Arcana Coelestia – Exodus, caput 34

EXODI CAPUT TRICESIMUM QUARTUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10591

#10591 Homo ita creatus est ut quoad internum suum non mori possit, nam credere potest in Deum, et quoque amare Deum, ac ita conjungi Deo fide et amore; et conjungi Deo est vivere in aeternum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10592

#10592 Hoc internum est apud Omnem hominem qui nascitur, externum ejus est per quod efficit illa quae fidei et amoris sunt, ita quae interni sunt; internum est quod vocatur anima, et externum quod Vocatur corpus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10593

#10593 Externum quod homo in mundo circumfert (x)accommodatum est usibus in mundo; hoc externum est quod rejicitur cum homo moritur; at externum quod accommodatum est usibus in altera vita, non moritur; hoc externum una cum interno vocatur spiritus; spiritus bonus et angelus si homo in mundo bonus fuerat, ac spiritus malus si homo in mundo malus fuerat.

Arcana Coelestia 8
Passage 10594

#10594 Spiritus hominis apparet in altera vita in forma humana prorsus sicut in mundo; gaudet etiam facultate videndi, audiendi, loquendi, sentiendique sicut in mundo; et pollet omni facultate cogitandi, volendi, et faciendi sicut in mundo; verbo, est homo quoad omnia et singula, praeter quod non crasso illo corpore quo in mundo circumdatus sit; id relinquit cum moritur, nec usquam resumit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10595

#10595 Haec continuatio vitae est quae intelligitur per resurrectionem. Quod homines credant quod non prius resurrecturi sint quam ultimo judicio, quando etiam periturum omne aspectabile mundi, est quia non intellexerunt Verbum; et quia sensuales homines ipsissimam vitam ponunt in corpore, et credunt quod nisi hoc revicturum esset, actum foret de homine.

Arcana Coelestia 8
Passage 10596

#10596 Vita hominis post mortem est vita amoris et vita fidei ejus; inde qualis ei amor fuerat et qualis ei fides cum vixit in mundo, talis ei vita manet in aeternum; vita inferni est illis qui se et mundum super omnia amaverunt; et vita caeli est illis qui Deum super omnia amaverunt, ac proximum sicut seipsum; hi sunt qui fidem habent, illi autem qui fidem non habent; vita caeli est quae vocatur vita aeterna; et vita inferni est quae vocatur mors spiritualis.

Arcana Coelestia 8
Passage 10597

#10597 Quod homo post mortem vivat, docet Verbum, ut, quod Deus non sit mortuorum Deus sed viventium, Matth. xxii 31, ,] quod Lazarus post mortem in caelum sublatus sit, dives autem conjectus in infernum, Luc. xvi 22, 23 seq., quod Abrahamus, Isacus, et Jacobus ibi sint, Matth. viii 11, xxii 31 [A.V. 32]; Luc. (x)xvi 23-25, 29, quod Jesus dixerit ad latronem, Hodie Mecum eris in paradiso, Luc. xxiii 43; et alibi. CAPUT XXXIV 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores, et scribam super 1tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti. @1 Tabulas IT$ 2. Et esto paratus ad mane, et ascendes in matutino ad montem Sinai, et consistes Mihi ibi super capite montis. 3. Et quisquam non ascendet tecum, et etiam quisquam nec videbitur in toto monte; etiam grex et armentum nec pascent e regione montis hujus. 4. Et dolavit duas tabulas lapidum secundum priores, et surrexit mane Moscheh in matutino, et ascendit ad montem Sinai, quemadmodum praecepit JEHOVAH illi, et accepit in manu sua duas tabulas lapidum. 5. Et descendit JEHOVAH in nube, et constitit cum eo ibi, et invocavit nomen JEHOVAE. 6. Et transivit JEHOVAH super facies ejus, et invocavit, JEHOVAH, JEHOVAH, DEUS misericors et gratiosus, longanimis iras, et magnus bonitate et veritate. 7. Servans bonitatem ad milia, ferens iniquitatem et praevaricationem et peccatum, et absolvendo non absolvit; visitans iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum, super tertios et super quartos. 8. Et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit. 9. Et dixit, Si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, DOMINE, eat quaeso DOMINUS in medio nostri, quia populus durus cervice ille, et propitius sis ad iniquitatem nostram et ad peccatum nostrum, et hereditatem Tuam facias nos. 10. Et dixit, Ecce Ego pangens foedus, coram omni populo tuo faciam mirabilia, quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus, et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus JEHOVAE, quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te. 11. Custodi tibi id quod Ego praecipio tibi hodie; ecce Ego expellens a faciebus tuis Emorritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam. 12. Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae super quam tu venis, ne forte fiat in laqueum in medio tui. 13. Quare altaria eorum evertetis, et statuas eorum frangetis, et lucos ejus exscindetis. 14. Quare non incurvabis te deo alteri, nam JEHOVAH Zelotes nomen Ipsius, DEUS Zelotes Ille. 15. Ne forte pangas foedus habitatori terrae, et scortentur post deos eorum, et sacrificent diis eorum, et vocet te, et comedas de sacrificio ejus. 16. Et accipias de filiabus ejus filiis tuis, et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum. 17. Deos fusilis non facies tibi. 18. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma quae praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in mense Abib exivisti ex Aegypto. 19. Omnis apertura uteri Mihi, [et] ex omni pecore tuo des masculum, aperturam bovis et pecudis. 20. Et aperturam asini redimes in pecude, et si non redemeris decollabis illam; omnem primogenitum filiorum tuorum redimes; et non videbuntur facies Meae 1vacue. @1 vacuae IT$ 21. Sex diebus operaberis, et in die septimo quiesces, in aratione et in messatione quiesces. 22. Et festum septimanarum facies tibi primitiarum messis tritici, et festum collectionis revolutionis anni. 23. Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies DOMINI JEHOVAE DEI Israelis. 24. Quia expello gentes a faciebus tuis, et dilatari faciam terminum tuum, et non concupiscet quisquam terram tuam in ascendendo te ad videndum facies JEHOVAE DEI tui tribus vicibus in anno. 25. Non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach. 26. Primitias primitivorum humi tuae inducas domum JEHOVAE DEI tui. Non elixabis haedum in lacte matris suae. 27. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Scribe tibi verba illa, quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israele. 28. Et fuit ibi cum JEHOVAH quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non edit et aquam non bibit; et scripsit super tabulis verba foederis, decem verba. 29. Et fuit in descendendo (x) Moscheh de monte Sinai, et duae tabulae testimonii in manu Moschis in descendendo illo de monte, et Moscheh non novit quod (x)coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso. 30. 1 Et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen, et ecce coruscavit cutis facierum ejus, et timebant ab accedere ad illum. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ 31. Et vocavit ad illos Moscheh, et reversi sunt ad illum Aharon, et omnes principes in (x)coetu, et locutus Moscheh ad illos. 32. Et postea accesserunt omnes filii Israelis, et praecepit illis omnia quae locutus JEHOVAH cum illo in monte Sinai. 33. 1 Et absolvit Moscheh a loquendo cum illis, et dedit super facies suas velamen. @1 Es. xxv 7 written in m$ 34. Et in intrando Mosche coram JEHOVAH ad loquendum cum Ipso, removit velamen usque ad exire illum; et exivit et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est. 35. Et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod (x)coruscaret cutis facierum Moschis, et reduxit Moscheh velamen super facies suas usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10598

#10598 Agitur in hoc capite in sensu interno de Ecclesia instituenda apud gentem Israeliticam; sed quia talis erat ut non recipere posset Divinum ab interiore, gens illa recepta est ut apud (x)illam repraesentativum Ecclesiae esset, et non Ecclesia; de qua re agitur vers. 1-9.

Arcana Coelestia 8
Passage 10599

#10599 Agitur postea in sensu interno de praecipuis Ecclesiae quae omnino observarentur, ut repraesentarent Ecclesiam, de quibus vers. 10-28.

Arcana Coelestia 8
Passage 10600

#10600 Demum agitur de pellucentia Divini Interni Verbi, Ecclesiae, et cultus per externum eorum, sed non coram illa gente; hoc significatur per coruscationem cutis faciei Moschis, et interpositionem velaminis cum loqueretur cum populo, de quibus a versu 29-finem. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 8
Passage 10601

#10601 Vers. 1-9. Et dixit Jehovah ad Moschen, Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores, et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti. Et esto paratus ad mane, et ascendes in matutino ad montem Sinai, et consistes Mihi ibi super capite montis. Et quisquam non ascendet tecum, et etiam quisquam nec videbitur in toto monte, etiam grex et armentum nec pascent e regione montis hujus. Et dolavit duas tabulas lapidum secundum priores, et surrexit mane Moscheh in matutino, et ascendit ad montem Sinai, quemadmodum praecepit Jehovah illi, et accepit in manu sua duas tabulas lapidum. Et descendit Jehovah in nube, et constitit cum eo ibi; et invocavit nomen Jehovae. Et transivit Jehovah super facies ejus, et invocavit, Jehovah, Jehovah, Deus misericors et gratiosus, longanimis iras, et magnus bonitate et veritate. Servans bonitatem ad milia, ferens iniquitatem et Praevaricationem et peccatum, et absolvendo non absolvit; visitans iniquitatem patrum super filios et [super] filios filiorum, super tertios et super quartos. Et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit. Et dixit, Si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, Domine, eat quaeso Dominus in medio nostri, quia populus durus cervice ille, et propitius sis ad iniquitatem nostram et ad peccatum nostrum, et hereditatem Tuam facias nos. 1"Et dixit Jehovah ad Moschen" significat conclusum de gente Isrealitica: "dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores" significat externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter illam gentem: "et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti" significat interiora illorum Divina caelestia et spiritualia etiam in illis externis: "et esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai" significat ortum novum revelationis Divini Veri: "et consistes Mihi ibi super capite montis" significat ex caelo intimo ubi Divinus amor: "et quisquam non ascendet tecum" significat quod gens Israelitica non possit in Divino Vero esse: "et etiam quisquam nec videbitur in toto monte" significat quod Prorsus remota sit ab illo, ita extra illud: "etiam grex et armentum 2nec pascent e regione montis hujus" significat quod nec instrui possent de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi: "et dolavit duas tabulas lapidum secundum priores" significat externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter gentem Israeliticam: "et surrexit mane Moscheh in matutino, et ascendit ad montem Sinai" significat ortum novum revelationis Divini Veri: "quemadmodum praecepit Jehovah illi" significat quod [ita] fieret quia institerunt: "et accepit in manu sua duas tabulas" significat externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter gentem Israeliticam: "et descendit Jehovah in nube, et constitit cum eo ibi" significat externum Verbi in quo Divinum: "et invocavit nomen Jehovae" significat cultum Domini ex veris et bonis fidei et amoris [, et sic praeparationem ad receptionem]: "et transivit Jehovah super facies ejus" significat Divina interna super externis: "et invocavit, Jehovah, Jehovah, Deus misericors et gratiosus" significat ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, a Quo omne bonum: "longanimis [ad] iras" significat Divinam Clementiam: "et magnus bonitate et veritate" significat quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum: "servans bonitatem ad milia" significat in aeternum: "ferens iniquitatem, praevaricationem, et peccatum" significat remotionem mali et ejus falsi ut non appareat: "et absolvendo non absolvit" significat tolerantiam usque ad consummationem: "visitans iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum" significat rejectionem et damnationem malorum et inde falsorum in longa serie: "super tertios et super quartos" significat [damnationem] falsorum et inde malorum: "et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit" significat tunc receptionem ex influxu in externum, ac cultum ex humiliatione: "et dixit, Si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, Domine" significat quia receptum tale externum: "eat quaeso Dominus in medio nostri" significat ut sit Divinum intus in eo: "quia populus durus cervice ille" significat tametsi gens Israelitica non recipit Divinum ab interiore: "et propitius sis ad iniquitatem nostram, et ad peccatum nostrum" significat ut removeantur interiora eorum quae scatent falsis et malis: "et hereditatem Tuam facias nos" significat ut usque Ecclesia sit ibi. @1 See p. ix preliminary note 2. 1. Et dixit Jehovah ad Moschen, significat conclusum ex prioribus de gente Israelitica: dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores, significat externum Verbi, Ecclesiae et cultus quale propter illam gentem: et scribam super tabulas verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti, significat interiora illorum Divina coelestia et spiritualia etiam in illis externis. 2. Et esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai, significat ortum novum revelationis Divini Veri: et consistes Mihi ibi super capite montis, significat ex Divino amore. 3. Et quisquam non ascendet tecum, significat quod gens Israelitica non esse, possit in Divino Vero: et etiam quisquam nec videbitur in toto monte, significat quod prorsus remota ab illo, ita extra illud: etiam grex et armentum nec pascent in regione montis hujus, significat quod nec instrui possent de bono interiori et exteriori Ecclesiae, cultus, et Verbi. 4. Et dolavit duas tabulas lapidum secundum priores, significat quale externi Verbi, Ecclesiae, et cultus, et quale ejus propter illam gentem: (sacrificia et plura alia) et surrexit mane Moscheh in matutino et ascendit ad montem Sinai, significat ad ortum novem revelationis Divini Veri: quemadmodum praecepit Jehovah illi, significat quia sic institerunt: et accepit in manu sua duas tabulas lapidum, significat repraesentativum Verbi. 5. Et descendit Jehovah in nube, significat apparentiam Verbi tunc: et constitit cum eo, significat in quo ipsum Divinum: et invocavit nomen Jehovae, significat Praeparationem ad receptionem. 6. Et transivit Jehovah super facies ejus, significat Divina interna super externis: et invocavit Jehovah, Jehovah, Deus Misericors et gratiosus, significat praeparationem ab intimis ex Amore: longanimis ad iras, significat non periturum: et magnus bonitate et veritate, significat quod Ipsum Bonum et Verum. 7. Servans bonitatem ad millia, significat in Perpetuum: ferens iniquitatem praevaricationem et peccatum, significat remotionem mali et falsi ut non appareant: et absolvendo non absolvit, significat tolerantiam ad tempus: visitans iniquitatem patrum super filios, super filios filiorum significat remanentiam mali et falsi inde: super tertios et super quartos, significat apud illos qui in veris fidei et in bonis amoris sunt. 8. Et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit, significat inde influxum Divinum in externum, ac cultum ex humiliatione. 9. Et dixit, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis Domine, significat quia receptum sit tale externum: eat quaeso Dominus in medio nostri, significat ut usque sit apud externum, cum in illo gens Israelitica: quia populus durus cervice ille, significat tametsi non recipit Divinum ab interiori: et propitius sis ad iniquitatem nostram et ad peccatum nostrum, significat quod tunc removeantur interiora illorum quae scatent malis et falsis: et haereditatem tuam facias nos, significat ut usque Ecclesia sit ibi.$ @2 non IT.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10602

#10602 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet conclusum de gente Israelitica, constat ex significatione "dicere" cum a Jehovah ad Moschen, quod sit responsum, hic autem conclusum, quoniam "dixit" involvit sequentia, quia illa sunt quae dixit seu quae dicuntur; hic itaque per "dixit" significatur conclusum de gente Israelitica, de qua in binis capitibus quae praecedunt actum est, conclusum est quod quidem Ecclesia apud illam institueretur, et Verbum apud illam conscriberetur, sed quod illi essent solum in externis et prorsus non in interno; esse in externis et non in interno est colere externa ut sancta, absque agnitione Domini, et absque amore in Deum propter Deum sed propter semet, quod est amare semet et non Deum; immo est avertere se a Deo et non convertere se ad Deum; sed quia in sancto externo potuerunt esse propter se, et hoc potuit miraculose converti in sanctum externum propter Deum per spiritus apud illos, et 1ab his recipi ab angelis, et sic elevari in sanctum internum, ideo gens illa usque recepta est, de hac re videatur n. 10500, 10570. Hoc conclusum est quod continetur in hoc capite, 2ita quod significatur per "dixit Jehovah ad Moschen." @1 inde$ @2 et quod ideo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10603

#10603 "Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores": quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter illam gentem, constat ex significatione "tabularum lapidum" quod sint externum Verbi, de qua n. 10453, 10461; externum Verbi est sensus litterae ejus; quod etiam sit externum Ecclesiae et cultus, est quia Ecclesia est ex Verbo, et quoque cultus, omne enim verum quod fidei et bonum quod amoris, quae faciunt Ecclesiam, et quoque Cultum, ex Verbo erunt; inde quia in Verbo est externum et internum, etiam in Ecclesia et in cultu est externum et internum; et ex significatione "dolare illas" cum a Mosche, quod sit 1facere externum tale propter illam gentem, de qua sequitur; et ex significatione "secundum priores" quod sit ad imitamen, priores enim a Jehovah factae sunt, hae vero a Mosche; [2] quod 2priores quae a Jehovah factae sunt 3fractae fuerint a Mosche cum vidit cultum vituli aurei pro jehova a gente illa, erat ex Providentia; quoniam externum Verbi, quod significatur per (d)duas tabulas lapidum" non tale potuit conscribi apud illam gentem quae corde mere idololatra fuit; inde est quod priores tabulae fractae fuerint, et nunc dictum Moschi quod ille dolaret alias ad imitamen priorum; ad imitamen dicitur quia sensus internus permansit, 4et sensus externus mutatus est; [3]sensus internus significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super prioribus. Ut haec res evidentior fiat, licet hic exponere quomodo sensus externus seu sensus litterae propter illam gentem mutatus fuit: propter illam gentem altaria, holocausta, sacrificia, minhae, et libamina mandata sunt, ac ideo in Verbo tam historico quam prophetico memorantur illa ut sanctissima cultus, cum tamen illa modo concessa fuerunt, quia ab Ebero primum instituta 5, et prorsus ignorata in Antiqua Ecclesia repraesentativa, de qua re videatur n. 1128, 2180, 2818. [4] Propter illam gentem etiam factum est quod cultus Divinus 6 solum in Hierosolyma esset, et quod ideo illa urbs pro sancta habita sit, et quoque sancta vocata in Verbo tam historico quam prophetico; causa erat quia gens illa corde (x)idololatra fuit, et ideo nisi convenissent omnes ad illam urbem singulis festis, quisque in suo loco coluisset aliquem deum gentilium, aut sculptile et fusile [7]. Propter illam gentem etiam interdictum fuit (x)sanctum cultum habere super montibus et in lucis, sicut antiqui, quod factum est ne ponerent ibi idola, et colerent ipsas arbores. [5] Propter illam gentem etiam permissum fuit plures uxores ducere, quod prorsus ignotum fuit temporibus antiquis, et quoque dimittere uxores suas ob varias causas; inde 8 leges latae sunt de conjugiis talibus et divortiis, quae alioquin non intravissent externum Verbi, 9 ideo hoc externum vocatur Moschis a Domino, et "concessum ob duritiem cordis eorum," Matth. xix 8. Propter illam gentem memoratur toties Jacob, et quoque duodecim filii 10Israelis, sicut solum electi et heredes, prout in Apoc. vii 4-8, et 11 alibi, tametsi tales erant quales describuntur in Cantico Moschis, Deut. xxxii 15-43, et quoque apud Prophetas passim, aque Ipso Domino, praeter alia, ex quibus externum Verbi propter illam gentem. [6] Hoc externum est quod significatur per duas tabulas a Mosche dolatas. Quod usque in illo externo sit internum Divinum non mutatum, significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super tabulis prioribus. @1 quale Externi$ @2 illae$ @3 After gente illa,$ @4 sed$ @5 fuerunt$ @6 i in terra Canaane$ @7 i sub varia forma$ @8 i plures$ @9 i Ecclesiae, et cultus,$ @10 ejus$ @11 i pluries$

Arcana Coelestia 8
Passage 10604

#10604 "Et scribam super 1tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti": quod significet interiora illorum Divina caelestia et spiritualia etiam in illis externis, constat ex significatione harum "tabularum" quod sint externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua supra n. 10603, et ex significatione "verborum quae scripsit Jehovah super illis" quod sint Divina interiora, ita quae sunt sensus interni, de qua n. (x)10453, 10461, quae quia in caelo coram angelis apparent, et in luce ibi, 2vocantur caelestia et spiritualia; caelestia ibi sunt quae amoris, et spiritualia quae fidei ex amore; ex quibus patet quod per "scribam super 3tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti" significetur quod interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus Divina caelestia et spiritualia sint etiam in his externis; quomodo cum his se habet, ostensum videatur in mox praecedenti articulo. [2] Quia hodie nescitur prorsus quod in Verbo sit sensus internus, immo quid sensus internus Verbi, adhuc paucis de illo dicetur: ideae cogitationis angelorum non sunt naturales quales sunt ideae cogitationis hominum, sed sunt spirituales; 4verum quales sunt ideae spirituales illorum, aegre potest comprehendi ab homine quam per interiorem cogitationem et reflexionem super initiamenta cogitationum suarum, quae quod sint absque vocibus loquelae, notum est 5ex eo quod sint tales, ut homo possit momento comprehendere plura quam potest per loquelam intra aliquod tempus exprimere; hae ideae cogitationis sunt ejus spiritus; at ideae cogitationis quas homo comprehendit, et quae cadunt in voces sunt naturales, et ab eruditis vocantur materiales; priores autem seu interiores vocantur spirituales, et ab eruditis immateriales, in has ideas venit homo post mortem, cum fit spiritus, et per has ideas consociat sermonem cum aliis spiritibus; est inter has ideas et inter illas correspondentia, et per correspondentiam vertuntur illae in has seu spirituales in naturales, cum homo loquitur; hoc non scit homo quia non reflectit super id, et reflectere super id non possunt alii quam qui interius 6 cogitant, hoc est, qui in suo spiritu abstracte a corpore; sensuales homines hoc prorsus nequeunt. [3] Nunc quia correspondentia est inter cogitationem spiritualem et naturalem, et quia angeli in cogitatione spirituali sunt, inde angeli in spiritualiter percipiunt id quod homo naturaliter, et hoc momento absque ulla reflexione super differentiam; hoc fit imprimis cum homo legit Verbum aut cum cogitat ex Verbo, nam Verbum ita conscriptum est ut correspondentia sit in omnibus et singulis, ut pro exemplo: cum homo legit haec verba Domini apud Matthaeum, Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 29, 30; [4] haec verba angeli prorsus aliter appercipiunt quam homo; per "solem qui obscurabitur" non appercipiunt solem sed amorem in Dominum, per "lunam" non appercipiunt lunam sed fidem in Dominum, per "stellas" non stellas sed cognitiones boni et veri, per "Filium hominis" appercipiunt Dominum quoad Divinum Verum, per "tribus terrae" omnia vera Ecclesiae, per "nubes caeli" appercipiunt Verbum in sensu 7litterae, et per "virtutem et gloriam" Verbum in sensu interno; in hunc intellectum verborum illorum momento veniunt angeli ex correspondentia cum homo legit 8illa; nec sciunt quod homo 9cogitat de sole, de luna, de stellis, de nubibus caeli, et de ceteris; (m)causa est quia angeli in idea spirituali sunt, ac idea spiritualis talis est ut illa quae naturae sunt vertantur in res lucis caelestis, quae est Divinum Verum a Domino.(n) 10 Quod angeli ita percipiant Verbum cum homo legit illud, est quoque quia angeli sunt apud homines et habitant in illius affectionibus; et quia homo quoad (x)spiritum suum est in societate cum spiritibus, et quoad interiorem 11 cogitationem, quae est spiritualis, cum angelis caeli; inde etiam est homini facultas cogitandi. Haec dicta sunt ut sciatur quid sensus internus Verbi seu quid interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, quae vocantur caelestia et spiritualia. @1 tabulas altered to tabulis$ @2 sunt$ @3 tabulas$ @4 sed$ @5 ,et$ @6 i in se$ @7 externo$ @8 haec verba$ @9 cogitet$ @10 i hic est sensus internus Verbi, qui spiritualis:$ @11 i suam$

