Arcana Coelestia – Exodus, caput 35

EXODI CAPUT TRICESIMUM QUINTUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10714

#10714 Sunt duo quae faciunt vitam hominis, amor et fides, amor vitam voluntatis ejus, et fides vitam intellectus ejus; inde qualis amor et qualis fides talis vita.

Arcana Coelestia 8
Passage 10715

#10715 Amor boni et inde fides veri faciunt vitam caeli, ac amor mali et inde fides falsi faciunt vitam inferni.

Arcana Coelestia 8
Passage 10716

#10716 Divinum Domini facit caelos, et caelum est apud unumquemvis secundum receptionem amoris et fidei a Domino.

Arcana Coelestia 8
Passage 10717

#10717 Apud omnes qui recipiunt amorem et fidem a Domino est caelum, tam apud angelos quam apud homines; quapropter qui caelum in se habent dum vivunt in mundo, in caelum veniunt post mortem.

Arcana Coelestia 8
Passage 10718

#10718 Qui caelum in se habent volunt omnibus bonum, et jucundum percipiunt in benefaciendo aliis, non propter se et mundum sed propter bonum et propter verum quod ita faciendum. At qui infernum in se habent volunt omnibus malum, et jucundum percipiunt in malefaciendo aliis; hi si jucundum percipiunt in benefaciendo, non est propter bonum et verum sed propter semet et propter mundum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10719

#10719 Caelum apud hominem est in interno ejus, ita in cogitare et velle, et inde in externo, quod est in loqui et facere, non autem in externo absque interno; nam loqui bene et facere bene possunt omnes hypocritae, at non cogitare bene et velle bene; per cogitare bene et velle bene intelligitur quod est ex amore boni et ex fide veri.

Arcana Coelestia 8
Passage 10720

#10720 Cum homo in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, patet num in eo caelum sit vel num infernum, non autem cum in mundo vivit, in mundo enim modo apparet externum et non internum, at in altera vita patet internum, quoniam homo tunc quoad spiritum vivit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10721

#10721 Ex his constare potest quid facit caelum, quod nempe amor in Dominum et amor erga proximum, et quoque fides, sed haec quantum ex illis amoribus vitam habet. Inde iterum patet quod Divinum Domini faciat caelum, nam uterque ille amor et inde fides sunt a Domino; et quicquid a Domino est, Divinum est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10722

#10722 Felicitas aeterna, quae etiam gaudium caeleste vocatur, est illis qui in amore et fide in Dominum a Domino sunt; ille amor et illa fides in se habent id gaudium; in id venit homo post mortem qui caelum in se habet; interea reconditum latet in interno ejus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10723

#10723 In caelis est communio omnium bonorum; pax, intelligentia, sapientia, et felicitas omnium communicantur unicuivis ibi, et uniuscujusvis communicantur omnibus, attamen singulis secundum receptionem amoris et fidei a Domino; inde patet quanta pax, intelligentia, sapientia, et felicitas in caelo est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10724

