Arcana Coelestia – Exodus, caput 33
Arcana Coelestia 8
Passage 10519
#10519 Sancta Cena a Domino instituta est ut per (x)illam sit conjunctio Ecclesiae cum caelo, ita cum Domino; ideo illa est sanctissimum Ecclesiae.
Arcana Coelestia 8
Passage 10520
#10520 Sed quomodo per illam fit conjunctio, non capiunt illi qui non sciunt aliquid de sensu interno seu spirituali Verbi, nam illi non ultra sensum ejus externum, qui est sensus litterae, cogitant. Ex sensu interno seu spirituali Verbi scitur quid significat corpus et sanguis, et quid panis et vinum, tum quid manducatio.
Arcana Coelestia 8
Passage 10521
#10521 In illo sensu corpus aut caro Domini est bonum amoris, similiter panis; ac sanguis Domini est bonum fidei, similiter vinum; ac manducatio est appropriatio et conjunctio. Angeli qui sunt apud hominem qui obit sacramentum Cenae, non aliter percipiunt illa, spiritualiter enim capiunt omnia; inde est quod sanctum amoris et sanctum fidei influat tunc ab angelis ad hominem, ita per caelum a Domino; inde conjunctio.
Arcana Coelestia 8
Passage 10522
#10522 Ex his patet quod homo cum sumit panem, qui est corpus, conjungatur Domino per bonum amoris in Ipsum ab Ipso; et cum sumit vinum quod est sanguis, conjungatur Domino per bonum fidei in Ipsum ab Ipso. Sed sciendum est quod conjunctio cum Domino per sacramentum Cenae fiat solum apud illos qui in bono amoris et fidei in Dominum a Domino sunt. Sancta Cena est sigillum illius conjunctionis. CAPUT XXXIII 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam. 2. Et mittam ante te angelum, et expellam Canaanitam, Emoritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam. 3. Ad terram fluentem lacte et melle, quia non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu, forte consumpsero te in via. 4. Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt, et non posuerunt aliquis (x)ornatum suum super se. 5. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad filios Israelis, Vos populus durus cervice, momento uno ascendero in medio tui, et consumpsero te; et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te, et cognoscam quid faciam tibi. 6. Et abripuerunt filii Israelis ornatum suum, a monte Choreb. 7. Et Moscheh accepit tentorium, et tetendit sibi extra castra, elongando a castris, et vocavit illud tentorium conventus; et fuit, omnis interrogans JEHOVAM exivit ad tentorium conventus quod extra castra. 8. Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt quisque ad ostium tentorii ejus, et spectarunt post Moschen usque ad intrare illum in tentorium. 9. Et fuit, cum intravit Moscheh tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh. 10. Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii ejus. 11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen facies ad facies, quemadmodum loquitur vir ad proximum suum; et reversus est ad castra, et minister ejus Jehoschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii. 12. Et dixit Moscheh ad JEHOVAM, Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc, et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me, et Tu dixisti, Novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis. 13. Et nunc si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, (x)notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te, quoniam inveni gratiam in oculis Tuis, et vide quod populus Tuus gens haec. 14. Et dixit, Facies Meae ibunt, et quiescere faciam te. 15. Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc. 16. Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi. 17. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam, quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine. 18. Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam. 19. Et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas, et invocabo nomen JEHOVAE coram te, et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio. 20. Et dixit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit. 21. Et dixit JEHOVAH, Ecce locus Mecum, et stabis super petra. 22. Et erit, in pertransire gloriam Meam, et ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero. 23. Et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur. CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 10523
#10523 In hoc capite in sensu interno continuatur adhuc de gente Israelitica, sed hic de quali ejus quoad cultum, ita de quali ejus quoad illa quae sunt Ecclesiae; vers. 1-6, continetur, quod tametsi in repraesentativis quae sunt externa cultus et Ecclesiae, esse possent usque non aliquid Divinum, quia non internum, esset apud illos vers. 7-17, quod in ipso cultu in se spectato, ita separato ab illis, inesse posset Divinum; vers. 18-23, quod tamen hoc non videretur nec perciperetur ab illis. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 10524
#10524 Vers. 1-3. Et locutus est Jehovah ad Moschen, Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram quam juravi Abrahamo, Fischako, et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam. Et mittam ante te angelum, et expellam Canaanitam, Emorritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam. Ad terram fluentem lacte et melle, quia non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu, forte consumpsero te in via. "Et locutus est Jehovah ad Moschen" significat instructionem de quali cultus et Ecclesiae apud gentem Israeliticam: "vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram" significat quod gens illa repraesentatura sit Ecclesiam, sed non erit apud illam Ecclesia, quia elevari ab externi nequit: "quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Semini tuo dabo illam" 1significat promissam illis qui a Domino sunt in bono amoris et veris fidei: "et mittam ante te angelum" significat Divinum Domini, ex quo 2Ecclesia et ejus cultus: "et expellam Canaanitam, Emorritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam" significat ejectionem inde omnium malorum et falsorum: "ad terram fluentem lacte et melle significat amoenum et jucundum ex bono fidei et amoris: "quia non ascendam in medio tui" significat non tamen usque Divinum apud ipsam gentem: "quia populus durus cervice tu significat quod non recipiat aliquem influxum a Divino: "forte consumpsero te in via" significat quod gens illa, si Divinum influeret apud illam, periret. @1 quod significet IT$ @2 externum Ecclesiae IT cp n. 10528$
Arcana Coelestia 8
Passage 10525
#10525 1 "Et locutus est Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem de quali cultus et Ecclesiae apud gentem Israeliticam, constat ex significatione "loqui" cum a Jehovah, quod sit instructio, de qua in locis citatis n. (x)10280; quod sit instructio de quali cultus et Ecclesiae apud gentem Israeliticam, est quia de illo in hoc capite agitur, ut constare potest (c)ex contentis hujus capitis supra n. 10523. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10526
#10526 "Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti (x)e terra Aegypti, ad terram": quod significet quod gens illa repraesentatura sit Ecclesiam, sed non erit apud illam Ecclesia, quia elevari ab externis nequit, constat ex significatione "ascendere in terram" quod sit ad instituendum Ecclesiam, nam per "terram" in Verbo significatur Ecclesia, videatur in locis citatis n. (x)9325, et per "ascendere ad illam" significatur instituere illam, 1quoniam ideo ducebantur illuc, seu ascendebant; hic autem non significatur instituere 3illam, sed solum repraesentare illam, 4quia gens illa in externis absque interno erat, et Ecclesia apud hominem est in interno ejus; 4 quoniam hic non significatur instituere Ecclesiam, sed solum repraesentare illa quae Ecclesiae sunt, ideo dicitur, "Vade, ascende abhinc," et quoque, "tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti," ita quem Moscheh ascendere fecit, et non Jehovah; ac in subsequente versu, "Non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu," per quae significatur quod (t)non Divinum sit apud illos, et ubi Divinum non recipitur in interno, ibi nec Ecclesia est, est modo externum repraesentativum Ecclesiae; et ex significatione "ascendere facere e terra Aegypti" quod sit elevari ab externis ad internum; hic autem non elevari, quia dicitur quod Moscheh illos ascendere fecerit, et non quod Jehovah; quod id per "ascendere facere (c)e terra Aegypti" significetur, videatur n. 10421. Quod apud gentem 5Israeliticam Ecclesia non fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 6704, 9320, (c)ac ubivis in capite praecedente. @1 nam$ @2 Ecclesiam$ @3 quoniam$ @4 videatur supra n. 10396 is written in m$ @5 illam non Ecclesia institui potuerit$
Arcana Coelestia 8
Passage 10527
#10527 "Quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Semini tuo dabo illam": quod significet promissam illis qui a Domino sunt in bono amoris et veris fidei, constat ex significatione "jurare" cum 1a Jehovah, quod sit confirmatio a Divino, in interno homine, de qua n. 2842, 3375, 9166, ita quoque promissio a Divino, nam quod promissum est a Divino hoc quoque est confirmatum; ex repraesentatione "Abrahami, Jischaki et Jacobi" quod in supremo sensu 2sit Dominus quoad ipsum Divinum, ac Divinum Humanum, (c)et in respectivo sensu caelum et Ecclesia, de qua n. 3245, 3251, 3305 fin., 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847, 10445; et ex significatione "seminis eorum" quod sint qui in bono amoris et veris fidei a Domino, ita in sensu abstracto bonum amoris et verum fidei, de qua n. 3373, 10445. @1 de$ @2 d sit i sint$
Arcana Coelestia 8
Passage 10528
#10528 "Et mittam ante te angelum": quod significet Divinum Domini, ex quo 1Ecclesia et ejus cultus, constat ex significatione "angeli" quod in sensu supremo sit Dominus quoad Divinum Humanum et in sensu respectivo Divinum Domini in caelo apud angelos, etiam in Ecclesia apud homines, de qua sequitur; 2et ex significatione "mittere ante te" quod sit praeparare; quod "angelus 3 "in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur n. 1925, 3039, 6280, 6831, 9303, et quod in sensu respectivo sit Divinum Domini in caelo apud angelos, n. 1925, 2821, 4085, 6831, 8192; 4 inde sequitur quod "angelus" etiam sit Divinum Domini apud homines qui id recipiunt; homines enim qui in bono amoris et in veris fidei in Dominum Domino sunt fiunt angeli post mortem, et qui fiunt etiam sunt quoad interiora sua cum vivunt in mundo; inde est quod 5 Johannes Baptista dicatur "angelus" in Verbo, ut apud Lucam, Hic est de quo scriptum est, Ecce Ego mitto angelum Meum ante faciem Tuam, qui praeparabit viam Tuam coram Te, vii 27: et quod "angelus" ibi sit Divinum Domini apud illum, apud Malachiam, Ecce Ego mitto angelum Meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis, iii 1; quod Divinum Domini per "angelum" ibi intelligatur, est quia Johannes Baptista repraesentavit Dominum quoad Verbum, sicut Elias, et Verbum est Divinum Verum quod a Domino; quod Elias id repraesentaverit, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin., et quod Johannes Baptista, n. 9372; et quia in supremo sensu Dominus quoad Divinum Humanum est "angelus," ideo dicitur, "Veniet ad templum Suum Dominus, et angelus foederis"; "templum" est Divinum Humanum Ipsius, ut patet Johannem ii 18-23; quod dicatur et "Dominus" et "angelus," est quia "Dominus" dicitur ex Divino Bono, et "angelus" ex Divino Vero; 6quia Jehovah in Verbo 7est Ipse Dominus, 8ideo dicitur, "Mitto angelum Meum, qui parabit viam ante Me"; hoc dicitur a Jehovah. @1 externum Ecclesiae altered to Ecclesia cp n. 10524$ @2 (m)et ex significatione mittere ante te, quod sit in externo Ecclesiae et cultus, quoniam Divinum desinit, in externis ut in suum ultimum; quia gens illa in solo externo erat, et apud illam non Divinum quia non internum, ut supra ostensum est, et usque in ipso externo cultus et Ecclesiae in se spectato erat, ideo per mittere ante te angelum significatur Divinum in externo cultus et Ecclesiae apud illos(n)$ @3 i Jehovae$ @4 inde etiam sequitur quod sit Divinum Domini in Ecclesia apud homines qui id recipiunt; quod homo etiam ex Divino Domini apud illum dicatur angelus constat ex eo, quod homo, qui in bono amoris et fidei est in Domino, intus sit angelus, et quoque fiat angelus post mortem$ @5 i etiam$ @6 d quod i and quia i quod$ @7 sit$ @8 etiam ibi patet, dicitur enim a Jehovah$
Arcana Coelestia 8
Passage 10529
#10529 "Et expellam Canaanitam, Emorritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam": quod significet ejectionem inde omnium malorum et falsorum, constat ex repraesentatione "gentium in terra Canaane" quod sint mala et falsa Ecclesiae et cultus, 1de qua n. 9320, et in locis citatis n. 9327; (m)sed 2quodnam malum et falsum per quamlibet gentem significatur, videatur in explicationibus ubi de illis agitur, ut de(n) Canaanita, n. 1573, 1574, 4818, de Emorrita, n. 1857, 6306, (x)6859, de Chittita, n. 2913, 6858, de Perisita, n. 1573, 1574, 6859, de Chivita 3 et de Jebusita, n. 6860.4 @1 de qua in locis citatis n. 9327, et n. 9320$ @2 quaenam mala et falsa per quamlibet gentem significantur$ @3 i n. 6860$ @4 quod sex gentes nominentur [est] quia significantur omnia mala et falsa Ecclesiae in complexu.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10530
#10530 "Ad terram fluentem lacte et melle": quod significet amoenum et jucundum ex bono fidei et amoris, constat (c)a significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. (x)9325, ex significatione "lactis" quod sit bonum spirituale, quod est bonum fidei, de qua n. 2184, et ex significatione "mellis" quod sit bonum caeleste, quod est bonum amoris, et ex significatione "fluere" quod sit plenum esse; et quia haec significantur per "terram fluentem lacte et melle," etiam significantur amoenum et jucundum ex bono fidei et amoris, videatur n. 5620; dicitur amoenum et jucundum ex illis, quoniam in bono fidei et amoris est ipsum amoenum et jucundum caeleste; omne enim bonum suum jucundum habet, 1id enim dicitur bonum quod amatur, et omne jucundum est amoris; jucundum quod intelligitur per gaudium caeleste et per felicitatem aeternam non aliunde est quam ex amore veri et boni; quod hoc jucundum sit supra omne jucundum cujuscumque amoris in mundo, nesciunt prorsus illi qui omne jucundum ponunt in mundanis, corporeis, et terrestribus. @1 bonum enim dicitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10531
#10531 "Quia non ascendam in medio tui": quod significet non tamen usque Divinum apud ipsam gentem, constat ex significatione "non ascendere in medio populi" cum hoc dicitur a Jehovah, quod sit quod non Divinum sit in ipsa gente, ita non Ecclesia; apud quem enim est Ecclesia, ibi est Divinum; nam "ascendere ad terram" est constituere Ecclesiam, ut supra n. 10526, et "in medio tui" est in interno ejus.
Arcana Coelestia 8
Passage 10532
#10532 "Quia populus durus cervice tu": quod significet quod non recipiat aliquem influxum a Divino, constat ex illis quae n. 10429 ostensa sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 8
Passage 10533
#10533 "Forte consumpsero te in via": quod significet quod gens illa, si Divinum influeret apud illam, periret, constat ex significatione "consumere" quod sit perire; quod peritura gens illa si Divinum influeret apud illam, patet, nam dicitur, "Non ascendam in medio tui, forte consumpsero te in via." Cum his ita se habet: qui in externis sunt absque interno, ita in amoribus sui et mundi, plane non recipere possunt aliquod Divinum; quapropter internum apud illos clausum tenetur; si apud illos aperiretur internum ac influeret Divinum, prorsus perirent, vita enim eorum 1est ex amoribus sui et mundi, et perpetua opposito et contrarietas est inter illos amores et inter caelestes amores, et caelestes amores sunt Divinum, quapropter ex influxu Divini exstingueretur vita eorum; quod gens Israelitica in externis absque interno fuerit, ita in illis amoribus, supra saepius ostensum est. @1 After mundi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10534
#10534 Vers. 4-6. Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt, et non posuerunt aliquis ornatum suum super se. Et dixit Jehovah ad Moschen, Dic ad filios Israelis, Vos populus durus cervice, momento uno ascendero in medio tui, et consumpsero te; et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te, et cognoscam quid faciam tibi. Et abripuerunt filii Israelis ornatum suum, a monte Choreb. "Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt" significat dolorem eorum ob non eminentiam super alios: "et non posuerunt aliquis ornatum suum super se" significat quale externi eorum quod absque Divino: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: "dic ad filios Israelis, Vos populus durus cervice" significat quod gens illa non receptura sit influxum a Divino: "momento uno (x)ascendero in medio tui, et consumpsero te" significat quod perituri si Divinum influeret apud illos: "et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te" significat quale externi illorum quod absque Divino: "et cognoscam quid faciam tibi" significat quod sic aliquid apud illos existere possit: "et abripuerunt filii Israelis ornatum suum" significat deprivationem Divini Veri in externis apud illos: "a monte Choreb" significat in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi.