Arcana Coelestia 8
Passage 10605

#10605 "Et esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai": quod significet ortum novum revelationis Divini Veri, constat ex significatione "mane" quod sit status oriens seu ortus, hic ortus novus, de qua sequitur, et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum unde Divinum Verum, ita unde revelatio, de qua n. 8805, 8931, 9420. Quod "mane" sit status oriens seu ortus, est quia omnia tempora significant status, ex causa quia in caelo non cogitatur de tempore sed modo de status mutationibus quoad affectiones et inde cogitationes; et quia status mutationes ibi se habent sicut tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera, et nox, ac mane est a quo incohant 1. Mirari quis potest quod in caelo non sint tempora, cum tamen ibi vivunt inter se 2 sicut 3homines in mundo, cum differentia tamen quoad intelligentiam, sapientiam, et felicitatem; sed causa est quia lux ibi quae a sole, qui est Dominus, non vices agit diurnas sicut lux a sole in mundo, sed variatur secundum status amoris et fidei apud angelos, qui status vices agunt, sicut status caloris, lucis, et umbrae quovis die in tellure; [m]quod ita sit, causa est quia lux ibi e Sole, qui est Dominus, est Divinum Verum, (c)et calor ex Sole illo est amor; his afficiuntur angeli sicut homines 4statu lucis et caloris in mundo.(n) Quod lux in caelo sit a Domino ut Sole ibi, videatur in locis citatis n. 9548, 9684, quod lux illa sit Divinum Verum, ex quo intelligentia et sapientia angelis et hominibus, in locis citatis n. 9548, 9684, 9571 fin., 10569, quod tempora significent status, in locis citatis n. 10133, quod in caelo varientur status sicut tempora diei et anni in mundo, n. 5962, 8426, 5 quod mane sit principium statuum illorum, ita ortus novus, n. 8427, 10114, quod in caelo sit status vesperae ac diluculi, non autem status noctis, n. 6110. @1 i , ideo per mane significatur ortus$ @2 i paene$ @3 homines in mundo altered to in mundo homines$ @4 luce et calore$ @5 i et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10606

#10606 "Et consistes Mihi ibi super capite montis": quod significet ex caelo intimo ubi Divinus Amor, constat ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum unde revelatio, de qua 1n. 8805, 8931, 9420, et ex significatione "capitis" seu cacuminis ejus, quod sit caelum intimum, de qua n. 9422, 9434; quod sit ubi Divinus Amor, est quia in caelo intimo regnat caelestis amor, qui est amor in Dominum a Domino; in caelis autem inferioribus regnat spiritualis amor, qui est charitas erga proximum, videatur n. 10438; inde patet quod per "esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai, et consistes Mihi ibi super capite montis" significetur ortus novus revelationis Divini Veri ex caelo intimo ubi Divinus Amor, ita ex Divino Amore; inde etiam descendit Verbum, quod est revelatio Divina. @1 mox supra n 10605$

Arcana Coelestia 8
Passage 10607

#10607 "Et quisquam non ascendet tecum": quod significet quod gens Israelitica non (x)possit in Divino Vero esse, constat ex significatione "ascendere," hic in montem Sinai cum Mosche, quod sit non in caelum unde revelatio Divini Veri, ita non posse in Divino Vero esse, nam per "montem Sinai" significatur caelum unde revelatio Divini Veri, videatur n. 8805, 8931, 9420, 10605; et per Moschen repraesentatur externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod recipit Divinum Verum; quod gens Israelitica intelligatur, patet, nam de illa dicatur quod "non quisquam ascendet 1tecum," et quod nec "quisquam videbitur in toto monte." [2] Quod Moscheh hic repraesentet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quod recipit Divinum Verum, constat ex singulis in hoc capite, ut quod Moscheh ascenderet in montem Sinai et consisteret ibi in capite ejus, et quod populus 2removeretur inde; in sequentibus etiam loquitur Jehovah ad Moschen, ut ad illum, et non ad populum, ut vers. 10, Videbit omnis populus, cujus tu in (x)medio ejus, quod mirabile hoc quod Ego faciens tecum: vers. 11, 3 "Custodi tibi id quod Ego praecipio tibi hodie; ecce Ego expellens a faciebus tuis: vers. 12, Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae, super quam tu venis: vers. 14, Non incurvabis te deo alteri: vers. 15, Ne forte pangas foedus habitatori terrae, et vocet te, et comedas de sacrificio ejus: 4vers. 16, Non accipias de filiabus ejus filiis tuis: et sic porro; et dein quod cutis faciei Moschis coruscaret, et quod populus timeret accedere ad illum; et quod ideo daret super faciem velamen cum loqueretur cum populo. Ex quibus patet quod Moscheh in hoc capite repraesentet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quod recipit Divinum Verum, ita per quod Divinum Verum internum translucet. Quod Moscheh repraesentet externum 5illud et non internum, etiam patet ex singulis in hoc capite, ut quod descenderit Jehovah in nube, et constiterit cum eo, per "nubem" enim significatur externum Verbi; et dein quod Jehovah praeceperit illi externa Ecclesiae et cultus, quae 6observarentur, et non interna. Simile externum repraesentatum est per Moschen in capite praecedente, ut patet a versibus 7-11, et a vers. 17-23, videatur n. 10563, 10570; at externum quod non recepit internum, erat apud gentem Israeliticam. @1 cum Mosche$ @2 prorsus removebitur [removeretur intended]$ @3 i Cave$ @4 et sic porro$ @5 illorum$ @6 observaret$

Arcana Coelestia 8
Passage 10608

#10608 "Et etiam quisquam nec videbitur in toto monte": quod significet quod prorsus remota sit ab illo, ita extra illud, constat ex significatione "montis," hic montis Chorebi, quod sit caelum in toto complexu, ita quoque Divinum Verum, nam sive dicas caelum sive Divinum Verum, idem est, angeli enim, ex quibus caelum, sunt receptiones Divini Veri; total 1 extensio montis illius vocabatur Chorebus, et mons editior in medio ejus vocabatur mons Sinai; inde per "Chorebum" significatur caelum, seu quod idem est, Divinum Verum in toto complexu; internum ejus per montem Sinai, et externum per montanum circumcirca; inde est quod per Chorebum, cum etiam montanum circumcirca intelligitur, significetur externum, videatur n. 10543. Gens Israelitica, quia fuit in externo quod non recepit internum, ita in externo separato ab interno, seu quod idem, extra illud in quo internum, ideo praecipitur quod non quisquam videbitur in toto monte simile significatur per quod gens illa steterit ad ostium tentorii in quo Moscheh, et (x)incurvaverit se ad illud, cap. praec. vers. 8-10, videatur ibi n. 10545-10555. [2] Paucis hic dicetur unde est quod mons Choreb et Sinai significent caelum ac Divinum Verum; creditur in mundo quod angeli sint in regione supra atmosphaerica, ac ibi sicut pneumata subsistant, et quod nullum illis planum sit cui (x)insistant; causa quod talis opinio in mentibus plurium hominum sit, est quia non capiunt quod angeli et spiritus in simili forma sint in qua homines in tellure, ut quod illis facies sint, quod bracchia et manus, quod pedes, verbo, quod corpus; et adhuc minus quod habitationes seu mansiones illis sint; cum tamen angeli et spiritus habitant inter se prorsus sicut homines in tellure, super terra, angeli caelestes super montibus, et angeli spirituales super petris, et qui nondum angeli facti in planitiebus inter montes et inter petras, spiritus autem infernales sub montibus et petris. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod montes in Verbo significent caelum, (c)et in specie mons Chorebus et mons Sinai; etiam angeli interiores habitant editius super montibus, et quo editius eo interiores et perfectiores. Inde patet cur Jehovah descenderit super cacumen montis Sinai cum promulgabatur Lex, et cur Moscheh jussus sit 2consistere cum Ipso super capite montis. Montes 3 in terris non sunt caelum, sed repraesentant montes super quibus angeli in caelo. @1 i enim$ @2 subsistere IT$ @3 i enim$

Arcana Coelestia 8
Passage 10609

#10609 "Etiam grex et armentum 1nec pascent e regione montis hujus": quod significet quod nec (x)instrui possent de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi, constat ex significatione "gregis" quod sit bonum interius, et ex significatione "armenti" quod sit bonum exterius, de quibus n. 5913, 6048, 8937, ex significatione "pascere" quod sit instrui, de qua n. 5201, 6277, et ex significatione "montis," hic montis Chorebi, quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua n. 10543; inde patet quod per illa verba significetur quod gens illa nec instrui posset de bono interiore et exteriore Ecclesiae, cultus, et Verbi, quoniam extra externum 2illud erant, et non aliquo modo intra; 2quod non instrui de illo potuerint, erat quia in amoribus sui et mundi fuerunt, et qui in illis amoribus sunt nusquam scire possunt quid bonum caeleste et spirituale, ita quid bonum Ecclesiae, nam hoc bonum est spirituale et caeleste, quia Divinum; si bonum illud describeretur illis, prorsus non caperent, quoniam clausum apud illos est internum, ubi perceptio illius boni. [2] Quod talia significentur per quod grex et armentum non pascent e regione montis, videri potest alienum illis qui animum in sensu historico Verbi solum tenent, et non ultra cogitant, quod aliquid apud ipsam gentem significent; nec sciunt illi qui non sensum internum Verbi norunt, in quo "grex et armentum" non significant gregem et armentum, sed bonum interius et exterius apud hominem; quid enim Verbum, quod Divinum 4, commune habet cum grege et armento, seu cum 5bestia? sed cum hominibus, eorum cultu, amore, et fide, ita cum talibus quae faciunt Ecclesiam apud illos, in eo est Verbum Divinum. [3] Quod "grex et armentum" talia significent, et non gregem et armentum, constat ex locis 6in Verbo ubi nominantur, ut apud Davidem, Dominari fecisti Ipsum super opera manuum Tuarum, et omnia posuisti sub pedes Ipsius, 7gregem et armenta omnia, et etiam bestias agrorum, Ps. viii 7, 8 [A. V. 6, 7]; agitur ibi de Domino, ac de Ipsius potestate super omnia in caelo et in terra; et per 7"gregem et armenta" significantur bona interiora (c)et exteriora apud homines, ac per bestias affectiones 8 apud illos; quid alioquin foret describere potestatem Domini, quae Divina, super greges, armenta, et bestias ? quod "bestiae" sint affectiones 8 apud hominem, videatur in locis citatis n. 9280: [4] apud Joelem, Propinquus dies Jehovae est, et sicut devastatio a Schaddai veniet; suspirat bestia, perplexae sunt catervae armenti, eo quod non pascuum illis, etiam catervae gregis desolatae sunt, i ,] 18; hic quoque "bestiae" pro affectionibus 9apud hominem, "catervae armenti et gregis" pro bonis interioribus et exterioribus; agitur enim 10ibi de Domini adventu, hic enim significatur per "diem Jehovae," et de Ecclesia 11tunc quod vastata, hoc est, quod non amplius tunc bonum amoris, nec bonum fidei, haec sunt quae significantur per "bestias, armenta, et greges"; quid alioquin foret, quod tunc suspiraret bestia, perplexae essent catervae armenti, et desolatae catervae gregis? quid hoc ad Ecclesiam? per "pascuum quod tunc non illis" significatur quod non verum 12quo instruantur": [5] apud Jeremiam, Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritia nostra, greges eorum et armenta eorum, et filios eorum et filias eorum, iii 24; etiam 13hic per "greges et armenta" significantur bona Ecclesiae, quae sunt bona amoris et fidei, interiora et exteriora: [6] apud Esaiam, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium Meorum; tunc erit Scharon in habitaculum gregis, et vallis Achoris in cubile armenti populo Meo, qui quaesiverunt Me, lxv ,] 10; per "Jacobum" et "Jehudam" ibi non intelligitur populus Jacobi (c)et Jehudae, sed Ecclesia caelestis externa et interna, per "Jacobum" externa, 14 per "Jehudam" interna; bonum internum illius Ecclesiae significatur (d)per "habitaculum gregis" et externum per "cubile armenti"; "Scharon" est internum ubi id bonum, et "vallis Achoris" est externum; quod "Scharon" sit internum Ecclesiae caelestis, constat ex locis ubi Scharon nominatur, ut apud Esaiam xxxiii 9 et xxxv 2; et quod "vallis Achoris" sit externum illius Ecclesiae, apud Hoscheam ii 15: apud Hoscheam, Israel, Ephraim, et Jehudah cum gregibus suis et cum armentis suis ibunt ad quaerendum Jehovam, et non invenient, v ,] 6; ibi etiam "greges et armenta" significant interiora et exteriora apud illos qui intelliguntur per "Israelem, Ephraimum, et Jehudam"; quid alioquin foret quod illi irent cum gregibus et armentis ad quaerendum Jehovam? 15 @1 subsistere IT$ @2 eorum erat$ @3 (m)quod qui in amore sui sunt non instrui possint de bono coeli, quia hoc non possunt scire quid sit qui in malo(n)$ @4 i est$ @5 bestiis$ @6 After ubi$ @7 greges IT$ @8 i boni$ @9 i boni$ @10 de adventu Domini, is$ @11 sunt$ @12 per quod bonum$ @13 ibi$ @14 i et$ @15 i Quod gens Israelitica non instrui possent de bono interiori et exteriori (m)Verbi, Ecclesiae et cultus, erat quia in amore sui et mundi fuerunt, et qui in illo sunt nusquam scire possunt quid bonum coeleste et spirituale, et si describitur, nec capiunt, clausum enim apud illos est internum, ubi perceptio illius boni.(n)

Arcana Coelestia 8
Passage 10610

#10610 "Et dolavit duas tabulas lapidum secundum priores": quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter gentem Israeliticam, constat ex illis quae supra n. 10603 ostensa sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 8
Passage 10611

#10611 "Et surrexit mane Moscheh in matutino, et ascendit ad montem Sinai": quod significet ortum novum revelationis Divini Veri, constat ex illis quae etiam supra n. 10605 ostensa sunt, ubi similia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10612

#10612 "Quemadmodum praecepit Jehovah illi": quod significet quod ita fieret (x)quia institerunt, constat ex significatione "praecepit Jehovah" cum de externo Verbi tali propter gentem Israeliticam, quod significatur per "duas tabulas lapidum dolatas a Mosche" quod sit quod ita fieret quia institerunt; in Verbo passim dicitur, ubi de gente Israelitica et de cultu repraesentativo apud illam instituto, quod Jehovah 1praeceperit, ac per id non significatur beneplacitum, 2 sed permissio quod ita fieret quia institerunt; institerunt enim quod illi introducerentur in terram Canaanem et quod 3Jehovah apud illos esset, consequenter quod apud illos Ecclesia institueretur; quod institerint, videatur n. 10430, 10535. 4Sit pro exemplo quod super altaribus offerent holocausta, sacrificia, minhas, et libamina, de quibus plures leges latae sunt, de quibus etiam dicitur quod Jehovah praeceperit, cum tamen illa non praecepta seu mandata sunt sed permissa, ut constare potest ex locis e Verbo allatis n. 2180; similiter quod plures uxores liceret ducere, ac libellum repudii dare ob quamcumque causam, cum tamen Jehovah id non praeceperit, tametsi ita dicitur, sed modo permiserit ob duritiem cordis eorum, Matth. xix 7, 8; ita in pluribus aliis. @1 praecepit, sed$ @2 i nec consensus,$ @3 After illos$ @4 sicut pro exemplo quod liceat plures uxores ducere, et libellum repudii dare ob quamcunque causam; ibi etiam dicitur quod Jehovah praecepit, sed usque intelligitur quod permiserit ob duritiem cordis eorum Matth. xix 7, 8: similiter quod super altaribus offerrent holocausta, sacrificia, minchas et libamina, de quibus plures leges latae sunt, de quibus etiam dicitur quod Jehovah praecepit, cum tamen illa non praecepta seu mandata sunt, sed permissa, ut constare potest ex locis e Verbo allatis n. 2180 ita in pluribus aliis; inde constare potest, unde est quod per praecepit Jehovah, hic significetur quod ita fieret, quia institerunt; quod institerint, videatur n. 10430, 10535$

Arcana Coelestia 8
Passage 10613

#10613 "Et accepit in manu sua duas tabulas": quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter gentem Israeliticam, constat ex illis quae de significatione "duarum tabularum" quae a Mosche dolatae sunt, supra n. 10603 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10614

#10614 "Et descendit Jehovah in nube, et constitit cum eo ibi": quod significet externum Verbi in quo Divinum, constat ex significatione "nubis" quod sit sensus litterae Verbi, ita externum ejus, de qua in Praefatione ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8781, 9430, 10574, et ex significatione "consistere cum Mosche ibi" cum de Jehovah, quod sit Divinum in illo; quod Jehovah (t)apparuerit Moschi" in nube, est quia per Moschen in hoc capite repraesentatur externum Verbi, quod recipit internum, videatur supra n. 10607, Dominus enim apparet unicuique secundum quale ejus, n. 6832, 8814, 8819, 9434, 10551. [2] Hic paucis dicetur quid sit externum quod recipit internum, et quid externum" quod non recipit 1: in Verbo est sensus externus, est sensus internus, et est sensus intimus; Verbum in sensu externo est quale apparet in littera, is sensus est naturalis quia accommodatus est captui hominum, homines enim naturaliter cogitant; Verbum autem in sensu interno est spirituale, (x)quia accommodatus est intellectui angelorum in spirituali regno Domini, angeli enim 2ibi spiritualiter cogitant; Verbum autem in sensu intimo est caeleste, 3quia accommodatum est perceptioni angelorum in caelesti regno Domini, angeli enim ibi supraspiritualiter cogitant; quia Verbum tale est, sequitur quod unum in altero sit simili ordine, intimum in interno, et internum in externo; 4inde nexus omnium, ac influxus secundum nexum, et inde subsistentia unius ex altero; ex quibus patet quod interiora ordine sint in externo, simili ratione 5qua prius est in posteriore successive, aut finis in causa, et causa in effectu, seu sicut apud hominem voluntas in cogitatione, et cogitatio in loquela. [3]Cum itaque homo talis est ut in externis Verbi, Ecclesiae, et cultus, percipiat sanctum intus in se, tunc apud illum est externum in quo internum,nam sanctum 6illud est ab interno quia e caelo ; hoc externum est quod Moscheh repraesentat; at cum homo talis est, ut in 7externo Verbi, Ecclesiae, et cultus, non percipiat sanctum internum, tunc apud illum est externum separatum ab interno; in hoc externo fuit gens Israelitica, videatur n. 10,396 fin. @1 i illud$ @2 illi IT$ @3 qui accommodatus I, quia accommodatus T$ @4 et sic quod externum contineat interiora in se$ @5 sicut$ @6 ab interno est, quia e coelo ubi internum$ @7 externis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10615

#10615 "Et invocavit nomen Jehovae": quod significet cultum Domini ex veris (c)et bonis fidei et amoris, et sic praeparationem ad receptionem, constat ex significatione "invocare nomen Jehovae" quod sit cultus Domini ex veris et bonis fidei et amoris, per "invocare" enim significatur cultus, videatur n. 440, 2724, et per "nomen Jehovae" omne in uno complexu per quod colitur Dominus, ita omne fidei et amoris, n. 2724, 6674, 9310, et quod "nomen Jehovae" sit Dominus quoad Divinum Humanum, n. 2628, 6887, et quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373; inde patet quod per "invocare nomen Jehovae" 1significetur cultus Domini ex veris et bonis fidei et amoris; quod etiam sit praeparatio ad receptionem, est quia in nunc sequentibus agitur de gente Israelitica recipienda, pro qua intercedit Moscheh. @1 sit$

Arcana Coelestia 8
Passage 10616

#10616 "Et transivit Jehovah super facies ejus": quod significet Divina interna super externis, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum 1quod recipit internum, de qua supra n. 10607, 10614; inde per quod "Jehovah transivit super facies ejus" significatur Divinum Internum super externo. @1 in quo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10617