#10724 Illi apud quos amor sui et amor mundi regnant non sciunt quid caelum et quid felicitas caeli, et incredibile illis apparet quod felicitas in aliis amoribus quam in illis detur; cum tamen tantum intrat felicitas caeli, quantum illi amores ut fines removentur; felicitas quae illis remotis succedit est tanta ut excedat omnem captum hominis. CAPUT XXXV 1. Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis, et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit JEHOVAH ad faciendum ea. 2. Sex diebus fiet opus, et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati JEHOVAE; omnis faciens in illo opus morietur. 3. Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris die sabbati. 4. Et dixit Moscheh ad omnem coetum filiorum Israelis, dicendo, Hoc verbum (quod) praecepit Jehovah dicendo, 5. Sumite a cum vobis oblationem JEHOVAE, omnis spontaneus corde suo adducet oblationem JEHOVAE, aurum et argentum et aes, 6. Et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssum, et capras, 7. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim, 8. Et oleum luminari, et aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum, 9. Et lapides schoham, et lapides impletionum ephodi et pectorali. 10. Et omnis sapiens corde in vobis veniant et faciant omnia quae praecepit JEHOVAH: 11. Habitaculum, tentorium ejus, et tegumentum ejus, ansulas ejus, et asseres ejus, vectes ejus, columnas ejus, et bases ejus, 12. Arcam et vectes ejus, propitiatorium, et velum tegumenti, 13. Mensam et vectes ejus, et omnia vasa ejus, et panem facierum, 14. Et candelabrum luminaris et vasa ejus, et lucernas ejus, et oleum luminaris, 15. Et altare suffimenti et vectes ejus, et oleum unctionis, et suffimentum aromatum, et tegumentum ostii ostio habitaculi, 16. Altare holocausti et cribrum aeris quod ei, vectes ejus, et omnia vasa ejus, labrum et basin ejus, 17. Tapetes atrii, columnas ejus, et bases ejus, et tegumentum portae atrii, 18. Paxillos habitaculi, et paxillos atrii, et funes eorum, 19. Vestes ministerii ad ministrandum in sancto, vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus ad fungendum sacerdotio. 20. Et exiverunt omnis coetus filiorum Israelis a coram Mosche. 21. Et venerunt, omnis vir quem impulit cor ejus, et omnis quem sponte movit spiritus ejus illum, adduxerunt oblationem JEHOVAE ad opus tentorii conventus, et ad omne ministerium ejus, et ad vestes sanctitatis. 22. Et venerunt viri cum feminis, omnis spontaneus corde adduxerunt fibulam, et inaurem, et annulum, et cingulum, omne vas auri, et omnis vir qui agitavit agitationem auri JEHOVAE. 23. Et omnis vir cum quo inventum est hyacinthinum et purpura et coccineum dibaphum, et byssus, et caprae, et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, adduxerunt. 24. Omnis tollens oblationem argenti et aeris, adduxerunt oblationem Jehovae; et omnis cum quo inventum, ligna schittim omni operi ministerii, adduxerunt. 25. Et omnis mulier sapiens corde manibus suis neverunt, et adduxerunt netum, hyacinthinum et purpuram, coccineum dibaphum et byssum. 26. Et omnes mulieres quas impulit cor earum in sapientia, neverunt capras. 27. Et principes adduxerunt lapides schoham et lapides impletionum ephodo et pectorali. 28. Et aroma, et oleum luminari et oleo unctionis et suffimento aromatum. 29. Omnis vir et mulier, quos sponte movit cor eorum ad adducendum omni operi, quod praeceperat JEHOVAH ad faciendum manu Moschis, adduxerunt filii Israelis spontaneum JEHOVAE. 30. Et dixit Moscheh ad filios Israelis, Videte, vocavit JEHOVAH nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae. 31. Et implevit eum spiritu DEI in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni Opere, 32. Et ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, et in argento, et in aere, 33. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere excogitationis, 34. Et ad docendum dedit in cor ejus, illum et Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan. 35. Implevit illos sapientia cordis ad faciendum omne opus artificis, et excogitatoris, et acupictoris, in hyacinthino, et in purpura, in coccineo dibapho, et in byssino, et textoris, facientium omne opus, et excogitantium excogitationes. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10725

#10725 In hoc capite in sensu interno agitur in summa de omnibus generibus boni et veri quae in Ecclesia et in caelo, ex quibus cultus Domini; haec sunt quae significantur per illa quae filii Israelis sponte contulerunt ad faciendum tabernaculum cum omnibus inibi, tum altare holocausti, ut et vestes Aharonis et filiorum ejus. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 8
Passage 10726

#10726 Vers. 1-3. Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis, et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit Jehovah ad faciendum ea. Sex diebus fiet opus et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati Jehovae; omnis faciens in illo die opus morietur. Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris in die sabbati. "Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis" significat omnia vera et bona Ecclesiae in complexu: "et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit Jehovah ad faciendum ea" significat instructionem de primario Ecclesiae ad quod omnia se referunt: "sex diebus fiet opus" significat statum primum regenerationis hominis a Domino, et in supremo sensu glorificationis Humani Domini: "et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati Jehovae" significat alterum statum regenerationis hominis cum ei conjunctio cum Domino, et in supremo sensu unionem Humani Domini cum ipso Divino: "omnis faciens in illo die opus morietur" significat mortem spiritualem illis qui ducuntur a se et suis amoribus, et non a Domino: "non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris in die sabbati" significat quod nihil amoris proprii, qui est sui et mundi, (tunc) in omnibus et singulis hominis quae a Domino, apparere debeat.

