhinc et exhinc illae scriptae. Et tabulae opus Dei illae, et scriptura scriptura Dei illa, excisa super tabulis. Et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus, et dixit ad Moschen, Vox belli in castris. Et dixit, Non vox clamoris victoria, et non vox clamoris res perdita, vocem clamoris miserabilis ego audio. Et factum, quemadmodum appropinquavit ad castra, et vidit vitulum et choreas, et exardescebat ira Moscheh, et projecit e manu sua tabulas, et fregit illos sub monte. Et sumpsit vitulum quem fecerunt, et combussit igne, et commoluit usque ad pollinem, et sparsit super facies aquarum, et bibere fecit filios Israelis. "Et respexit et descendit Moscheh de monte" significat Verbum demissum e caelo: "et duae tabulae testimonii in manu ejus" significat Verbum Domini in specie et in genere: "tabulae scriptae a duobus transitibus, exhinc et exhinc illae scriptae" significat per quod conjunctio Domini cum humano genere, seu caeli cum mundo: "et tabulae opus Dei illae, et scriptura scriptura Dei illa, excisa super tabulis" significat sensum Verbi externum ac internum ex Divino, ac Divinum Verum: "et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus" significat lustrationem et apperceptionem qualia interiora illius gentis erant: "et dixit ad Moschen, Vox belli in castris" significat (x)oppugnationem veri et boni, quae caeli et Ecclesiae, a falsis et malis quae ab inferno: "et dixit, Non vox clamoris victoria, et non vox clamoris res perdita" significat ab una parte caelum agere, ab altera infernum, ita falsum contra verum, ac verum contra falsum: "vocem clamoris miserabilis ego audio" significat statum interiorum eorum lamentabilem: "et factum quemadmodum appropinquavit ad castra" significat [ad] infernum, in quo tunc illa gens: "et vidit vitulum et choreas" significat cultum infernalem, qui secundum jucundum amorum externorum illius gentis, et inde festivitatem ejus interiorem: "et exardescebat ira Moschi" significat aversionem illius gentis ab interno Verbi, Ecclesiae, et cultus: "et projecit e manu sua tabulas, et fregit illas sub monte" significat sensum Verbi externum immutatum et alium propter illam gentem: "et sumpsit vitulum quem fecerunt" significat jucundum cultus idololatrici illius gentis: "et combussit igne" 1significat prorsus ex amoribus sui et mundi, qui damnati inferno: "et commoluit usque ad pollinem" significat falsum infernale inde: ["et sparsit super facies aquarum" significat commixtionem cum veris:] "et bibere fecit filios Israelis" significat conjunctum et appropriatum illi genti. @1 See p. ix preliminary note 2. significat prorsus ex amore sui et mundi: et commoluit usque ad pollinem, falsum inde: et sparsit super facies aquarum, significat commixtum veris quae sic praphanata: et bibere fecit filios Israelis, significat conjuundta et appropriata illi genti.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10450
#10450 "Et respexit et descendit Moscheh de monte": quod significet Verbum 1demissum e caelo, constat ex significatione "respicere et descendere" cum de Verbo, quod sit demitti, ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, e quo Divinum Verum, de qua n. 9420. @1 dimissum AI$
Arcana Coelestia 8
Passage 10451
#10451 "Et duae tabulae testimonii in manu ejus": quod significet Verbum Domini in specie et in genere, constat ex significatione "tabularum quibus inscripta fuerunt decem praecepta" quod sint Verbum in omni complexu, de qua n. 9416, et ex significatione "testimonii" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 9503. Quod per "tabulas" illas significetur Verbum in omni complexu, ita in specie et in genere, est quia illis inscripta fuit lex vitae, et per legem in stricto sensu intelliguntur decem praecepta, in minus stricto intelligitur Verbum a Moscheh conscriptum, in latiore Verbum Historicum, et in latissimo totum Verbum, videatur n. 6752, 1tum quia mons Sinai, ubi lex scripta fuit in tabulis illis, significabat caelum, e quo Divinum Verum, ac Moscheh repraesentabat Verbum, quod est ipsum Divinum Verum a Domino, ideo in ejus manu erant tabulae 2, ut insigne 3istius repraesentationis. @1 et$ @2 i , cum descendabat$ @3 ejus$
Arcana Coelestia 8
Passage 10452
#10452 "Tabulae scriptae a duobus transitibus, exhinc et exhinc illae scriptae": quod significet per quod conjunctio Domini cum humano genere, seu caeli cum mundo, constat ex significatione "tabularum quibus lex inscripta" quod sint Verbum in omni complexu, de qua nunc supra n. 10,451; quod "scriptura a duobus transitibus, exhinc et exhinc" significet conjunctionem Domini cum humano genere, explicatum videas, n. 9416, 10,375, ideo quoque tabulae illae dictae fuerunt tabulae foederis, "foedus" enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396. [2] Quia hic dicitur conjunctio Domini cum humano genere, seu caeli cum mundo, per Verbum, dicendum est quomodo cum hoc se habet: qui non sciunt quale Verbum est, illi nequaquam credere possunt quod per id sit conjuncuo Domini cum humano genere, ac caeli cum 1mundo; ac minus adhuc illi qui Verbum contemnunt, aut nihili faciunt; sed sciant quod caeli subsistant per Divinum Verum, et quod absque illo non caeli forent, et quod humanum genus subsistat per caelum; nam nisi hoc influeret apud hominem, homo 2non hilum potuisset cogitare, ita nec aliquid rationaliter velle; ut itaque subsistat caelum, et ex conjunctione cum illo humanum genus, provisum est a Domino Verbum, in quo est Divinum Verum pro angelis et pro hominibus; tale enim est Verbum in sensu suo spirituali et caelesti, ut inibi sit ipsa sapientia angelica, in tam supereminenti gradu ut vix cogitari possit ab homine aliquid quoad quale eminentiae ejus, tametsi in littera per quam simplex et rude appareat; [3] inde patet quod caelum in sapientia sua sit ex Verbo cum id legitur ab homine, et simul tunc homo in conjunctione cum caelo; ob hunc finem datum est homini tale Verbum; inde sequitur, si hoc medium conjunctionis non in mundo 3esset, quod periret conjunctio cum caelo, et cum conjunctione omne bonum voluntatis et verum intellectus apud hominem, et cum his ipsum illud (d)humanum, quod consociat hominem cum homine; inde malum et falsum occuparent omnia, ex quibus societas una post alteram interiret; foret enim sicut cum homo vadit in caligine, (c)ac ubivis impingit, (c)et foret sicut cum caput 4delirat, unde corpus fertur dementer et (x)insane usque in sui perniciem, (c)ac foret sicut cum languet cor, unde viscera et membra desistunt agere suos usus, usque dum emoritur totum; [4] talis foret status hominis nisi caelum ei conjunctum esset, ac caelum ei non conjunctum esset si non foret Verbum, aut nisi Divinum Verum communicaretur 5 immediate per angelos, ut antiquis temporibus; cum dicitur caelum, intelligitur etiam Divinum, nam Divinum Domini facit caelum; ita conjungi cum caelo est conjungi cum Domino, ac disjungi a caelo est disjungi a Domino, ac disjungi a Domino est perire; omnis enim dispositio in bonum, quae vocatur Providentia, inde est qua remota ruunt omnia in malum, et sic in devastationem. Ex his constare potest cui usui est Verbum; sed quod Verbum talis ac tanti usus sit, pauci credituri sunt. @1 homine$ @2 ne$ @3 foret$ @4 insanit$ @5 i homini$
Arcana Coelestia 8
Passage 10453
#10453 "Et tabulae opus Dei illae, et scriptura scriptura Dei illa, excisa super tabulis": quod significet sensum Verbi externum et Internum ex Divino, ac Divinum Verum, constat ex significatione "tabularum" quod sint Verbum in toto complexu, de qua mox supra n. 10,452; hic autem externum Verbi, de qua re in sequentibus; ex significatione "operis Dei" quod sit a Divino; ex significatione "scripturae" quod sit internum Verbi, de qua etiam sequitur; 1inde "scriptura Dei" est internum Verbi a Divino; et ex significatione "excisa super tabulis" quod sit internum super externo, ita in illo. [2] Quod "tabulae" hic significent externum Verbi, est quia distinguuntur illae hic a scriptura, quae est internum ejus; cum autem non distinguuntur a scriptura, tunc per illas significatur 2 Verbi internum et externum simul, ita Verbum in toto complexu, ut supra n. 10,452; quod hic distinguantur, est quia tabulae fractae sunt, et usque eadem 3verba postea aliis tabulis quae a Mosche dolatae sunt, a Jehovah 4inscribebantur. Externum Verbi est sensus litterae ejus, internum ejus est sensus internus ejus; ille sensus, nempe sensus litterae, significatur per "tabulas," quia ille sensus est sicut tabula, seu sicut planum, cui sensus internus inscriptus est. [3] Quod tabulae, quae opus Dei, a Mosche cum vidit vitulum et choreas, fractae fuerint, et quod ex mandato Jehovae, aliae tabulae a Mosche dolatae sint, ac iis inscripta 5dein eadem verba, et sic quod tabulae non amplius essent opus Dei sed opus Moschis, at scriptura usque scriptura Dei, involvit arcanum quod adhuc ignotum est; arcanum est quod sensus litterae Verbi alius fuisset si Verbum apud alium populum conscriptum fuisset, aut si hic populus non talis fuisset, sensus enim litterae Verbi agit de illo populo, 6quia Verbum apud illum conscriptum est, ut patet tam ab historicis quam a propheticis Verbi, et populus ille in malo fuit, quia corde idololatricus, et tamen ut sensus internus (c)et externus congruerent, laudandus erat is populus, et vocandus populus Dei, gens sancta, peculium; inde simplices, qui erudirentur per sensum externum Verbi, credituri essent quod gens illa illis 7fuerit, sicut etiam ipsa illa gens credit, et quoque plerique ex orbe Christiano hodie; (m) (c)ac praeterea plura ob duritiem cordis eorum illis permissa fuerunt, quae exstant in sensu externo Verbi, et faciunt illum, ut quae Matth. xix 8, 8et quoque alia quae hic (x)praetereuntur; [4](n) cum itaque sensus litterae Verbi propter illum populum talis factus est, ideo tabulae illae quae fuerunt opus Dei, fractae sunt, et aliae, ex mandato Jehovae, a Mosche dolatae sunt; sed quia usque idem sanctum Divinum intus inerat, ideo eadem verba quae fuerunt in prioribus, a Jehovah illis 9inscripta sunt, ut patet ex his apud Moschen, Dixit (x)Jehovah ad Moschen, Dola tibi duas tabulas lapidum sicut priores, 10et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti: et scripsit Jehovah super tabulis illis verba foederis, decem verba, Exod. xxxiv 1, 4, 28: et alibi, In tempore illo dixit Jehovah ad me, Dola tibi duas tabulas lapidum sicut priores, et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti; et scripsit Jehovah super tabulis juxta scripturam priorem, decem verba; post dedit eas Jehovah mihi, Deut. x 1-4. [5] Quod Jehovah non agnoverit illum populum pro Suo populo, tametsi ita ob concordantiam sensus interni cum externo, dictus fuerit, 11sed pro populo Moschis, constat in hoc capite, Corrupit se populus tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti; vade, duc populum, ad quod dixi tibi, vers. 7, 34: et porro, Et locutus est Jehovah ad Moschen, Ascende tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et mittam ante te angelum, quoniam non ascendam in medio tui, eo quod populus durus cervice ille, Exod. xxxiii 1-3. [6]Simile significatur per quod Moscheh positus fuerit in foramine petrae, et non licuerit ei videre facies Jehovae, sed modo posteriora, Exod. xxxiii 22, 23: simile etiam per quod Moscheh, cum radiabat cutis faciei ejus, daret super faciem velum cum loqueretur cum filiis Israelis, Exod. xxxiv 30-35. Qualis futurus esset populus ille, 12a Jehovah praedicitur Abramo, cum 13 vellet quod semen ejus hereditaret terram Canaanem; ibi dicitur, Postquam partitus Abram vitulam (m)triennem, capram triennem, et arietem triennem in medium, quae essent pro ineundo foedere, quod tunc sopor ceciderit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum; et cum occidit sol, caligo facta, et ecce fumus fumi, et fax ignis 14transibat inter segmenta illa, Gen. xv 8, 9, 12, 17.(n) @1 ex significatione scripturae Dei, quod sit a Divino, ita Divinum Verum; et ex significatione excisa super tabulis, quod sit quod in externo$ @2 i tam$ @3 scriptura$ @4 incidebatur$ @5 sunt$ @6 apud quem Verbum conscriptum fuit$ @7 fuisset$ @8 ut$ @9 incisa$ @10 ut IT$ @11 constat ex eo, quod Jehovah vocat illum populum Moschis, et dicat quod ille introducturus esset illum in terram, ut in hoc Capite, Loquutus est Jehovah ad Moschen$ @12 After Abramo$ @13 i ille$ @14 transivit$
