Arcana Coelestia – Genesis, caput 45

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM QUINTUM 1. Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum, et clamavit, Exire facite omnem virum ab apud me; et non stetit quisquam cum illo in notum faciendo se Joseph ad fratres suos. 2. Et edidit vocem suam in fletu, et audiverunt Aegyptii, et audivit domus Pharaonis. 3. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego Joseph, an adhuc pater meus vivit? et non potuerunt fratres ejus respondere illi, quia consternati a coram illo. 4. Et dixit Joseph ad fratres suos, Accedite quaeso ad me, et accesserunt, et dixit, Ego Joseph frater vester, quem vendidistis me Aegyptum. 5. Et nunc, ne dolori vobis sit, et ne irae sit in oculis vestris, quod vendideritis me huc, quia ad vivificationem misit me DEUS ante vos. 6. Quia hoc, anni duo famis in medio terrae, et adhuc quinque anni, quibus nulla aratio et messis. 7. Et misit me DEUS ante vos ad ponendum vobis reliquias in terra, et ad vivificandum vos ad evasionem magnam. 8. Et nunc non vos misistis me huc, sed DEUS, et posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti. 9. Festinate et ascendite ad patrem meum, et dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph, Posuit me DEUS ad dominum omni Aegypto, descende ad me, ne subsistas. 10. Et habitabis in terra Goshen, et eris propinquus ad me, tu et filii tui et filii filiorum tuorum, et greges tui, et armenta tua, et omne quod tibi. 11. Et sustentabo te ibi, quia adhuc quinque anni famis, ne forte exstirperis tu et domus tua, et omne quod tibi. 12. Et ecce oculi vestri vident, et oculi fratris mei Benjamin, quod ore loquens ad vos. 13. Et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto, et omne quod videtis, et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc. 14. Et cecidit super colla Benjaminis fratris sui, et flevit, et Benjamin flevit super collis illius. 15. Et osculatus omnes fratres suos, et flevit super illis; et postea locuti sunt fratres illius cum illo. 16. Et vox audita domo Pharaonis, dicendo, Venerunt fratres Josephi; et bonum fuit in oculis Pharaonis, et in oculis servorum illius. 17. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Dic ad fratres tuos, Hoc facite, onerate jumenta vestra, et ite, venite terram Canaan. 18. Et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me, et dabo vobis bonum terrae Aegypti, et comedetis pingue terrae. 19. Et nunc mandatum hoc facite; accipite vobis e terra Aegypti vehicula infantibus vestris et mulieribus vestris, et feratis patrem vestrum, et veniatis. 20. Et oculus vester ne parcat super supellectilibus vestris, quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc. 21. Et fecerunt ita filii Israelis, et dedit illis Joseph vehicula juxta os Pharaonis; et dedit illis viaticum ad viam. 22. Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes; et Benjamini dedit trecentos argenti, et quinque mutatorias vestes. 23. Et patri suo misit ut hoc, decem asinos portantes e bono Aegypti, et decem asinas portantes frumentum et panem, et alimentum patri suo ad viam. 24. Et dimisit fratres suos, et iverunt; et dixit ad illos, Ne contendatis in via. 25. Et ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem eorum. 26. Et indicaverunt illi, dicendo, Adhuc Joseph vivit, et quod ille dominans in omni terra Aegypti; et defecit cor ejus, quia non credidit illis. 27. Et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos; et vidit vehicula quae misit Joseph ad ferendum illum; et revixit spiritus Jacobi patris illorum. 28. Et dixit Israel, Multum, adhuc Joseph filius meus vivit, ibo et videbo illum antequam morior. CONTENTA

Arcana Coelestia 5
Passage 5867

#5867 In priore capite actum est de interno homine qui "Joseph", quod initiaverit externum naturalem qui sunt "decem filii Jacobi", per medium quod "Benjamin", ad conjunctionem secum. In hoc capite nunc agitur de interno homine, quod conjunxerit se externo naturali; sed quia cum hoc conjunctio non datur, nisi per bonum spirituale e naturali quod Israel, ideo id sibi primum adjungere parat. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 5
Passage 5868

#5868 Vers. 1, 2. Et non potuit Joseph continere se 1 ad omnes stantes apud illum, et clamavit, Exire facite omnem virum ab apud me; et non stetit quisquam cum illo in notum faciendo se Joseph ad fratres suos. Et edidit vocem suam in fletu, et audiverunt Aegyptii, et audivit domus Pharaonis. "Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum significat quod omnia nunc a caelesti interno parata sint ad conjunctionem: "et clamavit" significat prope effectum: "Exire facite omnem virum ab apud me" significat2 scientifica non congrua et adversantia e medio ejicerentur: "et non stetit quisquam (x)cum illo in notum faciendo se Joseph ad fratres suos" significat quod non aliqua adessent cum caeleste internum per medium conjungeret se veris in naturali: "et edidit vocem suam in fletu" significat misericordiam et gaudium: "et audiverunt Aegyptii" significat usque ad ultima: "et audivit domus Pharaonis" significat per universum naturale. @1 A, here only, omnibus stantibus$ @2 A I here and 5871, no quod$

Arcana Coelestia 5
Passage 5869

#5869 "Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum": quod significet quod omnia nunc a caelesti interno parata sint ad conjunctionem, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit bonum internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, ita caeleste internum, nam per caeleste intelligitur bonum quod procedit a Domino; et a significatione "non posse continere se" quod sit quod omnia parata sint ad conjunctionem; cum enim aliquis summo studio praeparat se ad aliquem finem, seu effectum, conquirendo et disponendo media ad illum, tunc cum omnia parata sunt, non amplius se continere potest; hoc significatur per illa verba; nam in capite quod praecedit, actum est de initiatione ad conjunctionem, in hoc autem capite de ipsa conjunctione, videatur n. 5867. Per "omnes stantes apud illum" significantur talia quae conjunctionem impediunt, quapropter ejecta1, ut sequitur. @1 i sunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5870

#5870 "Et clamavit": quod significet prope effectum, constat a significatione "clamare" cum praecedit quod "se continere 1non posset", quod sit prope effectum. @1 before se$

Arcana Coelestia 5
Passage 5871

#5871 "Exire facite omnem virum ab apud me": quod significet 1scientifica non congrua et adversantia e medio ejicerentur, constat a significatione "omnis viri ab apud illum" quod sint scientifica, erant enim Aegyptii, per quos quod scientifica significentur, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702; quod non congrua et adversantia, sequitur, quia ejecta sunt. Cum hoc ita se habet: quando conjunctio fit verorum quae in externo seu naturali homine, cum bono quod in interno, hoc est, cum vera fidei conjunguntur cum bono charitatis, tunc omnia illa scientifica quae non congruunt, et magis quae adversantur, e medio ad latera rejiciuntur, ita a luce quae in medio ad umbras quae ad latera; et tunc partim non spectantur, partim pro nihilo habentur; ex scientificis autem 2quae congrua et concordantia quae manent, fit quasi extractio, et si ita dicere liceat, quasi sublimatio, unde rerum sensus interior, qui ab homine dum in corpore non percipitur, nisi per aliquod 3 laetum, sicut animus a mane diei; ita fit conjunctio veri quod fidei, cum bono quod charitatis. @1 see p. 337, ftnote 2$ @2 congruis et concordantis$ @3 i contentum aut$

Arcana Coelestia 5
Passage 5872

#5872 "Et non stetit quisquam cum illo in notum faciendo se (x)Joseph ad fratres suos": quod significet quod non aliqua adessent cum caeleste internum per medium conjungeret se veris in naturali, constare potest ab illis quae mox supra n. 5871 explicata sunt, ita absque ulteriore expositione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5873

#5873 "Et edidit vocem suam in fletu": quod significet misericordiam et gaudium, constat a significatione "fletus" quod sit 1effectus misericordiae, de qua n. 5480; et quoque sicut est 2effectus tristitiae, quod sit 2effectus amoris, n. (x)3801, ita 3gaudium. @1 Misericordia$ @2 summum$ @3 summum gaudii$

Arcana Coelestia 5
Passage 5874

#5874 "Et audiverunt Aegyptii": quod significet usque ad ultima, constat ex significatione "audire", nempe vocem in fletu, quod sit perceptio misericordiae et gaudii; et ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, ita ultima, nam scientifica apud hominem sunt ejus ultima. Quod scientifica (t)sint ultima homini, nempe in ejus memoria et cogitatione, non apparet, videtur ei sicut faciant omne intelligentiae et sapientiae; sed non ita est, sunt modo vasa in quibus illa quae intelligentiae et sapientiae, et quidem vasa ultima, nam conjungunt se cum sensualibus corporis; quod ultima sint, patet ei qui reflectit super cogitationem suam, quando inquirit in aliquod verum, quod scientifica tunc adsint sed non appareant, nam cogitatio tunc extrahit 1quae continent, et quidem ex perpluribus huc illuc sparsis, etiam reconditis, et sic concludit; et quo interius vadit cogitatio, eo longius se ab illis removet; 2hoc manifestum potest esse ex eo quod homo, cum venit in alteram vitam et fit spiritus, scientifica quidem secum habeat, sed illis non uti liceat ob plures causas, n. 2476, 2477, 2479, et usque de vero et bono cogitat et loquitur multo 3distinctius et perfectius quam in mundo; inde constare potest quod scientifica inserviant homini ad formandum intellectum, sed cum intellectus formatus est 4quod tunc illa forment planum ultimum in quo non homo amplius cogitat, sed supra illud. @1 i talia$ @2 quod constare satis potest$ @3 clarius et distinctius$ @4 tunc illa formant quasi$

Arcana Coelestia 5
Passage 5875

#5875 "Et audivit domus Pharaonis": quod significet per universum naturale, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. 5160, 5799, ita "domus ejus" est universum naturale.

Arcana Coelestia 5
Passage 5876

#5876 Vers. 3-5. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego Joseph, an adhuc pater meus vivit? et non potuerunt fratres ejus respondere illi, quia consternati a coram illo. Et dixit Joseph ad fratres suos, Accedite quaeso ad me, et accesserunt, et dixit, Ego Joseph frater vester, quem vendidistis me Aegyptum. Et nunc, ne dolori vobis sit, et ne irae sit in oculis vestris, quod vendideritis me huc, quia ad vivificationem misit me Deus ante vos. "Et dixit Joseph ad fratres suos" significat quod caeleste internum daret perceptionis facultatem veris in naturali: "Ego Joseph" significat manifestationem: "an adhuc pater meus vivit" significat boni spiritualis e naturali praesentiam: "et non potuerunt fratres ejus respondere illi" significat quod vera in naturali nondum in statu loquendi essent: "quia consternati a coram illo" significat commotionem inter illa: "et dixit Joseph ad fratres suos" significat perceptionem novi naturalis: "Accedite quaeso ad me" significat communicationem interiorem: "et accesserunt significat effectum: "et dixit, Ego Joseph frater vester" significat manifestationem per influxum: "quem vendidistis me Aegyptum" significat internum quod abalienaverint: "et nunc ne dolori vobis sit" significat anxietatem cordis seu voluntatis: "et ne irae sit in oculis vestris" significat tristitiam spiritus seu intellectus: "quod vendideritis me huc" significat quod abalienaverint ad infima: "quia ad vivificationem misit me Deus (x)ante vos" significat vitam spiritualem inde illis ex Providentia.

Arcana Coelestia 5
Passage 5877

#5877 "Et dixit Joseph ad fratres suos": quod significet quod caeleste internum daret perceptionis facultatem veris in naturali, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509, 5687, 5743, hic dare perceptionis facultatem, de qua sequitur; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua mox supra n. 5869; et ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi" qui hic sunt "fratres", quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512; inde sensus internus, quod caeleste internum daret perceptionis facultatem veris in naturali. Quod hic per "dicere" significetur dare perceptionis facultatem, est quia in nunc sequentibus agitur de conjunctione caelestis interni quod "Joseph", cum veris in naturali quae "filii Jacobi", et cum conjunctio fit, datur facultas percipiendi nempe per affectionem veri, et sic boni.

Arcana Coelestia 5
Passage 5878

#5878. "Ego Joseph": quod significet manifestationem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5879

#5879 "An adhuc pater meus vivit?": quod significet boni spiritualis e naturali praesentiam, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic "pater", quod sit bonum spirituale e naturali, de qua 1n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, quod e naturali, n. 4286; et ex significatione "an adhuc vivit" quod sit praesentia ejus; cogitatio enim prima Josephi cum se manifestavit, erat de patre suo, quem scivit quod viveret, quapropter ille erat primum in cogitatione praesens, et quoque (t)postea continue cum ad fratres suos loquitur; causa est quia conjunctio caelestis interni quod "Joseph", non fieri potest cum veris in naturali quae "filii Jacobi, nisi per bonum spirituale e naturali quod "Israel"; et cum conjunctio facta, tunc non amplius sunt filii Jacobi, sed filii Israelis, nam "filii Israelis" sunt vera spiritualia in naturali. @1 A d these and i mox supra, n. 5877; I has all, but 5816 for 5819$

Arcana Coelestia 5
Passage 5880

#5880 "Et non potuerunt fratres ejus respondere illi": quod significet quod vera in naturali nondum in statu loquendi essent, constat ex repraesentatione "filiorum Jacobi" qui hic "fratres" Josephi, quod sint vera in naturali, de qua 1supra n. 5877; et (c)ex significatione "non posse respondere" quod sit nondum esse in statu loquendi, nempe ex veris cum interno. Hoc ita se habet: quando conjungitur internum 2 externo, seu bonum 2 vero, tunc primum fit communicatio a parte interni cum externo, at 3 nondum communicatio reciproca; quando haec, est conjunctio; quapropter postquam Josephus fleverat super collis Benjaminis, et osculatus omnes fratres suos, dicitur quod tunc primum locuti sint fratres 4 cum illo, vers. 15, 5quae significant quod postquam conjunctio facta, reciproca communicatio ex receptione exstiterit. @1 prius$ @2 i cum$ @3 i vero$ @4 i ejus$ @5 quibus significatur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5881

#5881 "Quia consternati a coram illo": quod significet commotionem inter illa, constat ex significatione "consternari" quod sit commotio; consternatio non aliud est; per commotionem intelligitur nova dispositio et ordinatio verorum in naturali; de qua ordinatione 1hoc sciendum: quo ordine scientifica et vera in memoria hominis disposita sunt, homo non scit, at angeli cum Domino beneplacet, id sciunt, est enim ordo mirabilis, cohaerent fasciculatim, et quoque ipsi fasciculi inter se, et hoc secundum rerum nexum quem homo ceperat; cohaerentiae hae sunt mirabiliores quam usquam aliquis homo credere potest; in altera vita sistuntur illae quandoque videri, nam in luce caeli quae spiritualis, talia possunt ad oculi visum exhiberi, nequaquam in luce mundi; scientifica et vera in formas 2hasce fasciculares unice ordinantur ab amoribus hominis; in formas infernales ab amoribus sui et mundi, in formas autem caelestes ab amore 3erga proximum et amore in Deum; quapropter cum homo regeneratur et conjunctio fit boni interni hominis cum veris externi, fit commotio inter vera, nam tunc aliter ordinantur; haec commotio est quae hic intelligitur, et significatur per quod "consternati fuerint": (m)commotio illa quae tunc existit, 4manifestat se per anxietatem oriundam ex mutatione prioris status, 5nempe ex privatione jucundi quod fuerat in illo statu; 6commotio etiam illa se manifestat per anxietatem de vita anteacta, quod bonum 7internum et ipsum internum ad infima relegaverint, de qua anxietate 8 in sequentibus agitur.(n) @1 sciendum est$ @2 has$ @3 in$ @4 est praecipue anxietas oriunda$ @5 et sic$ @6 tum quoque est anxietas$ @7 tunc$ @8 i etiam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5882

#5882 "Et dixit Joseph ad fratres suos": quod significet perceptionem novi naturalis, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua supra n. 5877; et ex repraesentatione "filiorum Jacobi" quod sint vera in naturali, de qua etiam supra n. 5877, hic naturale; qui enim vera in naturali, etiam ipsum naturale, repraesentant; sicut "Pharaoh" qui, quia scientifica in communi, 1quoniam rex Aegypti, etiam ipsum naturale in communi repraesentat, n. (x)5160, 5799; vera 2 ibi et ipsum naturale seu ipse naturalis homo unum agunt, nam vera sunt contenta et naturale continens; quapropter in sensu interno jam continens significatur, jam contentum, secundum seriem rerum. [2] Quod "filii Jacobi" hic repraesentent naturale novum, est quia in sensu interno hic describitur actus conjunctionis, qui est secundum illa in genere, quae in explicatione communi; quod nempe cum conjunctio existit 3interni cum externo, seu boni cum vero, primum detur facultas perceptionis quod homo afficiatur vero, et sic bono, et quod tunc commotio sentiatur; dein quod communicatio detur interior per influxum, et sic porro; ex his patet quod naturale quod "filii Jacobi" hic repraesentant, sit naturale novum, nam status ejus prior mutatus est, n. 5881. @1 quia$ @2 i enim$ @3 ab interno seu bono, hoc est, per illud a Domino$

Arcana Coelestia 5
Passage 5883

#5883 "Accedite quaeso ad me": quod significet communicationem interiorem, constat a significatione "accedere" quod sit communicare (x)propius, quod cum praedicatur de 1externo respective ad 2internum, est communicare interius. Quod communicatio cum naturali seu externo homine sit interior et exterior, homo nescit, 3ex causa quia nullam ideam sibi formaverat de interno homine et ejus distincta vita a vita externi hominis; de interno non aliam ideam habet homo quam quod intus sit, prorsus non (x)distinctum ab externo, cum tamen ita distincta sunt ut internum possit separari ab externo, et vivere vitam quam prius sed puriorem; [2] quod etiam actualiter fit cum moritur homo, tunc 4internum separatur ab externo, et internum, quod vivit post separationem, 5est quod tunc vocatur spiritus, sed est ipse homo qui vixit in corpore, et quoque apparet sibi et aliis in altera vita 6 sicut homo in mundo, cum omni ejus forma a capite ad calcem; 7et quoque iisdem facultatibus est praeditus quibus homo in mundo, nempe sentiendi cum tangitur, odorandi, videndi, audiendi, loquendi, cogitandi, usque adeo ut cum non reflectit super id quod in altera vita sit, putet quod 8in suo corpore in mundo sit, quod a spiritibus 9aliquoties audivi dictum. Ex his patet quid internum et externum hominis; si inde capiatur idea de illis, 10aliquantum clariora evadent quae de interno et externo homine tam saepe in explicationibus dicta sunt, tum quoque quid intelligitur per communicationem interiorem, quae hic significatur per "accedite quaeso 11ad me". @1 interno$ @2 externum, quod sit$ @3 tam; a correlative clause after hominis, namely quam quia in crassa perceptione est cum in corpore is deleted.$ @4 i enim$ @5 et tunc illud$ @6 i prorsus$ @7 etiam praeditus facultatibus$ @8 sit in mundo in suo corpore$ @9 multoties$ @10 aliqualiter$ @11 A, here only, a$

Arcana Coelestia 5
Passage 5884

#5884 "Et accesserunt": quod significet effectum, nempe quod communicatio interior facta, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5885

#5885 "Et dixit, Ego Joseph frater vester": quod significet manifestationem per influxum, constat ex significatione "dicere Ego Joseph frater vester" quod sit manifestatio, ut supra n. 5878; quod per influxum, sequitur, quia internum non aliter agit in externum, 1et nunc magis cum communicatio interior facta2, n. 5883; est 3 manifestatio per influxum, quoad bonum, 2apperceptio ejus per affectionem veri et est charitas, at quoad verum, est agnitio ejus, et fides. @1 quam per influxum, at manifestatio per influxum non datur antequam$ @2 i est$ @3 i enim$

