Arcana Coelestia – Exodus, caput 36

EXODI CAPUT TRICESIMUM SEXTUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10740

#10740 Quod quisque facit ex amore, hoc manet inscriptum cordi ejus, nam amor est ignis vitae, ita est vita cujusvis; inde qualis amor talis vita, et qualis vita, (m)ita qualis amor,(n) talis totus homo quoad animam et quoad corpus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10741

#10741 Quemadmodum amor in Dominum et amor erga proximum faciunt vitam caeli apud hominem, ita amor sui et amor mundi quando regnant, faciunt vitam inferni apud illum; nam hi amores illis (t)oppositi sunt; quapropter illi apud quos amores sui et mundi regnant, nihil possunt recipere e caelo, sed quae recipiunt sunt ex inferno; quicquid enim homo cogitat et quicquid vult, seu quicquid homo credit et quicquid amat, vel e caelo vel ex inferno est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10742

#10742 Inde est quod illi apud quos amor sui et amor mundi vitam faciunt, sibi solis bonum velint, et non aliis nisi propter se; et quia vita (c)eorum est ex inferno, contemnunt alios prae se, irascuntur illis si non sibi favent, odio illos habent, vindicta flagrant contra illos, immo saevire cupiunt in illos; haec tandem fiunt jucunda vitae eorum, ita amores.

Arcana Coelestia 8
Passage 10743

#10743 Hi sunt qui infernum in se habent et qui post mortem in infernum veniunt, quoniam vita illorum concordat cum vita eorum qui in inferno, omnes enim 1 ibi tales sunt; et quisque ad suos venit. @1 i qui$

Arcana Coelestia 8
Passage 10744

#10744 Illi quia nihil a caelo recipiunt, corde suo negant Deum ac vitam post mortem, et inde quoque vilipendunt omnia Ecclesiae; nihil facit si illi bonum faciant concivi, societati, patriae, et Ecclesiae, ac si bene de illis loquantur, haec enim faciunt propter se et propter mundum, ut appareant et aucupentur famam, honores, et lucra. Haec illis sunt vincula externa per quae feruntur ad faciendum bonum, ac detinentur a faciendo malum; at illis vincula interna nulla sunt, quae sunt conscientiae, quod non faciendum sit malum quia peccatum et contra leges Divinas.

Arcana Coelestia 8
Passage 10745

#10745 Quapropter illi cum in alteram vitam veniunt, quod fit statim post mortem, et illis auferuntur externa, ruunt in omne nefas secundum interiora sua, quae sunt contemptus aliorum prae se, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, et crudelitas, et insuper hypocrisis, fraus, dolus, et plura quae sunt malitiae; haec sunt illis tunc jucunda vitae; quapropter separantur a bonis et conjiciuntur in infernum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10746

#10746 Quod talia illis jucunda vitae sint, plures non sciunt in mundo, quoniam illa abscondunt se in amoribus sui et mundi, et tunc omnia quae illis favent vocant bona, et quae illa confirmant vocant vera; nec sciunt et agnoscunt alia bona et vera, quia nihil e caelo, quod occluserunt sibi, recipiunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10747

#10747 Quia amor est ignis vitae, et cuique est vita secundum ejus amorem, inde sciri potest quid ignis caelestis et quid ignis infernalis; ignis caelestis est amor in Dominum et amor erga proximum, et ignis infernalis est amor sui et amor mundi, et inde concupiscentia omnium malorum quae ex his amoribus, ut ex suis fontibus, scaturiunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10748

#10748 Qualis vita illis sit qui in inferno, concludi potest ex talium vita inter se in mundo si externa vincula auferrentur et nulla interna coercerent.