Arcana Coelestia 8
Passage 10535
#10535 "Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt": quod significet dolorem eorum ob non eminentiam super alios, constat ex significatione "audire verbum malum hoc et lugere"; 1 quod sit dolor ob non eminentiam super alios, patet ex illis quae prius de illa gente ostensa sunt, quod nempe institerint quod apud illos (d)Ecclesia instituenda esset, sed hoc (t)ob non alium finem quam ut eminerent supra omnes gentes in universo terrarum orbe, nam in amore sui fuerunt prae illis, et ad eminentiam super illas non per aliud extolli potuerunt quam ut apud illos esset Jehovah, ita quoque Ecclesia, nam ubi Jehovah, hoc est, Dominus, ibi Ecclesia. Quod hic finis fuerit, constat a pluribus locis in Verbo, ut quoque ab his in hoc capite, Dixit Moscheh, In quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus terrae, vers. 16; quod non electio fuerit, sed permissio quod Ecclesia apud illos instituta fuerit, sed quod usque in ipsa gente (t)Ecclesia non fuerit, 2verum modo repraesentativum Ecclesiae, videatur in locis citatis n. 10396 fin. @1 quod sit dolor,$ @2 sed$
Arcana Coelestia 8
Passage 10536
#10536 "Et non posuerunt aliquis ornatum suum super se": quod significet quale externi eorum quod absque Divino, constat ex significatione "ornatus" quod sit Divinum in externis, ita "non ponere ornatum super se" est absque Divino in externis; quod hoc per "ornatum" significetur, 1est quia ornatus ad vestes refertur, et per "vestes" in genere significantur Divina Vera; quod per "vestes" in genere significentur Divina Vera, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi omne tam angeli quam spiritus apparent induti vestibus, et quisque secundum vera 2sua; qui in genuinis veris Divinis sunt, illi apparent induti vestibus albis 3splendescentibus, ac alii aliis; spiritus (x)quidem non sciunt unde illis vestes veniunt, sed induuntur (t)nescientibus illis; et quoque vestes eorum variantur secundum mutationes status eorum quoad vera; verbo intellectuale eorum est quod sistitur et repraesentatur per vestes, nam intellectuale cujusvis formatum est per vera, et fit tale, qualia sunt vera ex quibus; intellectuale apud angelos caeli est in interno eorum, inde illis vestes albae splendentes; 4splendor est ex Divino Bono et albedo est ex luce caeli, quae est Divinum Verum; at vestes illorum qui in externis sunt absque interno, sunt furvae ac lacerae, quales mendicorum in plateis et 5 latronum in silvis; inde constare potest quid per "ornatum" significatur, quod nempe sancta vera Ecclesiae, et inde per "non ponere ornatum" esse absque sanctis veris Ecclesiae, et applicate ad gentem Israeliticam, quae in externis absque interno erat, quale externi 6 absque veris (c)a Divino. Quod "vestes" sint vera, videatur n. 2132, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6378, 6914, 6917, 6918, 9093, 9158, 9212, 9216, 9814, 9827, 9952. Quid vestes Aharonis et filiorum ejus, n. 9814, 10068; quod "ornatus" in Verbo significet sancta vera Ecclesiae, videbitur in sequenti articulo n. 10540. @1 est quia vestes in genere significant Divina Vera, ita quoque ornatus qui etiam ad vestes referunt, quod vestes significent$ @2 apud illos$ @3 splendentibus$ @4 splendescentia$ @5 i quales$ @6 i, quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 10537
#10537 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem, constat ex significatione "dicere" cum a Jehovah, quod sit instructio, de qua in locis citatis n. (x)10280, hic instructio quod Divinum Verum non esset apud ipsam gentem, quod significatur per quod descendere facerent ornatum suum desuper se, de qua re sequitur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10538
#10538 "Dic ad filios Israelis, Vos populus durus cervice": quod significet quod gens illa non receptura sit influxum a Divino, constat ex illis quae n. 10429 ostensa sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 8
Passage 10539
#10539 "Momento uno ascendero in medio tui, et consumpsero te": quod significet quod perituri si Divinum influeret apud illos, constat ex illis quae supra n. 10531, 10532, ostensa sunt, ubi etiam similia.
Arcana Coelestia 8
Passage 10540
#10540 "Et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te": quod significet quale externi (c)eorum quod absque Divino, constat ex significatione "ornatus" cum agitur de Ecclesia, quod sit sanctum verum, seu Divinum in externis, de qua supra n. 10536, et ex significatione "descendere facere illum desuper se" quod sit exuere illud, ita absque illo esse. Quod Divinum in externis, seu sanctum verum, per "ornatum" significetur, constat ex sequentibus his locis: apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico, et ornavi te ornatu; et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam decoris super caput tuum; sic ornata es auro et argento; et vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam, [mel,] et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde admodum, et prosperata es usque ad regnum; quare exivit nomen tuum in gentes de pulchritudine tua, nam perfecta haec in ornatu Meo quem posueram super te, xvi 10-14; [2] agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia 1quae a Domino instaurata fuit post diluvium, cui successit Israelitica et Judaica; qualis haec fuit etiam describitur in eodem capite, sed qualis antiqua illa fuit, ibi describitur, et ejus sancta vera per ornatus illos"; quisque videre potest quod talia quae Ecclesiae sunt significentur per singula illa, et quod per unumquodvis aliquod peculiare; ad quid aliter talis descriptio Hierosolymae? [3] at quid Ecclesiae unumquodvis significat, non aliunde constare potest quam ex sensu interno, hic enim sensus docet, quidnam in spirituali mundo singulis correspondet; ex quo constare potest quod "acupictum" sit verum scientificum, n. 9688, "byssus" verum intellectuale quod ex Divino, n. 5319, 9469, 9596, 9744, "armillae" 2vera quoad potentiam, n. 3103, 3105, "torques" verum ex bono quoad influxum, et inde conjunctionem interiorum et exteriorum n. 5320, "monile" verum quoad perceptionem, et "inaures" vera quoad oboedientiam, n. 4551, 10402, "corona decoris" bonum spirituale, quod est bonum veri, "corona" bonum, n. 9930, "decus" spirituaie, n. 9815, "aurum et argentum" bonum et verum in genere, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, "simila, mel, et oleum" sunt vera et bona externa et interna, "simila" verum ex bono, n. 9995, "mel" bonum externum, n. 10530, "oleum" bonum internum, n. 886, 4582, 4638, 9474, 9780, 10254, 10261, "pulchritudo" est forma veri ex bono, n 3080, 3821, 4985, 5199; quod "Hierosolyma," de qua illa dicuntur, sit Ecclesia, videatur n. 402, 2117, 3654; inde patet quid 3 "ornatus," quod nempe sanctum verum in omni complexu. [4] Similia significantur per ornamenta filiarum Zionis quae recensentur apud Esaiam, In die illo removebit Dominus ornatum compedum, et reticulorum, et lunularum; et myrothecidiorum, et catenularum, et bracteolarum, et tiaras, et periscelides, et alligamenta et domos animae, et incantationes; annulos, et ornamenta nasi, mutatorias vestes, et amicula, et pepla, et aciaria, specula et sindones, et cidares, et carbasa; et fiet, loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis; homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello, iii 18-25; qui non ultra sensum litterae cogitant non aliter sciunt quam quod omnia illa quibus ornatae dicuntur filiae Zionis secundum litteram intelligenda sint, et quod propter ornatum illarum, (c)et inde elationem (c)et superbiam, homines 4regni istius interirent, nam dicitur quod homines gladio cadent, et robur in bello; sed quod talia non intelligantur, scire possunt illi qui animum aliquantum supra litteram elevant; [5] hi ex variis locis in Verbo sciunt quod per "filias Zionis" non intelligantur filiae Zionis sed talia quae sunt Ecclesiae, sicut etiam per filias Hierosolyma filias Israelis, filias Jehudae, et plures alias; quod per illas significentur Ecclesia et illa quae Ecclesiae sunt, videatur n. 6729, 9055 fin.; cum itaque Ecclesia, et illa quae Ecclesiae sunt, per 5"filias Zionis" significantur, sequitur quod per ornamenta illarum ibi recensita significentur vera et bona Ecclesiae, et quod singula aliquod verum et bonum in specie; [6] nam in Verbo nihil inaniter dicitur, ne quidem una vocula; et quia Ecclesia illa suis veris et bonis, quae per ornatus illos significantur, orbabitur, ideo dicitur quod loco aromatis tabes erit, loco cinguli discissio, loco operis implexi calvities, loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis, et quoque quod homines gladio cadent, et robur in bello, per "aroma" enim significatur Divinum Verum quoad ejus perceptivum n. 10199, 10291, per "tabem" privatio ejus, per "cingulum" significatur vinculum continens vera et bona in suo nexu, n. 9341 fin., 9828, 9837; "discissio loco ejus" est dissolutio et dissipatio eorum; per "opus implexum" verum scientificum, n. 2831, per "calvitiem" deprivatio intelligentiae veri (c)ac sapientiae boni, n. 9960, per "adustionem" consumptio eorum per mala amoris sui, n. 1297, 2446, 7852, 9055, (x)9141, per "pulchritudinem" forma veri ex bono in Ecclesia, ita ejus perfectio, n. 3080, 3821, 4985, 5199, et per "gladium per quem cadent homines" falsum destruens verum et bonum, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294; per "non robur in bello" significatur non aliqua resistentia contra malum et falsum, "bellum" enim est pugna spiritualis, ac tentatio, n. 1659, 1664, 2686, 8273, 8295, 10455; [7] ex his nunc patet quod per "ornatum" in genere significetur Divinum Verum Ecclesiae; simile per "ornatum" in Libro 2 Samuelis, Filiae Israelis, super Schaule flete, qui amicivit vos dibapho cum amoenis, qui imposuit ornatum auri super vestem vestram, i 24; 6haec in lamentatione 7Davidis super Schaule, quam inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum, vers. 18 ibi; per "arcum" ibi significatur doctrina veri pugnantis contra falsa mali, n. 2686, 2709, 6402; inde per (x)filias Israelis" significantur affectiones veri, quae Ecclesiae, n. 2362, 3963, 6729, 6775, 6788, 8994, "amiciri dibapho cum amoenis" est veris interioribus Ecclesiae, quae ex bono, n. 4922, 9468, "imponere ornatum auri super vestem" est facere ut vera ex bono 8 pulchra sint; quod "aurum" sit bonum, videatur in locis citatis n. 9874, et quod "vestis" sit verum in genere, in locis citatis supra n. 10536 fin.; quod lamentatio Davidis super Schaule agat de doctrina veri pugnantis contra falsum mali, quae significatur per "arcum," 9 erat quia per "regem" 10seu per regium quod fuit Schauli, significatur Divinum Verum quoad tutelam et quoad judicium, n. 1672, 2015, (x)2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148. [8] Simile per "ornatum" significatur alibi: apud Davidem, Date Jehovae gloriam nominis Ipsius, incurvate vos Jehovae in ornatu sanctitatis, Ps. xxix 2; "in ornatu sanctitatis" est in genuinis veris Ecclesiae: similiter apud Esaiam, Festinabunt filii tui; tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes (x)congregantur; vivus Ego, dictum Jehovae, quod omnes sicut ornatum induitura sis, et circumligatura eos sicut sponsa, xlix 17, 18; haec etiam de Zione, per quam significatur Ecclesia caelestis; per "filios qui festinabunt" significantur vera Ecclesiae illius; quod "filii" sint vera, videatur n. 489, 491, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807; inde est quod dicatur quod omnes illos sicut ornatum induitura sit, et circumligatura sicut sponsa, quod dici potest de veris Ecclesiae, non autem de filiis 11Zionis. [9] Quia paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque illa quae sunt ornatus, 12per quae significantur vera falsificata, ut apud Jeremiam, Tu vastata quid facies, si indueris te dibapho, si ornaveris te ornatu auri, si ruperis stibio oculos tuos, frustra pulchram reddes te, iv 29, 30: et apud Hoscheam, Visitabo super illam dies baalium quibus suffimenta adoluit, et induit inaurem suam et ornatum suum, ivitque post amasios suos, (c)et Mei 13oblita est, ii 13; et alibi. @1 hic qualis fuit antiqua, ejus sancta vera per ornatus illos describuntur$ @2 verum$ @3 i sit$ @4 ibi$ @5 illas$ @6 hoc$ @7 super Schaulem a Davide$ @8 i ***$ @9 i agat,$ @10 et$ @11 in Zione$ @12 in quo sensu$ @13 oblitus AIT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10541
#10541 "Et cognoscam quid faciam tibi": quod significet quod sic aliquid apud illos existere possit, constat ex serie rerum in sensu interno nam gens illa in sancto externo (t)esse potuit, et non simul in sancto interno; et quia sic apud illam externum Ecclesiae potuit esse tametsi: non internum, ideo per "cognoscam quid faciam" significatur quod sic aliquid apud illos existere possit.
Arcana Coelestia 8
Passage 10542
#10542 "Et abripuerunt filii Israelis ornatum suum": quod significet deprivationem Divini Veri in externis apud illos, constat ex significatione "abripere" quod sit orbari et deprivari, et ex significatione "ornatus" quod sit sanctum verum, seu Divinum, de qua 1 n. 10536, 10540. @1 i supra$
Arcana Coelestia 8
Passage 10543
#10543 "A monte Choreb": quod sit in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi, constat ex significatione "montis Chorebi" quod sit Divinum Verum in externis, "Chorebus" enim erat montanum circum montem Sinai, et per "montem" Sinai" significatur Divinum Verum; inde per "Chorebum," qui erat montanum circumcirca, significatur Divinum Verum in externis; quod enim in medio est, et quod altum prae 1circumjacentibus, significat internum, et inde per quod circum est, et 2infra, significatur externum; quod mons Sinai significet Divinum Verum, videatur n. 8805, 9420, quod medium sit internum, n. 1074, 2940, 2973, 5897, 6084, 6103, 9164, similiter altum, n. 2148, 4210, 4599, 9489, 9773, 10181, 3quod circumcirca sit externum, n. 2973, similiter infra. Quia Populus erat in externis et non in interno, ideo cum Lex promulgabatur e monte Sinai, stetit ille in Chorebo infra montem, (c)et mons circumsaepiebatur ne a Populo attingeretur, 4 Exod. xix 12, 13, 21, 23, 24, xx 18 [A.V. 21]; Deut. iv 10-12. (m)Dicitur externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, quia externum 5unius est externum 6alterius, cultus enim est Ecclesiae, ac vera et bona Ecclesiae, et ejus cultus, sunt ex Verbo; 7quare qui in externis cultus et Ecclesiae sunt in externis Verbi sunt.(n) @1 reliquis$ @2 inferius significat$ @3 inde sequitur quod inferius est et circumcirca, sit externum$ @4 i videatur$ @5 in uno$ @6 in altero$ @7 qui itaque$
Arcana Coelestia 8
Passage 10544
#10544 Vers. 7-11. Et Moscheh accepit tentorium, et tetendit sibi extra castra, elongando a castris, et vocavit illud tentorium conventus; et fuit, omnis interrogans Jehovam exivit ad tentorium conventus quod extra castra. Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt quisque ad ostium tentorii ejus, et spectarunt post Moschen usque ad intrare illum in tentorium. Et fuit, cum intravit Moscheh tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh. Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii ejus. Et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies, quemadmodum loquitur vir ad proximum suum; et reversus est ad castra, et minister ejus Jehoschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii. "Et Moscheh accepit tentorium" significat sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi: "et tetendit sibi extra castra, elongando a castris" significat remotum ab externis in quibus ipsa gens: "et vocavit illud tentorium conventus" significat externum cultus, Ecclesiae, et Verbi [, in quo interna]: et fuit omnis interrogans Jehovam exivit ad tentorium conventus quod extra castra" significat quod omnes instructiones de veris et boni Ecclesiae et cultus darentur cuique per (x)externum Verbi, remote ab externis in quibus erat gens illa: "et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt ad ostium tentorii" significat quod gens illa non in externo Verbi, Ecclesiae, et cultus esset, sed extra illud: "et spectarunt post Moschen usque dum intraret in tentorium" significat quod externum Verbi, Ecclesiae, et cultus videant sed quod evanescat ex captu eorum: "et fuit, cum intravit Moscheh in tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh" significat postquam Verbum evanuit ex captu eorum, densum obscurum occuparet illos ad extra, et tamen clare perciperetur ab intra: "et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii" significat densum obscurum occupans illos ad extra: "et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii" significat quod gens illa sancte adoraverit externum suum: "et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies" significat Divina in Verbo conjuncta: "quemadmodum loquitur vir ad proximum suum" significat conjunctionem veri et boni: "et reversus est ad castra" significat ad externum in quo gens illa: "et minister ejus Joschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii" significat Divinum Verum ministrans in sanctis Ecclesiae et cultus loco Moschis interea.