Arcana Coelestia 5
Passage 5886

#5886 "Quem vendidistis me Aegyptum": quod significet internum quod abalienaverint, constat a repraesentatione "Josephi" qui est "quem vendiderunt", quod sit internum, de qua n. 5805, 5826, 5827; a significatione "vendere" quod sit abalienare, de qua n. 4752, 4758; per "Aegyptum" hic significantur infima, ut infra n. 5889, nam referre aliquid inter scientifica absque agnitione, est ejicere ad latera, ita ad ultima seu infima; ita quoque se habet cum interno hominis hodie; hoc inter scientifica quidem est quia scitur ex doctrinali quod internus homo sit, sed rejectum est ad infima quia non agnoscitur et creditur, ita ut abalienatum 1sit, non quidem e memoria, sed a fide. Quod vendere in sensu 2interno sit abalienare illa quae fidei et charitatis sunt, proinde illa quae faciunt internae (t)Ecclesiae hominem, constare potest ex eo quod in mundo spirituali non sit emptio et venditio 3qualis in terra, sed appropriatio boni et veri 4quae per "emptionem", et abalienatio eorum quae per "venditionem", significatur; per "venditionem" etiam significatur communicatio cognitionum boni et veri, ex causa quia per "negotiationem" significatur cognitionum illorum comparatio et communicatio, n. 2967, 4453, sed tunc venditio dicitur non per argentum. [2] Quod "vendere" sit abalienatio, patet etiam ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Ubi libellus repudii matris vestrae, quam dimiserim? aut quis est de usurariis Meis, cui vendiderim vos? ecce ob peccata vestra venditi estis, et ob praevaricationes vestras dimissa est mater vestra, 1 I; "mater" pro Ecclesia, "vendere" pro abalienare: apud Ezechielem, Venit tempus, advenit dies, emptor ne laetetur, et non venditor lugeat; quia excandescentia super omni multitudine ejus; nam venditor ad rem venditam non redibit, licet inter vivos adhuc vita illorum, vii 12, 13; de terra Israelis, 5quae est Ecclesia spiritualis; "venditor" pro qui abalienaverat vera et insinuaverat falsa: [3] apud Joelem, Filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeretis eos a terminis eorum. Ecce Ego excitabo illos e loco quo vendidistis illos; . . . et vendam filios vestros, et filias vestras in manum filiorum Jehudae, qui vendent eos Sebaitis, populo longinquo, iv [A.V. iii] 6-8; de Tyro et Sidone, "vendere" etiam pro abalienare: apud Mosen, Petra eorum vendidit illos, et Jehovah conclusit illos, [Deut.] xxxii 30; "vendere" manifeste pro abalienare; "petra" in (t)supremo sensu est Dominus quoad verum, in repraesentativo est fides; Jehovah est Dominus quoad bonum. [4] Quia "emere" est sibi comparare et "vendere" est abalienare in sensu spirituali, ideo a Domino regnum caelorum comparatur (t)vendenti et ementi, apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est Regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas; qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 44-46; regnum caelorum pro bono et vero apud hominem, ita pro caelo apud illum, "ager" pro bono et "margarita" pro vero; "emere6 "pro comparare et appropriare sibi illa, "vendere omnia quae habet" pro abalienare proprium quod illi prius, ita mala et falsa, nam haec proprii sunt: [5] apud Lucam, Jesus ad juvenem principem: Adhuc unum tibi deest, omnia quae habes, vende, et distribue pauperibus; tunc habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere Me, xviii 22; in sensu interno per illa verba intelligitur quod 7omnia propria sua, quae non sunt nisi quam mala et falsa, abalienari debeant, nam illa sunt "omnia quae habet", et quod tunc bona et vera accepturus sit a Domino, quae sunt "thesaurus in caelo": [6] similiter quae apud eundem, Vendite facultates vestras, et date eleemosynam; facite vobis crumenas non veterascentes, thesaurum non deficientem in caelis, xii 33; quisque videt quod alius sensus his inest, 8quia "vendere suas facultates" foret hodie mendicantem se facere, deprivare se omni facultate amplius charitatem exercendi, praeter quod non possit quin meritum ponatur in eo, et constans veritas est quod tam divites in caelo sint quam pauperes; sensus ille alius qui inest, est qui mox supra dictus. [7] Quia "vendere" significabat abalienare illa quae Ecclesiae, ideo lex quod Uxor e feminis captivis ducta, si non placuerit, dimitteretur sibi ipsi, vendendo autem non venderetur pro argento, non lucrum fieret ex illa, pro eo quod afflixerit illam, Deut. xxi 14; "uxor ex feminis captivis9 "pro vero alieno non ex genuina stirpe, quod tamen adjungi aliquo modo potest cum bono Ecclesiae apud illum, hoc tamen si in pluribus non congruit, potest removeri, non autem abalienari, quia aliquo modo conjunctum fuit; hoc spirituale hujus legis est: [8] etiam haec lex, Si invenietur vir qui furatus animam de fratribus suis, de filiis Israelis, et quaestum fecerit in eo, et vendiderit illum, occidetur fur hic, ut removeas malum e medio tui, Deut. xxiv 7; "fures filiorum Israelis" pro illis qui acquirunt sibi vera Ecclesiae, non fine vivendi secundum illa et ex corde sic docendi illa, sed quaestum sibi faciendi per illa; quod is damnatus sit, significatur per quod "occidetur". @1 est$ @2 spirituali$ @3 sicut$ @4 quod$ @5 hoc est, Ecclesiae spiritualis vastatione$ @6 i illa$ @7 omnia sua seu propria$ @8 quoniam ?) (vendere omnia sua et dare pauperibus, quia hoc non est via ad salutem, qui hoc facit, nec potest, quin meritum ponat in eo et quia se deprivat omni facultate charitatem exercendi, praeter quod mendicaret, et forte fame periret, nam$ @9 i ducta$

Arcana Coelestia 5
Passage 5887

#5887 "Et nunc ne dolori vobis sit": quod significet anxietatem cordis seu voluntatis, constat ex significatione "doloris" quod sit anxietas, et quidem cordis seu voluntatis; nam per ne irae sit in oculis vestris" quae verba statim sequuntur, significatur tristitia spiritus seu intellectus. Cordis seu voluntatis dicitur ac spiritus seu intellectus, ex causa quia "cor" per correspondentiam se refert ad illa quae voluntatis sunt, nam refert se ad caeleste seu bonum amoris", et spiritus qui est pulmonum, ad illa quae intellectus sunt, 1nam refert se ad spirituale seu verum fidei, videatur n. 3635, 3883-3896. @1 seu quod idem, cor per correspondentiam se refert ad caeleste seu bonum amores, et spiritus ille$

Arcana Coelestia 5
Passage 5888

#5888 "Et ne irae sit in oculis vestris": quod significet tristitiam spiritus seu intellectus, constat ex significatione "irae" quod hic sit tristitia, quia sicut repetitio consimilis rei sequitur post illa verba "ne dolori vobis sit" per quae significatur anxietas cordis seu voluntatis; ubi enim in Verbo apparet sicut repetitio, unum se refert ad voluntatem, alterum ad intellectum, seu quod idem, unum ad bonum amoris, alterum ad verum fidei; et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri, in singulis Verbi, de qua re n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 5502; et ex significatione "oculorum" quod sint intellectus, de qua n. 2701, 4403-4421, 4523-4534.

Arcana Coelestia 5
Passage 5889

#5889 "Quod vendideritis me huc": quod significet quod abalienaverint ad infima, constat ex illis quae supra n. 5886 explicata sunt.

Arcana Coelestia 5
Passage 5890

#5890 "Quia ad vivificationem misit me Deus ante vos": quod significet vitam spiritualem illis ex providentia, constat ex significatione "vivificationis" quod sit vita spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione "misit me Deus ante vos" quod significet ex providentia; quod ex providentia, constare potest ex somniis Josephi, quibus praedictum quod se incurvarent ei fratres ejus, ut et pater ejus, quod nisi provisum nec praevisum fuisset. Quod per "vivificationem et vivificare" significetur vita spiritualis, seu vita nova per regenerationem, constare potest ex eo solo quod spirituale Verbi non aliud possit esse; est vita naturalis et est vita spiritualis, vita naturalis intelligitur in Verbi sensu litterae, at spiritualis in sensu interno, et quoque multis in locis per vivificare et per vitam ipsa vita spiritualis intelligitur in sensu litterae; ut apud Ezechielem, Cum dixero impio, moriendo morieris, nec admonueris illum, nec locutus fueris ad dehortandum impium a via ejus mala ad vivificandum illum, iii 18: apud eundem, Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent. . . . Confirmatis manus impii, ut non revertatur a via sua mala vivificando illum, xiii 19, 22: apud Hosheam, Jehovah vivificabit nos post biduum, et in die tertio eriget nos, ut vivamus coram Ipso, vi 2: apud Davidem, Nisi crederem videre bonum . . . in terra vitae, Ps. xxvii 13: apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio paradisi Dei, Apoc. ii 7: apud Johannem Evangelistam, Quemadmodum Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita etiam Filius quos vult, vivificat, v 21: apud eundem, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; quae Ego loquor verba, spiritus sunt et vita sunt, vi 63; in his locis "vivificare et vita" manifeste pro vita spirituali, quae est vita in caelo, quae quoque simpliciter vita vocatur, ut apud Matthaeum, Angusta 1[porta] et stricta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam, vii 14; et alibi "intrare in vitam" pro in caelum, Matth. xviii 8, 9, xix 17, Marc. ix 43, 45, 47, Joh. v 24. @1 S omits this word so also does Sch; it is omitted also by a few unimportant codices. In v. 13, also, a few o "gate".$

Arcana Coelestia 5
Passage 5891

#5891 Vers. 6-8. Quia hoc, anni duo famis in medio terrae, et adhuc quinque anni, quibus nulla aratio et messis. Et misit me Deus ante vos ad ponendum vobis reliquias in terra, et ad vivificandum vos ad evasionem magnam. Et nunc non vos misistis me huc, sed Deus, et posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti. "Quia hoc" significat quod ita se habeat: "anni duo famis in medio terrae" significat statum defectus boni in mente naturali: "et adhuc quinque anni" significat status illius durationem usque dum reliquiae effulgent: "quibus nulla aratio et messis" significat quod interea non appariturum bonum et inde verum: "et misit me Deus ante vos" significat quod consultum ex Divina Providentia: "ad ponendum vobis reliquias in terra" significat medium et intimum Ecclesiae: "et ad vivificandum vos" significat vitam inde spiritualem veris in naturali : "ad evasionem magnam" significat liberationem a damnatione: "et nunc non vos misistis me huc" significat quod illi ad scientifica quae naturalis non dimiserint: "sed Deus" significat quod Divinum hoc egerit: "et posuit me ad patrem Pharaoni" significat quod nunc naturale ab ipso: "et ad dominum omni domui suae" significat quod ab ipso omne in naturali: "et dominor in omni terra Aegypti" significat quod ipse disponat scientifica ibi.

Arcana Coelestia 5
Passage 5892

#5892 "Quia hoc": quod significet quod ita se habeat, constare potest absque explicatione, est enim dictio quae se refert ad illa quae praecedunt et ad illa quae sequuntur.

Arcana Coelestia 5
Passage 5893

#5893 "Anni duo famis 1in medio terrae": quod significet status defectus boni in mente naturali, constat ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 487,488, 493, 893; ex significatione "famis" quod sit defectus boni, "panis" enim in sensu spirituali est bonum amoris, et "cibus" est bonum veri, inde "fames" est defectus boni, "sitis" autem defectus veri; et ex significatione "in medio terrae", nempe Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; "in medio" dicitur quia medium est intimum, n. 1074, (x)2940, 2973, ubi bonum; "anni duo" sunt status conjunctionis boni et veri, quia "duo" significant conjunctionem, n. 5194, hic nondum conjunctionem, (x)quia "anni duo famis". [2] Cum hoc ita se habet: in mente naturali erunt 2vera ut bonum operari possit; et vera introducta erunt per affectionem quae amoris genuini; omnia quaecumque in memoria hominis sunt, introducta sunt per aliquem amorem et ibi conjuncta manent; ita quoque vera quae fidei, si introducta sunt per amorem veri, vera illa cum isto amore conjuncta manent; cum conjuncta sunt, tunc ita se res habet: si reproducitur affectio, vera quae ei conjuncta sunt, simul prodeunt; et si 3reproducuntur vera, ipsa affectio cui conjuncta sunt, simul prodit; quapropter cum homo regeneratur, quod fit in adulta aetate quia 4prius non de veris fidei cogitat ex se, regitur ille per angelos a Domino per id quod teneatur in veris quae 5sibi impressit quod vera sint, et per illa in affectione cum qua conjuncta sunt; et quia affectio illa, nempe veri, est ex bono, ducitur sic per gradus ad bonum. [3] Quod ita sit, ex multa experientia mihi constat; appercepi enim cum mali spiritus ingesserunt mala et falsa, quod angeli tunc a Domino tenuerint me in veris quae implantata fuerunt, et sic detinuerint a malis et falsis; inde 6etiam patuit quod vera quae fidei, irradicata per affectionem veri, sint planum in quod angeli operantur; quapropter qui non habent hoc planum, non possunt duci ab angelis sed se (t)duci patiuntur ab inferno; operatio enim angelorum nullibi tunc 7figi potest sed transfluit; 8at planum hoc non (x)acquiri potest nisi vera fidei missa fuerint in actum et sic implantata voluntati (c)et per hanc vitae; memoratu etiam dignum est quod operatio angelorum in vera fidei apud hominem raro fiat 9manifeste, nempe ut (m)excitetur cogitatio de illo vero, sed producitur idea communis talium quae vero illi conveniunt(n) 10cum affectione, operatio enim illa fit per influxum imperceptibilem qui cum sistitur videndus, apparet instar lucis influentis, quae lux consistit ex innumerabilibus veris in bono, quae unicum aliquod apud hominem ambiunt, et tenent illum cum in vero, etiam in amore qui est istius veri; sic angeli elevant mentem hominis a falsis et tutantur a malis. Sed haec homini prorsus ignota sunt. @1 I o here only.$ @2 prius vera antequam bonum se manifestare potest$ @3 excitantur$ @4 non prius in veris fidei est$ @5 habet$ @6 quoque$ @7 haerere$ @8 sed$ @9 manifesta$ @10 sed$

Arcana Coelestia 5
Passage 5894

#5894 "Et adhuc quinque anni": quod significet status illius durationem usque dum reliquiae effulgent, constat ex significatione "quinque" quod sint reliquiae, de qua n. 5291; et ex significatione "annorum" quod sint status, ut mox supra n. 5893; duratio significatur per quod adhuc tot anni; ex his patet quod per illa verba significetur status illius duratio usque dum reliquiae effulgent. Reliquiae sunt vera et bona recondita in interiore homine a Domino, videatur n. 468, (x)530, 560, 561, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342; hic 1 reliquiae sunt veri agnitiones et affectiones antequam bonum se manifestat; cum bono illae effulgent; interea ab illis tantum depromitur quantum ad usum vitae conducit; talis est providentia Domini, et quidem continua, tametsi homo nihil prorsus de illa scit, immo nec scire vult; negat enim providentiam in singularibus, cum tamen est in omnium singularissimis a primo vitae stamine usque ad ultimum hominis, et dein in aeternum; plura providentiae concurrunt uno quolibet momento apud unumquemvis hominem quam ut aliquo numero comprehendi possint; hoc scio e caelo. @1 i itaque$

Arcana Coelestia 5
Passage 5895

#5895 "Quibus nulla aratio et messis": quod significet quod interea non appariturum bonum et inde verum, constat a significatione "arationis" quod sit praeparatio a bono ad recipiendum vera, de qua sequitur; et a significatione "messis" quod sint vera a bono, nam messis est seges jam matura quando colligitur, inde messis est verum quod (c)ex bono; antequam hoc verum existit, quidem apparent vera sed sunt vera per quae bonum, non autem vera ex bono; homo qui ex vero agit, 1in veris per quae bonum est; at qui ex bono agit, 2in veris quae ex bono est. Quod "aratio" dicatur esse bonum, est quia "ager qui aratur" significat Ecclesiam quoad bonum, n. 2971, ita bonum quod est Ecclesiae, n. 3310, 3317, 4982; inde "arare" est praeparatio a bono ad recipiendum vera; "boves" etiam quibus 3arabatur, significant bona in naturali, n. 2180, 2566, 2781. [2] 4Quia illa significatio arationis fuit, interdictum fuit in Ecclesia repraesentativa 5"ne" ararent bove et asino simul", Deut. xxii 10, quod nusquam interdictum fuisset nisi propter aliquam causam ex interiore ita ex spirituali mundo; quid mali alioquin foret si ararent illi simul? et quid dignum in 6tali lege in Verbo? causa ex interiore seu ex spirituali mundo est quod "arare bove" significet bonum in naturali, et "arare asino" verum ibi; quod "asinus" sit verum scientificum, ita verum in naturali, videatur n. (x)5492, 5741; causa interior seu spiritualis hujus mandati 7fuit quod angeli non potuerint separatam ideam boni et veri habere; conjuncta erunt et facient unum; quapropter non spectare voluerunt arationem talem a bove et asino; angeli caelestes ne quidem cogitare volunt de vero separato a bono, omne enim verum apud illos est in bono, ita quoque illis verum est bonum; ob eandem causam etiam 8interdictum fuit, "ne induerent mixtam vestem ex lana et lino simul", ibid. vers. 11; "lana" enim significabat bonum, et "linum" verum. [3] 9Quod arare, et quoque occare, serere, metere, significent talia quae sunt boni et illius veri, constat 10 apud Hosheam, Equitare faciam Ephraimum, arabit Jehudah, occabit illi Jacob, seminate vobis secundum justitiam, metite secundum pietatem, novate vobis novale; et tempus ad quaerendum Jehovam, donec veniat et doceat justitiam, x 11, 12; "equitare" praedicatur de Ephraimo quia "equitare" est intellectu frui, et "Ephraim" est intellectuale Ecclesiae; "arare" autem praedicatur de Jehudah, quia "Jehudah" est bonum Ecclesiae: [4] 11 apud Amos, Num current in petra equi? num arabit bobus? quod convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, vi 11, 12; "num current in petra equi" pro num intellecturus est verum fidei, "petra" enim in sensu spirituali est fides, Praef. ad Gen. xxii, et "equi" sunt illa quae intellectus, n. 2761, 2762, 3217, 5321; "num arabit bobus" pro num facturus bonum; quod "boves" sint bonum in naturali, videatur 12n. 2180, 2566, 2781; quod hoc non fieri posset, significatur per verba quae sequuntur "quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium": [5] (s)apud Lucam, Dixit Jesus, Nemo injiciens manum suam in aratrum, sed videns retrorsum, dispositus est ad regnum Dei, ix 62; haec (t)significant eadem cum illis quae Dominus dicit apud Matthaeum, Qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua: et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 17, 18; 13sensus illorum verborum est, qui in bono est, non inde se conferet ad illa quae sunt doctrinalium fidei, videatur n. 3652 ubi haec explicata sunt: ita "qui injicit manum in aratrum" est qui in bono est, sed "videns retrorsum" est qui tunc spectat ad doctrinalia fidei et sic relinquit bonum; quia ita, displicuit Eliae quod Elisha qui in agro arans, cum vocatus, 14peteret ut prius oscularetur patrem suum et matrem suam; dixit enim Elias, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg. xix 19-21.(s) In opposito sensu 15"aratio" significat malum quod delet bonum, ita vastationem, ut apud Jeremiam16, Zion ager arabitur, et Hierosolyma acervi erunt, et mons domus in excelsa silvae17, (x)xxvi 18, Mich. iii 12. @1 in illis veris$ @2 in his veris est$ @3 d arabatur, i aratur$ @4 et quia$ @5 quod non$ @6 talibus$ @7 est, quod homo erit vel in bono vel in vero, in bono est cum regeneratus est, in vero autem cum regeneratur; bonum in quo est cum regeneratus habet sua vera in se, et faciunt simul unum bonum, ipsa vera in bono sunt quoque bona, verum autem in quo homo est cum regeneratur, nondum habet bonum in quo vera, sed bona, quae tunc ei, sunt vera, haec causa hujus mandati est, tunc enim cum angeli spectarent arationem talem, a bove et asino, non potuerunt quam separatam ideam habere boni et veri, cum tamen conjuncta erunt, et facient unum, nempe sive bonum, sive verum$ @8 interdicitur$ @9 i in m praeterea etiam caelestis Ecclesia, quam repraesentarent, non agnoscit vera nisi quam bona sunt, ideo angeli caelestes nec spectare potuerunt separatim unum et alterum$ @10 i quoque$ @11 i et$ @12 mox supra$ @13 nempe$ @14 petiit$ @15 arare$ @16 i et Micham$ @17 i Jer.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5896

#5896 "Et misit me Deus ante vos": quod significet quod consultum ex Divina Providentia, constat ex significatione "misit me Deus ante vos" quod sit Divina Providentia, ut supra n. 5890.

