Arcana Coelestia – Genesis, caput 47
Arcana Coelestia 5
Passage 6059
#6059 Postquam bonum spirituale e naturali quod "Israel", conjunctum fuit cum caelesti interno quod "Joseph", de qua re in capite priore, agitur in hoc capite in sensu interno de insinuatione verorum Ecclesiae quae in naturali, in scientificum: vera Ecclesiae quae in naturali, sunt "filii Jacobi"; ipsum commune verum ibi est "Jacob"; scientificum in quod insinuata illa vera, est "Pharaoh".
Arcana Coelestia 5
Passage 6060
#6060 Postea agitur de scientificis quomodo redacta sunt in, ordinem a caelesti interno quod "Joseph"; nempe quod primum vera scientifica, dein vera boni et bona veri, tandem omne naturale quoad scientifica, sub commune suum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6061
#6061. Demum agitur de regeneratione boni spiritualis e naturali quod "Israel". SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 5
Passage 6062
#6062 Vers. 1. Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit, Pater meus et fratres mei, et greges eorum et armenta eorum, et omnia quae illis, venerunt e terra Canaan, et ecce illi in terra Goshen. "Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit" significat caelestis interni praesentiam in naturali ubi scientifica, et inde influxum et perceptionem: "Pater meus et fratres mei" significat bonum spirituale in naturali et vera Ecclesiae ibi: 1"greges eorum et armenta eorum" significat veri bona interiora et exteriora: "et omnia quae illis" significat quicquid inde est: "venerunt e terra Canaan" significat quod ab Ecclesia: "et ecce illi in terra Goshen" significat quod in medio naturali ubi scientifica. @1 I o et here and 6065; cp. above$
Arcana Coelestia 5
Passage 6063
#6063 "Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit": quod significet caelestis interni praesentiam in naturali ubi scientifica, et inde influxum et perceptionem, constat ex significatione "venire ad aliquem" quod sit praesentia, ut n. 5934; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex significatione "indicare" quod sit influxus, de qua n. 5966; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale et inde scientificum in communi, de qua n. 5799, 6015; et ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 5687; inde patet quod per "venit Joseph et indicavit Pharaoni, et dixit" significetur praesentia caelestis interni in naturali ubi scientifica, et inde influxus et perceptio. [2]De influxu interni in naturale seu externum, et de hujus perceptione, prius multoties dictum est; et ostensum quod naturale subsistat et vivat ex influxu ab interno, hoc est, per internum a Domino; naturale enim absque influxu inde, non habet aliquam vitam, quia est in natura mundi et inde trahit omne suum, et natura mundi est prorsus absque vita; quapropter ut vivat naturale apud hominem, influxus erit a Domino, non solum immediatus ab Ipso sed etiam mediatus per mundum spiritualem, consequenter apud hominem in internum ejus, nam hoc est in mundo spirituali; inde nunc erit influxus in naturale ut hoc vivat; est naturale hominis formatum ad recipiendum vitam inde: hoc nunc intelligitur per influxum caelestis interni in naturale ubi scientifica. Ex influxu ab interno existit perceptio in externo, seu in naturali, quod per "Pharaonem" repraesentatur, nam influxus et perceptio sibi mutuo correspondent, n. 5743.
Arcana Coelestia 5
Passage 6064
#6064 "Pater meus et fratres mei": quod significet bonum spirituale in naturali et vera Ecclesiae ibi, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "pater", quod sit bonum spirituale in naturali, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et a repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; influxus et perceptio, de quibus mox supra n. 6063, sunt de illis, nempe de bono spirituali et de veris Ecclesiae in naturali.
Arcana Coelestia 5
Passage 6065
#6065 1"Greges eorum et armenta eorum": quod significet veri bona interiora et exteriora, constat ex significatione "gregum" quod sint bona interiora, et "armentorum" quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913, 6048; quod sint veri bona quae significantur, est quia bonum spirituale quod repraesentatur per "Israelem", est veri bonum, n. 4598. Bona quae in caelo et apud hominem, sunt ex duplici origine, nempe ex origine in voluntate et ex origine in intellectu; in bono ex origine in voluntate fuerunt Antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, at in bono ex origine in intellectu fuerunt Antiqui qui ab Ecclesia spirituali; in illo bono sunt qui in intimo seu tertio caelo, in hoc autem sunt qui in medio seu secundo caelo; quae et qualis differentia, pluries in explicationibus dictum est; bonum quod ex origine in voluntate, est bonum ex quo verum, at bonum quod ex origine in intellectu, est bonum quod ex vero seu bonum veri; hoc bonum in se non est nisi quam verum actu. @1 see p. 447, ftnote I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6066
#6066 "Et omnia quae illis": quod significet quicquid inde est, supra n. 6046.