Arcana Coelestia 8
Passage 10727

#10727 1 "Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis": quod significet omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, constat ex significatione "coetus filiorum Israelis" quod sint omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, de qua n. 7830, 7843; ita per "congregare 2coetum illum" significatur recensitio omnium; in sequentibus enim recensentur omnia quae filii Israelis contulerunt ad faciendum tabernaculum cum omnibus inibi, tum altare holocausti, ut et vestes Aharonis et filiorum ejus, et per illa significantur omnia genera boni et veri ex quibus Ecclesia. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ @2 d illum coetum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10728

#10728 "Et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit Jehovah ad faciendum ea": quod significet instructionem de primario Ecclesiae ad quod omnia se referunt, constat ex significatione "dicere" quod (x)sit instructio, de qua in locis citatis n. (x)10,280, et ex significatione "verborum quae praecepit Jehovah ad faciendum" quod sit primarium verum quod omnino observandum; quod hoc significetur, est quia illa dicuntur de sabbato, quod omnium primarium repraesentativum erat, ita primarium verum ad quod omnia se referunt; nam repraesentativa Ecclesiae apud gentem Israeliticam fuerunt vera in ultimo ordinis; cum repraesentativis enim ita se habet: quae in natura apparent, in triplici ejus regno, sunt ultima ordinis Divini, terminantur enim in illis omnia caeli, quae spiritualia et caelestia vocantur; inde est quod Ecclesia repraesentativa instituta fuerit, ac talia mandata quae in ultimis prorsus repraesentarent caelum cum omnibus veris et bonis ibi,et quae repraesentabant erant formae ex talibus quae in natura, sicut tabernaculum cortinis circumductum, mensa inibi super qua panes facierum, candelabrum cum lucernis, altare super quo suffitus fiebant, 1 vestes Aharonis cum pectorali ex lapidibus pretiosis, praeter alia; quid talia repraesentaverunt in praecendentibus ostensum est. @1 i et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10729

#10729 "Sex diebus fiet opus": quod significet statum primum regenerationis hominis a Domino, et in supremo sensu glorificationis Humani Domini, constat ex significatione "sex dierum" qui praecedunt septimum seu sabbatum, et in quibus fiet opus, quod sit status primus regenerationis hominis a Domino, qui status est cum homo est in veris et per vera ducitur ad bonum, et tunc in pugnis, de qua n. 8510, 8888, 9431, 10,360; quod etiam sit status glorificationis Humani Domini cum Ipse in mundo fuit, et ex Divino Vero pugnavit contra inferna, et redegit omnia ibi et in caelis in ordinem, videatur n. 10,360; sunt enim bini status homini cum regeneratur a Domino, prior cum in veris est et per vera ducitur ad bonum, posterior cum in bono est et ex bono videt et amat vera; homo in priore statu quidem ducitur a Domino, sed per 1suum proprium, nam agere 2ex veris est ex illis quae sunt apud hominem, sed agere ex bono est a Domino; inde patet quod quantum homo se patitur per 3vera duci ad 4bonum, tantum ducatur a Domino et ad Dominum, est enim actio et reactio in omnibus quae conjuncta sunt;5 [2] agens est bonum 6et reagens est verum; at verum nusquam reagit ex se sed ex bono, inde quantum verum recipit bonum tantum reagit, et quantum reagit tantum ei conjungitur;inde etiam sequitur quod Dominus, antequam conjungitur Ipsi homo, agat illum per vera ad Se; et quantum homo patitur se adduci tantum conjungatur; vera enim Divina talia sunt ut aptari possint bono, quoniam vera existunt ex bono; inde nunc homini perceptio, quae in se est reagentia; pati se agi seu adduci per vera ad bonum est vivere secundum illa. Haec dicta sunt ut aliquo modo sciatur quomodo se habet cum primo statu hominis qui regeneratur, qui significatur per "sex dies laboris." @1 proprium hominis$ @2 ex veris est ab homine altered to per vera est per illa quae sunt apud hominem$ @3 bonum IT$ @4 vera IT$ @5 i actio seu$ @6 reactio seu$

