Arcana Coelestia – Genesis, caput 46

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM SEXTUM 1. Et profectus Israel, et omne quod illi; et venit Beershebam; et sacrificavit sacrificia DEO patris sui Jishaki. 2. Et dixit DEUS Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob, et dixit, Ecce me. 3. Et dixit, Ego DEUS, DEUS patris tui, ne timeas a descendendo Aegyptum, quia ad gentem magnam ponam te ibi. 4. Ego descendam cum te Aegyptum, et Ego ascendere faciam te etiam ascendendo: et Joseph ponet manum suam super oculos tuos. 5. Et surrexit Jacob e Beersheba, et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum, et infantes suos, et mulieres suas, in vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum. 6. Et acceperunt pecus suum, et acquisitionem suam quam acquisiverunt in terra Canaan, et venerunt Aegyptum, Jacob et omne semen ejus cum illo. 7. Filios suos et filios filiorum suorum secum, filias suas et filias filiorum suorum, et omne semen suum, adduxit secum Aegyptum. 8. Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum, Jacobi et filiorum ejus; primogenitus Jacobi Reuben. 9. Et filii Reubenis, Hanoch et Pallu, et Hezron, et Carmi. 10. Et filii Shimeonis, Jemuel et Jamin, et Ohad, et Jachin, et Zohar, et Shaul filius Canaanitidis. 11. Et filii Levi, Gershon, et Kehath, et Merari. 12. Et filii Jehudae, Er et Onan et Shelah, et Perez et Zerah; et mortuus est Er et Onan in terra Canaan, et fuerunt filii Perez, Hezron et Hamul. 13. Et filii Jisaschar, Tola et Puvah, et Job, et Shimron. 14. Et filii Zebulun, Sered et Elon, et Jahleel. 15. Hi filii Leae, quos peperit Jacobo in Paddan-Aram; et Dinah filia illius: omnes animae filiorum ejus et filiarum ejus, triginta et tres. 16. Et filii Gad, Zipion et Haggi, Shuni et Ezbon, Eri et Arodi, et Areli. 17. Et filii Asher, Jimnah et Jishvah, et Jishvi, et Beriah, et Serah soror illorum; et filii Beriae, Heber et Malchiel. 18. Hi filii Zilpae, quam dedit Laban Leae filiae suae, et peperit hos Jacobo, sedecim animae. 19. Filii Rachelis uxoris Jacobi, Joseph et Benjamin. 20. Et natum Josepho in terra Aegypti, quos peperit illi Asenath filia Potipherae sacerdotis On, Menasheh et Ephraim. 21. Et filii Benjaminis, Bela et Becher, et Ashbel, Gera et Naaman, Ehi et Rosh, Muppim et Huppim, et Ard. 22. Hi filii Rachelis, qui nati Jacobo, omnes animae quatuordecim. 23. Et filii Danis, Hushim. 24. Et filii Naphtali, Jahzeel, et Guni, et Jezer, et Shillem. 25. Et filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae, et peperit hos Jacobo; omnes animae septem. 26. Omnis anima veniens Jacobo Aegyptum, egressi femur ejus, praeter feminas filiorum Jacobi, omnes animae sexaginta et sex. 27. Et filii Josephi, qui nati illi in Aegypto, animae duae; omnes animae domui Jacobi venientis Aegyptum, septuaginta. 28. Et Jehudam misit ante se ad Josephum, ad monstrandum ante se Goshen, et venerunt terram Goshen. 29. Et alligavit Joseph currum suum, et ascendit obviam Israeli patri suo Goshenem; et visus ad illum, et cecidit super colla ejus, et flevit super collis ejus diu. 30. Et dixit Israel ad Josephum, Moriar hac vice, postquam vidi facies tuas, quod adhuc tu vivas. 31. Et dixit Joseph ad fratres suos, et ad domum patris sui, Ascendam et indicabo Pharaoni, et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me. 32. Et viri pastores gregis, quia viri pecoris sunt; et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt. 33. Et sit quod vocet vos Pharaoh et dicat, Quid opera vestra? 34. Et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis, et usque ad nunc, etiam nos etiam patres nostri; propterea ut habitetis in terra Goshen; quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis. CONTENTA

Arcana Coelestia 5
Passage 5994

#5994 Agitur in hoc capite in sensu interno de conjunctione caelestis interni quod est "Joseph", cum bono spirituali e naturali quod est "Israel". Enumerantur dein vera et bona Ecclesiae in suo ordine, cum quibus postea conjunctio fiet; vera et bona Ecclesiae sunt "filii et nepotes Israelis qui venerunt Aegyptum". SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 5
Passage 5995

#5995 Vers. 1. Et profectus Israel, et omne quod illi; et venit Beershebam, et sacrificavit sacrificia Deo patris sui Jishaki. "Et profectus Israel, et omne quod illi" significat initium conjunctionis: "et venit Beershebam" significat charitatem et fidem: "et sacrificavit sacrificia Deo patris sui Jishaki" significat cultum inde, et influxum ex Divino Intellectuali.

Arcana Coelestia 5
Passage 5996

#5996 "Et profectus 1est Israel, et omne quod illi": quod significet initium conjunctionis, constat ex significatione "proficisci" quod sit successivum et continuum, de qua n. (x)4375, 4882, 5493, hic continuum et successivum glorificationis Domini, Qui in supremo sensu est "Israel" et "Joseph"; at continuum et successivum regenerationis hominis in sensu interno; et quia in hoc capite nunc succedit et continuatur de conjunctione naturalis hominis cum spirituali, seu externi cum interno, ideo per "profectus est Israel, et omne quod illi" significatur initium conjunctionis. @1 A I i est here only$

Arcana Coelestia 5
Passage 5997

#5997 "Et venit Beershebam": quod significet charitatem et fidem, constat ex significatione "Beershebae" quod sit doctrina charitatis et fidei, de qua n. 2858, 2859, 3466, hic charitas et fides, non autem doctrina illarum, nam praedicatur de bono spirituali quod "Israel"; bonum spirituale est plus quam doctrina, 1doctrina est ex bono illo; quapropter qui ad bonum spirituale pervenit, non magis opus habet doctrinalibus quae ab aliis, est enim in fine quo tetendit, non amplius in mediis, et doctrinalia non sunt aliud quam media perveniendi ad bonum ut ad finem; inde nunc est quod per "Beershebam" significetur charitas et fides. @1 i quia$

Arcana Coelestia 5
Passage 5998

#5998 "Et sacrificavit sacrificia Deo patris sui Jishaki": quod significet cultum inde, (c)ac influxum a Divino Intellectuali, constat a significatione "sacrificare sacrificia" quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et a repraesentatione "Jishaki" quod in supremo sensu sit Divinum Rationale seu Intellectuale Domini, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; quod influxus inde in cultum sequitur, 1nam intelligitur cultus ex charitate et fide, quae significantur per "Beershebam", n. 5997, ubi sacrificavit. Quod Jacob sacrificaverit Deo patris sui Jishaki, indicat quales fuerunt patres gentis Judaicae et Israeliticae, quod nempe quisque eorum coluerit suum deum; quod alius deus Jishaki fuerit quam illius, patet ex eo quod ei sacrificaverit, (m)et quod in visionibus noctis ei dictum "Ego Deus, Deus patris tui";(n) et quoque ex eo quod juraverit per eundem, de quo Gen. xxxi, Deus Abrahami, et Deus Nahoris, judicent inter nos, Deus patris eorum; tunc juravit Jacobus in Pavorem patris sui Jishaki, vers.53; et quoque constat quod Jacobus non agnoverit Jehovam initio, nam 2dixit, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, Gen. xxviii (x)20, 21; ita agnovit Jehovam cum conditione; [2]mos eorum fuit, agnoscere patrum suorum deos, at suum in specie; hoc traxerunt (c)a patribus suis in Syria, nam Terahus pater Abrami, et quoque ipse Abram ibi, coluerunt alios deos quam Jehovam, videatur n. 1356, 1992, 3667; posteri (c)illorum qui Jacob et Israel 3vocati sunt, tali inde genio fuerunt 4ut corde coluerint gentilium deos, ac Jehovam 5solum ore, et quoad solum nomen; causa quod tales fuerint, erat quia in solis externis absque aliquo interno fuerunt; et qui tales, 6nequaquam possunt aliter quam credere quod cultus consistat solum in nominando Deum, et dicendo quod is eorum Deus sit, et hoc quamdiu benefacit; et 7quod nihil cultus consistat in vita charitatis et fidei. @1 quia in cultum, qui est ex charitate et fide, qui cultus hic intelligitur.$ @2 dicit$ @3 dicti$ @4 et corde suo$ @5 modo$ @6 non potuerunt$ @7 non aliquid$

Arcana Coelestia 5
Passage 5999

#5999 Vers. 2-4. Et dixit Deus Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob; et dixit, Ecce me. Et dixit, Ego Deus, Deus patris tui, ne timeas a descendendo Aegyptum, quia ad gentem magnam ponam te ibi. Ego descendam cum te Aegyptum, et Ego ascendere faciam te (x)etiam ascendendo: et Joseph ponet manum suam super oculos tuos. "Et dixit Deus Israeli in visionibus noctis" significat revelationem obscuram: "et dixit, Jacob, Jacob" significat ad verum naturale: "et dixit, Ecce me" significat apperceptionem: "et dixit, Ego Deus, Deus patris tui" significat Divinum Intellectuale a quo influxus: "ne timeas a descendendo Aegyptum" significat quod verum naturale cum omnibus ejus initiabitur in scientifica Ecclesiae: "quia ad gentem magnam ponam te1 "significat quod vera fient bonum: "Ego descendam cum te Aegyptum" significat praesentiam Domini in illo statu: "et Ego ascendere faciam te etiam ascendendo" significat elevationem postea: "et Joseph ponet manum suam super oculos tuos" significat quod caeleste internum vivificabit. @1 A I o ibi here and 6005; cp. above$