Arcana Coelestia 8
Passage 10545
#10545 "Et Moscheh accepit tentorium": quod significet sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi, constat ex significatione "tentorii" quod in supremo sensu sit Dominus, et quoque caelum et Ecclesia, (c)et in sensu respectivo omne sanctum caeli et Ecclesiae, inde quoque sanctum cultus et sanctum Verbi, nam haec sunt Ecclesiae, et sunt Domini, quia ab Ipso. Quod "tentorium" illa significet, est quia antiquissimi in tentoriis habitabant, et quoque in illis sanctum suum cultum habebant; apud antiquissimos fuit Ecclesia caelestis, quae sanctissima omnium Ecclesiarum sequentium fuit, Dominum enim adorabant, Ipse fuit illis Jehovah; et quia Ipse illos ducebat, commercium habebant cum angelis caeli; et inde a Domino in sapientia caelesti erant; instauratio illius Ecclesiae est quae describitur per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos, (c)et (c)eorum sapientia per paradisum, nam per caelum et terram in Verbo significatur Ecclesia, per "paradisum" intelligentia et sapientia, et per "hominem" ipsa Ecclesia, pariter per "humum," ex qua nominatus est Adam; quod "caelum et terra" in Verbo sit Ecclesia, "caelum" Ecclesia interna, et "terra" Ecclesia externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355 fin., 4535, 10373, quod intelligentia et sapientia describatur per "paradisos" et hortos, n. 100, 108, 2702, 3220, quod "homo" sit Ecclesia, n. 478, 768, 4287, (x)9276, et quoque "humus," n. 566, 1068, et quod "creare hominem" sit instaurare Ecclesiam, n. 16, 88, 10373; 1videantur praeterea n. 8891 9942. [2] Ex eo quod Ecclesia illa prae ceteris amata fuerit 2, et Dominus apud illos in tentoriis habitaverit, Dominus enim dicitur habitare apud hominem qui in amore in Ipsum est, Joh. xiv (x)23; ideo in memoriam illorum tabernaculum seu tentorium conventus exstructum fuit apud gentem Israeliticam, in quo sanctum cultus habebatur; ac ideo festum 3tabernaculorum seu tentoriorum institutum est. [3] Quod per "tentorium" significentur sancta illa, ac in specie sanctum cultus, constat ex sequentibus his locis: apud Esaiam, Canta, sterilis, non pepererat; amplifica locum tentorii tui, cortinas habitaculorum tuorum expandant, liv 1, 2; "amplificare locum tentorii" est illa quae sunt Ecclesiae, et inde quae sunt cultus, "expandere cortinas habitaculorum" est multiplicare vera; quod "cortinae" sint vera Ecclesiae, videatur n. 9595, 9596, 9606, 9756, "sterilis" est qui non prius in 4veris et bonis Ecclesiae fuit, n. 3908, 9325: apud Jeremiam, Devastata est tota terra, subito devastata sunt tentoria mea, (x)momento cortinae meae, iv 20; [4] quod "terra" sit Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325; et quia Ecclesia est Ecclesia ex bonis amoris et 5 veris fidei, ideo dicitur "devastata sunt tentoria, (c)et cortinae"; "tentoria" sunt bona Ecclesiae, ac "cortinae" sunt vera ejus: apud eundem, Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi; filii mei exiverunt a me, et non illi, non tendens amplius tentorium meum, aut erigens cortinas meas, quia stulti facti sunt pastores, x 20, 21; similia hic per "tentorium" et per "cortinas" significantur; "funes evulsi" sunt quod non amplius conjunctio boni et veri, ac verorum inter se; ideo quoque dicitur "filii mei exiverunt" quia per "filios" significantur vera; quod "funes" sint conjunctio, videatur n. 9777, (x)9854, 9880, et quod "filii" sint vera, n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807; [6] apud Davidem, Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? qui ambulat integer, et qui facit justitiam, et loquitur veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2; "commorari in tentorio Jehovae" est in caelo, (c)et ibi in bono amoris: apud eundem, Manebo in tentorio Tuo in aeternitates, Ps. lxi 5 [A.V. 4]; [7] similiter: apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et obsaepiam rupturas et destructa ejus restituam, ix 11; tentorium Davidis" est Ecclesia Domini, et sanctum cultus Ipsius, "obsaepire rupturas et destructa restituere" est restaurare 6illa amovendo falsa; quod "David" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1888, 9954; inde est quod "tentorium Davidis" sit Ecclesia Domini et sanctum cultus 7: apud Jeremiam, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus (x)miserebor, xxx 18; "tentoria Jacobi et habitacula ejus" pro Ecclesiae bonis et veris. [8] Quoniam per "tentoria" significantur bona Ecclesiae et cultus, ideo per "tentoria" in opposito sensu significantur mala cultus et Ecclesiae, ut constare potest ex his locis: apud Jeremiam, Formosae assimilabo filiam Zionis, ad eam venient pastores et greges eorum, et figent contra eam tentoria circumcirca, vi 2, 3: apud eundem, Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis, tentoria eorum, et greges eorum sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, xlix 28, 29: apud Hoscheam, Quid facietis die sollemnitatis, et die festi Jehovae? quia ecce abiverunt prae devastatione, desiderabilia argenti eorum, carduus possidebit ea, spina in tentoriis eorum, ix 5, 6: apud Davidem, Percussit omnem primogenitum Aegypti, principium roborum in tentoriis Chami, Ps. lxxviii 51. @1 et$ @2 i a Domino$ @3 tentoriorum seu tabernaculorum$ @4 bonis et veris$ @5 i ex$ @6 illam$ @7 i Ipsius$
Arcana Coelestia 8
Passage 10546
#10546 "Et tetendit sibi extra castra, elongando a castris": quod significet remotum ab externis in quibus ipsa gens, constat ex significatione "tendere tentorium" quod sit providere, disponere, et ordinare illa quae Ecclesiae et cultus sunt, per "tentorium" enim significatur sanctum Ecclesiae, cultus, et Verbi, de quo mox supra n. 10545, inde per "tendere illud" significatur providere, disponere, et ordinare illa; et ex significatione "castrorum" quod sint ordo caelestis, 1ex quo et secundum quem est caelum et Ecclesia"; et quia omnia vera et bona caeli et Ecclesiae sunt ordinis illius, inde etiam significatur continens illorum; quod haec per "castra" significentur, est quia per "filios Israelis," qui formabant castra, significantur omnia vera et bona in complexu; at cum filii Israelis colebant vitulum pro Jehovah, tunc per "castra" eorum significabatur contrarium, ita ordo infernalis, et quoque continens falsi et mali quae faciunt infernum; sive dicas externum cultus et Ecclesiae absque interno, sive infernum, idem est, nam qui in externo cultus sunt absque interno, in amoribus sui et mundi sunt, et amores sui et mundi ex inferno sunt; inde patet cur Moscheh accepit tentorium suum, et tetendit illud extra castra, elongando a castris, nam per "tentorium," ut supra dictum est, significabatur sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi 2, et cur per illa verba significatur remotum ab externis in quibus gens Israelitica erat. [2] Quod per "castra" significetur ordo caelestis, et per "castrametationem" dispositio boni et veri secundum ordinem caelestem, videatur n. 4236, 8103 fin., 8130, 8131, 8155, 8193, 8196, et quod inde per "castra" significetur caelum et (x)Ecclesia, quatenus continens, n. 10038, ac in (t)opposito sensu" infernum, n. 3 10458; 4 quod etiam externum cultus et Ecclesiae separatum ab interno sit infernum, n. (t)10483, 10489, ex causa quia qui in externis separatis ab interno sunt 5nusquam aliquem influxum Divinum recipiunt, n. 10429, 10472, et inde nihil fidei et amoris in Dominum habere possunt, n. 10396, 10400, 10411, quod spectent modo ad suos amores, ita ad infernum n. 10422, et inde quod semet pro deo colant, n. 10407, 10412, quod gens Israelitica in externis separatis ab interno fuerit, in locis citatis n. 9380, et n. 9373, 9381, 10396, 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10533. @1 qui facit coelum et Ecclesiam$ @2 i n. 10545$ @3 i 10038,$ @4 i et$ @5 nihil enim fidei et amoris in Dominum habere possunt, n. 10396, 10400, 10411; et quia nusquam aliquem influxum a Divino recipiunt, n. 10429, 10472; quod semet colant prae deo, n. 10407, 10412; et quod spectent modo ad suos amores, ita ad infernum, n. 10422$
Arcana Coelestia 8
Passage 10547
#10547 "Et vocavit illud tentorium conventus": quod significet externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo interna, constat ex significatione "tentorii conventus" quod sit externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo interna, per "tentorium" enim significatur sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi, n. 10545, et per "conventum" significatur ubi interna 1, nam omnia interna simul in externis sunt, videatur n. 6451, 9216, 9828, 9836. Per "conventum" in sensu litterae intelligitur conventus filiorum Israelis, at in sensu interno significatur conventus verorum et bonorum Ecclesiae, quoniam per "filios Israelis" in bono sensu significantur vera et bona Ecclesiae in complexu, videatur n. 5414, 5879, 5951, (x)7957, similiter per "congregationem et coetum" 2filiorum Israelis, n. 7830, 7843; ac vera et bona Verbi, Ecclesiae, et cultus in interno (d)eorum sunt, nam in interno 2Verbi, Ecclesiae, et cultus sunt caelestia et spiritualia, in externo autem naturalia et mundana, ac omnia caelestia et spiritualia influunt in naturalia et mundana, et desinunt in 3"illa, (c)ac formant (c)et constituunt illa; inde est quod externum (x)significetur per "conventum"; ita se habet cum sensu externo Verbi, qui vocatur sensus litterae ejus; ita quoque cum externis Ecclesiae et cultus, nam 4ea sunt e Verbo. @1 i conveniunt seu simul sunt$ @2 eorum$ @3 illis$ @4 haec$
Arcana Coelestia 8
Passage 10548
#10548 "Et fuit omnis interrogans Jehovam exivit ad tentorium conventus quod extra castra": quod significet quod omnes instructiones de veris et bonis Ecclesiae et cultus darentur cuique per externum Verbi, remote ab externis in quibus erat gens illa, constat ex significatione "interrogare Jehovam" quod sit instrui de veris et bonis Ecclesiae et cultus, nam omnis interrogatio Jehovae fit propter instructionem de illis, ex significatione "tentorii conventus" quod sit externum Ecclesiae et cultus, de qua mox supra n. 10,547, et ex significatione "extra castra" quod sit remotum ab externis in quibus gens illa, de qua etiam supra n. 10546; inde patet quod per quod omnis interrogans Jehovam exiverit ad tentorium conventus quod extra castra, significetur quod omnis instructio de veris et bonis Ecclesiae et cultus daretur per externum Verbi, remote ab externis in quibus erat gens illa. [2] Dicitur per externum Verbi, quia omnis instructio de veris et bonis fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam, et ingrediuntur cultum, inde est, et quia "interrogare Dominum" est consulere Verbum, nam in Verbo est Dominus praesens, est enim Verbum Divinum Verum quod ab Ipso, et apud angelos in suo Divino Vero est, et quoque apud homines Ecclesiae qui recipiunt Ipsum. [3] Dicitur per externum Verbi, quia in externo Verbi sunt omnia interna simul, ita omnia vera et bona caeli et Ecclesiae, secundum illa quae n. 10547 ostensa sunt; inde est quod in ultimis responsa et revelata, n. 9905, omnia etiam doctrinalia Ecclesiae inservientia (x)cultui dantur per externum Verbi; sed dantur solum illis qui in illustratione sunt a Domino cum legunt Verbum; tunc enim influit lux e caelo in illos per sensum internum, videatur n. (a)9025, 9382, 9409, 9424, 9430, 10105, 10324, (x)10402, 10431. [4] Quod sit remote ab externis in quibus erat gens Israelitica, est quia externum Verbi apud illam gentem prorsus aliter apparet, et inde aliter explicatur, ut constare potest ex eo quod ibi nihil videant de fide et amore in Dominum, ne quidem de Domino, et de caelo ab Ipso; sed quae vident sunt solum de mundanis et terrestribus, et imprimis de eminentia sua super alios 1; causa est quia in externis sunt absque interno; et qui tales, nihil videre possunt ab interno; videre ab interno est e caelo a Domino; ex his patet quod externum Verbi, et inde Ecclesiae et cultus, apud illam gentem remotum sit ab externo 2Verbi, Ecclesiae, et cultus in se spectato; cultus illius gentis externus describitur nunc in sensu interno usque ad vers. 11. @1 i, ac de mundanis et terrestribus$ @2 d Verbi i illo$
Arcana Coelestia 8
Passage 10549
#10549 "Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt ad ostium tentorii": quod significet quod gens illa non in externo Verbi, Ecclesiae, et cultus esset, sed extra illud, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, ex significatione "tentorii" quod sit sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi, de qua supra n. 10545, et ex significatione "surgere et stare ante ostium tentorii" quod sit extra illud; "ostium" enim est introitus, introductio, et communicatio, n. 2145, 2152, 8989; inde "stare ante illud" est non introire, introduci, et communicari.