Arcana Coelestia 8
Passage 10730

#10730 "Et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati Jehovae": quod significet alterum statum regenerationis hominis cum ei conjunctio cum Domino, et quod in supremo sensu significet unionem Humani Domini cum ipso Divino, constat ex repraesentatione "sabbati" quod sit alter status regenerationis hominis cum homo in bono est, et sic a Domino ducitur, de qua n. 8510, 8890, 8893, 9274, et quod in supremo sensu sit unio Humani cum ipso Divino in Domino, de qua n. 8495, 10,356, 10,367, 10,374; cum enim Dominus in mundo fuit, primum fecit Humanum Suum Divinum Verum, 1at cum exivit e mundo fecit Humanum Suum (x)Divinum Bonum per unionem cum ipso Divino quod fuit in Ipso; hoc repraesentatur per sabbatum in supremo sensu, quapropter dicitur "sabbatum sabbati Jehovae"; simile facit Dominus cum homine quem regenerat, primum imbuit illum veris et postea per vera conjungit illum bono 2, ita Sibi; hoc repraesentatur per sabbatum in sensu (x)respectivo, nam 3regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, hoc est, sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita regenerat hominem. [2] Per sabbatum in proprio sensu significatur quies ac pax, quia 2 cum Dominus univit Humanum Suum ipsi Divino, Ipsi fuit pax, cessaverunt enim tunc pugnae, 4ac omnia in caelis et in infernis in ordinem redacta sunt; 5et sic non modo Ipsi pax sed etiam pax et salus 6angelis in caelis et hominibus in terris. [3] 7Quoniam illa duo sunt ipsa universalia, ex quibus reliqua Ecclesiae pendent, ideo sanctificatio sabbati solum proponitur, per quod illa duo significantur; universale enim omnium est quod Dominus univerit Humanum Suum ipsi Divino, et quod inde pax et salus homini; et quoque universale est quod homo conjungendus sit Domino, quod fit per regenerationem, ut ei sit pax et salus; ideo quoque 8sabbatum apud gentem Israeliticam fuit principale repraesentativum, ac principale signum foederis cum Jehovah, hoc est, 9 conjunctionis cum Domino, videatur n. 10,357, 10,372; foedus 10 est conjunctio. @1 et$ @2 i quod a Se$ @3 status regenerationis$ @4 per quae redigit$ @5 inde$ @6 homini$ @7 est enim homini pax et salus cum in bono est, sunt enim ipsa universalia ex quibus reliqua omnia pendent, ideo hoc solum hic proponitur$ @8 After Israeliticam,$ @9 i signum$ @10 i enim$

Arcana Coelestia 8
Passage 10731

#10731 "Omnis faciens in illo opus morietur": quod significet mortem spiritualem illis qui ducuntur a 1se et suis amoribus, et non a Domino, constat ex significatione "operum die sabbati" quod sit duci a semet et 2 suis amoribus, et non a Domino, de qua n. 8495, 10,360, 10,362, (x)10,364, et ex significatione "mori" quod sit damnatio seu mors 3spiritualis, de qua n. 6119, 9008. 4Qui ducuntur a semet et a suis amoribus, illi non credunt in Dominum, nam credere in Dominum est ab Ipso et non a semet; inde est quod etiam illi nihili faciant unionem Humani Ipsius cum ipso Divino, et quoque nihili faciunt regenerationem a Domino, et ita quoque nihili faciunt vera Ecclesiae; dicunt enim in se, Quid talia aut quid refert si sciamus illa? immo si cogitemus illa et desideremus illa, annon usque vivimus sicut alii, quae differentia? quod ita cogitent, est quia ex vita mundi et non ex vita caeli cogitant; vita caeli est illis ignotum quid, et nemo ex ignoto cogitare potest; quapropter qui tales sunt non salvari possunt, nam non caelum in se habent, ideo nec in caelo possunt esse, non (x)concordant interiora eorum, nam nisi haec ad imaginem caeli a Domino disposita fuerint, nulla cum caelo conjunctio est; tales sunt qui negant universalia illa; hic status hominis est qui significatur per "opera die sabbati," (c)et mors eorum spiritualis per mortem eorum naturalem. @1 semet$ @2 i a$ @3 spiritualibus$ @4 a semet et a suis amoribus duci est non credere in Dominum, ita nihili facere unionem Humani Ipsius cum Ipso Divino, et quoque nihili facere regenerationem a Domino, ita quoque nihili facere vera Ecclesiae, qui tales sunt non possunt salvari, negant enim universalia, et qui illa negant, nihil a Domino recipere possunt, omnis enim influxus Divinus apud tales illico rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur, inde illis nulla vita coeli potest infundi; talis status hominis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10732