Arcana Coelestia 5
Passage 6000

#6000 "Et dixit Deus Israeli in visionibus noctis": quod significet revelationem obscuram, constat ex significatione "dixit Deus in visionibus" quod sit revelatio; fiebant enim revelationes vel per somnia, vel per visiones noctis, vel per visiones diei, vel per loquelam intra hominem, vel per loquelam extra illum 1ab angelis visis, etiam per loquelam extra 2ab angelis non visis; per haec in Verbo significantur revelationum variae species, et per "visionem noctis" revelatio obscura; "nox" enim significat obscurum, n. 1712, 2514, et obscurum in (t)sensu spirituali est quod verum non appareat; "nox" etiam in Verbo significat falsum ex malo, nam qui ex malo in falso sunt, in obscuro noctis sunt; inde in nocte dicuntur 3 omnes qui in inferno; sunt quidem ibi in lumine, nam vident se mutuo, sed lumen illud est quasi lumen ex igne sicco carbonario, et vertitur in tenebras ac caliginem cum lux caelestis influit; inde est quod illi qui in inferno sunt, dicantur in nocte esse, et quod appellentur angeli noctis et tenebrarum, (m)et vicissim illi qui in caelo sunt, 4 angeli diei et lucis.(N) [2]Quod "nox" sit obscurum 5, et quoque 6 falsum, (t)etiam constare potest (c)ab his locis in Verbo: apud Johannem, Jesus dixit, Nonne duodecim horae diei? si quis ambulat in die, non offendit, . . . si quis autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in illo, xi 9, 10; "duodecim horae" pro omnibus statibus veri; "ambulare in die" pro vivere in vero; [3]et "ambulare in nocte" pro vivere in falso: apud eundem, Me oportet operari opera Ipsius Qui misit Me, quousque dies est; venit nox quando nemo poterit operari, ix 4; "dies" pro vero ex bono, et "nox" pro falso ex malo; est primum tempus Ecclesiae quod per "diem" intelligitur, tunc enim recipitur verum quia in bono sunt; et est ultimum tempus quod per "noctem", tunc enim nihil veri recipitur quia non in bono sunt; cum enim homo non in bono est, hoc est, non in charitate erga proximum, tunc si vel verissima ei dicerentur, non recipit; (m)nequaquam enim percipitur tunc quid verum, quia (t)lux veri cadit in talia quae corporis et mundi sunt, quibus unice student et quae unice amant et pro reali 7existimant, 8non autem in talia quae caeli sunt, quia haec illis respective parvi aut nihili sunt; inde lux veri in caliginoso, sicut lux solis in nigro, absorbetur et suffocatur; hoc significatur per quod "venit nox quando nemo poterit operari"; tale etiam hodie tempus est: (n) [4]apud Matthaeum, Tardante sponso dormitarunt omnes virgines, et obdormiverunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, xxv 5-7; "media nox" etiam pro ultimo tempore Ecclesiae veteris quando nihil fidei est quia nihil charitatis, et quoque pro primo tempore Ecclesiae novae: apud Lucam, Dico vobis, illa nocte erunt duo super lecto uno, unus acceptabitur, alter 9relinquetur, xvii 34; "nox" similiter ibi pro ultimo tempore Ecclesiae veteris, et primo novae: [5]apud Matthaeum, Dixit Jesus discipulis, Omnes vos scandalizabimini contra Me in nocte hac. . . . Et ad Petrum, In hac nocte, antequam gallus cantaverit, ter abnegaturus es Me, xxvi 31, 34; quod Domino placuerit ut caperetur 10noctu, significabat quod Divinum Verum illis esset in obscuro noctis, quodque falsum ex malo loco ejus: et "quod Petrus in illa nocte ter abnegaverit Dominum" repraesentabat etiam ultimum tempus Ecclesiae quando verum fidei 11quidem docetur, sed non creditur, quod tempus est nox, 12quia Dominus tunc in cordibus hominum plane abnegatur; (m)13"duodecim enim apostoli" sicut "duodecim tribus Israelis" repraesentaverunt omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3272, 33354, 3488, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060;(n) et "Petrus" repraesentavit fidem Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii; tum Praefatio ad xxii, ut et 3750, 4738; inde est quod Dominus ad Petrum dixerit quod in illa nocte ter abnegaturus esset illum, et ad discipulos "omnes vos scandalizabimini contra Me in nocte hac": [6]apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12; 14ibi de Adventu Domini, qui est "mane", qui Adventus fuit cum nullum amplius verum spirituale in terra esset, quod est "nox": [7]apud Zachariam, Erit dies unus, qui notus 15 Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux. Fiet, in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma; . . . et Jehovah erit in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, xiv 7-9; hic quoque de Domino, ut et de Ecclesia nova; "Jehovah qui in Regem, et Jehovah quod unus, et nomen Ipsius quod unum" est Dominus quoad Divinum Humanum, quod unum 16erit cum Ipso Divino quod vocatur Pater; ante Adventum Domini fuit Divinum Humanum Jehovah in caelis, nam per transitum per caelos sistebat Se ut Divinum Hominem coram pluribus in terra, et tunc Divinum Humanum non ita unum fuit cum Ipso Divino quod Pater vocatur; sicut cum Dominus illud in Se prorsus unum fecit: quod prius quasi distincta fuerint, patet a Gen. xix ubi dicitur "quod Jehovah pluere fecerit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem a cum Jehovah e caelo", vers. 24; n. 2447; "dies quando non dies nec nox" est cum natus Dominus, tunc enim "vespera" erat, hoc est, finis repraesentativorum Ecclesiae; lux circa tempus "vesperae" est Divinum Verum quod tunc appariturum: [8]apud Esaiam, Utique noctu vastata est Ar, Moabus excisus est, utique noctu vastata est Kir Moabi, xvi 1 (A. V. xv 1); Moabus pro bono naturali 17, et in sensu opposito 18pro bono adulterato, n. 2468, hic de vastatione ejus; vastationes dicuntur noctu fieri, quia tunc verum obscuratur et falsum intrat: apud Jeremiam, Urbs magna flendo flebit in nocte, et lacrima ei super gena ejus, Thren. i 2; ibi de desolatione veri, "nox" pro falso: [9]apud Davidem, Non timebis tibi a pavore noctis, a telo quod volat interdiu, . . . nec a morte quae vastat in meridie, Ps. xci 5,6; "pavor noctis" pro falsis mali quae ab inferno; (m)"telum quod volat interdiu" pro falso quod aperte docetur, per quod destruitur bonum; "mors quae vastat in meridie" pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur verum:(n) apud Johannem, Portae Sanctae Hierosolymae non claudentur interdiu, nox enim non est ibi, Apoc. xxi 25; Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna, et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. xxii 5; "nox non erit ibi" pro quod non falsum: apud Danielem, Daniel dixit, Videns fui in visione mea cum nox esset. . . . Postea etiam videns fui in visionibus noctis, vii 2, 7; "visiones noctis" etiam pro revelatione obscura; ibi enim agitur de quatuor bestiis et cornibus illorum, et de pluribus quae sunt revelationis obscurae; similiter equi varii coloris quos Zacharias vidit noctu, Zach. i (x)8 seq. @1 quae fiebat cum apparuerunt angeli$ @2 illum, absque apparitione$ @3 i esse$ @4 i quia in luce esse, appellantur$ @5 i quoad verum$ @6 i quod sit$ @7 aestimant et amant$ @8 et sic vix aliter ac radii solis in nigro$ @9 deseretur$ @10 in nocte$ @11 non amplius$ @12 in qua Dominus$ @13 quia duodecim$ @14 nox quoque hic pro ultimo tempore Ecclesiae veteris, et mane pro primo novae$ @15 i est$ @16 est$ @17 i in bono sensu$ @18 before in$

Arcana Coelestia 5
Passage 6001

#6001 "Et dixit, Jacob Jacob": quod significet ad verum naturale, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; causa quod dicatur "Jacob" et non Israel, est quia verum naturale cum omnibus ejus initiabitur in scientifica Ecclesiae, quae significantur per quod Jacob cum filiis descenderet in Aegyptum 1, videatur infra n. 6004. @1 i cum omni quod ejus$

Arcana Coelestia 5
Passage 6002

#6002. "Et dixit, Ecce me": quod significet apperceptionem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 6003

#6003 "Et dixit, Ego Deus, Deus patris tui": quod significet Divinum Intellectuale a quo influxus, constat ex repraesentatione "Jishaki" qui hic est "pater ejus", quod 1 sit Divinum Rationale, seu Intellectuale Domini, ut supra n. 5998, 2nam dicitur "Deus, Deus patris 3tui"; quod inde influxus, est quia omne verum est intellectualis, ita quoque verum naturale quod per "Jacobum" repraesentatur, n. 6001. Quid Divinum Rationale seu Intellectuale quod per "Jishakum" repraesentatur, videatur n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210. (m)In lingua originali Deus primo loco nominatur in singulari, 4altero autem loco in plurali, nempe in primo El, in altero Elohim; causa est quia per Deum in primo loco significatur quod Deus unus et solus sit, et per Deum in altero, quod plura ei attributa sint, inde Elohim seu Deus in plurali, ut in Verbo fere ubivis; quia plura attributa, et Antiqua Ecclesia 5cuivis nomina indidit, idcirco posteri, apud quos deperdita fuit scientia talium, crediderunt plures esse deos, et elegerunt sibi familiae unum ex illis pro suo Deo, ut Abram Shaddai, n. 1992, 3667, 5628; Jishak Deum qui dictus Pahad seu Pavor; et quia Deus cujusvis fuit unum ex attributis Divinis, ideo dixit Dominus ad Abramum "Ego Deus Shaddai", Gen. xvii 1, et hic ad Jacobum "Ego Deus patris tui".(n) @1 i in supremo sensu$ @2 et magis cum$ @3 sui I$ @4 in altero loco$ @5 illis nomina indiderunt, per quae tunc Divinum intellexerunt quoad tale attributum, ideo posteri qui hoc nesciverunt crediderunt plures antiquitus fuisse deos, idcirco elegerunt sibi familiae ex illis unum pro sui (or suorum) deo, ita quoque Abraham Schaddai n . . . et Jischak, qui dictus Pavor, inde Dominus dixit quod. . . . The spaces left were evidently to be filled as above.$

Arcana Coelestia 5
Passage 6004

#6004 "Ne timeas a descendendo Aegyptum": quod significet quod verum naturale cum omnibus ejus initiabitur in scientifica Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Jacobi" qui est qui "descenderet Aegyptum", quod sit verum naturale, de qua mox supra n. 6001; a significatione "descendere" quod sit initiari, nam ut haec initiatio repraesentaretur, Jacob cum omnibus ejus descendit in Aegyptum; et a significatione "Aegypti" quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 1462, 4749, 4964, 4966. [2]Cum hoc quod verum initiabitur in scientifica Ecclesiae, ita se habet: scientifica Ecclesiae fuerunt eo tempore repraesentativa et significativa ritualium, nam omnia ritualia Ecclesiae erant ex talibus, tum quoque erant scientifica quae inserviebant doctrinalibus charitatis quae apud illos, 1ex his scientificis sciebant quinam intelliguntur per pauperes, (x)egenos, miseros, afflictos, oppressos, viduas, pupillos, peregrinos, vinctos in carcere, nudos, aegrotos, esurientes, sitientes, claudos, caecos, surdos, mutilos, et per plures alios in quos distinxerunt proximum, et sic docuerunt quomodo charitas exercenda; talia fuerunt scientifica illius temporis; quae quod hodie prorsus obliterata sint, patet ex eo quod ubi nominantur in Verbo, vix aliquis sciat quam quod 2intelligantur tales qui ita vocantur, ut ubi nominantur "viduae", quod sint viduae, ubi "peregrini" quod sint peregrini, ubi "vincti in carcere" quod sint illi, et sic porro; talia scientifica floruerunt in Aegypto, quapropter per "Aegyptum" significantur scientifica; quod in talia scientifica 3initiaretur verum naturale quod est "Jacob", repraesentatur per quod "Jacob cum omni suo descenderet in Aegyptum". [3]Vera in scientifica initiari dicuntur cum in illa conferuntur, ut ibi sint; 4quod fit ob illam causam ut cum in cogitationem venit scientificum, simul in recordationem veniant vera quae illata sunt; ut pro exemplo, cum peregrinus, quia per illum significantur qui instruendi 5, quod obveniant ilico omnia charitatis exercitia erga tales 6; ita vera; similiter in reliquis; cum scientifica illis impleta sunt, tunc cum cogitatur ex scientificis, extendit et effundit se cogitatio late et quidem ad plures societates simul in caelis; nam tale scientificum, quia consistit ex tam multis veris intus in se, explicat se ita homine nesciente; sed vera erunt quae in illis; [4]ex ordine Divino etiam est ut interiora se conferre debeant in exteriora seu quod idem, priora in posteriora, ita omnia priora tandem in ultima, et ibi simul erunt; ita fit in universa natura; nisi ita fiat, homo non plene regenerari potest, nam per talem illationem verorum in scientifica concordant ac unum faciunt interiora et exteriora quae alioquin discreparent, et si discreparent, homo non est in bono quia non in sincero: 7 praeterea scientifica sunt in lumine paene in quo sensuale visus hominis, et hoc lumen tale est ut nisi illustratum 8fit intus a luce quae est a veris, 9inducat in falsa, imprimis ex fallaciis sensuum, et quoque in mala ex falsis; quod ita sit, videbitur ab experientia ad finem capitum de 10Influxu. @1 inde$ @2 per viduas intelliguntur viduae, per peregrinos peregrini, per claudos et caecos claudi et caeci,$ @3 i nunc$ @4 quo facto$ @5 i sunt$ @6 A has cum differentiis extra Ecclesiam et intra above line, with cum differentiis d$ @7 i et$ @8 sit$ @9 abducat$ @10 see n. 6053 seq.$

Arcana Coelestia 5
Passage 6005

#6005 "Quia ad gentem magnam ponam te1: "quod significet quod vera fient bonum, constat ex repraesentatione "Jacobi" de quo haec dicta, quod sit verum naturale, de qua supra n. 6001; et ex significatione "gentis" quod sit bonum, de qua n. 1259, 1260, 1416, 1849: gentes et populi saepe nominantur in Verbo sed ubivis cum hac differentia quod per "gentes" significentur bona aut mala, et per "populos" vera aut falsa. @1 See p. 410, ftnote 6$

Arcana Coelestia 5
Passage 6006

#6006 "Ego descendam cum te Aegyptum": quod significet praesentiam Domini in illo statu, constat a significatione "descendere cum te" quod sit praesentia Domini, nam per Deum qui in visionibus noctis locutus est cum Jacobo, intelligitur Dominus.

