Arcana Coelestia – Exodus, caput 38

EXODI CAPUT TRICESIMUM OCTAVUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10773

#10773 Regimen Domini in caelis et in terris vocatur Providentia, et quia omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei est ab Ipso, et prorsus nihil ab homine, inde patet quod Divina Providentia Domini sit in omnibus et singulis quae ad salutem generis humani conducunt; hoc ita docet Dominus apud Johannem, Ego tum via, veritas, et vita, xiv 6: et alibi, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi manserit in vite, ita (neque) vos nisi in Me manseritis; sine Me non potestis facere quicquam, xv 4, 5.

Arcana Coelestia 8
Passage 10774

#10774 Praeterea Providentia Divina Domini est quoad singularissima vitae hominis, nam non est nisi quam unicus vitae fons, qui est Dominus, a Quo sumus, vivimus, et agimus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10775

#10775 Qui ex mundanis cogitant de Providentia Divina, concludunt ex illis quod illa sit modo universalis, et quod singularia sint apud hominem; sed illi non sciunt arcana caeli, concludunt enim solum ex amoribus sui et mundi et eorum voluptatibus; quare cum vident malos efferri ad honores et lucrari opes prae bonis, et quoque malis succedere secundum artes, corde suo dicunt quod non ita fieret si Divina Providentia esset in omnibus et singulis; sed illi non considerant quod Providentia Divina non spectet id quod brevi transit, et finem cum vita hominis in mundo habet, sed quod spectet id quod in aeternum manet, ita quod non finem habet; quod non finem habet, id Est, quod autem finem habet, id respective non Est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10776

#10776 Qui rite expendit scire potest quod eminentia et opulentia in mundo non sint reales benedictiones Divinae, tametsi homo ex suo volupi illas ita vocat, transeunt enim; et quoque seducunt multos et avertunt a caelo; sed quod vita in caelo ac felicitas ibi sint reales benedictiones quae a Divino, haec etiam docet Dominus apud Lucam, Facite vobis thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non pervenit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus vester, ibi etiam cor vestrum erit, xii 33, 34.

Arcana Coelestia 8
Passage 10777

#10777 Quod succedat malis secundum artes, est causa quia ex ordine est ut quisque ex ratione agat quod agit, et quoque ex libero, quapropter nisi relictum foret homini agere secundum ejus rationem ex libero, et sic quoque nisi artes quae inde sunt succederent, homo nullatenus posset disponi ad recipiendum vitam aeternam, haec enim insinuatur cum homo est in libero et ratio ejus illustratur; nemo namque cogi potest ad bonum, quia omne coactum non inhaeret, non enim est ipsius; id ipsius hominis fit quod ex libero fit, nam ex libero fit quod ex voluntate, et voluntas est ipse homo; 1 quapropter nisi 2homo teneatur in libero etiam facere malum, non ei provideri potest bonum a Domino. @1 i hoc inhaeret, et fit hominis; relinquere homini facere ex libero vocatur permittere,$ @2 permittatur homini ex suo libero$

Arcana Coelestia 8
Passage 10778

#10778 1 Relinquere homini ex suo libero etiam facere malum vocatur permittere. @1 oa, but cp n. 10,777 note 1$

Arcana Coelestia 8
Passage 10779

#10779 1 Duci ad felicia in mundo per artes apparet homini sicut quod fit ex propria prudentia, sed usque jugiter comitatur Divina Providentia permittendo et continue abducendo a malo; at duci ad felicia in caelo scitur et percipitur quod non sit ex propria prudentia, quia ex Domino, et fit ex Divina Ipsius Providentia disponendo et continue ducendo ad bonum. @1 10,778$

Arcana Coelestia 8
Passage 10780

#10780 1 Quod ita sit, homo non capere potest ex naturae lumine, nam ex illo non scit leges ordinis Divini. @1 10,779$