Arcana Coelestia 5
Passage 6067
#6067 "Venerunt e terra Canaan": quod significet quod ab Ecclesia, constat a significatione "venire e quadam terra" quod sit inde esse; et ex significatione "terrae Canaanis", quod sit regnum Domini in caelis, et regnum Domini in terris quod est Ecclesia, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3686, 3705, 4447, 4454, 5136.
Arcana Coelestia 5
Passage 6068
#6068 "Et ecce illi in terra Goshen": quod significet quod in medio naturali ubi scientifica, constat ex significatione "Goshen" quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031. Cum hoc quod sit in medio naturali, ita se habet: cum bona et vera quae Ecclesiae, hoc est, quae ex Verbo Domini, agnita sunt et fide recepta in naturali, tunc ea tenent medium ibi; nam quae directe sub intuitione sunt, in medio sunt, quae autem non directe sub intuitione sunt, ad latera sunt; [2]inde illa quae in medio, clare apparent, at illa quae ad latera, obscure; se habet hoc sicut se habet cum visu oculi; quae directe sub illo sunt, sunt in medio, hoc est, in centro, et apparent clare; at quae non directe sub illo sunt, sunt dissita a medio, hoc est, ad latera, et apparent obscure; oculus enim internus, qui est mens intellectualis et suum visum habet a luce caeli, spectat illa quae in naturali sunt, extra se, quae sunt scientifica, sicut oculus externus spectat objecta seu objectorum campum extra se; visus internus determinatur ad illa quae maxime delectant et quae cordi sunt, et in illis intuitionem directam figit, sicut etiam visus externus id similia in objectorum campis; ita visus internus ad scientifica quae cum vero et bono in quibus homo est, maxime concordant; haec scientifica illi tunc in medio sunt. Quod visus internus spectet scientifica, est ex eo quia est spiritualis, et determinatur inde ad spiritualia, ita ad scientifica, nam haec cadunt sub intuitionem spiritualem.
Arcana Coelestia 5
Passage 6069
#6069 Vers. 2-6. Et e parte fratrum suorum accepit quinque viros, et statuit illos coram Pharaone. Et dixit Pharaoh ad fratres ejus, Quid opera vestra? et dixerunt ad Pharaonem, Pastor gregis servi tui, etiam nos, etiam patres nostri. Et dixerunt ad Pharaonem, Ad peregrinandum in terra venimus, quia nullum pascuum gregi qui servis tuis, quia gravis fames in terra Canaan; et nunc habitent quaeso servi tui in terra Goshen. Et dixit Pharaoh ad Josephum, dicendo, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. Terra Aegypti coram te haec, in optimo terrae habitare fac patrem tuum et fratres tuos, habitent in terra Goshen; et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis, et ponas illos principes pecoris super quod mihi. "Et 1a parte fratrum suorum accepit quinque viros" significat e veris Ecclesiae aliqua: "et statuit illos coram Pharaone" significat insinuationem in scientifica: "et dixit Pharaoh ad fratres ejus" significat perceptionem de veris Ecclesiae in naturali: "Quid opera vestra" significat de officiis et usibus: "et dixerunt ad Pharaonem, Pastor gregis servi tui" significat quod ducant ad bonum: "etiam nos, etiam patres nostri" significat quod ita ab antiquis: "et dixerunt ad Pharaonem" significat continuum perceptionis: "Ad peregrinandum in terra venimus" significat quod ad quaerendam vitam in scientificis: "quia nullum pascuum gregi qui servis tuis" significat quod scientifica desint in quibus veri bona: "quia gravis fames in terra Canaan" significat quod defectus talium in Ecclesia: et nunc habitent quaeso servi tui in terra Goshen" significat ut vivant in medio illorum: "et dixit Pharaoh ad Josephum, dicendo" significat perceptionem in naturali ubi scientifica: "Pater tuus et fratres tui venerunt ad te" significat de influxu caelestis interni in bonum spirituale e naturali, et in vera Ecclesiae ibi: "terra Aegypti coram te haec" significat quod scientifica mentis naturalis sub auspicio caelestis interni: "in optimo terrae habitare fac patrem tuum et fratres tuos" significat quod in intimo illorum vivant: "habitent in terra Goshen" significat ubi medium: "et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis" significat praestantiora in doctrina: "et ponas illos principes pecoris super quod mihi" significat quod sint primaria scientificorum. @1 thus I here and 6070; cp. above$
Arcana Coelestia 5
Passage 6070