Arcana Coelestia 5
Passage 6007

#6007 "Et Ego ascendere faciam te etiam ascendendo": quod significet elevationem postea, constat ex significatione "ascendere" quod sit elevatio, de qua n. 3084, 4539, 5406, 58I7; elevatio quae hic significatur, est a scientificis ad interiora 1; postquam enim scientifica, ita ut dictum 2 n. 6004, veris impleta sunt, homo elevatur a scientificis versus interiora, et tunc inserviunt ei scientifica pro plano intuitionum ejus ultimo; elevari versus interiora est cogitare interius, (c)ac tandem ut spiritus ac ut angelus; nam cogitatio quo interius vadit eo perfectior est, quia propior 3 influxui veri et boni a 4Domino; quod cogitatio interior et exterior sit, videatur n. 5127, 5141. @1 i naturalis, et ad rationalia$ @2 i mox supra$ @3 i est$ @4 Divino$

Arcana Coelestia 5
Passage 6008

#6008 "Et Joseph ponet manum suam super oculos tuos": quod significet quod caeleste internum vivificabit, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; et a significatione "ponere manum super oculos" quod sit vivificare; nam per "ponere manum super oculos" intelligitur quod sensuale externum, seu corporis, claudetur, et sensuale internum aperietur, ita quod elevatio fiet, et sic vivificabitur; fiebat hoc cum morerentur, 1quia per "mortem" 2significabatur resuscitatio in vitam, n. 3498, 3505, 4618, 4621; cum enim moritur homo, non moritur sed modo deponit 3corpus quod serviverat ei usui in mundo, et transit in alteram vitam in corpore quod inservit ei usui ibi. @1 inde$ @2 significatur$ @3 exuvias et transit cum clariori sensu in alteram vitam$

Arcana Coelestia 5
Passage 6009

#6009 Vers. 5-7. Et surrexit Jacob e Beersheba, et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum, et infantes suos, et mulieres suas, in vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum. Et acceperunt pecus suum, et acquisitionem suam quam acquisiverunt in terra Canaan, et venerunt Aegyptum, Jacob et omne semen ejus cum illo. Filios suos et filios filiorum suorum secum, filias suas et filias filiorum suorum, et omne semen suum, adduxit secum Aegyptum. "Et surrexit Jacob" significat elucidationem veri naturalis: "e Beersheba" significat ex doctrina charitatis et fidei: "et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem (x)suum" significat quod vera quae spiritualia, promoverint verum naturale: "et infantes suos" significat una cum illis quae innocentiae: "et mulieres suas" significat et quae charitatis: "in vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum" significat doctrinalia quae ex scientificis Ecclesiae: "et acceperunt pecus suum" significat veri bona: "et acquisitionem suam quam acquisiverunt in terra Canaan" significat vera comparata a prioribus quae Ecclesiae: "et venerunt Aegyptum" significat initiationem in scientifica Ecclesiae: "Jacob et omne semen ejus cum illo" significat veri naturalis et omnium fidei quae illi: "filios suos et filios filiorum suorum secum" significat vera in 1 ordine: "filias suas et filias filiorum suorum" significat bona in 1 ordine: "et omne semen suum" significat omne fidei et charitatis: "adduxit secum Aegyptum" significat quod collata in scientifica quae Ecclesiae. @1 o here suo, see 6020$

Arcana Coelestia 5
Passage 6010

#6010 "Et surrexit Jacob": quod significet elucidationem veri naturalis, constat ex significatione "surgere" quod sit elevatio in statum lucis, ita elucidatio, de qua n. 4881; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit verum naturale, de qua supra n. 6001.

Arcana Coelestia 5
Passage 6011

#6011 "E Beersheba": quod 1significet ex doctrina (t)fidei et charitatis, constat ex significatione "Beershebae" quod sit doctrina (t)fidei et charitatis, de qua n. 2858, 2859, 3466. @1 sit$

Arcana Coelestia 5
Passage 6012

#6012 "Et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum": quod significet quod vera quae spiritualia promoverint verum naturale, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; quod "tulerunt" sit quod promoverint, est quia praedicatur de veris spiritualibus respective ad verum naturale; 1nec verum naturale aliunde promoveri potest quam a spirituali, nam inde ejus vita (c)ac vis agendi; exinde nunc est quod filii Jacobi hic dicantur "filii Israelis", et Jacob "Jacob". @1 verum enim naturale non$

Arcana Coelestia 5
Passage 6013

#6013 "Et infantes suos": quod significet una cum illis quae innocentiae, constat ex significatione "infantum" quod sit innocentia, de qua n. 3183, 5608; cum illis quae sunt innocentiae, tum quae charitatis, 1dicitur, ex causa quia absque innocentia et charitate non potest verum naturale promoveri a veris spiritualibus, verum enim ut genuinum sit, ex charitate, et haec ab innocentia, trahet suam essentiam et vitam; succedunt enim interiora quae vivificant verum hoc ordine, intimum est innocentia, 2inferius est charitas, et 3infimum est opus charitatis ex vero seu secundum verum; quod ita succedant, est quia in caelis ita succedunt; intimum enim seu tertium caelum est caelum innocentiae, medium seu secundum caelum est caelum charitatis in qua innocentia a caelo intimo, et ultimum seu primum (t)caelum est veri in quo 4charitas ex secundo caelo, et in hoc innocentia a tertio; [2]haec in eodem ordine erunt apud hominem, nam homo quoad interiora est ad imaginem trium caelorum formatus; inde etiam homo regeneratus est caelum in particulari seu in minima forma; at quoad exteriora, 5 imprimis quoad corpus, est 6formatus ad imaginem mundi, quapropter ab antiquis vocatus est microcosmus; auris enim formata est ad omnem naturam aeris et soni; oculos ad omnem aetheris et lucis, lingua ad omnem sensum partium solutarum et fluentium in liquidis, nares ad sensum partium fluentium in atmosphaera; (m)tactus ad 7sensum frigoris et caloris, tum gravium terrae,(n) 8et sic porro; sicut sensus externi hominis sunt ad omnem imaginem mundi naturalis, ita 9sensus interni ejus, qui sunt ejus intellectus et voluntatis, formati sunt ad omnem imaginem caeli ob finem ut homo in particulari sit recipiens 10 Divini Boni a Domino, sicut caelum est in communi. @1 before tum$ @2 interius$ @3 exterius$ @4 illa; in simili ordine erunt quae$ @5 i et$ @6 creatus$ @7 sentiendum frigora et calores, ut et gravia$ @8 A d et sic porro$ @9 sunt sensus interiores hominis$ @10 i influxus$

Arcana Coelestia 5
Passage 6014

#6014 "Et mulieres suas": quod significet et quae charitatis, constat a significatione "mulierum" quod sint bona cum "viri eorum" sunt vera, de qua n. 4823, proinde quae charitatis, omnia enim bona spiritualia sunt charitatis erga proximum, et omnia bona caelestia sunt amoris in Dominum.

Arcana Coelestia 5
Passage 6015

#6015 "In vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum": quod significet doctrinalia quae ex scientificis Ecclesiae, constat ex significatione "vehiculorum" quod sint doctrinalia, de qua n. 5945; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit scientificum Ecclesiae in communi; per "Aegyptum" enim significatur scientificum Ecclesiae, n. 1462, 4749, 4964, 4966, inde per regem ejus scientificum illud in communi; ut quoque alibi 1 in Verbo, 2sed plerisque in locis sicut per Aegyptum ita quoque per Pharaonem significatur scientificum perversum; 3quod Pharaoh sit scientificum in communi, patet apud Esaiam, Stulti sunt principes Zoanis, sapientes consiliariorum (x)Pharaonis, consilium obbrutuit; quomodo (x)dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? xix 11; "Pharaoh" hic pro scientifico Ecclesiae in communi, inde dictus "filius sapientum, et filius regum antiquitatis"; "sapientes et reges antiquitatis" pro veris Antiquae Ecclesiae; sed scientificum illud hic intelligitur infatuatum, nam dicitur "stulti facti principes Zoanis, consilium obbrutuit": [2]apud eundem, Abeunt ad descendendum Aegyptum, sed os Meum non interrogarunt, ad roborandum se robore Pharaonis, et ad confidendum in umbra Aegypti; ideo fiet vobis robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, xxx 2, 3; "roborare se robore Pharaonis, et confidere in umbra Aegypti" pro fidere scientificis in rebus fidei, et non alicui vero spirituali fidem habere nisi scientificum et sensuale dictet, quod tamen est perversi ordinis; nam primo loco erunt vera fidei, et secundo scientifica confirmantia, 4quia haec si primo loco sunt, 5 prorsus nihil veri creditur: [3]apud Jeremiam, Dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, Ecce Ego visitans super Amonem in No; et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus; imprimis super Pharaonem, et confidentes in eo, xlvi 25; "Pharaoh" hic quoque pro scientifico in communi; "confidentes in eo" pro illis (m)qui fidunt scientificis, non autem Verbo, 6hoc est, Domino in Verbo, inde est omne perversum in doctrinalibus fidei, et inde falsum, et quoque negativum quod Divinum et caeleste sit aliquid; hi imprimis in ore gerunt: (m)Fac mihi videre 7illa oculariter, aut Demonstra scientifice quod ita sit, et tunc credam; at usque si viderent, et si demonstraretur, nec crederent, ex causa quia negativum universaliter regnat:(n) [4]apud eundem, Contra 8Pharaonem; Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa, ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae, prae voce plausus equorum ungularum fortium ejus, et tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, xlvii 1-3; ex singulis quae de Pharaone hic dicta sunt, liquet quod "Pharaoh" sit scientificum in communi, hic 9in perverso ordine, qui destruit vera fidei; "flumen inundans" est scientificum destruens intellectum veri, ac ita vastans; "inundabunt terram et plenitudinem ejus" est Ecclesiam totam; "urbem et habitantes in illa" est verum Ecclesiae et inde bonum; "plausus ungularum equorum" sunt scientifica infima quae immediate ex sensualibus; "tumultus currus" est inde doctrinale falsum; "strepitus rotarum" sunt 10sensualia et illorum fallaciae quae promovent: [5]apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Pharaoh rex Aegypti, balaena magna, quae cubans in medio fluviorum suorum, qui 11dixit, Meus est fluvius, et ego feci me: propterea dabo 12hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis, xxix 2-4; "Pharaoh" hic quoque pro scientifico in communi, quod similiter a singulis quae de illo dicuntur, patet: [6]apud eundem, Tolle lamentationem super Pharaonem regem Aegypti, . . Tu sicut balaenae in maribus, et prodiisti cum fluminibus tuis, et turbasti aquas pedibus tuis, conturbasti flumina illarum. . . . Obtegam, cum exstinxero te, caelos; et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 2, 3, 7, 8; quod haec, sicut plura apud Prophetas, absque sensu interno a nemine possint comprehendi, patet; sicut quod "Pharaoh 13sicut balaenae 14in maribus, quod prodierit ex fluminibus suis, et turbaverit aquas pedibus suis, quod super illum "obtegentur caeli, atrabuntur stellae, et omnia luminaria lucis, nube obtegetur sol, non lucebit luna, et dabuntur tenebrae super terra ejus"; at sensus internus docet quid significant; nempe quod scientifica pervertant vera Ecclesiae si homo per illa intrat in arcana fidei, et nihil credit nisi 15videat ex illis, immo nisi ex sensualibus; quod hic sensus internus sit, patet ab explicatione singulorum: [7](m)Pharaoh dicitur "rex Aegypti" ex vero scientifico, nam scientificum est verum 16in naturali, quod "rex" sit verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, (x)4966, 5044; et quod simile significetur per "regem populi" quod per "populum," n. 4789,(n) ita per Pharaonem simile quod per Aegyptum, sed in communi; quod "Aegyptus" sit scientificum, pluries ostensum est; Pharaoh comparatur 17"balaenis in maribus", quia "balaena" seu cetus significat communia scientificorum, n. 42; et "maria" scientificorum congregationes, n. 28; 18tum dicitur quod "prodierit cum fluminibus suis" quia per "flumina" significantur illa quae sunt intelligentiae, n. 108, 109, 2702, 3051, hic quae sunt insaniae, 19quoniam ei sensualibus et scientificis, n. 5196: (t)dein dicitur quod "turbaverit aquas pedibus" et "conturbaverit flumina illarum", quia per "aquas" significantur vera spiritualia, n. 680, (x)739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; et per pedes 20illa quae naturalis sunt, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita "turbare aquas pedibus" est conspurcare et pervertere vera fidei 21per scientifica quae sunt naturalis; et "conturbare flumina illarum" 22est sic intelligentiam; [8]demum dicitur quod "cum exstinguetur, obtegerentur caeli", quia per "caelos" significantur interiora hominis, 23siquidem haec sunt caeli ejus; haec "clauduntur" cum scientifica super vera fidei dominantur, seu naturale super spirituale; quod tunc cognitiones veri et boni pereant, significatur per "atrabo stellas caelorum, et omnia luminaria lucis"; quod "stellae" sint cognitiones illae, videatur n. 2495, 2849, 4697; quod "luminaria" sint bona et vera, n. 30-38; quod nec tunc bonum amoris amplius influere possit, significatur per "solem nube obtegam"; et quod nec bonum fidei, significatur per "luna non lucere faciet lumen suum"; quod "sol" sit bonum amoris, et "luna" bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2120, 2495, 3636, 3643, 4060, 4696; et quod sic modo falsa occupabunt mentem naturalem, significatur per "dabo tenebras super terra tua"; quod "tenebrae" sint falsa, n. 1839, 1860, 4418, 4531, et quod "terra Pharaonis seu terra Aegypti" sit mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; ex his nunc patet quis sensus inest hi propheticis. Quia per "Pharaonem" significatur scientificum in communi, etiam per illum significatur naturale in communi, n. 5799 24. @1 i etiam$ @2 i per Pharaonem repraesentatur scientificum$ @3 ex causa, quia scientifica in Aegypto magica facta sunt, ut$ @4 nam$ @5 i tunc$ @6 ac inde dicunt$ @7 hoc$ @8 Heb reads contra Philistaeos; S quotes Jer. xlvii under Philistaei in his Index Biblicus.$ @9 perversum quod$ @10 fallaciae sensus$ @11 dicit I$ @12 hamum A, humum I$ @13 velut$ @14 ex$ @15 ex illis, imo ex sensualibus illa videat, et magis si doctrinalia faciat inde$ @16 naturalis$ @17 balaenae$ @18 et$ @19 quia$ @20 naturalia$ @21 ex scientificis$ @22 pro$ @23 sunt illa caelum ejus; illa nempe interiora, quae sunt caelum 421$ @24 i nam scientifica constituunt naturale$