#10617 "Et invocavit, Jehovah, Jehovah, Deus misericors et gratiosus": quod significet ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, a Quo omne bonum, constat ex significatione "invocare Jehovam" quod sit cultus Domini, de qua n. 440, 2724; et quia Divinum Domini est Trinum, nempe ipsum Divinum, quod Pater vocatur, Divinum Humanum, quod Filius, (c)et Divinum procedens, quod Spiritus Sanctus, ideo hic dicitur, Jehovah, Jehovah, Deus; quod ipsum Divinum, quod Pater, et Divinum Humanum, quod Filius, dicatur Jehovah, Jehovah, ac Divinum procedens dicatur Deus, est quia Dominus quoad ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum est Divinum Bonum, et quoad Divinum procedens est Divinum Verum; quare in Verbo, ubi agitur de Divino Bono, 1Dominus dicitur Jehovah, et ubi de Divino Vero dicitur Deus, videatur n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 9167, 10158; et ex significatione "misericordis et gratiosi" quod sit quod ab Ipso omne bonum; nam per (t)facere misericordiam" significatur donare bono caelesti, et per "gratiam facere" significatur donare bono spirituali, de quibus n. 10577; quid bonum caeleste, et quid bonum spirituale, 2videatur etiam ibi. @1 i ibi$ @2 i et quae differentia$

Arcana Coelestia 8
Passage 10618

#10618 "Longanimis ad iras": quod significet Divinam Clementiam, constat ex significatione "longanimis ad iras" cum de Jehovah, quod sit quod diu sustineat mala hominis, "longanimis" enim est diu sustinere et ferre, et "irae" sunt mala apud hominem; quod irae cum dicuntur de Jehovah, sint mala apud hominem, est quia malum irascitur, et nusquam bonum, et malum est apud hominem, et nusquam apud Dominum, Dominus enim est ipsum Bonum; sed usque tribuitur Domino, quia ita apparet homini cum non obtinet quod cupit, et cum propter malum punitur; quia nunc "longanimis ad iras" cum de Jehovah, est diu sustinere mala apud hominem, inde sequitur quod per illud significetur Divina Clementia. [2] Quod iram attinet, porro sciendum est quod malum irascatur, et nusquam bonum, irasci enim est velle alterius malum, hoc bonum nequit, nam bonum est velle alterius bonum; omne malum in se habet inimicitiam, odium, vindictam, et saevitiam; in his et ex his malum habet suum jucundum; et praeterea malum odit bonum, quia hoc ejus jucundis est oppositum; inde cum malum non potest laedere bonum, laedere bonum semper in conatu mali est, tunc primum indignatur, 1postea irascitur; sive dicas malum sive hominem malum, idem est, nam malum est in homine ut in suo subjecto; et quia malum tale est contra bonum, ideo tale est contra Divinum, nam omne bonum est Divinum apud hominem, 2quia est a Divino; inde 3 est quod homo malus semper irascatur contra 4Divinum, tametsi aliter in externis coram hominibus 5loquitur; 6quod aliter 7loquatur, est vel ex hypocrisi vel ex eo quod 8velit ut Divinum faveat ei in omnibus, dando 9quodcumque lubet, usque (t)ut etiam propter se vindicet seu (x)ulciscatur omnes contra quos odium habet; sed ut primum videt quod hoc non fiat, et magis si ipse propter (t)malum suum punitur, tunc irascitur contra Deum, usque ut neget illum, et quoque corde blasphemet; quod ita sit, manifestatur clare in altera vita, ibi enim homo secundum interiora sua agit, et non secundum exteriora, sicut in mundo; et ibi poena suo malo adhaeret, et quasi inhaeret. (m)Videantur quae 10 prius ostensa sunt, ut quod ira sit malum, n. 6358, 6359, quod ira et malum tribuantur 11Deo, cum tamen sit apud hominem, et quod a 11Deo nihil mali, in locis citatis n. 9306, 10431, et quod malum secum habeat poenam, n. 1857, 8214, 8223, 8226, (x)9048.(n) @1 i et$ @2 Before est Divinum$ @3 i quoque$ @4 Deum, inde negat Ipsum$ @5 faciet$ @6 i causa$ @7 in externis faciat$ @8 credat Deum favere sibi$ @9 i ei$ @10 i de his$ @11 Domino$

Arcana Coelestia 8
Passage 10619

#10619 "Et magnus bonitate et veritate": quod significet quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, (d)constat ex eo quod Divinum sit Infinitum, (c)et de Infinito non aliud dici potest quam quod sit ipsum Illud, seu Est, ita ipsum Bonum, et quia est ipsum Bonum, etiam est ipsum Verum, quoniam omne verum est boni; sed hoc Ipsum exprimitur in sensu litterae per magnum bonitate et veritate, ita finite propter statum finitae perceptionis apud hominem. Quod Divinum sit ipsum Bonum, constat apud Matthaeum, (t)Jesus dixit ad adolescentem, Cur Me dicis bonum? nullus bonus est nisi unus, Deus, xix 17; per quod intelligitur quod Dominus sit Qui solus Bonus, ita ipsum Bonum: et quod ipsum Verum, apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum via, et veritas, et vita, xiv 6.

Arcana Coelestia 8
Passage 10620

#10620 "Servans bonitatem ad milia": quod significet in aeternum, constat ex significatione "bonitatis" cum de Jehovah, quod sit 1ipsum Bonum, ut mox supra n. 10619, et ex significatione "ad milia" quod sit in perpetuum et in aeternum, de qua n. 2575, 8715. @1 Divinum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10621

#10621 "Ferens iniquitatem, praevaricationem, et peccatum": quod significet remotionem mali et ejus falsi ut non appareat, constat ex significatione "ferre" seu tollere, quod sit removere ut non appareat, de qua sequitur, et ex significatione "iniquitatis, praevaricationis, et peccati" quod sint mala, et quia sunt mala, etiam sunt eorum falsa, nam unumquodvis malum conjunctum est suo falso; sed quodnam malum significatur per "iniquitatem," quodnam per "praevaricationem," et quodnam per "peccatum," videatur n. 9156. Quod ferre 1et tollere malum sit removere illud ut non appareat, est quia mala apud hominem non tolli possunt sed modo removeri ut non appareant, et 2cum non apparent 3creditur quod sublata sint; ideo in sensu litterae Verbi dicitur quod ablata et prorsus rejecta sint; quod mala apud hominem non auferantur sed modo removeantur ut non appareant, videatur in locis citatis n. 10057 fin. @1 aut$ @2 quia$ @3 i inde$

Arcana Coelestia 8
Passage 10622

#10622 "Et absolvendo non 1absolvit": quod significet tolerantiam usque ad consummationem, constat ex significatione "absolvere" quod sit peccatum remittere, at cum additur non absolvet, est tolerare; quod sit usque ad consummationem, est quia a Domino malum toleratur usque dum consummatum seu impletum est. In Verbo 2passim dicitur consummatio saeculi, et de malo quod consummatum sit vel non consummatum; et quando consummatum3, quod tunc visitatio; hoc quia significatur per illa verba "absolvendo non absolvet," paucis dicetur quid per id intelligitur: 4in communi per consummationem intelligitur finis Ecclesiae; et tunc finis ejus est quando amplius nulla charitas et nulla fides, quia tunc Ecclesia se prorsus 5avertit a Domino, et non amplius in aliquo bono est sed in malo; tunc dicitur consummatio ejus, et 6 tunc fit visitatio; cum visitatio7, rejiciuntur omnes illi qui in malo sunt, et recipiuntur omnes qui in bono; visitatio 8 fit in altera vita ubi omnes simul sunt qui fuerunt ab Ecclesia a principio ejus usque ad finem ejus; rejectio malorum in infernum, et salvatio bonorum tunc, est quae vocatur ultimum judicium. [2] In 9particulari fit consummatio apud unumquemvis hominem paene similiter; quilibet cum in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, toleratur inter bonos, tametsi malus; sed post aliquem elapsum temporis aperiuntur interiora ejus; si haec mala, tunc per gradus fertur in suum malum, usque ut sit suum malum quoad voluntatem, et sui mali falsum quoad intellectum; hoc facto malum dicitur consummatum apud illum, et tunc conjicitur in infernum; haec sunt quae intelliguntur per 10"absolvendo non absolvet": [3] 11simile per quod Jehovah 12dixit ad Moschen, Nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi; ecce angelus Meus ibit coram te; et in die visitationis Meae visitabo super illos peccatum eorum, Exod. xxxii 34. Quod consummatio sit finis Ecclesiae, constat ex his sequentibus: apud Jeremiam, Cum Israele et cum Jehuda non faciam consummationem, nec innocentem reddendo reddam te, quia desperatum est confractioni tuae; aegra plaga est, medicamenta restitutionis non tibi, (x)xxx 11-13, xlvi 28: apud eundem, Consummata est iniquitas tua, filia Zion; visitabit iniquitatem tuam, filia Edomi, manifestabit peccata tua, Threni iv 22: apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem: tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem, ix 24, 27: apud Matthaeum, Messis est consummatio saeculi, quemadmodum colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi, xiii 39, 40: apud eundem, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis,quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi? xxiv 3: apud eundem, Jesus dixit, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, xxviii 2013. @1 absolvet IT$ @2 videatur Joel iv 21 [A.V. iii 21] written in m.$ @3 i est$ @4 In A, S indicated in m that the sentence In particulari... conficitur in infernum was to be inserted here$ @5 convertit$ @6 i quoque$ @7 i fit$ @8 i illa$ @9 Not underlined in A, but the word principio immediately above is underlined$ @10 quod absolvendo non absolvat$ @11 et$ @12 dixerat$ @13 i, in his locis consummatio saeculi est finis Ecclesiae$

Arcana Coelestia 8
Passage 10623

#10623 "Visitans iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum": quod significet rejectionem et damnationem malorum et inde falsorum in longa serie, constat ex significatione "visitare" quod sit ejectio et damnatio malorum, de qua sequitur, ex significatione "patrum" quod sint bona, (c)et in opposito sensu mala, de qua n. 3703, 5902, 6050, 10490, et ex significatione "filiorum" quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1147, 10490; inde "filii filiorum" sunt falsa ex malis in longa serie; per ejectionem et damnationem malorum et inde falsorum intelligitur ejectio et damnatio illorum qui in malis et inde falsis sunt, 1nam mala et falsa non dantur nisi in subjectis, quae sunt homines. Sciendum est quod falsa mali intelligantur per filios, quia patres (c)ex quibus, sunt mala. Quid falsa mali, et falsa non mali, videatur in locis citatis n. 10109. [2] Qui non sensum internum Verbi novit, credere facile poterit quod Jehovah visitet iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum, consequenter quod filii luituri sint mala patrum suorum; sed quod ille sensus non sit, constat manifeste ex lege Divina, quod Patres non morituri sint propter filios, nec filii propter patres, sed quisque propter suum malum, Deut. xxiv 16; inde patet quod aliter intelligenda sint illa verba quam secundum litteram; quod sint illi qui in malis sunt et inde in falsis longa serie, qui per patres et eorum filios (c)et filios filiorum significentur, constat ex sensu interno, in quo "patres et filii" mala et falsa significant; ab angelis, a quibus Verbum ab homine lectum etiam percipitur, 2non aliud per patres et per filios hic intelligitur, nam in caelo, ubi angeli, non scitur quid pater et quid filius, sicut 3apud homines, nam nemo ibi agnoscit aliquem pro suo patre nec aliquem pro suo filio, non enim ibi nascuntur sicut in mundo; 4quapropter cum pater et filius in Verbo nominantur, percipiunt angeli illos secundum nativitates spirituales, quae sunt boni et veri, seu mali et falsi, et ideo per patres bona vel mala, et per filios vera vel falsa, quoniam bonum est pater veri, ac malum est pater falsi. [3] Quod visitatio significet ejectionem et damnationem, est quia illa sequitur consummationem malorum, ac praecedit (x)ipsam damnationem, quae in Verbo intelligitur per ultimum judicium, visitatio enim est exploratio qualis homo est; sed id fit in altera vita, in particulari cum unoquovis qui e mundo illuc venit, et in communi cum omnibus ad finem Ecclesiae, ut mox supra n. 10622 dictum est. De visitatione videantur quae n. 6588, 6895, 10509, dicta et ostensa (x)sunt. @1 A had but d mala enim et inde falsa non dantur nisi quam in subjectis, quae sunt homines$ @2 non altered to nec$ @3 in terra$ @4 quapropter cum pater in Verbo nominatur, percipiunt angeli bona vel mala et cum filius percipiunt verum vel falsum, quoniam bonum est pater veri, ac malum est pater falsi, perceptio talis ibi est secundum nativitates spirituales, quae sunt boni et veri, aut mali et falsi$ @5 i de qua in mox praecedenti articulo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10624

#10624 "Super tertios et super quartos": quod significet 1damnationem falsorum et inde malorum, constat ex significatione "filiorum" quod sint falsa mali, de qua mox supra n. 10623; quod dicatur "super tertios et super quartos," est quia tria praedicantur de veris 2aut falsis, et quattuor de bonis 2aut malis; in Verbo enim omnes numeri significant res, et quidam numeri 3 pertinent ad classem spiritualem, et quidam ad classem caelestem; numeri tria, sex, et duodecim ad classem spiritualem, et numeri duo, quattuor, et octo ad classem caelestem; numeri qui classis spiritualis sunt praedicantur de veris 4aut falsis, qui ad caelestem de bonis 4aut malis; per tria etiam significatur omne verum in complexu, et per quattuor omne bonum in complexu; inde est quod per "filios tertios et quartos" significentur falsa et inde mala; (m)sed hic sensus istorum verborum est sensus caelestis5, (n) quia exsurgit ex eo quod praedicentur de illis. Quid mala et inde falsa, et quid falsa et inde mala, videatur in locis citatis n. 10109; etiam hic aliquid de malis et inde falsis, (c)ac de falsis et inde malis, dicetur: mala sunt ex quibus omnia falsa, quoniam falsa sunt quae confirmant mala; et illa apud hominem unum agunt sicut 6 voluntas et intellectus, nam quod homo vult facere, hoc quoque vult intelligere, per intellectum enim format suum malum 7 coram se in cogitatione et coram aliis in loquela; 8 inde patet quid malum et inde falsum, seu falsum mali; malum falsi autem est quando homo confirmavit apud se malum, et conclusit quod non malum sit, et inde facit illud, tunc ex falso facit malum; sicut qui confirmavit apud se quod adulteria non sint mala et inde facit illa, is in malo falsi est, quia ex principio 9falso facit illa; in religiosis praecipue dantur mala falsi, nam ex falsis doctrinae persuadet sibi homo quod bonum sit quod tamen malum, et quandoque quod malum sit quod tamen bonum. @1 falsa, et inde mala$ @2 i horum verborum$ @3 ac$ @4 i ibi$ @5 et$ @6 i ejus$ @7 i ad apparentiam$ @8 i inde ei cogitatio et confirmatio mali;$ @9 falsi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10625

#10625 "Et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit": quod significet tunc receptionem ex influxu in externum, ac cultum ex humiliatione, constat ex significatione "festinare" quod sit affectio, de qua n. 7695, 7866, hic receptio per influxum, quia omnis influxus a Divino fit in affectionem hominis, et quoque receptio ab homine in illa; ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod recipit internum, de qua n. 10607, 10614; ex significatione "inflectere se" quod sit humiliatio exterior, de qua n (x)5682, 7068; et ex significatione "adorare" quod sit cultus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10626

#10626 "Et dixit, Si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, Domine": quod significet quia receptum est tale externum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum quod recipit internum, de qua n 10607, 10614, et ex significatione "gratiam invenire in oculis Jehovae" cum de Mosche, quod sit 1receptus quia talis, ita si receptum id externum, de qua n. 10563. @1 receptum, de qua n 10563, nempe pro externo Verbi, Ecclesiae, et cultus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10627

#10627 "Eat quaeso Dominus in medio nostri": quod significet ut sit Divinum intus in eo, constat ex significatione "ire" quod sit vivere, de qua n 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, et cum de Domino, quod sit dare vitam, et praesens esse; et ex significatione "in medio" quod sit intus in eo, de qua n. 1074, 5897, 6068, 6084, 6103, 9164; quod per "eat Jehovah in medio nostri" significetur ut sit Divinum intus in externo, est quia per "Moschen" repraesentatur externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quod recipit internum, et in externo eorum erit internum, quod Divinum; et tunc in externo est Divinum Internum quando omnia et singula 1 sensum internum habent, qui pro angelis omnium caelorum; ut hoc sit, sensus externus, qui est sensus litterae, ex meris correspondentiis erit; et tunc ex meris correspondentiis est quando omnes voces, et omnes vocum series in sensu interno significant spiritualia et caelestia; haec sunt Divina interna 2 in externo. @1 i externi$ @2 i quae$

Arcana Coelestia 8
Passage 10628

#10628 "Quia populus durus cervice ille": quod significet tametsi gens Israelitica non recipit Divinum ab interiore, constat ex significatione "populi duri cervice" quod sit qui non recipit influxum a Divino, de qua n. 10429, ita non Divinum ab interiore, nam Divinum influit ab interiore apud hominem. Quomodo cum 1his se habet, constat ex illis quae de gente 2Israelitica prius ostensa sunt, quod nempe in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi 3esset, et prorsus non in interno, proinde extra externum, et non intra; quid sit esse extra externum et non intra, videatur n. 10551, 10608. @1 hoc$ @2 illa$ @3 sit$

Arcana Coelestia 8
Passage 10629

#10629 "Et propitius sis ad iniquitatem nostram, et ad peccatum nostrum": quod significet ut removeantur interiora eorum quae scatent falsis et malis, constat ex significatione "propitius esse ad iniquitatem et ad peccatum" cum de externo cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo populus, quod sit ut interiora ejus removeantur, quia illa scatent falsis et malis; quod haec per illa verba significentur, sequitur ex serie rerum in sensu interno, in quo agitur de Ecclesia apud illum populum instituenda; et Ecclesia apud aliquem populum institui non potest nisi interiora ejus aperta sint, per quae communicatio 1fit cum caelo; et interiora non aperta sunt nisi 2 apud illos qui in veris fidei 3ex bono vitae sunt a Domino; at apud hunc populum interiora non aperiri potuerunt quia per cultum Jehovae nihil aliud cogitabant quam obtinere eminentiam et opulentiam super alios, ita non aliud in animo habuerunt quam se et mundum; et haec sunt quae claudunt interiora versus caelum, et aperiunt ea versus infernum; quod haec fuerint interiora illius gentis, 4quae clausa cum in cultu erat, videatur n. 10575. Haec itaque sunt quae significantur. @1 sit IT$ @2 i quam$ @3 sunt ex bono vitae$ @4 et quod ideo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10630

#10630 "Et hereditatem Tuam facias nos": quod significet ut usque Ecclesia sit ibi, constat ex significatione "hereditatis Jehovae" quod sit receptio vitae caeli per bonum a Domino, de qua n. 9338; ita quoque fieri Ecclesia, nam fieri Ecclesia, est recipere vitam caeli per bonum amoris et fidei a Domino.

Arcana Coelestia 8
Passage 10631

#10631 Vers. 10, 11. Et dixit, Ecce Ego pangens foedus, coram omni populo tuo faciam mirabilia, quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus, et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus Jehovae, quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te. Custodi tibi id quod Ego praecipio tibi hodie; ecce Ego expellens a faciebus tuis Emoritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam. "Et dixit, Ecce Ego pangens foedus" significat primaria per quae conjunctio Domini cum humano genere per Verbum: "coram omni populo tuo faciam mirabilia" significat Verbum quod Divinum in omnibus et singulis pro Ecclesia: "quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus" significat quod tale Divinum nusquam fuerit in mundo ubi Ecclesia et non Ecclesia: "et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus Jehovae" significat quod omnes a quibus Verbum recipitur agnoscent Divinum in eo: "quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te" significat quale Verbi in omnibus et singulis: "custodi tibi quod Ego praecipio tibi hodie" significat si faciant primaria haec quae sunt aeternae veritatis: "ecce Ego expellens a faciebus tuis Emoritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam" significat remotionem tunc malorum et inde falsorum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10632

#10632 "Et dixit, Ecce Ego pangens foedus": quod significet primaria per quae conjunctio Domini cum humano genere per Verbum, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, hic conjunctio Jehovae, hoc est, Domini, cum humano genere per (x)Verbum, nam de illa conjunctione in nunc sequentibus agitur; quod ita sit, etiam constat (c)a serie rerum in sensu interno; actum est in praecedentibus de Lege quae lata et promulgata est e monte Sinai, per quam in lato sensu significatur (x)Verbum, n. 6752, (x)7463, 1Lex illa etiam fuit initium Verbi, nam hoc postea promulgabatur, primum per Moschen, dein per reliquos; dein actum est de gente Israelitica, quod talis non esset ut apud illam Verbum, quale alioquin potuit, conscribi posset, quoniam apud illam non potuit Ecclesia institui, et ubi Ecclesia ibi Verbum, de quibus videantur quae in capitibus xxxii, xxxiii, et huc usque in hoc capite dicta et ostensa sunt; [2] sed quia Mosche institit pro populo quod Jehovah in medio ejus esset, et quod acceptaretur ut hereditas, et sic introduceretur in terram Canaanem, per quae omnia in sensu interno significatur quod Ecclesia apud 2illum populum instituenda esset, et sic quod Verbum 3ibi conscriberetur, et quia id nunc receptum est, ex causa 4 quia (t)Mosche institit, ideo nunc agitur de primariis praeceptis quae omnino observanda ut id fieri posset, quae fuerunt quod Dominus solus colendus et non alius, et quod agnoscendum quod ab Ipso omne bonum et 5 verum, praeter plura, de quibus in 6mox sequentibus7. [3] Dicitur quod de illis in 6mox sequentibus agatur, sed sciendum est quod praecepta illa contineantur in sensu interno; in sensu autem externo, qui est sensus litterae, continentur talia quae repraesentant illa, ita quae significant, ut constabit ab explicatione sequentium. Dicitur quod per hoc foedus quod Jehovah pepigit cum Mosche, significetur conjunctio Domini cum humano genere per Verbum, quapropter hic dicetur quomodo cum illa conjunctione se habet: in antiquissimis temporibus non fuit Verbum sed immediata revelatio 8coram homine Ecclesiae, et per illam conjunctio; nam cum immediata revelatio est, tunc est conjunctio caeli cum homine; conjunctio caeli cum homine est conjunctio Domini cum illo, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum. [4] Cum immediata haec revelatio desiit, quod factum cum homo deflexit a bono in quo fuerat, tunc revelatio alia successit, quae fuit per repraesentativa, per quae homo Ecclesiae tunc scivit 9 quid verum et bonum, 10inde Ecclesia illa vocabatur Ecclesia repraesentativa; in illa Ecclesia etiam fuit Verbum, sed quod (t)solum inserviebat illi Ecclesiae. Verum cum haec Ecclesia etiam vastata est, quod factum quia coeperunt repraesentativa illa per quae conjunctio Ecclesiae tunc fuit cum caelo, idololatrice colere, ac in pluribus terris vertere in magica, tunc provisum est a Domino ut Verbum conscriberetur quod Divinum esset in omnibus et singulis, etiam quoad unamquamvis voculam, et quod constaret ex meris correspondentiis, et quod sic (x)accommodatum esset 11perceptioni angelorum in omnibus caelis, cum simul hominibus; ob causam ut per id conjunctio esset Domini cum humano genere, nam absque conjunctione per tale Verbum, caelum prorsus recessisset ab homine, et sic homo periisset. [5] In Sequentibus itaque agitur de conjunctione illa per Verbum, et aperiuntur primaria praecepta quae observanda, ut homo sit in conjunctione per Verbum. Quod antiquissimis fuerit revelatio immediata, videatur n. 2895, 3432, de Ecclesia repraesentativa quae postea successit, et de ejus Verbo, n. 2686, 2897, 3432, 10355, et quod conjunctio Domini cum humano genere sit per Verbum, in locis citatis n. 10375 et n. 10452. @1 quod etiam postea promulgatum est, ac$ @2 illam$ @3 d ibi i apud illam$ @4 i, ut supra dictum,$ @5 i omne$ @6 nunc$ @7 i agitur$ @8 cum$ @9 i e coelo$ @10 i tum quid rectum et justum,$ @11 angelis omnium coelorum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10633