Arcana Coelestia 5
Passage 5897

#5897 "Ad ponendum vobis reliquias in terra": quod significet medium et intimum Ecclesiae, constat ex significatione "reliquiarum" quod sint bona 1juncta veris intus in homine recondita a Domino, de qua n. 468, (x)530, 560, 561, 660, 1050, 2 1906, 2284, 5135, 5342, hic medium et intimum Ecclesiae; medium et intimum dicitur quia quod intimum apud hominem est, hoc in naturali, ubi intima et interiora simul sunt, medium tenet; 3in genere, quae in illis quae successive consequuntur, intima sunt, eadem in illis quae ex illis simul sunt, ut est in naturali, in (x)medio seu centro sunt, ita se disponunt 4intima in exterioribus. "Ad ponendum vobis reliquias in terra" involvit quod apud filios Jacobi intimum Ecclesiae erit, non quod illi in intimo essent sed quod repraesentativum Ecclesiae in omni sua forma apud illos institueretur, et quod Verbum ibi; (m)haec significantur per reliquias respective ad Ecclesiam abstracte a gente.(n) [2] Reliquiae tum residui passim memorantur in Verbo, sed per (x)illas et hos solum reliquiae et residui populi aut gentis secundum litteram intellecti fuerunt; at quod in sensu spirituali significent bona et vera in interiore homine a Domino recondita, hactenus prorsus ignotum fuit; ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, In die illo erit germen Jehovae in honorem et in gloriam; et fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, iv 2, 3; "relicti in Zione et residui in Hierosolyma" nusquam sanctificati fuerunt nec plus quam reliqui scripti ad vitam, unde liquet quod per "relictos et residuos" intelligantur 5 quae sancta sunt et scripta ad vitam; illa sunt bona conjuncta veris in interiore homine a Domino recondita: [3] apud eundem, In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, sed innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate. Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem, x 20-22: quod "reliquiae" non sint reliquiae alicujus populi aut gentis, constare potest ex eo quod in Verbo imprimis prophetico per "Israelem" non Israel, nec per "Jacobum" Jacob intellectus fuerit, sed per utrumque Ecclesia et quod Ecclesiae est; et quia hoc, per "reliquias" non reliquiae Israelis ac Jacobi sed 6vera et bona quae Ecclesiae, intelliguntur; mimmo nec reliquiae populi et residui gentis, cum ita dicitur, significant reliquias alicujus populi aut residuos alicujus gentis, quia per "populum" in sensu interno significantur vera, n. 1259, 1260, 3295, 3581, et per "gentem" bona, n. 1259, 1260, 1416; 7quod per "reliquias" vera et bona significentur", ignotum fuerit et peregrinum appareat, est quia sensus litteralis, imprimis ubi est historicus, abstrahit et fortiter detinet a cogitando talia:(n) [4] apud eundem, Tunc erit semita reliquiis populi, . . . quae residuae erunt ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli per mare, cum ascenderet e terra Aegypti, xi 16; similiter 4"residui" ab Asshure" sunt 5qui non deperditi sunt per ratiocinia perversa; quod Asshur talia sint, videatur n. 1186: apud eundem, In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et cidarim decoris reliquiis populi Sui, (x)xxviii 5: apud eundem, Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, xxxvii 31, 32: apud eundem, Butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22: apud Jeremiam, Congregabo reliquias gregis Mei ex omnibus terris, quo dispersi (c)illas, et reducam (c)illas ad caulam earum, ut foetificent et multiplicentur, xxiii 3: apud eundem, Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladio, eundo ad quietem dandum illi, Israeli, xxxi 2; "populus residuorum a gladio in deserto" fuerunt illi qui dicti infantes, qui mortuis reliquis introducti sunt in terram Canaanem; infantes illi fuerunt 10residui, et per illos significabantur bona innocentiae, et per introductionem in terram Canaanem repraesentabatur intromissio in regnum Domini: [5] apud Ezechielem, Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra, tunc recordabuntur evasores vestri Mei, inter gentes ubi captivi erunt, vi 8, 9; quod bona et vera a Domino in interioribus hominis recondita repraesentata fuerint per "residuos et reliquias apud gentes", quo dispersi et ubi captivi facti sunt, est causa quia homo continue inter mala et falsa est, et ab illis in captivitate; (m)mala et falsa sunt quae per "gentes" significantur;(n) externus 11 homo quando separatus 12 ab interno, prorsus in illis est, quapropter nisi Dominus colligeret bona et vera, quae passim in vitae 13progressu 14insinuantur 15(x)homini, homo nusquam salvari posset; [6] nam absque reliquiis est nulli (x)salus: apud Joelem, Fiet, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, et evadet, quia in monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, iii 5 [A.V. ii 32]; apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi inter gentes, in medio populorum multorum, sicut leo inter bestias silvae, v 7 [A.V. 8]: apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, nec invenietur in ore eorum lingua doli; hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 13; describuntur hic reliquiae quoad quale suum, 16hoc quale quod nusquam fuerit in 17populo Israel vocato, notum est; 18 ex quo etiam patet quod per "reliquias" intelligantur 19alia; quod bona et vera, liquet quia haec sunt quae "non faciunt perversitatem, 20non loquuntur mendacium, nec invenitur in ore eorum lingua doli": [7] apud Zachariam, Implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus, . . . quod mirabile erit in oculis reliquiarum populi Mei: . . . jam non sicut diebus prioribus Ego reliquiis populi hujus, . . . nam semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; haeredes faciam reliquias populi hujus omnium istorum, viii 5, 6, 11, 12; "reliquiae" hic vocantur semen pacis, (x)et 21sunt illi qui in veris boni, quorum fructificatio describitur per 22quod vitis dabit fructum suum, 23terra proventum suum, et 24 caeli rorem suum. [8] Reliquiae in sensu spirituali intellectae per ]mala vitae et persuasiones falsi intercluduntur usque ut non amplius appareant, et per negationem veri quod prius agnitum 26fuit, utrumque ex affectione, consumuntur, nam 27hoc est commixtio veri et falsi, quae vocatur profanatio: de his 28ita in Verbo: apud Esaiam, Removebit hominem, et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, vi 12, 13; quod "decem" sint reliquiae, videatur n. 576, 1906, 2284: 29apud eundem, Occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet, (x)xiv 30; de Philistaeis, qui sunt qui (x)in scientia cognitionum, et non in vita, n. 1197, 1198, 3412, 3413; residui vocantur "radix" quia ex illis ut ex radice egerminant bona et vera quae faciunt ut homo sit homo; quare "removebit hominem", ut mox supra apud Esaiam, est perdere reliquias: [9] apud Jeremiam, Juvenes morientur gladio, filii eorum et filiae eorum morientur fame, et reliquiae non erunt eis, xi (x)22, de viris 30Anathoth: apud eundem, Sumam reliquias Jehudae, qui posuerunt facies suas ad veniendum in terram Aegypti, ad peregrinandum ibi, ut consumantur omnes; . . . et non erit evasor, aut residuus reliquiis Jehudae, qui venerunt ad habitandum in terra Aegypti, xliv 12, 14, 28; quod qui ex Jehudah non 31peregrinarentur in Aegypto, nec 32habitarent ibi, et quod hoc illis tam severe prohibitum fuerit, erat causa quia "tribus Jehudae" repraesentabat caelestem Ecclesiam Domini, et caelestes 33 prorsus non volunt scire de scientificis quae per Aegyptum" significantur, sciunt enim omnia ex caelesti bono in quo sunt, quod bonum periret si se conferrent ad scientifica; immo qui a caelesti regno Domini, quia in caelesti 34bono sunt, et caeleste verum est charitas, at spirituale verum est fides, ne quidem nominare volunt fidem, ne a bono descendant et 35spectent retro, videatur n. 202, 337, 2715, 3246, 4448; 36haec etiam sunt quae intelliguntur per Qui (x)super domo, non descendet ad tollendum quid e domo; et qui in agro, non revertetur retro ad tollendum vestimenta37, Matth. xxiv 17, 18; videatur mox supra n. 5895: tum per illa verba, Mementote uxoris Loti, Luc. xvii 32, quae spectavit retro, et facta statua salis: de spectare et reverti retro, videatur n. 2454, 3652. [10] 38Per gentes quae ita devovebantur ut ne quidem aliqui residui relinquerentur, repraesentabatur quod iniquitas ita apud illos consummata fuerit ut nihil boni et veri superesset, ita quod nullae reliquiae; ut apud Mosen, Percusserunt Ogum regem Bashanis, et omnes filios ejus, et omnem populum ejus, usque dum non reliquerint 39residuos, Num. xxi 35, Deut. iii 3: apud eundem, [11] Ceperunt omnes urbes Sihonis, et devotioni dederunt omnem urbem hominis, et mulieres, et infantem, non reliquerunt residuum, Deut. ii 34; etiam alibi, ubi legitur quod devotioni dati fuerint. Cum reliquiis, seu bonis et veris in interioribus hominis a Domino reconditis, ita se habet: cum homo in bono et vero est ex affectione, ita ex libero, tunc bonum et verum 40 implantatur; et quando hoc, angeli e caelo propius accedunt et se conjungunt homini; haec conjunctio est quae facit ut bona cum veris in interioribus hominis existant; sed cum homo in externis est, ut cum in mundanis et corporeis, tunc removentur angeli, quibus remotis nihil prorsus ex bonis et veris illis apparet; at usque, quia semel conjunctio facta est, homo in facultate conjunctionis cum angelis est, ita cum bono et vero quae illis, sed conjunctio illa non fit saepius et plus quam Domino beneplacet, Qui disponit illa secundum omnem vitae hominis usum. @1 conjuncta$ @2 i 1738$ @3 quae enim$ @4 interiora$ @5 i talia$ @6 reliquiae veri ac boni$ @7 quod reliquiae et residui populi et gentis significent talia$ @8 residuae$ @9 quae non deperdita$ @10 reliquiae$ @11 i enim$ @12 i est$ @13 i ejus$ @14 after quae$ @15 et illa reconderet$ @16 quod$ @17 gente. . . vocata$ @18 i sed in historicis verbi memoratur contrarium$ @19 bona cum veris$ @20 nec$ @21 semen pacis sunt vera boni$ @22 vitem, quod dabit$ @23 per terram,$ @24 i per caeli rorem ejus (ejus perhaps d)$ @25 malam vitam$ @26 fuerat$ @27 haec est prophanatio, seu$ @28 etiam$ @29 A has the
Passage Apud eundem (Esaiam). . . viris Anathoth placed after 4448 below$ @30 Anathoth, a Levitical town, see Josh. xxi 18$ @31 peregrinaretur$ @32 habitaret$ @33 i illius Ecclesiae$ @34 vero$ @35 retro respiciant$ @36 A has in m de his etiam videatur mox supra n. 5895 f. ubi explicatur quid non spectare retro et qui in$ @37 i sua$ @38 See footnote n. 14, p. 355.$ @39 illi residuum A, Sch$ @40 i a Domino$

Arcana Coelestia 5
Passage 5898

#5898 "Et ad vivificandum vos": quod significet vitam inde spiritualem veris in naturali, constat a significatione "vivificare" quod sit vita spiritualis, de qua supra n. 5890; quia omne vitae spiritualis est ex reliquiis, ideo dicitur vita inde spiritualis; et quia inde est, etiam statim post illa quae de reliquiis dicuntur, dicitur "ad vivificandum vos", nempe vera in naturali quae per filios Jacobi repraesentantur, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512.

Arcana Coelestia 5
Passage 5899

#5899 "Ad evasionem magnam": quod significet liberationem a damnatione, constat a significatione "evasionis" quod sit liberatio a damnatione, quae liberatio fit per reliquias, hoc est, per bona et vera apud hominem a Domino recondita; qui recipiunt ea bona et vera, hoc est, qui patiuntur ut implantentur interioribus suis, illi evadunt damnationem et sunt inter residuos: inde est quod "evasio" memoretur in Verbo passim ubi residui et reliquiae, sicut hic a Josepho, tum alibi, ut apud Esaiam, In die illo erit . . . fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, iv, 2, 3: apud eundem, In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, x 20-22: apud eundem, Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam. ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, xxxvii 31, 32: apud Ezechielem, Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores a gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra; tunc recordabuntur evasores vestri Mei, vi 8, 9: apud Joelem, Fiet omnis qui invocaverit nomen Jehovae, 1 evadet; quia in (x)monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, iii 5 [A.V. ii 32]: apud 2Jeremiam, Non erit evasor aut residuus 3reliquiis Jehudae, xliv 12, 14. 4"Ex his locis patet quid "evadere" quod nempe qui evadunt, sint illi qui reliquias habent, et quod "evadere" sit liberari a damnatione. @1 i et$ @2 Esaiam A I$ @3 reliquus I$ @4 In$

Arcana Coelestia 5
Passage 5900

#5900 "Et nunc non vos misistis me huc": quod significet quod illi ad scientifica quae naturalis non dimiserint, constat ex significatione "Aegypti" 1qui est "huc quo missus", quod sint scientifica quae in naturali, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700; quod 2vos non misistis me" sit quod illi non dimiserint, patet. @1 quae A, quo I$ @2 nunc non vos$

Arcana Coelestia 5
Passage 5901

#5901 "Sed Deus": quod significet quod Divinum hoc egerit, constat absque explicatione. Quomodo cum his se habet, explicatum est ubi de Josepho quod venditus in Aegyptum, et (t)ibi primum ministraverit in domo Potiphari: quod nempe quia in supremo sensu repraesentabat Dominum, et in sensu inferiore illos qui a Domino regenerantur, scientifica sint prima quae discenda; sunt enim illa ex quibus vera concludenda sunt et in quibus dein vera terminanda; postmodum versus interiora magis fit progressus; haec sunt quae "Josephus" repraesentabat; et quia ita, Divinum fuit quod 1misit illum illuc. @1 illum in Aegyptum misit$

Arcana Coelestia 5
Passage 5902

#5902 "Et posuit me ad patrem Pharaoni": quod significet quod nunc naturale ab ipso, constat a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799; quod ab ipso, significatur per quod positus sit ad patrem, nam a patre dependent filii. Per "patrem" in proprio sensu significatur bonum, n. 2803, 3703, 3704, (x)5581, et quia a bono dependent omnia tam in interno quam in externo homine, ita per "quod Deus posuerit eum 1ad patrem Pharaoni" significatur quod ab ipso, ut a bono, naturale; repraesentat enim "Josephus" caeleste internum, seu bonum internum, n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, hoc per influxum ordinat omnia in naturali, et tandem facit ut naturale sit ab ipso. @1 in$

Arcana Coelestia 5
Passage 5903

#5903 "Et ad dominum omni domui suae": quod significet quod ab ipso omne in naturali, constat a significatione "omnis domus Pharaonis" quod sit omne in naturali; quod ab ipso omne ibi, significatur per quod positus sit ad dominum 1super illam; "dominus" etiam in Verbo praedicatur de bono. @1 ibi$

Arcana Coelestia 5
Passage 5904

#5904 "Et dominor in omni terra Aegypti": quod significet quod ipse disponat scientifica ibi, constat ex significatione "dominari" quod sit disponere; et a significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita omnia scientifica, nam haec sunt illius mentis; scientifica sunt quae constituunt illius mentis intellectuale, bonum autem quod influit ab interno et disponit ibi scientifica, est quod facit ibi quasi voluntarium.

Arcana Coelestia 5
Passage 5905

#5905 Vers. 9-13. Festinate et ascendite ad patrem meum, et 1dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph, Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto, descende ad me, ne subsistas. Et habitabis in terra Goshen, et eris propinquus ad me, tu et filii tui, et filii filiorum tuorum, et greges tui, et armenta tua, et omne quod tibi. Et sustentabo te ibi, quia adhuc quinque anni famis, ne forte exstirperis tu et domus tua, et omne quod tibi. Et ecce oculi vestri vident, et oculi fratris mei Benjamin, quod ore loquens ad vos. Et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto, et omne quod videtis, et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc. "Festinate et ascendite ad patrem meum" significat ad bonum spirituale: "et dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph" significat perceptionem illius de caelesti interno: "Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto" significat quod disponat omnia et singula in naturali: "descende ad me, ne subsistas" significat conjunctionem certam: "et habitabis in terra Goshen" significat medium in naturali: "et eris propinquus ad me" significat conjunctionem perpetuam: "tu et filii tui, et filii filiorum tuorum" significat bonum spirituale, et omnia quae ab illo, et quae ab his: "et greges tui, et armenta tua" significat bonum naturale interius et exterius: "et omne quod tibi" significat quicquid ab illo: "et sustentabo te ibi" significat continuum influxum vitae spiritualis a caelesti interno: "quia adhuc quinque anni famis" significat durationem defectus boni: "ne forte exstirperis" significat ne pereat: "tu et domus tua, et omne quod tibi" significat bonum spirituale et omne illius: "et ecce oculi vestri vident" significat testificationem ex perceptione: "et oculi fratris mei Benjamin" significat 2imprimis a perceptione medii: "quod ore loquens ad vos" significat manifestationem: "et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto" significat communicationem caeli spiritualis in naturali cum bono spirituali: "et omne quod videtis" significat quicquid ibi apperceptum et perceptum: "et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc" significat conjunctionem arctam. @1 I, here only, dicetis$ @2 I o here only$

Arcana Coelestia 5
Passage 5906

#5906 "Festinate et ascendite ad patrem meum": quod significet ad bonum spirituale, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "pater", quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quod bonum spirituale 1sit "pater" caelestis interni, cum tamen bonum spirituale est (t)externum respective quia e naturali, est inde quoniam homo antequam internus homo existit, erit externus; progressio enim fit ordine ab exterioribus ad interiora, ut a scientificis ad intellectualia, exteriora enim dein inservient pro plano interioribus; 2 ex hac progressione, seu ex hac nativitate, est quod externum dicatur "pater" interni, consequenter bonum spirituale e naturali quod "Israel", pater caelestis interni quod "Joseph". @1 dicatur$ @2 i idcirco$

Arcana Coelestia 5
Passage 5907

#5907 "Et dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph": quod significet perceptionem illius de caelesti interno, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; quod significetur perceptio boni spiritualis quod "Israel", de caelesti interno quod "Joseph", 1est quia "dixit filius tuus". "Joseph in sensu interno est perceptivum influxus a caelesti interno in bonum spirituale. @1 In I this
Passage is obscure and contradictory. A has no stop between tuus and Joseph, and perceptionis instead of perceptivum. It is suggested that the full stop after tuus should be deleted and the four words dixit filius tuus Joseph put in inverted commas, as usual with quotations from the Word. A"s perceptionis is easily, misread as perceptivum. If that were the case with the final draft, it would yield perceptionis influxus, and it is perceptio that is signified. It happens that influxus is both nominative and genitive, and thus serves for either reading--"the perceptive of influx" or "the influx of perception". But see 5743 and 6063.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5908

#5908 "Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto": quod significet quod disponat omnia et singula in naturali, constat ex significatione "esse positus ad dominum" quod sit disponere, ut supra n. 5903, 5904; et ex significatione "omnis Aegypti" quod sint scientifica in naturali, ita omnia et singula ibi; ex scientificis enim est naturale; quod "Aegyptus" sit scientificum, prius pluries est ostensum.

Arcana Coelestia 5
Passage 5909

#5909 "Descende ad me, ne subsistas": quod significet conjunctionem certam, constat ex significatione "descendere" seu venire ad me quod sit conjunctio, et a significatione "ne subsistas" quod sit certum.

Arcana Coelestia 5
Passage 5910

#5910 "Et habitabis in terra Goshen": quod sit medium in naturali, constat ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451; et ex significatione "terrae Goshen" quod sit medium seu intimum; quae terra quia in Aegypto, et per "Aegyptum" significatur scientificum quod in naturali, est 1 medium seu intimum in naturali; erat 2enim Goshen tractus terrae Aegypti optimus, et quod optimum est, hoc in naturali ubi scientifica 3, in medio seu in centro est; ipsum enim bonum sicut solare quoddam ibi est, et inde dat lucem veris quae a lateribus. @1 i terra Goschen$ @2 quoque$ @3 i et vera$

Arcana Coelestia 5
Passage 5911

#5911 "Et eris propinquus ad me": quod significet conjunctionem perpetuam, constat a significatione "propinquus esse" quod sit conjunctio perpetua, nam per "venire ad Josephum" significatur conjunctio, n. 5909, inde "propinquus esse ei", ita continue prope illum, est conjunctio perpetua.

Arcana Coelestia 5
Passage 5912

#5912. "Tu et filii tui, et filii filiorum tuorum": quod significet bonum spirituale, et omnia quae ab illo, et qua ab his, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "tu", quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 5906; ex significatione "filiorum ejus" quod sint quae ab illo, et sunt vera in naturali quae repraesentantur per "filios ejus"; et ex significatione "filiorum filiorum ejus" quod sint quae ab his, nempe vera iterum nata et derivata; bonum enim cum primo loco est et dominium habet, producit vera 1continue; multiplicat illa circum se et quoque circum unumquodvis verum, et facit unumquodvis verum sicut stellulam in cujus medio est luminosum; bonum nec modo multiplicat vera circum se, sed etiam producit a veris vera per derivationes successive, quae sunt "filii filiorum" seu nepotes, et sic porro. (m)Joseph fratres suos non aliter ad se invitat quam per patrem, dicendo quod is cum filiis et filiis filiorum veniret; causa est quia conjunctio caelestis interni cum veris in naturali non datur nisi quam per medium 2.(n) @1 continuo I$ @2 i quod nunc est bonum spirituale, quod Israel$

Arcana Coelestia 5
Passage 5913

#5913 "Et greges tui, et armenta tua": quod significet bonum naturale interius et exterius, constat (c)a significatione "gregis" quod sit bonum interius, de qua n. 2566, hic bonum interius naturale, quia erant greges "Israelis" per quem repraesentatur bonum spirituale e naturali, n. 5906; et ex significatione "armenti" quod sit bonum exterius naturale. Quod per "armentum" significetur bonum exterius, et per "greges" interius, est quia bestiae quae constituebant armentum, ut boves et juvenci, in sacrificiis significabant bona charitatis externa, tum bona externi hominis; at quae constituebant greges, ut agni, oves, caprae, significabant bona charitatis interna, tum bona interni hominis; quare qui in his bonis sunt, in Verbo una voce vocantur "grex" et qui ducit illos "pastor".

Arcana Coelestia 5
Passage 5914

#5914 "Et omne quod tibi": quod significet quicquid ab illo, constat a significatione "omne quod tibi" quod sit id quod ab illo; nam bona et vera 1 in naturali sunt a bono spirituali ut a patre, inde 2quia ab illo sunt illius. @1 i quae$ @2 illa$

Arcana Coelestia 5
Passage 5915

#5915 "Et sustentabo te ibi": quod significet continuum influxum vitae spiritualis a caelesti interno, constat ex significatione "sustentare" cum dicitur a "Josepho" per quem repraesentatur caeleste internum, quod sit influxus vitae spiritualis a caelesti interno; "sustentatio" in spirituali sensu non aliud est quam influxus boni et veri per caelum a Domino, inde 1 sustentantur angeli, et 2 inde sustentatur anima hominis, hoc est, internus ejus homo; huic sustentationi correspondet sustentatio externi hominis per cibum et potum; quapropter per "cibum" significatur bonum, et per "potum" verum; talis etiam est correspondentia ut cum vescitur homo cibo, angeli apud illum in idea de bono et vero sint; et quod mirum, cum differentia secundum cibi species; quapropter cum homo in Sancta Cena accipit panem et vinum, angeli apud illum in idea de bono amoris et de bono fidei sunt, n. 3464, 3735, ex causa quia "panis" correspondet bono amoris et "vinum" bono fidei; et quia correspondent, etiam eadem significant in Verbo. [2] Quod per cibum et potum spiritualem, hoc est, per bonum et verum, sustentetur anima hominis, hoc est, internus 3 homo, constat 4a Domini verbis apud Mosen, Non per panem solum vivit homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivit homo, Deut. viii 3, Matth. iv 4; "enuntiatum oris Jehovae" est bonum et verum quae ab Ipso procedunt: apud Johannem, Operamini cibum non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi 27: apud eundem, Rogarunt Jesum discipuli; dicentes, Magister, ede; Ipse dixit illis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis, iv 31,32: (m)et de potu, apud eundem, Dixit Jesus, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre (c)ejus fluent aquae viventis, vii 37, 38.(n) @1 i enim$ @2 i quoque$ @3 i ejus$ @4 i etiam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5916

#5916 "Quia adhuc quinque anni famis": quod significet durationem defectus boni, constat ex illis quae de "fame" et de "quinque", supra n. 5893, 5894 dicta et explicata sunt.