Arcana Coelestia 8
Passage 10454
#10454 "Et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus": quod significet lustrationem et apperceptionem qualia interiora illius gentis erant, constat ex significatione "audire" quod sit lustratio et apperceptio, agitur enim nunc de illa gente qualis 1erat interius, ita qualia interiora ejus; ex repraesentatione "Joschuae" quod sit verum Verbi lustrans et appercipiens 2; 34erat enim ille minister Moschis, et per Moschen 5repraesentabatur Verbum, ut supra ostensum est, inde per ministrum ejus repraesentatur verum, nam omne verum est Verbi, hic verum lustrans, explorans, et appercipiens; ex significatione "vocis populi in vociferatione ejus" quod sit qualis esset gens illa interius, 6ita qualia interiora ejus; per "vocem" enim in Verbo significatur vox interior, quae est cogitatio, inde quale interius quoad verum aut falsum, nam ex hoc aut illo est cogitatio, videatur n. 219, 220, 3563, 7573, 8813, 9926; per "vociferationem" autem significatur articulatum soni, sive 7loquelae sit, sive cantus, sive 8clamoris, quod ex cogitatione, quae est vox interior, procedit; inde per "audire vocem in vociferatione" significatur apperceptio qualia interiora sunt, ex sono ut indice; sonus enim sive loquelae sit, sive cantus, sive clamoris, procedit ex interiore affectione et cogitatione, haec et illa insunt sono, et quoque appercipiuntur ab illis qui attendunt et reflectunt; ut pro exemplo, si iracundum sit, si minans, si amicum, si clemens, si 9 laetum, si 10 lugubre, et sic porro; in altera vita tam exquisite ut ex sono unius vocis 11appercipiatur ab angelis qualis aliquis est quoad interiora sua; haec nunc sunt quae significantur per "audire vocem populi in vociferatione 12ejus." @1 esset$ @2 i , de qua sequitur$ @3 erat to appercipiens in line 9 comes at the end of in A and is preceded by: quod dicatur de Joschua, est quia per illum repraesentatur Verum Verbi ministrans,$ @4 fuit$ @5 repraesentatur$ @6 seu qualia essent interiora illius gentis$ @7 loquela AI$ @8 clamor$ @9 i exultans et$ @10 i gemens et$ @11 percipiatur$ @12 sua$
Arcana Coelestia 8
Passage 10455
#10455 "Et dixit ad Moschen, Vox belli in castris": quod significet oppugnationem veri et boni, quae caeli et Ecclesiae, a falsis et malis quae ab inferno, constat (c)a significatione "vocis" quod sit cogitatio et affectio, quae sunt interiora vocis, ita quale interiorum, de qua supra n. 10,454, ex significatione "belli" quod sit pugna veri ex bono cum falso ex malo, et in opposito sensu pugna falsi ex malo contra verum ex bono, de qua sequitur; et ex significatione "castrorum" quod sint Ecclesia et caelum; nam per castra filiorum Israelis illa repraesentabantur, videatur n. 10,038; inde patet quod per "vocem belli in castris" significetur oppugnatio veri et boni quae Ecclesiae et caeli a falsis et malis quae ex inferno; dicitur ex inferno, quia omnia falsa et mala inde sunt, et quia hic per "castra," cum ibi vitulus aureus colebatur, significatur infernum, videatur infra n. 10,458. [2]Quod 1haec per "vocem belli in castris" 2significentur, est quia agitur nunc in sensu interno de interioribus gentis Israeliticae, 3cujus interiora contra vera et bona Ecclesiae et caeli erant, ita prorsus ut 4rejiceret illa; interiora enim 5istius gentis occupata erant ab amoribus sui et mundi, et ubi illi regnant, ibi continue oppugnantur vera et bona Ecclesiae, utcumque externa in cultu 6sancta appareant esse; sanctum 7cultus apud illos est medium, (c)et eminentia (c)ac opulentia sunt fines8; ita illa quae caeli et Ecclesiae sunt, media sunt, et ea quae mundi et sui, fines sunt, ac finis propter quem apud hominem imperat, et medium servit; inde sequitur quod caelum apud tales serviat ac mundus imperet; proinde quod mundus sit supremo loco, ita loco capitis, (c)ac caelum inferiore loco, ita loco pedis; quapropter si caelum non favet amoribus 9illorum, tunc dejicitur id infra pedes, ac calcatur et proculcatur 10; tale inversum est apud illos apud quos amores sui et mundi regnant; inde quoque est quod tales inspecti ab angelis appareant inversi capite deorsum et pedibus sursum. [3] Quod "bellum" sit pugna veri cum falso, ac in opposito sensu falsi contra verum, est quia "bellum" in spirituali sensu non aliud est; tales pugnae etiam per "bella" in historicis Verbi in sensu interno significantur, etiam per "bella" in propheticis, ut constare potest (c)a locis e Verbo allatis n.1664, 8273. Qui non scit quod per "bella" in Verbo significentur bella in spirituali sensu, non scire potest quid involvunt illa quae de "bellis" memorantur apud Danielem vii, viii, xi, quaeque in Apocalypsi passim, et quae apud Evangelistas, ubi de ultimis Ecclesiae temporibus agitur Matth. xxiv 5-7; Marc. xi,i 7, 8; (c)et alibi. Inde (d)quoque est quod omnia instrumenta belli, sicut gladii, hastae, scuta, arcus, sagittae, et plura, significent talia quae sunt pugnae spiritualis; de quibus passim in explicationibus. @1 hoc$ @2 significetur$ @3 quorum$ @4 rejicerent$ @5 eorum$ @6 quasi sancto sint$ @7 i enim$ @8 propter quem$ @9 ejus$ @10 i , et sic rejicitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10456
#10456 "Et dixit, Non vox clamoris victoria, et non vox clamoris res perdita": quod significet ab una parte caelum agere, ab altera infernum, ita falsum contra verum, ac verum contra falsum, constat (c)a significatione "vocis clamoris," seu vocis in vociferatione, quod sit quale interiorum illius gentis, de qua supra n. 10,454; ex significatione "non 1victoria et non res perdita" quod sit pendentia pugnae inter falsum et verum, et non decisio; et quia omne falsum est ab inferno, ac verum e caelo, per eadem verba significatur (d)quod caelum ab una parte 2agat et infernum ab altera; quod "clamor" sit falsum, videatur n. 2240, 3quod sit cogitatio cum plena intentione faciendi, n. 7119, et quod sit lamentatio interior, n. 7782. Per haec describitur status interiorum illius gentis in quo sunt quando infernum apud illos agit contra caelum, ac caelum agit contra infernum, ita cum inter utrumque tenentur, quod factum est qumdo in cultu externo erant, clauso interno; quod claudebatur ob causam ut usque per externa, quae erant (x)repraesentativa interiorum, esset communicatio cum caelo; de qua re supra actum est. @1 victoriae, et non rei perditae$ @2 agere$ @3 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10457
#10457 "Vocem clamoris miserabilis ego audio": quod significet statum interiorum eorum lamentabilem, constat ex significatione "vocis clamoris miserabilis" quod sit lamentabile, nam hoc in lingua originali exprimitur per vocem quae significat et clamorem et 1afflictionem et miseriam, ita quae significat clamorem miserabilem; et cum "vox" significat, quale interiorum, n. 10,454, inde "vox clamoris miserabilis" significat statum lamentabilem interiorum. @1 affectionem IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10458
#10458 "Et factum quemadmodum appropinquavit ad castra": quod significet ad infernum, in quo tunc illa gens, constat ex significatione "castrorum filiorum Israelis" quod sint caelum et Ecclesia, de qua n. 4236, 10,038; inde cum erant in cultu idololatrico, adorando vitulum pro Jehovah, per castra eorum significatur infernum, nam 1repraesentativum caeli et Ecclesiae 2vertitur in repraesentativum inferni, cum populus se a cultu Divino vertit in cultum diabolicum, qui erat cultus vituli. Simile per "castra" 3 significatur apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, adeo ut ascendere fecerim fetorem castrorum vestrorum etiam in nasum vestrum, iv 10; 4agitur ibi de vastatione veri, quo vastato "castra" significant infernum; quod de vastatione veri agatur, patet a singulis ibi in sensu interno spectatis, "pestis" enim est vastatio, n. 7102, 7505, 5"via" est verum, (c)ac in opposito sensu falsum, 6 n. 10,422, 7"Aegyptus" est externum et quoque infernum, in locis citatis n. 10,437, 8"gladius" est falsum pugnans contra vera, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, 9"juvenes" sunt vera Ecclesiae, n. 7668, 10"occidi" est spiritualiter perire, n. 6767, 8902, 11"captivitas" est privatio veri, n. 7990, 12"equi" sunt intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6534, 13"fetor" est abominabile quod ex inferno exhalat, n. 7161; inde patet quod "castra" in eo sensu sint infernum. Infernum etiam significatur per castra hostium qui contra Hierosolymam, et in genere qui contra filios Israelis, in historicis Verbi. @1 repraesentativa$ @2 vertuntur$ @3 i eorum$ @4 via Aegypti ibi est falsum quod ab inferno; juvenes qui occisi gladio sunt vera Ecclesiae; et equi sunt intellectus veri, et castra ex quibus foetor, est infernum ex quo foeda$ @5 quod via sit$ @6 i videatur$ @7 quod Aegyptus$ @8 quod gladius sit$ @9 quod juvenes sint$ @10 quod occidi sit$ @11 quod captivitas sit vastatio et$ @12 quod equi sint$ @13 quod foetor sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 10459
#10459 "Et vidit vitulum et choreas": quod significet cultum infernalem, qui secundum jucundum amorum externorum illius gentis, ac inde festivitatem ejus interiorem, constat ex significatione "vituli" quod sit jucundum amorum externorum illius gentis, de qua supra n. 10,407; quod hic sit cultus secundum illud jucundum, est quia, cum appropinquabat Moscheh ad castra, 1gens illa in eo cultu erat, qui cultus quod sit 2ab inferno, constat ex illis quae 3supra ostensa sunt; et ex significatione "chorearum" quod sint festivitas interior, de qua etiam supra n. 10,416. @1 in cultu erant$ @2 infernalis, patet$ @3 praecedunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 10460
#10460 "Et exardescebat ira Moscheh": quod significet aversionem illius gentis ab interno Verbi, Ecclesiae, et cultus, constat ex significatione "exardescere ira" cum de Domino, quod sit aversio hominis ab internis, ita a Divinis, de qua supra n. 10,431; simile per "exardescere ira" significatur cum praedicatur de Mosche, quia per "Moschen" repraesentatur Verbum seu Divinum Verum quod a Domino, seu quod idem, Dominus quoad Divinum Verum, de qua repraesentatione videatur in locis citatis n. 9372. Dicitur ab interno Verbi, Ecclesiae, et cultus, nam qui avertit se ab interno Verbi, ille etiam se avertit ab interno Ecclesiae et quoque ab interno cultus, quoniam internum Ecclesiae, (c)ac internum cultus, sunt ex interno Verbi; docet enim Verbum qualis erit homo Ecclesiae, seu qualis erit Ecclesia apud hominem, et quoque qualis erit cultus apud hominem Ecclesiae; sunt enim bona et vera amoris et fidei, quae faciunt Ecclesiam internam, et quoque cultum internum; illa docet Verbum, ac illa sunt interna Verbi.