Arcana Coelestia 5
Passage 6016

#6016 "Et acceperunt pecus suum": quod significet veri bona, constat ex significatione "pecoris" quod sit veri bonum; per "pecus" enim intelliguntur et greges et armenta, et quoque equi, 1cameli, muli, asini, et quia "greges" in sensu interno sunt bona interiora, et "armenta" bona exteriora, at "equi, 1cameli, muli, asini, illa quae sunt intellectualis quae omnia se referunt ad vera, ideo per "pecus" significatur veri bonum. @1 asini, cameli$

Arcana Coelestia 5
Passage 6017

#6017 "Et acquisitionem suam quam acquisiverunt in terra Canaan": quod significet vera comparata a prioribus quae Ecclesiae, constat ex significatione "acquisitionis" quod sit verum comparatum, de qua n. 4105, et quoque bonum comparatum, n. 4391, 4487; et a significatione "terrae Canaanis" quod sit Ecclesia, de qua n. 3686, 3705, 4447, 4517, 5136; quod a prioribus Ecclesiae, sequitur, quia vera cum ex bono se multiplicant, multiplicantur ex veris prioribus.

Arcana Coelestia 5
Passage 6018

#6018 "Et venerunt Aegyptum": quod significet initiationem in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione "venire seu descendere in Aegyptum" quod sit veri initiatio in scientifica Ecclesiae, de qua n. 6004.

Arcana Coelestia 5
Passage 6019

#6019 "Jacob et omne semen ejus cum illo": quod significet veri naturalis et omnium fidei quae illi, nempe initiationem in scientifica Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; et a significatione "seminis" quod sit fides charitatis, de qua n. 255, 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3310; ita "omne semen cum illo" sunt omnia fidei quae vero naturali.

Arcana Coelestia 5
Passage 6020

#6020 "Filios suos et filios filiorum suorum secum": quod significet vera in 1suo ordine, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; ita quoque "filii filiorum", sed vera quae ex illis sunt 2in suo ordine. @1 Here only, see 6009$ @2 i ita$

Arcana Coelestia 5
Passage 6021

#6021 "Filias suas et filias filiorum suorum": quod significet bona in ordine, constat ex significatione "filiarum" quod sint bona, de qua n. 489-491, 2362, 3963; ita quoque filiae "filiorum", sed bona quae ex illis, ita in suo ordine, ut mox supra de filiis.

Arcana Coelestia 5
Passage 6022

#6022 "Et omne semen suum": quod significet omne fidei et charitatis, constat ex significatione "seminis" quod sit fides charitatis, ut supra n. 6019, ita et fides et charitas, nam ubi unum, ibi est alterum.

Arcana Coelestia 5
Passage 6023

#6023 "Adduxit secum Aegyptum": quod significet quod collata in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione "venire 1aut descendere in Aegyptum" quod sit vera initiare et conferre in scientifica Ecclesiae, de qua supra n. 6004, 6018; 2idem quoque "adducere secum Aegyptum", 3videatur n. (x)5373, 6004; tunc initiata et collata sunt quando scientifica reguntur a veris, et tunc reguntur a veris cum verum agnoscitur, quia ita dixit in Verbo Dominus, et dein 4acceptentur scientifica quae affirmant, at 5removeantur quae impugnant; sic dominatur verum in suis affirmativis, rejectis non affirmantibus; cum ita est, tunc cum homo ex scientificis cogitat, non abducitur ad falsa sicut fit cum vera non insunt; scientifica enim non sunt vera ex se sed ex veris in illis, et qualia sunt vera quae in illis, tale verum commune est scientificum; est 6namque scientificum modo vas, n. 1469, 1496, quod recipere potest tam vera quam falsa, et hoc cum immensa varietate; [2]sicut pro exemplo hoc scientificum Ecclesiae quod "proximus sit omnis homo": in hoc scientificum initiari et conferri possunt vera immensa copia, ut quod omnis homo quidem sit proximus sed unusquisque cum differentia, 6quodque maxime proximus sit qui in bono, et hoc quoque cum differentia secundum quale boni; et quod origo proximi 7ducatur ab Ipso Domino, ita quo Ipsi propiores sunt, hoc est, quo magis in bono, 8 eo magis proximus 9sunt, et quo ab Ipso remotiores, eo minus; 10tum quoque quod societas magis proximus sit quam singularis homo, et quod regnum in communi magis quam societas, 11at patria prae regnis aliis; 12quod adhuc Ecclesia sit magis proximus quam patria, et quod regnum Domini adhuc magis; ut et quod tunc ametur proximus, cum 13quis munere suo rite fungitur ad aliorum, vel ad patriae, vel ad Ecclesiae bonum, et sic porro; inde patet quam multa vera in unum id scientificum Ecclesiae conferri possunt, sunt enim tam multa ut difficile sit illa in genera dispescere, et unumquodvis genus, ut distinguatur et agnoscatur, donare aliquibus veris in specie; hoc fuit studium in Antiquis Ecclesiis. [3]Quod idem scientificum possit impleri falsis immensa copia, etiam constare potest invertendo illa vera, et dicendo quod quisque sibi ipsi proximus sit, et quod a se apud unumquemvis ducenda sit origo proximi; et quod sic ei magis proximus sit qui sibi magis favet, et unum facit cum illo, et per id se sistat in illo, ut ejus instar, immo quod nec patria ei sit proximus, nisi quantum sibi ab illa lucrum 14, praeter innumerabilia alia; at scientificum manet idem, quod nempe "omnis homo sit proximus"; sed illud ab uno impletur veris, ab altero falsis. Similiter se habet 10cum reliquis scientificis. @1 et$ @2 ita$ @3 quod sit initiare et conferre vera naturalia in scientifica Ecclesiae, videatur supra$ @4 before at$ @5 after impugnant$ @6 enim$ @7 quod$ @8 sit$ @9 i quod$ @10 sint$ @11 et$ @12 et$ @13 at quod$ @14 quisque$ @15 i est$ @16 in$

Arcana Coelestia 5
Passage 6024

#6024 Vers. 8-27. Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum, Jacobi et filiorum ejus; primogenitus Jacobi Reuben. Et filii Reubenis, Hanoch, et Pallu, et Hezron, et Carmi. Et filii Shimeonis, Jemuel et Jamin, et Ohad, et Jachin, et Zohar, et Shaul filius Canaanitidis. Et filii Levi, Gershon, et Kehath, et Merari. Et filii Jehudae, Er et Onan, et Shelah, et Perez, et Zerah; et mortuus est Er et Onan in terra Canaan, et fuerunt filii, Perez, Hezron et Hamul. Et filii Jisaschar, Tola et Puvah, et Job et Shimron. Et filii Zebulun, Sered et Elon, et Jahleel. Hi filii Leae, quos peperit Jacobo in Paddan-Aram; et Dinah filia illius: omnes animae filiorum ejus et filiarum ejus, triginta et tres. Et filii Gad, Zipion, et Haggi, Shuni et Ezbon, Eri et Arodi, et Areli. Et filii Asher, Jimnah et Jishvah, et Jishvi, et Beriah, et Serah, soror illorum: et filii Beriae, Heber et Malchiel. Hi filii Zilpae, quam dedit Laban Leae filiae suae, et peperit hos Jacobo; sedecim animae. Filii Rachelis uxoris Jacobi, Joseph et Benjamin. Et natum Josepho in terra Aegypti, quos peperit illi Asenath filia Potipherae sacerdotis On, Menasheh et Ephraim. Et filii Benjaminis, Bela et Becher, et Ashbel, Gera et Naaman, Ehi et Rosh, Muppim et Huppim, et Ard. Hi filii Rachelis, qui nati Jacobo; omnes animae quatuordecim. Et filii Danis, Hushim. Et filii Naphtali, Jahzeel, et Guni, et Jezer et Shillem. Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae, et peperit hos Jacobo; omnes animae septem. Omnis anima veniens Jacobo Aegyptum, egressi femur ejus, praeter feminas filiorum Jacobi, omnes animae sexaginta et sex. Et filii Josephi, qui nati illi in Aegypto, animae duae; omnes animae domui Jacobi venientis Aegyptum, (x)septuaginta. [2]"Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum" significat quale verorum a spirituali in ordine, quae collata in scientifica quae Ecclesiae: "Jacobi et filiorum ejus" significat verum naturalis in communi, et vera naturalis in particulari: "primogenitus Jacobi Reuben" significat fidem intellectu quae apparenter primo loco: "et filii Reubenis, Hanoch, et Pallu, et Hezron, et Carmi" significat doctrinalia fidei in genere: "et filii Shimeonis, Jemuel et Jamin, et Ohad, et Jachin, et Zohar" significat fidem voluntate, et doctrinalia ejus in genere: "et Shaul filius Canaanitidis" significat doctrinale non ex origine genuina: "et filii Levi, Gershon et Kehath, et Merari" significat amorem spiritualem, et doctrinalia ejus in genere: [3]"et filii Jehudae, Er et Onan, et Shelah, et Perez et Zerah significat amorem caelestem, et doctrinalia ejus: "et mortuus est Er et Onan in terra Canaan" significat quod exstirpatum falsum et malum: "et fuerunt filii Perez, Hezron, et Hamul" significat vera illius boni, quae sunt bona charitatis: "et filii Jisaschar, Tola, et Puvah, et Job, et Shimron" significat amorem conjugialem caelestem, et doctrinalia ejus: "et filii Zebulun, Sered, et Elon et Jahleel" significat conjugium caeleste, et doctrinalia ejus: "hi filii Leae, quos peperit Jacobo in Paddan-Aram" significat quod illa ex affectione spirituali in naturali per cognitiones boni et veri: "et Dinah filia illius" significat Ecclesiam: "omnis anima filiorum ejus et filiarum ejus triginta et tres significat statum vitae spiritualis, et quale: [4]"et filii Gad, Zipion et Haggi, Shuni et Ezbon, Eri et Arodi, et Areli" significat bonum fidei et inde opera, et doctrinalia eorum: "et filii Asher, Jimnah et Jishvah, et Jishvi, et Beriah, et Serah soror illorum: et filii Beriae, Heber et Malchiel" significat felicitatem vitae aeternae, et jucundum affectionum, et doctrinalia eorum: "hi filii Zilpae" significat quod haec Ecclesiae externae: "quam dedit Laban Leae filiae suae" significat ab affectione boni externi: "et peperit hos Jacobo" significat quod e naturali: "sedecim animae" significat statum illorum et quale: [5]"filii Rachelis uxoris Jacobi" significat quae ex affectione caelesti: "Joseph et Benjamin" significat internum Ecclesiae, Joseph ejus bonum, Benjamin inde verum: "et natum Josepho in terra Aegypti" significat caelestia et spiritualia interna in naturali: "quos peperit illi Asenath filia Potipherae sacerdotis On" significat ex conjugio boni cum vero et veri cum bono: "Menasheh et Ephraim" significat novum voluntarium et ejus intellectuale, quae Ecclesiae: "et filii Benjaminis, Bela et Becher, et Ashbel, Gera et Naaman, Ehi et Rosh, Muppim et Huppim et Ard" significat internum spirituale, et doctrinalia ejus: "hi filii Rachelis, qui nati Jacobo" significat quod illa ex affectione caelesti: "omnes animae quatuordecim" significat statum eorum et quale: [6]"et filii Danis, Hushim" significat sanctum fidei et bonum vitae, et doctrinale eorum: "et filii Naphtali, Jahzeel, et Guni, et Jezer, et Shillem" significat tentationes in quibus victoria, et doctrinalia de illis: "hi filii Bilhae" significat quod haec Ecclesiae internae: "quam dedit Laban Racheli filiae suae" significat ab affectione boni interni: 1 "omnes animae septem" significat statum eorum, et quale: [7]"omnis anima veniens Jacobo Aegyptum" significat omnia vera et bona initiata scientificis Ecclesiae: "egressi femur ejus" significat quae ex conjugio: "praeter feminas filiorum Jacobi" significat exceptis affectionibus eorum quae non ex illo conjugio: "omnes animae sexaginta 2et sex" significat statum illorum et quale: "et filii Josephi, qui nati illi in Aegypto" significat caelestia et spiritualia in naturali: "animae duae" significat inde voluntarium et intellectuale, quae Ecclesiae: "omnes animae domui Jacobi venientis Aegyptum, septuaginta" significat plenum in ordine. @1 A I here o et peperit hos Jacobo$ @2 A here o et$