#10633 "Coram omni populo tuo faciam mirabilia": quod significet Verbum quod Divinum in omnibus et singulis pro Ecclesia, constat ex significatione "populi Moschis" quod sit ubi Ecclesia, quoniam apud illum institueretur Ecclesia, et ex significatione "mirabilium quae Jehovah facturus" quod sint Divina in omnibus et singulis Verbi; Verbum enim in eo est mirabile, quod Divinum sit quoad omnem iotam, 1nam unaquaevis vox correspondet rei alicui spirituali, quod dici potest reconditum in illa, quia spirituale ejus propalatur apud angelos cum Verbum legitur ab homine; cum hoc ita se habet: (m)2 omnia et singula quae in naturali mundo sunt correspondentiam habent cum illis quae in spirituali mundo sunt, et hoc usque ad singulas voces; et Verbum ita conscriptum est ut voces ibi in sua serie involvant series rerum spiritualium, quae non apparent homini nisi qui correspondentias novit; in hoc latet Divinum in Verbo; exinde est Verum spirituale, sicut etiam vocatur;(n) hoc itaque est quod hic per mirabile intelligitur, quoniam agitur de Verbo, quod apud illum populum 3conscribendum erat. @1 nam unaquaevis vox in se continet Divinum spirituale et coeleste, quod reconditum in illa est, et propalatur apud angelos$ @2 i nam$ @3 d conscribendum i concinnandum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10634

#10634 "Quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus": quod significet quod tale Divinum nusquam fuerit in mundo ubi Ecclesia et non Ecclesia, constat ex significatione "mirabilium" quod sint Divina Verbi, de qua mox supra n. 10633; quae dicuntur creata cum Divina sunt ab intimis ad extrema, seu a primis ad ultima; ex significatione "in omni terra" quod sit ubicumque Ecclesia, nam per "terram" in Verbo significatur Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325; et ex significatione 1 "in omnibus gentibus" quod sit ubi non Ecclesia, nam per "gentes" in Verbo significantur qui extra Ecclesiam, quia non in luce veri ex Verbo. [2] Dicitur quod Jehovah facturus sit mirabilia quae non creata sunt in omni terra, quia per "creationem" significatur id quod Divinum est ab intimis ad extrema seu a primis ad ultima; omne enim quod a Divino est, incohat ab Ipso, (c)et progreditur secundum ordinem usque ad ultimum finem, ita per caelos usque in mundum, et ibi quiescit ut in suo ultimo, nam ultimo ordinis Divini est in natura mundi; quod tale est, hoc dicitur creatum; 2in tali ordine exstitit, et in tali subsistit omne quod in mundo creatum est; et in tali ordine 3etiam est homo Ecclesiae, qui per vera ex Verbo regeneratus est a Domino; inde Dominus in Verbo dicitur Creator, (c)ac homo dicitur e novo creatus qui regeneratus, videatur n. 10373, 10545; 4in tali ordine etiam est Verbum, et quia tale est, ideo de mirabilibus ejus dicitur quod creata. [3] Per eadem illa verba, nempe quod "coram omni populo tuo faciam mirabilia quae non creata sunt in omni terra et in omnibus gentibus" in sensu historico significatur quod Jehovah apud populum Israeliticum facturus sit miracula quae non audita in omni terra; 5ast in sensu interno non intelliguntur miracula sed mirabilia quae Dominus facturus per quod daturus 6 tale Verbum, per quod conjunctio esset caeli cum Ecclesia, et universaliter per quod conjunctio esset Domini cum humano genere; quod Verbum tam mirabile sit, non capiunt illi qui non sciunt aliquid de correspondentia naturalium cum spiritualibus; et qui non sciunt aliquid de cogitatione spirituali in qua sunt angeli, 7illi nec sciunt quod detur aliquid intus in singulis Verbi, in quibus caelum, ita in quibus vita Divina; cum tamen singulae voces Verbi per correspondentiam percipiuntur spiritualiter ab angelis, cum naturaliter ab hominibus. Inde et non aliunde est Verbum Divinum, et (m)tam mirabile ut nihil mirabilius.(n) @1 omnium gentium$ @2 ex$ @3 quoque$ @4 Quia etiam tale est Verbum$ @5 sed$ @6 i sit$ @7 qui non sciunt aliquid dari posse$

Arcana Coelestia 8
Passage 10635

#10635 "Et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus Jehovae": quod significet quod omnes a quibus Verbum recipitur agnoscent Divinum in eo, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; inde per "populum, in cujus medio ille" significatur Ecclesia ubi Verbum, ita omnes a quibus Verbum recipitur, nam alii non agnoscunt Divinum in illo; et ex significatione "videre opus Jehovae" quod sit agnoscere Divinum in eo. Quod ita sit, patet, nam omnes qui intra Ecclesiam in bono vitae sunt agnoscunt Divinum in Verbo; causa est quia apud illos influit sanctum e caelo cum legunt Verbum, tametsi non sciunt quod id fiat mediis correspondentiis; quod etiam influit secundum correspondentias, nec percipitur aliter quam ut sanctum commune in quo tenetur mens; aliter apud illos qui non in bono vitae sunt; apud eos internum per quod 1influit caelum, clausum est. @1 influxus est e coelo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10636

#10636 "Quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te": quod significet quale Verbi in omnibus et singulis, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; inde per "mirabile quod Jehovah facturus cum illo" significatur quod Divinum in omnibus et singulis 1, ut supra n. 10633. @1 i Verbi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10637

#10637 "Custodi tibi quod Ego praecipio tibi hodie": quod signficet si faciant primaria haec quae sunt aeternae veritatis, constat ex significatione "custodire tibi" quod sit si (t)faciant ita qui agnoscunt Verbum, nam per Moschen repraesentatur Verbum, ut supra; et ex significatione "quod Jehovah praecipit hodie" quod sint primaria quae aeternae veritatis, nam quae Jehovah praecipit sunt Divinae Veritates, et per "hodie" significatur aeternum, n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939; aeternae illae veritates sunt quae in sequentibus vers. 12-27 continentur in sensu interno; quae autem continentur in sensu externo, non sunt aeternae veritates sed sunt quae observanda a gente Israelitica propter interna, significant enim ea, et sic involvunt ea; etiam custodienda erant ab illa gente antequam interna Verbi a Domino aperta sunt, et 1cum aperta sunt, tunc externa illa abrogata sunt; nam cum homo colit Dominum ex fide et ex amore in Ipsum, quae sunt interna non opus 2habet externis significantibus illa, est enim tunc in illis, et non in typis illorum; sicut quod festum azymorum custodiendum in mense Abib et quod tunc azyma septem diebus comedenda, quod omnis apertura uteri danda Deo, quod apertura asini redimenda vel decollanda, quod primogeniti filiorum redimendi, quod festum septimanarum feriandum, ut et festum collectionis, quod tribus vicibus in anno videretur omnis masculus coram Jehovah, quod non sacrificarent super fermentato, quod non elixandus haedus in lacte matris suae. Sed haec tametsi abrogata sunt, usque sunt sancta Divina Verbi (m)quoniam sanctum internum in illis est.(n) @1 postquam haec$ @2 est$

Arcana Coelestia 8
Passage 10638

#10638 "Ecce Ego expellens a faciebus tuis Emorritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam": quod significet remotionem tunc malorum et inde falsorum, constat ex significatione "expellere a faciebus" quod sit removere ab interioribus, quae sunt cogitationis et affectionis; "expellere" enim est removere, et "facies" sunt interiora, videatur in locis citatis n. 9546, (c)ac interiora hominis sunt quae intellectus et voluntatis ejus, seu quae sunt cogitationis et affectionis; inde "expellere a faciebus" est removere (c)ab illis; et ex repraesentatione gentium in terra Canaane, quod sint mala et falsa, de qua in locis citatis n. 9327 1, sed quodnam malum et falsum per quamlibet gentem repraesentatur, videatur in explicationibus ubi de illis actum est, (d)ut quid per Emorritam, n. 6306, 6859, quid per Canaanitam, n. 1573, 1574, 4818, per Chittitam, n. 2913, 6858, per Perisitam, n. 1573, 1574, 6859, per Chivitam 2 et 3 Jebusitam, n. 6860. Sed haec dicuntur de Verbo, quoniam per Moschen, a cujus faciebus gentes illae expellendae 4erant, repraesentatur Verbum, ut ex praecedentibus constare potest. [2] Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: dicitur si 5custodiret sibi quod Jehovah praecipit 6, quod expelleret a faciebus ejus gentes illas, per quae significatur, si fecerint primaria praecepta quae sunt aeternae veritatis, quod removerentur mala et 7 falsa; praecepta illa sunt quae sequuntur in sensu interno, quorum praecipua sunt quod non alium Deum agnoscerent quam Dominum, et quod ab Ipso omne bonum et omne verum, tum quod salus ac vita aeterna ab Ipso; apud illos qui haec credunt, et amant quod ita sit, omne malum et falsum removetur dum legunt Verbum, quoniam Dominus tunc illustrat illos ac ducit illos; et tunc non cogitant ex se, nec afficiuntur Verbo ex se sed ex Domino, inde non aliquid 8malum et falsum mali intrat, Dominus enim removet illa; hi sunt qui intelligunt Verbum, et afficiuntur veris inde, et quoque amant vivere secundum illa. [3] At qui praecipua illa praecepta quae sunt aeternae veritatis, non agnoscunt, illi cum legunt Verbum, non illustrantur, ita non a Domino vident ibi vera, sed quae vident a semet vident, et a semet videre est videre falsa pro veris, et si vident vera usque falsificant illa per principia a semet capta, vel per amores proprios, ad quos vera vertunt, et quibus sic illa inapplicant, inde falsa mali. Haec sunt quae in sensu interno per illa verba significantur; quod haec significentur, est quia angeli, qui Verbum in sensu ejus interno percipiunt, cum legitur ab homine, non sciunt quid Moscheh, nec quid Emorita, Canaanita, Chittita, Perisita, Chivita, et Jebusita, nomina enim non intrant caelum sed res quae per illa significantur, ita per Moschen Verbum, et per gentes illas mala et falsa. @1 i et n. 9320$ @2 i n. 6860,$ @3 i per$ @4 dicuntur$ @5 custodiat IT$ @6 i hodie$ @7 i inde$ @8 falsum intrat, proinde nec malum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10639

#10639 Vers. 12-17. Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae super quam tu venis, ne forte fiat in laqueum in medio tui. Quare altaria eorum evertetis, et statuas eorum frangetis, et lucos ejus exscindetis. Quare non incurvabis te deo alteri, nam Jehovah Zelotes nomen Ipsius, Deus Zelotes Ille. Ne forte pangas foedus habitatori terrae, et scortentur post deos eorum, et sacrificent diis eorum, et vocet te, et comedas de sacrificio ejus. Et accipias de filiabus ejus filiis tuis, et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum. Deos fusilis non facies tibi. "Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae super quam tu venis" significat quod non adhaerendum religioso cuicumque in quo malum: "ne forte fiat in laqueum in medio tui" significat seductionem inde in ipso Verbo: "quare altaria eorum evertetis" significat quod malum religiosi istius et inde cultus rejiciendum: "et statuas eorum frangetis" significat quod falsa mali dissipanda: "et lucos ejus exscindetis" significat quod doctrinalia eorum prorsus rejicienda: "quare non incurvabis te deo alteri" significat quod solus Dominus colendus ex fide et amore: "nam Jehovah Zelotes nomen Ipsius, Deus Zelotes Ille" significat si alius colitur quod recedat Divinum Bonum et Divinum Verum: "ne forte pangas foedus habitatori terrae" significat sic conjunctionem cum malo cujusvis religiosi: "et scortentur post deos eorum" significat inde falsa mali: "et sacrificent diis eorum" significat sic cultum ex falsis: "et vocet te, et comedas 1de sacrificio ejus" significat allectationem, receptionem, et appropriationem falsi ex malo: "et accipias de filiabus ejus filiis tuis" significat conjunctionem affectionum mali cum veris: "et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum" significat sic profanationem boni et veri: "deos fusilis non facies tibi" significat cultum sui et non Domini. @1 ex IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10640

#10640 "Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae super quam tu venis": quod significet quod non adhaerendum religioso cuicumque in quo malum, constat ex significatione "pangere foedus" quod sit conjungi, de qua in locis citatis 1 n. 10632, ita quoque adhaerere; ex significatione "habitatoris terrae" quod sit religiosum in quo malum, per "habitatorem" enim significatur bonum, n. 2268, 2451, 2712, et inde in opposito sensu malum, (c)et per "terram" significatur Ecclesia et quicquid Ecclesiae, in locis citatis n. 9325, ita quoque religiosum; et ex significatione "super quam tu venis" quod sit ubicumque religiosum in quo malum, per gentes enim quae in terra Canaane, in quam venturi, significantur mala et (d)inde falsa, videatur mox supra n. 10638; ex his patet quod per "ne pangas foedus habitatori terrae, super quam tu venis" significetur quod non adhaerendum religioso cuicumque in quo malum. [2] Quia hoc inter primaria est per quae homo Ecclesiae illustratur cum legit Verbum, et quia de hac re in nunc sequentibus agitur, dicetur quomodo cum illa se habet: homo qui vult illustrari a Domino, imprimis cavebit ne appropriet sibi 2aliquod doctrinale quod patrocinatur malum; homo tunc sibi appropriat id quando confirmat id apud se, nam per id facit illud suae fidei, et adhuc magis si vivit secundum (c)id; cum hoc fit, tunc malum manet inscriptum ejus animae et ejus cordi, et cum hoc factum est, (d)postea nequaquam potest illustrari per Verbum a Domino; mens enim ejus tota est in fide et in amore sui principii, et quicquid ei contrariatur, hoc vel non videt, vel rejicit, vel falsificat; 3sit pro exemplo: [3]qui credit per solam fidem salvari, qualiscumque vita sit, et hoc confirmavit apud se, et 4conjunxit cum reliquis suae doctrinae, usque adeo ut dein nihil cogitet de vita sed solum de fide, is postea, utcumque legit Verbum, non videt aliquid ibi de bono vitae, et tandem non scit quid bonum, quid charitas, quid amor, quae si nominantur, dicit solam fidem esse omne id; cum tamen sola fides, seu fides absque illis est sicut vas vacuum 5et sicut res absque anima; talis hominis vita spiritualis comparari potest respirationi pulmonum, absque influxu sanguinis e corde, quae non vita est, 6nisi qualis simulacri seu automati; haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum homine qui legit Verbum, quod nequaquam inde illustrari possit si adhaeserit cuidam religioso quod patrocinatur malum. 1 i supra 2 aliquid 3 sicut 4 connexuit 5 est 6 hominum sed in externa forma vitae simulachrum

Arcana Coelestia 8
Passage 10641

#10641 "Ne forte fiat in laqueum in medio tui": quod significet seductionem inde in ipso Verbo, constat ex significatione "esse in laqueum" quod sit capi et seduci a suo malo ac falso, de qua n. 7653, 9348, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; inde "in medio ejus" est in ipso Verbo; quomodo cum hoc se habet, constat ex illis quae nunc supra n. 10640 dicta sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10642

#10642 "Quare altaria eorum evertetis": quod significet quod malum religiosi istius et inde cultus rejiciendum, constat ex significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum Domini et Ipsius cultus ex bono, de qua n. 921, 2777, 2811, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389 9714, 9964, 10242, 10245, et inde in opposito sensu est repraesentativum cultus idololatrici, ita ex malo, de qua sequitur; et ex significatione "evertere" quod sit rejicere; de altaribus enim dicitur quod evertenda, at de malis cultus, quae per altaria gentium significantur, dicitur quod rejicienda. [2] Memorantur in hoc versu altaria, statuae, et luci, et per illa in genere significantur omnia cultus idololatrici, per altaria cultus ex malo, per statuas cultus ex falso mali, et per lucos doctrinalia eorum; causa quo illa 1exstirpanda essent, erat quia per repraesentativa illa non colebatur Dominus, 2 sed colebantur dii qui fuerunt homines, sicut baales et plures alii, qui cultus erat diabolicus et infernalis, nam colere homines pro ipso Deo, Qui est Dominus, est diabolicum, 3homo enim conjungitur ei qui colitur; [3]sed res ita se habet: si homo colitur pro deo, tunc aliquis ex inferno ei conjungitur, fides enim et amor conjungunt, fides veri et amor boni conjungunt hominem Domino, at fides falsi (x)et amor mali conjungunt hominem inferno; sunt enim apud unumquemvis hominem 4 spiritus ab inferno et sunt angeli e caelo, absque illis homo non vivere potest; si aliquis colitur qui fuerat homo, tunc spiritus ab inferno autumant quod ipsi sint qui coluntur, nam unusquisque in inferno vult deus esse, et hi spiritus communicant eum cultum cum societate infernali e qua sunt; quantum itaque illi coluntur, tantum recedunt angeli qui e caelo; inde homo aufertur in cupiditates infernales, et tandem similis fit illis spiritibus quoad omnem suam vitam, inter quos etiam venit post mortem; et vero, cum Dominus colitur, Qui est Deus caeli et terrae, tunc angeli qui e caelo sunt apud hominem, non 5sibi aliquid cultus vindicant, quia illi omne 6verum fidei et bonum amoris tribuunt Domino et nihil sibi; inde per illos aperitur via usque ad Ipsum Dominum, Qui illos Sibi conjungit fide et amore. Ex his constare potest quantopere interest colere Ipsum Dominum, Cui omnis potestas est in caelis et in terris, ut Ipse dicit apud Matthaeum xxviii 18. @1 delenda$ @2 i ut prius,$ @3 qui enim colitur, illi conjungitur homo fide et amore, quare si homo colitur pro deo, tunc aliquis ex inferno ei conjungitur, fides enim et amor conjungit, nam ita se res habet, sed$ @4 i sunt$ @5 sibimet$ @6 bonum amoris et verum fidei$