Arcana Coelestia 5
Passage 5917

#5917 "Ne forte exstirperis": quod significet ne pereat, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5918

#5918 "Tu et domus tua, et omne quod tibi": quod significet bonum spirituale, et omne illius, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "tu", quod sit bonum spirituale, de qua prius; quod "domus tua, et omne quod tibi", sit omne illius, patet.

Arcana Coelestia 5
Passage 5919

#5919 "Et ecce oculi vestri vident": quod significet testificationem ex perceptione, constat ex significatione "oculorum" et "videre" quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; quod sit testificatio, patet.

Arcana Coelestia 5
Passage 5920

#5920 "Et oculi fratris mei Benjamin": quod significet imprimis a perceptione medii, constat ex significatione "oculorum" et "videre" quod sit 1intelligere et inde percipere, ut 2 supra n. 5919; et a repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5639, 5688, 5822. Cum hoc ita se habet: Benjamin quia repraesentabat medium, et hoc medium erat verum interius, n. 5600, 5631, immediate dependens ex bono interno quod "Joseph", idcirco ei perceptio clarior et exquisitior quam veris quae infra seu externis, quae 3decem ejus fratres repraesentabant; verum enim et bonum, quo propius est interno, eo perfectius 4habent" perceptivum, sunt 5penitius in luce caeli ac ita propius Domino; influxus namque Divini Boni et Veri a Domino progreditur per continuas (x)mediationes et sic successiones, quare qui in primis seu initiis sunt, excipiunt influxum perceptione clariore quia immediatius, quam qui in mediis et ultimis; obscuratur successive bonum et verum sicut lux, ad distantias, nam imperfectiora quae per gradus succedunt, hebetant6. Ex his patet, 7quomodo intelligitur testificatio imprimis a perceptione medii; est enim medium interius, 8et vera quae "filii Jacobi" repraesentant, sunt exteriora. @1 perceptio$ @2 i nunc$ @3 repraesentant decem fratres ejus$ @4 est illis$ @5 i enim$ @6 i et tenebrositate per gradus imbuuntur$ @7 quid intelligitur per testificationem$ @8 at$

Arcana Coelestia 5
Passage 5921

#5921 "Quod ore loquens ad vos": quod significet manifestationem, constat ex eo quod prima testificatio fuerit quod "oculi eorum viderent", altera "quod oculi Benjaminis", jam tertia "quod ore loqueretur ad eos", ex quibus omne dubium 1quin ipse esset Josephus,sustulit, consequenter plene se manifestavit; inde illa verba involvunt manifestationem. @1 de se quod$

Arcana Coelestia 5
Passage 5922

#5922 "Et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto": quod significet communicationem caeli spiritualis in naturali cum bono spirituali, constat ex significatione "indicare" quod sit communicare; ex significatione "gloriae" quod sit caelum spirituale, de qua sequitur; ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica quae in naturali, ita naturale, ut supra n. 5908; et ex repraesentatione "Israelis" qui hic pater cum quo communicatio fieret, quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 5906; inde patet quod per "indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto" significetur communicatio caeli spiritualis in naturali cum bono spirituali. [2] Cum hoc quod gloria sit caelum spirituale, ita se 1 habet: sunt duo regna ex quibus caelum, nempe regnum caeleste, et regnum spirituale; regnum caeleste est intimum seu tertium caelum, et regnum spirituale est medium seu secundum; bonum in quo caelestes sunt, vocatur bonum caeleste, et bonum in quo spirituales, vocatur bonum spirituale; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum amoris erga proximum; cum conjunctione duorum illorum regnorum ita 2est: est bonum charitatis erga proximum quod illa conjungit, internum enim illorum qui in caelesti regno sunt, est amor in Dominum, et externum eorum est charitas erga proximum; internum vero illorum qui in spirituali regno sunt, est charitas erga proximum, et externum eorum est fides inde; ex quo apparet quod conjunctio duorum illorum regnorum fiat per charitatem erga proximum, nam in illam desinit regnum caeleste, et (c)ab illa incohat regnum spirituale, ita ultimum unius est primum alterius, sic excipiunt se mutuo. [3] Nunc dicatur quid gloria: gloria in supremo sensu est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod procedit a 3 Domino; gloria autem in sensu repraesentativo est bonum amoris erga proximum seu charitas, quae est bonum externum regni caelestis et internum regni spiritualis Domini, nam hoc bonum in genuino sensu est Divinum Verum in caelo; et quia agitur hic de Israele qui est bonum spirituale seu charitas quae facit regnum spirituale in caelis et Ecclesiam spiritualem in terris, idcirco per "gloriam Josephi hic quam indicarent Israeli", intelligitur caelum spirituale; caelum spirituale vocatur gloria quia illa quae ibi, apparent in luce, in splendore, 4 in jubare5. [4] Quod gloria praedicetur de Divino Vero quod a Divino Humano Domini, et quod tribuatur Domino ut Regi, "regium" enim in sensu interno est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 2069, 3009, (x)3670, 4581, 4966, 5044, 5068, constat apud Johannem, Ceterum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 14; "Verbum" est Divinum Verum, hoc quia procedit a Domino, est Ipse Dominus, inde de Divino Vero praedicatur gloria: [5] apud Lucam, cum Jesus in monte transformatus, Ecce viri duo collocuti sunt cum Ipso, qui erant Moses et Elias, qui visi in gloria, ix 30, 31; ostendebat ibi Dominus Petro, Jacobo et Johanni Divinum Humanum Suum, quale erat et 6apparebat in luce Divina, et forma in qua tunc 6visus, sistebat Verbum quale est in sensu interno, ita quale Divinum Verum in caelo, nam Verbum est Divinum Verum 7pro usu Ecclesiae; ideo quoque simul sistebatur quod Moses et Elias loquerentur cum 8Ipso, per "Mosen" enim repraesentatur Lex, 9per quam intelliguntur libri ejus cum historicis, et per "Eliam" prophetae seu Verbum propheticum; quod per Mosen illa, videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 4859 fin., et quod per Eliam 10hoc, 11eadem Praefatio, tum n. 2762, 5247 ad fin.: [6] apud Matthaeum, Videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli, cum virtute et gloria, xxiv 30; quod sensus litteralis Verbi sit "nubes", et sensus internus sit "gloria", consequenter Divinum Verum quale est in caelo, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et quod "gloria" sit intelligentia et sapientia quae Divini Veri, n. 4809; Verbum quoad sensum externum est "in nube", ex causa quia mentes humanae sunt in tenebris, quare si Verbum non foret in nube, vix ab aliquo intelligeretur, et quoque sancta quae sunt sensus interni, a malis in mundo profanarentur; idcirco dicit Dominus apud Esaiam, Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem . . . interdiu, et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum, et tabernaculum erit in umbram interdiu, iv 5, 6; [7] inde quoque erat quod super tabernaculo apparuit nubes interdiu et ignis noctu, quia tabernaculum 12 repraesentabat Divinum Humanum Domini, proinde Divinum Verum quod ab Ipso procedit; ita Verbum, quod est Divinum Verum Ecclesiae, videatur n. 3210, (x)3439; tale significatur per 13haec apud Mosen, Obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum, Exod. xl 34: apud eundem, Gloria Jehovae apparuit in tentorio conventus coram omnibus filiis Israelis, Num. xiv 10: et alibi, Obtexit tentorium nubes, et apparuit gloria Jehovae, xvii 7 [A.V. xvi 42]; [8] similiter nubes et gloria super monte Sinai, de 14quibus ita apud Mosen, Cum ascendit Moses in montem, obtexit nubes montem, et habitavit gloria Jehovae super monte Sinai et obtexit eum sex dies, Exod. xxiv 15, 16; haec quoque repraesentabantur quia Lex quae est Divinum Verum, e monte illo promulgabatur; 15quod nubes visa et gloria Jehovae cum Moses ascendit in montem, erat quia 16in illo repraesentabat Legem, hoc est, Verbum historicum, inde aliquoties dicitur Moses et Prophetae, aut 17 Lex et Prophetae, perque Legem intelliguntur ejus libri cum historicis reliquis, non autem Prophetae, quia hoc Verbum repraesentabatur per Eliam et Elisaeum; 18est enim Verbum historicum et propheticum, ut notum est; quapropter cum Verbum vocatur Lex et Prophetae, per Legem intelligitur Verbum historicum, et per Prophetas propheticum. [9] Divinum Verum etiam repraesentabatur per splendorem 19 instar iridis in nube circum cherubos, et supra illos, apud Ezechielem, ubi de illis ita, Vidi aspectum ignis, sicut splendor circumcirca, sicut aspectus iridis quae est in nube in die pluviae; . . . hic aspectus similitudinis gloriae Jehovae, i 26-28; et vocatur quoque gloria Jehovae, et gloria Dei Israelis, viii 4, x 18, 19, xi 22, 23; "gloria Jehovae" vocatur respective ad caelum intimum, et "gloria Dei Israelis" respective ad caelum medium seu spirituale; (m)quod Divinum Verum in caelis appareat in gloria, est quia ipsum verum in caelo spirituali coram oculis apparet ut candida nubes, quam etiam aliquoties videre datum est, ac bonum in vero illo apparet ibi ut igneum, inde nubes per ignem variegata dat aspectus mirabiles, qui sunt gloria in sensu externo; at gloria in sensu 20 interno est intelligentia et sapientia; hae quoque sunt quae repraesentantur per illa.(n) [10] 21Quod Divinum Verum ex quo omnis sapientia et intelligentia, tum apparentia variegatae nubis coram visu externo, sit gloria", etiam constat ab his locis: apud Mosen, Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. xiv 21; hoc a Jehovah dictum est, cum 22repudiabatur populus Israeliticus, et dictum quod infantes eorum modo venirent in terram Canaanem, tunc per quod universa terra impleretur gloria Jehovae", 23significabatur quod in repraesentativis Ecclesiae apud illos, et in Verbo quod quoad plurimam partem de illis, esset gloria Jehovae qua impleretur totum caelum et inde Ecclesiae sancta: [11] apud Esaiam, 24Seraphim clamabant, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth, plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, vi 3: apud eundem, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, xl 5: apud eundem, Propterea in Urim gloriam date Jehovae, in insulis maris nomini Jehovae Dei Israelis, xxiv 15; "Urim" pro luce quae est ex Divino Vero procedente a Domino; "insulae maris" pro illis qui remotiores a vero sunt, n. 1158: [12] apud eundem, Gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Sharonis; illi videbunt gloriam Jehovae, honorem Dei nostri, xxxv 2; "Libanus" pro Ecclesia spirituali, "Carmelus et Sharon" pro Ecclesia caelesti, de hac praedicatur gloria Jehovae cum intelligitur caeleste verum quod est charitas, 25de illa praedicatur honor Dei Israelis cum intelligitur spirituale bonum, quod etiam est charitas: [13] apud eundem, Surge, illuminare, quia venit lux Tua, et gloria Jehovae super Te exorta est; nam ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos; sed super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur, lx 1, 2; ibi de Domino, Qui vocatur Lux, ut apud Johannem i 4, 9; et dicitur quod 26 super Ipsum exorietur gloria Jehovae, 27hoc est, quod Ipsi Divinum Verum: similiter apud eundem, Propter Me, propter Me faciam, nam 28quid profanaretur, gloriam Meam (t)non alii do, xlviii 11; ibi etiam de Domino, "gloria" in supremo sensu pro Divino Humano, 29ita quoque pro Divino Vero, 30quia hoc ab illo; (m)"non alii dare gloriam" est modo Divino Humano, quod unum cum Se:(n) [14] apud Johannem, Civitas sancta Hierosolyma, descendens e caelo, habens gloriam Dei, et luminare illius simile lapidi pretiosissimo, Apoc. xxi ,] 11; "civitas sancta Hierosolyma" est regnum spirituale Domini in caelis, et Ecclesia spiritualis Ipsius in terris, de quibus praedicatur gloria; "luminare" est verum a Divino. [15] Quia Divinum Verum est quod 31repraesentatur per regium in Verbo, 32siquidem Dominus quoad Divinum Verum repraesentabatur per reges, videantur loca mox supra citata, ideo Ipsi ut Regi tribuitur gloria, ut apud Davidem, Attollite portae capita vestra, et extollimini ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae; quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli. Attollite portae capita vestra, et attollite ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae: quisnam hic est Rex gloriae? Jehovah Zebaoth, Hic est Rex gloriae, Ps. xxiv 7-10: apud Esaiam, Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius, gloria, xxiv 23; "gloria" pro Divino Vero; Jehovah dicitur "Jehovah Zebaoth" seu Jehovah exercituum ubi agitur de Divino Vero, nam per "exercitus" significantur vera, n. 3448. [16] 33 Et quia per regium repraesentabatur Divinum Verum, ideo thronus 34super quo sedebant reges 35cum judicabant, vocabatur thronus gloriae, Esai. xxii 23, Jer. xiv 21, xvii (x)12; et apud Matthaeum, Filius hominis sedebit super throno gloriae Suae, xix 28: apud eundem, 36Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Suae:. . . et dicet Rex illis, xxv 31, 34, 40; quod thronus dictus thronus gloriae, etiam erat causa quia judicia fiebant ex vero: apud eundem, Venturus Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique juxta facta illius, xvi 27. [17] Ex his etiam patet quid per gloriam in Oratione Dominica intelligitur, Tuum est regnum, potentia et gloria, in saecula, Matth. vi 13. Regnum spirituale Domini in caelis, et (x)Ecclesia spiritualis 37 in terris 38vocatur quoque decus, Esai. lx 7, lxiii 15, lxiv 10 [A.V. 11], Dan, viii 9-11, xi 16, 41, 45. Etiam ideo gloria a Josepho dicitur, quia ipse Josephus repraesentat in supremo sensu Dominum quoad Divinum spirituale seu Divinum Verum, in sensu interno regnum spirituale Ipsius, tum bonum fidei, videatur n. 3969, 4669, 4723, 4727. @1 i res$ @2 A d se habet, i est$ @3 Ipso$ @4 i et$ @5 i (m)et in magnificis apparentiis et decoribus inde quae sunt externa illius caeli at correspondent interno ejus, quod est charitas, tum intelligentia et sapientia, nam hae in charitate sunt et sic ex charitate, et vocantur vera et bona fidei.(n)$ @6 apparuit$ @7 ut dictum, idcirco etiam$ @8 illo$ @9 hoc est$ @10 haec$ @11 in eadem Praef:$ @12 i in supremo sensu$ @13 quod$ @14 qua$ @15 et quod factum$ @16 ille$ @17 i quoque$ @18 ideo distinctio sit inter Legem et inter prophetas$ @19 i qui$ @20 i autem$ @21 Quod gloria sit Divinum Verum$ @22 repudiaretur$ @23 et significabatur per$ @24 A has this on p. 369, l. 11, after n. 3448 and introduced by Et apud eundem$ @25 i et$ @26 i gloria Jehovae$ @27 et videbitur$ @28 quomodo$ @29 et$ @30 quod inde procedit$ @31 significatur$ @32 et$ @33 see note 1 page 368$ @34 in$ @35 i etiam$ @36 A has this ref. after the next$ @37 i Ipsius$ @38 etiam vocatur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5923

#5923 "Et omne quod videtis": quod significet quicquid ibi apperceptum et perceptum, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere, 1et inde percipere 2 et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807,3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400. @1 tum$ @2 i ut$

Arcana Coelestia 5
Passage 5924

#5924 "Et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc": quod significet conjunctionem arctam, constat ab illis supra n. (x)5909, et quia hic denuo idem dicitur et ex affectione amoris, est conjunctio arcta.

Arcana Coelestia 5
Passage 5925

#5925 Vers. 14, 15. Et cecidit super colla Benjaminis fratris sui, et flevit, et Benjamin flevit super collis illius. Et osculatus omnes fratres suos, et flevit super illis; et postea locuti sunt fratres illius cum illo. "Et cecidit super colla Benjaminis 1 "significat conjunctionem intimam cum medio: "et flevit" significat effectum misericordiae: "et Benjamin flevit super collis illius" significat receptionem et inde reciprocum: "et osculatus omnes fratres suos" significat adjunctionem ex gratia: "et flevit super illis" significat affectionis effectum: "et postea locuti sunt fratres illius cum illo" significat reciprocam communicationem ex receptione. @1 A I o fratris sui here, is included beginning of 5925.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5926

#5926 "Et cecidit super 1colla" Benjaminis 2: "quod significet conjunctionem intimam cum medio, constat ex significatione "colli" quod sit influxus, communicatio et conjunctio, de qua n. 3542, 3695, 3725; et est proprie conjunctio caelestium 3et spiritualium, n. 5320, 5328, ita conjunctio caelestis interni quod "Joseph", cum spirituali caelestis quod "Benjamin"; inde "cadere super colla" est arcte se conjungere, proinde est conjunctio intima; et ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5639, 5686, 5688, 5689. @1 Heb. is also plural, but with singular significance, cf. Lat. cervices and Gk. . Probably as with facies it is an expression of the complexity of the facial region.$ @2 A I o fratris sui here, is included beginning of 5925.$ @3 cum spiritualibus$

Arcana Coelestia 5
Passage 5927

#5927 "Et flevit": quod significet effectum misericordiae, constat ex significatione "flere" quod sit ex misericordia, ita effectus ejus, de qua n. 5480, (x)5873.

Arcana Coelestia 5
Passage 5928

#5928 "Et Benjamin flevit super collis illius": quod significet receptionem et inde reciprocum, constat ex eo quod vicissim hoc factum, unde est receptio et inde reciprocum. Quod conjunctionem boni cum veris, et verorum reciprocum cum bono attinet, sciendum cum influit bonum in vera et sibi illa conjungit, quod tunc infundat illis bonum ex suo, et per suum 1addicet 2illa sibi, inde conjunctio; et quia vera sic vitam 3accipiunt, apparet dein sicut agant ex se, cum reciproce agunt seu reagunt, at usque vera non agunt ex se sed ex bono quod influit in bonum a se addicatum veris; se habent 4haec sicut vasa sanguinis in corpore vivo, vera sunt quasi vasa absque sanguine, bonum autem est quasi sanguis, hic cum se infudit in vasa quae prius vacua fuerunt, agit illa; et quoque reciproce, a sanguine enim acceperunt movendi facultatem, et quasi vitam. Ex his 5 patet quomodo se habet cum conjunctione boni cum veris, et cum [conjunctione] verorum cum bono reciproca. @1 addicat$ @2 vera$ @3 acceperunt$ @4 illa$ @5 i nunc$

Arcana Coelestia 5
Passage 5929

#5929 "Et osculatus omnes fratres suos": quod significet adjunctionem ex gratia, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 1 4353, hic adjunctio ex gratia, quia vera Ecclesiae in naturali quae repraesentantur per "filios Jacobi", a bono interno quod "Joseph", remotiora sunt, et quae remotiora sunt, quidem conjunguntur per medium cum bono interno, sed usque diu retinent talia quae cum bono interno 2non correspondent; idcirco per "osculari fratres" significatur adjunctio ex gratia. [2] Ex gratia dicitur, non ex misericordia, quia quae remotiora sunt et non plene correspondentia, non in tali humiliatione sunt ut implorare queant misericordiam, immo ne quidem ex corde nominare misericordiam, sed loco ejus gratiam; et hoc quia non correspondentia quae adhaerent, sunt ex amore sui, et qui se amat, nusquam se humiliare potest ex corde, erigit enim se, 3nam spectat se in singulis, (c)et parvi facit illa quae extra se. @1 i 3800$ @2 before cum$ @3 et se spectat$

Arcana Coelestia 5
Passage 5930

#5930 "Et flevit super illis": quod significet affectionis effectum, constat ex significatione "flere" quod sit misericordiae effectus, de qua mox supra n. 5927, 5928, hic affectionis, ex eadem causa de qua nunc supra n. 5929.

Arcana Coelestia 5
Passage 5931

#5931 "Et postea locuti sunt fratres illius cum illo": quod significet reciprocam communicationem ex receptione, constat ex illis quae supra n. 5880, explicata sunt; tum quid reciproca communicatio ex receptione, ex illis quae etiam supra n. 5928.

Arcana Coelestia 5
Passage 5932

#5932 Vers. 16-20. Et vox audita domo Pharaonis, dicendo, Venerunt fratres Josephi, et bonum fuit in oculis Pharaonis, et in oculis servorum illius. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Dic ad fratres tuos, Hoc facite, onerate jumenta vestra, et ite, venite terram Canaan. Et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me, et dabo vobis bonum terrae Aegypti, et comedetis pingue terrae. Et nunc mandatum hoc facite, accipite vobis e terra Aegypti vehicula infantibus vestris et mulieribus vestris, et feratis patrem vestrum, et veniatis. Et oculus vester 1ne parcat super supellectilibus vestris, quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc. "Et vox audita domo Pharaonis" significat quod hoc impleret universum naturale: "dicendo, Venerunt fratres Josephi" significat perceptionem quod praesentia vera Ecclesiae in naturali: "et bonum fuit in oculis Pharaonis" significat gaudium ubivis ibi: "et in oculis servorum illius" significat usque ad infima ibi: "et dixit Pharaoh ad Josephum" significat perceptionem naturalis ex caelesti interno: "Dic ad fratres tuos" significat de veris Ecclesiae in naturali: "Hoc facite, onerate jumenta vestra" significat quod implerent omne verum bono: "et ite, venite terram2 Canaan" significat habitationem illorum: "et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me" significat accessionem boni spiritualis et verorum Ecclesiae ad scientifica naturalis: "et dabo vobis bonum terrae Aegypti" significat possessionem scientificorum: "et comedetis pingue terrae" significat appropriationem boni ibi: "et nunc mandatum hoc facite" significat voluntatem: "accipite vobis e terra Aegypti vehicula" significat doctrinalia scientificorum "infantibus vestris et mulieribus vestris" significat pro illis qui nondum sciunt3: "et feratis patrem vestrum, et veniatis" significat servitium eorum, et accessionem: "et oculus vester 4non parcat super supellectilibus vestris" significat quod instrumentalia non sint curae: "quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc" significat quod illis primarium in mente naturali. @1 A here has non$ @2 I, here only, Canaanem$ @3 A has following note above the line: (historica Verbi)$ @4 Thus A I here and 5948; cp. above.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5933

#5933 "Et vox audita domo Pharaonis": quod significet quod hoc impleret universum naturale, constat ex significatione "vocis quae auditur alibi et ad distantiam", cum praedicatur de influxu, quod sit impleri; sicut enim vox audita implet, ita quod influit; et ex significatione "domus Pharaonis" quod sit universum naturale; nam per "Pharaonem" repraesentatur naturale in communi, n. 5160, 5799.