Arcana Coelestia 5
Passage 6025

#6025 Haec ulterius explicare supersedetur quia sunt mera nomina; quid illa significant, videri potest ab explicatione communi nunc supra n. 6024; et quid ipsi filii Jacobi, in explicatione ubi agitur de nativitate illorum. Hoc dignum observatu est quod filiis Jacobi 1 nullus filius natus sit in Aegypto, quo venerunt, tametsi adhuc juvenes fuerunt, sed quod omnes in terra Canaan; ipsi vero in Paddan-Aram, praeter Benjaminem; hoc fuit ex peculiari providentia Divina Domini, ut 2repraesentarentur illa quae Ecclesiae sunt per illos a prima nativitate 3; quod illi nati in Paddan-Aram, repraesentabat quod homo Ecclesiae per cognitiones boni et veri e novo nascetur seu regenerabitur, "Paddan-Aram" enim significat cognitiones boni et veli, n. 3664, 3680, 4107; et nativitas repraesentabat novam nativitatem per fidem et charitatem, n. (x)4668, 5160, 5598, ita primum per cognitiones illarum. 4Quod autem filii eorum nati fuerint omnes in terra Canaan 5, 6repraesentabat quod inde talia quae Ecclesiae, nam "terra Canaan" est Ecclesia, n. 3705, 3686, 4447, 4454, (x)4517, 5136, 5757. Quod 7vero Josepho nati sint filii in Aegypto, erat ut repraesentaretur dominium interni hominis in externo, in specie caelestis 8spiritualis in naturali; "Menasheh" est voluntarium, et "Ephraim" est intellectuale quae Ecclesiae, in naturali. @1 i qui venerunt Aegyptum$ @2 repraesentativa Ecclesiae$ @3 sisterentur$ @4 et quod$ @5 i praeter filios Josephi$ @6 significabat$ @7 autem$ @8 Interni$

Arcana Coelestia 5
Passage 6026

#6026 Vers. 28-30. Et Jehudam misit ante se ad Josephum, ad monstrandum ante se Goshen, et venerunt terram Goshen. Et alligavit Joseph currum suum, et ascendit obviam Israeli patri suo Goshenem; et visus ad illum, et cecidit super colla ejus, et flevit super collis ejus diu. Et dixit Israel ad Josephum, Moriar hac vice, postquam vidi facies tuas, quod adhuc tu vivas. "Et Jehudam misit ante se ad Josephum" significat communicationem boni Ecclesiae cum caelesti interno: "ad monstrandum ante se Goshen" significat de medio in naturali: et venerunt terram Goshen" significat vitae stationem ibi: "et alligavit Joseph currum suum" significat doctrinam ab interno: "et ascendit obviam Israeli patri suo" significat influxum: "Goshenem" significat in medium in naturali: "et visus ad illum" significat perceptionem: "et cecidit super colla ejus" significat conjunctionem: "et flevit super collis ejus diu" significat misericordiam: "et dixit Israel ad Josephum" significat perceptionem boni spiritualis: "Moriar hac vice" significat novam vitam: "postquam vidi facies tuas" significat post apperceptionem misericordiae: "quod adhuc 1tu vivas" significat 2apperceptionem vitae inde in se. @1 A here o ut$ @2 A has perceptionem here and 6038$

Arcana Coelestia 5
Passage 6027

#6027 "Et Jehudam misit ante se ad Josephum": quod significet communicationem boni Ecclesiae cum caelesti interno, constat ex repraesentatione "Jehudae" quod 1 sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603, 5782, 5794, 5833; et a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; quod "mittere ante se" sit communicare, patet. Quod Jehudah missus fuerit et non alius, erat ut significaretur communicatio quae immediata est boni cum bono, nempe boni externi quod "Jehudah" repraesentat, cum bono interno quod "Joseph"; influit enim (t)a Domino bonum, quod est amoris in Ipsum et charitatis erga proximum, per internum in externum, et quantum boni est in externo tantum ibi recipitur; 2si autem in externo hominis modo verum fidei est, non autem bonum, tunc influxus boni (t)a Domino per internum non recipitur in externo, nam communicatio cum vero immediata non datur sed mediata per bonum; haec causa est quod non alius a Jacobo ad Josephum missus sit quam Jehudah. @1 i hic$ @2 si modo verum quod fidei, in externo homine est$

Arcana Coelestia 5
Passage 6028

#6028 "Ad monstrandum ante se Goshen": quod significet de medio in naturali, nempe quod communicatio, constat ex significatione "Goshenis" quod sit medium, 1hoc est, intimum, in naturali, de qua n. 5910; per medium seu intimum in naturali significatur optimum ibi, nam optimum est in medio, hoc est, in centro seu intimo, circumcirca illud 2 ab omni plaga 3sunt bona, disposita in forma caelesti propius et remotius secundum gradus bonitatis 4ab optimo in medio; talis est ordinatio bonorum apud (x)regeneratos; at apud malos sunt pessima in medio et bona (t)ablegata sunt ad extrema ubi continue urgentur foras 5; haec forma 6est apud malos in particulari, et est in infernis in communi, ita est forma infernalis. Ex illis quae de optimo in medio et de bonis in ordine ad latera dicta sunt, constare potest quid intelligitur per communicationem boni Ecclesiae cum caelesti interno de medio in naturali. @1 seu$ @2 i in forma caelesti$ @3 succedunt$ @4 respective ad optimum$ @5 i ac inde pendent deorsum$ @6 i quae$

Arcana Coelestia 5
Passage 6029

#6029 1 "Et alligavit Joseph currum suum": quod significet doctrinam ab interno, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua saepius; et a significatione "currus" quod sit doctrina, de qua n. 5321. @1 A I o further explication of et venerunt terram Goshen, see n. 6026.$

Arcana Coelestia 5
Passage 6030

#6030 "Et ascendit obviam Israeli patri suo": quod significet influxum, nempe a caelesti interno in bonum spirituale e (x)naturali, constat (c)a repraesentatione "Josephi" qui ascendit obviam, quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; et a repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; quod "ascendere obviam ei" sit influxus 1, inde sequitur, nam "ascendere obviam" hic est se conferre 2 et venire ad illum. @1 i a caelesti spirituali in bonum spirituale$ @2 i ad illum$

Arcana Coelestia 5
Passage 6031

#6031 "Goshenem": quod significet medium in naturali, constat ab illis quae de Goshene mox supra n. (x)6028 dicta sunt.

Arcana Coelestia 5
Passage 6032

#6032 "Et visus ad illum": quod significet perceptionem, constat a significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n.2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et quod sit fidem habere, 1n. 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400. Quod "videre" sit intelligere et inde percipere, tum 2 quod sit fidem habere, sciendum quod apud hominem sint duo quae faciunt ejus vitam, nempe LUX SPIRITUALIS et CALOR SPIRITUALIS; lux spiritualis facit vitam ejus intellectus, et calor spiritualis vitam ejus voluntatis; lux spiritualis est a sua prima origine Divinum Verum ex Divino Bono Domini, et inde verum fidei ex bono charitatis; et calor spiritualis a sua prima origine 3est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, et inde bonum amoris caelestis qui est in Dominum, et bonum amoris spiritualis qui est erga proximum; haec bina, ut dictum, constituunt omnem vitam hominis. [2]Quod lucem spiritualem attinet, illa in intellectu hominis se habet sicut lux naturalis in ejus visu externo; nempe, ut oculus videat, necessum est ut lux sit quae illuminet, et tunc oculus in luce videt omnia quae circumcirca extra illum sunt; ita mens intellectualis, quae est oculus hominis internus; ut ille oculus videat, necessum est ut lux caeli quae a Domino, illuminet, et cum oculus ille illuminatus est ab illa luce, tunc videt illa quae circumcirca extra illum sunt; 4sed objecta quae videt, sunt spiritualia, nempe scientifica et vera; cum autem lux haec non illuminat, est mens intellectualis seu oculus internus hominis, sicut oculus externus seu corporis, in tenebris et nihil videt, hoc est, ex scientificis nihil veri, et ex veris nihil boni; lux quae illuminat mentem intellectualem, est revera lux, et talis lux quae millies excedit lucem, mundi meridianam, (m)quod testor quia vidi;(n) ex illa luce vident omnes angeli in caelis illa quae circumcirca extra se sunt, et quoque ex eadem luce vident et percipiunt 5vera quae fidei, et quale illorum; inde nunc est quod per "videre" significetur in sensu spirituali non modo 6 intellectus, sed etiam quicquid 7 intellectus est, 8ut cogitatio, 9 reflexio, animadvertentia, prudentia, et plura talia, tum non modo fides sed etiam quicquid fidei est, ut verum, doctrinale ex Verbo, et similia. [3]Quod autem calorem spiritualem attinet, se habet ille in voluntate hominis sicut calor naturalis in corpore, quod vivificet; sed est calor spiritualis non aliud in sua prima origine, quae origo est a Domino, quam 10Divinus Amor erga universum genus humanum, et inde reciprocus hominis in Ipsum, ut et erga proximum; et est calor ille spiritualis revera calor, qui corpora angelorum calore, et simul interiora illorum amore, beat; inde est quod per calorem, flammam, ignem in Verbo in genuino sensu significentur illa quae amoris sunt, sicut affectiones boni et veri, tum ipsum bonum. @1 after habere two lines below$ @2 i quoque$ @3 before a$ @4 in m sed objecta visus externi sunt talia quae lux mundi a sole illustrat, et sic detegit, et sunt terrestria, at objecta visus interni sunt talia qua lux caeli a Domino illustrat, et sic aperit, et sunt spiritualia, nempe quae sunt$ @5 verum quod fidei, et quale ejus, intra se$ @6 i fides et$ @7 i fidei et$ @8 sicut$ @9 i perceptio,$ @10 amor in Ipsum, et amor$