#6070 "Et 1a parte fratrum suorum accepitquin que viros": quod significet a veris Ecclesiae aliqua, constat ex repraesentatione "filiorum Jacobi" qui hic sunt "fratres", quod sint vera Ecclesiae, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et a significatione "quinque" quod sint aliqua, de qua n. (x)4638, 5291. @1 thus I here and 6070; cp. above$
Arcana Coelestia 5
Passage 6071
#6071 "Et statuit illos coram Pharaone": quod significet insinuationem in scientifica, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit scientificum in communi, de qua n. 5799, 6015; insinuatio significatur per "statuere coram illo", nam finis quod exhibuerit illos, erat ut insinuaret, hoc est, vera Ecclesiae, nam haec sunt "filii Jacobi". De veris quod insinuanda in scientifica Ecclesiae, videatur n. 6304, 6023, 6052; at quia hoc hodie est res ignota, adhuc illustrandum est: scientifica Ecclesiae sunt hodie illa quae sunt sensus litteralis Verbi; in illa scientifica nisi vera ex sensu interno insinuantur, potest mens abduci in omnem haeresin; [2]at cum illis insinuata sunt vera tunc mens non abduci in haereses potest, ut pro exemplo: qui ex sensu litterali Verbi hausit quod Deus irascatur, puniat, inducat in tentationes, conjiciat in infernum, et faciat malum, is abduci in falsas ideas de Deo potest, ut quod ab Ipso Bono, quod est Deus, possit etiam malum provenire, ita quod oppositum Ipsi, cum tamen bonum a bono, et malum a malo venit; at hoc scientificum alia facie apparet si ei interiora vera insinuantur; prout hoc verum quod malum apud hominem sit quod facit hominem irasci, quod ducit in tentationes, punit, conjicit in infernum, et ex se continue producit mala; et quod illa se habeant sicut leges in regnis; leges sunt ex rege, mala autem poenae non sunt ex rege verum ex illis qui mala faciunt. [3]Tum quoque hoc verum: quod inferna sint ex quibus omne malum, et quod illis hoc permittatur quia est inevitabile propter hominem; is enim in malo est et vita ejus inde, quare nisi relinquitur in malo, non potest esse in libero, ita non reformari; usque tamen a Deo non venit nisi bonum, nam quantum sinit homo, flectit Deus id in bonum. [4]Etiam hoc verum: quod communissima primum credenda sint et postmodum illa illustranda per vera singularia, ita commune hoc scientificum quod omnia quaecumque existunt, a Deo sint, ita quoque mala poenae; at quomodo illa a Deo sunt, postmodum discendum, tum quale et unde id quod ex permissione fit. [5]Pariter hoc verum: quod omnis cultus Dei non possit non principium ducere ex sancto timore, in quo inest quod Deus remuneret bonos et puniat malos; simplices et infantes hoc credent quia nondum capiunt quid permissio, et hoc secundum Domini verba, Timete potius Ipsum, Qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, Matth. x 28; cum itaque in initio ex timore non facere malum audent, insinuatur successive amor cum bono, et tunc scire et percipere incipiunt quod non nisi quam bonum a Deo, et quod malum ab ipsis; et tandem quod omne malum ab inferno. [6]Praeterea qui in caelo sunt, percipiunt quod nihil nisi bonum a Deo; qui autem in inferno sunt, dicunt quod omne malum a Deo quia permittit et non aufert; sed responsum ferunt illi eorum qui in mundo spirituum sunt, si malum illis auferretur quod nulla eis vita, nec foret homini qui in malo; et quod malum quod in illis semet puniat secundum legem, et quod per mala poenae tandem a malis faciendis abstineant, ut et quod poena malorum sit tutela bonorum. [7]Accedit quod qui in malo sunt, tum qui in externo cultu absque interno, ut fuerunt Judaei, omnino debeant esse in timore pro Deo et credere quod puniat, ex timore enim pro Deo possunt bonum facere, nusquam autem ex amore. Cum haec et plura alia vera insinuantur in id scientificum, apparet id prorsus alia facie, fit enim id scientificum tunc sicut vas pellucidum in quo vera transparentia faciunt ut vas non videatur aliter quam ut unum commune verum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6072
#6072 "Et dixit Pharaoh ad fratres ejus": quod significet perceptionem de veris Ecclesiae in naturali, constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale et scientificum in communi, de qua etiam supra n. 6063; et a repraesentatione "filiorum Jacobi" qui hic sunt fratres, quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua supra n. 6064; inde patet quod per "dixit Pharaoh ad fratres ejus" significetur perceptio naturalis de veris Ecclesiae ibi.