Arcana Coelestia 8
Passage 10550
#10550 "Et spectarunt post Moschen usque dum intraret in tentorium": quod significet quod externum Verbi, Ecclesiae, et cultus videant, sed quod evanescat ex captu eorum, constat ex significatione "spectare post Moschen" quod sit videre externum Verbi; per "Moschen" 1 significatur Verbum, ut supra n. 10549, et per "spectare post illum" significatur videre externum ejus; nam quod ante est significat quod intra est, et quod post est significat quod extra est; inde videre posteriora Jehovae et non facies est videre externum et non internum, de quibus ad versum ultimum hujus capitis; et ex significatione "usque dum intraret in tentorium" quod sit quod evanescat e captu illorum, nam cum intrabat, non amplius videbatur. @1 i enim$
Arcana Coelestia 8
Passage 10551
#10551 "Et fuit, cum intravit Moscheh in tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh": quod significet postquam Verbum evanuit ex captu eorum, densum obscurum occuparet illos ad extra, et tamen clare perciperetur ab intra, constat ex significatione "cum intravit Moscheh in tentorium" quod sit postquam Verbum evanuit e captu eorum, de qua nunc supra n. 10550; ex significatione "columnae nubis" quod sit densum obscurum respective ad gentem illam; per "nubem" enim significatur externum Verbi, Praef. ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8443, 8781, et quoque obscurum Verbi illis qui non in illustratione sunt, ac densum obscurum illis qui in externo Verbi separato ab interno sunt, n. (a)6832, 8106, 8814, 8819, 9430; ex significatione "stare ad ostium" quod sit ad extra, de qua 1 supra n. 10549; ex significatione "loqui cum Moscheh" quod sit clare percipere ab intra; per "Moschen" enim significatur Verbum in se spectatum, videatur n. 9372, et per "loqui" significatur percipere, in locis citatis n. 10290; quod sit ab intra, est quia Moscheh, cum quo loquebatur "columna nubis," intus in tentorio fuit. [2] (s)Quid sit videre ab extra, et percipere ab intra, dicendum est: qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, illi vident illud ab intra, nam internum eorum apertum est, ac internum quando apertum, est in luce caeli; haec lux influit et illustrat, tametsi homo id nescit; quod nesciat, est causa quia lux illa influit in cognitiones quae in memoria hominis, et cognitiones illae sunt in luce naturali; et quia homo ex illis cogitat sicut ex se, non 2appercipere potest influxum, sed usque ex variis indiciis scire potest quod in illustratione fuerit; at usque fallitur omnis qui credit se in illustratione esse si non amet scire verum propter verum et propter bonum vitae, ita qui non amat Divinum Verum propter vitam, quoniam vivere secundum Divina Vera ex Verbo est amare Dominum; et a Domino cum Ipse 3 amatur, est omnis illustratio. [3] Qui autem non pro fine habent vitam secundum Divina Vera ex Verbo sed pro fine honorem, lucrum, ac famam, et sic Divina Vera Verbi pro mediis, illi haudquaquam in aliqua illustratione possunt esse, nam finis hic est mundanus et corporeus, et non spiritualis et caelestis; et ideo claudit internum hominem, quo clauso nulla lux e caelo influere potest et illustrare; hi si credunt se in illustratione esse cum legunt Verum, prorsus falluntur, cogitant enim non ex caelo sed ex mundo, 4ita non (c)a Domino sed a semet; et quantum a semet et a mundo, tantum ex 5luce naturali separata a luce caelesti, et 6lux naturalis separata (x)a luce caelesti est mera caligo in spiritualibus; hi si sibi persuadent vidisse aliquid ex illustratione, est fallacia, nam non aliunde percipiunt num verum sit quam ex aliis per confirmationes, quod est videre verum ab extra et non ab intra, vel ex fide persuasiva, quae qualis sit, videatur n. 9363-9369; tales possunt videre falsum ut verum, ac verum ut falsum, ut et malum ut bonum, ac bonum ut malum. [4] Ex his constat quid sit videre Verbum ab extra (c) et percipere illud ab intra; videre illud ab extra est quod significatur per quod populus steterit ad ostium tentorii et spectaverit post Moschen, tum quod viderit columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et incurvaverit se ad ostium tentorii; at percipere Verbum ab intra est quod significatur per quod Moscheh intraverit in tentorium, et quod columna nubis quae ad ostium tentorii, locuta sit cum Mosche. [5] Paucis etiam dicetur quomodo influxus fit per (x)quem illustratio: angeli aeque ac homines percipiunt Verbum cum legitur, sed angeli spiritualiter, homines autem naturaliter; homo cui internum apertum est etiam percipit Verbum spiritualiter, sed hoc nescit ille cum in mundo vivit quia spiritualis ejus cogitatio influit in naturalem in externo homine, et ibi se sistit videndam; verum usque interior illa cogitatio est quae illustrat, et per quam fit influxus a Domino; quidam eruditi per intuitionem in sua cogitata, et per reflexiones tunc, 7etiam observaverunt quod detur apud hominem cogitatio interior quae non apparet, quare ejus ideas vocaverunt immateriales et intellectuales quas distinxerunt ab ideis cogitationis exterioris quae apparent, quas vocaverunt naturales et materiales; sed nesciverunt quod interioris cogitationis ideae sint spirituales, et quod illae cum defluunt, vertantur in naturales, et quod appareant 8 sub alia specie, 9et sub alio habitu; ex his aliquatenus constare potest quomodo fit influxus per quem illustratio.(s) @1 i etiam$ @2 percipere potest altered to percipit$ @3 i ita$ @4 seu$ @5 lumine naturali separato$ @6 lumen naturale separatum$ @7 Before per intuitionem$ @8 i tunc$ @9 aut$
Arcana Coelestia 8
Passage 10552
#10552 "Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii": quod significet densum obscurum occupans illos ad extra, constat ex illis quae nunc supra n. 10551 explicata sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10553
#10553 "Et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii": quod significet quod gens illa sancte adoraverit externum suum, constat ex significatione "surgere et incurvare se" quod sit sancte adorare, et ex significatione "ad ostium tentorii" quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua supra n. 10549. Describitur his verbis genius illius gentis, quod tametsi extra genuinum sensum Verbi sunt, ac in tam denso obscuro de illo, usque sancte adorent illud, sed sanctum illud est sanctum idololatricum oriundum ex amore sui, prorsus separatum a sancto Divino; quod gens illa in tali sancto sit cum in cultu, videatur n. (d)3479, 4281, 6588, 9377, 10430, 10500.
Arcana Coelestia 8
Passage 10554
#10554 "Et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies": quod significet Divina in Verbo conjuncta, constat ex significatione "loqui facies ad facies" quod sit conjungi, per "facies" enim significantur interiora, et cum interiora se mutuo spectant (c)et vident simile, tunc se conjungunt; hoc significatur per "loqui (x) facies ad facies" cum de Jehovah 1ad Moschen, per quem intelligitur Verbum, per "loqui" enim significatur perceptio, et per "facies ad facies" significatur mutuo, inde perceptio mutua unius in alterius, quae est conjunctio; [2] hoc intelligitur de Verbo, quod tale sit, 2quoniam Moscheh hic est Verbum; Verbum enim tale est in suo interno, et in suo externo; in interno omnia et singula conjuncta sunt, et quoque in externo, et quoque quae in interno sunt cum illis quae in externo per correspondentias; conjunctiones illae non describi possunt, et si describerentur, non capi possent aliqua idea cogitationis; sunt 3 caelestia et spiritualia, quae ibi sic inter se conjuncta sunt, et haec per correspondentias cum naturalibus et mundanis, quae sensum litterae 4 faciunt; quales conjunctiones sunt, sisti ad ideam aliquatenus potest per conjunctiones societatum angelicarum in 5caelis, quae simul sumptae unum sunt, plane sicut membra, viscera, et organa apud hominem, quae tametsi varia sunt, et quodlibet eorum intus ex innumerabilibus variis 6consistit, usque unum faciunt; tale etiam est Verbum quoad sua vera et bona; quod tale sit Verbum, prorsus nescit homo, sed sciunt angeli, hi enim 7percipiunt nexum interiorum Verbi. [3] Ex his constare potest quod per "locutus Jehovah ad Moschen facies ad facies" significentur Divina in Verbo conjuncta. Quod aliud significetur 8 per "loqui facies ad facies," 9et aliud per "videre Jehovam facie ad faciem," patet 10in sequentibus hujus capitis, ubi Jehovah ad Moschen dicit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit, sed ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero, et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et "facies Meae non videbuntur, vers. 20, 22, 23; quod "Moscheh" sit Verbum, videatur in locis citatis n. 10549, et quod "facies" sint interiora, in locis citatis n. 9546, (c)ac quod "loqui" sit perceptio, in locis citatis n. 10290. @1 et Moscheh$ @2 nam$ @3 enim$ @4 i Verbi$ @5 coelo$ @6 consistunt$ @7 inde suam sapientiam hauriunt$ @8 i hic$ @9 quam$ @10 d in i ex$
Arcana Coelestia 8
Passage 10555
#10555 "Quemadmodum loquitur vir ad proximum [suum]: (x)quod significet conjunctionem veri et boni, constat ex significatione "loqui" quod sit perceptio mutua, et inde conjunctio, ut mox supra n. 10554, ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 4823, 7716, 9007, et ex significatione "proximi" quod sit bonum cum quo conjungitur verum; in Verbo passim dicitur "vir et proximus" seu "vir et socius 1," et per id significatur mutuo, ut quoque per "virum et fratrem"; et cum significatur mutuo, tunc 2intelligitur mutua conjunctio, qualis est inter verum et bonum, verum enim se mutuo conjungit cum bono, ex causa quia verum habet suum esse a bono, (c)et bonum habet suum quale in vero; in caelo non datur 3aliquod verum quod non conjunctum est bono, ex causa quia verum non est aliquid absque bono, nec bonum 4 absque vero, est enim verum absque bono sicut existere absque esse, et est bonum absque vero sicut esse absque existere; seu verum absque bono est sicut corpus absque vita, et est bonum absque vero sicut vita absque corpore, quapropter nisi conjuncta sunt, non sunt aliquid, ex quo fit aliquid, seu non sunt aliquid de quo praedicari potest aliquid caeli et Ecclesiae; [2] hoc similiter se habet sicut apud hominem intelligere absque velle, et velle absque intelligere; datur quidem unum separatum ab altero, sicut intelligere verum et bonum, et non velle illud; sed tunc intelligere habet suum velle aliunde quam ex bono, habet ex velle sibi, 5aut propter se, cui inservit intelligere verum et bonum pro medio; 6 qui reflectit bene, scire potest quod intelligere apud hominem vitam suam habeat ex suo velle, et quod absque velle non sit aliquid, tum quod intelligere et velle se spectent mutuo, et conjuncta sint; similiter se habet cum vero et bono, proinde cum fide et amore; nisi verum sit conjunctum bono, (x) seu fides amori, non est verum aut bonum, nec fides aut amor. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per mutuam conjunctionem, quae in sensu spirituali significatur per "virum et socium" seu per "virum et proximum," 7et quoque per "virum et fratrem." @1 i ejus$ @2 est$ @3 alicubi$ @4 i est aliquid$ @5 seu$ @6 i et$ @7 tum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10556
#10556 "Et reversus est ad castra": quod significet ad externum in quo gens illa, constat ex significatione "castrorum" quod sint externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, in quo gens lsraelitica, de qua n. (x)10546. Nunc quando Moscheh reversus est ad castra, non amplius repraesentat Verbum, sed caput gentis Israeliticae, nam in castris esse cum illis qui in externis separatis ab interno erant, est in simili statu esse; aliter cum extra castra illa erat, et tentorium tetendit ibi, elongando a castris quomodo itaque Moscheh repraesentat caput illius gentis, constare potest ex sequentibus hujus capitis usque ad finem in sensu interno; quoniam Moscheh hanc repraesentationem 1 induit, ideo dicitur quod minister ejus Joschua filius Nunis puer non emoverit se e medio tentorii, per quod significatur quod repraesentativum usque 2continuetur in tentorio quod extra castra. @1 i nunc$ @2 continuaretur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10557
#10557 "Et minister ejus Joschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii": quod significet Divinum Verum ministrans in sanctis Ecclesiae et cultus loco Moschis interea, constat ex repraesentatione "Joschuae ministri Moschis" quod sit Divinum Verum ministrans loco Moschis, qui "filius Nunis" dicitur ex vero, et "puer" ex bono; et ex significatione "non emovit se a medio tentorii" quod sit interea non cessans in sanctis Ecclesiae et cultus; per "non se emovere" significatur non interea cessare, et per "tentorium" significatur sanctum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de quo supra n. 10545. In mox superiore articulo n. (x)10556 dictum est quod Moscheh nunc ingrediatur repraesentare caput gentis Israeliticae, quare ne series rerum in sensu interno rumperetur, factum est ut Joschua in tentorio maneret, absente Mosche, per "Joschuam" enim repraesentatur Divinum Verum quoad aliquam functionem, prout Divinum Verum pugnans, n. 8595, Divinum Verum lustrans et appercipiens, n. 10454, hic autem Divinum Verum ministrans, absente Mosche; ideo dicitur "minister Moschis."
Arcana Coelestia 8
Passage 10558
#10558 Vers. 12-17. Et dixit Moscheh ad Jehovam, Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc, et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me, et Tu dixisti, Novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis. Et nunc si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, (x)notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te, quoniam inveni gratiam in oculis Tuis, et vide quod populus Tuus gens haec. Et dixit, Facies (x)Meae ibunt, et quiescere faciam te. Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc. Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi. Et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam, quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine. ["Et] dixit Moscheh ad Jehovam" significat indignationem quod non Divinum, ita non ipsa Ecclesia apud illos: "Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc" significat sponsionem Ecclesiae apud illam gentem: "et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me" significat quod id absque auspicio Divino non fieri possit: "et Tu dixisti, Novi te nomine" significat quale ejus: "et quoque invenisti gratiam in oculis Meis" significat quod 1receptus quia genti isti praeesse potuit: "et nunc 2si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis" significat si acceptus ideo: "notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te" significat instructionem de Divino quale erit cum illis: "quoniam inveni gratiam in oculis Tuis" significat quia receptus praeesse populo: "et vide quod populus Tuus gens haec" significat quod soli in mundo apud quos Divinum quod super omnia: "et dixit, Facies Meae ibunt, et quiescere faciam te" significat quod Divinum Ecclesiae, cultus, et Verbi erit ibi, sed apud ipsam gentem externum absque illo: "et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc" significat si non Divinum sit ibi, non aliquid Ecclesiae erit: "et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?" significat receptionem prae aliis si Divinum manifestetur apud illos: "et praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi" significat inde eminentiam super omnes in universo orbe [ubi Ecclesia]: "et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam" significat quod Divinum erit in externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod apud eos: "quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine" significat quod 1receptus sit propter quale ejus. @1 acceptus IT cp n. 10563, 10572$ @2 quaeso si IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10559
#10559 "Et dixit Moscheh ad Jehovam": quod significet indignationem quod non Divinum, ita quod non ipsa Ecclesia apud illos, constat ex significatione "dicere" quod hic sit indignatio, nam dicere involvit sequentia, haec enim sunt quae dixit, et sequentia sunt indignationis 1propter id, quod non Divinum vellet apud eos esse, ita quod non apud illos Ecclesia, per quod praestantiores redderentur omnibus 2qui super faciebus terrae, ut patet a vers. (t)16 seq.; quod verba Moschis ad Jehovam essent indignationis propterea, erat quia Moscheh hic 3refert caput gentis Israeliticae, videatur supra n. (x)10556, quapropter pro se, et pro illa gente loquitur, nam dicit "ego et populus," vers. 16; et quia illam gentem ut caput hic refert, ideo per "dixit Moscheh ad Jehovam" significatur indignatio; homo enim qui talis est qualis (t)illa gens, indignatur contra Deum si non potitur cupitis; [2] hoc faciunt omnes qui in externis sunt absque interno, illi enim si venerantur et adorant Deum et quasi amant, non est propter Ipsum sed propter se, nam non volunt aliud quam eminentiam super alios et opulentiam prae aliis; hic ignis est qui eorum venerationem et adorationem et quasi amorem excitat; at si non obtinent quae cupiunt, relinquunt Deum; quod gens illa talis fuerit, patet manifeste ab historicis Verbi; simile significatur per haec verba Jacobi, Vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, Gen. xxviii 20, 21; quae involvunt, quod si illa 4acceperit, agnosceret Jehovam pro suo Deo, at si non 5acceperit, non agnosceret; talis etiam fuit gens quae ab Ipso; inde est quod gens illa toties desciverit, et coluerit alios deos, usque ut tandem propterea 6ejiceretur e terra Canaane, primum gens Israelitica et postea Judaica. Quod causa indignationis, de qua supra, fuerit, quod non praestantiores fierent omnibus in universo terrarum (x)orbe 7si non Jehovah iret cum illis, patet; [3] quod etiam indignationis causa fuerit quod non ipsa Ecclesia esset apud illos, sequitur ex eo quod a Jehovah introduci in terram Canaanem sit fieri Ecclesia; causa quod ita sit, est quia Ecclesia in terra Canaane fuerat ab antiquissimis temporibus, et 8quia non alibi potuerat conscribi Verbum quam ibi, ita apud gentem quae possideret illam terram, et ubi Verbum ibi Ecclesia; quod non alibi conscribi posset Verbum quam ibi, erat quia omnia loca quae in universa illa terra, et quae circum illam, sicut montes, 9valles, (t)fluvii, silvae, et reliqua, repraesentativa caelestium et spiritualium facta (x)fuerunt, et Verbi sensus litterae tam in historicis quam in propheticis, ex talibus necessario erit; quoniam interiora Verbi, quae sunt caelestia et spiritualia, desinent in talia, et quasi insistent eis 10sicut domus super suo fundamento, 11nam nisi (x)Verbum quoad sensum litterae, qui est ultimum ejus, insisteret talibus, foret id sicut domus absque fundamento; quod ita sit, 12patet ex Verbo, quod toties ibi memorentur loca illius terrae, quae omnia, quia representativa facta, significant res caeli et Ecclesiae; inde 13est quod introduci in terram Canaanem significet instaurationem Ecclesiae, et quod indignatio Moschis etiam illud involvat tametsi id 14non cogitavit. Quod in terra Canaane Ecclesia fuerit ab antiquissimis temporibus, et quod inde omnia loca ibi repraesentativa facta sint, videatur n. (x)3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, (x) 6306, 6516, 8317, 9320, 9325, et quod inde "terra Canaan" in Verbo significet Ecclesiam, in locis citatis n. 9325. @1 , indignatus fuit$ @2 in universo terrarum orbe$ @3 repraesentat$ @4 dederit ei$ @5 dederit$ @6 ejiceretur altered to ejicerentur$ @7 per id quod Jehovah non$ @8 quod$ @9 colles$ @10 ut$ @11 sensus literae est naturalis, et omne spirituale desinit in naturali et ibi subsistit, et si non naturale esset fundamentum, foret sicut domus exstructa supra humum, et sicut dicitur in aere$ @12 etiam patet ex Verbo, imprimis prophetico, ubi toties memorantur$ @13 constare potest$ @14 nesciverint$