Arcana Coelestia 8
Passage 10749

#10749 Vita hominis non mutari potest post mortem, manet tunc qualis fuerat; nec potest vita inferni transcribi in vitam caeli, quoniam oppositae sunt; inde patet quod qui in infernum veniunt, ibi maneant in aeternum, et qui in caelum veniunt, ibi maneant in aeternum. CAPUT XXXVI 1. Et fecit Bezaleel et Aholiab, et omnis vir sapiens corde, in quibus dedit JEHOVAH sapientiam et intelligentiam ad sciendum facere omne opus ministerii sancti, quoad omne quod praecepit JEHOVAH. 2. Et vocavit Moscheh ad Bezaleelem et ad Aholiabum, et ad omnem virum sapientem corde, cui dedit JEHOVAH sapientiam in corde ejus, omnem quem impulit cor ejus ad accedendum ad opus ad faciendum illud. 3. Et acceperunt a coram Mosche omnem sublationem quam adduxerunt filii Israelis ad opus ministerii sancti ad faciendum illud; et illi adduxerunt ad illum adhuc spontaneum in mane in mane. 4. Et adduxerunt omnes sapientes facientes omne opus sancti, vir vir ex opere suo, quod illi facientes. 5. Et dixerunt ad Moschen, dicendo, Multiplicant populus ad adducendum prae sufficientia ministerii ad opus quod praecepit JEHOVAH ad faciendum illud. 6. Et praecepit Moscheh, et promulgarunt vocem in castris, dicendo, Vir et mulier ne faciant amplius opus ad sublationem sancti, et cohibuit populum ab adducendo. 7. Et opus fuit sufficiens omni operi ad faciendum illud, et superfluum erat. 8. Et fecerunt omnis sapiens corde cum facientibus opus, habitaculum decem aulaeis, byssino intertexto, et hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho; et cherubos opus excogitatoris fecit illos. 9. Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaei unius; mensura una omnibus aulaeis. 10. Et conjunxit quinque aulaea, unum ad unum; et quinque aulaea conjunxit unum ad unum. 11. Et fecit loramenta hyacinthino super ora aulaei unius a fine in conjunctione, ita fecit in ora aulaei extremi in conjunctione altera. 12. Quinquaginta loramenta fecit in aulaeo uno, et quinquaginta loramenta fecit in fine aulaei quod in conjunctione altera, suscipientia se loramenta unum ad unum. 13. Et fecit quinquaginta ansulas auri, et conjunxit aulaea unum ad unum in ansulis, et fuit habitaculum unum. 14. Et fecit aulaea caprarum tentorio super habitaculo, undecim aulaea fecit ea. 15. Longitudo aulaei unius triginta in cubito, et quattuor cubiti latitudo aulaei unius, mensura una undecim aulaeis. 16. Et conjunxit quinque aulaea solum, et sex aulaea solum. 17. Et fecit loramenta quinquaginta super ora aulaei extremi in conjunctione, et quinquaginta loramenta fecit super ora aulaei conjunctionis alterius. 18. Et fecit ansulas aeris quinquaginta ad conjungendum tentorium ad esse unum. 19. Et fecit tegumentum tentorio pellibus arietum rubrorum, et tegumentum pellibus melium desuper. 20. Et fecit asseres habitaculo lignis schittim, stantes. 21. Decem cubiti longitudo asseris, et cubitus et dimidium cubiti latitudo asseris unius. 22. Duae manus asseri uni connexae una ad unam, ita fecit omnibus asseribus habitaculi. 23. Et fecit asseres habitaculo viginti asseres angulo meridiei austrum versus. 24. Et quadraginta bases argenti fecit sub viginti asseribus, duas bases sub assere uno duabus manibus ejus, et duas bases sub assere una duabus manibus ejus. 25. Et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis fecit viginti asseres. 26. Et quadraginta bases eorum argento, duas bases sub assere uno, et duas bases sub assere uno. 27. Et cruribus habitaculi (t)versus mare fecit sex asseres. 28. Et duos asseres fecit angulis habitaculi in cruribus. 29. Et erant geminati ab infra, et una erant integri ad caput ejus ad annulum unum, ita fecit duobus illis duobus angulis. 30. Et erant octo asseres et bases eorum argento, sedecim bases, duae bases, duae bases sub assere uno. 31. Et fecit vectes lignis schittim quinque asseribus lateris habitaculi primi. 32. Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi alterius, et quinque vectes asseribus habitaculi cruribus "versus mare". 33. Et fecit vectem medium ad transeundurn in medium asserum a fine ad finem. 34. Et asseres obduxit auro, et annulos eorum fecit auro receptacula vectibus, et obduxit vectes auro. 35. Et fecit velum hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, opere excogitatoris fecit illud cherubis. 36. Et fecit ei quattuor columnas schittim, et obduxit illas auro, uncos earum auro, et fudit illis quattuor bases argenti. 37. Et fecit tegumentum ostio tentorii, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, opere acupictoris. 38. Et columnas ejus quinque, et uncos illarum, et obduxit capita illarum et fascias illarum auro; et bases earum quinque aere. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10750