Arcana Coelestia 8
Passage 10643

#10643 "Et statuas eorum frangetis": quod significet quod falsa mali dissipanda, constat ex significatione "statuarum" quod sint repraesentativa cultus Domini ex veris, de qua n. 4580, 4582, 9388, 9389, et in opposito sensu repraesentativa cultus (x)idololatrici, ex falsis, n.3727. Quod statuae essent 1repraesentativae cultus, erat quia apud antiquos in usu fuit statuas ponere, et illas oleo ungere, et sic sanctificare2; antiqui praecipue cultum suum 3habuerunt super montibus, super collibus, ac in lucis, 4ibi statuas ponebant; quod super montibus, erat causa quia montes 5significabant caelum ubi amor caelestis regnat, qui est amor in Dominum; quod super collibus, erat causa quia colles significabant caelum ubi amor spiritualis regnat, qui est amor erga proximum; et quod in lucis, erat causa quia luci significabant caelestem sapientiam et intelligentiam"; omnia haec ex correspondentiis; statuae (x)quae ibi ponebantur 6significabant Divinum Verum, nam statuae erant 7lapides, et lapis significat verum; ideo Dominus quoad Divinum Verum in Verbo vocatur lapis Israelis; [2] inde nunc est quod statuae 8significaverint cultum Domini ex veris; sed cum repraesentativa Ecclesiae quae apud antiquos fuerunt, verti partim in idololatrica et partim in magica coeperunt, tunc talia abrogata sunt, imprimis apud gentem Israeliticam, quae corde idololatra fuit; inde est quod per "statuas" significetur cultus idololatricus ex falsis; ita se habet cum omni cultu quando homo fit externus, quod fit cum spectat se et mundum ut finem, ac 9Divina Ecclesiae ut media, nam tunc omnia illa quae cultus sunt, apud illos qui in cultu manent, fiunt idola, quoniam coluntur externa absque internis; inde vera cultus et 10 doctrinae fiunt falsa, falsificantur enim per ideas sui et mundi in illis quibus adjunguntur plures aliae ideae, quae Divinum a veris illis abducunt et ad se et ad mundum transferunt. Hoc quoque constare potest ex altaribus gentium, 11super quibus tametsi similiter sacrificabant, usque (x)sacrificia illarum abominationes erant. [3] Quod statuae apud antiquos in usu (x)fuerint, ac 12significaverint sanctum cultus, constat ex statua a Jacobo erecta, de qua ita in Genesi, Et Jacob sumpsit lapidem quem posuerat subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, xxviii 18, (x)21, 22: et a duodecim statuis a Mosche positis sub monte Sinai, de quibus ita in Exodo, Scripsit Moscheh omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis, xxiv 4, et n. 9389: tum apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua ejus apud terminum ejus Jehovae, xix 19: et apud Hoscheam, Dies multos sedebunt filii Israelis, non rex, et non princeps, et non sacrificium, et non statua, 13iii 4; in illis locis per "statuas" significatur cultus ex veris, ex causa, ut supra dictum, quia lapis significabat Divinum Verum; ac statua uncta oleo Divinum Verum a Divino Bono. [4] Ast cum repraesentativa illa coeperunt idololatrice coli, tunc mandatum est ut talia everterentur et frangerentur, (x)ut in hoc versu, (x)et quoque Exod. xxiii 24; Deut. vii 5, 14 xii 3; et quia gens Israelitica corde idololatra fuit, ne super montibus et collibus ac in lucis ponerent statuas, (c)et illas idololatrice colerent, vetitum fuit statuas ponere et lucos plantare, tametsi 15talia antiquis fuerunt sancta cultus; quod vetitum fuerit illi genti, constat apud Moschen, Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris apud altare Dei tui quod facies tibi; neque eriges tibi statuam, quippe quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. (x)xvi 21, 22: et quod ideo vetitum, quia idololatrice illa colebant, in Libro 1 Regum, Fecit Jehuda malum in oculis Jehovae, aedificarunt sibi excelsa et statuas super omni colle alto et sub omni arbore viridi, xiv ,] 23: similiter filii Israelis, 2 Reg. xvii 10: apud Micham, Exscindam sculptilia tua et statuas tuas e medio tui, ut non adores amplius opus manuum tuarum; et exstirpabo lucos tuos e medio tui, v 12, 13 [A.V. 13, 14]: apud Esaiam, Incaluistis in diis sub omni (x)arbore viridi, lvii 5: et apud Ezechielem, Nebuchadnezar per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris tui in terram faciet descendere, xxvi 11; praeter alibi; ex quibus etiam patet quid in sensu interno per "statuas" significatur. @1 repraesentativa$ @2 i, ac in sequentibus tempore illas pro sanctum habere$ @3 habebant$ @4 i ac$ @5 repraesentabant coelum intimum ubi regnat amor in Dominum, quod super collibus, erat quia colles repraesentabant coelum inferius, ubi regnabit charitas erga proximum; et quod in lucis, erat quia luci repraesentabant coelestem sapientiam et intelligentiam$ @6 repraesentabant$ @7 ex lapide$ @8 repraesentaverint$ @9 Divinum ut medium$ @10 i quoque$ @11 et sacrificiis illorum, quod tametsi similiter peracta fuerint, sicut sacrificia apud gentem Israeliticam, usque abominationes erant, ac ideo mandatum ut everterentur$ @12 repraesentaverint$ @13 i et non ephodum et Theraphim,$ @14 i et$ @15 illa fuerunt antiquis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10644

#10644 "Et lucos ejus exscindetis": quod significet quod doctrinalia eorum prorsus rejicienda, constat ex significatione "lucorum" quod sint doctrinalia Ecclesiae, hic doctrinalia religiosi apud idololatras, quae sunt doctrinalia falsi ex malo; quod "luci" significent 1doctrinalia, est quia "arbores" significant perceptiones et cognitiones boni et veri, perceptiones apud illos qui in regno caelesti Domini sunt, et cognitiones apud illos qui in regno spirituali Ipsius; et unaquaevis species arboris speciem perceptionis ac cognitionis; inde est quod "paradisi" et "horti" significent intelligentiam et sapientiam caelestem, ac silvae scientiam naturalis hominis; ex his constare potest unde est quod "luci" significent doctrinam, et unde est quod antiqui sanctum cultus in lucis habuerint; Ecclesia enim apud antiquos fuit repraesentativa, cujus externa omnia repraesentabant interna, qualia sunt in caelo de Domino, de amore et de fide in Ipsum, et de talibus quae amoris et fidei sunt. Quod luci, tum silvae, horti, et paradisi, 2ut et arbores secundum species suas, talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita, nam ibi apparent talia secundum intelligentiam et sapientiam angelorum, sunt enim ibi apparentiae ex caelesti et spirituali origine. Quod luci significent doctrinam, et quod antiqui sanctum 3cultum in lucis habuerint, videatur n. 2722, 4552, quod "paradisi" significent intelligentiam et sapientiam caelestem, n. 3220, 4528, 4529, quod "horti" similiter, n. 100, 108, 1588, 2722, quod "silvae" significent scientiam quae naturalis hominis, n. 9011 fin., quod "arbores" significent perceptiones et cognitiones boni et veri, n. 103, 2163, 2682, 2972, 7692, 8326, quod Antiqua Ecclesia 4habuerit cultum in lucis et in hortis sub arboribus secundum earum significationes, n. 2722, 4552. @1 doctrina Ecclesiae altered to doctrinalia Ecclesiae then restored doctrina Ecclesiae$ @2 et quod unaquaevis arbor$ @3 cultus$ @4 habuerint$

Arcana Coelestia 8
Passage 10645

#10645 "Quare non incurvabis te deo alteri": quod significet quod solus Dominus colendus ex fide et amore, constat ex significatione "incurvare se" quod sit adorare et colere; 1quod sit solus Dominus qui colendus et non alius, est quia per Jehovam et per Deum in Verbo intelligitur Dominus, videatur in locis citatis n. 9315, 9373, tum quia Dominus est Deus caeli et terrae, et quoque unicus Deus, in locis citatis n. 9194. Dicitur quod 2 Dominus colendus (d)sit ex fide et amore, quia cultus Domini est vel ex fide vel ex amore; cultus ex fide dicitur cultus secundum vera, nam vera sunt fidei, et cultus ex amore dicitur cultus ex bono, nam bonum est amoris; illi qui 3in regno spirituali Domini sunt colunt Ipsum ex fide, at qui 3in regno caelesti Ipsius sunt colunt Ipsum ex amore. [2] Sed quomodo cum cultu Domini ex fide et 4 amore se habet, hic aliquid dicetur: autumant plures quod colant Dominum per fidem quando credunt quae doctrinae Ecclesiae sunt, et quod colant Dominum per amorem quando amant 5Ipsum; 6sed per solum credere et per solum amare non colitur Dominus, sed per vivere secundum praecepta Ipsius, quoniam illi soli sunt qui credunt in Dominum et amant Ipsum; reliqui dicunt se credere in Ipsum et usque non credunt, et dicunt se amare Ipsum et usque non amant; causa quod illi soli credant in Dominum, et ament Ipsum, qui vivunt secundum praecepta Ipsius, est quia Dominus non est in intelligere verum absque velle illud, sed est in intelligere verum et velle illud; verum enim non intrat in hominem ac fit ejus priusquam homo vult illud et ex velle facit illud, nam voluntas est ipse homo, intellectus autem tantum est homo, quantum ex voluntate habet; Dominus etiam apud hominem est praesens in ejus veris quae ex bono, et vera quae ex bono sunt quae homo vult et inde facit, non autem quae intelligit et absque velle facit, nam absque velle facere est hypocrisis, est enim coram hominibus et non coram Domino. [3] Dominus etiam non habitat apud hominem vacuum, hoc est, apud hominem qui non novit vera Ipsius ac facit illa; in illis veris quae ex bono, hoc est, quae homo vult et facit, est Dominus praesens apud (d)hominem, nam vera 7quae ex bono faciunt Ecclesiam apud illum et 8faciunt caelum apud illum; verbo, faciunt ut 9 Ipse Dominus sit 10apud illum. [4] (s)Quod ita sit, homo ex sola ratione percipere potest si expendit, scire enim potest quod omne intellectuale hominis formetur per vera, et omne (x)voluntarium ejus per bona; omnia enim quae in universo sunt se referunt ad verum et ad bonum; et intellectuale hominis formatum est ad recipienda vera, et voluntarium ad recipienda bona; vera quae creduntur 11vocantur fidei, et bona quae 12jucunde afficiunt vocantur amoris; inde constare potest quod qualia sunt vera fidei per quae formatur intellectuale, et qualia sunt bona amoris per quae formatur voluntarium, talis sit homo, homo enim est homo ex intellectu et voluntate; si itaque intellectuale ejus formatum est per vera Divina, et illa fiunt fidei ejus, ac voluntarium 13 per bona 14quae fiunt amoris ejus, sequitur quod in homine tunc caelum sit, et quod Dominus apud illum habitare possit 15ut in suo caelo; nam Divina Vera quae faciunt intellectuale et Divina Bona quae faciunt voluntarium, sunt a Domino seu sunt Domini, et quae sunt Domini sunt Ipse; inde patet quod credere in Dominum sit imbuere suum intellectuale veris fidei, et quod amare Dominum sit imbuere voluntarium bonis amoris; et quod hoc non fieri possit nisi per discere vera ex Verbo, velle illa, et facere illa; sive dicas velle et facere sive amare, idem est, nam quod homo amat hoc vult, et quod actualiter vult hoc amat.(s) [5] 16Ex his nunc constare potest quid sit colere Dominum ex fide et amore; quod ita sit, etiam manifeste patet ex eo quod Dominus velit omnium salutem; velle hominis salutem est velle adducere illum ad Se in caelum; hoc non fieri potest nisi Dominus sit in illo, et Dominus nequaquam potest esse in illo nisi in talibus apud illum quae sunt ab Ipso; haec sunt vera ex bono, ita praecepta Ipsius quae homo facit ex fide et ex amore; nam nulla alia recipientia Domini et caeli apud hominem dantur, nec dari possunt; ipsum caelum nec ex aliis consistit. Quod credere in Dominum et amare Ipsum sit facere praecepta Ipsius, etiam docet Dominus, apud Johannem, Si amatis Me, mandata Mea servate; qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; si quis amaverit Me, verbum Meum servabit; et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus; qui non amat Me, verba Mea non servat, xiv 15, 21, 23, 24: et alibi apud eundem, Manete in amore Meo; si mandata Mea servaveritis, manebitis in amore Meo: vos amici Mei estis si feceritis quaecumque Ego praecipio vobis, xv 9, 10, 14; mandata et praecepta quae servanda, 17et secundum quae 18vivendum, docet doctrina charitatis et fidei. @1 quod sit Dominus qui per Deum hic intelligitur, est quia Jehovah in Verbo est Dominus$ @2 i Solus$ @3 e$ @4 i ex$ @5 (d)Illum$ @6 d sed i ast$ @7 illa$ @8 d faciunt i sunt$ @9 i Regnum Domini, ita$ @10 ibi in illis$ @11 d vocantur i sunt$ @12 amantur sunt$ @13 i formatum est$ @14 correspondentia et illa$ @15 sicut in$ @16 inde$ @17 seu$ @18 vivunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10646

#10646 "Nam jehovah Zelotes nomen Ipsius, 1 Deus Zelotes Ille": quod significet si alius colitur quod recedat Divinum Bonum et Divinum Verum, constat ex significatione "Zelotis" quod sit qui non patitur alium quam semet amari et coli; et ex significatione "nominis jehovae" quod sit omne per quod Dominus colitur, de qua n. 2724, 3006, 6674, 9310; et quia id est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, est Divinum Humanum Domini quod in sensu supremo per "nomen Jehovae" intelligitur, n. 2628, 6887, 8274; nam Divinum Verum est Ipse Dominus in caelo, quod enim procedit ab Ipso est Ipse; ex Divino non aliud potest procedere quam Divinum, et Divinum est unum; inde patet quod per "Zelotes nomen Ipsius" significetur quod Dominus non patiatur alium coli quam Semet, quia ab Ipso solo omne verum et omne bonum, per quae salus; Dominus Zelotes nominatur, quia ut primum alius colitur, omne verum et bonum recedit, homo enim per 2bonum et verum, quae ex Domino, conjungitur Ipsi, quare ut primum alius colitur, fit disjunctio, et tunc loco veri succedit falsum et loco boni malum 3. [2] Quod bis dicatur Zelotes, nempe Jehovah Zelotes et Deus Zelotes, est quia per Jehovam intelligitur Divinum Bonum, et per Deum Divinum Verum; quod in Verbo ubi agitur de Divino Bono, Dominus dicatur Jehovah, ubi autem de Divino Vero, dicatur Deus, videatur n. 2586, 2769, 2921, 6303, 6905, 10158, 10617; et quia utrumque recedit ab homine cum alius colitur quam Dominus, ideo bis dicitur Zelotes. [3] Dicitur quod Dominus (d)solus colendus sit; qui non scit quomodo cum cultu Domini se habet, credere potest quod Dominus amet coli, et velit gloriam ab homine, sicut homo qui alteri dat quod petit propter honorem 4sibi datum; qui ita credit prorsus non scit quid amor, et adhuc minus quid amor Divinus; amor Divinus est velle cultum et velle gloriam non propter se sed propter hominem et ejus salutem, nam qui colit Dominum et 5 gloriam dat Domino, in humiliatione est, et ab illo qui in humiliatione est recedit proprium, et quantum hoc recedit tantum recipitur Divinum, proprium enim hominis est quod solum obstat Divino, nam proprium ejus est malum et falsum; haec est gloria Domini, et propter illum finem est cultus Ipsius; gloria propter se est ex amore sui, et tantum differt amor caelestis ab amore sui, quantum caelum ab inferno, (c)ac infinite magis amor Divinus. @1 i and d et A,i et IT$ @2 verum et bonum$ @3 i, si apud hunc cognitio veri et boni remanet, haeret illa solum in memoria externi hominis, et fit scientificum expers vitae a Divino$ @4 ei$ @5 i qui$

Arcana Coelestia 8
Passage 10647

#10647 "Ne forte pangas foedus habitatori terrae": quod significet sic conjunctionem cum malo cujusvis religiosi, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021 6804, 8767, 8778, ita "pangere foedus" est conjungi; et ex significatione "habitatoris terrae" quod sit religiosum in quo malum, de qua supra n. 10640; sive dicas religiosum in quo malum sive malum religiosi, idem est. Quod nunc iterum dicatur quod non 1pangendum foedus cum habitatore terrae, est 2propter seriem in sensu interno3. @1 pangeret$ @2 est causa quia ita sequitur in serie$ @3 i, quia prius dictum est, quod non incurvarent se deo alteri, nam Jehovah Zelotes Nomen Ipsius, et Deus Zelotes Ille, per quae significatur, quod solus Dominus colendus, si alius quod recedat Divinum Verum et Divinum Bonum, inde nunc sequitur quod sic conjunctio fieret cum malo cujusvis religiosi, et quod inde falsa et mala nascerentur in serie, de quibus in sensu interno in nunc sequentibus agitur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10648

#10648 "Et scortentur post deos 1eorum": quod significet inde falsa mali, constat ex significatione "scortari post deos 2gentium" quod sit conjungi falsis mali, nam per "scortari" significatur illegitime conjungi, et per "deos 3gentium" significantur falsa mali; quod "dii 4 "sint falsa, videatur n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, et "gentes" sunt mala, supra [n.] 10638. Dicitur quod inde falsa mali, quia a malo existunt omnia falsa; falsa autem quae non a malo, quidem in externa forma (t)sunt falsa sed non in interna; dantur enim falsa apud illos qui in bono vitae sunt, sed bonum est interius in illis et facit ut malum falsi removeatur; inde falsum illud coram angelis non apparet ut falsum sed ut 5species veri; angeli enim spectant interiora fidei et non exteriora ejus; inde est quod unusquisque ex quacumque religione sit salvari 6possit, etiam gentiles qui nulla vera ex Verbo habent, modo bonum vitae spectaverint ut finem, et doctrinam suam ut medium ad illum finem, videatur n. 2589-2604. [2] In Verbo saepius dicitur "scortari" et per id significatur illegitima conjunctio cum vero, et per "adulterari" illegitima conjunctio cum bono; inde per "scortari" significatur falsificatio veri et per "adulterari" adulteratio boni; falsificatio veri 7fit triplici modo: Primo, Si homo in malo vitae est et agnoscit vera doctrinae, tunc enim intus in veris est malum, et malum falsificat verum, 8nam malum dissipat caeleste et Divinum 9e veris, ac implantat infernale, inde falsificatio. [3] Secundo, Si homo primum in veris quoad doctrinam est et postea accedit ad falsum alterius doctrinae, quod fit solum apud illos qui in malo vitae sunt, quoniam malum appetit falsum, et id libenter arripit pro vero. Tertio, Si homo qui in malo quoad vitam est, et in falsis quoad doctrinam, arripit vera alterius doctrinae, is quoque falsificat vera, quoniam is vera non agnoscit propter vera sed propter aliquid lucri, honoris, aut famae. [4] Omnes hae falsificationes 10in Verbo vocantur scortationes et meretricatus, ex causa quia per conjugium intelligitur legitima conjunctio, quae est boni et veri, videatur n. 2727-2759; 11inde illegitimae conjunctiones intelliguntur per scortationes; 12quod ita sit, ex pluribus locis in Verbo constare potest, ex quibus solum haec bina afferre licet: apud Ezechielem, Hierosolyma, scortata es propter nomen tuum; et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem; sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis: accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, et scortata es cum illis: sumpsisti filios tuos et filias tuas 13quos peperisti Mihi, et sacrificasti illos eis: num parum hoc de scortationibus tuis? scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne; et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me: scortata es cum filiis Aschuris, et scortata es cum eis, et non satiata: et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam, xvi 15-17, 20, 26, 28, 29 seq.; et apud eundem, Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, Ohola Samaria et Oholiba Hierosolyma: scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos Assyrios propinquos, dedit scortationes suas super illos: scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illa concubuerunt in adolescentia ejus. Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et multiplicavit scortationes suas supra scortationes sororis suae, filios Aschuris adamavit; 14addidit ad scortationes suas, et vidit imagines Chaldaeorum, adamavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, xxiii 2-4, ,] 7, 8, 11, 12, 14, 16 seq.; praeter 15multis aliis in locis, quae videantur cum his etiam explicata n. 2466, 8904. @1 aliorum$ @2 d aliorum i eorum$ @3 alienorum$ @4 i alieni$ @5 verum$ @6 potest$ @7 peragitur$ @8 per malum enim dissipatur$ @9 in veris, et loco ejus intrat$ @10 veri vocantur in Verbo$ @11 quare$ @12 ut ex sequentibus his locis$ @13 quas IT$ @14 addit$ @15 pluribus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10649

#10649 "Et sacrificent diis eorum": quod significet sic cultum ex falsis, constat ex significatione "sacrificare" quod sit cultus in genere, de qua n. 6905, 868, 8936, et ex significatione "deorum 1gentium" quod sint falsa mali, 2ut supra n. 10648.

Arcana Coelestia 8
Passage 10650

#10650 "Et vocet te, et comedas de sacrificio ejus": quod significet allectationem, receptionem, et appropriationem falsi ex malo, constat ex (x)significatione "vocare" quod sit allectatio et receptio, nam qui sequitur et oboedit cum vocatur, is allectatur et recipit; ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3596, 4745; et ex significatione "sacrificii" quod sit cultus ex falsis, de qua 1nunc supra n. 10649, ita quoque falsa quae cultus; quod sint falsa mali, est quia omne falsum, quod falsum, est (c)ex malo, videatur supra n. 10648. @1 mox$

Arcana Coelestia 8
Passage 10651

#10651 "Et accipias de filiabus ejus filiis tuis": quod significet conjunctionem affectionum mali cum veris, constat ex significatione "accipere" cum de conjugio, quod sit conjungi, ex significatione "filiarum" quod sint affectiones boni, et in opposito sensu affectiones mali, de qua n. 2362, 3963, et ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 3373, 4257, 9807, 10490.