Arcana Coelestia 8
Passage 10560
#10560 "Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc": quod significet sponsionem Ecclesiae apud illam gentem, constat ex significatione "Tu dicis ad me" cum a Jehovah, quod sit sponsio, et ex significatione "ascendere fac populum hunc" quod sit ut apud illam gentem instauretur Ecclesiae; haec sunt quae in sensu interno per illa verba significantur, at in sensu proximo quod introducerentur in terram Canaanem, et possiderent illam; quod introduci in 1terram Canaanem et possidere eam, sit instaurare Ecclesiam, videatur supra n. 10559. Quomodo cum his se habet, in praecedentibus passim ostensum est, quod nempe apud illam gentem non aliqua Ecclesiae institui potuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, quoniam in externis separatis ab interno fuit; et qui tales sunt non aliquem influxum a Divino recipere possunt; et usque Ecclesia apud hominem est in interno ejus, non autem in externo separato ab illo; qui tales sunt, quidem repraesentare Ecclesiam possunt, non autem esse Ecclesia; repraesentare Ecclesiam et non esse Ecclesia, est colere externa, et vocare illa sancta et Divina, non autem agnoscere et percipere illa fide et amore e caelo. Videantur quae supra de significatione "ascendere facere populum in terram" n. 10526 dicta sunt. @1 illam terram$
Arcana Coelestia 8
Passage 10561
#10561 "Et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me": quod significet quod id absque auspicio Divino non fieri possit, constat ex significatione "mittere cum Mosche et gente illa" cum a Jehovah, quod sit Divinum quod ducet, de qua sequitur; et quia Moscheh sciebat quod quidem populum in terram Canaanem introducere posset, sed 1si id fieret absque ductu et auspicio Divino, quod non venirent in possessionem ejus; quod involvit 2et significat quod apud illam gentem non institueretur Ecclesia, secundum illa quae supra n. 10559, 10560, allata sunt; inde patet quod per "ascendere fac populum hunc, sed non notum fecisti mihi quem missurus es cum me" significetur quod Ecclesia apud illam gentem absque auspicio Divino non institui posset; ita angeli percipiunt haec verba qualitercumque homines, nam angeli 3omnia Verbi secundum sensum internum ejus percipiunt, homines autem secundum sensum externum, in quo tamen internus. Quod mittere cum illis, cum a Jehovah, sit Divinum quod ducet, est quia per "mitti a Jehovah" significatur Divinum ducens, et quoque Divinum procedens; 4ideo angeli in lingua originali dicti sunt a mitti; (c)et ideo Dominus tam frequenter se 5dixit missum a Patre, per quod significatur Divinum procedens, videatur n. 4710, 6831; ex his patet quid per "missurum cum me" in sensu interno intelligitur. @1 si non Divinum introduceret$ @2 in sensu interno$ @3 secundum sensum internum illa$ @4 ideo id per angelos in Verbo intelligitur, nam angeli in Lingua originali vocantur a mitti$ @5 dixerat$
Arcana Coelestia 8
Passage 10562
#10562 "Et Tu dixisti, Novi te nomine": quod significet quale ejus, constat ex significatione "nosse" cum de Jehovah, quod sit scire et praevidere ab aeterno, de qua n. (x)5309, et ex significatione "nominis" quod sit quale 1status, rei, aut hominis, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3004-3011, 3421, 6674, 6887, 8274, 8882, 9310; quale 2Moschis" involvunt sequentia; inde patet quod per "novi te nomine" cum a Jehovah, significetur ab aeterno scire 3et praevidere qualis est. @1 alicujus$ @2 ejus$ @3 , seu$
Arcana Coelestia 8
Passage 10563
#10563 "Et quoque invenisti gratiam in oculis Meis": quod significet quod 1receptus quia genti isti praeesse potuit, constat ex significatione "invenire gratiam in oculis Jehovae" quod sit 2receptus esse, hic propter quale, quod significatur per "novi te nomine"; quale erat quod genti isti 3praeesse potuerit; Moscheh enim praevisus est a Domino ut populo Israelitico praeesset; quod hoc praevisum sit, patet ex eo quod educatus sit in aula regis Pharaonis, ubi dominia erant, inde 4etiam animum 5praeeminentiae super alios traxit; ideo quoque receptus est ut praeesset populo suo; quale (t)ejus etiam erat ut recipere posset loquelam a Divino melius quam alii ex illa gente, nam non ita in externo separato ab interno fuit sicut illa gens. Haec itaque sunt quae significantur per "novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis." @1 acceptus altered to receptus$ @2 acceptus$ @3 Before genti$ @4 quoque$ @5 praeeminendi A, praeeminentia IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10564
#10564 "Et nunc si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis": quod significet si acceptus ideo, constat ex illis quae nunc supra n. 10562, 10563, dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10565
#10565 "Notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te": quod significet instructionem 1de Divino quale erit cum illis, constat ex significatione "notam facere viam Jehovae" quod sit instructio de Divino, nam per "notum facere" significatur instructio, et per "viam Jehovae" significatur Divinum Verum ducens; et ex significatione "cognoscere Jehovam" quod sit 2scire quale est cum illis Divinum; quod "via" sit verum, videatur n. 627, 2333, 10422, hic Divinum Verum ducens. @1 de Divino quale altered to quale Divinum$ @2 Divinum quale est cum illis$ a. 1 "Quoniam inveni gratiam in oculis Tuis": quod significet quia receptus praeesse populo, et ducere illum, ut supra n. 10563, 10564 (x). @1 In A this became unnumbered when S re-numbered those that precede it. In IT it is printed as the final sentence of n. 10565.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10566
#10566 "Et vide quod populus Tuus gens haec": quod significet quod soli in mundo apud quos Divinum quod super omnia, constat ex significatione "gentis Jehovae" quod sit ubi ipsum Divinum habitat, et in sensu spirituali, ubi Ecclesia Domini, nam omnes qui agnoscunt Dominum fide et amore simul sumpti sunt gens Jehovae; at filii Israelis eo tempore nihil cogitarunt de Ecclesia, sed solum de possessione terrae Canaanis, ac de eminentia super alios; et quia dictum erat Moschi quod nomen Dei illorum esset Jehovah, quod tamen prius nesciverunt, 1 Exod. iii 13, 14, et quia viderunt tanta miracula ab lpso in Aegypto, (d)ac ad mare Suph, et in deserto, ideo agnoverunt Jehovam pro suo Deo; sed usque corde suo non crediderunt in Ipsum, crediderunt enim quod plures dii essent, ut satis constare potest ex vitulo aureo quem, tardante Mosche, pro suo deo, immo pro jehova adoraverunt; et postea ex diis, ad quos toties desciverunt, ut patet ex historicis Verbi; ex quibus constare potest quod Jehovam coluerint solum propter miracula, et non propterea quod Ipse solus Deus esset; et qui colit Deum solum propter miracula, is modo colit nomen Dei, et non Deum, ac desciscit ab illo quoties non potitur cupitis. Quod gens Israelitica Jehovam solum quoad nomen coluerit, videatur n. 3732 fin., 4299, 6877, et quod corde idololatrae fuerint, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882, et quod gens pessima fuerit, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4570, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 7248, 8819, 9320, ac praeterea, 10396; ex his nunc constare potest quid significatur per "quod populus Tuus gens haec," quod nempe illi soli essent apud quos Jehovah, et quod sic eminentiores fierent omnibus aliis gentibus. At tametsi haec in sensu proximo significantur per illa verba, usque per eadem in sensu interno significatur quod Divinum apud illos esset, consequenter Ecclesia. @1 i videatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10567
#10567 "Et dixit, Facies Meae ibunt, et 1quiescere faciam te": quod significet quod Divinum Ecclesiae, cultus, et Verbi erit ibi, sed apud ipsam gentem externum absque illo, constat ex significatione "facierum" quod sint interiora, de qua in locis citatis n. 9546; et cum de Jehovah, quod sint Divina, hic Divina Ecclesiae, cultus, et Verbi, ex significatione "ire" quod sit vivere, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, 9440; at cum de Jehovah, est dare vitam, praesens esse, et ducere; inde enim est vivere homini; et ex significatione "quiescere facere Moschen" quod sit externum 2Ecclesiae, cultus, et Verbi, in quod Divina interiora desinunt, per "Moschen" enim repraesentatur externum illud, ut supra n. 10563, et per "quiescere" significatur requiescere et desinere, ita in quo requiescunt, seu in quod desinunt Divina interiora; etiam per vocem illam in lingua originali significatur requiescere et desinere. Quod interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi desinant in externum eorum, et quod super eo requiescant 3sicut super suo plano, aut sicut domus super suo fundamento, videatur n. 9216. Quod haec per "quiescere facere Moschen" significentur, constat ex sequentibus hujus capitis in sensu interno, in quo agitur de interioribus Verbi, Ecclesiae, et cultus, et de externo in quod illa desinunt; externum hoc est quod repraesentatur per "Moschen." @1 desinere et requiescere written above this $ @2 in quod Divina interiora, quae Ecclesiae, cultus et Verbi, desinunt, per Moschen enim significatur externum eorum, secundum illa quae supra n. 10563 de illo dicta sunt$ @3 ut$
Arcana Coelestia 8
Passage 10568
#10568 "Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc": quod significet si non Divinum sit ibi, non aliquid Ecclesiae erit, constat ex significatione "facierum Jehovae" quod sint Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua mox supra n. 10567, et ex significatione "ne ascendere facias nos abhinc" quod sit quod non aliquid Ecclesiae erit; quod hoc per illa verba significetur, est quia per introduci in terram Canaanem significatur instauratio Ecclesiae, inde per "ne ascendere facias non abhinc" significatur quod sic non aliquid Ecclesiae erit; quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio Ecclesiae, videatur supra n. 10560, 10561; 1quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio (x)Ecclesiae, est quia per terram Canaanem in Verbo non aliud in caelo intelligitur quam Ecclesia, in caelo enim omnia Verbi spiritualiter percipiuntur, quare cum memoratur aliqua terra, tunc cogitatur ibi de talibus quae Ecclesiae sunt in illa terra, seu apud gentem quae ibi; angeli caeli non possunt mentem tenere in idea terrae, quoniam idea terrae est materialis, nec in idea gentis alicujus, nam haec idea etiam materialis est, 2quapropter illis obvenit statim idea spiritualis, quae est de Ecclesia; idea spiritualis in genere est de Domino, de regno Ipsius, de caelo, de Ecclesia, de amore et fide in Dominum, et de innumerabilibus quae fidei et amoris sunt, ita quae Ecclesiae; et si credere 3velitis, impossibile est ut aliqua idea materialis intret caelum, exuitur illa ad primum limen 4; ita fit cum omnibus et singulis Verbi. 5Inde nunc est quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio Ecclesiae, et per non introduci, ut hic, nulla instauratio. @1 ne miremini quod dicatur quod per illa verba significetur Ecclesia, sed quod significetur est causa,$ @2 quapropter intrant statim in ideam spiritualem, quae est propria coeli et angelica, haec idea$ @3 dignemini$ @4 i coeli, ac intret absque materiali, sub habitu coelesti$ @5 haec nunc causa$
Arcana Coelestia 8
Passage 10569
#10569 "Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?" quod significet receptionem prae aliis si Divinum manifestetur apud illos, constat ex significatione "notum fieri" cum de Divino apud illos, quod sit revelari; ex significatione "gratiam invenire in oculis Jehovae" quod sit 1receptus esse, de qua supra n. 10563, hic 2 prae aliis, (m)quoniam sequitur, "sic praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi";(n) et ex significatione "ire cum nobis" cum de Jehovah, quod sit Divinum ducens hic in terram Canaanem, de qua supra n. 10567; inde patet quod per "in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?" significetur receptio prae aliis si Divinum manifestetur apud illos. [2] Dicitur "in oculis Jehovae," et per id significatur praesentia Divina Domini in veris et bonis fidei et amoris apud homines in terris (c)et apud angelos in caelis; quod praesentia Domini sit in veris et bonis fidei et amoris, est quia 3haec ab lpso Domino sunt, et cum Dominus apud homines et apud angelos praesens est in illis, tunc praesens est in Suo apud illos (c)et non in proprio illorum, hoc enim (t)est malum"; inde quoque est quod per "oculos" in Verbo, ubi de hominibus qui recipiunt Divina Domini, significetur fides et quoque intellectus recipiens, nam intellectus 4est oculus internus, ac fides est verum quod videtur et percipitur; quod oculi 5cum de hominibus, in Verbo significent fidem, et quoque intellectum, videatur n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051. [3] Unde ille visus, etiam dicetur: est realis lux quae illuminat intellectum, prorsus (x)distincta a luce quae illuminat 6visum corporis; lux illa quae illuminat 7intellectum est e caelo, quae autem 6visum corporis est in mundo; lux caeli est a Domino ut Sole ibi, et est in sua essentia Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; inde patet unde est quod per "oculos" cum de Jehovah, significetur praesentia Divina Domini, (c)et quod per "oculos" cum de 8 hominibus qui recipiunt Divinum Verum Domini, seu lucem 9Ipsius, significetur fides et intellectus illustratus. [4] Quod realis lux sit quae illuminat mentes et facit intellectum apud homines, non notum est in mundo, tametsi ab hominibus intellectui tribuitur visus et lux et tametsi Dominus in Verbo pluries" dicitur Lux, (c)ac intelligitur quod videatur per fidem et ejus lucem. Quod 10 realis lux sit quae illuminat mentes, et quod 11 Divinum Verum procedens a Domino ut Sole sit illa Lux, 12et quod det intellectum veri ubi recipitur, in locis citatis n. 9548, 9684, tum n. 9570, 9571 fin., (x)9594. [5] Ex his constare potest quid per "oculos Jehovae" in Verbo significatur, ut apud Esaiam, Inclina, Jehovah, aurem Tuam et audi, et aperi, Jehovah, oculos Tuos et vide, xxxvii 17: apud Jeremiam, Ponam oculum Meum super illos in bonum, et reducam eos super terram suam, et aedificabo eos, xxiv 6: apud Davidem, Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum, Ps xxxiii 18: et apud eundem, Jehovah in templo sanctitatis Suae; Jehovae in caelo thronus; oculi Ipsius vident, et palpebrae Ipsius probant filios hominis, Ps. xi 4; et alibi. @1 acceptus altered to receptus$ @2 i autem receptus esse$ @3 illa$ @4 recipiens est visus$ @5 respective ad hominem, et intellectum et fidem significent$ @6 oculos$ @7 mentem$ @8 i angelis et$ @9 Divinam$ @10 i itaque$ @11 i sit AIT$ @12 et ubi recipitur det intellectum veri et fidem, videatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10570