Arcana Coelestia 8
Passage 10461
#10461 "Et projecit e manu sua tabulas, et fregit illas sub monte": quod significet sensum Verbi externum immutatum et alium propter illam gentem, constat ex significatione "tabularum, super quibus lex 1erat scripta" quod sit Verbi sensus externus, seu ejus sensus litterae, de qua supra n. 10,453, ex significatione "projicere illas e manu et frangere" 2quod sit sensum externum genuinum destruere, ita quoque immutare et alium facere; quod sensus externus Verbi immutatus sit et alius factus propter gentem Israeliticam, videatur supra n. 10,453; et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, e quo Divinum Verum, de qua n. 9420; dicitur "sub monte" quoniam sensus Verbi externus est sub caelo, internus autem in caelo. @1 inscripta$ @2 quod sit immutare et alium facere, de qua sequitur; et ex significatione montis Sinai, quod sit coelum e quo Divinum Verum, de qua n. 9420; ita sub monte est sub coelo illo, seu sub Divino illo Vero; dicitur sub monte, quoniam sensus Verbi externus, seu sensus literae ejus, de quo hic agitur, est sub Divino Vero, quod in coelo, nam sensus literae est infimum ejus, et planum ejus, Divinum enim Verum quod in coelo in id desinit, et super eo subsistit et requiescit. Quod per projicere e manu et frangere tabulas, significetur immutare sensum externum seu sensum literae Verbi propter gentem Israeliticam, constare potest ex illis quae supra n. 10,453, explicata sunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 10462
#10462 "Et sumpsit vitulum quem fecerunt": quod significet jucundum cultus idololatrici illius gentis, constat ex significatione "vituli" quod sit jucundum amorum externorum gentis Israeliticae, ex quo et secundum quod cultus illorum, qui idololatricus, de qua supra n. 10,407, 10,459.
Arcana Coelestia 8
Passage 10463
#10463 "Et (x)combussit igne": quod significet prorsus ex amoribus sui et mundi, qui damnati inferno, constat ex significatione "ignis" quod sit amor caelestis, qui est amor in Dominum et amor erga proximum, et in opposito sensu amor infernalis, qui est amor sui et amor mundi, de qua n. 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7575, 10,055, inde 1comburi igne" est prorsus amoribus sui et mundi oppleri, ita damnari inferno, nam illi amores quando regnant, sunt infernum apud hominem; ex quibus patet quid significatur per "ignem infernalem," de quo in Verbo passim. @1 comburere$
Arcana Coelestia 8
Passage 10464
#10464 "Et commoluit usque ad pollinem": quod (x)significet falsum infernale inde, constat ex significatione "commolere in pollinem" seu in minutissimum, quod sit formare falsum ex jucundo infernali, ita falsum infernale; quod per "commolere" cum de malo, id significetur, constare potest ex illis quae n. 4335, 9995 fin., (x)10,303, ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10465
#10465 "Et sparsit super facies aquarum": quod significet commixtionem cum veris, constat ex significatione "aquarum" quod sint vera, de qua in locis citatis n. 10,238; et quia dicitur quod pollen in quem vitulus commolitus est sparsus sit super aquas, 1ideo significatur quod falsum ex jucundo infernali commixtum sit cum veris quae ex caelo; quod per has aquas significentur vera quae ex caelo, est quia aquae illae 2descendebant e monte Sinai, et per "montem Sinai" significatur caelum, ex quo Divinum Verum, n. 9420; quod illae aquae inde essent, constat alibi apud Moschen, Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum sumpsi, et combussi eum igne, et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in 2pulverem, et 3pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21. @1 inde$ @2 i erant, quae$ @3 pollinem$
Arcana Coelestia 8
Passage 10466
#10466 "Et bibere fecit filios Israelis": quod significet conjunctum et appropriatum illi genti, constat ex significatione "bibere" quod sit conjungere et appropriare sibi verum, (c)et in opposito sensu falsum, de qua n. 3089, 3168, 8562, hic falsum mali; per "filios Israelis" intelligitur gens illa absque alio sensu, quoniam de ejus proprio hic agitur. Ex his nunc constare potest qualis illa gens est quoad interiora sua, nam in hoc capite illa describuntur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10467
#10467 Vers. 21-25. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Quid fecit tibi populus hic quod adduxeris super illum peccatum tam magnum? Et dixit Aharon, Ne exardescat ira, domine mi; tu nosti populum quod in malo ille; et dixerunt mihi, Fac nobis deos qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei; et dixi illis, Cui aurum, avellite; et dederunt mihi, et projeci illud in ignem, et exivit vitulus hic. Et vidit Moscheh populum quod dissolutus ille, quia dissolutum fecit illum Aharon ad annihilationem insurgentibus illorum. 1Et dixit Moscheh ad Aharonem significat perceptionem ab interno de externo tali: "Quid fecit tibi populus hic quod adduxeris super illum peccatum tam magnum?" significat unde hoc quod gens illa ita se averterit a Divino: "et dixit Aharon" significat perceptum: "ne exardescat ira, domine mi" significat ne ideo avertat se internum: "tu nosti populum quod in malo ille" significat quod gens illa in externo sit separato a sancto interno: "et dixerunt mihi" significat exhortationem: "Fac nobis deos qui eant ante nos" significat falsa doctrinae et cultus, ita idololatrica: "quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei" significat quod prorsus ignotum sit, quid Divinum Verum in Verbo aliud quod elevat hominem ab externo in internum et facit Ecclesiam: "et dixi illis, Cui aurum, avellite, significat extractionem talium ex sensu litterae [Verbi] quae favent jucundo amorum externorum, ac principiis inde: "et dederunt mihi" significat collationem in unum, et effectum: "et projeci illud in ignem, et exivit vitulus hic" significat amores sui et mundi, ex quibus et secundum 2quos cultus ille: "et vidit Moscheh populum quod dissolutus ille" significat perceptum ab interno quod gens illa aversa esset ab interno, ita a Divino: "quia dissolutum fecit illum Aharon" significat quod hoc ab externis quae amabant: "ad annihilationem insurgentibus illorum" significat absque omni potentia resistendi malis et falsis quae ab inferno. @1 See p. ix preliminary note 2. 21. Et dixit Moscheh ad Aharonem, significat perceptionem ex interno Verbi de externo tali: quid fecit tibi populus hic, quod adduxeris super illum peccatum tam malum, significat unde hoc quod ita se averterit a Divino. 22. Et dixit Aharon, significat responsum: ne ardescat Ira Domini [domini intended mei, significat ne ideo se avertat internum: tu nosti populum quod in malo ille, significat quod gens illa in externo separato ab interno sit. 23. Et dixerunt mihi, significat exhortationem: fac nobis deos qui eant ante nos, significat falsum doctrinae et cultus, ita idololatrica, n. 10,399: quia hic Moscheh ille vir, qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei, significat quod prorsus ignotum quid Divinum Verum de Verbo aliud, quod ducit et elevat hominem. 24. Et dixi illis, cui aurum avellite, significat extractionem ex sensu literae: et dederunt mihi, significat cupidinem et complacentiam: et projeci illud in ignem, significat ex amoribus illius gentis: et exivit vitulus, significat tale religiosum. 25. Et vidit Moschen populum quod dissolutus ille, significat cognitionem quod gens illa prorsus in externo separato ab interno esset: quia dissolutum illum fecit Aharon, significat a capite ad calcem, ita totum: ad annihilationem insurgentibus illorum, significat sic absque omni potentia resistendi malis quae ab inferno.$ @2 quod IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10468
#10468 "Et dixit Moscheh ad Aharonem": quod significet perceptionem ab interno de externo tali, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua in locis citatis n. 10,290, ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, hic internum ejus, et ex repraesentatione "Aharonis" quod sit externum Verbi; Ecclesiae, et cultus, de qua supra n. 10,397. Quod "Moscheh" hic sit internum, est quia loquitur ad Aharonem, per quem repraesentatur externum; sive dicas internum et externum Verbi, sive simpliciter internum et externum, hic perinde est, nam Verbum est Divinum Verum, a quo homini perceptio, hic perceptio de externo tali apud gentem Israeliticam, tam in cultu quam in omni Ecclesiae ac in omni Verbi. Sciendum est quod omnis perceptio de externo sit ab interno, (m)1ab interno enim videri possunt quae in externo sunt, non autem ab externo quae in se, et 2 minus ab externo quae in interno; inde est quod qui in externis absque interno sunt non agnoscant interna, quia non sentiunt et vident illa, 3tum quod aliqui negent illa, et cum illis caelestia et Divina.(n) @1 nam ab interno$ @2 i adhuc$ @3 et quidam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10469
#10469 "Quid fecit tibi populus hic quod adduxeris super illum peccatum tam magnum?" quod significet unde hoc quod gens illa ita se averterit a Divino, constat ex significatione "quid fecit tibi populus hic?" quod significet unde id quod gens illa talis, nam per "facere tibi, hic non significatur facere, quoniam non per "Aharonem" significatur Aharon, sed externum quod quoad 1suum quale lustratur ab interno; 2quare cum abstracte a personis intelligitur, per "quid fecit tibi?" significatur unde hoc; et ex significatione "peccati" quod sit aversio a Divino, de qua n. 5841, 9346; inde "adducere supra illum peccatum tam magnum" cum per "Aharonem" significatur externum in sensu abstracto, est quod aversio talis et tanta a Divino. @1 ejus$ @2 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10470
#10470 "Et dixit Aharon": quod significet perceptum, constat ex significatione "dicere" cum de interno lustrante et explorante quid in externo, quod sit percipere, 1inde vicissim, 2cum de externo, est 3perceptum. @1 et$ @2 d cum i tunc$ @3 percipi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10471
#10471 1"Ne exardescat ira, domine mi": quod significet ne ideo se avertat internum, constat ex significatione 2exardescere ira" cum de Mosche, (d)per quem significatur internum, quod sit avertere se; hic ne avertat se 3; et ex repraesentatione "Moschis" qui hic est 4"domine mi" quod sit internum, de qua supra n. 10,468. Moscheh hic dicitur "dominus meus" ab Aharone, quia internum est dominus, (c)et externum est respective servus, nam internum apud hominem est 5in caelo, et inde cum apertum, est ejus caelum, ac externum apud illum est in mundo, ita est ejus mundus, ac mundus factus est ut inserviat caelo, sicut servus suo domino; similiter se habet cum externo cultus, et quoque cum externo Ecclesiae, ut et Verbi, respective ad internum eorum. @1 Ne ardescat ira Domini [domini intended] mei$ @2 ardescere$ @3 i , quia dicitur ne ardescat illi ira$ @4 Dominus [dominus intended] meus$ @5 coelum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10472
#10472 "Tu nosti populum quod in malo ille": quod significet quod gens illa in externo sit separato a sancto interno, constat (c)a significatione "mali" et "peccati" quod sit sejunctio, separatio, et aversio a Divino, de qua n. 4997, 5746, 5841, 9346; dicitur separatum a sancto interno, quoniam externum separatum ab interno est quoque separatum a sancto, nam sanctum hominis est in interno ejus; sanctum dicitur id quod apud hominem influit e caelo, hoc est, per caelum a Domino; caelum influit in internum hominis, et per id in externum ejus, quoniam internum hominis formatum est ad imaginem caeli, ita ad receptionem 1spiritualium quae ibi, et externum ad imaginem mundi,ita ad receptionem "naturalium" quae ibi,n. (x)9279, 10,156; inde patet qualis homo est apud quem externum separatum est ab interno, quod nempe in solis mundanis, terrestribus, et corporeis; qui in his solis sunt, nec capiunt quid internum est, ita nec quid 2est in caelestibus et Divinis esse; putant cum in illis quae cultus externi Ecclesiae sunt, [quod] etiam in Divinis sint; sed usque non ita est; sunt 3namque tunc vel in jucundo corporeo ex usu ab infantia, vel propter mundum ut appareant, vel ex debito officii propter lucrum 4aut honorem; ita quoque in mundanis, terrestribus, et corporeis, et non in caelestibus et Divinis; aliter apud illos qui in externis sunt ab interno. @1 talium$ @2 sit$ @3 enim$ @4 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10473
#10473 "Et dixerunt mihi": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dicere" cum de illis qui in 1externis separatis ab interno sunt, quod sit exhortatio, ut2 supra n. 10,398. @1 externo separato$ @2 i quoque$
Arcana Coelestia 8
Passage 10474
#10474 "Fac nobis deos qui eant ante nos": quod significet falsa doctrinae et cultus, ita idololatrica, ut supra n. 10,399.