Arcana Coelestia 8
Passage 10781

#10781 1 Sciendum est quod sit Providentia et Praevidentia; bonum est quod a Domino providetur, malum autem est quod a Domino praevidetur; una cum altera erit, ut homo ducatur a Domino, nam quod ab homine venit non est nisi quam malum, at quod a Domino non est nisi quam bonum. @1 10,780$ CAPUT XXXVIII 1. Et fecit altare holocausti lignis schittim, quinque cubiti longitudo ejus, et quinque cubiti latitudo ejus, quadratum, et tres cubiti altitudo ejus. 2. Et fecit cornua ejus super quattuor angulis ejus; ex eo erant cornua ejus; et obduxit illud aere. 3. Et fecit omnia vasa altaris, lebetes et palas et crateres et fuscinulas et forcipes, omnia vasa ejus fecit aere. 4. Et fecit altari cribrum, opus retis aere, sub ambitu ejus deorsum usque ad dimidium ejus. 5. Et fudit quattuor annulos in quattuor extremitatibus cribro aeris, receptacula vectibus. 6. Et fecit vectes lignis schittim, et obduxit illos aere. 7. Et induxit vectes in annulos super costis altaris ad portandum illud in illis; cavum tabulatum fecit illud. 8. Et fecit labrum aeris, et basin ejus aere in aspectus 1ministrantium, quae ministrabant ostio tentorii conventus. @1 ministrarum$ 9. Et fecit atrium ad angulum meridiei austrum versus; tapetes atrii byssino 1intertexto, centum in cubito. @1 contexto AIT$ 10. Columnas illorum viginti, et bases harum viginti aere, uncos columnarum et cincturas earum argento. 11. Et ad angulum septentrionis centum in cubito, columnas illorum viginti, et bases harum viginti aere, uncos columnarum et cincturas 1earum argento. @1 harum$ 12. Et ad angulum maris tapetes quinquaginta in cubito, columnas illorum decem, et bases harum decem, uncos columnarum et cincturas 1earum argento. @1 harum$ 13. Et ad angulum orientis ortum versus quinquaginta cubito. 14. Tapetes quindecim cubito ad umerum, columnas illorum tres, et bases harum tres. 15. Et ad umerum alterum hinc et illinc, ad portam atrii tapetes quindecim cubito, columnas illorum tres, et bases harum tres. 16. Omnes tapetes atrii circumcirca byssino contexto. 17. Et bases illorum columnis aere, 1 unci columnarum, et cincturae(x) harum2 argento, et obtecta capita illarum argento, et illae cincturis 3argento praeditae, omnes columnae atrii. @1 i et$ @2 harum$ @3 praeditae argento A, argenti praeditae IT$ 18. Et tegumentum portae atrii opere acupictoris, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, et viginti cubiti longitudo, et altitudo in latitudine quinque cubiti e regione tapetum atrii. 19. Et columnae illorum quattuor, et bases harum quattuor aere; unci illorum argento, et obducta capita earum et cincturae earum argento. 20. Et omnes clavi habitaculo et atrio circumcirca aere. 21. Haec nuraerata habitaculi, habitaculi testimonii, quod numeratum super ore Moschis, ministerio Levitarum, manu Ithamaris filii Aharonis sacerdotis. 22. Et Bezaleel filius Uri filii Churi tribui Jehudae fecit omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi. 23. Et cum eo Ahioliab filius Achisamachi tribui Dan, artifex et excogitator et acupictor in hyacinthino, et in purpura, et in coccineo dibapho, et in byssino. 24. Omne aurum factum operi in Omni opere sancti, et erat aurum agitationis novem et viginti talenta, et septingenti et triginta sicli in siclo sancti. 25. Et argentum numeratorum coetus centum talenta, et mille et septingenti, et quinque et septuaginta sicli in siclo sancti. 26. Didrachma capiti dimidium sicli in siclo sancti omni transeunti super numeratos a filio viginti annorum et supra, sescentis milibus et tribus mitibus et (x)quingentis et quinquaginta. 27. Et fuit, centum talenta argenti ad fundendum bases sancti, et bases veli, centum bases centum talentis, talentum basi. 28. Et mille et septingentis et quinque et septuaginta fecit uncos columnis, et obduxit capita illarum, et cincturis ornavit illa. 29. Et aes agitationis septuaginta talenta, et bis mille et quadringenti sicli. 30. Et fecit illo bases ostii tentorii conventus, et altare aeris, et cribrum aeris quod illi, et omnia vasa altaris. 31. Et bases atrii circumcirca, et bases portae atrii, et omnes clavos habitaculi, et ornnes clavos atrii circumcirca. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10782

#10782 Quia in hoc capite agitur de altari holocausti, et de atrio tentorii conventus, et 1eadem similiter descripta sunt prius in capite xxvii, et ibi explicata, ideo quoque 2haec absque ulteriore explicatione quoad sensum intemum (x)praetereuntur. @1 eadem altered to ea$ @2 d haec i illa$ De Sexta Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10783