Arcana Coelestia 5
Passage 5934

#5934 "Dicendo, Venerunt fratres Josephi": quod significet quod praesentia vera Ecclesiae in naturali, constat ex significatione "venisse" quod sit praesentia; et ex repraesentatione "filiorum Jacobi", seu "fratrum Josephi", quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512. Sunt in naturali scientifica varii generis; sunt scientifica de terrestribus, corporeis et mundanis, quae sunt infima, 1nam haec sunt immediate ex sensualibus externis seu corporis; sunt scientifica de statu civili, ejus regimine, statutis et legibus, quae sunt paulo interiora; sunt scientifica de illis quae sunt vitae moralis, quae sunt adhuc interiora; quae autem sunt vitae spiritualis, sunt illis omnibus interiora; haec sunt vera Ecclesiae, quae quatenus solum ex doctrina apud hominem sunt, 2non aliud sunt quam scientifica, at cum ex bono 3amoris, tunc vadunt supra scientifica, nam tunc in luce spirituali sunt e qua spectant scientifica in suo ordine infra se; homo per tales gradus scientificorum ascendit 4 ad intelligentiam, scientifica enim per illos gradus aperiunt mentem ut lux e mundo spirituali influere possit. Ex his nunc patet quid intelligitur per praesentiam verorum 5 in naturali. @1 A had sunt enim haec but i nam before sunt and d haec. Clearly enim should have been deleted instead of haec$ @2 nec$ @3 charitatis$ @4 i ab infantia$ @5 i Ecclesiae$

Arcana Coelestia 5
Passage 5935

#5935 "Et bonum fuit in oculis Pharaonis": quod significet gaudium ubivis ibi, nempe in naturali, constat ex significatione "bonum esse in oculis alicujus" quod sit gaudium esse ei; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua mox supra n. 5933.

Arcana Coelestia 5
Passage 5936

#5936 "Et in oculis servorum illius": quod significet usque ad infima ibi, constat ex significatione "servorum" quod sint inferiora, de qua n. 2541, 5161, 5164, 5305, ita quoque infima; quaenam scientifica in naturali infima sunt, (c)et quaenam inferiora, videatur mox supra n. 5934.

Arcana Coelestia 5
Passage 5937

#5937 "Et dixit Pharaoh ad Josephum": quod significet perceptionem naturalis ex caelesti interno, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. 5160, 5799; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; quia caeleste quod "Joseph" repraesentat, est internum, et naturale quod "Pharaoh", est externum, idcirco est perceptio naturalis ex caelesti interno, omnis enim perceptio est ex interiore, nusquam est aliqua perceptio 1interioris ab exteriore, unde enim influxus, inde est perceptio. [2] Quid perceptio quae toties 2nominatur, paucis hic dicendum: est apud unumquemvis hominem facultas percipiendi num ita sit, vel non ita; facultas concludendi intus in se seu in mente sua facit ut res percipiatur; haec facultas nusquam dabilis est nisi influxus sit ex spirituali mundo; hac dote excellent unus homo prae altero; qui minus excellent, sunt qui parum intus in se seu in mente sua concludunt et sic percipiunt, sed 3dicunt ita esse, quia alii quibus fidem habent, ita dixerunt; at qui magis excellent, sunt qui 4non ex aliis sed ex se vident quod ita sit; verum enim vero perceptio quae est apud unumquemvis hominem, est in rebus mundanis, non autem hodie apud aliquem in rebus spiritualibus; 5(m)causa est quia spirituale quod influit et facit perceptionem, 6 obscuratum 7est et paene exstinctum a jucundis amoris mundi et sui; quapropter nec illis curae sunt spiritualia nisi quatenus ex debito et more, si 8auferretur timor ex debito, et jucundum ex more, 9spernerent illa, 10aversarentur, immo 11negarent;(n) [3] qui perceptionem in spiritualibus habebit, is erit in affectione veri ex bono, et desiderabit continue (t)scire vera, inde intellectuale ejus illuminatur, et cum intellectuale illuminatum est, tunc 12datur ei aliquid intus in se percipere; at qui non in affectione veri est, quod 13scit ita esse, 14hoc scit a doctrinali Ecclesiae cui fidem 15adjungit, et quia 16dixit ita esse sacerdos, presbyter, monachus. Ex his constare potest quid perceptio, et quod in mundanis 17 detur, non autem in spiritualibus; quod 18adhuc patet ex eo quod quisque in dogmate in quo natus est, maneat, etiam qui nati sunt Judaei, tum qui extra Ecclesiam, tametsi intra eam vivunt; 19et quoque qui in haeresi, si illis ipsissima vera dicerentur et quoque confirmarentur, usque tamen ne hilum perciperent quod vera sint, apparebunt illis ut falsa. @1 interni ab externo$ @2 dicitur$ @3 modo sciunt ex aliis, quibus fidem habent$ @4 intus in se$ @5 i in rebus mundanis homo dicere potest quod ita sit, quia percipit ex concluso a pluribus non autem in rebus spiritualibus;$ @6 i prorsus$ @7 after exstinctum$ @8 abstrahatur$ @9 spernunt$ @10 aversantur$ @11 negant$ @12 potest aliquod$ @13 sciat$ @14 habet$ @15 adjunget$ @16 dicit$ @17 i apud hominem$ @18 etiam$ @19 tum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5938

#5938 "Dic ad fratres tuos": quod significet de veris Ecclesiae in naturali, nempe quod sit perceptio, constat ex repraesentatione "fratrum Josephi" quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512. Hic Pharaoh invitat filios Jacobi ut veniant in Aegyptum cum infantibus et mulieribus, utque ferant patrem suum secum, nam dicit Pharaoh, "Dic ad fratres tuos, Hoc facite, et accipite patrem vestrum; et accipite vobis e terra Aegypti vehicula pro infantibus vestris et mulieribus vestris; et feratis patrem vestrum, et veniatis"; Joseph autem mox supra invitat patrem 1suum, et non aliter fratres suos quam sicut illius; dicit enim, "Ascendite ad patrem meum, et dicatis ad illum, Descende ad me, ne subsistas, et habitabis in terra Goshen, et eris propinquus ad me, tu et filii tui, et filii filiorum tuorum, et omne quod tibi; 2festinate, et descendere faciatis patrem meum huc". Causa quod Pharaoh invitaverit filios Jacobi, et Josephus patrem, non patet nisi ex sensu interno; qui est quod 3 naturale in communi quod repraesentatur per "Pharaonem", immediatam communicationem habeat cum veris Ecclesiae in naturali quae repraesentantur per "filios Jacobi"; inde est quod Pharaoh de illis loquatur; at caeleste internum quod repraesentatur per "Josephum", non immediatam communicationem habet cum veris Ecclesiae in naturali quae 4"filii Jacobi", sed per bonum spirituale quod est "Israel" pater illorum; inde est quod Joseph de patre loquatur. @1 et fratres suos per illum$ @2 sustentabo te ibi, festinetis$ @3 i nempe$ @4 i sunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5939

#5939 "Hoc facite, onerate jumenta vestra": quod significet quod implerent omne verum bono, constat ex significatione "onerare jumenta" quod sit implere vera; et ex significatione "frumenti quo onerarentur jumenta" quod sit bonum veri, de qua n. 5295, 5410; "jumenta" quod hic vera sint, est quia erant "asini", Gen. xlii 26, 27, xliii 18, 24, xliv 3, per quos significantur scientifica, n. 5741; et quia per "asinos" significantur scientifica, et nunc 1 conjunctio facta est cum bono interno per medium, sunt scientifica vera, eapropter (t)pro asinis hic dicuntur jumenta. @1 i cum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5940

#5940 "Et ite, venite terram Canaan": quod significet habitationem eorum, nempe verorum Ecclesiae in naturali, constat ex significatione "terrae Canaanis" quod sit 1ubi habitatio (c)illorum qui fuerunt ab Ecclesia, de qua n. (x)3705, 3686, 4447, 4454, 4517, 5136, ita 2habitatio verorum Ecclesiae cum bono, quia haec constituunt Ecclesiam. @1 Ecclesia quia ibi$ @2 ibi Ecclesiae vera$

Arcana Coelestia 5
Passage 5941

#5941 "Et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me": quod significet accessionem boni spiritualis et verorum Ecclesiae ad scientifica naturalis, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est pater, quod sit bonum spirituale, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; ex repraesentatione "filiorum ejus" quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, quorum omnia sunt "domus eorum"; ex significatione "venire" quod sit accedere; et ex repraesentatione "Pharaonis" qui est "me" ad quem venirent, quod 1sit scientificum naturalis in communi; ex his patet quod per "accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me" significetur accessio boni spiritualis et verorum Ecclesiae ad scientifica naturalis. @1 sint scientifica$

Arcana Coelestia 5
Passage 5942

#5942 "Et dabo vobis bonum terrae Aegypti": quod significet possessionem scientificorum, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700; et ex significatione "dare ejus terrae bonum" quod sit possessionem, nam qui 1dat possessionem, dat ejus bonum, et vicissim. @1 possidet ejus bonum habet, et qui bonum ejus habet, is possidet$

Arcana Coelestia 5
Passage 5943

#5943 "Et comedetis pingue terrae": quod significet appropriationem boni ibi, constat a significatione "comedere" quod sit communicari, conjungi et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3832, 4745; et ex significatione "pinguis seu pinguedinis terrae", nempe Aegypti, quod sit bonum in naturali. Quod "pingue" sit caeleste seu bonum, a pluribus locis in Verbo constat; nec modo "pingue" quod in animali, sed etiam "pingue" quod aliunde, sicut "butyrum, oleum"; et quae trahunt aliquid (c)a pingui, etiam quantum trahunt, tantum boni significant, ut "lac, mella, resinae". [2] Quod"pinguedo" fuerit repraesentativum boni caelestis, ita amoris qui a Domino, constat ex holocaustis et sacrificiis, quod omnis pinguedo adoleretur super altari et quod inde odor quietis Jehovae; tum quod ideo prohibitum fuerit filiis Israelis comedere pinguedinem; ex quibus sicut ex reliquis, manifestum potest esse quod illa quae instituta fuerunt apud Israelitas, repraesentativa fuerint caelestium et spiritualium, et sic quod sancta involverint; alioquin nihil causae ex Divino fuisset in eo quod sacrificaretur omne pingue animalis, et quod id esset odor quietis Jehovae, tum quod prohiberetur esus ejus sicut 1 sanguinis; certe, perquam crasse cogitaretur de Divino, si crederetur quod pinguedo delectaret, ac Jehovah statutum faceret, in quo non intus reconditum esset aliud; (m)2etiam homo nimis terrestris et corporeus foret, si nihil curaret scire quid per talia significaretur, indicium quod nulla ei affectio sciendi 3quae sunt Verbi et vitae aeternae.(n) [3] De 4pinguedine ita apud Mosen, Sumes omnem pinguedinem tegentem intestina, et reticulum super jecore, . . . et pinguedinem super renibus, et adolebis super altari, Exod. xxix 13, 22: tum Lev. iii 4, 5, 9, 10, 14, 15, iv 8, 9, 19, 26, 31, 35, vii 3, 4: quod etiam "pinguedo pectoris sacrificaretur", Lev. vii 30, 31. Quod id esset "odor quietis Jehovae", 5ita, Hoc panis igniti Jehovae in odorem quietis, Lev. iii 16: Sparget sacerdos sanguinem super altare Jehovae . . . et offeret pinguedinem in odorem quietis Jehovae, Lev. xvii 6: et alibi, Pinguedo primogeniti bovis 6et ovis . . . adolebitur super altari, in odorem quietis Jehovae, Num. xviii 17; odor quietis" significat gratum ex bono amoris. [4] Quod a filiis Israelis non pinguedo comederetur,5 Omnis pinguedo Jehovae esto; ideo statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris, ullam pinguedinem aut ullum sanguinem non comedetis, Lev. iii 16, 17: et alibi, Loquere ad filios Israelis, dicendo, Ullam pinguedinem sive bovis, sive ovis, sive caprae, non comedetis; . . . omnis qui comederit pinguedinem de bestia, de qua oblatum fuerit ignitum Jehovae, exscindetur anima comedens e populis suis; nec ullum sanguinem comedetis, Lev. vii 23-26. [5] Holocausta et sacrificia constituebant principale cultus Divini apud populum illum, n. 923, 2180, quare per "holocausta et sacrificia" in genere significatur cultus, et per illa quae sacrificabantur, tum per omnem processum sacrificationis, 7significatur quale cultus, et per "pinguedinem et ejus adolitionem" ipsissimum caeleste Divinum, quod est bonum amoris a Domino; ut quoque apparet ab his locis: apud Esaiam, Jacob non emisti Mihi argento calamum; et pinguedine sacrificiorum tuorum non implevisti Me; tantum servire fecisti Me per peccata tua, xliii 24; (m)"non emisti argento calamum" pro quod non 8comparaveris tibi vera fidei; et "pinguedine sacrificiorum non implevisti Me" pro quod 9non bonum amoris;(n) [6] apud Davidem, Holocausta pinguium offeram Tibi cum suffimento arietum, Ps. lxvi 15; "holocausta pinguium" pro cultu ex amore: 10apud Mosen, Quando dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui pinguedinem sacrificiorum eorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? Deut. xxxii 37, 38; hoc a gentilibus diceretur, qui putabant quod dii cibarentur imprimis talibus, nescientes prorsus quod "pinguedo sacrificiorum" esset caeleste seu bonum amoris in cultu, et "vinum libaminis" verum fidei inde, 11quae afficiebant angelos cum sacrificabatur, et quae ideo mandata ut caelum prope hominem per repraesentativa et correspondentias esset: [7] apud Davidem, Jehovah recordabitur omnium oblationum tuarum, et holocaustum tuum pingue faciet, Ps. xx 4 [A.V. 3]; "holocaustum pingue facere" pro cultum reddere bonum: apud Esaiam, Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, 12convivium fecum; pinguedinum medullatarum, fecum defecatarum: . . . absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, xxv 6, 8; "convivium" pro caelo et ibi conjunctione cum angelis per amorem et charitatem, n. 3596, 3832, 5161, "pinguedines" sunt bona amoris et charitatis13: apud eundem, Quare appenditis argentum pro eo quod non panis, et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, 14et delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2: [8] et apud Jeremiam, Convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo eos e maerore suo; ac implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, xxxi 13, 14; "pinguedo" manifeste pro bono, nam dicitur quod "anima saturabitur", et vocatur "bonum Jehovae", quod non aliud est quam caeleste quod (c)ab Ipso: apud Davidem, Sicut pinguedine et adipe saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. lxiii 6 [A.V. 5]; similiter: apud eundem, Coronasti annum bonitatis Tuae, et orbitae Tuae stillant pinguedine, Ps. lxv 12 [A.V. 11]: 15apud eundem, Filii hominis in umbra alarum Tuarum confidunt, implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos, Ps. xxxvi 8, 9: apud Esaiam, Tunc dabit Jehovah pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus terrae; et erit pingue et opulentum, xxx 23: [9] apud Johannem, Omnia pinguia et splendida abiverunt, et non amplius invenies ea, Apoc. xviii 14; de Babylone; "omnia pinguia et splendida abiverunt" pro quod omnia bona amoris et vera fidei: apud Mosen, Sugere fecit 16eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum filiorum Bashanis et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum, Deut. xxxii 13, 14; ibi 17de Antiqua Ecclesia spirituali, cujus varia bona recensentur, 18et significantur per mel, oleum, butyrum, lac, pinguedinem". [10] Quia "pinguedo" erat bonum, ideo quoque adjungitur talibus quae non pinguia in se sunt sed usque significant bona, ita "pingue" et "bonum" quasi idem erant; ut in loco allato, pinguedo tritici; similiter apud Davidem, Cibarem eos ex pinguedine tritici, Ps. lxxxi 17 [A.V. 16]: et alibi, Qui ponit terminum tuum pacem, et pinguedine triticorum satiat te, Ps. cxlvii (x)14: tum apud Mosen, Omnis pinguedo olei puri, et omnis pinguedo musti et frumenti, quae primitiae, quia Jehovae, data Aharoni sunt, Num. xviii 12. @1 i etiam$ @2 tum$ @3 talia quae Verbi$ @4 pinguedinis sacrificiis$ @5 apud Mosen$ @6 aut$ @7 significabatur$ @8 comparaverit sibi$ @9 nec$ @10 i et$ @11 quod afficiebat. . . quod ideo mandatum$ @12 As Sch but in n. 2341 S has convivium vinorum suavium . . . vinorum defecatorum, in A E n. 25214 convivium fecum seu vini optimi and in T R n. 708 convivium fecum seu vini suavis$ @13 i convivium fecum, et fecum medullatarum pro caelo et conjunctione cum angelis per vera quae ex bono amoris$ @14 ut$ @15 i pinguedo pro bono caeleste:$ @16 lsraelem$ @17 Israel, pro$ @18 d et i quae$

Arcana Coelestia 5
Passage 5944

#5944 "Et nunc mandatum hoc facite": quod significet voluntatem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5945

#5945 "Accipite vobis e terra Aegypti vehicula": quod significet doctrinalia scientificorum, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sint scientifica, de qua prius; et ex significatione "vehiculorum" quod sint doctrinalia. In Verbo ubi agitur de Aegypto, passim nominantur currus et equi, et per "currus" ibi intelliguntur doctrinalia, nunc falsa nunc vera, et per "equos" intellectualia etiam in utroque sensu; quod "currus" sint doctrinalia, videatur n. 5321; similiter vehicula ibi, sed per haec significantur doctrinalia scientificorum; doctrinalia scientificorum sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi, ac imprimis inserviunt illis qui primum inaugurantur in vera interiora Ecclesiae; sicut sunt, quod viduis prae ceteris benefaciendum, quod pupillis, quod pauperibus qui in plateis; tum quoque praecepta decalogi; haec et plura sunt doctrinalia scientificorum et significantur per "vehicula Aegypti"; talia doctrinalia quia sunt prima quae homo addiscit, etiam dein pro ultimo plano ei inserviunt, nam cum progressus fit ad interiora, fiunt ultima; etiam in illis actualiter desinunt caelestia et spiritualia1, nam illis quasi insistunt ac innituntur, 2spiritualis enim mundus habet suos quasi pedes et suas plantas in naturali, (c)et apud hominem quoad vitam ejus spiritualem 3 in doctrinalibus scientificorum4; similiter ac sensus internus Verbi in sensu ejus litterali. Vehicula per quae doctrinalia haec significantur, 5in Verbo non nisi quam aliquibus in locis nominantur; nominatur vehiculum illa voce in lingua originali, ubi agitur de arca quod imposita tali, 1 Sam. vi 7, 2 Sam. vi 3; et quoque cum 6sanctificabatur habitaculum, Num. vii 3; causa est quia "arca" repraesentabat caelum, n. 3478, quod, ut dictum, insistit ac innititur doctrinalibus scientificorum. @1 i quae caeli,$ @2 nam spiritualis$ @3 i ultimam$ @4 i ibi$ @5 i non hac voce nominantur$ @6 sanctificaretur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5946

#5946 "Infantibus vestris et mulieribus vestris": quod significet pro illis qui nondum sciunt, nempe interiora Ecclesiae, constat ex significatione "infantum" quod sint qui nondum sciunt illa; et ex significatione "mulierum" quod sint affectiones veri; cum enim "viri" significant vera, sicut hic "filii Jacobi", tunc "mulieres (c)illorum" significant affectiones veri; ac vicissim cum "viri" significant bona, "mulieres illorum" significant vera, sed tunc viri vocantur "mariti", n. 3236, 4510, 4823; affectiones veri quae hic "mulieres", nec sciunt interiora Ecclesiae nisi per vera quae sunt "viri"; affectiones absque his sunt sicut voluntas absque intellectuali; voluntas ut aliquid videat et sciat, erit per intellectum, ibi est ejus visus seu oculus.