Arcana Coelestia 8
Passage 10475
#10475 "Quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei" significat quod prorsus ignotum sit, quid Divinum Verum in Verbo aliud quod elevat hominem ab externo in internum et facit Ecclesiam, ut quoque supra n. 10,400.
Arcana Coelestia 8
Passage 10476
#10476 "Et dixit illis, Cui aurum, avellite": quod significet extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent jucundo amorum externorum, ac principiis inde, constat ex illis quae supra n. 10,402 explicata et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10477
#10477 "Et dederunt mihi" significat collationem in unum, et effectum, ut supra n. 10,403, 10,404.
Arcana Coelestia 8
Passage 10478
#10478 "Et projeci illud in ignem, et exivit vitulus hic": quod significet amores sui et mundi, ex quibus et secundum quos cultus ille, constat ex significatione "ignis" quod sit amor in utroque sensu, de qua n. 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7575, 10,055, hic amor sui et amor mundi, quia gens illa in illis erat, quoniam in externis separatis ab interno; inde "projicere in ignem" est 1in illos amores, et extrahere talia ex sensu litterae Verbi quae illis favent, et doctrinale inde facere; et ex significatione "vituli" quod sit cultus 2ex illis amoribus, et secundum illos, qui infernalis, de qua n. 10,459. @1 consulere illos amores, et ex illis ac secundum illos extrahere$ @2 ex illis et secundum illos amores$
Arcana Coelestia 8
Passage 10479
#10479 "Et vidit Moscheh populum quod dissolutus ille": quod significet perceptum ab interno quod gens illa aversa esset ab interno, ita a Divino, constat ex significatione "videre" quod sit percipere, ex repraesentatione "Moschis" quod sit internum, de qua supra n. 10,468, et ex significatione "dissolutum esse" quod sit aversum esse, hic ab interno, ita a Divino, secundum illa quae supra n. 10,472; explicata sunt; per illam vocem in lingua originali etiam significatur aversum esse, ac retrocedere, tum nudatum esse, et per "nudatum" significatur 1 deprivatum 2 bono amoris et 3veris fidei, quae sunt interna Ecclesiae et ejus cultus, n. 9960. @1 i etiam$ @2 i a$ @3 vero$
Arcana Coelestia 8
Passage 10480
#10480 "Quia dissolutum fecit illum Aharon": quod significet quod hoc ab externis quae amabant, constat ex significatione "dissolutum facere" quod sit aversum esse ab interno, ita a Divino, ut nunc supra n. 10,479, et a repraesentatione "Aharonis" quod sit externum, de qua etiam supra n. 10,468; quod sit quod amabant, est quia illi qui in externis separatis ab interno sunt solum externa amant; quod hic per "dissolutum facere" significetur aversum esse et non aversum facere, est quia per "Aharonem" in sensu interno non intelligitur Aharon sed externum, ita abstracte a persona, (x)secundum illa quae supra n. 10,469 dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10481
#10481 "Ad annihilationem insurgentibus illorum": quod significet absque omni potentia resistendi malis [et falsis] quae ab inferno, constat ex significatione "annihilationis" quod sit absque omni potentia resistendi malis et falsis, hoc enim in spirituali mundo est nihil posse; et ex significatione "insurgentium" seu hostium, quod sint mala et inde falsa, nam haec sunt hostes qui insurgunt in sensu spirituali; quare etiam illa per "hostes" et "insurgentes" in Verbo significantur, n. 2851, 8289, 9255, 9314, ut apud Davidem, Jehovah, quantum multiplicati sunt hostes mei multi insurgentes contra me, dicentes de anima mea, Non salus illi in Deo, Ps. iii ,] 3 [A.V. 1, 2]: apud eundem, Mirabilem fac misericordiam Tuam, Salvator confidentium ab insurgentibus contra me, per dextram Tuam: custodi me pro impiis qui vastant me, hostibus meis qui contra animam meam circumdant me, Ps. xvii 7-9: apud eundem, Ne tradas me in desiderium hostium meorum, quia surrexerunt contra me testes mendacii, et qui efflat violentiam; ne crederem videre bonum in terra vitae, Ps. xxvii 12, 13: apud eundem, Deus, praecipe salutes Jacobi; per Te hostes nostros feriemus, in nomine Tuo conculcabimus insurgentes contra nos, Ps. xliv 5, 6 [A.V. 4, 5]: apud eundem, Alieni surrexerunt contra me, et violenti quaesiverunt animam meam; non posuerunt Deum ante se; Dominus inter sustentantes animam meam, Ps. liv 5, 6 [A.V. 3, 4]: apud eundem, Libera me ab hostibus meis, Deus mi, ab insurgentibus contra me exalta me; libera me ab operatoribus iniquitatis; ecce insidiantur animae meae, Ps. lix 2-4 [A.V. 1-3]; in his et pluribus aliis locis per "hostes" et "insurgentes" significantur mala et falsa quae ab inferno; dicuntur "insurgentes" quia mala et falsa insurgunt contra bona et vera, non autem vicissim. [2] Quod illis (x)qui in externis separatis ab interno nihil potentiae sit resistendi malis et falsis quae ab inferno, est quia omnis potentia resistendi illis est a Divino, quare illis qui separati sunt ab interno, qui etiam separati sunt a Divino, nulla potentia est; inde feruntur a malis et falsis, quocumque aufert illos infernum, sicut floccus 1aut palea a vento, ut manifeste patet (c)a malis qui e mundo in alteram vitam veniunt; hoc quoque repraesentatum 2est per illam gentem, quod hostes suos vicerint, quamdiu 3 manserunt in cultu qui (x)illis mandatus erat 4, at 5 quod toties victi fuerint, cum a cultu illo recesserunt, ita quoties in malo fuerunt, secundum haec apud Moschen, Si statuta Mea reprobaveritis, persequetur suos sonus folii impulsi, et fugietis 6 fugam gladii, et cadetis 7 sine persequente; impingent vir in fratre suo quasi coram gladio, cum non persequens, Lev. xxvi 15, 36, 37: et alibi, Persequetur unus mille, et duo myriadem, quia Petra eorum vendidit eos, et Jehovah conclusit illos, Deut. xxxii 30. (o)Ex his patet quid significatur esse "ad annihilationem insurgentibus." @1 et IT$ @2 fuit$ @3 quoties$ @4 est$ @5 et IT$ @6 fugient$ @7 cadent$
Arcana Coelestia 8
Passage 10482
#10482 Vers. 26-29. Et stetit Moscheh in porta castrorum, et dixit, Quis Jehovae, ad me; et congregati sunt ad illum omnes filii Levi. Et dixit illis, Ita dicit Jehovah Deus Israelis, Ponite quisque gladium [suum] super femur suum, transite et redite a porta ad portam in castris, et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum. Et fecerunt filii Levi secundum verbum Moschis; et cecidit ex populo in die illo ad tria milia virorum. Et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie Jehovae, quia vir in filium suum, et in fratrem suum, et ad dandum super vos hodie benedictionem. 1 "Et stetit Moscheh in porta castrorum significat ubi apertura ad infernum: "et dixit, Quis Jehovae, ad me" significat qui in externis sunt ab interno: "et congregati sunt ad illum Omnes filii Levi" significat qui in veris ex bono: "et dixit ad illos" significat exhortationem: "Ita dicit Jehovah Deus Israelis" significat a Domino: ["Ponite quisque gladium suum super femur" significat verum ex bono pugnans contra falsum ex malo:] "transite et redite a porta ad portam in castris" significat ubicumque aliquid apertum ab interno in externum: "et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir Propinquum suum" significat occlusionem quoad influxum boni et veri, ac affinium illis, ne sit aliqua receptio et communicatio: "et fecerunt filii Levi secundum verbum Moschis" significat effectum ab illis qui in veris ex bono: "et cecidit in populo in die illo ad tria milia virorum" significat occlusionem interni plenariam; "et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie Jehovae" significat communicativum et receptivum Divini Veri in caelis: "quia vir in filium Suum, et in fratrem Suum" significat quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum: "ad dandum super vos hodie benedictionem" significat receptionem Divini Veri ex Verbo, et per id conjunctionem cum Domino. @1 See p. ix preliminary note 2. 26. Et stetit Moscheh in porta castrorum, significat prope ad externum quod religiosi illius: et dixit, quis Jehovae ad me, significat qui non separat Divinum internum ab externo: et congregati sunt ad illum omnes filii Levi, significat qui in veris ex bono. 27. Et dixit ad illos, significat exhortationem: ita dixit Jehovah Deus Israelis, significat a Domino: ponite quisque gladium suum super femur suum, significat Divinum Verum ex bono pugnans contra falsum mali: transite et redite a porta ad portam in castris, significat apud totam illam gentem quae in solis externis ex jucundo amoris sui et mundi: et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum, significat occlusionem plenariam interni, quoad bonum et quoad verum, et quae affinia, ne intret in alia vita et prophanetur. 28. Et fecerunt filii Levi secundum Verbum Moschis, significat effectum ab illis qui in veris ex bono: et cecidit ex populo in die illo ad tria millia, significat occlusionem et sic remotionem plenariam. 29. Et dixit Moscheh, significat perceptionem: implete manum vestram hodie Jehovae, significat copiam recipiendi Divinum Verum usque inde: quia vir in filium suum et in fratrem suum, significat communicationem veri et boni inde: et ad dandum super os hodie benedictionem, significat sic in conjunctione cum Domino.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10483
#10483 "Et stetit Moscheh in porta castrorum": quod significet ubi apertura ad infernum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit internum, de qua (x)supra n. 10,468, ex significatione "in porta" quod sit ubi apertura, de qua sequitur, et ex significatione "castrorum" quod sint infernum, de qua etiam Supra n. 10,458. Quod Moscheh in porta castrorum steterit (c)et non intraverit ipsa castra, erat causa ut repraesentaretur quod internum non possit intrare in infernum, per Moschen enim repraesentabatur internum, et per castra infernum; omnes enim qui in inferno sunt in externis separatis ab interno sunt, quoniam in amoribus sui et mundi; quapropter internum 1 illuc non potest intrare (t), non enim recipitur, sed apud quosdam (o)qui ibi, rejicitur statim, apud quosdam suffocatur et exstinguitur, et apud quosdam pervertitur; sive dicas internum sive caelum, idem est, nam caelum est in interno, tam in interno Verbi quam in interno Ecclesiae, et cultus, consequenter in interno hominis qui in amore caelesti et spirituali, hoc est, in amore in Dominum et in charitate erga Proximum (o)est. [2] Quid apertura inferni, quae significatur per "portam castrorum horum," paucis dicetur: unumquodvis infernum clausum est circumcirca, sed 2 (t)aperitur supra secundum necessitatem et indigentiam; apertura illa est 3 in mundum spirituum, (o)qui mundus 4 est medius inter caelum et infernum, ibi enim inferna a superiore terminantur, ac caeli ab inferiore, 5 n. 5852; dicitur quod aperiantur secundum necessitatem et indigentiam, quoniam unusquisque homo apud se spiritus habet ab inferno, (c)ac angelos e caelo; spiritus ab inferno sunt in amoribus ejus corporeis et mundanis, et angeli e caelo in amoribus 6 caelestibus et spiritualibus, (o)nam homo absque spiritibus nequaquam