Arcana Coelestia 5
Passage 6073
#6073 "Quid opera vestra ?": quod significet de officiis et usibus, constat ex significatione "operum" quod sint bona, de qua n. 6048, ita usus et officia, nam haec sunt bona; omnia bona quae bona charitatis vocantur, non sunt nisi quam usus, et usus non sunt nisi quam opera erga proximum, erga patriam, erga Ecclesiam, erga regnum Domini; ipsa etiam charitas in se spectata non fit charitas priusquam illa in actum venit et fit opus; amare enim aliquem et non facere ei bonum cum potest, est non amare; ast facere ei bonum cum potest, et hoc ex corde, est amare illum; et tunc intus in ipso facto seu opere continentur omnia charitatis erga illum; sunt enim opera complexus omnium charitatis et 1fidei apud hominem, et sunt quae vocantur bona spiritualia, et fiunt etiam bona per exercitia, hoc est, per usus. [2]Angeli qui in caelo, quia in bono sunt ex Domino, nihil plus desiderant quam praestare usus; hi sunt ipsa jucunda vitae eorum, et quoque secundum usus beatitudine et felicitate fruuntur, n. 453, 696, 997, 3645; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc 2reddet unicuique secundum opera ejus, xvi 27; per "opera" hic non intelliguntur opera qualia apparent in forma externa sed qualia in forma interna, nempe quale charitatis in se habent; [3]angeli non vident aliter opera; et quia opera sunt complexus omnium charitatis et fidei apud hominem, ac vita facit ut charitas sit charitas et fides sit fides, ita bonum, ideo Dominus prae reliquis discipulis amavit Johannem, et is 3accubuit in Cena super pectore Ipsius, Joh. xxi 20, nam per illum repraesentabantur charitatis bona seu opera, videantur Praefationes ad Gen. xviii et xxii; ideo quoque Dominus ad illum dixit, Sequere Me, non ad Petrum per quem repraesentabatur fides, videantur eaedem Praefationes; quare fides quae est "Petrus", indignata dixit, Domine, hic vero quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere me, joh. xxi 19, 21-23; per quae etiam praedictum quod fides contemneret opera, et usque quod illa sint apud Dominum; ut quoque manifeste constare potest a Domini verbis ad oves et ad hircos, Matth. xxv ubi non nisi quam opera recensentur, vers. 34-46. Quod autem fides rejiceret Dominum, patet a repraesentatione per "Petrum" quod ter Ipsum abnegaverit; quod "nocte" id fecerit, significat ultimum tempus Ecclesiae cum amplius nulla charitas, n. 6000; "quod ter hoc fecerit" significat quod tunc completum, n. 1825, 2788, 4495, 5159; "quod antequam gallus caneret" significat antequam novum Ecclesiae existeret, nam diluculum et mane quae noctem sequuntur, significant primum Ecclesiae, n. 2405, 5962. @1 fides I$ @2 reddit I$ @3 occubuit I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6074
#6074 "Et dixerunt ad Pharaonem, Pastor gregis servi tui": quod significet quod ducant ad bonum, constat a significatione "pastoris gregis" quod sit qui ducit ad bonum, de qua n. 6044, hic vera quae ducunt ad bonum, quia vera Ecclesiae sunt "filii Jacobi".