#10570 "Et praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi": quod significet inde eminentiam super omnes in universo orbe ubi Ecclesia, 1constat ex significatione "praestantiores reddi prae omni populo qui super faciebus humi" quod sit eminentia super omnes in universo orbe; quod etiam sit ubi Ecclesia, est quia per "humum" significatur Ecclesia, de qua sequitur". [2] 2Quod ille finis, ut praestantiores redderentur prae omnibus in universo orbe fuerit, propter quem gens Israelitica coluit Jehovam, et propter quem in sancto externo potuit esse, constat ex illis quae de illa gente prius ostensa sunt; quod tales in sancto externo possint esse, et apparere aliis sicut cultores Dei, 3constat ex idololatris, de quibus in historicis Verbi, 4qui similiter potuerunt in externis esse, sed quod illis non internum sanctum 5fuerit, quivis potest 6scire et concludere ex eo quod Divina Vera quae in Verbo revelata sunt faciant ut cultus sit internus, si illa sciant et secundum illa vivant; nam si homo absque illis sancte (x)posset colere Deum, non opus foret aliqua doctrina Ecclesiae, nec aliqua praedicatione. [3] Quoniam gens illa (t)fuit talis ut propter eminentiam super alios ut finem posset in sancto externo esse, et 7quoniam apud tales repraesentativa 8caelestium et spiritualium, quae erant externa cultus, possunt communicari cum angelis, et per id conjunctio esse cum caelo, ideo gens illa recepta fuit; sed qui credit quod per id cultores Dei fuerint, 7 maxime fallitur, fuerunt enim cultores sui et mundi, et corde idololatrae; et quia tales erant, nec illis revelata sunt interiora cultus, quae sunt fidei et amoris in Dominum, ut patet ex libris Veteris Testamenti; 10et quoque ex eo quod non agnoverint Dominum cum in mundum venit, immo nec adhuc agnoscunt; et si docentur ex propheticis de Domino, usque non recipiunt; volunt Messiam qui evehat illos 11super omnes in universo terrarum orbe, et non Messiam cujus regnum est in caelis, et inde prospicit omnium saluti etiam in terris. Ex his constare potest qualis gens illa fuit a primis aevis, et unde est quod hic dicatur quod per id quod Jehovah iret cum illis, praestantiores redderentur prae omni populo qui super faciebus humi. [4] (s)Dicitur super faciebus humi, et per id intelligitur ubicumque Ecclesia, per "humum" enim similiter ac per "terram" significatur Ecclesia, quod per "terram," videatur in locis citatis n. 9325; sed "humus" 12significat Ecclesiam ex simili causa ex qua ager, ita ex receptione variorum seminum, (c)ac eorum nascentia et proventu, per quae significantur vera et bona fidei et amoris, 13homo enim est horum receptaculum sicut humus illorum; terra autem dicitur Ecclesia ex populo qui ibi, apud quem Ecclesia; sed quia humus 14 involvit extensionem quoad spatium aeque ac terra, ideo interpretes pro humo dicunt terram, ut hic super faciebus terrae pro super faciebus humi, et quoque alibi, 15et usque in lingua originali vox quae significat humum ex prorsus alia origine est quam ex qua vox quae significat terram. Quod "humus" significet Ecclesiam aeque ac terra, constat ex variis locis in Verbo, [5] quorum aliqua solum licet adducere, ut apud Jeremiam, Magnates miserunt minorennes suos aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, propterea quod humus confracta sit, quod non facta sit pluvia in terra, xiv 3, 4; ibi "humus" est Ecclesia, et quoque "terra," agitur enim ibi in sensu interno de defectu veri, et inde Ecclesiae vastatione; "aquae" sunt vera, 16foveae" sunt ubi illa, ita doctrina, "vasa" sunt recipientia, "pluvia" est influxus e caelo; "terra" est ubi Ecclesia, et "humus" est ipsa Ecclesia, quae confracta dicitur ex siccitate, ita ex defectu veri e caelo: [6] apud Esaiam, Fiet a fine septuaginta annorum, visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad mercedem meretriciam suam, et scortabitur cum omnibus regnis terrae super faciebus humi; tandem erit mercatura ejus, et merces meretricia ejus sanctum Jehovae, xxiii 17, 18; per "Tyrum" 17 significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ita in sensu abstracto cognitiones illae; quae "merces meretricia" vocantur cum docentur 18causa lucri, honoris, et famae propter illa, sic quasi venduntur, et non docentur propter ipsum verum, 19hoc vocatur meretricatus et scortatio in Verbo; "scortari cum omnibus regnis terrae" est ita facere cum omnibus veris Ecclesiae; "super faciebus humi" est ubicumque Ecclesia; quoniam cognitiones veri et boni usque manent cognitiones veri et boni in se, ita Divinae, tametsi homini docenti et venditanti illas sint pro lucro, et inde merces meretricia, ideo dicitur quod "mercatura ejus et merces meretricia ejus erit sanctum Jehovae": quod ibi non merces meretricia intelligatur, nec scortatio cum omnibus regnis terrae, nec quod tale erit sanctum Jehovae, (x)quivis qui ultra sensum litterae cogitat, videre potest: [7] apud Davidem, Emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. civ 30; "spiritus Jehovae" est Divinum Verum procedens a Domino, n. (x)9818, "creari" est e novo creari, 20hoc est, regenerari, n. 10,373, "renovare facies humi" est reformare et instaurare Ecclesiam; 21 "facies humi" est ubicumque 22aliquid Ecclesiae recipi potest; similiter ac alibi ubi "facies humi" dicuntur, ut Gen. vii 4, viii 8, 13; Exod. xxxii 12; Num. xii (x)3; 23Deut. vi 15, vii 6; 241 Sam. xx 15; 2 Sam. xiv 725.(s) @1 A has the following d sentence in m: constat ex significatione praestantiores reddi prae omni populo qui super faciebus humi, quod sit eminentia super omnes in universo orbe; quod sit ubi Ecclesia, est quia per humum significatur Ecclesia in genere, seu ubivis per terram Ecclesia in specie, seu in terra Canaanie, quod humus sit Ecclesia$ @2 Quod hic finis fuerit, propter quem coluerint Jehovam, et propter quem sancto externo potuerunt esse, et mandata fecerunt$ @3 constare potest$ @4 quod similiter possint ex$ @5 sit$ @6 inde concludere$ @7 quia$ @8 coelestia et spiritualia, quae etiam sunt$ @9 i ac salvati$ @10 ideo quoque nec agnoverunt$ @11 supra$ @12 dicitur Ecclesia$ @13 ideo per humum ex qua illa, significatur Ecclesia$ @14 i in sensu proprio$ @15 sed$ @16 fovea est$ @17 i ibi$ @18 alicujus lucri causa, et$ @19 ita facere$ @20 seu$ @21 i praeter pluries alibi;$ @22 aliqua Ecclesia, ut quoque$ @23 Before Gen. vii 4$ @24 Before Deut. vi 15$ @25 i, et alibi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10571
#10571 "Et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam": quod significet quod Divinum erit in externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod apud eos, constat ex repraesentatione "Moschis" quod 1ut caput gentis illius, sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi non ita separatum ab interno, sicut externum (c)illorum apud ipsam gentem, de qua supra n. 10,557, 10,563, et ex significatione "facere verbum quod Moscheh locutus est" cum a Jehovah, quod sit quod Divinum erit in externo; 2 per "facere verbum hoc" enim intelligitur ire cum illis, et introducere illos in terram Canaanem, et per ire cum illis, et introducere in 3terram Canaanem, significatur quod Divinum manifestabitur apud illos, videatur supra n. 10,569. Arcanum quod in his et in sequentibus latet, aegre describi potest nisi idea habeatur de externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod Moscheh repraesentat, et de externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, 4in quo ipsa gens erat; distinguitur unum ab altero in eo quod externum, quod Moscheh repraesentat, sit externum 5 non ita separatum ab interno, sicut externum in quo ipsa gens; inde est quod nunc dicatur Moscheh et populus, nunc Moscheh absque populo, et nunc populus absque Mosche; et quod cum Moscheh loquitur ad Jehovam, dicat "ego et populus," et cum Jehovah ad Moschen, de solo Mosche, ut in vers. 12, 14, ,] 17, 18-23, aut de populo separatim ab illo, ut in versu 2 capitis sequentis, et alibi. @1 sit caput istius gentis, ita$ @2 i nam$ @3 illam terram$ @4 quod$ @5 i at$
Arcana Coelestia 8
Passage 10572
#10572 "Quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine": quod significet quod 1receptus sit propter quale ejus, constat ex illis quae supra n. 10,562, 10,563, dicta et ostensa sunt, ubi similia verba. @1 acceptus altered to receptus$
Arcana Coelestia 8
Passage 10573
#10573 Vers. 18-23. Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam. Et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas, et invocabo nomen Jehovae coram te, et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio. Et dixit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit. Et dixit Jehovah Ecce locus Mecum, et stabis super petra. Et erit, in pertransire gloria Meam, et ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te usque dum pertransivero. Et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur. "Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam" significat apperceptionem Divini Veri interni in externo "et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas, significat omne Divinum caeli et Ecclesiae super externum [separatur ab interno, in quo Moscheh et gens cui praeerat]: "et invocabo nomen Jehovae coram te" significat sanctum cultus Divini ibi: "et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio" significat quod Divinum Verum et Bonum revelabitur illis qui recipiunt "et dixit, Non potes videre facies Meas" significat quod Divina interior Ecclesiae, cultus, et Verbi non apparere possiut genti Israeliticae: "qui non videt Me homo et vivit significat quod ipsum Divinum non vider possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo: "et dixit Jehovah Ecce locus Mecum, et stabis super petra" significat statum fidei in Deum "et erit in pertransire gloriam Meam" significat interiora Verbi, Ecclesiae et cultus: "et ponam te in fissura petrae" significat obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt: "et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero" significat occlusionem interni et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur" significat quod externa Verbi, Ecclesiae, et cultus visuri, non autem interna.
Arcana Coelestia 8
Passage 10574
#10574 "Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam": quod significet apperceptionem Divini Veri interni in externo, constat ex repraesentatione "Moschis" hic, quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi non ira separatum ab interno 1 sicut apud ipsam gentem, de qua n. 10,563, 10,571, ex significatione "facere videre" quod sit appercipere, de qua n. 215O, 3764, 4567, 4723, 5400, et ex significatione "gloriae Jehovae" quod sit internum Verbi, de qua in Praefatione ad Gen. xviii, et n. 5922, 9429; inde patet quod per "dixit Moscheh, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam" significetur apperceptio interni in externo Verbi, Ecclesiae, et cultus. [2] Quod haec significentur per illa verba, etiam constare potest ex praecedentibus hujus capitis, ibi enim in sensu interno agitur 2de gente Israelitica, et quod Ecclesia apud illam non institui posset, ex causa quia non recipere potuerunt aliquid internum; recipere internum Ecclesiae est recipere Divinum Verum e caelo, et per id caelestem amorem; quoniam de 3hoc agitur in sensu interno, et usque Moscheh institit ut Jehovah introduceret illos in terram Canaanem, per quod significatur instauratio Ecclesiae, ideo nunc dicit Moscheh, "Fac videre mihi gloriam Tuam," per quod ideo significatur apperceptio Divini Veri interni in externo; quod per "gloriam Jehovae" intelligatur tale Divinum quod non [3] appercipi 4potuit a Mosche, constat manifeste ex sequentibus hujus capitis, ubi dicitur quod non videre posset facies Jehovae, 5ita ibi vocatur gioria, sed postquam pertransiverat, videret posteriora, et hoc ex fissura petrae, per quae significatur quod modo externa Ecclesiae, cultus, et Verbi apperciperet, sed non interna; quod tale per "gloriam Jehovae" significetur, patet ex eo quod aliquoties dicatur quod viderint gloriam Jehovae, 6sed fuit nubes quae ita vocata est, ut super monte Sinai, et super tentorio, inque illo, 7videatur Exod. xvi 10, xxiv 16, 17, Exod. xl 34, 35; Num. xvii 7 [A.V. xvi 42]; et alibi; per "nubem" 8ibi, quae gloria Jehovae dicta est, significatur externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, 9seu sensus litterae Verbi, videatur in Praefatione ad Gen. xviii, et n. 4060, 4061, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8781, 9430, 10,551. [4] Quod "gloria Jehovae" significet internum 10Verbi, Ecclesiae, et cultus, est quia Divinum Verum procedens a Domino, quale est in caelo, est gloria Jehovae, Divinum enim Verum procedens a Domino 11 apparet ibi ut lux; 12 apparentia Domini in illa luce est quae in genuino sensu intelligitur per "gloriam Jehovae"; per apparentiam Domini intelliguntur omnia ibi quae a Domino sunt, quae sunt innumerabilia, et communi voce vocantur caelestia et spiritualia. Quod internum Verbi, Ecclesiae, et cultus significetur per "gloriam Jehovae," est quia illud in (c)ea luce est, externum autem in luce mundi, quapropter hoc in Verbo per "nubem" significatur; inde patet quod 13 sensus internus Verbi sit "gloria." [5] Ex his nunc constare potest quid per "gloriam Jehovae" et per "lucem" Ipsius in sequentibus his locis significatur, ut apud Esaiam, Surge, illuminare, quia venit lux Tua, et gloria Jehovae super Te exorta est; ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, sed super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur ambulabunt gentes ad lucem Tuum, et reges ad splendorem ortus Tui: non occidet amplius sol Tuus, et luna Tua non colligetur, quia Jehovah erit Tibi in lucem aeternitatis, lx 1-3, 20; agitur ibi de Adventu Domini; 14"lux" ibi est Divinum Verum procedens a Domino, et "gloria Ipsius" ac "splendor ortus Ipsius" sunt omne id quod de Domino, deque fide et amore in Ipsum in luce illa apparet "tenebrae et caligo quae obtegunt terram et populos" sunt obscura fide et amoris, dicitur enim de instauranda Ecclesia apud gentes; inde sequitur quod per lucem et gloriam, quae exoriturae, et quae videbuntur et ad quas ambulabunt 15, sint Divina Vera 16 de Domino, 17deque fide et 6 18 amore in ipsum ab Ipso: apud eundem, Jehovah vocavi Te in justitia, et dedi Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6, 8; agitur (t)etiam ibi de Domino, Qui "lux gentium" vocatur quia ab Ipso omne Divinum Verum, et Qui gloria Jehovae, quia in Ipsum omne fidei et amoris: apud eundem, Erumpet sicut aurora lux tua, ambulabit ante te justitia tua gloria Jehovae colliget te, lviii 8; [7] similiter: apud eundem, Gaudete cum Hierosolyma, deliciemini ex splendore gloria 19Ipsius, lxvi ,] 11; "Hierosolyma" ibi 20ut alibi est Ecclesia, et "splendor gloriae" est amor veri a Domino: apud Sachariam, Ego ero (x)illi murus ignis circumcirca, et in gloriam ero in medio ejus, ii (x)9 [A.V.5]; etiam ibi de Hierosolyma, quae est Ecclesia; "gloria in medio ejus" est Ipse Dominus quoad omnia veri et boni quae fidei et amoris; quod per "gloriam" ibi intelligantur illa quae lucis Divinae sunt, patet: similiter [8] ut apud Johannem, Sancta Hierosolyma habens gloriam Dei, et luminare illius simile lapidi pretiosissimo; gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus; gentes quae salvantur in luce 21Illius ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam. Portae ejus non claudentur interdiu; nox enim non erit ibi, afferent gloriam et honorem gentium in eam, Apoc. xxi 11, 23-25 [,26]; "Sancta Hierosolyma" ibi est Ecclesia, quae successura hodiernae; illa quae Ecclesiae sunt, quae sunt fidei et amoris in Dominum a Domino, describuntur 22per "luminare," per "lucem," et per "gloriam"; quia per gloriam intelliguntur illa quae lucis sunt, ideo dicitur gloria Dei illustrabit eam; quisque qui expendit, et ipsas res intuetur, et non haeret in [9] solis verbis, videre potest quod per omnia illa significentur talia quae Ecclesiae sunt, at quid per singula significatur docet sensus internus, nam in Verbo 23 nihil inaniter dicitur, ne quidem vocula: apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Tuum quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lucem in revelationem gentium, et gloriam populi Tui Israelis, ii 30-32; haec in prophetico Simeonis de Domino nato; "lux in revelationem gentium" est Divinum Verum procedens a Domino, et "gloria populi Israelis" est omne id quod a Domino revelatum est de Se Ipso, deque fide et amore in Ipsum apud illos qui recipiunt; omne hoc vocatur gloria, quia apparet in caelo et in luce ibi, lux ibi est Divinum Verum; 24per "filios Israelis" intelliguntur qui in fide et amore in Dominum. [10] Quod lux sit Dominus quoad Divinum Verum, et quoque gloria quae lucis, patet ex Ipsius Domini verbis, apud Johannem, Diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei; Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 43, 46: et apud eundem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, Deus erat Verbum: erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: et Verbum caro factum est, et habitavit in nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, i 1, 9, 14; "Verbum" est Divinum Verum, et quoque "lux"; et gloria est omne quod apparet de Domino in luce illa. [11] Haec loca e Verbo allata sunt quia in illis "gloria" et simul "lux" nominantur, et allata sunt ob finem ut sciatur quod "lux" sit Divinum Verum a Domino, ita Ipse Dominus quoad Divinum Verum, et quod "gloria" sit omne quod lucis, proinde omne quod ex Divino Vero quod facit intelligentiam et sapientiam apud angelos, et apud homines qui Dominum fide et amore recipiunt. Simile per "gloriam" significatur alibi, ut apud Johannem, Volo ut ubi Ego sum, etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam Meam, xvii (x)24: apud Lucam, Nonne hoc oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26: apud Matthaeum, Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 30; [12] per "nubes" ibi intelligitur Divinum Verum quale est in luce mundi, ita quale apud homines, et per "gloriam" intelligitur Divinum Verum quale est in luce caeli, ita "quale" apud angelos; et quia Divinum Verum per "nubem" et per "gloriam" intelligitur, ideo est Verbum quoad sensum externum et quoad sensum internum quod intelligitur, quoad sensum externum per "nubem" et quoad sensum internum per "gloriam"; etiam quod apparet in luce mundi est nubes respective ad id quod apparet luce caeli; quod "nubes" id sit, videatur 25 Praefatio ad Gen. xviii, et n.4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781, 9430, 10,551. [13] Inde est quod nubes etiam in Verbo dicatur "gloria," ut in Exodo, Gloria Jehovae apparuit in nube, xvi 10: alibi, Habitavit gloria Jehovah super monte Sinai; et obtexit eum nubes sex dies, sed species gloriae Jehovae erat sicut ignis comedens in capite montis ante oculos filiorum Israelis, xxiv 16, 17: et alibi in Exodo, Obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum; nec potuit Moscheh intrare, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret habitaculum, xl 34, 35: in Numeris, Cum congregaretur contio contra Moschen et contra Aharonem, et respiceret ad tentorium conventus, ecce obtexit illud nubes, et apparuit gloria Jehovae, xvii 7 [A. V. xvi 42]: in Libro 1 Regum, Nubes implevit domum Jehovae, ita ut non potuerint sacerdotes stare ad ministrandum Propter nubem, quoniam implevit gloria Jehovae domum Jehovae, viii ,] 11: et in Apocalypsi, Impletum est templum fumo et gloria Dei, 26 xv 8; quoniam Divinum apparuit sicut nubes, ideo per "nubem" significatur [14] Praesentia Divina, et ubi Praesentia Divina ibi Divinum Verum, nam Divinum absque illo non apparet, quoniam est in illo et est illud; inde est quod nubes (t)ibi dicatur gloria; nec aliter potuit apparere genti Israeliticae, quoniam in externis absque interno erant, videatur n. 6832, 8814, 8819, 10,551; sed usque nubes et gloria distinguuntur sicut lux mundi et lux caeli, seu sicut sensus litterae Verbi et sensus (t)internus ejus, et sicut sapientia humana et sapientia angelica. Ex his nunc constare potest quod per "dixit Moscheh, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam" significetur ut ostendatur ipsi Divinum internum; et quia Moscheh repraesentabat externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, significatur apperceptio Divini Veri interni in externo. @1 i eorum$ @2 de Ecclesia instituenda apud gentem Israeliticam, et quod Ecclesia non apud illam institui possit, ex causa quia non recipere possent aliquid internum$ @3 his$ @4 posset$ @5 cum pertransiret$ @6 quae$ @7 ut$ @8 , quae ibi $ @9 quod nubes sit externum eorum$ @10 Ecclesia$ @11 i in coelo$ @12 i inde est$ @13 i etiam$ @14 quod lux ibi sit Divinum Verum a Domino, et gloria sit omne id quod de Domino et de amore ac fide in Ipsum in luce illa, constare potest, nam agitur de Ecclesia apud gentes; et notum est quod tenebrae et caligo qui obtegunt terram et populos, sint obscura fidei et falsa quae apud illos$ @15 i gentes et reges$ @16 i quae Ecclesiae, ita quae$ @17 de$ @18 i de$ @19 ejus$ @20 et alibi significat Ecclesiam$ @21 Ipsius$ @22 per luminare, gloriam regum et gentium$ @23 i prorsus$ @24 quod filii Israelis sint qui in fide et in amore in Dominum et non Judaei, patet, hi enim non receperunt Ipsum; quod Dominus et Divinum Verum ab Ipso sit lux$ @25 i etiam$ @26 i et virtute ejus,$