#10750 Quid haec in sensu interno significant, constat ex illis quae prius ad caput xxvi explicata sunt, sunt enim eadem; quamobrem haec in hoc capite, absque ulteriore explicatione praetereuntur. Continuatio de Quinta Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10751

#10751 Postea loqui 1datum est spiritibus illis de sua tellure; nam hoc sciunt omnes spiritus, quando memoria eorum naturalis seu externa aperitur a Domino, hanc enim secum habent e mundo, sed 2 non aperitur nisi ex beneplacito Domini; 3 dicebant tunc spiritus de tellure sua e qua erant, quod, cum illis venia datur, appareant incolis (t)telluris suae, ac loquantur cum illis sicut homines; et quod id fiat per id quod mittantur in memoriam suam naturalem seu externam, et inde cogitationem, in quali fuerunt cum vixerunt in mundo, et quod incolis tunc aperiatur visus interior, seu visus spiritus illorum, et quod sic illis 4appareant; addebant quod 5incolae non aliter sciant quam quod sint homines suae telluris, et quod tunc primum appercipiant quod non sint, quando ex oculis eorum subito auferuntur; dicebam illis quod 6similiter in nostra tellure antiquis temporibus factum fuerit, sicut cum Abrahamo, Sara, Lotho, 7incolis Sodomae, Manoacho et ejus uxore, Joschua, Maria, (x)Zacharia, ac in genere cum prophetis, et quod Dominus similiter apparuerit, et qui viderunt non sciverint, antequam Se revelavit, aliter quam quod homo telluris esset; sed quod hodie hoc raro fiat, ex causa ne homines per talia cogantur ad credendum, nam fides coacta, qualis est quae intrat per miracula, non inhaeret, 8et quoque damno foret illis apud quos fides per Verbum in statu non coacto implantari posset. @1 dabatur$ @2 i illa$ @3 i et$ @4 videantur; dicebant$ @5 illi$ @6 simile$ @7 omnibus incolis Sodomae, cum Manoacho, cum Joschua, et quoque cum prophetis$ @8 d ac i etiam$

Arcana Coelestia 8
Passage 10752

#10752 Praedicator qui mecum erat prorsus non credebat quod aliae tellures darentur quam nostra, ex causa quia 1cogitaverat in mundo quod Dominus solum in hac tellure natus sit, et absque Domino nulla salus; quapropter redactus est in similem statum in 2quem spiritus quando apparent in tellure sua sicut homines, de quo mox supra, et sic missus in tellurem illam, ut non modo videret eam, sed etiam loqueretur cum incolis ibi; quo facto, dabatur etiam communicatio inde mecum, ut similiter viderem incolas, et quoque aliqua super tellure illa. Spiritus et angeli loqui possunt cum hominibus cujuscumque linguae, cadit enim cogitatio eorum in ideas hominum, et sic in voces loquelae 3eorum. @1 cogitavit$ @2 quo sunt$ @3 d eorum i hominum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10753

#10753 Apparebant tunc quattuor genera hominum, sed unum (d)genus post alterum successive; 1primo visi sunt homines vestiti, 2dein nudi colore humano carneo, 3postea nudi sed corpore inflammato, et demum nigri. @1 primum$ @2 postea$ @3 dein$