Arcana Coelestia 5
Passage 6033

#6033 "Et cecidit super colla ejus": quod significet conjunctionem, constat ex significatione "cadere super colla" quod sit conjunctio arcta et intima, de qua n. 5926. Quod "cadere super colla" sit conjunctio, est inde quia collum conjungit caput et corpus, et per "caput" significantur interiora, et per "corpus" exteriora, inde est "collum" conjunctio interiorum cum exterioribus, videatur n. 3542, 5320, 5328; et inde 1 communicatio interiorum cum exterioribus, tum caelestium cum spiritualibus, ibid. quae communicatio ex conjunctione etiam significatur per eadem 2 verba, 3nam "Joseph" est internum, et "Israel" est respective externum. @1 i est$ @2 i illa$ @3 nam caeleste internum est Joseph, et bonum spirituale externum quia e naturali, est Jacob$

Arcana Coelestia 5
Passage 6034

#6034 "Et flevit super collis ejus diu": quod significet misericordiam, constat ex significatione "flere" quod sit misericordia, de qua n. 5480, (x)5873, 5927; quod dicatur "super collis ejus diu" est quia primum ut et continuum conjunctionis est misericordia, nempe Domini, Qui in supremo sensu 1est "Joseph". @1 per Josephum repraesentatur$

Arcana Coelestia 5
Passage 6035

#6035 "Et dixit Israel ad Josephum": quod significet perceptionem boni spiritualis, nempe a caelesti interno, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio; a repraesentatione "Israelis" super cujus collis flevit Josephus, quod sit bonum spirituale; et a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de quibus omnibus prius saepe.

Arcana Coelestia 5
Passage 6036

#6036 "Moriar hac vice": quod significet novam vitam, constat a significatione "mori" quod sit resurrectio in vitam, ita nova vita, de qua n. 3326, 3498, 3505, 4618, 4621, 6008; cur "mori" significat novum vitae, in illis locis etiam ostensum est; nempe quia cum homo moritur, ilico novum vitae ejus incohat, exsuscitatur 1 in vitam, rejecto corpore materiali quod usui in mundo ei inserviverat. Nova vita hic per "mori" significatur quia illa venit ex influxu ab interno, quae significatur per quod "Josephus ascenderit obviam Israeli patri suo", n. 6030; et ex conjunctione quae significatur per quod "Joseph ceciderit super colla Israelis", n. 6033. @1 i enim$

Arcana Coelestia 5
Passage 6037

#6037 "Postquam vidi facies tuas": quod significet post apperceptionem misericordiae, constat a significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua supra n. 6032; et a significatione "facierum" 1cum praedicantur de Domino, quod sit misericordia, de qua n. 222, 223, 5585, 5816. @1 quod in supremo sensu, in quo$

Arcana Coelestia 5
Passage 6038

#6038 "Quod adhuc 1 vivas": quod significet 2 perceptionem vitae inde in se, constat ex significatione "vivere" quod sit in sensu interno vita spiritualis, n. 5890; quod significetur perceptio illius vitae in se, sequitur ex antecedentibus, quod nempe ei nova vita ex influxu et conjunctione, n. 6036; et ex affectione gaudii quod videret illum, illa affectio dat perceptionem vitae in se. @1 A I o tu here; see 6026.$ @2 See p. 427 ft 10$

Arcana Coelestia 5
Passage 6039

#6039 Vers. 31-34. Et dixit Joseph ad fratres suos, et ad domum patris sui, Ascendam et indicabo Pharaoni, et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me. Et viri pastores gregis, quia viri pecoris sunt; et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt. Et sit quod vocet vos Pharaoh, et dicat, Quid opera vestra? Et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis, et usque ad nunc, etiam nos etiam patres nostri; propterea ut habitetis in terra Goshen; quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis. "Et dixit Joseph ad fratres suos" significat perceptionem verorum in naturali: "et ad domum patris sui" significat bonorum ibi: "Ascendam et indicabo Pharaoni" significat communicationem cum naturali ubi scientifica Ecclesiae: "et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me" significat de veris et bonis Ecclesiae 1, quod initianda: "et viri pastores gregis" significat quod ducant ad bonum: "quia viri pecoris sunt" significat quod illis bonum ex veris: "et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt" significat quod bonum interius et exterius, et quicquid inde est, praesens sit: "et sit quod vocet vos Pharaoh" significat si conjungi velit naturale in quo scientifica Ecclesiae: "et dicat, Quid opera vestra?" significat et scire vestra bona: "et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis, et usque ad nunc" significat quod vera ex quibus bonum illis a principio et adhuc: "etiam nos, etiam patres nostri" significat quod ita a primis bonis: "propterea ut habitetis in terra Goshen" significat ita erit statio vestra in medio naturali ubi scientifica Ecclesiae: "quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis" significat sic separationem a scientificis perversis quae opposita sunt scientificis Ecclesiae. @1 A here only in naturali$

Arcana Coelestia 5
Passage 6040

#6040 "Et dixit Joseph ad fratres suos": quod significet perceptionem verorum in naturali, constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua saepius; a repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879; et a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; inde patet quod per "dixit Joseph ad fratres suos" significetur perceptio verorum in naturali a caelesti interno. Quod per "dixit Joseph" non significetur (t)perceptio illius, est quia "Joseph" est internum, et omnis perceptio influit per internum in externum seu naturale; naturale enim ex se prorsus nihil percipit, sed quod percipiat, est a priore se, immo 1nec prius percipit a se sed ab adhuc priore se, ita tandem a Domino Qui a Se Est; talis est influxus 2et inde talis perceptio; influxus se habet sicut existentia et subsistentia; nihil existit a se sed a priore se, ita tandem omnia a Primo, hoc est, ab Esse et Existere a Se; et quoque ab Eodem omnia subsistunt, 3se enim habet subsistentia sicut existentia, nam subsistere est perpetuo existere. [2](s)Quod dicatur perceptio verorum in naturali, non autem perceptio illorum qui in veris illis, est causa quia loquela spiritualis (t)est talis, nam ita ideae cogitationis abstrahuntur a personis et determinantur ad res, et res sunt, nempe vera et bona, quae vivunt apud hominem et faciunt hominem vivere; sunt enim a Domino, a Quo 4 omne vitae, 5ita quoque cogitatio abducitur ab attribuendo vera et bona personae; per talem loquelam etiam idea communis habetur quae se latius extendit quam si adjungitur ei idea personae, ut si dicatur perceptio illorum qui in veris illis 6, tunc ideae simul determinantur ad illos qui tales sunt, ut solet fieri, et sic a communi 7abstrahuntur, inde illustratio a luce veri diminuitur; praeter quod per cogitationem de personis in altera vita excitentur illi de quibus cogitatur, nam in altera vita omnis cogitatio communicatur;(s) hae causae sunt quod abstracte dicatur, ut hic, perceptio verorum in naturali. @1 etiam quod prius est nec$ @2 qui$ @3 hoc est, perpetuo existunt$ @4 i per illa$ @5 sic$ @6 i sunt$ @7 abstrahitur$

Arcana Coelestia 5
Passage 6041

#6041 "Et ad domum patris sui": quod significet bonorum ibi, nempe perceptionem, constat a significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 3128, 3652, 3720, 4982; et a significatione "patris" quod etiam sit bonum, de qua n. 2803, 3703, 3704, (x)5581, 5902, 6042.

Arcana Coelestia 5
Passage 6042

#6042 "Ascendam et indicabo Pharaoni": quod significet communicationem cum naturali ubi scientifica Ecclesiae, constat ex significatione "indicare" quod sit 1communicatio", de qua n. 4856; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale ubi scientifica Ecclesiae, de qua n. 5799, 6015. @1 communicari$

Arcana Coelestia 5
Passage 6043

#6043 "Et dicam ad illum, Fratres mei et domus patris mei, qui in terra Canaan, venerunt ad me": quod significet de veris et bonis Ecclesiae quod initianda, constat ex 1repraesentatione "filiorum Israelis" qui hic sunt "fratres ejus", quod sint vera spiritualia in naturali, de qua mox supra n. 6040; a significatione "domus patris" quod sint bona ibi, de qua etiam mox supra n. 6041; a significatione "terrae Canaan" quod sit Ecclesia, de qua n. 3686, 3705, 4447, 4517, 5136; et a significatione "venire ad Josephum" seu ad Aegyptum ubi Joseph, quod sit initiari in scientifica quae Ecclesiae, de qua supra n. 6004, 6018; de initiatione verorum quae Ecclesiae in scientifica quae naturalis, videatur supra n. 6023, et de conjunctione illorum, infra n. (x)6047. @1 significatione$

Arcana Coelestia 5
Passage 6044

#6044 "Et viri pastores gregis": quod significet quod ducant ad bonum, constat a significatione "pastorum gregis" quod sint qui ducunt ad bonum, de qua n. 343, 3795, 5201; est enim "pastor" qui docet et ducit, et "grex" qui docetur et ducitur, sed in sensu interno intelliguntur vera quae ducunt ad bonum, nam per "filios Israelis" qui hic sunt "viri pastores gregis", repraesentantur vera spiritualia, n. 6040; etiam vera sunt apud illos qui docent quae ducunt. Quod vera quae fidei, ducant ad bonum quod charitatis, prius ostensum est; et quoque patet ex eo quod omnia et singula se referant ad finem et spectent illum, et quae non finem spectant non possint subsistere; Dominus enim nihil usquam creavit nisi propter finem, usque adeo ut dici queat quod 1 finis sit omne in omnibus quae creata sunt; et quae creata sunt, in illo ordine sunt ut sicut finis a Primo 2per medios spectet ultimum, ita finis in ultimo spectet finem in Primo; inde rerum nexus; ipse finis in prima sua origine non est nisi Divinum Bonum Divini Amoris, ita est Ipse Dominus; unde etiam in Verbo vocatur Primus et Ultimus, Alpha et Omega, Esai. xli 4, xliv 6, xlviii (x)12, Apoc. i 8, 11, 17, ii 8, xxi 6, xxii 13. [2]Cum ita sit, necessum est ut omnia et singula quae vitae apud hominem, se referant ad finem et spectent illum, 3; qui aliquo rationali pollet, videre potest quod scientifica apud hominem spectent vera ut suum finem, et quod vera spectent bona, et quod bona spectent Dominum ut finem ultimum et primum, ut finem ultimum cum a veris, 4et ut finem primum cum a bono. Ita se habet cum veris Ecclesiae quod ducant ad bonum quod significatur per "viros pastores gregis", et per "viros pecoris", ut sequitur. @1 i inde$ @2 tendat ad$ @3 i quia finis a Domino est in singulis$ @4 at A, est I$

Arcana Coelestia 5
Passage 6045

#6045 "Quia viri pecoris sunt": quod significet quod illis bonum ex veris, constat ex significatione "pecoris" quod sit veri bonum, seu bonum ex veris, de qua n. 6016; dicitur de "filiis Israelis" qui sunt vera spiritualia in naturali, n. 5414, 5879, ita de veris, hic quod ducant ad bonum, de qua re videatur mox supra n. (x)6044.

Arcana Coelestia 5
Passage 6046

#6046 "Et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt": quod significet quod bonum interius et exterius, et quicquid inde est, praesens sit, constat ex significatione "gregis" quod sit bonus interius, et ex significatione "armenti" quod sit bonum exterius, de quibus n. 5913; ex significatione "omnium quae illis" quod sit quicquid inde est, ut n. 5914; et ex significatione "venire fecerunt" quod sit praesens esse.