#10732 "Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris in die sabbati": quod significet quod nihil amoris proprii, qui est sui et mundi, tunc in omnibus et singulis hominis quae a Domino, apparere debeat, constat ex significatione "ignis" quod sit amor in utroque sensu de qua n. 6832, 7324, 7575, 9041, hic amor proprius, qui est amor sui et mundi, ex quibus omnis concupiscentia, et omne malum et falsum; ex significatione "habitationum filiorum Israelis" quod sint bona et vera Ecclesiae quae apud hominem a Domino, "habitationes" enim sunt interiora 1apud hominem, ita quae sunt mentis ejus, videatur n. 7719, 7910, 8269, 8309, 10,153, hic itaque bona et vera quae a Domino; et "filii Israelis" sunt Ecclesia, n. 9340. Quia talia per "ignem" significabantur, ideo vetitum fuit ignem accendere die sabbati. Quomodo 2se habet cum duci a semet et suis amoribus, et non a Domino, videatur 3nunc supra n. (x)10,731. @1 ita quae mentis sunt apud hominem$ @2 cum his se habet$ @3 mox$

Arcana Coelestia 8
Passage 10733

#10733 1Quae a vers. 4 ad finem capitis praetereuntur absque explicatione, quoniam omnia et singula quae ibi, prius explicata sunt in capitibus xxv-xxxi, ubi de tabernaculo et de omnibus quae inibi, tum de altari holocausti, ac de vestibus Aharonis et filiorum ejus, actum 2, nam hic modo recensentur 3 talia ex quibus illa. De Qua Tellure in Caelo Astrifero @1 Vers. 4 ad finem. Haec$ @2 i est$ @3 i in summa$

Arcana Coelestia 8
Passage 10734

#10734 Perductus sum adhuc ad aliam tellurem quae in universo extra mundum nostrum solarem, quod factum per mutationes status mentis meae, ita quoad spiritum, nam, ut prius (x)aliquoties dictum est, spiritus non aliter perducitur e loco in locum quam per mutationes status interiorum ejus, quae mutationes usque apparent ei sicut promotiones e loco in locum, seu sicut profectiones; perstabant illae mutationes continue per decem horas circiter antequam pervenirem a statu vitae meae ad statum vitae illorum, ita antequam quoad spiritum meum illuc perductus sum; mutare sic statum mentis successive usque ut accedat ad statum alterius qui tantum distat, solus Dominus potest. Ferebar versus orientem ad sinistrum, et videbar sensim elevari a plano horizontali; etiam observare dabatur perspicue progressionem et promotionem a priore loco, usque tandem ut non apparerent amplius illi a quibus discessi; ac interea cum spiritibus qui una mecum erant, de variis in via locutus sum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10735

#10735 Quidam spiritus etiasn mecum erat oui dum in mundo vixit, praedicator et scriptor valde patheticus 1fuit; ex idea de illo in me putabant spiritus comites illum fore Christianum corde prae reliquis, nam in mundo capitur idea et judicatur ex praedicatione et ex scriptis, et non ex vita si haec non exstat, et si aliquid vitae non concordantis apparet, usque excusatur; nam idea, seu cogitatio et perceptio de aliquo, trahit omnia ad sui partes. @1 erat$