Arcana Coelestia 8
Passage 10754

#10754 Cum praedicator erat apud illos qui vestiti, apparebat femina perquam bella facie, induta veste simplici; tunica pendente a tergo decenter, et quoque inducta super bracchia; tegumentum capitis pulchrum erat, in forma serti ex floribus; praedicator, visa illa virgine, delectabatur valde, et loquebatur cum illa, et quoque prehendebat ejus manum; sed quia illa appercipiebat quod spiritus esset, et non ex illa tellure, proripiebat se ab illo. Postea apparebant ei a dextro plures aliae feminae quae pascebant oves et agnos, quos tunc ducebant ad canalem potatorium in quem aqua deducta 1erat per fossulam ex aliquo lacu; illae similiter vestitae erant, manibus tenentes baculos pastoritios, per quos ducebant oves et agnos ad potum; dicebant quod oves illuc vadant quo baculis suis ostendunt; oves quae visae erant grandes caudis lanigeris, latis et protensis; facies feminarum visae sunt propius, erant plenae et pulchrae. Viri etiam visi sunt, eorum facies erant colore humano carneo, sicut in nostra tellure; sed cum differentia, quod inferior pars faciei eorum, loco barbae, esset nigra; et nasus plus niveo colore quam carneo. @1 fuit$

Arcana Coelestia 8
Passage 10755

#10755 Postea praedicator perducebatur ulterius, sed 1invite quia adhuc in cogitatione illius 2feminae qua delectabatur erat, quod 3patebat ex eo quod usque aliquid umbrae ex (c)illo appareret in 4priore loco; veniebat tunc ad illos qui nudi erant; hi visi sunt bini et bini ambulantes una, erant maritus et uxor, cincti velamine circum lumbos, 5ac quodam tegmine circum caput. Praedicator cum apud hos erat, perducebatur in statum in quo fuit in mundo cum vellet praedicare, et tunc dixit quod coram illis vellet praedicare Dominum crucifixum sed dicebant quod non vellent audire tale, quia nesciunt quid hoc, et quod sciant quod Dominus vivat; aiebat tunc quod praedicare vellet Dominum vivum, sed (t)hoc quoque recusabant, dicentes quod apperciperent in loquela ejus non caeleste sed terrestre, quia multum propter se, sui famam et honorem; et quod audiant ex ipso sono loquelae num ex corde sit vel num solum ex ore; et quia talis quod non docere (c)eos posset; quapropter tacebat; fuerat in mundo cum vixit, maxime patheticus, sic ut perquam movere potuerit auditores ad sanctum, sed patheticum illud fuerat arte acquisitum, ita a se et mundo, et non e caelo. @1 invito AI, invitus T$ @2 virginis$ @3 apparebat$ @4 illo$ @5 et tecti quoad caput pileo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10756

#10756 Dicebant porro quod perceptionem habeant num conjugiale sit apud illos ex sua gente qui nudi sunt; et ostendebatur 1 quod id percipiant ex idea spirituali de conjugio, quae mecum communicata erat talis ut similitudo interiorum esset formata per conjunctionem veri et boni, ita fidei et amoris, et quod ex illa conjunctione descendente in corpus existat amor conjugialis; nam omnia quae animi sunt sistuntur in aliqua specie naturali in corpore, ita in specie amoris conjugialis, cum interiora duorum se mutuo amant, et quoque ex amore illo desiderant velle et cogitare unus sicut alter, ita quoad interiora quae mentis, simul esse et conjungi; inde affectio spiritualis, quae mentium, fit naturalis in corpore 2ac induit se sensu amoris conjugialis. Dicebant etiam quod prorsus non conjugiale detur inter unum virum et plures uxores. @1 i tunc$ @2 ubi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10757

#10757 Deinde veniebat praedicator ad illos qui quoque nudi, sed corpore inflammato erant; et ultimo ad illos qui nigri, quorum aliqui erant nudi, aliqui vestiti; sed hi et illi alibi in eadem tellure habitabant.