Arcana Coelestia 8
Passage 10652

#10652 "Et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum": quod significet sic profanationem boni et veri, constat ex significatione "scortari" quod sit illegitima conjunctio, de qua supra n. 10648, ex significatione "filiarum ejus" seu (x)habitatoris terrae, quod sint affectiones mali, 1ex significatione "deorum earum" quod sint falsa affectionum mali conjunctarum veris, nam per "deos earum" intelliguntur dii filiarum habitatoris terrae conjunctarum cum filiis gentis Israeliticae, de quibus mox supra n. 10651; quae conjunctio est profanatio boni; et ex significatione "scortari facere filios tuos post deos earum" quod sit conjunctio veri cum falsis, quae est profanatio veri; quod "dii" sint falsa, videatur n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, et quod "filii" sint vera, n. 489, 491, 533, 1147, 3373, 4257, (x)9807, 10490. Haec ita dicuntur quia prima conjunctio affectionum mali cum veris quae significatur per "accipere de filiabus habitatoris terrae filiis tuis" nondum est profanatio 2; ast altera conjunctio est profanatio, 3haec enim fit cum malum applicatur vero ac verum malo, quod fit per sinistram interpretationem veri et applicationem ad malum, et sic per insertionem unius in alterum; inde verum non amplius manet verum, 4sed mortificatur et profanatur. Haec profanatio etiam significatur per scortationem populi cum filiabus Moabi, de qua ita apud Moschen, Consedit Israel in Schittim, ubi coepit populus scortari cum filiabus Moabi; et vocarunt populum ad sacrificia deorum earum, et comedit populus, et incurvavit se diis earum. Ideo dixit Jehovah ad Moschen, Sume omnia capita populi, et suspende ea Jehovae coram sole: et populus percussus est, et ex plaga illa mortui sunt quattuor et viginti milia, Num. xxv 1-3, ,] 6, 9; per "Moabum" significantur qui adulterant bona, 5 n. 2468, 8315, et per "filias ejus" affectiones illius mali, et per "scortationem cum illis" profanatio; inde poena fuit suspensio capitum populi coram sole et 6mors viginti quattuor milium, "sol mundi" enim est amor sui, n. 10584, "suspensio coram illo" est totalis exstinctio boni caelestis, et "viginti quattuor milia" sunt omnia vera et bona veri in complexu, similiter ac duodecim milia, n. 2089, 3913, 7973, "mors eorum" est exstinctio omnium verorum; hoc fit apud illos qui profanant. @1 i et$ @2 i est modo receptio veri in parte intellectuali, ubi manet solum ut scientificum, ubi nondum communicat cum malo voluntatis$ @3 hoc IT$ @4 sed quia inservit malo, quod fit ut dictum per sinistram interpretationem applicationem, sed fit prophanum$ @5 i videatur$ @6 plaga$

Arcana Coelestia 8
Passage 10653

#10653 "Deos fusilis non facies tibi": quod significet cultum sui et non Domini, constat ex significatione "facere deos fusilis" quod sit instituere cultum secundum amorem sui, de qua n. 10406, 10503; (c)ac cultus secundum amorem sui est cultus sui et non Domini, nam cultus sui est finis, at cultus Domini est medium ad illum finem; quod finis est hoc 1dominatur, et quod medium est hoc 2servit, 3nec aliter spectatur medium a fine quam sicut servus a Domino. Talis cultus est 4apud illos qui sancta 5 Ecclesiae spectant ut media ac dominia pro fine. @1 dominus est$ @2 servus est$ @3 nam medium inservit fini, ut servus domino, nec aliter spectatur medium a fine; ita est cultus sui et non Domini, qui significatur per facere deos fusiles$ @4 omnium illorum$ @5 i Verbi et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10654

#10654 Vers. 18-23. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma quae praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in mense Abib exivisti ex Aegypto. Omnis apertura uteri Mihi, et ex omni pecore tuo des masculum, aperturam bovis et pecudis. Et aperturam asini redimes in pecude, et si non redemeris, decollabis illam; omnem primogenitum filiorum tuorum redimes; et non videbuntur facies Meae 1vacue. Sex diebus operaberis, et in die septimo quiesces, in aratione et in messatione quiesces. Et festum septimanarum facies tibi primitiarum messis tritici, et festum collectionis revolutionis anni. Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae Dei Israelis. "Festum azymorum custodies" significat cultum Domini et gratiarum actionem ob liberationem a malo et a falsis mali: "septem diebus comedes azyma" significat statum sanctum tunc ac appropriationem Divini Veri purificati a malo et a falsis mali: "quae praecepi tibi" significat secundum ordinem Divinum: "ad statum tempus mensis Abib" significat statum novum: "quia in mense Abib exivisti ab Aegypto" significat quia tunc liberatio ab inferno: "omnis apertura uteri Mihi" significat quod omne bonum innocentiae, charitatis, et fidei addicandum sit Domino: "ex omni pecore tu des masculum" significat quod datur per verum: 2aperturam bovis et pecudis" significat in externo et interno homine: "et aperturam asini redimes in pecude" significat quod fides mere naturalis non addicabitur Domino: "et si non redemeris, decollabis (illam) "significat si non inibi verum innocentiae, quod separanda et ejicienda: "omnem primogenitum filiorum tuorum redimes" significat quod vera fidei quae absque bono, non addicanda Domino: "et non videbuntur facies Meae vacue" significat receptionem ex misericordia et gratiarum actionem: "sex diebus operaberis" significat statum primum regenerationis, cum homo est in veris et tunc in pugnis: "et in die septimo quiesces" significat statum alterum regenerationis, cum homo est in bono et tunc in pace: "in aratione et messatione quiesces" significat quoad implantationem veri in bono ac ejus receptionem: "et festum septimanarum facies tibi primitiarum messis tritici" significat cultum Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono: "et festum collectionis revolutionis anni" significat (cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob) regenerationem et plenariam liberationem a damnatione: "tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae Dei Israelis" significat continuam apparentiam et praesentiam Domini etiam in veris fidei. @1 vacuae T$ @2 See p. ix preliminary note 2.$ @21. Sex diebus operaberis, et in die septimo quiesces, significat agnitionem regenerationis a Domino:$ @20. Et aperturam asini redimes in pecude, significat verum spirituale pro scientifico sensuali: et si non redemeris, decollabis, significat quod alioquin separandum prorsus: omnem primogenitum filiorum tuorum (sentence not completed)$

Arcana Coelestia 8
Passage 10655

#10655 "Festum azymorum custodies": quod significet cultum Domini et gratiarum actionem ob liberationem a malo et a falsis mali, constat ex significatione "festi" quod sit cultus et gratiarum actio, de qua n. 7093, 9286, 9287, et ex significatione "azymorum" quod sint quae purificata a malo et a falsis mali, de qua n. 9992; inde per "festum azymorum" 1 significatur cultus et gratiarum actio ob liberationem a malo et a falsis mali; quod id per hoc festum significatum fuerit, videatur n. 9286-9292. [2] Quod hoc festum attinet, sciendum est quod 2 proprie significet glorificationem Humani Domini, ita recordationem ejus, et 3gratiarum actionem propter id, nam per illam et per subjugationem infernorum a Domino liberatio a malis et salvatio homini; Dominus enim Humanum Suum glorificavit per pugnas contra inferna, et tunc per continuas victorias super illa; ultima pugna et victoria fuit in cruce; quare tunc plene glorificavit Se, quod etiam Ipse 4docet apud Johannem, Postquam Judas exivit, dixit (d)Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32: apud eundem, Jesus sustulit oculos Suos in caelum, (c)et dixit, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te: nunc glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus erat, apud Te, xvii 1, 5: et apud Lucam, Nonne haec oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26; "glorificare Filium hominis" est Divinum facere Humanum; quod illa de passione crucis Ipsius dicta sint, patet. [3] Quod per ultimam illam pugnam, quae fuit passio crucis, 5plene subjugaverit inferna, etiam docet Dominus apud Johannem, Jesus dixit, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: nunc anima Mea turbata est; et dixit, Pater, glorifica Tuum nomen; et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo. Et dixit Jesus, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Ego si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum; hoc dixit significans quali morte moriturus esset, xii 23, 27, 28, 31-33; infernum in omni complexu est quod vocatur "princeps mundi" et diabolus; ex quibus patet quod Dominus per passionem crucis non modo 6vicerit et subjugaverit inferna sed etiam plenarie glorificaverit Humanum Suum; inde salus humano generi; propter hoc etiam Dominus in mundum venit, ut etiam docet apud Johannem xii 27; 7propter recordationem hujus rei festum azymorum seu Paschatis primario institutum est, quapropter in hoc festo resurrexit; [4] quod etiam propter liberationem a malo et a falsis mali, est quia per subjugationem infernorum a Domino et per glorificationem Humani Ipsius, omnis liberatio a malo est, et absque illis nulla; regitur enim homo per spiritus ab inferno, et per angelos e caelo a Domino, quare nisi inferna prorsus subjugata fuissent et nisi Humanum Domini prorsus unitum fuisset ipsi Divino, et sic quoque Divinum factum, nusquam aliquis homo potuisset ab inferno liberari 8et salvari, praevaluissent enim semper inferna; quoniam homo talis factus est ut 9ex se non aliud 10cogitet quam quod inferni est. Inde patet unde est quod per idem festum significetur cultus et gratiarum actio propter liberationem a malo et a falsis mali. @1 i seu paschatis$ @2 i id$ @3 gaudium$ @4 dicit$ @5 etiam$ @6 i plenarie$ @7 et recordatio hujus rei primario significatur per festum paschatis, quare etiam in festo illo resurrexit, quod etiam cultus et gratiarum actio$ @8 seu$ @9 nihil$ @10 cupiat$

Arcana Coelestia 8
Passage 10656

#10656 "Septem diebus comedes azyma": quod significet statum sanctum tunc ac appropriationem Divini Veri purificati a malo et a falsis mali, constat ex significatione "septem dierum" quod sint status sanctus a principio ad finem; quod "dies" sint status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, et quod "septem" sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et quod "septem dies" sint status sanctus a principio ad finem, n. 728, 6508, 9228, 10127; ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745; et ex significatione "azymi" quod sit Divinum Verum purificatum a malo et a falsis mali, de qua n. 9992.

Arcana Coelestia 8
Passage 10657

#10657 "Quae praecepi tibi" quod significet secundum ordinem Divinum, constat ex significatione "praecipere" cum a Jehovah, 1 quod sit secundum ordinem Divinum, de qua n. 10119. @1 i hoc est, Domino,$

Arcana Coelestia 8
Passage 10658

#10658 "Ad statum tempus mensis Abib": quod significet statum novum, constat ex significatione "mensis Abib," qui fuit primus mensis anni, quod sit principium status novi, de qua n. 8053, 9291.

Arcana Coelestia 8
Passage 10659

#10659 "Quia in mense Abib exivisti ex Aegypto": quod significet quia tunc liberatio ab inferno, constat ex significatione "mensis Abib" quod sit principium status novi, ut nunc supra n. 10658, et ex significatione "exire ab Aegypto" quod sit liberatio ab infestatione a falsis, ita quoque ab inferno, de qua n. 9292, et in locis 1 allatis 2n. 8866, 9197; ex his constare potest quod festum Paschatis, quod etiam 3vocatum est festum azymorum, institutum sit in recordationem liberationis hominis ab inferno a Domino; quod liberatio illa facta sit per id quod Dominus subjugaverit inferna et glorificaverit Humanum Suum, videatur mox supra n. 10655. [2] Creditur a plerisque intra Ecclesiam quod Dominus in mundum venerit ut reconciliaret Patrem per passionem crucis, et quod postea acceptarentur pro quibus intercederet, tum quod exemerit hominem a damnatione per id quod Ipse Solus impleverit legem, quae alioquin damnavisset quemcumque, et sic quod salvarentur omnes qui illam fidem cum confidentia et fiducia haberent; sed qui in aliqua illustratione sunt (c)a caelo, videre possunt quod res ita se non habeat; ut, quod Divinum, Quod est ipse Amor (c)et ipsa Misericordia, a Se rejicere potuerit humanum genus et damnare inferno, et quod necessario reconciliaretur per passionem crucis Filii Sui, et quod sic non aliter moveretur Misericordia, et postea quod vita non aliquem damnaret, modo fidem de reconciliatione illa confidenter habeat, et quod omnis salvatio fiat per 4fidem ex misericordia; qui ita cogitant et credunt, prorsus nihil videre possunt; loquuntur et nihil intelligunt; vocant illa ideo mysteria quae credenda, et non aliquo intellectu capienda; inde sequitur quod omnis illustratio ex Verbo, quod res aliter se habeat, rejiciatur, nam lux e caelo non intrare potest ubi talis ex contradictoriis umbra regnat; umbra dicitur quod prorsus non intelligitur; [3] qui autem in illustratione sunt, illis dat Dominus intelligere quae credunt, ac illi illustrantur cum legunt Verbum, ac intelligunt illud, qui agnoscunt Dominum et amant vivere secundum praecepta Ipsius, non autem qui dicunt se credere (c)et non vivunt; Dominus enim influit in vitam hominis et inde in fidem, non autem in fidem separatam a vita; qui itaque illustrantur a Domino per Verbum, intelligunt quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, ac redigeret omnia ibi et in caelis in ordinem; et quod hoc nullatenus fieri potuerit nisi per Humanum 5,nam ex hoc pugnare potuit contra inferna, non autem ex Divino absque Humano; tum etiam ut glorificaret Humanum Suum, ut per id teneret in aeternum omnia in ordine in quem redegit; inde salvatio hominis; nam circum omnem hominem sunt inferna, nascitur enim unusquisque in mala omnis generis, et ubi mala ibi inferna, quae nisi rejicerentur ex Divina Potentia Domini, nusquam aliquis salvari potuisset; quod ita sit, docet Verbum 6, et capiunt omnes illi qui admittunt Dominum in vitam suam; qui sunt, ut supra dictum, qui agnoscunt Ipsum et amant vivere secundum praecepta Ipsius; 7videantur quae ex Verbo allata sunt et ostensa n. 9937, 10019, 10152, 10579, et alibi pluries. [4] Abduci a malis, regenerari, ac ita salvari est Misericordia, quae non immediata est, ut creditur, sed mediata, hoc est, illis qui recedunt a malis et sic admittunt verum fidei et bonum amoris in vitam suam a Domino; misericordia immediata, quae nempe foret cuivis ex solo beneplacito Dei, est contra ordinem Divinum, et quod contra ordinem Divinum 8est, contra Deum est, nam a Deo ordo, ac Divinum Ipsius in caelo est ordo; ordinem recipere in se est salvari, quod fit unice per vivere secundum praecepta Domini; homo regeneratur ob finem ut ordinem caeli in se recipiat, ac regeneratur per fidem ac per vitam fidei, quae est charitas; qui ordinem in se habet, is in caelo est, et quoque est in quadam effigie caelum, qui autem non habet, in inferno est, et est in quadam effigie infernum; unum nequaquam 9mutari et transcribi in alterum ex immediata misericordia potest, sunt enim opposita, est enim malum oppositum bono, et in bono est vita et est caelum, 10at in malo est mors et est infernum; 11quod unum non possit in alterum transcribi, docet Dominus apud Lucam, Dixit Abraham ad divitem in inferno, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est ut qui volunt transcendere 12exhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, xvi 26. Si etiam immediata misericordia daretur, omnes quotcumque sunt in mundo, salvarentur, nec foret infernum, nam Dominus est ipsa Misericordia, quia est ipse Amor, qui 13omnium salutem et nullius mortem vult. @1 i ibi$ @2 i; tum$ @3 vocatur$ @4 intercessionem$ @5 i Ipsius$ @6 i ubivis$ @7 i hi soli sunt, qui abduci possunt a malis, regenerari et salvari;$ @8 est contra Ipsum Deum, nam a Deo est ordo, et Deus est ordo in coelo, est enim Divinum ibi quod est ordo, illum recipere in se est salvari, quod fit unice per vivere secundum praecepta Domini, et qui ordinem coeli in se habet, is in coelo est, qui autem non habet, in inferno est$ @9 transmutari$ @10 ac IT$ @11 hoc intelligitur per Domini verba$ @12 hinc$ @13 (m)nusquam alicujus mortem spiritualem vult(n)$

Arcana Coelestia 8
Passage 10660

#10660 "Omnis apertura uteri Mihi": quod significet quod omne bonum innocentiae, charitatis, et fidei addicandum sit Domino, constat ex significatione "aperturae uteri" quod sit quod nascitur a Domino, homo enim a parentibus concipitur et nascitur naturaliter, a Domino autem spiritualiter; haec 1nativitas est quae in (t)sensu interno per "aperturam uteri" intelligitur; quid alioquin foret quod primogenitum 2pecoris esset Jehovae, hoc est, Domino? homo etiam qui regeneratur, e novo concipitur, nascitur, et educatur, et sic abducitur 3a malis status naturalis qui fuit ipsi a parentibus; agitur hic de 4primogenito pecoris, sed per pecora intelliguntur bona et vera apud hominem, nam pecora omnis generis correspondent affectionibus quales sunt homini, ut constare potest ex locis citatis n. 9280; ex quibus constare potest quod per "aperturam uteri quae Jehovae" significetur bonum innocentiae, charitatis, et fidei, quae a Domino illis qui e novo nascuntur, hoc est, qui regenerantur. Dicitur quod illa addicanda sint Domino, hoc est, agnoscendum quod ab Ipso, nam nisi agnoscantur et credantur quod a Domino, non sunt bona, omne enim bonum est ab Ipso, et quod non ab Ipso, est ab homine, et 5quicquid ab homine, utcumque in externa forma appareat 6 bonum, usque est malum, nam proprium hominis non est nisi quam malum, et a malo non produci potest bonum. @1 nascentia$ @2 bestiae foret$ @3 e statu naturali$ @4 primogenitis pecorum$ @5 quod$ @6 i ut$

Arcana Coelestia 8
Passage 10661

#10661 "Ex omni pecore tuo des masculum": quod significet quod datur per verum, constat ex significatione "masculi" quod sit verum, de qua n. 2046, 4005, 7838. Cum his ita se habet: omne bonum quod homini a Domino, datur ei per verum, homo enim nascitur in meram ignorantiam, et cum adolescit aetate, est illi ex se mera caligo in spiritualibus, nihil enim scit de Deo, de Domino, de caelo et inferno, de vita post mortem 1; 2quod scit ex se, est de mundo et de semet, et id bonum vocat quod in mundo pro se est, et id verum vocat quod confirmat id; ut ergo ei bonum caeleste, quod amabit prae 3se et mundo, sit, necessum est ut discat vera (c)a Verbo, seu ex doctrina Ecclesia quae ex Verbo; antequam illa didicit, ita antequam illa scit, non potest amare illa, nam affectio ignoti non datur, inde est quod verum sit per quod bonum homini; verum apud hominem tunc fit bonum quando amat id, nam omne quod amatur est bonum; amare est velle et facere, nam quod homo amat, hoc vult et 4facit; sic verum fit bonum; hoc nunc est quod significatur per quod ex omni pecore darent masculum. @1 i, de fide et de charitate$ @2 quod scit, per quod ei lumen est de se et de mundo, inde$ @3 bono sui et mundi$ @4 i hoc$

Arcana Coelestia 8
Passage 10662

#10662 "Aperturam bovis et pecudis": quod significet in externo et interno homine, constat ex significatione "bovis et pecudis" seu armenti et gregis, quod sit bonum externum et internum apud hominem, de qua. n. 2566, 5913, 6048, 8937, 9135, 10609.

Arcana Coelestia 8
Passage 10663

#10663 "Et aperturam asini redimes in pecude": quod significet quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi, constat ex illis quae n. 8078 dicta et ostensa sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 8
Passage 10664

#10664 "Et si non redemeris, decollabis illam": quod significet si non inibi verum innocentiae, quod separanda et 1ejicienda, constat ex illis quae n. 8079 dicta sunt, ubi similia. @1 rejicienda IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10665

#10665 "Omnem primogenitum filiorum tuorum redimes": quod significet quod vera fidei quae absque bono, non addicanda Domino, constat ex illis quae n. 8080 dicta et ostensa sunt, ubi etiam similia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10666

#10666 "Et non videbuntur facies Meae 1vacue": quod significet receptionem ex misericordia et gratiarum actionem, constat ex illis quae n. 9293 2 ostensa sunt, ubi similia verba. @1 vacuae$ @2 i dicta et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10667

#10667 "Sex diebus operaberis": quod significet statum primum regenerationis, cum homo est in veris et tunc in pugnis, constat ex significatione "sex dierum" qui dies laboris seu operis vocantur, quod sint status primus regenerationis, cum homo est in veris et tunc in pugnis contra mala et falsa, de qua n. 8510, 8888, 9431, 10360.

Arcana Coelestia 8
Passage 10668

#10668 "Et in die septimo quiesces": quod significet statum alterum regenerationis, cum homo est in bono et tunc in pace, constat ex significatione "diei septimi" qui dies quietis seu sabbati vocatur, quod sit alter status regenerationis, cum homo est in bono et tunc in pace, inque caelo apud Dominum, de qua n. 8494, 8495, 8510, 8890, 8893, 9274, 9431, 10356, 10360, 10367, 10374.

Arcana Coelestia 8
Passage 10669

#10669 "In aratione et messatione quiesces": quod significet quoad implantationem veri in bono ac ejus receptionem, constat ex significatione "arationis" quod sit implantatio veri in bono, de qua sequitur, et ex significatione "messationis" quod sit receptio veri in bono; quod "messatio" id sit, est quia 1per "segetem stantem" significatur verum in conceptione, n. 9146, ac per "spicam" verum continens, per "triticum et hordeum in spica" bonum recipiens et quoque receptum; hic autem intelligitur quod labor hominis circa id cessaturus, nam dicitur 2in aratione et messatione quiesces," nam per quietem die sabbati significatur alter status regenerationis, cum homo est in pace, inque caelo, ac ducitur a Domino, tunc enim illa fiunt absque labore et studio hominis; quod "messis" sit receptio 3veri a bono, videatur n. 9295, et quod "sabbatum" sit status pacis, cum homo ducitur a Domino, in locis citatis 4 n. 10668. [2] Quod aratio significet implantationem veri in bono, est quia per "agrum" significatur Ecclesia quoad bonum, ita quoque bonum Ecclesiae, et per "semen quod inseminatur" significatur verum fidei; quod "ager" sit Ecclesia quoad bonum, videatur n. 2971, 3196, 3310, 3317, 7502, 9139, 9141, 9295, et quod "semen" sit verum fidei, n. 1940, 3310, 3373, 3671, 6158. [3] In Verbo perpluries memoratur terra, humus, ager, sementis, messis, seges, area, frumentum, triticum, hordeum, et ibi significant talia quae instaurationis Ecclesiae sunt, ac quae regenerationis hominis qui in Ecclesia, ita quae se referunt ad verum fidei et ad bonum amoris ex quibus Ecclesia; quod 5talia significentur, est ex correspondentia, nam omnia quae in tellure 6 sunt, etiam quae in regno ejus vegetabili, correspondent 7rebus spiritualibus quae in caelo, quod patet manifeste ex apparentiis ibi; apparent enim ibi agri, novali, campi, floreta, messes, arboreta, et similia qualia in terris; et notum ibi est quod 8taliter coram oculis 9illorum appareant illa quae caeli 10sunt, ita quae Ecclesiae; [4] qui legit Verbum credit quod talia 11ibi sint modo comparationes, sed sciant quod sint reales correspondentiae, sicut haec apud Esaiam, Auscultate et audite vocem meam, num toto die arabit arator ad serendum? aperiet et occabit humum suam? nonne quando complanavit facies ejus, dispergit nigellam, et cuminum disseminat? ita reponit triticum mensuratum, et hordeum designatum, et zea determinata ejus: ita erudit eum ad judicium, Deus ejus docet eum xxviii 23-26; haec apparent 12 comparationes, sed sunt reales correspondentiae, per quas describitur reformatio ac regeneratio hominis Ecclesiae, quapropter etiam dicitur, "ita erudit eum ad judicium, Deus ejus docet eum"; "erudire ad judicium" est dare illi intelligentiam, nam per "judicium" significatur intelligentia veri, n 2235, 13ac "docere eum" cum a Deo, est dare illi sapientiam; inde 14constare potest quid sit arare, occare, dispergere nigellam, seminare cuminum, reponere triticum, hordeum, et (x)zeam, quod nempe "arare" sit implantare verum bono, "occare" disponere illa, "nigella et cuminum" sunt scientifica, quoniam 15haec prima sunt quae discuntur ut homo accipiat intelligentiam; quod "triticum" sit bonum amoris interni hominis, videatur n. 3941, 7605, quod "hordeum" sit bonum amoris externi hominis, n. 7602, 16quod "zea" verum ejus, n. 7605. [5] Quod "aratio" non ex comparatione sed ex correspondentia significet primum Ecclesiae in communi, et quoque in particulari apud unumquemvis qui regeneratur seu qui fit Ecclesiae, patet ex his apud Moschen, Non conseres vineam tuam intermixtim; non arabis bove et asino simul; non indues vestem mixtam lana et lino simul, Deut. xxii 9-11; involvunt haec quod non confundendi sint status boni et veri, "vinea" enim est Ecclesia quoad verum, "ager" autem Ecclesia quoad bonum; "arare bove" est praeparare per bonum, "arare asino" est per verum; "lana" etiam est bonum, "linum" autem est verum, nam res ita se habet: in statu boni sunt qui in regno caelesti Domini, in statu autem veri sunt qui in regno spirituali Ipsius; qui in uno non potest esse in altero; quis non videre potest quod per illa significentur altiora? nam quid mali alioquin fuisset "serere vineam intermixtim," "arare bove et asino simul," ac "indui veste mixta lana et lino simul?" @1 per spicam significatur verum ac per triticum ac hordeum in spica bonum receptum a vero$ @2 in die septimo quiesces in aratione et messatione quiesces, nam per diem septimum seu sabbathum$ @3 boni a vero$ @4 i supra$ @5 toties memorentur in Verbo$ @6 i mundi$ @7 talibus quae in Regno spirituali$ @8 ita$ @9 ibi$ @10 After Ecclesiae$ @11 in Verbo$ @12 i ut$ @13 et Deus ejus docet eum$ @14 patet quod$ @15 illa$ @16 et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10670

#10670 "Et festum septimanarum facies tibi primitiarum messis tritici": quod significet cultum Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono, constat ex illis quae n. 9294, 9295, explicata et ostensa sunt, ubi similia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10671

#10671 "Et festum collectionis revolutionis anni": quod significet cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob regenerationem et plenariam liberationem a damnatione, constat ex illis quae de festo illo n. 9296 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10672

#10672 "Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae Dei Israelis": quod significet continuam apparentiam et praesentiam Domini etiam in veris fidei, constat ab explicatione horum n. 9297.