vivere potest; si (x)auferrentur ab illo spiritus, decumberet mortuus sicut lapis; inde ut vita homini sit secundum ejus amores, aperiuntur 7 ex necessitate et secundum indigentiam inferna, unde 8 tales spiritus ad illum exeunt qui in similibus amoribus sunt. [3] Apertura illa est quae intelligitur per portam inferni; tales aperturas aliquoties mihi videre datum est; custodiuntur illae portae a Domino per angelos, ne plures inde spiritus exeant quam secundum opus. Inde patet quid per "portas inferni" et per "portas hostium" significatur in Verbo, ut apud Matthaeum, Jesus dixit ad Petrum, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi, xvi 18; "portae inferni non praevalebunt" est quod (t)inferna non ausura sint exire et destruere vera fidei, "petra super qua Ecclesia" est fides a Domino in Dominum, quae fides est fides charitatis, quia in hac et cum hac ita unum; quod "petra" sit illa fides, videatur in Praefatione ad Gen. xxii, ac n. 8581, 10,438, et quod (o)ipsa fides sit charitas, n. 654, 1162, 1176, 1608, 2228, (x)2343, 2349, 2419, 2839, 3324, 4368, 6348, 7039, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9154, 9924, 9783. [4] Simile etiam significatur per quod semen tuum hereditabit portas 9 hostium suorum 10, Gen. xxii 17, xxiv 60; "hereditare portam hostium" est destruere mala et falsa quae ab inferno; quod etiam repraesentatum est per (o)expulsionem et destructionem gentium in terra Canaane, gentes (o)enim ibi repraesentabant mala et falsa quae ab inferno, (o)videatur n. 1573, 1574, 1868, (o)4818, 6306, (o)8054, 8317, 9320, 9327: tum apud Davidem, Excogitant in me habitatores portae, modulantur bibentes siceram, Ps. lxix 13 [A.V. 12]: apud eundem, Beatus vir qui implevit pharetram suam; non pudefient, quia loquentur cum hostibus in porta, Ps. cxxvii (x)5. [5] "Portae" autem in bono sensu pro apertura in caelum: 11 apud Davidem, Attollite, portae, capita vestra, et extollimini, ostia aeterna, et intrabit Rex gloriae, Ps. xxiv 7-10. Praeterea per "portas" in Verbo significatur introitus in caelum et (o)in Ecclesiam per verum et bonum, et quoque influxus veri et boni apud hominem. @1 After Potest$ @2 at$ @3 datur$ @4 spirituum$ @5 i ita est interstitiale inter infernum et coelum,$ @6 i ejus$ @7 aperiantur$ @8 ubi$ @9 portam$ @10 tuorum AIT$ @11 i ut$
Arcana Coelestia 8
Passage 10484
#10484 "Et dixit, Quis Jehovae, ad me": quod significet qui in externis sunt ab interno, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit internum, de qua n. 10,468; et quia internum hominis est in caelo, ac externum ejus in mundo, ac caelum intrat per internum in externum apud hominem, patet quod per illos qui Jehovae intelligantur qui in externis ex interno; cum dicitur quod caelum intret, intelligitur quod Dominus, quoniam Divinum Domini facit caelum 1; quod illi 2 significentur, patet etiam ex eo quod opponantur illis qui in externis sunt separatis ab 3 interno; et quoque quod per filios Levi, qui ad Moschen congregati sunt, repraesententur illi qui in veris sunt ex bono; et qui in veris sunt ex bono, in externis ab interno sunt. @1 et quod qui in externis sunt ex interno, sint Jehovae, nam ut supra aliquoties ostensum est, internum hominis est in coelo, ac externum ejus est in mundo, ac coelum intrat per internum in externum apud hominem: cum dicitur quod coelum intret, intelligitur quod Dominus, quoniam Divinum Domini facit coelum; inde patet, quod per illos qui Jehovae, intelligantur qui in externis ex interno sunt$ @2 hi$ @3 absque$
Arcana Coelestia 8
Passage 10485
#10485 "Et congregati sunt ad illum omnes filii Levi": quod significet qui in veris ex bono, constat ex significatione "filiorum Levi" quod sint qui in amore spirituali seu in charitate erga proximum, de qua n. 3875, 4497, 4502, 4503; sive dicas charitatem erga proximum sive verum ex bono, idem est, quoniam qui in charitate sunt in vita veri sunt, (c)ac vita veri, (o)hoc est, vita secundum vera Divina, est charitas.
Arcana Coelestia 8
Passage 10486
#10486 "Et dixit ad illos": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dicere" cum agitur de pugna ad quam excitantur, ut hic, quod sit exhortatio.
Arcana Coelestia 8
Passage 10487
#10487 "Ita dicit Jehovah Deus Israelis": quod significet a Domino, constat ex eo quod Jehovah et Deus Israelis in Verbo sit Dominus; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur in locis citatis n. 9373, et quod "Deus (o)ac Sanctus Israelis," n. 7091.
Arcana Coelestia 8
Passage 10488
#10488 "Ponite quisque gladium suum super femur": quod significet verum ex bono pugnans contra falsum ex malo, constat ex significatione "gladii" quod sit verum pugnans contra falsum, de qua n. 2799, 8294, et ex significatione "femoris" quod sit bonum amoris, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062, 9961. Dicitur "gladius super femur" quia verum pugnans contra falsum et malum, (o)et vincens, ex bono erit; omnis 1 potentia veri inde est; verum absque bono ne quidem est verum, est enim modo scientificum absque vita, inde vero absque bono nulla potentia est; per verum ex bono intelligitur vita secundum verum, nam bonum est vitae 2; inde patet cur dicitur "ponere gladium super femur" ut quoque apud Davidem ubi de Domino, Accinge gladium Tuum super femur, Heros, in decore Tuo et honore Tuo, Ps. xlv 4 [AV. 3]. @1 i enim$ @2 per bonum veri intelligitur vita secundum verum, cum enim verum fit bonum per vitam, tunc Divinum intrat, nam Divinum non intrat apud hominem quam in velle ejus, et per velle in intelligere ejus, non autem vicissim, et homo vivit ex velle suo, non ab intelligere absque velle, quapropter inde verum accipit vitam; cum homo vult illud, velle facit illud, et cum vitam habet, potentiam habet(n)$
Arcana Coelestia 8
Passage 10489
#10489 "Transite et redite a porta ad portam in castris": quod significet ubicumque 1 aliquid apertum ab interno in externum, constat ex significatione "transire et redire" quod sit lustrare et circumspicere ab uno fine ad alterum; ex significatione "portae" quod sit apertara, de qua supra n. 10,483, ita "a porta ad portam" est ubicumque aliquid apertum; et ex significatione "castrorum" quod sint infernum, de qua etiam supra n. 10,483, ita quoque externum, nam externum separatum ab interno 2 est infernum apud hominem 3; inde patet quod per "transite et redite a porta ad portam in castris" significetur quod lustrandum et circumspiciendum sit ubicumque est apertum ab interno in externum; quomodo cum his se habet, in articulo sequente dicetur. Quod externum separatum ab interno apud hominem sit infernum, est quia internum apud illum est caelum, ut supra n. 10,472 ostensum est; inde externum cum separatum est 4 a caelo, est infernum; quod ulterius constare potest ex eo quod apud illos qui in externis separatis ab internis 5 sunt, regnent amores infernales, qui sunt amores sui et mundi 6, etiam homo cui externum separatum est ab interno, actualiter est in inferno, tametsi ille hoc nescit cum vivit in mundo. @1 i ubi$ @2 After est$ @3 apud hominem est infernum apud illum$ @4 separatur$ @5 interno$ @6 i , et quod vertant se a coelo et a Domino, ita ad infernum, videatur n. 10,422, 10,429, 10,472$
Arcana Coelestia 8
Passage 10490
#10490 "Et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum": quod significet occlusionem quoad influxum boni et veri, et illis affinium, ne sit aliqua receptio et communicatio, constat ex significatione "occidere" quod sit auferre vitam spiritualem, ita bonum amoris et verum fidei; hic itaque occludere ne sit aliqua eorum receptio et communicatio, quibus ademptis, etiam vita spiritualis ablata est, manet modo vita naturalis 1; quod "occidere" sit auferre vitam spiritualem, videatur n. 3387, 3395, 3607, 6767, 7043, 8902; ex significatione "fratris" quod sit bonum amoris et charitatis, de qua n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756; ex significatione "socii" quod sit verum illius boni 2; et ex significatione "propinqui" quod sit quod illis conjunctum (o)est, de qua n. 5911, 9378, ita quod affine est, (o)nam affines sunt propinqui; inde patet quod per "occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum" significetur occlusio interni apud illam gentem, quoad influxum boni, veri, et illis affinium, ne sit aliqua receptio eorum et communicatio (o)cum illis. [2] Cum hoc ita se habet: quia gens illa corde idololatrica fuit, et plane in amoribus in quibus infernum, et usque apud illam instituendus erat cultus repraesentativus caelestium, ideo interna apud illam prorsus occludebantur; quod interna occluderentur, binae erant causae, una ut conjunctio cum caelo esset per externa eorum absque interno, altera ne sancta Ecclesiae (c)et caeli profanarentur; nam si gens illa agnovisset interna cultus, quae sunt sancta Ecclesiae et caeli quae repraesentabantur, conspurcavisset et profanavisset illa; inde est quod illi genti parum aliquid in luce de caelo et de vita post mortem revelatum sit; ac inde est quod 3 prorsus nesciverint quod regnum Messiae esset in caelo; [3] quod gens illa etiam talis hodie sit, notum est; sed videantur quae de illa gente in locis citatis supra n. 10,396 ostensa sunt, ut quod prorsus in externis absque ullo interno essent 4, n. 4293, 4311, 4459 fin., 4834, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4903, 4913, 9320, 9373, 9380, 9381, 5 quod inde cultus eorum modo externus fuerit, n. 3147, 3479, 8871, quod nec scire voluerint interna cultus et Verbi, n. 3479, 4429, 4433, 4680, si scivissent (o)sancta interna quod (o)illa profanavissent, n. 3398, 3489, 4289, quod ideo nec datum sit illa scire, n. 301, 302, 304, 2520, 3769, quod usque per externa cultus, quae erant repraesentativa caelestium, apud illos, communicatio fuerit cum caelo, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806. [4] Haec nunc sunt quae intelliguntur et significantur per illa verba, quod occiderent vir fratrem suum, vir socium suum, et vir propinquum suum. Qui non scit quod per fratres, socios, propinquos, et per plura nomina cognationis, significentur bona et vera Ecclesiae et caeli, ac opposita eorum quae sunt 6 mala et falsa, ille non potest scire quid involvunt plura in Verbo 7 ubi illa nomina occurrunt, sicut in his sequentibus, (o)ut apud Matthaeum, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super (x)terram; non veni mittere pacem sed gladium; veni enim ad dissidendum hominem contra patrem illius, et filiam contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes hominis erunt domestici (c)illius; quisquis amat patrem aut matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium aut 8 filiam supra Me, non est (t)Me dignus, (o)et quisquis non suscipit crucem suam et sequitur post Me, non est Me dignus, x 34-37, (o)38; agitur ibi de pugnis spiritualibus, quae sunt tentationes quas subituri qui regenerandi, ita de discidiis apud hominem tunc 9 inter mala et falsa quae ei ab inferno, (c)et inter bona et vera quae ei a Domino; quia pugnae illae hic describuntur, ideo