#10783 Ductus sum iterum ad aliam tellurem quae extra mundum nostrum solarem in universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas; in comitatu mecum erant spiritus et angeli ex nostra tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar; ferebar nunc oblique sursum et nunc oblique deorsum, 1 continue versus meridiem; modo in duobus locis videbam spiritus, et in uno cum illis loquebar. @1 i et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10784

#10784 In via seu progressione illa observare dabatur quam immensum esset caelum Domini quod pro angelis; ex non habitatis enim concludere dabatur quod tam immensum esset ut si darentur plures myriades tellurum, et in quallbet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque locus foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur; hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione caeli quod circum nostram tellurem, et pro illa.

Arcana Coelestia 8
Passage 10785

#10785 Cum spiritus angelici qui ab illa tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis; timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de fide, et de similibus, propter quod in illam plagam telluris suae se contulerunt, fugientes eos quocumque possent; interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium (c)et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo; perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quos fugerunt, fuerint ex nostra tellure; 1tum etiam ex eo quod ex nostra tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita, ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo, in aliis enim telluribus non tales peregrinationes sunt; compertum dein est quod esset monachi qui ex studio convertendi gentes in nostro orbe peregrinati sunt; quapropter dicebamus illis quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere sed lucrari et dominari; et quod per 2varia primum captare animos 3studeant, sed dein subjicere illos sibi sicut servos. Praeterea dicebamus quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Domino a talibus perturbari. @1 nam ex nostra tellure sunt$ @2 talia$ @3 velint, et sic$

Arcana Coelestia 8
Passage 10786

#10786 Porro aiebant quod etiam confundant illos per id quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt, 1et quod respondeant illis quod non sciant quid fides, seu quid sit credere, cum in se 2percipiunt quod ita sit; erant enim ex regno caelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera quae apud nos vocantur fidei, sunt enim in illustratione a Domino, secus ac illi qui in regno Domini spirituali sunt; quod illi tales essent, videre etiam dabatur 3ex flammeo ex quo ideae eorum; qui e regno caelesti Domini sunt, illi cum sermo est de veris, non plus 4dicunt quam ita, ita, vel Non, non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt de quibus Dominus dicit, Sermo vester erit, Ita, ita, Non, non; quod ultra est ex malo est (Matth. v 37); inde est quod spiritus illi dixerint quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc sicut si aliquis diceret 5ad socium qui oculis suis 6videt domos aut arbores, quod fidem habere 7debeat seu credere quod sint domus 8ac arbores, cum clare 9videt quod ita sit; tales sunt qui e regno caelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. Dicebamus illis quod 10pauci in nostra tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa; sunt enim binae facultates homini, quae vocantur intellectus et voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut in interiore visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, immo 11nec volunt 12ut percipiantur aliquo visu interiore seu intellectu; ita dicunt quia vera apud illos sunt absque luce e caelo, et illis qui absque luce e caelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa; inde plures ibi tanta occupavit 13 caecitas 12ut tametsi homo non faciat vera seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari @1 ad quod respondent$ @2 percipiant$ @3 ex ideis eorum, quae apparebant sicut flammeo colore; illi enim tales sunt, ut$ @4 dicant$ @5 quando quis$ @6 vident altered to videt$ @7 debeat altered to debeant$ @8 aut$ @9 videt altered to vident$ @10 qui in nostra tellure sunt, pauci interiorem perceptionem de veris habeant$ @11 i etiam$ @12 quod$ @13 i talis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10787

#10787 Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum 1de amore erga proximum, deque regeneratione; quod amare Dominum sit amare praecepta quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa; quod amor erga proximum 2 sit velle bonum et inde facere bonum concivi, patriae, Ecclesiae, 3 regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni; 4de regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera ilico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein in intellectu, et demum in voluntate, 5 sint qui 6in fide sunt, nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, 7agunt. 8Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. @1 quod sit amare praecepta quae ab Ipso ac ex amore vivere secundum illa; tum de amore$ @2 i, quod$ @3 i et$ @4 ut et de regeneratione hominis a Domino, quod qui regenerantur et admittunt vera, illico in vitam suam; illi$ @5 i illi$ @6 dicuntur fidem habere, et$ @7 agere$ @8 praeter alia, haec illi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10788

#10788 Continuatio de sexta hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.