Arcana Coelestia 5
Passage 5947

#5947 "Et feratis patrem vestrum, et veniatis": quod significet servitium eorum et accessionem, constat ex significatione "ferre patrem" quod sit servitium, de qua sequitur; et a significatione "venire" quod sit accessio, ut supra n. 5941. Cum servitio quod significatur per "ferre patrem", ita se habet: quae inferiora sunt, servire debent interioribus; inferiora 1sunt vera Ecclesiae in naturali quae repraesentantur per "filios Jacobi"; interius autem est bonum spirituale, 2quod repraesentatur per "Israelem patrem eorum", hoc quia interius, seu quod idem2, superius, serviri debet ab exterioribus seu inferioribus; sunt enim inferiora non ad aliud formata quam ut servitia sint, 3nam sunt formata ut interius vivat et agat in illis et per illa4, et quidem ita ut si auferatur interius ab illis, non aliud sint quam vasa absque vita et actione, ita prorsus mortua; ita se habet cum corpore respective ad spiritum ejus, quare cum hic recedit, corpus statim occumbit mortuum; (c)ac ita se habet cum externo homine respective ad internum, et quoque ita se habet cum interno homine respective ad Dominum; formatus enim est internus homo ad recipiendum vitam a Domino, et est non nisi quam vitae Ipsius organum; consequenter est formatum ad inserviendum Domino, ad omnes usus quos amor in Ipsum et charitas erga proximum postulant, primum in mundo naturali et postea in mundo spirituali. @1 after naturali$ @2 i est$ @3 sunt enim adaptata$ @4 i in sphaera inferiore$

Arcana Coelestia 5
Passage 5948

#5948 "Et oculus vester 1non parcat super supellectilibus vestris": quod significet quod instrumentalia non sint curae, constat ex significatione "supellectilium" seu vasorum quod sint instrumentalia; quod illa non curae sint, significatur per "oculus ne parcat". Sunt essentialia et sunt instrumentalia; essentiale ut agat alicubi effectum, habebit instrumentale per quod agat;2 sicuti instrumentale formatum est, ita agit; sit pro exemplo: corpus est instrumentale sui spiritus; externus homo est instrumentale interni; scientificum est instrumentale veri, et verum est instrumentale boni, n. 3068, 3079, ac ita porro. [2] Instrumentalia in Verbo vocantur vasa, hic "supellectilia" quia praedicantur de migratione eorum, ita de illis quae in domibus. Essentialia autem in Verbo vocantur "res", et sunt illa quae agunt per instrumentalia; interiora sic quia agunt per exteriora, sunt (t)respective essentialia. Per quod instrumentalia non curae erunt, intelligitur quod illa pro fine non erunt, sed essentialia; quantum enim instrumentalia pro fine sunt, tantum retrahunt se et evanescunt essentialia; ut, si pro fine sit scientificum et non curae vera, vera tandem ita evanescunt ut non appercipi 3possit num vera sint; si quoque vera pro fine sunt et non curae bonum, bonum tandem ita evanescit ut non sit; tum qui terrestria, aut corporea, aut mundana pro fine habent, sic ut haec solum curae sint, non autem 4caelestia; 5caelestia ita evanescunt ut tandem vix aliquid 5caeleste agnoscatur. Haec et similia sunt quae significantur per "oculus vester ne parcat super supellectilibus vestris". [3] (s)At sciendum quod essentiale et instrumentale sint respectiva, nempe quod essentiale dicatur quia agit per alterum, ut per suum instrumentum aut organum; cum autem aliud agit per illud quod 6 essentiale fuit, tunc (t)hoc fit instrumentale, et sic porro; praeterea in universo creato non datur aliquod essentiale in se, hoc solum datur in Supremo, hoc est, in Domino; Ipse quia est Esse seu Essentiale 7in Se, vocatur Jehovah ab Esse, reliqua omnia sunt modo instrumentalia; ex his nunc sequitur quia, ut dictum, Essentialia pro fine erunt, non instrumentalia, quod Solus Dominus erit.(s) @1 See p. 372, ftnote 4$ @2 i et$ @3 possint$ @4 spiritualia$ @5 spirituale$ @6 i respective$ @7 ex$

Arcana Coelestia 5
Passage 5949

#5949 "Quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc": quod significet quod illis primarium in mente naturali, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; per "bonum totius illius terrae" significatur primarium. Per haec verba etiam intelligitur quod si illis non instrumentalia sed essentialia curae sint, illis instrumentalia erunt in copia; ut pro exemplo: si vera curae1, illis scientifica quae sunt "bonum terrae Aegypti", erunt in copia; similiter si bonum curae, vera erunt in copia. Scientifica quidem, tum vera, erunt curae, sed spectabunt bonum ut finem; si oculus in bono ut in fine est, tunc homo in visu (t)consequentium est, 2seu in talium quae inde, 3perceptione, quae nusquam datur nisi bonum sit finis, hoc est, nisi is universaliter in omnibus et singulis regnet. [2] Se habet hoc sicut corpus et ejus anima; homini omnino curae erit corpus, ut quod nutriendum, quod vestiendum, quod jucundis mundi fruiturum, sed haec omnia non propter corpus sed propter animam, ut nempe haec in sano corpore correspondenter et rite agat, et corpus ut organum sibi prorsus obsequiosum habeat, ita anima erit finis; nec anima pro fine erit, sed solum pro fine medio, ejus curam habebit homo non propter illam sed propter usus quos in utroque mundo praestabit; et cum homo pro fine habet usus, pro fine habet Dominum, nam Dominus disponit ad usus et ipsos usus. [3] (s)Quia pauci sciunt quid sit pro fine habere, etiam dicendum: pro fine habere est amare prae reliquis, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; quid homo pro fine habet, cognoscitur manifeste, nam hoc universaliter in illo regnat, 4ita continue adest, etiam tunc quando de eo nihil cogitare sibi videtur, insidet enim et facit interiorem ejus vitam, et sic latenter regit omnia et singula"; sit pro exemplo; qui ex corde honorat parentes suos, in omnibus et singulis quae agit in praesentia illorum, et quae cogitat in absentia, honor ille adest, et quoque id ex gestibus et loquela appercipitur; ita qui ex corde Deum timet et honorat, timor ille et honor in singulis quae cogitat, loquitur et agit, adest quia inest, etiam cum non adesse videtur, sicut cum in remotioribus inde negotiis est, nam regnat universaliter, ita in singulis; regnans apud hominem in altera vita manifeste appercipitur, nam totius ejus vitae sphaera quae ab ipso exhalat, inde est. [4] 5Ex his constare potest quomodo intelligitur quod Deus semper ante oculos habendus sit, non quod de 6Ipso jugiter cogitandum, sed quod timor Ejus aut amor regnabit universaliter, tunc 7Deus in singulis ante oculos habetur, et quum hoc, homo non cogitat, loquitur et facit quod Ipsi adversum est et ingratum, sin aliter, id quod universaliter regnat, ac interius latet8, se manifestat et admonet. @1 i quae per filios Jacobi repraesentantur$ @2 ita$ @3 before talium$ @4 hoc est$ @5 Inde$ @6 illo$ @7 enim$ @8 i reconditum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5950

#5950 Vers. 21-23. Et fecerunt ita filii Israelis, et dedit illis Joseph vehicula juxta os Pharaonis, et dedit illis viaticum ad viam. Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes; et Benjamini dedit trecentos argenti, et quique mutatorias vestes. Et patri suo misit ut hoc, decem (x)asinos portantes e bono Aegypti, et decem asinas portantes frumentum et panem, et alimentum patri suo ad viam. "Et fecerunt ita filii Israelis" significat effectum a veris spiritualibus in naturali: "et dedit illis 1vehicula juxta os Pharaonis" significat quod ab interno illis doctrinalia, sicut placuit: "et dedit illis viaticum ad viam" significat sustentationem a bono et vero interea: "et omnibus illis dedit (x)cuique mutatorias vestes" significat vera initiata bono: "et Benjamini dedit trecentos argenti" significat quod medio plenum veri ex bono: "et quinque mutatorias vestes" significat multum veri e naturali: "et patri suo misit ut hoc" significat quid gratis donatum bono spirituali: "decem asinos portantes e bono Aegypti" significat scientifica meliora cum multis servitiis: "et decem asinas portantes frumentum et panem" significat boni verum et veri bonum etiam cum multis servitiis: "et alimentum patri suo ad viam" significat verum interius bono spirituali interea. @1 A I o Joseph here and 5952; cp. above.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5951

#5951 "Et fecerunt ita filii Israelis": quod significet effectum a veris spiritualibus in naturali, constat a significatione "fecerunt" quod sit effectus; et a repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879. Quid vera spiritualia in naturali, dicendum: vera fidei extra hominem, spiritum et angelum non sunt vera fidei, non enim applicata sunt alicui subjecto in quo 1fiunt; cum autem applicantur homini, spiritui et angelo ut subjecto, tunc fiunt vera fidei sed cum differentia secundum status vitae cujusvis; apud eos qui primum addiscunt illa, sunt modo scientifica; postea si 2illi sancte 3venerantur illa, ultra vadunt et fiunt vera Ecclesiae; cum autem 3afficiuntur illis et secundum illa 3vivunt, tunc fiunt vera spiritualia; bonum enim amoris et charitatis quod unice est ex spirituali mundo, tunc imbuit illa et facit ut vivant; nam affici illis et vivere secundum illa est ex illo bono. [2] Qualia sunt vera quae fidei vocantur, apud illos qui vivunt secundum illa et qui non vivunt, mihi ostensum est; apud illos qui non vivunt secundum illa, apparuerunt sicut filamenta alba4, et apud quos 5vera illa fuerunt at nihil boni, fragilia; at apud illos qui vivunt secundum illa, apparuerunt sicut fibrae e cerebro impletae spiritu, et molles; ita fuerunt haec vera animata, illa autem inanimata; ex quibus sciri potest quod vera apud homines se habeant secundum statum vitae cujusvis. Vera quae per "filios Jacobi" repraesentantur, sunt vera nondum spiritualia quia nondum facta vitae; at vera quae per illos ut "filios Israelis" repraesentantur, sunt spiritualia, quia ex eo quod facta vitae, bono amoris et charitatis 6imbuta sunt; haec vera hic intelliguntur quia nunc actum est de initiatione ad conjunctionem verorum in naturali quae sunt "filii Jacobi", cum bono interno quod est" "Joseph", per medium quod "Benjamin", et quoque per bonum spirituale quod "Israel". @1 A alters fiunt to fiant$ @2 homo$ @3 singalar$ @4 i sicca$ @5 nihil boni fuit$ @6 impleta$

Arcana Coelestia 5
Passage 5952

#5952 "Et dedit illis 1 vehicula juxta os Pharaonis": quod significet quod ab interno doctrinalia, sicut placuit, constat ex repraesentatione "Josephi" qui est is qui "dedit" 2 quod sit bonum internum, de qua prius; ex significatione "vehiculorum" quod sint doctrinalia, de qua supra n. 5945; et ex significatione "juxta os Pharaonis" quod sit sicut placuit, nempe veris spiritualibus quae sunt "filii Israelis", quia haec vera (t)sunt in naturali" quod per "Pharaonem" repraesentatur, n. (x)5160, 5799, et 3"vehicula" per quae doctrinalia significantur, data sunt illis ad dispositionem. (s)Sicut placuit, dicitur quia doctrinalia quae per "vehicula Aegypti" significantur, sunt ex sensu litterali Verbi, n. 5945, qui absque sensu interno applicari potest cuique bono; Dominus enim non aliquem aperte docet vera sed per bonum ducit ad cogitandum quid verum, et quoque inspirat, homine nesciente, apperceptionem et inde electionem quod hoc verum sit quia ita dictat Verbum, et quia hoc quadrat; ita Dominus aptat vera secundum receptionem boni ab unoquovis; hoc quia fit secundum cujusvis affectionem, ac ita in libero, dicitur hic, sicut placuit.(s) @1 See p. 384, ftnote 1$ @2 i illis vehicula$ @3 doctrinalia quae per vehicula significantur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5953

#5953 "Et dedit illis viaticum ad viam": quod significet sustentationem a bono et 1vero interea, constat ex significatione "viatici" quod sit sustentatio a bono et vero, de qua n. 5490. @1 vera I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5954

#5954 "Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes": quod significet vera initiata bono, constat ex significatione "vestium" quod sint vera, de qua sequitur; inde "mutatoriae vestes" sunt vera quae nova, et vera nova fiunt cum initiantur bono, tunc enim vitam accipiunt; agitur enim de conjunctione naturalis hominis cum spirituali, seu externi cum interno; quando conjunctio fit, tunc vera mutantur et nova fiunt, nam vitam ab influxu boni accipiunt, videatur mox supra n. 5951; quod "mutare vestes" fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, et quod inde quoque vestes mutatoriae, videatur n. 4545. [2] Quod per "vestes" in Verbo significentur vera, est quia vera vestiunt bonum paene sicut vasa sanguinem, ac fibrae spiritum; quod "vestis" significativum veri sit, est quia spiritus et quoque angeli appareant vestibus induti, et quilibet secundum vera quae apud illos, in albis apparent illi qui 1sunt in veris fidei per quae bonum, at in candidis splendentibus qui in veris fidei quae ex bono, translucet enim bonum per verum, inde splendor, videatur n. 5248. [3] Quod spiritus et angeli appareant in vestibus, constare etiam potest ex Verbo ubi memoratur quod angeli visi; ut apud Matthaeum, Angeli ad sepulcrum Domini sedentis species erat sicut fulgur, et vestimentum album sicut nix, xxviii 3: apud Johannem, Super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, Apoc. iv 4: apud eundem, Sedens super equo albo . . . indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen ejus Verbum Dei: exercitus ejus in caelo sequebantur Eum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. xix 11, 13, 14; "vestimenta alba sicut nix" et "byssinum album" significant sancta vera, "albedo" enim et "candor" praedicantur de veris, n. 3301, 3993, 4007, 5319, ex causa quia proxime accedunt ad lucem, et lux quae a Domino est Divinum Verum; 2quapropter (t)Dominus cum transformatus, 3 vestimenta ejus 4apparuerunt sicut lux, de qua apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius sunt facta sicut lux, xvii 2; quod "lux" sit Divinum Verum, in Ecclesia notum est, at quod comparetur "vesti", constat apud Davidem, Jehovah operit Se luce, quasi veste, Ps. civ 2. [4] Quod "vestes" sint vera, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Matthaeum, Ingressus rex ut videret discumbentes, videt ibi hominem non indutum veste nuptiarum; et dixit illi, Amice, quomodo 5huc intrasti non habens vestem nuptiarum? . . . quare ejectus est in tenebras exteriores, xxii 11-13; quinam intelliguntur per "non indutum veste nuptiarum", videatur n. 2132: apud Esaiam, Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, quia non addet veniat in te amplius praeputiatus et immundus, lii 1; "vestes decoris" pro veris ex bono: [5] apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, ac obtexi te serico; . . . vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam, mel et oleum comedisti, xvi 10, 13; de Hierosolyma per quam 6ibi intelligitur Ecclesia Antiqua spiritualis quae postquam exspiravit Ecclesia Antiquissima caelestis, instaurata fuit a Domino; vera quibus Ecclesia illa donata fuit, describuntur per "vestes"; (m)"acupictum" est scientificum, hoc cum genuinum7, etiam apparet ut acupictum, ac sicut lacinia in altera vita, quod etiam datum est videre;(n) "byssus et sericum" 8sunt vera ex bono, sed illa in caelo, quia tin ejus luce ibi, sunt splendidissima et transparentia: [6] apud eundem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, et hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah, fuit tegumentum tuum, xxvii 7; ibi de Tyro, per quam repraesentantur cognitiones veri et boni, n. 1201, quae cum genuinae, sunt "byssus in acupictura ex Aegypto"; bonum inde, seu bonum veri, sunt "hyacinthinum et purpura": [7] apud Davidem, Tota gloriosa filia regis, de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur regi, Ps. xlv (x)14, 15 [A.V. 13, 14]; "filia regis" pro affectione veri; "de implexis auri vestis ejus" pro veris in quibus bonum; "acupicta" pro veris infimis: apud Johannem, Habes pauca nomina in Sardibus, 9qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. 10Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. iii 4, 5; 11"non polluere vestimenta" pro vera non inquinare falsis: [8] apud eundem, Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et 12videant pudorem ejus, Apoc. xvi 15; "vestimenta" similiter pro veris; sunt vera fidei ex Verbo quae proprie significantur per vestimenta; qui illa inde, aut qui vera 13seu verosimilia ex suo religioso, ut gentiles, non sibi acquisiverat et applicuerat vitae, is utcumque putat se in bono esse, usque non est; nam quia (t)nulla ei vera ex Verbo aut religioso sunt, se patitur duci per ratiocinia aeque a spiritibus malis quam bonis, ac ita defendi non potest ab angelis; hoc intelligitur per quod "vigilandum, et servanda vestimenta sua, ut non nudus ambulet et videant pudorem ejus: [9] apud Zachariam, Jehoshua fuit 14indutus vestibus pollutis, sic stabat coram angelo, qui dixit ad stantes coram illo, Removete vestes pollutas a coram illo; ad illum autem dixit, Vide transire feci a te iniquitatem tuam, et induendo te vestibus mutatoriis, iii 3, 4; "vestes pollutae" pro veris conspurcatis a falsis quae a malo, quare remotis vestibus illis et indutis aliis, dicitur "vide transire (t)feci a te iniquitatem tuam"; quod iniquitas non transeat per mutationem vestium, quisque scire potest, inde etiam quisque concludere quod vestium mutatio fuerit repraesentativum, sicut etiam vestium lavatio quae mandata cum purificarentur, ut cum accederent ad montem Sinai, Exod. (x)xix 14; cumque ab impuris mundarentur, Lev. xi 25,40, xiv 8, 9, Num. viii 6, 7, xix (x)21, xxxi (x)19-24; [10] mundationes enim ab impuris fiunt per vera fidei, quia haec docent quid bonum, 15quid charitas, quid proximus, quid fides, quod Dominus, quod caelum quod vita aeterna, haec non sciuntur quid sunt absque veris quae docent, et ne quidem quod 16sint; quis non aliter ex se novit quam quod bonum amoris sui et mundi, sit unicum quod bonum homini, utrumque enim est ejus vitae jucundum; et quis nisi ex veris fidei nosse potest, quod 17aliud bonum sit quod homini applicari potest, nempe bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, et quod in illis bonis sit vita caelestis, 18tum quod tantum ejus boni influat per caelum a Domino, quantum homo se prae aliis non amat et quantum non amat mundum prae caelo; 19ex his constare potest quod purificatio20 quae21 repraesentata fuit per lavationem vestium, 22 fiat per vera fidei. @1 after splendentibus$ @2 inde est$ @3 i quod$ @4 apparuerint$ @5 hoc I$ @6 before de$ @7 i est$ @8 est verum$ @9 quae$ @10 Quia I$ @11 vestimenta pro veris$ @12 videam I$ @13 aut$ @14 in I$ @15 et sic ducunt ad bonum; bonum enim spirituale, seu amoris in Dominum, et amoris erga proximum non scitur quod sit$ @16 sit, nam$ @17 bonum hominis sit bonum charitatis et quod in illo bono$ @18 et$ @19 inde$ @20 i hominis$ @21 i purificatio$ @22 before quae$

Arcana Coelestia 5
Passage 5955

#5955 "Et Benjamini dedit trecentos argenti": quod significet quod medio plenum veri ex bono, constat a repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5600, 5631, 5639, 5688, 5822; ex repraesentatione "Josephi" qui dedit, quod sit bonum internum, de qua n. 5826, 5827, 5869, 5877; ex significatione "trecentorum" quod sint plenum, de qua sequitur; et ex significatione argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658; ex his patet quod per "Benjamini dedit trecentos argenti" significetur quod medio donaverit plenum veri ex bono, (m)est enim medium quod "Benjamin" repraesentat, verum interius per influxum a caelesti interno,(n) n. 5600, 5631. Quod "trecenti" sint plenum, est quia exsurgunt ex tribus et ex centum per multiplicationem, et "tria" significant plenum, n. 2788, 4495, et "centum" significant multum, n. 4400; quid enim numeri compositi involvunt, constat ex simplicibus a quibus sunt. [2] Trecenti ubi alibi in Verbo nominantur, etiam simile involvunt, sicut quod "arca Noe esset longitudine trecentorum cubitorum", Gen. vi 15: tum quod "trecenti viri essent per quos Gideon percuteret (x)Midianem", de quibus 1 in Libro Judicum, Erat numerus lambentium in manu sua ad os suum, trecenti viri: . . . dixit Jehovah ad Gideonem, Per trecentos viros, qui fuerunt lambentes, . . . dabo Midianem in manum tuam. . . . Divisit Gideon trecentos viros in tria agmina, et dedit buccinam in manum uniuscujusque eorum, et hydrias vacuas, et faces in medio hydriarum. . . . Cum clangerent trecentis buccinis, posuit Jehovah gladium viri contra socium illius, et contra universa castra, vii 6-8, 16, 22; per "trecentos viros" ibi etiam significatur plenum, ut quoque per "tria agmina" in quae trecenti illi divisi sunt; et per "centum" qui erat numerus cujusvis agminis, significatur multum ac satis, consequenter quod sufficerent contra Midianem; (m)praeterea, repraesentativa erant omnia illa, nempe quod assumpti qui lamberent aquam in manu; quod buccina unicuique; quod (x)hydriae in quibus faces; et hoc quia per "Midianem", contra quem irent, repraesentabatur verum quod non verum, quia non bonum vitae; sed de singulis his, ex Divina Domini Misericordia, alibi;(n) 2quod numeri etiam repraesentativi fuerint, patet ex pluribus aliis locis, ut quod septem apud Joshuam cum caperent Jerichuntem, 3tunc enim mandatum ut, Septem sacerdotes portarent septem buccinas jubilantium coram arca: quod die septimo circumirent urbem septem vicibus, vi 44. @1 i ita$ @2 ita apud populum illum, omnia et singula usque ad numeros repraesentativa fuerunt, ut a pluribus patet, sicut$ @3 quod$ @4 i; similiter alibi$

Arcana Coelestia 5
Passage 5956

#5956 "Et quinque mutatorias vestes": quod significet multum veri e naturali, constat ex significatione "quinque" quod sint multum, de qua n. 5708; et ex significatione "mutatoriarum vestium" quod sint vera initiata bono; quod 1e naturali, est quia vestes praedicantur de naturali. Quod 2verum e naturali esset medio quod repraesentatur per "Benjaminem", est quia ut medium sit, trahet ab interno et ab externo, n. 5822; quod ab interno, intelligitur per quod medio plenum veri ex bono, quod significatur per "trecentos argenti", de quibus mox supra n. 5955; quod ab externo, intelligitur per multum veri e naturali, quod significatur per "quinque mutatorias vestes". @1 in$ @2 multum veri$