dicitur, "quisquis non suscipit crucem (x)suam et sequitur post Me, non est Me dignus"; per "crucem" intelligitur status hominis 10 in tentationibus; (s)qui non scit quod talia per "hominem et patrem," per "filiam et matrem," per "nurum et socrum" significentur, credet quod Dominus in mundum venerit, ut in domibus et familiis pacem tolleret, et discidium induceret, cum tamen venit ut daret pacem, et tolleret discidia, secundum (t)Ipsius verba apud Johannem xiv 27, et alibi; [5] quod discidium interni (c)et externi hominis ibi 11 describatur, constat ex significatione "hominis et patris, filiae et matris, 12 nurus et socrus 13," in sensu interno, in quo sensu "homo" est bonum quod a Domino, "pater" est malum quod ex proprio 14 hominis, "filia" est affectio boni et veri, "mater" est affectio mali et falsi 15, "nurus" est Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, et "socrus" est falsum adjunctum ejus malo; et quia sic pugna inter bona (c)et mala, ac inter falsa et vera apud hominem describitur, ideo quoque dicitur quod "hostes hominis erunt domestici (c)illius"; per "domesticos" significantur quae apud hominem, ita quae ejus propria sunt, ac "hostes" in spirituali sensu sunt mala et falsa quae impugnant bona et vera; quod talia per "hominem, 16 patrem, filiam, matrem, 16 nurum, et socrum" significentur 17, in explicationibus passim ostensum est. 18 [6] Similiter per haec apud Matthaeum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt eos, x 21: tum 19 per haec apud Lucam, Si quis venit ad Me, neque 20 odit patrem suum, et matrem 21, et uxorem 21,et liberos 22, et fratres, et sorores, immo vero etiam animam suam, non potest discipulus Meus esse; (o)et quisquis non portat crucem suam et venit post Me, non potest Meus discipulus esse: sic ergo omnis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus, xiv 26, (o)27, 33; (s)quis non videt quod aliter intelligenda sint haec verba quam secundum litteram, ad minimum ex eo quod dicatur absque restrictione, quod pater, mater, uxor, liberi, fratres, sorores, odio habendi sint, ut quis possit esse discipulus Domini, cum tamen ex praeceptis Domini est quod nemo odio habendus sit, ne quidem inimicus? Matth. v 43, 44; quod propria hominis, quae sunt mala et falsa in suo ordine, per illa nomina intelligantur, patet, nam dicitur etiam quod odio habebit animam suam, et quod abnegabit omnes suas facultates, quae sunt propria ejus; [7] status tentationis seu pugnae spiritualis etiam hic describitur 23, nam dicitur, "quisquis non portat crucem suam et venit post Me, non potest Meus discipulus esse"; "discipulus Domini esse" est duci ab Ipso et non a semet, ita a bonis et veris quae a Domino, et non a malis et falsis quae ab homine.(s) Similiter intelligendum est Verbum alibi, ubi illi nominantur, ut 24 apud (x)Jeremiam, Ad verba Mea non attendunt, et legem Meam, repudiant (o)illam; quapropter sic dixit Jehovah, Ecce Ego dans coram populo hoc offendicula, ut offendant in iis patres et filii una, vicinus et socius ejus, et pereant, vi 19, 21: apud Jeremiam, Dispergam eos, virum cum fratre suo, [ac patres] (c)et filios simul; non parcam, neque remittam, neque miserabor, quo minus perdam eos, xiii 14: (x)apud eundem, Multiplicavit Jehovah impingentes, etiam cecidit vir super socium suum, xlvi 16: et apud Esaiam, Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, xix 2; in (o)his locis etiam similia per patres, filios, fratres, et socios intelliguntur. @1 ac communicatur, sic enim vita spiritualis aufertur$ @2 i , de qua sequitur$ @3 tunc interna Ecclesiae quae repraesentabantur conspurcata fuissent, et prophanata; inde est, quod parum aliquid de coelo, deque vita post mortem illis detectum sit, ac ideo$ @4 fuerint$ @5 i et$ @6 in opposito sensu$ @7 intelligere sensum Verbi in pluribus locis$ @8 et$ @9 i, quae sunt$ @10 i cum$ @11 quale est in tentationibus,$ @12 i ac$ @13 socri$ @14 proprium$ @15 i , et quae ex proprio hominis$ @16 i et$ @17 i et per$ @18 intelligantur$ @19 et$ @20 et non$ @21 i suam$ @22 i suos$ @23 quod status tentationis seu pugnae spiritualis contra mala et falsa etiam hic describatur, patet$ @24 i in sequentibus$
Arcana Coelestia 8
Passage 10491
#10491 "Et fecerunt filii Levi secundum verbum Moschis": quod significet effectum ab illis qui in veris ex bono, constat ex repraesentatione 1 "filiorum Levi" quod sint qui in veris ex bono, ac in sensu abstracto 2, vera ex bono, de qua supra n. 10,485; et ex significatione "facere secundum verbum Moschis" quod sit effectus. @1 significatione$ @2 i a personis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10492
#10492 "Et cecidit in populo in die illo ad tria milia virorum": quod significet occlusionem interni plenariam, constat ex significatione "cadere" seu occidi, quod sit occludi, de qua supra n. 10,490, et ex significatione "trium milium" quod sit plenarium, per "tria" enim significatur plenum et completum, videatur n. 2788, 4495, 7715, 8347: 9198, 9488, 9489, similiter per "tria milia" quoniam numeri majores significant simile cum minoribus ex quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, in locis citatis n. 9488, et n. 10,127, 10,217, 10,253. [2] Quoniam hic nunc actum est de occlusione interni apud gentem Israeliticam et Judaicam, licet adhuc aliquid de occlusione (o)interni dicere: mala et falsa sunt quae occludunt internum hominem, seu quod idem, amores mundani, terrestres, et corporei cum regnant, nam inde (o)sunt omnia mala et falsa; causa quod internum ab illis occludatur, est quia amores illi oppositi sunt amoribus caelestibus, seu quod idem, mala et falsa opposita sunt bonis et veris; cum itaque opposita agunt contra se mutuo, contrahit se quod laeditur, vix aliter ac fibra cum pungitur, (c)et (o)alioquin omne hominis ex dolore 1; quod facies ejus ex laesione et 2 ex lugubri statu animi 3 se corruget, et quod abdomen hominis cum pulmone et ejus respiratione se coarctet, notum est; ita quoque se habet cum interno homine cum mala (c)in falsa in cogitationem (c)ac in voluntatem intrant; (m)quod aversatio tunc sit, et ex illa contractio, percipitur, et quoque apparet in facie et in corpore;(n) haec causa communis est quod claudatur internum; causa autem specialis est ne bona et vera intrent e caelo per internum hominem in externum, et ibi conspurcentur ac profanentur; ne itaque hoc fieret apud gentem Israeliticam, apud quam erat Verbum, et erant sancta Ecclesiae, internum apud illos plenarie occlusum est; quod plenarie occlusum sit, patet manifeste ex eo 4 quod tametsi inter Christianos vivunt, et tametsi in propheticis 5 manifeste agitur de Domino, usque ipsum prorsus non agnoscant; immo tales sunt ut ne quidem cogitare possint aliquid quod confirmat, est renuentia et aversatio interior, quoniam illis clausum est. [4] Praeterea sciendum est quod etiam in Christiano orbe apud illos clausum sit internum 6 qui sciunt vera fidei ex Verbo et non vivunt secundum illa, ipsa enim vita secundum illa aperit internum hominem, alioquin resident modo in memoria 7 externi hominis; at vero apud illos qui negant illa, internum prorsus clausum est; et quod mirum videri potest, internum apud plures intelligentes clausum est quam apud simplices; causa est quia intelligentes in cupiditatibus eminendi et lucrandi, et inde in amoribus sui et mundi prae simplicibus sunt, et quoque in facultate confirmandi mala et falsa quae ex amoribus illis, 8 per scientifica, in quibus intelligentes prae simplicibus sunt; accedit quod plerique eorum de anima cogitent ex aliqua hypothesi in orbe erudito 9, ex qua non aliam (t)ideam capiunt quam sicut de pneumate aut de vento in quo forte vivum; cum vicissim simplices boni non ex tali idea cogitent 10, sed solum ex idea quod anima sit homo qui vivit post mortem; inde est quod his aperiatur internum, illis autem claudatur. Sive dicas internum aperiri aut claudi sive dicas caelum, idem est. @1 cum laeditur$ @2 i quoque$ @3 animo inducto$ @4 nam internus homo dicatus est recipiendum vetum et bonum e coelo, ut supra dictum est, sed clauditur ille tunc, et non destruetur, nam si destrueretur, homo non amplius esset homo, sed irrationalis fera, periret enim facultas cogitandi in externo ejus homine, et cum illa facultas loquendi; etiam si non clauderetur internus homo, intrarent e coelo in externum vera et bona fidei et amoris, ac ibi conspurcarentur, inde prophanatio, quae tunc solum fit apud illos, qui agnoverunt vera et bona fidei, ac postea negant illa, de quibus videatur in locis citatis n. 10,284; ne itaque gens Israelitica prophanarent vera et bona fidei, internum apud illos plenarie occlusum est; illi enim prae aliis populis legunt Verbum, ubi sancta Divina sunt; si ibi agnovissent illa, non potuissent non prophanare illa; inde est$ @5 i pluries$ @6 hodie clausum sit internum apud illos in Christiano orbe$ @7 i , quae$ @8 inde$ @9 hypothesi aliqua altered to hypothesi eruditorum$ @10 cogitant$
Arcana Coelestia 8
Passage 10493
#10493 "Et dixit Moscheh, Implete manum (x)vestram hodie Jehovae": quod significet communicativum et receptivum Divini Veri in caelis, constat ex significatione "implere manum Jehovae" quod sit repraesentativum Divinae Potentiae Domini in caelis per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius 1; ac communicativum et receptivum ejus ibi, de qua n. 10,076; hic 2 communicativum Divini Veri cum caelis per repraesentativa, quae erant externa cultus 3 apud illam gentem postquam clausum illis 4 est internum; quod per externa cultus, quae erant repraesentativa caelestium, apud illam gentem, clauso interno, communicatio fuerit cum caelo ex Divina Domini Potentia, videatur n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806. @1 Domini$ @2 i itaque$ @3 ex Verbo per externum$ @4 illi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10494
#10494 "Quia vir in filium suum, et in fratrem suum": quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione "viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10,490, 10,492; quod "filius" sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704: 4257, 9807, et quod "frater" sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409: 5686, 5692, 6756.
Arcana Coelestia 8
Passage 10495
#10495 "Ad dandum super vos hodie benedictionem": quod significet receptionem Divini Veri ex Verbo, et per id conjunctionem cum Domino, constat ex significatione "benedictionis" quod in genere sit id quod a Domino donatur homini; et quia omne id se refert ad bonum amoris et verum fidei, est id et omne quod inde, quod significatur per "benedictionem"; hic itaque receptio Divini Veri ex Verbo, et per id conjunctio cum Domino, videatur n. 1096, 2846, 3017, (x)3406, 4216, 4981, 6298, 8674, 8939, et quod "benedictio" sit conjunctio cum Domino, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, 6091, 6099. Quomodo cum his se habet, in praecedentibus ostensum est; (c)ac quod per Verbum sit conjunctio Domini cum homine, ac caeli cum mundo, videatur n. 10,452.