Arcana Coelestia 8
Passage 10673

#10673 Vers. 24-27. Quia expello gentes a faciebus tuis, et dilatari faciam terminum tuum, et non concupiscet quisquam terram tuam in ascendendo te ad videndum facies Jehovae Dei tui tribus vicibus in anno. Non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach. Primitias primitivorum humi tuae inducas domum Jehovae Dei tui. Non elixabis haedum in lacte matris suae. Et dixit Jehovah ad Moschen, Scribe tibi verba illa, quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israele. "Quia expello gentes a faciebus tuis" significat remotionem mali et falsorum mali: "et dilatari faciam terminum tuum" significat multiplicationem et extensionem veri ex bono: "et non concupiscet quisquam terram tuam" significat aversationem talium quae Ecclesiae apud illos qui in malis et falsis mali sunt: "in ascendendo te ad videndum facies Jehovae Dei tui tribus vicibus in anno" significat quando praesentia Domini etiam in veris fidei: "non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei" significat quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo: "et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach" significat bonum cultus non ex proprio, sed ex Domino semper novum: "primitias primitivorum humi tuae inducas domum Jehovae Dei tui" significat quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino: "non elixabis haedum in lacte matris suae" significat quod bonum innocentiae posterioris status non commiscendum sit cum vero innocentiae prioris status: "et dixit Jehovah ad Moschen, Scribe tibi verba illa" significat informationem de primariis veris quae reminiscenda et facienda: "quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israel" significat quod per illa conjunctio cum illis qui in cultu externo et interno.

Arcana Coelestia 8
Passage 10674

#10674 "Quia expello gentes a faciebus tuis": quod significet remotionem mali et falsorum mali, constat ex significatione "expellere" cum de malis et falsis apud hominem, quod sit removere, nam mala et falsa non ab homine expelluntur sed removentur, videatur in locis citatis n. 10057 fin., et ex significatione "gentium quae in terra Canaane" quod sint mala et falsa mali, de qua in locis citatis n. 9327.

Arcana Coelestia 8
Passage 10675

#10675 "Et dilatari faciam terminum tuum": quod significet multiplicationem et extensionem veri ex bono, constat ex significatione "dilatare terminum" quod sit multiplicatio et extensio veri ex bono, de qua n. 8063; quod hoc per "dilatare terminum" significetur, est quia quantum removentur mala et falsa mali, tantum multiplicantur vera quae ex bono, quoniam nihil aliud obstat quin a Domino influant vera, ac se multiplicent apud hominem, quam mala et inde falsa; 1quare quantum haec removentur tantum loco eorum succedunt vera. [2] Cum intellectuali hominis ita se habet: sive id constabit ex veris quae ex bono 2sive ex falsis quae ex malo, ex utrisque simul non constare potest, sunt enim opposita; ac intellectuale hominis est quod recipit vera ac formatur per vera, nam quicquid in 3intellectu ejus est se refert ad verum; inde patet quod quantum falsa ex malo removentur tantum multiplicentur 4 vera ex bono; hoc repraesentatum est per expulsionem gentium e terra Canaane, nam per gentes ibi repraesentata sunt mala et 5 falsa, videatur in locis citatis n. (x)10057 fin., et per filios Israelis 6bona et vera. [3] Dicitur quod intellectuale hominis sit quod recipit vera et formetur per vera quoniam non aliud 7in proprio sensu dicendum est intellectuale quam quod a veris ex bono est; quod (c)a falsis ex malo non est intellectuale, intelligentia enim et sapientia nusquam praedicari potest de falsis ex malo, nam falsa ex malo prorsus destruunt intelligentiam et sapientiam, et loco earum inferunt insaniam et stultitiam; quapropter intellectuale hominis nusquam aperitur quam cum homo percipit et amat vera, et perceptio et amor veri est ex bono; inde est quod sint vera ex bono, ex quibus intellectuale. [4] Qui credit quod ei intellectuale sit, qui dextre ratiocinari potest contra vera Ecclesiae, maxime fallitur, is enim nihil videt intra se sed extra se; videre intra se est e caelo, videre extra se est ex mundo; et qui ex mundo solum videt, is ex lumine fatuo videt, quod lumen fit mera caligo cum in illud influit lux e caelo. @1 quapropter$ @2 vel$ @3 intellectuali$ @4 i ibi$ @5 i inde$ @6 vera et bona$ @7 dicitur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10676

#10676 "Et non concupiscet quisquam terram tuam": quod significet aversationem talium quae Ecclesiae apud illos qui in malis et falsis mali sunt, constat ex significatione "non concupiscere" cum de illis qui in malis et falsis mali sunt, cum vident et percipiunt bona et vera boni, quod sit aversari, nam inter mala et bona est perpetua inimicitia; mala aversantur bona, et odio habent illa, et bona aversantur mala, et fugant aut fugiunt illa; et ex significatione "terrae" quod sit Ecclesiae et quicquid Ecclesiae, de qua in locis citatis n. 9325.

Arcana Coelestia 8
Passage 10677

#10677 "In ascendendo te ad videndum facies Jehovae Dei tui tribus vicibus in anno": quod significet quando praesentia Domini etiam in veris fidei, constat ex illis quae n. 9297 explicata sunt1. @1 i, ubi similia$

Arcana Coelestia 8
Passage 10678

#10678 "Non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei": quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ab explicatione eorum n. 9298.

Arcana Coelestia 8
Passage 10679

#10679 "Et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach": quod significet bonum cultus non ex proprio, sed ex Domino semper novum, constat ex illis quae n. 9299 explicata sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10680

#10680 "Primitias primitivorum humi tuae inducas domum Jehovae Dei tui": quod significet quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino, videatur n. 9300.

Arcana Coelestia 8
Passage 10681

#10681 "Non elixabis haedum in lacte matris suae": quod significet quod bonum innocentiae posterioris status non commiscendum sit cum vero innocentiae prioris status, constat ex illis quae n. 9301 dicta et ostensa sunt, ubi similia 1. @1 i verba$

Arcana Coelestia 8
Passage 10682

#10682 "Et dixit Jehovah ad (x)Moschen, Scribe tibi verba illa": quod significet informationem de primariis veris quae reminiscenda et facienda, constat ex significatione "dicere" cum a Jehovah ad Moschen, quod sit informatio, ut quoque in locis citatis n. (x)10280, ex significatione "scribere" quod sit ad reminiscentiam quod faciendum, de qua n. 8620, et ex significatione "verborum horum" quod sint primaria vera, per "verba" enim significantur in genere res, 1in specie vera, hic primaria vera quae reminiscenda et facienda, ut apud gentem Israeliticam Ecclesiae 2cultus repraesentativus posset institui ac Verbum conscribi, de qua re 3in praecedentibus hujus capitis. @1 i et$ @2 repraesentatione$ @3 videatur supra n. 10632, seq.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10683

#10683 "Quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israele": quod significet quod per illa conjunctio cum illis qui in cultu externo et interno, constat ex significatione "super ore verborum illorum" quod sit per primaria illa vera quae observanda, de qua supra n. 10682, ex significatione pangere "foedus" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, ex repraesentatione "Moschis" cum quo et cum Israele dicitur quod 1pangatur foedus, quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, 2in quo internum, de qua n. 10563, 10571, 10607, 10614, et ex significatione "Israelis" quod sit internum Ecclesiae et 3 cultus, de qua n. 4286, 4292, 4570, 6426; inde est quod dicatur quod foedus pangatur cum Mosche et cum Israele, et non cum filiis Israelis, nam per filios Israelis in hoc et in Praecedente capite intelliguntur qui in externo Ecclesiae, 4 cultus, et Verbi absque interno sunt, videatur n 10454-10457, 10461, 10498, (x)10549-10551, 10570, 10575, 10629. [2] Hic paucis dicetur quid internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quid externum eorum in quo internum, et quid externum absque interno: in interno 5Verbi, Ecclesiae, et cultus sunt illi qui amant facere verum propter verum ex affectione interna, ita ex affectione spirituali; in (t)externo eorum in quo internum sunt illi qui amant verum propter verum, sed ex affectione externa, ita ex affectione naturali; hi sunt externae Ecclesiae homines, illi autem internae, nam in omni Ecclesia sunt homines interni et sunt externi; at qui in cultu externo absque interno sunt, illi amant verum non propter verum sed propter lucra in mundo, ita non amant facere vera nisi propter se, aut ut videantur; hi non sunt intra Ecclesiam sed extra illam. [3] Qui amant facere verum propter verum ex affectione interna seu spirituali, illi cum audiunt 6vera, gaudent, et cogitant 7 de vita secundum 8illa; at qui amant verum propter verum ex affectione externa seu naturali, illi cum audiunt verum, etiam gaudent, sed non cogitant de vita secundum id, influit 9usque illis insciis ex interno; qui autem amant verum propter lucra in mundo, illi nihil cogitant de vita nec aliquid ab interno influit, solum faciunt ut vera sint res memoriae, ob finem ut 10loquantur de illis. [4] Qui amant facere verum propter verum, illi amant Dominum, quoniam verum est a Domino, et Dominus facit ut id fiat bonum per velle et facere illud, ita ut fiat vitae apud hominem, nam verum non prius fit vitae 11 quam cum intrat voluntatem 12; quod in voluntate 12 sit, 13sciri et percipi potest ex eo quod faciat id, et adhuc magis 14quod amet facere id, nam quantum homo vult verum tantum amat id. [5] Amare verum propter verum et propter vivere secundum id, ita describitur a Domino, apud Matthaeum, Quisquis suscipit vos, Me suscipit, qui autem Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me; quisquis prophetam suscipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; immo quisquis potaverit unum parvorum horum potu aquae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam, x 40-42; qui non sensum internum Verbi novit, non scire potest quid significat "suscipere prophetam in nomine prophetae," "justum in nomine justi," et "discipulum Domini in nomine discipuli," et quod illi "mercedem 15accepturi secundum 16susceptionem"; quis scit absque illo sensu quid significat suscipere aliquem in nomine ejus? at qui in sensu interno sunt non attendunt ad personam sed ad rem quam persona significat, ita non ad discipulum nec ad prophetam sed ad 17res quas discipulus et 18propheta significat; "discipulus" in sensu interno significat verum vitae, "propheta" autem verum doctrinae, "in nomine alicujus" significat propter quale ejus; inde patet quid per illa Domini verba significatur, quod nempe qui (x)amant verum propter verum, et qui (x)amant facere verum propter verum, Dominum ament, et quod caelum in se recipiant, nam merces quae a Domino est affectio veri propter verum, et in affectione veri propter verum est caelum. [7] Quod "discipuli" sint omnia amoris et fidei in complexu, 19ita in specie qui ducuntur a Domino, videatur n. 3488, 3858 fin., (x)6397, quod "propheta" sit verum doctrinae, n. 2534, 7269, quod "nomen" sit quale, n. 144, 145, 1896, 2009, 2724, 6674, 9310, quod "merces" sit affectio veri et boni, n. 3956, 6388, quod persona vertatur in ideam rei in sensu interno, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007, 10282, et quod facere verum propter verum sit amare Dominum, n. 10336. @1 pangeretur$ @2 quod recipit$ @3 i inde$ @4 i et$ @5 Ecclesiae, cultus et Verbi$ @6 verum$ @7 i semper$ @8 id$ @9 tamen vita$ @10 de illis loquantur propter officium aut propter famam$ @11 i apud hominem$ @12 i ejus$ @13 patet$ @14 si amat$ @15 recepturi$ @16 receptionem$ @17 rem quam$ @18 i quam$ @19 et quod sit duci$

Arcana Coelestia 8
Passage 10684

#10684 Vers. 28-finem. Et fuit ibi cum Jehovah quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non edit et aquam non bibit; et scripsit super tabulis verba foederis, decem verba. Et fuit in descendendo Moscheh de monte Sinai, et duae tabulae testimonii in manu Moschis in descendendo illo de monte, et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum (x)Ipso. Et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen, et ecce coruscavit cutis facierum ejus, et timebant ab accedere ad illum. Et vocavit ad illos Moscheh, et reversi sunt ad illum Aharon, et omnes (x)principes in coetu, et locutus Moscheh ad illos. Et postea accesserunt omnes filii Israelis, et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai. Et absolvit Moscheh a loquendo cum illis, et dedit super facies suas velamen. Et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso, removit velamen usque ad exire illum; et exivit et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est. Et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis, et reduxit Moscheh velamen super facies suas usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso. "Et fuit cum Jehovah quadraginta dies et quadraginta noctes" significat tentationes antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur: "panem non edit et aquam non bibit" significat interea non appropriationem boni amoris et veri fidei: "et scripsit super tabulis verba foederis" significat Verbum, per quod conjunctio caeli cum homine: "decem verba" significat omnia vera Divina inibi: "et fuit in descendendo Mosche de monte Sinai" significat influxum interni in externum Verbi, Ecclesiae, et cultus: "et duae tabulae testimonii in manu Moschis" significat repraesentativum Verbi: "et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso" significat internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat: "et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen" significat apperceptionem illorum qui in externis Ecclesiae, cultus, et Verbi absque internis: "et ecce coruscavit cutis facierum ejus" significat quod internum eluceat per externum: "et timebant ab accedere ad illum" significat quod non sustinerent externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, cum tale: "et vocavit ad illos Moscheh" significat accessionem illius gentis ad externum: "et reversi sunt ad illum Aharon et omnes principes in coetu" significat praecipuos qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna: "et locutus Moscheh ad illos" significat instructionem: "et postea accesserunt omnes filii Israelis" significat omnes qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna: "et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai" significat mandatum de (x)primariis veris quae repraesentanda revelata e caelo: "et absolvit Moscheh a loquendo cum illis" significat post informationem de primariis veris quae in externis repraesentanda: "et dedit super facies suas velamen" significat quod internum Ecclesiae, cultus, et Verbi non apparuerit genti Israeliticae, sed modo externum absque interno: "et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso" significat statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem: "removit velamen usque ad exire illum" significat statum illustrationis tunc: "et exivit, et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est" significat communicationem cum illis qui in externis absque interno sunt, de illis de quibus per internum informatus: "et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis" significat quod gens Israelitica quidem agnosceret in Verbo dari internum, sed non 1velit scire quale id: "et reduxit Moscheh velamen super facies suas" significat quod ideo interna illis occluderentur: "usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso" significat utcumque informentur. @1 velint IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10685

#10685 "Et fuit cum Jehovah (x)quadraginta dies et quadraginta noctes" quod significet tentationes antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur, constat ex significatione "quadraginta dierum et noctium" cum de Ecclesia apud hominem, quod sint status tentationis, de qua n. 730, 862, 2272, 2273, 8098; quod 1sit antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur, est quia internum, quod vocatur internus homo, aperitur et datur homini per tentationes; inde est quod omnis qui regeneratur tentationes (x)subeat; quod internum per tentationes aperiatur et detur, est quia cum homo in tentationibus est, quae sunt pugnae contra mala et falsa, Dominus ab interiore influit et pugnat pro illo; quod etiam homo 2scire potest ex eo quod cum in tentationibus est, interius resistat, nam nisi (t)interius resisteret, non vinceret sed succumberet; interior illa resistentia tunc non venit ad apperceptionem hominis, quia cum in tentationibus est, in obscuro est ex malo et ex falsis mali quae impugnant; at post tentationes, apud illos qui in perceptione 3veri sunt, nam quae inferuntur a Domino in internum hominis, non scit homo (d)cum in mundo vivit, quoniam tunc 4in externo seu naturali 5homine cogitat, et non perceptibiliter 4in interno, priusquam in alteram vitam venit; sed usque 6scire et agnoscere debet cum vicit in tentationibus, quod non ipse pugnaverit, sed Dominus pro ipso. 7 @1 sint$ @2 qui in tentationibus est, scire potest ex eo, quod$ @3 boni$ @4 ab$ @5 suo$ @6 sciet$ @7 A continues as follows, though the second half is crossed off (i.e. from et tunc omnia in ordinem...): sciendum est, quod internum hominis aperiatur cum in tentationibus est, ac ei detur post tentationes, per dari internum intelligitur implantatio boni ibi; apud hominem enim in ipsis tentationibus excitantur ver boni, quae ei a Domino, et falsa mali, quae ei ab inferno inde, quare tunc ei confusum, inordinatum, et squallidum, at post tentationes fit ei serenum et clarum, et tunc omnia in ordinem rediguntur a Domino, mala et falsa mali removentur; ac bona et vera boni loco eorum implantantur; haec omnia fiunt homine nesciente; ex causa, de qua supra, quod homo id nesciat, intelligitur per haec Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis, unde venit, aut quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, iii 8: et apud Marcum, Ita se habet Regnum Dei, quemadmodum cum homo projicit semen super terram, dormit dein, et surgit noctu et die, semen vero germinat et crescit, dum nescit ipse, iv 26, 27; regnum Dei, est Ecclesia apud hominem, et quia est Ecclesia, est quoque coelum. cp with the next number.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10686

#10686 "Panem non edit et aquam non bibit": quod significet interea non appropriationem boni amoris et veri fidei, constat ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9545; ex significatione "aquae" quod sit verum fidei, de qua in locis citatis n. 10238; quod per panem et aquam in Verbo intelligantur in genere omnia bona et vera, videatur n. 9323; ex significatione "edere" quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745, 5643, 8001; et ex significatione "bibere" quod sit receptio et appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168, 8562. (s)Cum his ita se habet: cum homo in tentationibus est, tunc non ei appropriantur bona amoris et vera fidei, sed post illas, nam cum tentationes perstant, ab una parte excitantur mala et falsa mali, ab altera bona (c)et vera boni quae apud hominem, inde ei status turbulentus est; in hoc aperitur 1 internum; at post tentationes fit ei serenum, et in illo statu inferuntur a Domino bona et vera boni in internum 2 nunc apertum; inde patet quid intelligitur per non appropriationem boni amoris et veri fidei cum tentationes perstant, quae significantur per quod Moscheh 3quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non ederit 4et aquam non biberit. (s) @1 i modo$ @2 i hominis$ @3 per quadraginta dies et quadraginta noctes$ @4 nec aquam$

Arcana Coelestia 8
Passage 10687

#10687 "Et scripsit super tabulis verba foederis": quod significet Verbum, per quod conjunctio caeli cum homine, constat ex significatione "tabularum super quibus Lex scripta," quod sint Verbum, de qua n. 9416, 10375, 10376, 10453, 10461, et ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua supra in locis citatis n. 10632; quod sit conjunctio caeli cum homine, est quia Verbum per meras correspondentias conscriptum est, et inde tale ut conjungat caelum cum homine; caelum enim in sensu interno Verbi est, et sensui interno correspondet sensus externus, quare cum legitur ab homine Verbum, angeli qui apud hominem sunt percipiunt id in sensu spirituali, qui est sensus internus; inde sanctum ab angelis influit, per quod conjunctio; ob hunc finem tale Verbum datum est. Quod conjunctio Domini, ita caeli, cum homine sit per Verbum, videatur in locis citatis n. 10375; quid sint correspondentiae per quas Verbum conscriptum est, ubivis in explicationibus ostensum est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10688

#10688 "Decem verba": quod significet omnia vera Divina inibi, constat ex significatione "decem" quod sint omnia, de qua n. 4638, et ex significatione "verborum" quod sint Divina Vera, de qua n. (x)9987"; inde est quod praecepta 1in tabulis illis fuerint decem numero. @1 inibi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10689

#10689 "Et fuit in descendendo Mosche de monte Sinai": quod significent influxum interni in externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, constat ex significatione "descendere" cum de Mosche, per quem repraesentatur externum Verbi in quo internum, quod sit influxus Domini per internum Verbi in externum ejus; quod id per descendere significetur, videatur n. 5406; ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, in quo internum, de qua n. (x)10563, 10571, 10607, 10614; et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum ubi Dominus, et unde Lex seu Verbum, de qua n. 9420.