Arcana Coelestia 8
Passage 10575
#10575 "Et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas": quod significet Omne Divinum caeli et Ecclesiae super externum separatum ab interno, in quo Moscheh et gens tui praeerat, constat ex significatione "pertransire facere super facies ejus" quod sit super externum separatum ab interno, in quo Mosche et gens tui praeerat, nam per "facies tuas" significatur externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo 1internum, et per (x)pertransire facere" significatur super id; et ex significatione "omnis boni Jehovae" quod sit omne Divinum caeli et Ecclesiae. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra de Mosche et de gente cui praeerat, dicta et ostensa sunt, quod nempe in externis separatis ab interno essent; per quod intelligitur quod in externis sanctis 2absque interno essent cum in cultu, 3et quia usque sanctum internum aderat, sed non intrabat in sanctum externum eorum; inde patet quid significatur per quod Jehovah pertransire faceret omne bonum super facies 4ejus; fuit quidem (t)isti genti internum, sed hoc erat foedum, plenum immunditie ex amore sui et mundi; verum hoc clausum fuit cum in cultu erant, ex causa ne Divinum internum caeli, Ecclesiae, et Verbi conspurcaretur; nam si id per internum eorum conspurcaretur, nulla prorsus communicatio 5externi eorum fuisset cum caelo quando in cultu et in lectione Verbi, de 6qua re videantur quae prius n. 10,454-10,457, n. 7 10,462-10,466, 10,492, 10,498, 10,500 10,533, 10,549-10,551, 10,570, dicta et ostensa sunt, ubi haec plenius explicata sunt. @1 illi$ @2 prorsus separatis a sancta interno,$ @3 at$ @4 illorum$ @5 fuisset per externum eorum$ @6 quibus$ @7 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10576
#10576 "Et invocabo nomen Jehovae coram te": quod significet sanctum cultus Divini ibi, constat ex significatione "invocare nomen Jehovae" quod sit sanctum cultus, de qua n. 440, 2724, et ex significatione "coram te" quod sit coram externo, quod Mosche nunc repraesentat, de qua supra n. 10,563, 10,571. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. (x)10,575, et in locis ibi allatis, dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10577
#10577 "Et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio": quod significet quod Divinum Verum et Bonum revelabitur illis qui recipiunt, constat ex significatione "gratiam facere" quod sit donare vero 1et bono spirituali, hic revelare illud quia agitur de interno et externo Ecclesiae, cultus, et Verbi; et ex significatione "misericordiam facere" quod sit donare vero et bono caelesti, hic 2 revelare illud; quod sit apud illos qui recipiunt, est quia non aliis revelantur interna Verbi, Ecclesiae, et cultus, quam qui recipiunt. [2] Quod "gratiam facere" sit donare vero et bono spirituali, et "misericordiam facere" sit donare vero et bono caelesti, est quia gratia praedicatur de fide, et misericordia de amore; ac bonum fidei est bonum spirituale, (c)et bonum amoris est bonum caeleste; quid bonum spirituale et bonum caeleste, et quae differentia, videatur in locis citatis n. 9277; et quod illi qui 3in spirituali regno Domini sunt dicant gratiam, et illi qui 1in caelesti regno Domini sunt dicant misericordiam, n. 598, 981, 5929; nisi talis differentia foret inter gratiam et inter misericordiam, non diceretur facere gratiam et facere misericordiam; inde 4quoque est quod Jehovah dicatur "gratiosus et misericors," Exod. xxxiv 6; Joel ii 13; Ps. ciii 8; ls. cxlv 8: et apud Esaiam, Propterea manebit Jehovah ad praestandum gratiam vobis, et propterea attollet Se ad miserandum vestri, xxx 18. Quoniam duo sunt ad quae omnia Ecclesiae se referunt, amor et fides, et quia misericordia est amoris ac gratia ut et veritas est fidei, ideo in Verbo dicitur misericordia et gratia quando Dominus imploratur, et dicitur misericordia et veritas quando Dominus describitur, ut in sequentibus his locis: apud Davidem, Misericordia Tua coram oculis meis, et ambulo in veritate Tua, Ps. xxvi 3: apud eundem, Jehovah, in caelis misericordia Tua, et veritas Tua usque ad aetheres, Ps. xxxvi 6 [A.V. 5]: apud eundem, Deus mittet e caelis misericordiam Suam, et veritatem Suam: magna est usque ad caelum misericordia Tua, et usque ad aetheres veritas Tua, Ps. lvii ,] 11 [A.V. 3, 10]: apud eundem, Misericordia et veritas 5obvient; et justitia et pax 6osculentur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10]: et apud eundem, Misericordiam Jehovae in aeternum canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam: justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. lxxxix 2, 3, (x)15 [A. V. 1, 2, 14]; "misericordia" ibi est amor, et "veritas" est fides. @1 seu$ @2 i quoque$ @3 e$ @4 nunc$ @5 obviabunt$ @6 osculabuntur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10578
#10578 "Et dixit, Non potes videre facies Meas": quod significet quod Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi non apparere possint genti Israeliticae, constat ex significatione "facierum Jehovae" quod sint Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua supra n. 10,567 10,568, ex significatione "videre illa" quod sit apparere; quod illa non possint apparere genti Israeliticae, constat ex eo quod hoc dicatur ac Moschen, et Mosche hic refert caput gentis Israeliticae, n. 10,556. Quod "facies Jehovae" sint Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, patet etiam ex eo quod simile per "facies Jehovae" significetur quod per "gloriam Jehovae"; dixit enim Mosche, "Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam, et dixit Jehovah, Non potes videre facies Meas," et per "gloriam Jehovae" significantur Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, videatur supra n. 10,574. [2] Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae prius saepe dicta sunt, quod nempe gens Israelitica nullatenus videre potuerit interiora cultus, Ecclesiae, et Verbi, quia in externis separatis ab interno erat, ita 1nec potuit videre facies Jehovae; at qui in externis sunt non separatis ab interno, illi omnes possunt videre interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, ita facies Jehovae; inde sequitur quod qui in amore in Dominum sunt, et quoque qui in charitate erga proximum, illi videant, nam amor in Dominum et charitas erga proximum aperiunt internum hominem, quo aperto homo quoad interiora sua est in caelo inter angelos ubi Dominus. [3] Verum paucis hic dicetur quid sit amor in Dominum seu amare Dominum: qui credit quod amet Dominum, et non vivit secundum praecepta Ipsius, maxime fallitur, nam vivere secundum illa est amare Dominum; praecepta illa sunt vera quae a Domino, ita in quibus est Dominus, quapropter quantum illa amantur, 2hoc est, quantum ex amore vivitur secundum illa, tantum amatur Dominus; causa est quia Dominus amat hominem, et ex amore vult ut felix sit in aeternum, et homo non felix (t)potest fieri nisi per vitam secundum praecepta Ipsius; per illa enim regeneratur homo et fit spiritualis, et sic potest 3 elevari in caelum; at amare Dominum absque vita secundum praecepta Ipsius, non est amare Ipsum, nam tunc non est aliquid apud hominem in quod influat Dominus et elevet illum ad Se, est enim sicut vas vacuum; quippe non est aliquid vitae in fide ejus, nec aliquid vitae in amore ejus, vita caeli, quae Vocatur vita aeterna, non 4 infunditur alicui immediate sed mediate. 5Ex his constare potest quid sit amare Dominum, et quoque quid sit videre Dominum, aut facies Ipsius, 6nempe quod ex fide et ex amore tali 7videatur. Vivere secundum praecepta Domini est vivere secundum doctrinam 8charitatis et fidei, quam videatis in praemissis ad singula capita libri Exodi. Quod ita sit, etiam docet Dominus apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; qui vero amat Me, amabitur a Patre Meo, et Ego amabo illum et manifestabo illi Me Ipsum: si quis amaverit Me, verbum Meum servabis, et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus. Qui non amat Me, verba Mea non servat, (x)xiv 21, 23, 24. Quid praeterea significatur per "facies Jehovae," in articulo nunc sequente dicetur. @1 non$ @2 ita$ @3 i homo$ @4 i illis$ @5 inde$ @6 nam$ @7 videtur$ @8 fidei et charitatis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10579
#10579 "Quia non videt Me homo et vivit": quod significet quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo, constare potest ex eo quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, sed cum est visus est Dominus qui visus; nam Dominus est ipsa facies Jehovae. Quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, constat (c)ex Ipsius Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18: apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v (x)37: apud Matthaeum, Non Patrem quisquam cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27. Quod cum Jehovah Pater visus est, sit Dominus Qui visus, docet etiam Dominus apud Johannem, [2] Jesus dixit, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: 1dicit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? xiv 7-9 apud eundem, Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 56, 58; inde constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Jehovah Qui visus, et sic quod sit facies Jehovae. [3] Quod Dominus sit facies Jehovae, constat etiam ex Verbo, ut apud Esaiam, Factus est illis in Salvatorem, angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et indulgentiam Suam; Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, lxiii 8, 9: similiter in Exodo, Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi; ,custodi a facie Ejus, ne exacerbes Eum, quia non feret praevaricationem vestram: quia nomen Meum in medio Ejus, xxiii 20, 21; [4] Jehovah enim ante Domini Adventum in mundum cum apparuit, in forma angeli apparuit, nam cum pertransivit caelum, induit Se illa forma, quae fuit forma humana; nam universum caelum ex Divino ibi est sicut unus homo, prout multis ostensum est ubi de Maximo Homine 2qui est caelum, actum est, inde tunc Divinum Humanum; et qui Jehovah apparuit in forma humana sicut angelus, patet quo usque esset Ipse Jehovah, et quod ipsa illa forma quoque Ipsius esset, 3quia erat Divinum Ipsius in caelo, hoc fuit Dominus ab aeterno; sed quia illa forma humana assumpta fuit per transitionem per caelum, tamen ad salvandum genus humanum necessarium fuit realiter essentialiter esse homo, ideo 4placuit Ipsi nasci, et sic humanam formam actualiter assumere in qua Ipse Jehovah; quod ita sit, 5 docet Dominus apud Johannem, Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 11: et alibi, Ego et Pater unum sumus, x 30. [5] Quod Dominus ab aeterno fuerit, etiam docet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, i 1-3, 14: apud eundem, Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, xvi 28 [,29]: apud eundem, Jesus dixit, Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, xvii 5: et apud eundem, Amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 58; ex his manifeste cognosci potest quod Dominus etiam quoad Humanum [6] Suum sit Jehovah, ita quod Humanum 6Suum sit Divinum; idcirco 7 dicitur apud Johannem, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et quoque, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, et non Ego fui, Sum enim est Jehovah, Exod. iii 14. Ex his nunc constare potest quod per 8"Me non videt homo et vivit" significetur quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo. Per Dominum in caelo dicitur, quia Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli, sed usque praesens est in 9caelis; 10est ibi Divinum Verum, et Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est Dominus in caelo, est ideo Divinum Verum ibi facies Ipsius. [7] Dictum est supra quod per "facies Jehovae" significentur Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, n. 10,567, 10,568; causa est quia Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, sunt Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in caelo; hoc significatur per "faciem Jehovae" ubi nominatur in Verbo, ut apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Qui in caelis est, xviii 10: in Apocalypsi, Thronus Dei et Agni in Sancta Hierosolyma erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi, et videbunt, facies Ipsius, xxii 3, 4: [8] apud Moschen, Illuminabit Jehovah facies super (x)te, et miserebitur tui; tollet Jehovah facies Suas super te, et ponet tibi pacem, Num. vi 25 [,26]: apud Davidem, Multi dicentes, Quis ostendet nobis bonum? tolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. iv 7 [A.V. 6]: apud eundem, Quousque, Jehovae, occultas facies Tuas a me? Ps. xiii 2 [A.V.1]: apud eundem, Tibi dixit cor meum, Quaerite facies Meas" facies Tuas, Jehovah, quaero, Ps. xxvii 8: apud eundem, Deus miserebitur nostri, et benedicet nobis, illuminabit facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 [A.V. 1]: apud eundem, Deus, reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. lxxx 4, 8, 20 [A.V. 3, 7, 19]: apud eundem, Beatus populus Tuus, qui in luce facierum Tuarum ambulant, Ps. lxxxix 16 [A.V. 15]: apud eundem, Jehovah, ne abscondas facies Tuas 3 me, Ps. cii 3 [A. V. 2]: apud eundem, Abscondis facies Tuas, conturbantur, Ps. civ 29; [9] quid per "facies Jehovae" hic 11intelligitur, quisque comprehendere potest, quod nempe Divinum, (c)et quicquid Divini est, ita misericordia, pax, et Omne bonum, at in universali sensu Divinum Verum, quoniam in Divino Vero est Omne bonum; et apud hominem et apud angelum est Divinum Bonum in Divino Vero, et absque hoc non est illud, verum enim est recipiens boni, ita quoque misericordiae et pacis; inde nunc sequitur, 12 ubi non Divinum Bonum in Divino Vero est, ibi non facies Jehovae; 13et quoque sequitur quod ubi malum in falso est, Divinum non appareat; hoc intelligitur per 14quod Jehovah occultet et avertat facies in sequentibus his locis: apud Esaiam, Peccata vestra absconderunt facies Jehovae a vobis, lix 2: apud Jeremiam, Propter malitiam eorum occultavi facies Meas ab urbe hac, xxxiii 5: apud Ezechielem, Averto facies Meas ab illis, et profanant arcanum Meum, vii 22 et apud Micham, Jehovah occultabit facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera Sua, iii 4. Sed sciendum est quod Jehovah, hoc est Dominus, nusquam avertat facies Suas ab homine, sed quod homo qui in malo est avertat suam faciem a Domino; et quia tunc Divinum ei a tergo est, ideo apparet sicut Id Se (x)occultet seu avertat; etiam res se actualiter ita habet: spiritus infernales omnes tergum vertunt ad Dominum ut Solem, at angeli semper faciem ad Ipsum; similiter homo quoad spiritum suum dum in mundo vivit. @1 dixit IT$ @2 quod$ @3 ita quod Jehovah, Hoc$ @4 Deus voluit nasci homo, et assumere ipsam illam formam, in qua Ipse Jehovah essentialiter esset Homo$ @5 i etiam$ @6 Ipsius$ @7 i etiam$ @8 After videt$ @9 coelo$ @10 ibi enim est$ @11 intelligatur$ @12 i quod$ @13 et quod prorsus non appareat, ubi malum in falso est$ @14 occultare et avertere$
Arcana Coelestia 8
Passage 10580
#10580 "Et dixit Jehovah, Ecce locus Mecum, et stabis super petra": quod significet statum fidei in Deum, 1 constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, 9440, 9967, 10,146, et ex significatione "petrae" quod sit fides, de qua n. 8581, 10,438; quod sit 2status fidei in Deum, est quia dicitur "locus Mecum." Quod hoc significetur per haec verba, nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi 3sciat quid in illo sensu est "locus" et quid "petra," nam quid foret alioquin, quod locus esset cum Jehovah 4super petra? foret quod Jehovah habitaret ibi, et daret ei locum Secum, cum tamen Jehovah habitat in caelo apud angelos, et in Ecclesia apud homines. Quod "petra" sit fides, est ex apparentiis in altera vita; qui in fide sunt, illi habitant ibi super petris, qui autem in amore 5, illi habitant super montibus; petrae ibi apparent lapideae, montes autem non lapidei, quia sunt elevationes terrae; inde est quod "petra" significet fidem. @1 in deum dicitur quia id crediderat quod Deus sed quod plures written in m$ @2 fides$ @3 sciatur$ @4 in$ @5 i sunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 10581
#10581 "Et erit in pertransire gloriam Meam": (x)quod significet interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, constat ex significatione "gloriae Jehovae" quod sint Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua supra n. 10,574.