Arcana Coelestia 8
Passage 10496
#10496 Vers. 30-35. Et factum postridie, et dixit Moscheh ad populum, Vos peccavistis peccatum magnum; et nunc ascendant ad Jehovam, forte expiaturus sum pro peccato vestro. Et reversus Moscheh ad Jehovam, et dixit, Obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum, et fecerunt sibi deos auri. Et nunc si remittis peccatum eorum, et si non, dele me, quaeso, e libro Tuo quem scripsisti. Et dixit Jehovah ad Moschen, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo. Et nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi; ecce angelus Meus ibit coram te, et in die visitationis Meae et visitabo super illos peccatum eorum. Et percussit Jehovah populum super quod fecerunt vitulum quem fecit Aharon. 1 "Et factum postridie" significat durationem cultus talis usque ad finem Ecclesiae: "et dixit Moscheh ad populum, Vos peccavistis peccatum magnum" significat aversionem et abalienationem totalem: "et nunc ascendam ad Jehovam" significat elevationem interiorum ad Dominum: "forte expiaturus sum pro peccato vestro" significat possibilitatem ex Divina Domini Potentia apud illos qui ita se prorsus averterunt: "et reversus est Moscheh ad Jehovam" significat conjunctionem: "et dixit, Obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum" significat quod tametsi gens illa prorsus se averterit et removerit a Divino: "et fecerunt sibi deos auri" significat et colant jucundum infernale: "et nunc si remittis peccatum eorum" significat usque aversionem illam a Divino non obstituram: "et si non, dele me quaeso e libro Tuo quem scripsisti" significat internum Verbi, Ecclesiae, et cultus non periturum: "et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo" significat responsum quod illi perituri qui avertunt se a Divino: "et nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi" significat gentem illam ad repraesentandum Ecclesiam, et non ut sit apud illam Ecclesia: "ecce angelus Meus ibit coram te" significat quod usque Divinum Verum ducet: "et in die visitationis Meae visitabo super illos peccatum eorum" significat statum eorum ultimum in particulari et in communi quando judicium: "et percussit Jehovah populum" significat devastationem veri et boni apud gentem Israeliticam: super quod fecerunt vitulum" significant propter cultum ex amore infernali: "quem fecit Aharon" significat hoc ab externis quae solum amabant. @1 See p. ix preliminary note 2. 30. Et factum postridie, significat omne tempus sequens: et dixit Moscheh ad populum, significat admonitionem per Verbum: vos peccavistis peccatum magnum, significat reversionem et abalienationem totalem: et nunc ascendam ad Jehovam, significat conjunctionem cum Domino per Verbum: forte expiaturus sum pro peccato vestro, significat si possibile per illos qui se sic averterunt. 31. Et reversus Moscheh ad Jehovam, significat intercessionem: et dixit, obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum, significat quod gens illa se valde averterit et removerit a Divino: et fecerunt sibi deos auri, significat quod coluerint jucundum infernale. 32. Et nunc si remittis peccatum eorum, significat ut recludatur quod occlusum est, ne sit talis aversio et remotio: et si non, dele me quaeso et libro tuo, quem scripsisti, significat ne pereat internum Verbi. 33. Et dixit Jehovah ad Moschen, significat responsum: illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro meo, significat quod perituri qui se averterunt. 34. Et nunc vade duc populum ad quod dixi tibi, significat quod repraesentent Ecclesiam, et non sit Ecclesia apud illos: ecce angelus meus ibit coram te, significat quod usque Divinum Verum ducet: et in die visitationis meae visitabo super illos peccatum eorum, significat statum eorum ultimum in communi et particulari, quando judicium. 35. Et percussit Jehovah populum, significat devastationem veri: super quod fecerunt vitulum significat propter cultum ex amore infernali: quem fecit Aharon, significat devastationem totalem.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10497
#10497 "Et factum postridie": quod significet durationem cultus talis usque ad finem Ecclesiae, constat ex significatione "postridie" quod sit perpetuum et aeternum, at cum de gente Judaica, quod sit usque ad finem Ecclesiae; quod "postridie" sit in perpetuum et in aeternum, est quia per "crastinum" cum id dicitur de talibus quae significant 1 Divina (o)caelestia et spiritualia, perpetuum ac aeternum 2 significatur, videatur n. 3998, 9939; quod autem sit duratio usque ad finem Ecclesiae: est quia dicitur de gente 3 Judaica et ejus cultu, qui finem habuit cum Dominus in mundum venit, secundum praedictionem apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consumendum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum; in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem; tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem, ix 24, 27: et quod residuum cultus illius gentis finem habiturum sit fine Ecclesiae hodiernae in Europa, praedicit Dominus apud Matthaeum 4, Amen dico vobis, Non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt, xxiv 34; agitur in eo capite de consummatione saeculi, quae est finis hujus Ecclesiae, ut ostensum videatur in initiis ad Geneseos xxvi-xl. @1 d significant i involvunt$ @2 id$ @3 i Israelitica et$ @4 i his verbis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10498
#10498 "Et dixit Moscheh ad populum, Vos peccavistis peccatum magnum": quod significet abalienationem et aversionem 1 totalem, constat ex significatione "peccati" quod sit aversio et abalienatio 2 a Divino, de qua n. 5229, 5474, 5841, 7589, 9346, hic aversio et abalienatio 2 totalis, quia dicitur peccatum magnum"; aversio et abalienatio 2 a Divino totalis est tum non aliquid veri et boni e caelo amplius recipitur, nam verum et bonum e caelo est Divinum apud hominem; quod nulla receptio veri et boni e caelo, proinde quod totalis aversio a Divino 3 apud illam gentem fuerit, describitur his verbis apud Esaiam, Dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, et videte videndo sed non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, (c)et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et, cor ejus intelligat, et convertatur, ut sanetur ei 4, vi 9, 10; Joh. xii 37-40; dicitur "ne convertatur ut 5 sanetur ei" per quod significatur quod si intellecturi essent interna Verbi, Ecclesiae, et cultus, profanaturi essent (c)ea, secundum ea quae supra n. 10,490 dicta sunt. @1 aversionem et abalienationem$ @2 abalienatio et aversio$ @3 i totalis$ @4 sibi$ @5 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10499
#10499 "Et nunc ascendam ad Jehovam": quod significet elevationem interiorum 1 ad Dominum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit internum, de qua supra n. 10,468, (o)et ex significatione "ascendere" quod sit elevatio versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007; hic elevatio ad Dominum, quia dicitur "ascendam ad Jehovam," et per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus, videatur in locis citatis n. 9373. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae de elevatione internorum Verbi, Ecclesiae, et cultus, in caelum seu ad Dominium, ab externis apud gentem Israeliticam 2, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806, ostensa sunt. @1 interiorum altered to internorum$ @2 i et Judaicam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10500
#10500 "Forte expiaturus sum pro peccato vestro": quod significet possibilitatem ex Divina Domini Potentia apud illos qui ita prorsus se averterunt, constat ex significatione "expiare" quod sit facere ut non amplius super id reflectatur, ita ut (o)nihilominus cultus eorum (o)acceptus sit, et audiatur; quod "expiatio" etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, videatur n. 9506, hic itaque possibilitas ut id fieri potest 1 apud illos qui sic se averterunt; et ex significatione "peccati" quod sit totalis aversio a Divino, ut supra n. 10,498. Quod haec significentur per illa verba, est quia agitur in toto hoc capite de aversione gentis Israeliticae a Divino, (c)et de possibilitate usque, quod per externa, in quibus solis erat, communicatio fieret cum caelo. [2] Ut sciatur quomodo cum his se habet, adhuc paucis dicetur: Ecclesia in terra 2 instituitur unice ob 3 finem ut communicatio sit mundi, hoc est, humani generis cum caelo, hoc est, per caelum cum Domino, nam absque Ecclesia nulla communicatio, et absque communicatione genus humanum periret, n. 10,452; verum communicatio hominis cum caelo fit per spiritualia ac caelestia apud hominem, non autem per mundana et corporea absque illis, sive quod idem, (o)fit per interna, non autem per externa absque illis 4; cum itaque gens Israelitica in externis absque internis erat, et tamen aliquid Ecclesiae apud illam (x)institueretur, ideo provisum est a Domino ut usque communicatio cum caelo fieret per repraesentativa, quae erant externa cultus apud illam gentem; sed communicatio illa miraculose fiebat, de qua videatur in locis supra n. 10,499 allatis. [3] Verum duo requisita erant ut hoc fieri posset: unum 5, quod internum apud illos prorsus occlusum esset, et alterum quod in sancto externo possent esse cum in cultu, cum enim internum prorsus occlusum est, tunc 6 internum (o)Ecclesiae et cultus nec negatur nec agnoscitur est quasi nullum; et tunc sanctum externum potest dari et quoque elevari, quia nihil obstat et impedit; ideo quoque gens illa in plenaria ignorantia erat de internis, quae sunt amoris et fidei in Dominum, ac vitae aeternae per illa; ut primum autem Dominus in mundum venit ac Semet revelavit, atque 7 amorem et fidem in Semet docuit, tunc (o)gens illa, quia audiebat ea, incipiebat 8 negare (c)ea, et sic non potuit 9 amplius teneri in tali ignorantia ut prius; ideo tunc 10 expulsa fuit e terra Canaane ne conspurcaret et profanaret interna per negationem in ea terra, ubi omnia loca ab antiquissimis temporibus repraesentativa talium qua caeli et Ecclesiae sunt facta fuerunt, videatur n. 1585, 3686, 4447, 5136, 6516; [4] idcirco quantum hodie sciunt interna, (c)et confirmant se intellectualiter contra illa ac negant, tantum in sancto externo amplius non possunt esse, quoniam negativum non modo occludit internum sed etiam aufert sanctum ab externo, ita communicativum cum caelo Similiter se habet cum Christianis qui ex Verbo aut ex doctrina Ecclesiae sciunt interna et (o)usque negant illa corde, quod fit cum 11 male vivunt e male apud 12 se cogitant, utcumque in devotione et pietate externi videantur esse 13 cum in cultu. @1 possit$ @2 terris$ @3 i illam$ @4 internis$ @5 primum$ @6 i verum et bonum$ @7 ac$ @8 audiebant illa, incipiebant$ @9 potuerunt$ @10 i gens illa$ @11 si$ @12 in$ @13 d videantur sibi esse i sint$
Arcana Coelestia 8
Passage 10501
#10501 "Et reversus est Moscheh ad Jehovam": quod significet conjunctionem, constat ex significatione "reverti ad Jehovam" quod si conjunctio; quod conjunctio per "reverti ad Jehovam" hic 1 significetur est quia per "ascendere ad Jehovam," n. 10,499, 2 significatur elevatio interni ad Dominum. @1 cum de Mosche,$ @2 supra n. 10,499, before per ascendere$
Arcana Coelestia 8
Passage 10502
#10502 "Et dixit, Obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum": quod significet quod tametsi 1 gens illa prorsus se averterit et removerit a Divino, constat ex significatione "peccare peccatum magnum" quod sit prorsus se avertere et abalienare a Divino, de qua supra n. (x)10,498; dicitur 2 tametsi se averterit, ob seriem rei in sensu interno, qui enim in illo sensu sunt non attendunt ad litteram sed ad sensum rerum in suo ordine. @1 tametsi quod AI$ @2 i quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 10503
#10503 "Et fecerunt sibi deos auri": quod significet et colant jucundum infernale, constat ex significatione "facere sibi deos" quod sit cultus, et ex significatione "auri" quod sit jucundum amorum externorum, ita jucundum infernale, de qua supra n. 10,402. Memorantur in Verbo quattuor genera idolorum, nempe ex lapide, ex ligno, ex argento, et ex auro; (o)idola quae ex lapide significabant 1 cultum ex falsis doctrinae, quae ex ligno cultum ex malis doctrinae, quae ex argento cultum falsi tam doctrina quam vita, et quae ex auro cultum mali tam doctrina quam vita; inde idola ex auro significabant cultum omnium pessimum; 2 qui in hoc cultu erant, non modo falsificabant vera sed etiam adulterabant bona, mala enim vocabant bona, ac inde falsa vera; omnes illi in eo cultu sunt qui in amore sui sunt et usque Verbum credunt, applicant enim sensum litterae Verbi ad favorem omnium quae cogitant et quae faciunt, ita ad cultum sui. @1 significant IT$ @2 i nam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10504