Arcana Coelestia 5
Passage 5957

#5957 "Et patri suo misit ut hoc": quod significet quid gratis donatum bono spirituali1, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic "pater", quod sit bonum spirituale e naturali, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et ex significatione "mittere" quod sit gratis donare; omne enim quod per internum influit a Domino in externum seu in naturale, 2etiam quod in bonum spirituale quod Israel, quia hoc est e naturali, gratis donatur; postulat quidem Dominus humiliationem, adorationem, gratiarum actiones, et plura ab homine, quae apparent sicut remunerationes, ac ita non gratis; sed Dominus non postulat illa Sui causa, nam nihil gloriae Divino ex humiliatione, adoratione, et gratiarum actione hominis; in Divino prorsus non conceptibile est aliquid amoris sui ut propter Se talia fiant, verum sunt propter ipsum hominem, cum enim homo in humiliatione est, tunc potest recipere bonum a Domino, nam tunc separatus est ab amore sui et ejus malis quae obstant; quapropter Dominus humiliationis statum apud hominem vult ejus causa, 3quia cum homo in illo statu est, potest Dominus influere cum bono caelesti; similiter se habet cum adoratione et cum gratiarum actione. @1 i e naturali$ @2 ubi etiam$ @3 ut gratis ei possit implere$

Arcana Coelestia 5
Passage 5958

#5958 "Decem asinos portantes e bono Aegypti": quod significet scientifica cum multis servitiis, constat ex significatione "decem" quod sint multum, de qua n. 3107, 4638, 5708; ex significatione "asinorum" quod sint scientifica, de qua n. 5741, hic scientifica infima, de quibus n. (x)5934, quae quia portant interiora, sunt servitia; et ex significatione "boni Aegypti" quod sint scientifica, ut supra n. 5942, 5949, sed scientifica Ecclesiae, nam haec proprie per "Aegyptum" significantur, n. 4749, 4964, 4966; quod haec sint "bonum Aegypti"1, inde est quia a Josepho ad Israelem, quod est a caelesti interno ad bonum spirituale, sunt missa. @1 i hic$

Arcana Coelestia 5
Passage 5959

#5959 "Et decem asinos portantes frumentum et panem": quod significet boni verum et veri bonum, etiam cum multis servitiis, constat ex significatione "decem" quod sint multum, ut supra n. 5958; ex significatione "asinorum" quod sint servitia, ut quoque mox supra n. 5958; ex significatione "frumenti" quod sit bonum veri, de qua n. 5295, 5410, hic autem boni verum quia a caelesti interno quod "Joseph"; et a significatione "panis" quod sit veri illius bonum, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976. Cum hoc quod "frumentum" significet boni verum, et alibi (t)veri bonum, ita se habet: cum significationibus aliter se habet cum agitur de influxu a caelesti interno, et aliter cum a spirituali interno; quod influit a caelesti interno, non est nisi quam bonum, quod (t)quidem in se verum habet, sed 1hoc verum est bonum; quod autem influit a spirituali interno, non est nisi quam verum, quod cum factum (x)vitae, appellatur 2 bonum veri; inde nunc est quod "frumentum" significet nunc bonum veri, et nunc boni verum, hic boni verum quia (c)ex caelesti interno quod "Joseph". Quod "asinae portaverint frumentum et panem" ac "asini bonum Aegypti" est quia per "asinos" significantur 3servitia quatenus se referunt ad 4verum, et per "asinas" significantur 3servitia quatenus se referunt ad bonum; 5ideo super asinis portabantur talia quae 6illis conveniebant, et super asinabus talia quae 7illis; (m)alioquin non opus fuisset memorare quod essent asini et asinae, et quid illi et quid hae portarent.(n) @1 ipsum verum ibi$ @2 i bonum et quidem$ @3 scientifica$ @4 vera$ @5 ita$ @6 A d illis correspondebant, i se referunt ad vera$ @7 se referunt ad bona, hoc ob congruentiis, aliter nec$

Arcana Coelestia 5
Passage 5960

#5960 "Et alimentum patri suo ad viam": quod significet verum interius bono spirituali interea, constat ex significatione "alimenti" quod sit 1verum interius, hoc enim existit a boni vero et veri bono, quae significantur per "frumentum et panem", mox supra n. (x)5959; et quoque verum 2interius est alimentum bono spirituali; ex repraesentatione "Israelis" qui hic est pater, quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 5957; et ex significatione "ad viam" quod sit interea, nempe antequam veniret, 3hoc est, antequam plena conjunctio fieret. @1 bonum$ @2 inferius I$ @3 et; est is a slip$

Arcana Coelestia 5
Passage 5961

#5961 Vers. 24-28. Et dimisit fratres suos, et iverunt, et dixit ad illos, Ne contendatis in via. Et ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem eorum. Et indicaverunt illi, dicendo, Adhuc Joseph vivit, et quod ille dominans in omni terra Aegypti; et defecit cor ejus, quia non credidit illis. Et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos; et vidit vehicula quae misit Joseph ad ferendum illum; et revixit spiritus Jacobi patris illorum. Et dixit Israel, Multum, adhuc Joseph filius meus vivit, ibo et videbo illum antequam morior. "Et dimisit fratres suos et iverunt" significat occultationem: "et dixit ad illos, Ne contendatis in via" significat perceptionem datam ut in tranquillo sint: "et ascenderunt ex Aegypto" significat recessionem a scientificis Ecclesiae: "et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem 1suum significat habitationem ubi bonum naturale non spirituale: "et indicaverunt illi, dicendo" significat influxum et apperceptionem: "Adhuc Joseph vivit" significat quod internum non rejectum: "et quod ille dominans in omni terra Aegypti" significat quod mens naturalis sub ejus potestate sit: "et defecit cor ejus, quia non credidit illis significat deficientiam vitae naturalis, et inde intellectus: "et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos" significat influxum ex caelesti spiritualis: "et vidit vehicula quae misit Josephus ad ferendum, illum" significat doctrinalia inde quae persuaderent: "et revixit spiritus Jacobi patris illorum" significat vitam novam: "et dixit Israel" significat bonum spirituale nunc: "Multum, adhuc Joseph filius meus vivit" significat gaudium quod internum non perierit: "ibo et videbo illum antequam morior" significat desiderium conjunctionis, antequam novum. @1 Thus A I here and 5965; cp. above.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5962

#5962 "Et dimisit fratres suos et iverunt": quod significet occultationem, constat ex significatione "dimittere" quod sit removere a se, consequenter non magis sic praesens esse apud illos; et a significatione "ire" seu abire quod sit vivere, tum vivere remotius, ut et relinquere, de qua n. 3335, 3416, 3690, 4882, 5493, (x)5696, ita est occultari. Quod nunc de remotione a caelesti interno, et sic de ejus occultatione, agatur, constat a sequentibus in sensu interno. [2] Qui non scit quomodo se habet cum statu vitae spirituum et angelorum in caelis, nec scire potest cur nunc agatur de occultatione (m)veri et boni, cum mox prius 1fuerant in luce eorum; status ille in caelo est quod spiritibus et angelis sint mane, meridies et vespera, tum diluculum, et iterum mane, et sic porro; mane eorum est cum Dominus praesens est et illos manifesta felicitate beat, (t)sunt tunc in perceptione boni; meridies est cum in luce veritatum sunt; et vespera cum ab illis removentur, tunc apparet illis quod Dominus remotior sit et ab illis occultatus; has vices omnes qui in caelo subeunt et percurrunt, aliter non possunt continue perfici; inde enim illis relativa, et a relativis perfectior perceptio, quoniam inde sciunt quid non felix, 2quia inde sciunt 3quid non bonum, et quid non verum. [3] 4 Quod admiratione dignum, est quod nusquam unus status 5sit prorsus similis alteri in aeternum; tum quod unus spiritus et angelus non similes status mutationes percurrat ac alter, ex causa quia 6unus non est alteri prorsus similis quoad bonum et verum, sicut nec unus homo alteri quoad faciem; sed usque Dominus ex variis illis unum facit; canon 7 communis est quod omne unum, in quo aliquid quale, ex variis existat, quae in unanimum tale 8ut per harmoniae consensum rediguntur, ut appareant omnes sicut unum; 9unum inde seu unio in caelis fit 10per amorem et charitatem; videatur etiam n. 3241, 3267, 3744, 3745, 3986, 4005, 4149, (x)5598. [4] Occultatio quae significatur per quod "Joseph dimisit fratres suos, et iverunt", in Verbo vocatur vespera, quae tunc est apud angelos cum non percipiunt Dominum praesentem, est enim in caelo continua perceptio 11 Domini; cum in 12 statu non perceptionis sunt, tunc non afficiuntur bono nec vident verum ut prius; hoc angit illos, at brevi post venit diluculum, et sic mane. @1 actum est de manifestatione;(n) status vitae spirituum et angelorum in caelo, est quod illis$ @2 tum quoque$ @3 quod I$ @4 i et$ @5 est$ @6 nec unus$ @7 i enim$ @8 redactis$ @9 unanimum per quod$ @10 A alters to amor et charitas$ @11 i praesentiae$ @12 i illo$

Arcana Coelestia 5
Passage 5963

#5963 "Et dixit ad illos, Ne contendatis in via": quod significet perceptionem datam ut in tranquillo sint, constat ex significatione "dicere ad illos" quod sit perceptio 1data ab interno quod est "Joseph", de qua saepius; et a significatione "non contendere in via" quod sit ut in tranquillo sint; contentio enim cum aliis est intranquillum, quia est turba animi. Status qui variantur in altera vita, de quibus mox supra n. (x)5962, se habent secundum perceptionem boni et veri apud illos, ita secundum perceptionem praesentiae Domini 2; secundum perceptionem illam est illis tranquillum, nam qui in perceptione praesentiae Domini sunt, illi in perceptione sunt quod omnia et singula quae illis contingunt, ad bonum eorum tendant, et quod mala 3ad illos non pertingant, inde sunt in tranquillo; (m)absque tali fide seu confidentia in Dominum, nusquam aliquis venire potest ad tranquillum pacis, ita nec ad beatum in gaudio, quia 4beatum illud in tranquillo pacis habitat.(n) @1 after Joseph$ @2 i apud illos$ @3 nec ad illos$ @4 hoc$

Arcana Coelestia 5
Passage 5964

#5964 "Et ascenderunt ex Aegypto": quod significet recessionem a scientificis Ecclesiae, constat a significatione "ascendere inde" quod sit recedere; "ascendere" dicitur ab Aegypto ad terram Canaan, et "descendere" ab hoc ad Aegyptum, ex causa de qua aliquoties prius; hic per "ascendere" significatur abire; et ex significatione "Aegypti" quod in proprio sensu sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966; quod illa scientifica hic significentur, est quia in illis fuerunt cum in Aegypto cum Josepho, n. (x)5958. Agitur hic usque ad versum ultimum hujus capitis de remotione ab illis quae (t)sunt boni et veri, ita ab illis quae Ecclesiae, quae remotio 1intelligitur per occultationem supra, n. (x)5962, et hic per recessionem; hic status in Verbo significatur per "vesperam"; cum in illo statu sunt, 2 recedunt a caelestibus et spiritualibus, et accedunt ad talia in quibus non spirituale et caeleste; at occultatio illa seu 3recessio non fit per quod Dominus se occultet aut recedat sed quod ipsi, non enim diutius detineri possunt, quia non convenit, a proprio illorum, quapropter 4ille status venit cum sibi seu proprio suo relinquuntur, et5 quantum illi relinquuntur, seu in id immerguntur, tantum ab illis quae caeli sunt, recedunt, et tantum illis bonum fit imperceptibile et verum obscurum; inde patet quod Dominus non Se occultet sed quod homo, spiritus et angelus seipsum. @1 i hic$ @2 i tunc$ @3 remotio$ @4 illi tunc$ @5 i in$

Arcana Coelestia 5
Passage 5965

#5965 "Et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem 1suum": quod significet habitationem ubi bonum naturale non spirituale, constat ex significatione "terrae Canaanis" quod sit Ecclesia, de qua n. 3705, (x)3686, 4447, 4517, (x)5136, ita habitatio eorum qui repraesentarent Ecclesiam, qui quod fuerint posteri Jacobi, notum est; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturale, de qua n. 3305, 3659, 3775, 4009, 4073, 4234, 4538, non autem spirituale, nam hoc repraesentatur per "Israelem"; quod "Jacob" repraesentet externum Ecclesiae et "Israel" internum, videatur n. 4286, 4570; sive dicas bonum naturale 2aut Ecclesiae externum, sive bonum spirituale aut Ecclesiae internum, idem est, nam bonum naturale constituit Ecclesiae externum, et bonum spirituale Ecclesiae internum. [2] (s)Spirituale dicitur quod 3est in luce caeli, nam quod 3est in illa luce, in se habet affectionem boni et perceptionem veri; hae4 sunt in illa luce quia lux illa est a Domino; quapropter qui in bono et vero spirituali sunt, illi in interno Ecclesiae sunt, nam sunt capite intra caelum; naturale autem dicitur quod est 5in luce mundi, et quod 6in illa luce est, non in se habet affectionem boni et perceptionem veri sed extra se; influit enim lux caeli et illuminat circum circa, ita extra non intra, et facit ut sciatur quod bonum sit bonum et verum verum, quia ita dicitur, non quod ita esse percipiatur;(s) quapropter qui in bono 7 naturali sunt, illi in externo Ecclesiae sunt, 8nam non capite sunt in caelo sed caput illuminatur inde ab extra. 9Nunc Jacob vocatur Jacob, non Israel, ex causa quia nunc 10in externis sunt, ut ab illis quae 11supra dicta sunt, liquet. @1 See p 392, ft 3$ @2 sive . . . aut . . . seu$ @3 apparet$ @4 i enim$ @5 a$ @6 est a luce mundi$ @7 i et vero$ @8 non enim$ @9 Hic$ @10 i in recessione sunt, ita$ @11 praecedunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5966

#5966 "Et indicaverunt illi dicendo": quod significet influxum et apperceptionem, constat a significatione "indicare" quod sit communicari et conjungi, de qua n. 4856, 5596, ita quoque influxus, nam quod indicatur, hoc in cogitationem influit; et a significatione "dicere" in historicis (x)Verbi quod sit 1perceptio, de qua saepius, ita quoque apperceptio. @1 apperceptio$

Arcana Coelestia 5
Passage 5967

#5967 "Adhuc Joseph vivit": quod significet quod internum non rejectum, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit bonum internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877; et ex significatione "vivere" quod sit adhuc esse, ita non rejectum; quod "vivere" sit non esse rejectum, est quia a filiis Jacobi internum quod per "Josephum" repraesentatur, primum rejectum fuit, et quia tunc pater eorum crediderat quod a malis et falsis perierit, n. 5828; inde nunc per "vivere" significatur quod non ita sit.

Arcana Coelestia 5
Passage 5968

#5968 "Et quod ille dominans in omni terra Aegypti": quod significet quod mens naturalis sub ejus potestate sit, constat ex significatione "dominari" quod sit sub ejus potestate esse; et a significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5301.

Arcana Coelestia 5
Passage 5969

#5969 "Et defecit cor ejus, quia non credidit illis": quod significet deficientiam vitae naturalis et inde intellectus, constat ex significatione "defecit cor" quod sit deficientia vitae, et quia 1dicitur de "Jacobo" per (x)quem repraesentatur bonum naturale, n. (x)5965, est deficientia vitae naturalis; et ex significatione "non credere" quod sit deficientia intellectus; quod dicatur inde, est quia praecedit semper vita quae voluntatis2, et sequitur vita intellectus; causa est quia solum voluntati inest vita, non autem intellectui nisi ex voluntate; hoc constat a bono quod est voluntatis, et a vero quod est intellectus, quod bono insit vita, non autem vero nisi ex bono; 3manifestum enim est quod id semper prius sit quod vivit, et id posterius quod inde vivit; haec causa est quod dicatur deficientia vitae naturalis et inde intellectus, quae significantur per quod "defecit cor ejus, quia non credidit illis". @1 praedicatur$ @2 i quae per cor intelligitur$ @3 inde patet$

Arcana Coelestia 5
Passage 5970

#5970 "Et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos": quod significet influxum ex caelesti spiritualis, constat ex significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5797; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4963, 5307, 5331, 5332, 5417.

Arcana Coelestia 5
Passage 5971

#5971 "Et vidit vehicula quae misit Josephus ad ferendum illum": quod significet doctrinalia inde quae persuaderent, constat ex significatione "vehiculorum" quod sint doctrinalia, de qua n. 5945, 5952; ex significatione "quae misit Josephus" quod sit quae a caelesti interno; et a significatione "ad ferendum illum" quod sit quae persuaderent, nam ferre (c)eum ad Josephum ut videat eum, est persuadere; quod etiam ex visis vehiculis persuasus fuerit, (c)ex verbis quae nunc sequuntur, nempe, revixit spiritus Jacobi patris illorum, et dixit Israel, Multum, adhuc Joseph filius meus vivit", constat.

Arcana Coelestia 5
Passage 5972

#5972 "Et revixit spiritus Jacobi patris illorum": quod significet vitam novam, constat ex significatione "revixit spiritus" quod sit vita nova; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturale, de qua n. (x)5965; inde per "revixit spiritus Jacobi" significatur vita nova bono naturali; vita nova fit cum spirituale ab interno influit, et in illis quae in naturali sunt, ab interiore agit, inde bonum naturale fit 1 spirituale, adjunctum bono spirituali quod repraesentatur per "Israelem"; ob quam causam etiam Jacob nunc vocatur Israel, nam dicitur, "revixit spiritus Jacobi, et dixit Israel". @1 i bonum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5973

#5973 "Et dixit Israel": quod significet bonum spirituale nunc, constat ex repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, ut n. 5801, 5803, 5806, 1 5817, 5819, 5826, 5832, 5833; quid bonum spirituale quod "Israel" et quid bonum naturale quod "Jacob", videatur supra n. (x)5965. Qui non sensum internum Verbi novit, nusquam scire potest cur Jacob nunc dicatur Jacob et nunc Israel, nam in uno capite, etiam in uno versu, nunc unum nomen nunc alterum dicitur;2 quod sensus internus Verbi sit, inde manifeste constare potest; sicut hic ubi dicitur, "Revixit spiritus Jacobi patris illorum, et dixit Israel": similiter alibi, ut Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, . . . et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, Gen. xlii 4, 5: Et profectus Israel; dixit Deus Israeli in visionibus noctis, Jacob, Jacob, et dixit, Ecce me, Gen. xlvi 1, 2: Surrexit Jacobus ex Beersheba, et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum, ibid. vers. 5: Omnes animae domus Jacobi, venientis Aegyptum, septuaginta. Alligavit Joseph currum suum, et ascendit obviam Israeli; . . . et dixit Israel ad Josephum, ibid. vers. 27, 29, 30: Habitavit Israel in terra Aegypti in terra Goshen; . . . vixit Jacobus in terra Aegypti septendecim annis. . . . Et appropinquaverunt dies Israelis ad moriendum, Gen. xlvii 27-29: Et indicavit Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Joseph venit ad te; et confirmavit se Israel, et sedit super lecto, et dixit Jacob ad Josephum Gen. xlviii 2, 3: Vocavit Jacob filios suos, . . . et dixit, Congregamini, . . . et audite, filii Jacobi, audite Israelem patrem vestrum, Gen. xlix 1, 2: et in eodem capite, Maledicta ira eorum, quia vehemens, et excandescentia eorum, quia dura; dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele, vers. 7; 3tum Roborabuntur brachia manuum ejus a manibus robusti Jacobi, exinde pastor, lapis Israelis, vers. 24; praeter apud Prophetas frequenter. @1 i 5812,$ @2 i ad minimum exinde sciri potest$ @3 ac iterum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5974

#5974 1"Multum, adhuc Joseph filius meus vivit": quod significet gaudium quod internum non perierit, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum; et ex significatione "vivere" quod sit non periisse, nec rejectum, 2ut supra n. (x)5967; quod gaudium sit, patet. @1 So Sch; Heb (rab)multus, but satis is quite justifiable; see also n. 6172 fin.$ @2 de quibus$

Arcana Coelestia 5
Passage 5975

#5975 "Ibo et videbo illum antequam morior": quod significet desiderium conjunctionis, antequam novum, constat ex significatione "ire et videre" quod sit conjungi; 1quod "videre" sit conjungi, est quia interior visus in mundo spirituali conjungit; interior visus est cogitatio, et ibi in societate, quando plures ut unum agunt, 2et quoque in choris, quod cogitat unus, etiam cogitat alter, ita cogitatio conjungit; et quoque cum (x)quidam cogitat de aliquo, sistitur is praesens, ita quoque conjungit; inde est quod per "ire et videre" significetur conjunctio; quod desiderium conjunctionis sit, fluit ex gaudio, de quo mox supra n. (x)5974; et ex significatione "antequam morior" quod sit antequam novum, nempe novum repraesentationis; in Verbo enim repraesentativa ita succedunt ut cum unus moritur, sequatur repraesentativum vel simile per alium, vel aliud, ita novum, de qua re n. 3253, 3259, 3276; sicuti cum Abraham mortuus est, successit repraesentativum per Jishakum; et cum hic mortuus, successit repraesentativum per Jacobum; et cum hic mortuus, 3successit repraesentativum per posteros ejus; hoc novum est quod 4 intelligitur. @1 interior enim visus in altera vita conjungit$ @2 I has "et quoque in choris"$ @3 succedit$ @4 i hic$ Continuatio de Angelis et Spiritibus apud hominem

Arcana Coelestia 5
Passage 5976

#5976 Ad finem capitis praecedentis ostensum est quod apud unumquemvis hominem duo spiritus ab inferno sint et duo angeli e caelo, qui faciunt ut utrinque communicatio sit et quoque ut homo in libero sit.