Arcana Coelestia 8
Passage 10736

#10736 Postquam animadverti me esse in caelo astrifero quoad spiritum longe ultra mwadum nostri solis, hoc enim animadverti potest ex mutationibus status et inde apparente progressione continua paene decem horarum; tandem audivi spiritus loquentes juxta aliquam tellurem, quae postea mihi visa, adquos cum appropinquavi, post aliquam collocutionem, dicebant quod ad illos quandoque hospites aliunde 1veniant qui loquuntur cum illis de Deo, et confundunt ideas cogitationis illorum; monstrabant etiam viam per quam veniwat, ex qua perceptum quod essent ex spiritibus e nostra tellure; et cum interrogarentur in quo confunderent, aiebant per id quod dicant credendum esse in Divinum distinctum in tres personas, quas usque vocant unum Deum; et cum explorant ideam cogitationum eorum, sistitur illa sicut trinum non continuum sed discretum, et apud quosdam sicut tres personae inter se loquentes, unus 2ad alterum et tametsi unamquamvis personam vocant Deum, et de unaquavis 3aliam ideam habent, usque dicunt unum Deum; questi valde quod per id confundant eos, quod cogltent tres et dicant unum, cum tamen cogitandum sit sicut dicitur, et dicendum sicut cogitatur. Praedicator qui mecum erat, tunc quoque explorabatur qualem ideam de ano Deo et tribus personis haberet; repraesentabat tres deos, 4at illos unum per continuum, sed sistebat trinum hoc unum ut invisibile quia Divinum, et cum hoc sistebat, perceptum est quod tunc modo cogitaret de Patre et non de Domino, et quod idea ejus de Deo invisibili non alia asset quam sicut de natura in suis primis, ex qua resultabat quod intimum naturae ei fuerit 5suum Divinum. Sciendum est quod idea cogitationis cujusvis de quacumque re in altera vita sistatur ad vivum, et quod per id exploretur unusquisque qualis ei fides; et quod idea cogitationis de Deo sit principalis omnium, nam per illam, si genuina, conjunctio fit cum caelo; Divinum enim est quod facit caelum. @1 Before quandoque$ @2 ex altero$ @3 distinctam$ @4 ac$ @5 Deus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10737

#10737 Interrogati dein qualem illi ideam 1haberent de Deo; respondebant quod non concipiant Deum invisibilem sed Deum visibilem sub humana forma, et quod hoc non modo sciant ex interiore perceptione sed etiam ex eo quod apparuerit illis ut homo, addentes quod si secundum quorumdam advenarum (c)et praedicatoris ideam conciperent Deum ut invisibilem, nequaquam possent cogitare de Deo, quoniam invisibile non cadit in ideam cogitationis; percepi quod ideo quia invisibile illis erat absque forma ita absque quali, (c)ac idea, quae absque illis est, vel dissipatur vel cadit in naturam quae visibilis. His auditis dicere illis dabatur quod bene faciant quod cogitent de Deo 2 sub humana forma, et quod multi ex nostra tellure similiter cogitent, imprimis cum de Domino, et quod antiqui non aliter cogitaverint; narrabam tunc de Abrahamo, de Lotho, de Guideone, deque Manoacho et ejus uxore, et quid de illis memoratur in nostro Verbo, quod nempe viderint Deum sub humana forma, et visum agnoverint pro Creatore universi, et vocaverint Jehovam, et hoc quoque ex interiore perceptione; sed quod hodie interior illa perceptio in orbe Christiano perierit, ac modo remaneat apud simplices qui in fide. @1 After Deo$ @2 i visibili$