Arcana Coelestia 5
Passage 6047

#6047 "Et sit quod vocet vos Pharaoh": quod significet si conjungi velit naturale in quo scientifica Ecclesiae, constat ex significatione vocare ad se" quod sit velle conjungi; vocare enim ad se ex affectione ut 1habitent in terra sua, et fiant una gens cum suis,, est velle conjungi; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in quo scientifica Ecclesiae, ut supra n. (x)6042; per "vocationem Pharaonis" significatur reciprocum initiationis et conjunctionis, nempe scientificorum Ecclesiae cum veris et bonis in naturali; omnis enim conjunctio requirit reciprocum, inde consensus ab utraque parte. [2]Agitur hic de conjunctione verorum Ecclesiae cum scientificis ejus, at sciendum quomodo conjungenda; non enim principium ducendum est a scientificis et per illa 2intrandum in vera fidei, 3nam scientifica apud hominem sunt ex 4sensualibus, ita ex mundo, e quo 5 innumerabiles fallaciae; sed principium ducendum est ex veris fidei, nempe per hanc viam: primum addiscenda sunt doctrinalia Ecclesiae, et dein ex Verbo explorandum num illa (t)sint vera, nam non vera sunt quia antistites Ecclesiae ita dixerunt, et asseclae eorum confirmant; ita namque vera dicenda forent doctrinalia omnium Ecclesiarum et religionum tantum ex solo et ex nativitate ; ita forent vera non solum 6 Pontificiorum, tum Quakerorum, sed etiam Judaeorum, ut et Mahumedanorum, 7quia antistites eorum ita dixerunt et asseclae confirmant; ex quibus patet quod scrutandum sit Verbum, et ibi videndum num vera sint; hoc cum fit ex affectione veri, tunc illustratur homo a Domino ut appercipiat, nescius unde, quid verum est, et confirmatur in eo secundum bonum in quo est; si haec vera discrepant a doctrinalibus, caveat ne (t)turbet Ecclesiam; [3]postmodum cum confirmatus est, ac ita in affirmativo ex Verbo quod illa sint vera fidei, tunc licet ei confirmare illa per omnia scientifica quae apud illum, cujuscumque nominis et naturae sint, nam tunc quia affirmativum universaliter regnat, acceptat scientifica quae concordant et rejicit scientifica quae propter fallacias quae in illis, discordant; per 8scientifica corroboratur fides; quapropter nulli negandum est scrutari scripturas ex affectione sciendi num doctrinalia Ecclesiae intra quam natus, vera sint, nam aliter nusquam potest illustrari; nec negandum ei postea per scientifica se corroborare; non autem licet ei antea; haec via et non alia est conjungendi vera fidei cum scientificis, non modo cum scientificis Ecclesiae sed etiam cum scientificis quibuscumque; sed paucissimi hodie hac via procedunt, plerique enim qui Verbum legunt, non legunt ex affectione veri sed ex affectione inde confirmandi doctrinalia Ecclesiae intra quam nati sunt, qualiacumque sint 9. [4]In Verbo describitur regnum Domini quod ibi spirituale, rationale et scientificum 10conjungentur, sed describitur per nomina quae (c)illa significant, nempe per Israelem, Asshurem et Aegyptum, per "Israelem" describitur spirituale, per "Asshurem" rationale et per "Aegyptum" scientificum, 11his verbis apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et testem ejus Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos; et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham; et vovebunt votum Jehovae, et reddent. . . . In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem; et serviet Aegyptus Asshuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix18-25; [5]quod hic non intelligatur Aegyptus, nec Asshur, et ne quidem Israel, quisque videre potest, sed quod aliud per unumquemvis; 12quod per Israelem spirituale Ecclesiae, videatur n. 3654, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; 13per Asshurem rationale, n. 119, 1186; et 14per Aegyptum scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 6004, 6015; 15haec tria apud hominem Ecclesiae conjuncta describuntur apud Prophetam, per quod "semita erit ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et serviet Aegyptus Asshuri; in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae"; ut enim homo sit homo Ecclesiae, necessum est ut spiritualis sit, ut et rationalis, cui serviet scientificum. Ex his nunc constare potest quod scientificum nequaquam a veris fidei rejiciendum sit, sed quod conjungenda, 16at per viam priorem, hoc est, per viam a fide, non autem per viam posteriorem, hoc est, per viam a scientificis; videantur etiam quae n. 128-130, 195, 196, 232, 233, 1226, 1911, 2568, 2588, 4156, 4760, 5510, 5700 ostensa sunt. @1 maneant$ @2 explorandum$ @3 scientifica enim quae$ @4 sensibus$ @5 i inde$ @6 i doctrinalia$ @7 quia doctrinalia illorum ita docent, et ex illis antistites$ @8 illa$ @9 i Quia vera cum scientificis conjungenda sunt$ @10 unum agent$ @11 et hoc$ @12 quod Israel sit$ @13 quod Asshur sit$ @14 quod Aegyptus scientificum$ @15 in m quod illa apud Prophetam non dicta sint de Aegypto et de Aschure quisque potest videre et quoque quod significentur alia$ @16 sed$

Arcana Coelestia 5
Passage 6048

#6048 "Et dicat, Quid opera vestra ?": quod significet et scire vestra bona, constat ex significatione "operum" quod sint bona; quod opera sint bona, est quia ex voluntate sunt, et quae ex voluntate, illa sunt bona vel mala, quae autem ex intellectu, prout sermones, sunt vera vel falsa. (s)Opera filiorum Jacobi, ut et patrum illorum 1, fuerunt pascere pecora, ita agere pastores; haec opera etiam significant bona, in specie bona ex veris; quod significent, est ex correspondentiis, "agni" enim, 2 "oves, haedi, caprae" quae sunt gregis, correspondent bonis charitatis; similiter "juvenci, boves" qui sunt armenti; quod correspondeant, constat ex eo quod cum angeli 3 ex affectione caelesti loquantur inter se de bonis charitatis, appareant aliquibus in locis in mundo spirituum et quoque in primo seu ultimo caelo, greges 4et armenta; cum de bonis charitatis interioribus, greges, at cum de exterioribus armenta, videatur n. 3218, 3219, 3220; inde nunc est quod in Verbo per "greges et armenta" significentur talia. [2]In genere sciendum quod omne significativum quod in Verbo, trahet suam originem a repraesentativis in altera vita, et haec a correspondentiis 5; causa est quia mundus naturalis est ex mundo spirituali sicut effectus (c)a sua causa, ob finem ut mundus spiritualis possit influere in mundum naturalem et ibi agere causas; 6sic etiam continentur in suo tenore et in ordine omnia quae ibi 7: quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, hoc est, spiritualium et caelestium quae ibi, videatur n. 2758, 2987, 3002, 4939, 5116.(s) @1 i a multis saeculis retro$ @2 i et$ @3 i in caelis$ @4 vel$ @5 i et adhuc sciendum, quod in mundo naturali nihil usque detur, quod in mundo spirituali non correspondeat talibus quae significant$ @6 continendo$ @7 i sunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 6049

#6049 "Et dicatis, Viri pecoris fuerunt servi tui a pueritiis suis et usque (x)ad nunc": quod significet quod vera ex quibus bonum illis a principio et adhuc, constat ex significatione "virorum pecoris" quod sint vera ex quibus bonum, de qua n. 6016, 6045; et a significatione "a pueritiis suis et usque ad nunc" quod sit a principio et adhuc. Quod "pecora" sint vera ea quibus bonum, sciendum quod pecora sint omnia jumenta majora et minora, tam 1 quae in grege, quam quae in armento, 2sunt, (c)ac praeterea cameli, equi, muli, asini; haec jumenta significant talia quae se referunt ad vera, illa autem, nempe armenti et gregis 3talia quae se referunt ad bonum; inde nunc est quod omnia illa jumenta in genere, quae sunt "pecora", significent vera ex quibus bonum; (m)pecora in lingua originali sunt ex voce quae etiam significat acquisitionem, et "acquisitio" in sensu spirituali etiam est verum ex quo bonum, ex causa quia bonum acquiritur per verum;(n) [2]"pecudes" autem significant bona interiora, 4illae enim sunt gregis, ut agni,(t)oves, haedi, caprae, arietes. "Pecora" etiam significant vera ex quibus bonum, etiam aliis in locis in Verbo: ut apud Esaiam, Tunc dabit pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus; et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua in die illo prato lato, xxx 23; "pascere" pro instrui in veris et de bonis, n. 5201; "pratum latum" pro doctrina veri 5, latum dicitur quia "latitudo" est verum, n. 3433, 3434, 4482; inde patet quod "pecora" sint vera ex quibus bonum: apud Ezechielem, Ad reducendum manum tuam super vastitates habitatas, et super populum collectum ex gentibus, operantem pecoribus et possessioni; habitantes super umbilico terrae, xxxviii 11, 12; "pecora" similiter pro veris 6per quae bonum, 7"possessio" pro bono". @1 i scilicet$ @2 after grege$ @3 significant bona$ @4 haec$ @5 i et boni$ @6 ex quibus$ @7 nam populus collectus ex gentibus sunt vera residua$

Arcana Coelestia 5
Passage 6050

#6050. "Etiam nos, etiam patres nostri": quod significet quod ita a primis bonis, constat ex significatione "patrum" quod sint bona, de qua n. 2803, 3703, 3704, (x)5581, 5902; inde quod illi fuerint etiam patres 1illorum, est a primis bonis; (m)per "patres" etiam, 2multis in locis in Verbo, in (t)sensu interno non intelliguntur 3Abraham, Jishak et Jacob sed qui fuerunt ab Ecclesia Antiqua, qui fuerunt in bono.(n) @1 nostri$ @2 plerisque$ @3 Abram$

Arcana Coelestia 5
Passage 6051

#6051 "Propterea ut habitetis in terra Goshen": quod significet ita erit statio vestra in medio naturali ubi scientifica Ecclesiae, constat ex significatione "habitare" quod sit vita et sic vitae statio, de qua n. 1293, 3384, 4451; et a significatione "Goshen" quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028; quod ibi scientifica Ecclesiae quae significantur per "Aegyptum", 1patet, nam Goshen erat in Aegypto (t)tractus terrae optimus. @1 sequitur$

Arcana Coelestia 5
Passage 6052

#6052 "Quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis": quod significet sic separationem a scientificis perversis quae opposita sunt scientificis Ecclesiae, constat a significatione "abominationis Aegyptiorum" quod sit separatio scientificorum; quae enim abominationi sunt, illa separata sunt, causa enim abominationis est quia contraria sunt principiis captis et amoribus, ita quia opposita, hic opposita scientificis 1perversis, quae significantur per "Aegyptios", cum dicitur quod "abominatio illorum sit omnis pastor gregis"; et ex significatione "pastoris gregis" quod sit 2qui ducit ad bonum, de qua supra n. 6044; scientificum quod 3bonum" confirmat, est cui scientificum perversum est oppositum; scientifica perversa sunt quae destruunt verum fidei et bonum charitatis, et quoque sunt quae invertunt ordinem, sicut magica quae fuerunt in Aegypto; sunt enim secundum ordinem perplura quibus magi illi abusi sunt, prout sunt correspondentiae et repraesentativa, quae fuerunt scientifica apud illos plus quam apud alios exculta; haec sequuntur ex ordine etiam cum mali applicant, qui cum applicant illa ad imperandum aliis 3et ad nocendum aliis, sunt perversa quia magica. Quod separationem illorum de qua hic agitur, attinet, fit illa per ordinationem, 4quando bonum cum veris est in medio seu intimo quod significatur per "Goshen", tunc scientifica perversa quae opposita, ejiciuntur. [2]Hactenus de conjunctione verorum cum scientificis actum est, de qua conjunctione ulterius sciendum est quod conjunctio interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali nequaquam fieri queat nisi vera insinuentur scientificis; scientifica enim cum jucundis affectionum naturalium constituunt externum seu naturalem hominem, quapropter nisi conjunctio fiat 6cum scientificis, nullatenus (t)fieri potest; et tamen ut 7homo (x)regeneratus sit, internum ejus et externum conjuncta erunt, quae nisi conjuncta fuerint, omne bonum (t)influens a Domino per internum hominem in externum seu 8naturalem, hoc vel pervertitur, vel suffocatur, vel 9rejicitur; et tunc quoque internum clauditur; modus 10quo conjunctio illa fit, est qui in hoc capite descriptus est, qui modus fit per insertionem verorum in scientifica. @1 Ecclesiae$ @2 quod$ @3 hoc$ @4 vel$ @5 cum$ @6 per scientifica$ @7 after sit$ @8 A alters to naturale hominis$ @9 reflectitur$ @10 quomodo$ (1)De Influxu, et de Commercio Animae cum Corpore @1 De Influxu et commercio animae et corporis. Just above number n. 6053 is written quid anima$