Arcana Coelestia 8
Passage 10582
#10582 "Et ponam te in fissura petrae": quod significet obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt, constat ex significatione "fissurae petrae" quod sit obscurum et falsum fidei, per "petram" enim significatur fides, ut mox supra n. (x)10,580, et per "fissuram" ejus obscurum, et quoque falsum, de qua sequitur; dicitur quale est illis qui in externis absque interno sunt, quia illis omne verum quod fidei in obscuro est, et quoque 1cum falso; 2nam qui credunt Verbum, illi credunt id secundum litteram ubivis, et non secundum sensum interiorem ejus; et qui ita credunt, in nulla luce esse possunt, nam lux e caelo influit per internum in externum; et quoque quod credunt absque luce e caelo, apparet ut verum, sed usque apud illos est falsum, nam de vero habent ideam materialem et terrestrem, et non simul spiritualem et caelestem, (c)et omnis idea materialis et terrestris, si non in illa lux e caelo est, scatet fallaciis, 3 sicut pro exemplo: Jacobus et Johannes quia de regno Domini habebant ideam terrestrem, petierunt ut unus 4sederet a dextris 5Ipsius et alter a sinistris in regno Ipsius; sed Jesus dixit, Nescitis quid petitis; scitis quod principes gentium dominentur illis, non sic erit inter vos, sed quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister, et quisquis voluerit esse primus esse debebit vester servus, Matth. xx 21, 22, 25-27; [2] qui tales sunt, sicut illi tunc, non sciunt quid regnum caeleste, non quid gloria ibi, nec quid amor, immo nec quid fides, in genere non quid bonum, judicant enim ex corporeis et terrenis, 6et omne jucundum corporis et ejus sensuum vocant bonum, ac eminentiam super alios vocant gloriam, amorem mundi et amorem sui vocant amorem caelestem, ac scientificum factum persuasivum vocant fidem; cum cogitant de Deo, cogitant materialiter, et ideo vel negant Deum et pro Deo habent naturam, vel colunt idola, vel homines mortuos; inde patet quam obscurum fidei sit illis qui in (t)solis externis sunt, et quoque quod falsum. [3] In tali obscuro et falso fidei sunt 7qui credunt Verbum quoad sensum litterae ejus solum absque doctrina ex illustrato inde facta; qui absque doctrina legunt (x)Verbum sunt sicut illi qui vadunt in tenebris absque lucerna; tales sunt omnes mere sensuales homines; quod gens Judaica talis sit, patet, nam illi explicant omnia Verbi secundum sensum litterae, ex causa quia in externis separatis ab interno sunt; qui tales sunt, in altera vita nec 8habitant super petris, sed vel in speluncis ibi vel in fissuris. [4] Quod "fissura petra" sit obscurum et falsum fidei, constat etiam ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, In die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient et quiescent omnes in fluviis desolationum, et in fissuris petrarum, vii ,] 19; agitur ibi de Adventu Domini et de statu Ecclesiae tunc, quod desolatio omnium quae veri et boni spiritualis; per illa enim verba 9significatur quod homo Ecclesiae recesserit tunc ab internis, et factus sit prorsus externus, ita mere sensualis; fieri sensualis est non aliud capere et credere quam quae sensus externi dictant; "musca in extremitate fluviorum Aegypti" est falsum prorsus externi seu mere sensualis hominis, "apis in terra Aschuris" est falsum ratiocinationis inde, "fluvii desolationum" sunt doctrinae vera prorsus desolata, et "fissurae petrarum" sunt falsa fidei inde; quis divinaturus est quod illa verba talia significent, et quae significant prorsus latitura sunt nisi detegantur per sensum internum? apud eundem, [5] In die illo projiciet homo idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus, ad intrandum in scissuras petrarum et in fissuras rupium, ii 20, 21; "incurvare se talpis et vespertilionibus" est colere talia quae in caligine sunt ac in umbra noctis, quod est externa absque interno, "intrare in scissuras petrarum et in fissuras rupium" est in fidei obscura et caliginosa, [6] ita in falsa: apud Jeremiam, Reducam filios Israelis super terram eorum, et mittens ac piscatores multos qui piscabuntur eos, et ad venatores qui venabuntur eos desuper omni monte, super omni colle, et ex foraminibus petrarum, xvi 15, 16; agitur ibi de Ecclesiae restauratione, quae significatur per "reducere filios Israelis super terram eorum"; "piscari eos" est instruere in externi Ecclesiae, "venari eos" est instruere in internis, "qui super monte e super colle" sunt qui in amore et charitate, 10"in foraminibus petrarum" [7] sunt qui in fide, nondum illustrati 11, ita qui in obscuro fidei: apud eundem, Minimum dedi te inter gentes; superbia cordis tui habitans in foraminibus petrae tenet altitudinem collis, xlix 15, 16: 10 apud Obadiam, Superbia cordis tui decepit te, qui habitas in scissuris petra altitudine sedis 12suae; qui dicit in corde 13suo, Quis detrahet me i terram? (m)si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponei nidum, inde detraham te,(n) vers. 3, 4; "habitare in foraminibus petrae" est in falsis fidei; agitur 14 de illis qui se 15exaltant super alios, credentes quod docti sint prae reliquis, cum tamen in falsis sunt, et ne quidem videre possunt 16vera; illi in altera vi habitant in foraminibus petrarum, et quandoque se projiciunt super petras, sed usque inde in sua foramina, et in speluncas quae sunt sub petris, dejiciuntur; hoc intelligitur per "tenere altitudinem (d)collis, exaltare se sicut aquila, et inter stellas ponere nidum, et usque detrahi." Ex his nunc constare potest quod per "ponere Moschen in fissura petra significetur obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt, per "Moschen" enim hic intelligitur populus, quia hic refert caput illius, videatur n. 10,556. @1 in$ @2 nam credunt Verbum modo secundum literam$ @3 i credunt enim secundum sensus externos, qui in fallaciis sunt quoad spiritualia,$ @4 After sinistris$ @5 ejus$ @6 et bonum vocant quod jucundum corpore et ejus sensibus est, et gloriam vocant eminere supra alios, amorem sibi solis consulere, quid amor coelestis et quid gloria coelestis sint, prorsus nesciunt, ita in omnibus reliquis$ @7 omnes qui in sensu literae Verbi sunt,$ @8 apparent$ @9 describitur$ @10 i et$ @11 i sunt$ @12 tuae AIT$ @13 tuo$ @14 i ibi$ @15 elevant$ @16 verum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10583
#10583 "Et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero: quod significet occlusionem interni, Constat ex significatione "obtegere volam super Moschen" quod sit Occludere internum Ecclesiae cultus, et Verbi, quod super externum 1eorum est; quod sit internum eorum quod significatur, est quia 2"obtegere volam" involvit, ne videat gloriam ac facies Jehovae, et per "gloriam Jehovae" significatur internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, videatur n. 10,574, similiter per "facies Jehovae" n. 10,567, 10,568, (x)10,578. @1 ejus$ @2 intelligitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10584
#10584 "Et removebo volam eam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur": quod significet quod externa Verbi, Ecclesiae, et cultus visuri, non autem interna, constat ex significatione "posteriorum Jehovae" quod sint externa Verbi, Ecclesiae, et tultus, de qua sequitur, et ex significatione "facierum Jehovae" quod sint interna eorum, de qua supra n. (x)10,578; inde per "videre posteriora et non facies Jehovae" 1significatur videre externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, et non interna; quod gens Israelitica 2 et Judaica talis fuerit, et quoque hodie sit, in Omnibus Praecedentibus hujus capitis et prioris ostensum est. [2] Quod posteriora Jehovae significent externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, est quia "facies" significant interna, n. (x)10,578; et illi dicuntur "videre Jehovae posteriora et non facies" qui Verbum credunt et adorant, sed solummodo externum ejus, quod est sensus litterae et non interius vadunt, sicut illi qui illustrati sunt, et sibi doctrinam ex Verbo faciunt per quam videant genuinum ejus sensum, ita interiorem; quod Verbum absque doctrina non capi possit, et quod doctrina e Verbo ab illustrato facta erit intellectui pro lucerna, videatur n. 9382, 9409, (x)9410, 9424, 9430, 10,105, 10,324, (x)10,400, 10,431, et quod sensus internus Verbi illam doctrinam doceat, n. 9430. [3] Ex his constare potest quid sit "videre posteriora Jehovae et non facies Ipsius." At qui non credunt Verbo, illi ne quidem vident posteriora Jehovae, sed vertunt se retro a Jehovah ac vident solum se et mundum; hi sunt qui intelliguntur per illos in Verbo, qui (x)dicuntur vertere posteriora ad templum et adorare solem, de quibus apud Ezechielem, Introductus sum in atrium domus Jehovae, et ecce viginti et quinque viri, quorum posteriora versus templum Jehovae, et facies eorum versus orientem; iidemque incurvaverunt se versus orientem solis, viii 16; per "solem et ejus orientem" intelligitur sol mundi et ejus oriens, et per illum significatur amor sui, qui amor prorsus est oppositus amori in Dominum; inde est quod sol mundi sistatur in idea angelorum ut prorsus obscurum quid a tergo, at Dominus, Qui est Sol caeli, a facie, videatur n. 7078; de his dicitur quod posteriora vertant ad templum, et quoque quod eant retrorsum, apud Jeremiam, Tu deseruisti Jehovam, retrorsum ivisti, xv 6: et alibi apud eundem, Abiverunt in obfirmatione cordis sui mali, et facti sunt retrorsum, non autem antrorsum, vii 24. @1 est$ @2 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$ De Quarta Tellure in Caelo Astrifero
Arcana Coelestia 8
Passage 10585
#10585 Ad hanc tellurem, de qua in nunc sequentibus, non advectus sum sicut ad alias; sed ipsi spiritus qui ex tellure illa erant adducti sunt ad me; et cum ad distantiam aberant, visi sunt sicut volumen in longum extensum, non continuum sed discretum; plures enim erant et in cohortes; ferebantur primum versus inferiora, et perceptum quod inde ascendere conarentur; et sic ad me venire, sed quod non possent; quapropter pergebant paullo ad sinistrum antrorsum, usque ad tellurem Martis, et ibi nitebantur emergere, quod etiam factum sed cum difficultate. Causa quod ita fieret, erat quia prorsus alio genio erant quam nostrae telluris spiritus; et qui alio genio sunt, illi per varias vias feruntur ut associetur illis spiritus per quos conjunctio fiat, sunt enim affectiones et cogitationes quae conjungunt et disjungunt spiritus et angelos; quantum quoad illas differunt, tantum ab invicem separati apparent, sed usque conjunguntur per intermedios, cum ita Domino placet; haec causa erat quod usque ad Martis tellurem ducerentur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10586
#10586 Postquam illis conjuncti erant, statim apparebant supra caput, ita prope me, nam per conjunctionem cum illis consociatio quoad affectiones et inde cogitationes cum spiritibus nostrae telluris qui circum me erant fiebat, et secundum consociationem quoad illas apparet praesentia, ut ex supra dictis constare potest. Loquebantur tunc mecum, et dicebant quod ibi invenerint spiritus consocios.
Arcana Coelestia 8
Passage 10587
#10587 Sermo fuit primum de loquela eorum in sua tellure; dicebant quod consocient sermonem inter se per viam internam, et non sicut alii per externam, ac id media atmosphaera et medio visu; quod fit hoc modo: cogitant intra se, ac ideae cogitationis communicantur alteri per quendam illapsum in interiora aurium, per viam ignotam in hac tellure, sed usque notam eruditis anatomicis; est enim quidam canalis intra os, qui vocatur tuba Eustachiana, qui apertus est in ore et terminatur in auris conclavi, et circumductus est tenui membrana; per illum canalem illabitur sub tenui sono aer respiratorius, et sic communicatur cogitatio loquens; hoc fit media atmosphaera, ut dictum est; porro cum loquuntur ita inter se, etiam movent labia, tam in communi quam in particulari; et motiunculae illae progrediuntur versus oculos, imprimis versus oculum sinistrum, et ibi interior eorum cogitatio, et ejus vitale se manifestat; hoc fit medio visu, ut dictum est. Inde patuit quod facies eorum unum agat cum eorum cogitatione, facies enim prorsus formata est ad effigiandum et repraesentandum illa quae homo cogitat et amat; inde etiam facies vocatur index animi; sed hoc fit apud sinceros, aliter vero apud insinceros, simulatores, et hypocritas. Ut confirmarer quod ita esset, dabatur illis similiter movere mea labia et meam faciem, et tunc per concordantiam percipere cogitationis eorum objecta. Interrogabantur num ibi aliqui loquerentur per voces sonoras seu sonum articulatum; dicebant quod nesciant quid articulatum soni, sed quod sciant quid sonus. His auditis appercepi causam cur ad spiritus telluris Martis deducti fuerint, et cum illis consociati antequam ad me venirent; est enim similis loquela apud illos, de qua videatur ubi de incolis et spiritibus illius telluris, n. 7359-7362 actum est.
Arcana Coelestia 8
Passage 10588
#10588 Ex audito illorum sermone incidebat dubitatio de respiratione illorum num illa similis esset respirationi hominum nostrae telluris, et dictum quod quidem similis, sed quod non articuletur in via cum abit in sonum, quod fit apud nos in trachea et larynge; tum quod labia eorum moveantur non modo per influxum idearum in fibras eorum, sed etiam per afflatum intrinsecum pulmonicum.
Arcana Coelestia 8
Passage 10589
#10589 Quidam e nostrae telluris spiritibus inferebant dubium num hi essent e caelo astrifero; quapropter datum est angelis explorare undenam essent, et compertum quod essent ex stella quae sol eorum, admodum distante a sole nostri mundi, et quod situs ejus esset inferius juxta viam lacteam, et quod stella illa esset inter minores.
Arcana Coelestia 8
Passage 10590
#10590 Continuatio de quarta hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.