Arcana Coelestia 5
Passage 5977

#5977 Quod duo sint, est causa quia duo genera spirituum in inferno sunt, et duo genera angelorum in caelo, quibus correspondent duae facultates in homine, nempe voluntas et intellectus; primum genus spirituum simpliciter vocantur "spiritus" et agunt in intellectualia; alterum genus vocantur "genii" et agunt in voluntaria; sunt etiam inter se distinctissimi; nam illi qui simpliciter vocantur spiritus, infundunt falsa; ratiocinan tur enim contra verum, (c)ac in suae vitae jucundo sunt cum possunt facere ut verum appareat 1ut falsum ac falsum 1ut verum; at illi qui vocantur genii, infundunt mala, agunt in affectiones et concupiscentias hominis, et 2 olfaciunt momento quid desiderat homo; si hoc bonum est, solertissime flectunt id in malum; in jucundo suae vitae sunt cum possunt facere ut bonum appercipiatur ut malum ac malum ut bonum; 3illis permissum fuit agere in mea desideria ut scirem qualis naturae sunt, et quomodo agunt, et fateri 4possum, nisi Dominus per angelos custodiverit, quod pervertissent illa in concupiscentias 5mali, et hoc tam latenter ac tacite ut vix aliquid de eo apperciperem. [2] Hi qui genii vocantur nec quicquam commune habent cum illis qui vocantur spiritus; illi seu genii nihil curant quid homo cogitat sed solum quid amat; hi autem seu spiritus nihil curant quid homo amat sed quid cogitat; illi seu genii jucundum in tacendo ponunt, hi autem seu spiritus in loquendo; sunt quoque 6prorsus separati ab invicem; genii sunt in infernis a tergo profunde, et ibi inconspicui 7spiritibus, cumque inspicitur illuc, apparent sicut umbrae quae 8volutant; spiritus autem in infernis a lateribus et 9ab anterioribus sunt; inde nunc est quod apud hominem bini 10spiritus ab inferno sint. @1 sicut$ @2 i quasi$ @3 i quandoque$ @4 possim$ @5 tam dextre ut minime$ @6 nusquam simul$ @7 ,cum$ @8 volitarent$ @9 antrorsum, et conspicui sunt, et apparent in sua luce sicut homines, et in luce caeli sicut monstra$ @10 sint ab inferno$

Arcana Coelestia 5
Passage 5978

#5978 Quod bini angeli apud unumquemvis hominem sint, est quia (t)illorum etiam duo genera sunt; unum quod agit in hominis voluntaria, alterum quod in ejus intellectualia; qui in hominis voluntaria, agunt in ejus amores et fines, consequenter in ejus bona; qui autem in hominis intellectualia, agunt in ejus fidem et principia, consequenter in ejus vera; sunt etiam illi inter se distinctissimi; vocantur illi qui in voluntaria hominis agunt caelestes, et illi qui in ejus intellectualia spirituales; caelestibus oppositi sunt genii, et spiritualibus spiritus1. (m)Haec a multa experientia scire datum est, nam cum utrisque continue sum in consortio et loquela.(n) @1 i sunt etiam hi separati ab invicem in caelis$

Arcana Coelestia 5
Passage 5979

#5979 Homo qui in fide est, credit quod non nisi quam angeli e caelo apud ipsum sint, et quod diabolici spiritus ab illo prorsus remoti1; sed asseverare possum quod apud hominem qui est in concupiscentiis et jucundis amoris sui et mundi, et haec illi pro fine sunt, tam prope apud illum sint ut sint in ipso et regant ejus tam cogitationes quam affectiones; angeli 2e caelo nequaquam possunt intra sphaeram talium esse sed extra, quapropter etiam angeli recedunt sicut spiritus infernales propius accedunt; at usque angeli e caelo nusquam prorsus ab homine 3recedunt, tunc enim actum foret cum illo; nam si absque communicatione cum caelo per angelos foret, non potuisset vivere. [2] Quod spiritus infernales et angeli caelestes apud hominem sint, etiam quodammodo ex doctrina fidei Ecclesiarum Christianarum est; dictat enim doctrina quod omne bonum a Deo, et quod malum a diabolo; et confirmant hoc praedicatores per id quod 4in pulpitis orent ut Deus regat eorum cogitata et eorum verba, 5quodque dicant quod in justificatione omnia usque ad 6minima conatuum a Deo sint; tum quando homo bene vivit, quod se duci patiatur a Deo; et quoque quod angeli 7mittantur a Deo, qui homini 8inserviant; ac vicissim cum homo 9aliquod enorme malum fecerat, 10dicunt illum se a diabolo passum esse 11duci, et quod tale malum ab inferno sit; 12dixissent etiam quod spiritus ab (m)inferno 13 influerent in mala interiora quae sunt voluntatis et cogitationis, si haec 114mala pro tantis agnovissent.(n) @1 i sint$ @2 in$ @3 removentur$ @4 supplicent$ @5 et$ @6 minimos conatus$ @7 sint$ @8 inserviunt$ @9 aliquid$ @10 quod dicant$ @11 seduci$ @12 addidissent$ @13 i etiam$ @14 pro tantis malis$

Arcana Coelestia 5
Passage 5980

#5980 Angeli sedulo et jugiter observant quid mali spiritus et genii apud hominem intentant et moliuntur; et quantum homo patitur, flectunt mala in bona vel ad bona vel versus bona.

Arcana Coelestia 5
Passage 5981

#5981 Apparent apud infernales spiritus et genios aliquoties turpia et foeda, et effective qualia homo malus cogitat et loquitur; ne angeli propter talia prorsus aufugiant, turpia illa et foeda (t)apud illos mitiora appercipiuntur quam in se sunt. Ut scirem quomodo talia ab angelis appercipiuntur, data est mihi apperceptio angelica cum turpia obvenirent, quae talis erat ut nihil horrescerem; versa 1fuerunt in mite quale describi non potest sed modo comparari cum angulatis et pungentibus qualia sunt cum illis 2ablata sunt angularia et punctoria: ita turpia et foeda spirituum et geniorum infernalium hebetantur apud angelos. @1 fuit$ @2 oblata I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5982

#5982 Dominus ponit hominem in aequilibrio inter mala et bona ac inter falsa et vera, per malos spiritus ab una parte et per angelos ab altera, ut homo sit in libero; ut enim homo salvari possit, in libero esse debet, (c)ac in libero abduci a malo et duci ad bonum; 1quicquid non fit in libero, hoc non manet quia non appropriatur; liberum illud est ex aequilibrio in quo tenetur. @1 quod$

Arcana Coelestia 5
Passage 5983

#5983 Quod per binos spiritus et per binos angelos homini communicatio sit cum inferno et cum caelo, constare potest ex eo quod (t)in altera vita una societas cum alia, aut cum aliquo, non possit communicationem habere nisi per spiritus qui ab illis emittuntur; emissarii hi spiritus vocantur "subjecta", nam per illos ut per subjecta loquuntur. Emittere subjecta ad alias societates et sic communicationem 1sibi comparare, inter familiaria in altera vita est; et mihi notissimum per id quod millies ad me missi fuerint, et quod absque illis nihil scire potuerint quid apud me, ac nihil mecum communicare quod apud se. Inde sciri potest quod spiritus et genii 2 apud hominem 3nihil aliud sint quam subjecta per quae cum inferno comnmunicatio; et quod angeli caelestes et spirituales 4 sint subjecta per quae cum caelis communicatio. @1 habere$ @2 i ab inferno$ @3 non$ @4 i etiam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5984

#5984 Spiritus qui in mundo spirituum sunt, cum communicationem habere volunt cum pluribus societatibus, solent subjecta emittere, ad quamlibet 1 unum; et (x)observavi quod mali spiritus emiserint plures circumcirca, et statuerint illos, sicut aranea suos casses, in quorum medio sunt illi qui emittunt; et quod miratus sum, hoc sciunt facere sicut ex quodam instinctu; nam qui nihil de talibus in vita corporis noverant, ilico id in altera vita faciunt. Inde quoque constare potest quod communicationes fiant per spiritus emissarios. @1 i societatem$

Arcana Coelestia 5
Passage 5985

#5985 Subjectum est in quo concentrantur plurium cogitationes et loquelae, et sic plures sistuntur ut unus; et quia subjectum nihil prorsus ex se cogitat aut loquitur sed ex aliis, et aliorum cogitationes et loquelae sistuntur ibi ad vivum, idcirco putant illi qui influunt quod subjectum sit quasi nihil 1et vix animatum, modo receptivum cogitationis et loquelae illorum; subjectum autem vicissim putat quod non ab aliis sed ex se solo cogitet et loquatur; ita fallaciae ludunt utrinque. Saepius datum est dicere ad subjectum quod is nihil ex se cogitet et loquatur sed ex aliis; et quoque quod alii illi putent subjectum non posse aliquid ex se cogitare et loqui, ita apparere illis sicut in quo nihil vitae a se; quibus auditis is qui fuit subjectum, valde indignatus est; sed ut de veritate convinceretur, loqui datum est cum spiritibus qui influebant, qui tunc fassi dicebant quod subjectum prorsus nihil cogitet et loquatur ex se, et sic quod appareat illis 2vix ut animatum quoddam. Contigit etiam quondam quod ille qui dicebat subjectum esse nihil, factus sit subjectum, et tunc ceteri dicebant de eo quod is nihil esset, quo maximopere iratus est; sed usque per id instructus 3quomodo se res habet. @1 aut quoddam inanimatum$ @2 sicut inanimatum$ @3 i est$

Arcana Coelestia 5
Passage 5986

#5986 Dignum memoratu est quod pluries factum, et inde ostensum, quod nullus neque in caelo neque in inferno, cogitet, loquatur, velit et agat ex se sed ex aliis, et sic tandem omnes et singuli ex communi influxu vitae quae a Domino: quando audivi dicentes quod subjectum nihil cogitaret et loqueretur ex se, et quod usque subjectum putaret quod solummodo ex se, pluries tunc datum est loqui cum illis qui in subjectum influebant; qui cum confirmarent, quod illi ex se cogitarent et loquerentur, non autem subjectum 1, (x)et quia putabant quod illi ex se cogitarent et loquerentur, datum etiam (x)est illis dicere quod hoc fallacia sit, et quod illi aeque ac subjectum cogitarent et loquerentur ex aliis; ad rem hanc confirmandam loqui etiam datum est cum illis qui in 2hoc influebant; et cum 3illi quoque simile xfassi sunt, etiam 4 cum illis iterum qui in hos, et sic porro in serie per continuum; inde patuit quod unusquisque cogitaret et loqueretur ex aliis; ex 5hac experientia maxime indignati sunt spiritus, nam quisque (c)eorum vult ut cogitet et loquatur ex se; sed quia inde instructi sunt quomodo se res habet, 6dicebatur ad illos quod omne cogitationis ut et voluntatis influat, quia vita est unica, ex qua (x)illae vitae facultates, et quod 7influat illa a Domino per mirabilem formam, quae forma caelestis est, non solum communiter in omnes sed etiam particulariter in singulos; et quod varietur ubivis secundum formam cujusvis subjecti, qualiter haec cum forma caelesti concordat, vel 8 discordat9. Ex his quoque constare potest quomodo se habet cum homine, de quo in sequentibus ubi de influxu. @1 i quia hoc ex illis$ @2 hunc$ @3 hi$ @4 i loqui datum$ @5 eo$ @6 dicere ad illos datum est$ @7 influant illae$ @8 i ab illa$ @9 In m, marked by A for insertion here but not used: consequenter quod omnes sint subjecta, ac ultimo quod sint subjecta Domini, Qui regit non modo singula sed etiam singularia cujusvis vitae, at hoc secundum receptionem.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5987

#5987 Quo plures sunt qui intuitionem habent in unum subjectum, eo vis fortior subjecti est cogitandi et loquendi, augetur vis secundum pluralitatem intuitionum concordantium; quod etiam mihi ostensum est per abstractionem aliquorum qui influebant, quod tunc vis cogitandi loquendique subjecti diminuta fuerit.

Arcana Coelestia 5
Passage 5988

#5988 Fuerunt subjecta apud me 1juxta caput, qui locuti sicut essent in somno, sed usque locuti sunt bene, sicut ii qui non in statu somni sunt; observabatur quod mali spiritus in illa subjecta cum malignis dolis influerent, sed quod influxus in illis 2actutum dissiparetur; et quia noverunt quod iidem illi fuerint prius illorum subjecta, ideo conquesti sunt quod amplius non essent; causa 3 erat quia boni spiritus in illos nunc, cum in somno 4erant, agere possent, et sic quod per influxum illorum, maligna spirituum malorum discuterentur. Sed usque cogebantur mali spiritus in illa non in alia influere. Inde patet quod dentur subjecta diversi generis et naturae, et5 quod variationes sint, secundum dispositionem Domini. @1 supra, cf. 5989$ @2 i llico$ @3 i quod non essent$ @4 essent$ @5 variationes circa illos$

Arcana Coelestia 5
Passage 5989

#5989 Dolosissimi qui supra caput, sibi quondam subjecta assumebant, et ad me emittebant ut cum dolis suis influere possent, sed fallebantur valde; unus cum subjectum factus, retorsit se et 1 clausit, et se involvit quasi volumini, ut sic a se rejiceret influxum; ita ab illis extricavit se. Alium dein sumebant sed nec poterant illum redigere ad loquendum, erat iis dolosior, quod manifestabat per quasi involutionem in formam helicis; ita delusi sunt. Praeterea mali spiritus non semper a suis emittunt subjecta, sed observant quinam spiritus sunt 2 apud alios, tum quoque ubinam loci qui sunt simplices et oboedientes, hos faciunt sibi subjecta, quod fit per quod cogitationes suas dirigant in illum, ac ei affectiones et persuasiones 3suas infundant, inde sui juris non est amplius sed pro subjecto illis inservit; hoc quandoque (c)is nescit. @1 i quasi$ @2 i qui$ @3 infundunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5990

#5990 Sunt hodie perplures spiritus qui non solum influere volunt in hominis cogitationes et affectiones sed etiam in loquelam et actiones, ita quoque in ejus corporea; cum tamen 1corporea ab influxu particulari spirituum et angelorum exempta sunt, 2et reguntur per influxum communem, (m)nempe cum cogitata in loquelam, et voluntaria in actiones determinantur, 3determinatio et transitio in corpus est secundum ordinem, et non regitur per aliquos spiritus in particulari; nam (n) in corporea hominis influere, est illum obsidere: spiritus qui hoc volunt et intendunt, sunt qui in vita corporis fuerant adulteri, hoc est, qui jucundum in adulteriis perceperunt, ac 4sibi persuaserunt quod licita essent; tum quoque illi qui fuerunt crudeles; causa est quia 5illi et hi prae ceteris sunt corporei et sensuales, et a se rejecerunt omnem cogitationem de caelo, tribuendo omnia naturae ac nihil Divino; ita clauserunt sibi interiora, et aperuerunt externa, in quorum solo amore quia fuerunt in mundo, [2]ideo in altera vita in desiderio sunt redeundi in illa per hominem, obsidendo illum; sed providetur a Domino ne tales in mundum spirituum veniant, detinentur in infernis suis bene clausi; inde nullae obsessiones externae hodie; sed usque sunt 6internae, etiam ab infernali et diabolica turba, cogitant enim mali homines talia quae spurca sunt, et quoque 7 crudelia contra alios, (m)8tum adversa et maligna contra Divina;(n) quae cogitationes nisi coercerentur per timorem jacturae honoris, lucri, famae propter illa, poenae ex lege, et vitae, aperte erumperent, et sic tales ruerent plus quam obsessi in aliorum pernicies, et in blasphemias contra illa quae fidei sunt; sed vincula illa externa faciunt ut non obsessi videantur, cum tamen quoad interiora, non autem quoad exteriora sunt; (m)quod manifeste patet a talibus in altera vita, 9ubi vincula externa auferuntur, 10ibi sunt diaboli, continue in (t)jucundo et cupido perdendi alios, (c)et destruendi quicquid est fidei.(n) @1 haec$ @2 corporea enim$ @3 illa quia tunc in corporea transeunt secundum ordinem fluxat$ @4 ea prorsus licita crediderunt$ @5 illa I$ @6 externae I$ @7 i quae$ @8 et quoque$ @9 ibi$ @10 et tunc$

Arcana Coelestia 5
Passage 5991

#5991 Visi mihi sunt spiritus qui dicendi sunt corporei; 1assurgebant e profundo ad latus plantae pedis dextri; apparuerunt coram visu mei spiritus sicut in crasso corpore; cumque interrogavi quinam essent qui tales, dictum est quod sint illi qui in mundo polluerunt ingenio, et quoque scientiis, et 2per illa se prorsus confirmaverunt contra Divinum, ita contra illa quae Ecclesiae sunt, et quia sibi plane persuaserunt quod omnia naturae 3essent, clauserunt sibi plus quam alii interiora, ita illa quae spiritus sunt; inde 4crasse corporei apparent. (m)Inter illos fuit unus qui cum vixit in mundo, mihi notus; is tunc inter celebratiores fuit propter ingenii dotes et eruditionem; sed haec quae sunt media cogitandi bene de 5Divinis, (t)fuerunt ei media cogitandi contra illa et 6sibi persuadendi quod nihil sint, qui enim ingenio et eruditione pollet, is plura quam alii habet, quibus confirmat; inde 7ille interius fuit obsessus, sed 8in externa forma apparuit ut civilis et moratus homo.(n) @1 exsurgebant$ @2 se confirmarunt per illa prorsus$ @3 sint$ @4 i tam$ @5 Divino$ @6 i per illa$ @7 etiam$ @8 exterius$

Arcana Coelestia 5
Passage 5992

#5992 Angeli per quos Dominus ducit et quoque tutatur hominem, sunt prope caput; eorum munus est inspirare charitatem et fidem, et observare jucunda hominis quo se vertunt, et illa, quantum 1ex libero hominis possunt, moderari et flectere ad bonum; illis vetitum est violenter agere et sic frangere hominis cupiditates (c)et principia, sed leniter; munus etiam eorum est regere spiritus malos qui ab inferno, quod fit modis innumerabilibus, quorum hos solum memorare licet; cum mali spiritus infundunt mala et falsa, 2 angeli insinuant (t)vera et bona quae si non recipiuntur, usque per illa temperant; (m)infernales 3 spiritus continue aggrediuntur 4et angeli tutantur, talis est ordo:(n) [2]angeli imprimis moderantur affectiones, nam hae faciunt 5vitam hominis, et quoque ejus liberum; tum observant angeli si aperiuntur inferna quae non prius aperta fuerunt, a quibus influxus apud hominem, 6quod fit cum homo in novum malum se infert; illa inferna angeli, quantum homo patitur, claudunt; etiam angeli removent spiritus si quinam inde tentant emergere; [3] dissipant etiam influxus peregrinos et novos a quibus effectus mali; imprimis evocant angeli bona et vera quae apud hominem, 7et opponunt contra mala et falsa quae mali spiritus excitant; inde homo in medio est, nec appercipit malum nec bonum, et quia in medio, est in libero se convertendi ad unum aut ad alterum; per talia angeli a Domino ducunt et tutantur hominem, et hoc unoquovis momento, et momenti momento; nam si modo angeli uno momento intermitterent, homo praecipitaretur in malum a quo postea 8nusquam potest educi. Haec faciunt angeli ex amore qui illis (c)a Domino, nam nihil jucundius et felicius percipiunt quam removere mala ab homine et illum ducere ad caelum; quod hoc gaudium illis, videatur Luc. xv 7. Quod Dominus talem curam pro homine habeat, et hoc continue, a primo ejus vitae stamine ad ultimum, et dein in aeternum, vix aliquis homo credit. @1 A d ex, i in$ @2 i tunc$ @3 i enim$ @4 at$ @5 liberum hominis$ @6 et illa$ @8 quae$ @9 non$

Arcana Coelestia 5
Passage 5993

#5993 Ex his nunc constare potest quod, ut communicatio homini sit cum mundo spirituali, ei adjuncti erunt bini spiritus ab inferno et bini angeli e caelo, et quod absque illis prorsus nulla ei vita foret; homo enim nequaquam vivere potest ex influxu communi, sicut animalia rationis expertia, de quibus n. 5850, ex causa quia omnis vita ejus est contra ordinem; si is quia in illo statu, ageretur a solo influxu communi, non posset aliter quam 1solum agi ab infernis, non autem e caelis; et si non e caelis, foret nulla ei vita interior, ita nulla cogitationis et voluntatis qualis est homini, et ne quidem qualis est animali bruto, nam homo nascitur absque omni usu rationis in quem non nisi quam per influxum e caelis potest initiari. [2]Ex illis quae allata sunt, etiam constat quod homo non vivere possit absque communicatione cum infernis per spiritus inde, nam omne ejus vitae, quod trahit a parentibus per hereditatem, et omne quod ipse ex suo superaddit, est 2amoris sui et mundi, non autem amoris proximi et minus amoris Dei; et quia omne vitae hominis ex proprio est amoris sui et mundi, ita est contemptus aliorum prae se, et est odii et vindictae contra omnes qui sibi non favent, 3inde etiam est crudelitatis, nam 4qui odio habet, is occidere cupit, quare etiam summopere delectatur eorum pernicie; 5his malis nisi applicarentur tales spiritus, qui non aliunde possunt esse quam ab inferno, et homo per illos secundum jucunda vitae 6suae duceretur, nusquam potuisset flecti versus caelum; flectitur principio per ipsa sua jucunda; per haec quoque ponitur 7 in libero, ita tandem in electione. @1 A d solum, overwrites regi solum, alters regi to agi$ @2 amare se et mundum non autem proximum nisi sit semet in illo, hoc est, propter se$ @3 ita$ @4 eorum pernicium spirant et ea maxime delectantur$ @5 hoc malum est homini, cui$ @6 A alters suae to ejus$ @7 i ille$