#10504 "Et nunc si remittis peccatum eorum": quod significet usque aversionem illam a Divino non obstituram, constat ex significatione "peccati" quod sit aversio a Divino, ut supra n. 10,498, 10,502, et ex significatione "remittere id" quod sit non obstare, quin usque interna Verbi, Ecclesiae, et cultus ab externis illorum elevari possint, et sic communicatio fieri cum caelis; cum enim haec 1 nihilominus fit, tunc non attenditur ad aversionem, et quod non attenditur, hoc remissum dicitur. @1 hoc$
Arcana Coelestia 8
Passage 10505
#10505 "Et si non, dele me quaeso e libro Tuo quem scripsisti": quod significet internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, non periturum, constat ex repraesentatione "Moschis" qui haec dicit, quod sit internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua n. 10,468, ex significatione "libri quem scripsisti" quod sit quod ibi a Domino, nam per "librum" significatur quod in interno est, et per "scribere" cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit quod ibi a Domino; et ex significatione "delere ex illo" quod sit perire, luc autem non perire, quia respondetur 1, "illum qui peccavit Mihi delebo e libro Meo" per quae significatur quod (o)non internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, periturum, sed quod illi perituri qui se avertunt a Divino, ita qui in externis sunt absque interno 2. [2] Quod liber quem scripsit Jehovah, qui in versu sequente "liber Meus" seu (o)liber Jehovae vocatur, et alibi "liber vitae," sit internum, est quia internum hominis est in caelo, ita ubi Dominus, et inde quae in interno ejus sunt, e caelo a Domino sunt, quae omnia sunt Divina caelestia et spiritualia; haec recipi possunt ab interno (o)hominis, non autem ab externo ejus 3 separato ab interno, quoniam externum 4 est in mundo et formatum ad recipiendum naturalia quae in mundo, quae absque influxu per interna non caelestem vitam habent, et inde dicuntur mortua 5. [3] Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per "librum vitae," et quinam (o)sunt qui intelliguntur 6 scripti in libro illo, quod nempe qui in vita veri et boni sunt, ita qui ex amore et fide faciunt praecepta Divina, nam vita secundum praecepta illa aperit internum hominem ac format illum, et quod ibi inscriptum est, a Domino inscriptum est et manet in aeternum; hi sunt qui intelliguntur per "scriptos in libro vitae" in sequentibus his locis: apud Danielem, In tempore hoc eripietur populus tuus, omnis qui invenitur scriptus in libro, xii 1: apud Johannem, Qui vicerit, is induetur vestimentis albis, non delebo nomen ejus e libro vitae, Apoc. iii 5: apud eundem, Non ingrediuntur 7 in Hierosolymam novam, nisi qui scripti in libro vitae Agni, Apoc. xxi (x)27: apud eundem, Vidi quod libri aperti (x)sint; et liber alius apertus est qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris 8 secundum opera illorum; et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis, Apoc. xx 12, 13, (x)15: apud eundem, Adorabunt bestiam omnes, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, Apoc. xiii 8, (o)et xvii 8; praeter etiam alibi. [4] Sciendum est quod omnia quae interno homini 9 inscripta sunt, a Domino inscripta sint; et quod quae ibi inscripta faciant ipsam vitam spiritualem et caelestem hominis; tum quod omnia et singula quae ibi inscripta sunt, amori inscripta sint 10; videatur etiam n. 2474, 8620, 9386. @1 sequitur, dixit Jehovah ad Moschen$ @2 illi quibus internum est occlusum$ @3 hominis$ @4 i ejus$ @5 et inde recipit modo quae mundi sunt, quae absque influxu ab interno et inde vita mortua sunt; quod internum Verbi, Ecclesiae et cultus sit liber Jehovae, es quia id est quod inscribitur, est enim id ipsum Divinum coeleste et spirituale$ @6 i per illos qui dicuntur$ @7 ingredietur$ @8 Libro IT$ @9 hominis$ @10 et quod omnia et singula quae ibi inscripta sunt, amori inscripta sint:et quod quae ibi inscripta, faciant ipsam vitam spiritualem et coelestem hominis, quae manet illum in aeternum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10506
#10506 "Et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo": quod significet responsum quod illi perituri qui avertunt se a Divino, constat ex significatione "dixit Jehovah ad Moschen" quod sit responsum, ex significatione "peccare Jehovae" quod sit avertere se a Divino, de qua supra n. 10498, et ex significatione "deleri e libro Jehovae" quod sit non apparere in caelo, ita quoad vitam spiritualem perire; quod hoc per "deleri e libro Jehovae" significetur, est quia illi qui in externis separatis ab interno sunt non recipere aliquid e caelo possunt, internum enim est quod inde recipit, et externum absque illo non recipit aliunde aliquod quam ex inferno; quod caelum apud hominem sit in interno ejus, et quod internum sit "liber vitae," et quae in interno sunt, e caelo a Domino sint, videatur mox supra n. 10,505.
Arcana Coelestia 8
Passage 10507
#10507 "Et nunc vade, duc populum ad quod (x)dixi tibi": quod significet gentem illam ad repraesentandum Ecclesiam, et non ut sit apud illam Ecclesia, constat ex significatione "ducere populum ad terram Canaanem" quod sit facere ut sit Ecclesia, per "terram (t)Canaanem" enim significatur Ecclesia, et per "ducere populum ad illam" in sensu spirituali significatur instituere apud illum Ecclesiam, nam gens illa ideo ducebatur 1 in terram illam ut fieret Ecclesia; hic autem modo ad repraesentandum illam, quoniam 2 dicitur, "duc populum ad quod" et non "ad terram." Quod apud gentem Israeliticam (o)et Judaicam non fuerit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, et quod "terra Canaan" sit Ecclesia, n. 3686, (a)3705, 4447, 5136, 6516, et quod inde "terra" in Verbo sit Ecclesia 3, in locis citatis n. 9325. @1 facere ut Ecclesia sit apud illum, ideo enim gens Israelitica ducebatur$ @2 quare$ @3 significet Ecclesiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10508
#10508 "Ecce angelus Meus ibit coram te": quod significet quod usque Divinum Verum ducet, constat ex significatione "angeli Jehovae" quod in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Humanum, et in sensu respectivo Divinum quod est 1 Domini (o)apud angelos in caelis, de qua n. 1925, 2821, 4085, 6831, 9303, et quod inde significet Divinum Verum, n. 8192; et ex significatione "ire coram te" quod sit ducere. @1 aliquid$
Arcana Coelestia 8
Passage 10509
#10509 "Et in die visitationis Meae visitabo super illos peccatum eorum": quod significet statum eorum ultimum in particulari et in communi quando judicium, constat ex significatione "diei visitationis" quod sit status ultimus Ecclesiae in particulari et in communi, de qua n. 2242, 6588, et ex significatione "visitare peccatum" quod sit judicari et damnari; dicitur in particulari et in communi quia dies visitationis est unicuique, (o)ita in particulari, cum in alteram vitam venit, quod fit cum moritur 1; et quoque est Ecclesiae in communi, cum haec desinit esse; explorantur tunc quales sunt, ac separantur; qui in malis sunt dejiciuntur in infernum, et qui in bonis, 2 elevantur in caelum,verum hoc non fit in terra sed in altera vita; sed quomodo ibi exploratio fit et quomodo separatio, tum quomodo damnatio et dejectio in infernum, ac elevatio in caelum, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur. 3
Arcana Coelestia 8
Passage 10510
#10510 "Et percussit Jehovah populum": quod significet devastationem veri et boni apud gentem Israeliticam, constat ex significatione "percutere" quod sit destruere, ut n. 6761, ac "destruere" in spirituali sensu est deprivare aliquem veris et bonis fidei et amoris, quod in Verbo vocatur desolatio et vastatio. Quod devastatio per "percutere" hic significetur, est quia in hoc capite de occlusione interni apud gentem Israeliticam actum est, et occlusio interni est devastatio quoad verum et bonum. @1 i e mundo$ @2 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$ @3 See De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno$
Arcana Coelestia 8
Passage 10511
#10511 "Super quod fecerunt vitulum": quod significet propter cultum ex amore infernali, constat ex significatione "vituli" quod sit jucundum amoris sui, de qua supra n. 10407, inde "facere vitulum" est cultus ex jucundo illius amoris, seu quod idem, cultus ex illo amore; qui amor quod sit amor infernalis, saepius ostensum est; quod per "facere vitulum" significetur cultus, est quia facere illum involvit omnia illa quae de adoratione et cultu ejus in versibus 4-6 hujus capitis dicuntur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10512
#10512 "Quem fecit Aharon": quod significet hoc ab externis quae solum amabant, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua n. 1O397, 10468, 10480; et cum externum solum amatur, tunc dicitur externum id facere; verum intelligitur gens quae solum externa amat. Continuatio de Tertia Tellure in Caelo Astrifero
Arcana Coelestia 8
Passage 10513
#10513 Coram spiritibus illius telluris repraesentabantur magnifica palatia, ad similitudinem illorum quae in nostra tellure apud reges et principes sunt; nam talia coram spiritibus repraesentari possunt, et cum repraesentantur apparent prorsus sicut forent; verum spiritus ex illa tellure nihil illa aestimabant, vocabant illa simulacra marmorea; et tunc narrabant quod apud eos magnificentiora sint; sed quod illa essent aedes eorum sacrae, non ex lapide sed ex ligno; et cum illis dicebatur quod illa usque essent terrestria, respondebant quod non essent, sed caelestia, quia cum illa inspiciuntur, non ideam terrestrem sed caelestem habent, credentes quod etiam visuri similia in caelo post mortem.
Arcana Coelestia 8
Passage 10514
#10514 Repraesentabant etiam sacras suas aedes coram spiritibus nostrae telluris, qui dicebant quod magnificentius nihil viderint; repraesentatae etiam sunt mihi, inde visae quomodo construuntur; construuntur ex arboribus non caesis sed in nativo suo solo crescentibus; dicebant quod in tellure illa essent arbores admiranda proceritate et altitudine; illas a suis initiis disponunt in ordines ut sint in porticus et in ambulacra; ac ramos earum a teneris aptant et parant per sectiones et putationes ut consertent et conjungant se pro aedis construendae solo et pavimento, et alii ad latera se elevent pro parietibus et alii superne inflectant se in arcus pro tecto; inde construunt aedem admiranda arte, elevatam alte supra terram, in quam etiam ascensum parant per continuos ramos arborum, exporrectos et firmiter connexos. Insuper exornant aedem illam extra et intra variis modis, per applicationes frondium in formas; ita aedificant integrum lucum. Sed quales sunt illae aedes intus, (x)non videre datum est, solum quod lux solis eorum intromittatur per aperturas inter ramos, ac passim transmittatur per crystalla, per quae lux variegatur in colores quasi iridis circum parietes, imprimis in colores caeruleos et aurantios, quos prae reliquis amant. Haec sunt illorum architectonica, quae praeferunt palatiis magnificentissimis nostrae telluris; etiam prae his a nostris spiritibus aestimata et collaudata sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10515
#10515 Dicebant porro quod incolae non habitent in altis sed super terra in humilibus casis, quoniam alta sunt pro Domino qui in caelo est, et humilia pro hominibus qui in terra; etiam casae eorum mihi ostensae sunt; oblongae erant; intus juxta parietes scamnum continuum in quo cubant, unus post alterum; in parte opposita introitui, ubi est rotundatum, est mensa, ac post illam focus, ex quo illuminatur tota illa camera; ast in foco illo non est ignis ardens sed est lignum luminosum, quod ex se tantum luminis effundit, quantum flamma focalis; dicebant quod ligna illa ad vesperas appareant, sicut in illis esset ignis prunosus.
Arcana Coelestia 8
Passage 10516
#10516 Dicebant quod non vivant societates sed domus pro se, et quod societates sint quando conveniunt ad cultum; et quod tunc infra aedem in porticibus ambulent qui docent, ac reliqui ad latera; et quod in conventibus illis sint iis gaudia interiora, ex conspecta aede, et ex cultu in illa.
Arcana Coelestia 8
Passage 10517
#10517 Praeterea probi sunt, ut dici queant probitates; patiuntur injurias, quae sibi inferuntur, absque animo vindicandi. Anxii fiunt ut primum veniunt ad illos qui de corporeis et terrestribus cogitant, ac laeti et hilares cum ad illos qui de caelestibus; percepta etiam est anxietas illorum ex spiritibus nostrae telluris qui circum me erant, quia ex indole contraria; nostrae enim telluris spiritus parum cogitant de caelestibus, et multum de corporeis et terrestribus; et cum de caelestibus, de veris cogitant et non de bono; spiritus autem ex illa tellure de bono cogitant, et parum de veris. Inde est quod incolae illius telluris ament arboreta, ac aedem suam ex illis, et aversentur lapidea et domos ex illis; arbores enim et ligna ex correspondentia significant bona, at lapides et domus ex illis significant vera, n. 3720; homo etiam talis est ut amet illa quae affectionibus ejus interioribus correspondent, (x)tametsi cum in mundo vivit, id nescit.
Arcana Coelestia 8
Passage 10518
#10518 De quarta tellure in caelo astrifero, et de ejus spiritibus et incolis, ad finem capitis sequentis.