Arcana Coelestia 8
Passage 10690

#10690 "Et duae tabulae testimonii in manu Moschis": quod significet repraesentativum Verbi, constat ex significatione "duarum tabularum testimonii" quod sint Lex in omni complexu, ita Verbum, de qua in locis citatis supra n. (x)10687, et ex significatione "in manu Moschis" quod sit repraesentativum ejus, nempe Verbi; quod Moscheh repraesentaverit Verbum, (x)videatur in locis citatis n. 9372; ideo in ejus manu erant tabulae, per quas (x)significabatur Verbum, ut insigne repraesentationis.

Arcana Coelestia 8
Passage 10691

#10691 "Et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso": quod significet internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum Verbi, in quo internum: de qua n. 10563, 10571, 10607, 10614; ex significatione "non nosse" quod sit non percipere; ex significatione "coruscare" quod sit elucere nam 1coruscatio cutis facierum Moschis est 2 ex 3 elucentia ab interno; ex significatione "cutis" quod sit externum veri et boni, de qua n. 3540, 5554, 8980; et ex significatione "facierum" quod sint interiora de qua in locis citatis n. 9546; inde per 4"coruscationem" cutis facierum" significatur elucentia interiorum in externo, hic in externo Verbi, quod est sensus litterae ejus, quia per Moschen 5repraesentatur externum Verbi in quo internum; et ex significatione "loqui" quod sit influxus; quod "loqui" cum de Jehovah, sit influxus, videatur n. 2951, 5743, 5797, 7270, 8128, (a)8660; inde patet quod per "Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso" significetur internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat. Sciendum est quod per elucentiam interiorum Verbi in externo intelligatur sensus internus in externo; ille sensus 6continuo elucet et coruscat in hoc, sed non appercipitur ab aliis quam qui in internis sunt; ab illis autem qui in externo sunt in quo internum, qui sunt qui externae Ecclesiae homines vocantur, non percipitur, sed usque adest, illis insciis, ac afficit; quinam sunt qui in interno Verbi, Ecclesiae, et cultus 7, et quinam (x)in externo in quo internum, videatur supra n. 10683; at qui in externo sunt absque interno, ut fuit gens Israelitica, prorsus non sustinent internum, seu lucem inde in externo; quapropter de illis dicitur infra quod timerent ab accedere ad Moschen, et quod Moscheh quando cum illis loquebatur, dederit super facies suas velamen. Quod sensus internus luceat, est quia ibi est Divinum Verum quale in caelis, et Divinum Verum procedens a Domino apparet angelis ut lux, et quoque est lux caeli, de qua videatur in locis citatis n. 9548, 9684. @1 cum coruscat$ @2 i id$ @3 elucescentia$ @4 coruscare$ @5 repraesentabatur$ @6 continue$ @7 i sunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10692

#10692 "Et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen": quod significet apperceptionem illorum qui in (x)externis Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt absque internis, constat ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, ex repraesentatione "Aharonis et filiorum Israelis" in hoc et in binis praecedentibus capitibus, quod sint qui in externis Ecclesiae, cultus, et Verbi absque internis sunt; quod "Aharon," videatur n. 10397, quod "filii Israelis," in locis citatis n. 9380, 10396, et porro n. (x)10430, 10453-10457, 10461-10466, 10492, 10498, 10500, 10526, 10531, 10533, 10535, 10549-10551, 10566, 10570, 10575, 10603, 10629, 10632 1. @1 i, inque locis citatis n. 9380 et 10396$

Arcana Coelestia 8
Passage 10693

#10693 "Et ecce coruscavit cutis facierum ejus": quod significet quod internum eluceat per externum, constat ex illis quae mox supra n. 10691 explicata sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10694

#10694 "Et timebant ab accedere ad illum": quod significet quod non sustinerent externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, cum tale, constat ex significatione "timere ab accedere" quod sit non sustinere, nam qui non sustinent interiora, illi timent accedere; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, in quo internum, de qua n. 10563, 10571, 10607, 10614. Cum hoc ita se habet: qui modo in externis Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt absque interno, non sustinent interiora; causa est quia qui in externis sunt absque 1interno, in amore sui 2et mundi sunt, et inde in lumine, quod lumen naturale vocatur; qui autem in externis sunt et simul in internis Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt, in amore erga proximum et in amore in Dominum sunt, ac inde in luce caeli; 3amores illi quia sunt oppositi, et inde quoque luces, ideo non sustinet unum alterum, nam amor caelestis, qui est amor in Dominum et amor erga proximum, cum influunt in amores terrestres, qui sunt amores sui et mundi, inducunt angores sicut mortis, et cum lux caelestis influit in lucem mundi, inducit caliginem et inde stuporem; inde est quod externum absque interno non sustineat externum 4dum in eo est internum. Quia 5gens Judaica talis fuit, ideo non sustinuit audire de Domino, de amore et fide in Ipsum, quae sunt interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus. Haec nunc sunt quae significantur per quod filii Israelis timerent ab accedere ad Moschen, quia coruscavit cutis facierum ejus; 6quid "cutis facierum Moschis," videatur supra n. 10691. @1 internis$ @2 sunt ac in amore mundi$ @3 amores illi et luces quia sunt oppositi; ideo non sustinet unum alterum, nam amor coelestis cum influit in amorem terrestrem, qui est sui et mundi, inducet angorem sicut mortis, et cum lux coelestis influit in lucem mundi inducet caliginem et inde caecitatem$ @4 in quo$ @5 Judaei tales sunt, ideo non sustinent$ @6 quod cutis facierum Moschis sit externum Ecclesiae, cultus et Verbi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10695

#10695 "Et vocavit ad illos Moscheh": quod significet accessionem illius gentis ad externum, constat ex significatione "vocare ad illos" quod sit accessio illius gentis, nam qui vocatur accedit; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit externum Verbi in quo internum, de qua mox supra n. 10694.

Arcana Coelestia 8
Passage 10696

#10696 "Et reversi sunt ad illum Aharon et omnes principes in coetu": quod significet praecipuos qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna, constat ex repraesentatione "Aharonis et principum in coetu" quod sint praecipui, qui in externis absque interno, Aharon enim erat caput illorum ac principes erant duces; quod "Aharon" sit externum absque interno, videatur n. 10397, et quod "principes" sint praecipui, n. 1482, 2089, 5044; quod sit qui repraesentarent, videatur infra n. 10698.

Arcana Coelestia 8
Passage 10697

#10697 "Et locutus Moscheh ad illos": quod significet instructionem, constat ex significatione "loqui" quod sit instructio, de qua in locis citatis n. (x)10280.

Arcana Coelestia 8
Passage 10698

#10698 "Et postea accesserunt omnes filii Israelis": quod significet omnes qui in externis absque 1interno, et usque repraesentarent interna, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui in externis absque 2interno, de qua mox supra n. 10692; quo etiam sit qui repraesentarent interna, est quia Moscheh obtinuit, ut apud gentem illam repraesentaretur Ecclesia, tametsi erant tales ut apud illos nulla Ecclesia institui posset; qui enim in externis absque interno sunt, apud illos non dari potest Ecclesia, quia Ecclesia est in interno hominis et non in externo absque illo; communicatio enim hominis cum caelo et cum Domino est per internum; quando hoc non est, hoc est, quando id occlusum est, tunc communicatio est cum inferno; sed tametsi filii Israelis tales erant ut 3non per internum apud illos 4 communicatio cum caelo dari posset, usque (x)repraesentare potuerunt talia quae Ecclesiae et caeli erant; quod fit solum per externa 5quibus correspondent interna, ideo recepti sunt; quod 6apud illam gentem non Ecclesia fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur in locis citatis n. 9320 fin., 10396, et quod per externa, quae repraesentaverunt interna, facta sit communicatio cum caelo, in locis citatis etiam n. 9320 fin., 10396, tum n. 10492, 10500, 10549-10551, 10570, 10575, 10602, 10629. @1 interno altered to internis cp n. 10684$ @2 internis$ @3 After internum$ @4 i aliqua$ @5 quae repraesentant$ @6 gens illa talis fuerit, et per externa quae repraesentarent interna apud illos facta sit communicatio cum coelo, et hoc ex Divina Domini Providentia videatur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10699

#10699 "Et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai": quod significet mandatum de primariis veris quae repraesentanda revelata e caelo, constat ex significatione "praecipere" cum a Jehovah ad Moschen, quod sit mandatum; quod sit mandatum de primariis veris quae repraesentanda, constat ex eo quod illa quae mandata sunt, et continentur versibus 12-28, fuerint primaria vera, quae repraesentanda ut reciperentur, videatur supra n. 10637; et ex significatione "quae locutus Jehovah cum illo e monte Sinai" quod sint quae revelata e caelo, nam per "locutus Jehovah" significatur 1quod revelatum, et per "montem Sinai" caelum, e quo Divinum Verum, n. 9420. @1 quae revelata$

Arcana Coelestia 8
Passage 10700

#10700 "Et absolvit Moscheh a loquendo cum illis": quod significet post informationem de primariis veris quae in externis repraesentanda, constat ex illis quae nunc supra n. 10699 dicta sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10701

#10701 "Et dedit super facies suas velamen": quod significet quod internum Ecclesiae, cultus, et (x)Verbi non apparuerit genti Israeliticae, sed modo externum absque interno, constat ex significatione "dare super facies velamen" quod sit occludere internum ut modo externum absque interno appareat, nam per "coruscationem cutis facierum Moschis" significatur elucentia interni Verbi, Ecclesiae, et cultus in externis, (d)videatur supra n. 10691; quod gens illa in externis absque 1interno fuerit, et quoque hodie sit, videatur in locis citatis supra n. 10692; ex his quoque patet quomodo externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, 2 apud illam gentem apparet in caelis, nempe quod ne quidem ut facies hominis sed sicut velamen ante faciem, in tali enim obscuro de interioribus Verbi sunt. @1 internis$ @2 i quod$

Arcana Coelestia 8
Passage 10702

#10702 "Et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso": quod significet statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem, constat ex (x)repraesentatione "Moschis" quod sit externum in quo internum, de qua n. 10694, ex significatione "intrare coram Jehovah" quod sit status ejus cum influit Dominus, de qua sequitur, et ex significatione "loqui" quod sit informatio, de qua in locis citatis n. (x)10280. Cum externo cum in id influit internum, quod significatur per "in intrando Mosche coram Jehovah," ita se habet: apud homines sunt bini status quoad illa quae Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt; quidam se vertunt ad Dominum ita ad caelum, quidam autem 1ad seipsos et ad mundum; qui se vertunt ad Dominum 2seu ad caelum, illi recipiunt influxum inde, ac in illustratione sunt, et sic in perceptione veri intus in se; influxus ille fit a Domino per internum in externum; hoc significatur hic per "intrare coram Jehovah"; qui autem se vertunt 3ad seipsos et ad mundum, illi nullum 4a Domino seu e caelo influxum recipere possunt, ita non in aliqua illustratione et perceptione veri esse, influit enim mundus ex aspectu sui,et prorsus exstinguit, 5vel repellit, vel pervertit quicquid e caelo venit; inde in caligine sunt de omnibus quae Ecclesiae, cultus, et Verbi sunt; hoc significatur per "velamen 6ante facies Moschis"; interiora hominis etiam actualiter se vertunt secundum amores; qui amant Dominum, 7illorum interiora se vertunt ad Dominum seu caelum, ita introrsum, qui amant semet illi se vertunt ad mundum, ita extrorsum; vertere se ad Dominum est verti ab Ipso Domino, nam homo ex se non elevare qua interiora 8potest, at vertere se ad semet est verti ab inferno; et cum hoc fit, tunc illa quae interni hominis sunt clauduntur ne homo serviat duobus dominis. @1 ad mundum et ad seipsos$ @2 et$ @3 ad mundum et ad semet$ @4 e coelo et a Dominum (Domino intended)$ @5 vel pervertit, vel repellit$ @6 super$ @7 vertunt se ad Ipsum et ad coelum, qui autem amant semet, illi vertunt se ad horum autem deorsum seu extrorsum horum autem deorsum seu extrorsum$ @8 nequit; et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10703

#10703 "Removit velamen usque ad exire illum": quod significet statum illustrationis tunc, constat ex significatione "removere velamen" quod sit apparentia interni, nam cum removebatur velamen, patebant facies et coruscatio 1cutis earum, et per "facies" significantur interiora, (c)ac per "coruscationem" lux inde in externo; quod "facies" sint interiora, videatur in locis citatis n. 9546, et quod "coruscatio cutis facierum Moschis" sit elucentia seu lux ab interno in externo Verbi, n. 10691. Lux dicitur quia lux quae illuminat internum hominis, est Divinum Verum procedens a Domino; quod hoc sit lux caeli, ita e qua angeli et spiritus vident, et quoque e qua homo qui illustratur 2perceptionem et intelligentiam habet, videatur in locis citatis n. 9548, 9684. (m)Dicitur lux in externo Verbi ab interno ejus, sed intelligitur lux in externo hominis ab interno ejus cum legit illud, nam Verbum non lucet ex se nisi coram homine qui in luce ab interno est; absque illo est Verbum modo littera.(n) Inde 3nunc patet unde "coruscatio cutis facierum Moschis," et quid in sensu interno significat. @1 ibi$ @2 percipiat$ @3 manifeste$

Arcana Coelestia 8
Passage 10704

#10704 "Et exivit, et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est": quod significet communicationem cum illis qui in externis absque interno sunt, de illis de quibus per internum informatus, constat ex significatione "exire et loqui" quod sit communicatio, nam quae audivit Moscheh a Jehovah cum exivit, cum filiis Israelis communicavit; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui in externis absque internis sunt, de qua in locis citatis n. 10692; et ex significatione "quod praeceptum est a Jehovah" quod sit de quibus Moscheh informatus est a Domino; quod praecipi sit informari, patet, et quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videatur in locis citatis n. 9373.

Arcana Coelestia 8
Passage 10705

#10705 "Et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis": quod significet quod gens Israelitica quidem agnosceret in Verbo dari internum, sed non velit scire quale id, constat ex significatione "videre" quod sit perceptio, intellectus, fides, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 4567, 4723, 5114, 5400, 6805, 7650, 9128, inde etiam agnitio, n. 897, 3796, ex significatione "facierum Moschis" quod (x)sint interna Verbi, de qua supra n. 10703, et ex significatione "coruscationis cutis facierum ejus" quod sit elucentia 1interni in externo, de qua etiam supra n. 10703. Quod gens illa agnoscat dari internum in Verbo notum est, 2dicunt enim Divina arcana ibi usque in unaquavis syllaba recondi; sed cum dicitur illis quod arcana illa sint de Domino, de regno Ipsius in caelis et in terris, deque amore et fide in Ipsum, non volunt scire; hoc intelligitur per quod gens illa quidem agnoscat in Verbo dari internum, sed non velit scire quali id; quapropter etiam sequitur quod Moscheh reduxerit velamen super facies suas, per quod significatur quod ideo illis internum occluderetur. @1 ab interno$ @2 nam dicunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10706

#10706 "Et reduxit Moscheh velamen super facies suas": significet quod ideo 1interna illis occluderentur, constat ex significatione "reducere velamen super facies" cum de Moscheh, per quem repraesentatur Verbum, quod sit occludere interna Verbi, de qua supra n. 10701. Quomodo cum his se habet, constat ex illis quae nunc supra n. 10705 ad fin. dicta sunt. @1 illis interna IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10707

#10707 "Usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso": quod significet utcumque informentur, constat ex significatione "usque ad intrare Moschen ad loquendum cum Jehovah" quod significet statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem, de qua supra n. 10702; quod etiam hic sit, utcumque informentur, est quia per "Moschen" repraesentatur externum Verbi in quo internum, n. 10694, et ille intravit 1coram Jehovah et exivit, ac informavit illos, per 2"intrare" enim et "exire" significatur communicatio, n. 5249, 6901, et per "loqui" informatio, in locis citatis n. (x)10280; quod non scire velint de internis Verbi, Ecclesiae, et cultus, quae de Domino, de regno Ipsius, deque amore et fide in Ipsum patet manifeste ex eo quod non agnoscere voluerint Dominum, utcumque Ipse cum in mundo fuit, informavit illos ex Verbo, et quod nec hodie velint agnoscere, tametsi inter Christianos vivunt, et sciunt quod praedictum sit in Verbo quod Messias, hoc est, Christus, venturus; causa quod non agnoverint nec agnoscant, est quia applicant omnia Verbi ad se, et ad sui eminentiam super alios, ita ad favorem suorum amorum, qui sunt amores sui et mundi; omnes qui ita faciunt, nihil e caelo vident; internum 3 eorum, quod pateret in caelum, est occlusum, 4quare illis nihil lucis est inde; 5ideo caligo et caecitas illis est in spiritualibus, ita de 6interno Verbi, Ecclesiae, et cultus; internum Verbi est spirituale, externum 7ejus est naturale; cum dicitur internum Verbi, etiam intelligitur internum Ecclesiae, et cultus, 8quoniam Ecclesia est ubi Verbum, et ex Verbo, et cultus est ex illis quae in Verbo; inde qualis est homini intellectus Verbi, talis in eo Ecclesia est, et talis ei cultus est. @1 et exivit a Jehovah$ @2 exire enim et intrare$ @3 i enim$ @4 inde$ @5 quapropter$ @6 internis$ @7 autem$ @8 nam$ Continuatio de Quarta Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10708

#10708 Cum de sermone eorum ulterius quaerebam, dicebant quod 1incolis non sit loquela articulata sicut apud me, sed quod usque desinat in sonorum cum aliqua locutione quasi articulata; 2explicabatur, qualis esset locutio quasi articulata, quod nempe locutio esset non per voces sed per ideas, quales sunt in cogitatione proxima 3in qua homo est cum loquitur; quae ideae plane differunt ab ideis cogitationis interioris in qua homo est cum non loquitur ac cum judicat res; ex sonoro illo sic per ideas modificato 4percipitur sermo plenius quam 5 sermo per voces, nam affectio communis quae est 6in sono loquelae hominis, ita per ideas modificata, dat apperceptionem interiorem et sic pleniorem.7 @1 non illis esset$ @2 quasi articulata dicitur, quia non est loquutio$ @3 e$ @4 d appercipitur i auditur$ @5 i si$ @6 in sonoro hominis loquentis, sic per ideas modificata, dat apperceptionem interiorem, et sic intellectum pleniorem. Beneath this number is the following note: loquela per ideas est magis cogitativa et spiritualis, et dat intellectum pleniorem, This appears in the middle of a column, the rest of which is blank. The next column commences with n. 10726.$ @7 See p. ix preliminary note I. A ends here.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10709

#10709 Dicebant porro quod cum inter se loquuntur, progrediantur, utplurimum ad nonum usum, et quod dentur in universo qui in loquendo progrediuntur ad quintum usum, ad septimum, ad decimum, ad decimum quintum, ad vicesimum, usque ad quinquagesimum; hoc cum miratus quid esset, explicabatur, nempe quod esset ita remote a re quae subjectum, loqui; illustrabatur res per exempla: sicut cum aliquis in templo est et quaeritur ubinam, quod non dicant illum ibi esse, sed vel non esse apud se, vel procul a sua domo, et sic porro; per quod intelligunt esse apud Deum, ita in templo, nam qui in templo est, is apud Deum est; et quantum apud Deum tantum non est apud se, aut in sua domo; per esse in sua domo etiam intelligunt esse apud se; sit quoque exemplum: cum quis devincit alium per talia quae sunt amoris ejus, ad illum dicunt scivisti facere, vel nunc es in eo, vel nunc est in te, aut aliter, modo sit remotum; hoc dicitur loqui ad 5(tum), 9(num), (x)15(mum), 20(mum), usque ad 50(mum) usum; dicere ad usum est formula in caelo recepta, et significat ad quem gradum a re quae subjectum; et quod mirum, cum quis loquitur ita remote, sciunt ilico ad quem gradum absque numeratione. Qui in loquela cogitativa sunt, in qua illius telluris incolae, et plures alii qui similiter per faciem et labia, perque sonorum variatum secundum ideas cogitationis, consociant sermonem, percipiunt ilico de qua re ita dicitur, nam ipsa cogitatio plenius se explicat et propalat per talem loquelam quam per loquelam vocum, quae materialis respective.

Arcana Coelestia 8
Passage 10710

#10710 Propter talem cogitandi et loquendi modum spiritus illius telluris non possunt simul esse cum spiritibus nostrae telluris, quoniam spiritus nostrae telluris cogitant et loquuntur ex ipsa re et non remote ab illa; nec possunt simul esse cum spiritibus telluris Mercurii, quoniam hi etiam morantur in usu proximo; quapropter removent se ab his et ab illis, quantum possunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10711

#10711 Volunt barbati esse et apparere vetusti, ex causa quia semper vetustum quendam barbatum eligunt et sibi praeficiunt, qui quasi rex eorum et pontifex; plebs etiam colit eum, et secundum ejus morem vivendi amant vivere, usque ut credant vitam ejus communicari cum illis; sed intelligentiores illorum colunt Deum. Talis vetustus barbatus qui fuerat pontifex eorum, erat eum reliquis apud me; is quia a plebeiis spiritibus acceptabat cultum Divinum, ac inducebat credere quod vita sua communicaretur cum illis, graviter punitus est, quod fiebat per involutionem in panno et contorsionem; ac dein conjectus in infernum prope suam tellurem.

Arcana Coelestia 8
Passage 10712

#10712 Cum dabatur illis per meos (x)oculos videre objecta hujus telluris, perparum attendebant ad illa, ex causa quia familiare illis cogitare remote a proximis objectis, ita nec videre illa nisi in umbra, nam qualis cogitatio hominis est talis est ejus visus, est enim interior visus qui est cogitationis, qui videt in exteriore, et per illum. Dicebant tunc quod tellus illorum sit perquam petrosa, et modo aliquae valles inter petras quae excultae; sed perceptum quod solum, ubi illi habitabant, talis esset, et quod aliter alibi. Erant apud me fere per integrum diem.

Arcana Coelestia 8
Passage 10713

#10713 De quinta tellure in caelo astrifero visa ad finem capitis sequentis.