Arcana Coelestia 8
Passage 10738

#10738 Antequam haec dicta sunt, crediderunt quod etiam noster comitatus esset inter illos qui vellent confundere eos per ideam trium de Deo; quapropter his auditis dicebant quod a Deo, Quem tunc vocabant Dominum, etiam missi sint qui docent eos de Ipso, et quod non velint admittere advenas qui perturbant eos, imprimis per tres personas in Divinitate; quoniam sciunt quod Deus anus sit, proinde quod Divinum unum et non ex tribus unanimum, nisi velint cogitare de Deo sicut de angelo, in quo intimum vitae est quod invisibile ex quo cogitat et sapit, et externum vitae quod visibile sub humana forma, ex quo videt et agit; et procedens vitae, quod est sphaera amoris et fidei circum illum, nam unusquisque spiritus et angelus ex sphaera vitae procedentis ex illo percipitur ad distantiam qualis est quoad amorem et fidem; et quoad Dominum, quod ab Ipso procedens vitae sit ipsum Divinum quod implet caelos et facit illos, quia est ex Ipso Esse vitae 1amoris et fidei. [2] His auditis dicere dabatur quod talis idea 2de trino et simul uno concordet cum idea angelica de Domino, et quod 3sit ex ipsa doctrina Domini de Se Ipso, nam docet quod Pater et Ipse unum sint, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, quod qui videt Ipsum videat Patrem, ac qui credit in Ipsum credat in Patrem et cognoscat Illum, tum quod Paracletus, quem vocat Spiritum veritatis, ut et Spiritum Sanctum, procedat ab Ipso, et non loquatur a Se sed ab Ipso, per quem intelligitur Divinum procedens; [3] et porro, quod idea 2de trino et simul uno concordet cum Esse et Existere vitae Domini cum fuit in mundo; Esse vitae Ipsius fuit ipsum Divinum, nam conceptus est a Jehovah, et esse vitae cujusvis est a quo concipitur; Existere vitae ex illo Esse est Humanum in forma; esse vitae cujusvis hominis, quod ei a patre, vocatur anima, et existere vitae inde vocatur corpus; anima et corpus unum hominem 4constituunt; [4] similitudo inter utrumque est sicut inter id quod est in conatu et quod est in actu inde, est enim actus conatus agens, et sic duo unum; conatus in homine vocatur voluntas, et conatus agens vocatur actio; corpus est instrumentale per quod voluntas quae est principale agit, ac instrumentale et principale in agendo simul anum sunt; ita anima et corpus; talem ideam de anima et corpore habent angeli in caelo; inde sciunt quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Se, quod fuit Ipsi anima ex Patre. Fides etiam recepta ubivis in Christiano orbe nec dissentit, nam illa docet, 5Sicut corpus et anima sunt unus homo, ita etiam Deus et homo 6in Domino est unus Christus. (Symbolum Athanasii.) [5] Quia talis unio fuit, seu tale unum in Domino, ideo 7 non modo quoad animam sed etiam quoad corpus, quod in mundo glorificavit, resurrexit, secus ac ullus homo; de quo etiam instruit 8 discipulos, 9dicens, Palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habere, (Luc. xxiv 39.) [6] Inde est quod Ecclesia 10 agnoscat omnipraesentiam Humani Ipsius in Sacramento Cenae, quod non potest agnosci nisi Humanum Ipsius etiam esset Divinum. Haec bene intellexerunt spiritus illi, nam talia cadunt in 11intellectum spirituum angelicorum, et dixerunt 12 quod soli Domino sit potestas in caelis,et quod caeli sint Ipsius; ad quae 13respondere datum est quod etiam id sciat Ecclesia 13 ex Ipsius Domini ore antequam ascendit in caelum, dixit enim tunc, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, (Matth. xxviii 18.) @1 fidei et amoris$ @2 trium in$ @3 fluat$ @4 constituit$ @5 The Received Text of the Athanasian Creed is: Nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et Homo unus est Christus.$ @6 hoc est, Humanum Domini,$ @7 i quoque$ @8 i suos$ @9 postquam e mundo sic exivit, dicens quod non sit spiritus, sed homo ossibus et carne praeditus$ @10 i Christiana$ @11 intelligentiam$ @12 i quod sciant$ @13 i etiam$

Arcana Coelestia 8
Passage 10739

#10739 Continuatio de quinta hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.1 @1 A has a d note: Haec omnia sub linea e Verbo confirmentur that is, The phrase quoted from the Symbolum Athanasii is to be confirmed from the Word$