Arcana Coelestia 5
Passage 6053

#6053 De influxu et de commercio animae cum corpore prorsus nihil sciri, ne quidem cogitari potest nisi sciatur quid anima, et quoque aliquid de ejus quali; si anima 1sit ignotum quid, nequaquam aliquid de ejus influxu et commercio dici potest; quomodo enim de communicatione duarum partium potest cogitari cum 2una prorsus ignoratur 2qualis sit. Quod anima ignoretur quoad omne suum quale, in mundo imprimis erudito, constare potest ex eo quod quidam credant illam esse aethereum quid, quidam flammeum aut igneum quid, quidam 3pure cogitativum, quidam vitale ex communi, quidam activum naturale; et quod adhuc magis ignorantiam 4, quid anima, testatur, est quod loca ei (t)varia in corpore assignent, nempe quidam in corde, quidam in cerebro et ibi in fibris, alii in corporibus striatis, alii in ventriculis 5, et alii in exigua glandula, quidam 6 in omni parte, 7at tunc concipiunt vitale, quale est commune omni vivo; ex quibus patet quod de anima 8nihil notum habeatur; haec causa est quod conjecturalia sint quae de anima venditata fuerunt. Et quia sic nullam de illa ideam habere potuerunt, perplures non potuerunt aliter credere quam quod non sit aliud quam vitale 9, quod cum moritur corpus, dissipatur; inde nunc est quod eruditi minus quam simplices credant vitam post mortem, et quia illam non credunt, nec credere possunt quae illius vitae sunt, quae sunt caelestia et spiritualia (t)fidei et amoris; hoc quoque patet a Domini verbis, apud Matthaeum, Abscondisti (x)haec sapientibus et intelligentibus, et revelasti infantibus, xi 25: et rursus, Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13; simplices enim nihil tale cogitant de anima sed credunt quod victuri post mortem, in qua simplici fide, illis nescientibus, latet quod victuri ibi sicut homines, visuri angelos, locuturi cum illis, et fruituri gaudio. @1 ignotissimum quid sit$ @2 unum . . . quale$ @3 purum$ @4 i inter eruditos$ @5 i ibi$ @6 i quod sit$ @7 et$ @8 i prorsus$ @9 i influens$

Arcana Coelestia 5
Passage 6054

#6054 Quod animam attinet, de qua dicitur quod victura post mortem, est illa non aliud quam ipse homo qui vivit in corpore, hoc est, interior homo qui per corpus agit in mundo, et qui dat corpori vivere; hic homo dum solutus est a corpore, vocatur spiritus, et apparet tunc prorsus in forma humana; sed nequaquam videri potest oculis corporis verum oculis spiritus, et coram 1hujus oculis apparet ut homo in mundo; habet sensus, nempe tactum, olfactum, auditum, visum, multo exquisitiores quam in mundo; habet appetitus, cupiditates, desideria, affectiones, amores, quales in mundo sed in excellentiore gradu; cogitat etiam sicut in mundo sed perfectius, loquitur 2 cum aliis; verbo, est ibi sicut in mundo, usque adeo ut si non reflectat super id quod in altera vita sit, non aliter sciat quam quod in mundo sit, quod aliquoties audivi a spiritibus; vita enim post mortem est continuatio vitae in mundo; hoc nunc est anima hominis quae vivit post mortem; [2]sed ne idea cadat in ignotum quid per vocem animae propter conjecturalia seu hypothetica de 3illa, praestat ut dicatur spiritus hominis, aut si mavis, interior homo, nam apparet ibi prorsus ut homo, cum omnibus membris et organis quibus homo, et quoque est ipse homo in corpore; quod ita sit, etiam constare potest ab angelis visis de quibus in Verbo, qui omnes in forma humana visi fuerunt; est enim forma humana omnibus angelis in caelo, quia est Domino, Qui post resurrectionem (t)toties ut homo apparuit; quod angelus ac spiritus hominis sit homo in forma, est quia universum caelum 4a Domino habet, ut conspiret in formam humanam, unde universum caelum vocatum est Maximus Homo, de quo et de correspondentia omnium quae hominis, cum illo, ad finem plurium capitum actum est, et quia Dominus vivit in unoquovis in caelo, et per influxum a Domino universum caelum agit in unumquemvis, 5 idcirco omnis angelus est imago ejus, hoc est, 6 forma perfectissime humana, similiter homo post mortem; [3]omnes spiritus quotcumque vidi, qui sunt milleni et milleni, prorsus 7ut homines mihi visi sunt; et quidam eorum dixerunt quod homines sint sicut in mundo, et 8adjecerunt quod tale nusquam in vita corporis crediderint; 9 multi contristati sunt quod genus humanum in tali ignorantia sit de statu suo post mortem, et quod tam inaniter et vacue cogitent de anima, et quod plerique qui de anima penitius cogitarunt, ipsam ut quoddam subtile aereum fecerint, quod non potuisset non inducere in insanum illum errorem quod dissipetur post mortem. @1 ejus$ @2 i etiam$ @3 quibus mox supra$ @4 conspirat$ @5 i ut in imaginem suam$ @6 i in$ @7 after visi$ @8 plures dixerunt$ @9 et$

Arcana Coelestia 5
Passage 6055

#6055. Qui non interiora hominis novit, 1 nec scire potest influxum et commercium animae cum corpore, commercium enim et influxus fit per interiora. Ut interiora hominis sciantur, sciri debet quod internus homo sit et externus, et quod internus homo sit in mundo spirituali, et externus in mundo naturali; ita ille in luce caeli, hic in luce mundi; tum quoque sciri oportet quod internus homo tam distinctus sit ab externo ut ille quia prior et interior, subsistere possit absque hoc, at quod hic seu externus quia posterior et exterior, non subsistere possit absque illo. Porro sciendum quod internus homo sit qui intellectualis aut rationalis in proprio sensu vocatur, 2quia in luce caeli 3est, in qua ratio et intellectus; at externus homo est qui proprie scientificus dicendus 4est, quia in illo sunt scientifica, quae quoad maximam partem trahunt suum lumen ab illis quae sunt luminis mundi illustrati et sic vivificati per lucem caeli. @1 i is$ @2 nam illi quia est$ @3 etiam est$ @4 nam illi$

Arcana Coelestia 5
Passage 6056

#6056 Dictum est quod homo internus quia prior, subsistere possit absque externo quia posterior, non autem vicissim; nam canon universalis est quod nihil subsistere possit a se sed ex alio et per aliud, consequenter quod nihil teneri 1possit in forma nisi ex alio et per aliud; quod etiam constare potest a singulis in natura; similiter se habet in homine; homo quoad externum non subsistere potest nisi ex interno et per internum; nec internus homo potest subsistere nisi ex caelo et per caelum; et nec caelum potest subsistere ex se sed ex Domino Qui Solus subsistit ex Se: secundum existentiam et subsistentiam est influxus, nam per influxum subsistunt omnia; at quod per influxum omnia et singula a Domino subsistant, non solum mediate per mundum spiritualem sed etiam immediate tam in mediis quam in ultimis, in sequentibus demonstrabitur. @1 queat$

Arcana Coelestia 5
Passage 6057

#6057 Antequam tradi potest aliquid de influxu et de operatione animae in corpus, probe sciendum quod internus homo sit ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, formatus; usque adeo ut internus homo sit caelum in minima forma, et externus sit mundus in minima forma, ita microcosmus. Quod externus homo sit imago mundi, constare potest ex sensibus (t)externis seu corporis; auris enim formata est ad omnem naturam modificationis aeris; 1pulmones ad omnem naturam pressionis ejus; sicut etiam ambitus corporis qui ex circumpressione aeris in sua forma continetur; oculus est ad omnem naturam aetheris et lucis efformatus; lingua ad 2 sensum partium solutarum et fluentium in liquidis; et simul cum pulmone, trachea, larynge, glottide, faucibus et labiis, ad potentiam convenienter modificandi aerem, unde 3soni articulati, seu voces, et soni harmonici; nares sunt formatae ad sensum partium fluentium in atmosphaera; tactus qui 4circum universum corpus est, ad sensum mutationum status in aere, nempe ad sensum ejus frigoris et caloris, ut et ad sensum liquidorum et ad sensum gravium; viscera interiora ad quae atmosphaera aerea non intrare potest, continentur in connexu et 5 forma a subtiliore aere qui aether vocatur; ut taceam quod omnia arcana interioris naturae ei inscripta et applicata sint, sicut omnia arcana mechanices, omnia physices, omnia chymices, omnia optices; ex 6his constare potest quod universa natura ad conformandum externum hominis conducta sit; inde est quod antiqui hominem nuncupaverint microcosmum. Sicut nunc externus homo formatus est ad imaginem omnium mundi, ita est internus homo formatus ad imaginem omnium caeli, hoc est, ad imaginem caelestium et spiritualium quae procedunt a Domino, (c)a quibus et in quibus est caelum; caelestia ibi sunt omnia quae amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et spiritualia ibi sunt omnia fidei; quae in se tanta sunt et talia ut lingua nusquam effari queat eorum unam myriadis myriadum partem; quod internus homo ad imaginem omnium illorum formatus sit, conspicue exhibetur in angelis, qui cum apparent coram visu interno, sicut apparuerunt coram meo, afficiunt intima ex sola praesentia, nam amor in Dominum et charitas erga proximum exundant ex illis et penetrant, et quae inde sunt, nempe quae fidei, elucent ex illis et afficiunt; inde patuit, et ex aliis auctoramentis, quod internus homo, quia creatus est ut sit angelus, sit caelum in minima forma. [3]Ex his nunc constare potest quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis cum mundo naturali, consequenter quod apud illum influat mundus spiritualis in mundum naturalem ita ad vivum ut appercipiat si modo attendit; inde etiam patet quid commercium animae cum corpore, nempe quod proprie sit communicatio spiritualium quae caeli, cum naturalibus quae mundi, et quod 7communicatio fiat per influxum, et se habeat secundum conjunctionem. Communicatio haec, quae fit per influxum secundum conjunctionem, hodie ignota est ob causam quia omnia et singula tribuuntur naturae, et nihil scitur de spirituali, quod hodie est tam remotum ut cum cogitatur de eo, appareat 8ut nullum. @1 pulmo$ @2 i omnem$ @3 vox articulata$ @4 per universum corporis ambitum circumsparsum, est$ @5 i in$ @6 quibus$ @7 illa$ @8 sicut$

Arcana Coelestia 5
Passage 6058

#6058 Sed influxus est talis quod a Divino Domini sit influxus in omnem angelum, in omnem spiritum, et in omnem hominem, et quod sic Dominus regat unumquemvis non solum in universali sed etiam in singularissimis, et hoc immediate a Se Ipso, et quoque mediate per mundum spiritualem. Ut sciatur quod ille influxus sit, plura praemissa sunt de correspondentia partium hominis cum Maximo Homine, hoc est, cum caelo, et simul ibi de repraesentatione spiritualium in naturalibus, de quibus ad finem capitum xxiii ad xliii; et dein de angelis et spiritibus apud hominem, ad finem capitum xliv et xlv. Sequitur nunc ut in specie de influxu et de commercio animae et corporis agatur; sed illustrari haec debent per experientias; alioquin res tam ignota et in obscurum per hypotheses missa, non in lucem potest educi; experientiae quae illustrabunt, ad finem aliquot capitum sequentium sistentur; haec quae nunc dicta sunt, inserviant loco introductionis.