Arcana Coelestia 8
Passage 10758

#10758 Demum locutus sum cum spiritibus illius telluris de fide incolarum nostrae telluris de resurrectione, quod non possint concipere quod 1homines statim post mortem 2 in alteram vitam 3veniant, et tunc 4appareant ut homines quoad faciem, corpus, bracchia, pedes, et quoad omnes sensus externos et internos; et adhuc minus, quod vestibus 5sint induti; et quod mansiones et habitacula illis sint; et hoc solum ex causa quia plerique ibi ex sensualibus, quae sunt corporis, cogitant, ac ideo credunt nihil esse quae non vident et tangunt; tum quia pauci eorum subduci a sensualibus externis queant ad interiora, 6et sic elevari in lucem caeli; inde est quod non de anima 7seu spiritu suo aliquam ideam hominis habere possint, sed ideam sicut de vento, aere aut pneumate nullius formae, 8in quo tamen aliquid vitale; haec causa est quod non credant se resurrecturos quam in fine mundi, quem ultimum judicium vocant, et tunc quod corpus, tametsi collapsum in pulverem et dissipatum in omnes ventos, reducendum sit et conjungendum animae suae seu spiritui suo; [2] addebam quod hoc permittatur illis credere, quoniam non aliter capere possunt, 9quia solum ex sensualibus, ut dictum est, cogitant, quam quod 10anima seu spiritus ejus non vivere homo et in humana forma possit, nisi recipiat id corpus quod circumtulit in mundo; quare nisi diceretur id resurgere, doctrinam de resurrectione et de vita aeterna, 11ut incomprehensibilem, corde rejicerent; sed usque haec idea de resurrectione secum id utile habet, quod credant vitam post mortem; ex qua 12fide sequitur quod cum jacent aegroti in lecto, et non ex mundanis et corporeis, ita non ex sensualibus, ut prius, cogitant, tunc credant se statim post obitum victuros; loquuntur etiam tunc de caelo, (c)ac de spe vitae ibi statim post mortem remotive a doctrinali de ultimo judicio; [3] 13narrabam porro quod aliquoties miratus sim (d)quod quando illi qui in fide sunt loquuntur de vita post mortem, deque suis qui obeunt vel obiverunt, et tunc non simul cogitant de ultimo judicio, credant 14illos victuros aut vivere homines statim post obitum; sed haec idea, ut primum influit cogitatio de ultimo judicio, mutatur in ideam materialem de terrestri suo corpore, quod iterum conjungendum (t)suae animae sit; nesciant enim quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua, et quod ille sit qui vivit in corpore, et non corpus ex se; et quod spiritus cujusvis sit, ex quo corpus formam suam humanam habet, consequenter qui principaliter homo est, et in simili forma, sed invisibili coram oculis corporis, at visibili coram oculis spirituum; [4] inde etiam cum aperitur visus spiritus hominis, quod fit per remotionem visus corporis, apparent angeli; ita ut homines angeli apparuerunt antiquis, de quibus in Verbo. 15Locutus etiam sum aliquoties cum spiritibus quos cum vixerant homines in mundo, novi, quaerendo num velint 16reindui terrestri suo corpore, sicut cogitaverant prius, quo audito ad solam ideam conjunctionis ejus longe aufugerunt, perculsi stupore quod in mundo ex caeca fide absque omni intellectu ita cogitaverint. @1 homo$ @2 i illico$ @3 veniat$ @4 appareat ut homo$ @5 appareant$ @6 et quod ideo nec$ @7 aut$ @8 inde$ @9 d quia i qui solum$ @10 solum corpus vivat$ @11 prorsus$ @12 idea$ @13 et$ @14 se victuros aut illos$ @15 Narrabam illis, quod aliquoties loquutus sim cum quibusdam spiritibus$ @16 indui$

Arcana Coelestia 8
Passage 10759

#10759 Continuatio de quinta tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.