Arcana Coelestia 5
Passage 6075
#6075 "Etiam nos, etiam patres nostri": quod significet quod ita ab antiquis, constat a significatione "patrum" quod sint illi qui ab antiquis Ecclesiis, de qua n. 6050. In Verbo, ubi de Judaeis et (x)Israelitis agitur, pluribus in locis cum laude nominantur "patres"; qui in sensu litterae manent, per patres ibi non alios intelligunt quam Abrahamum, Jishakum, et Jacobum, et quoque filios Jacobi; sed in sensu interno per "patres" ibi, cum in bono sensu, non illi intelliguntur sed qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima quae ante diluvium, et qui ab Ecclesia Antiqua quae post diluvium; illi et hi patres dicti sunt quia ab illis descendit Ecclesia, et derivata sunt illa quae Ecclesiae; [2]per "patres" intelliguntur qui ab antiquis Ecclesiis, apud Mosen, Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et elegit semen eorum post illos, Deut. x 15: et apud eundem, Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis, . . . cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, quum separavit filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis: . . . sed cum pinguis factus est Jeshurun, . . . deseruit Deum, . . . sacrificant daemonibus, diis, . . . qui e propinquo venerunt, et non noverunt patres vestri, Deut. (x)xxxii 7, 8, 15, 17; haec in Cantico Mosis prophetico, in quo de Antiqua Ecclesia agitur a vers. 7 ad 15, et de posteris Jacobi a vers. 15 ad 44; status Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, significatur per "dies aeternitatis"; et status Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, per "annos generationis et generationis"; status boni eorum per "hereditatem quam dedit Altissimus gentibus"; et status veri eorum per quod "Altissimus separavit filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis"; quod hic numerus seu "duodecim", sint omnia vera fidei in complexu, videatur n. 577, 2089, 1 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913; inde patet quod per "patres" significentur illi qui ab antiquis Ecclesiis. Similiter in his locis: apud Esaiam, Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi 2laudaverunt Te patres nostri, (x)facta est in incendium ignis, lxiv 10 (A. V. 11): apud Jeremiam, Pater tuus nonne comedit et bibit? sed fecit judicium et justitiam, tunc bene illi, xxii 15: apud eundem, Peccarunt Jehovae, habitaculo justitiae, et spei patrum eorum, Jehovae, l 7: apud Davidem, Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri enarraverunt nobis, opus operatus in diebus illorum, in diebus antiquitatis, Ps.xliv 2: pariter "patres" apud Danielem xi 24, 37, 38: quod illi qui ab antiquis Ecclesiis intelligantur per "patres" in his locis, in sensu litterae non apparet sed ex sensu interno in quo agitur de Ecclesia, deque bonis et veris ejus; ipsa Ecclesia etiam quia est conjugium caeleste, hoc est, conjugium boni et veri, in Verbo quoad bonum vocatur "pater" et quoad verum "mater", n. 3703, (x)5581. @1 I i 2119$ @2 laverunt 1$
Arcana Coelestia 5
Passage 6076
#6076 "Et dixerunt ad Pharaonem": quod significet continuum perceptionis, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua prius; quod continuum perceptionis a naturali significetur, est quia "dixerunt ad Pharaonem" mox prius etiam dictum est, n. 6074, hic nunc iterum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6077
#6077 "Ad peregrinandum in terra venimus": quod significet quod ad quaerendam vitam in scientificis, constat a significatione "peregrinari" quod sit instrui, tum vivere, de qua n. 1463, 2025; ita "venire ad peregrinandum" est ad quaerendum vitam; et a significatione "terrae" hic terrae Aegypti, quod sit ubi scientificum, ita scientificum; quod "Aegyptus" sit scientificum, pluries ostensum est. Quod vita veri sit in scientificis, seu quod vera suam vitam in scientificis quaerant, sciendum est quod omnia quae in spirituali mundo sunt, et inde omnia quae in naturali, quaerant aliquod ulterius in quo sint, et agant causam in effectu, propterea ut continue aliquid producant; hoc ulterius est quasi corpus, et illud quod quaerit in hoc esse, est quasi anima; hic nisus non desinit quam in ultimis naturae ubi inertia occurrunt; in naturali mundo hoc apparet a singulis; etiam in spirituali mundo in hoc: bonum quaerit vivere in veris, et vera quaerunt in scientificis, et scientifica in sensualibus, et sensualia in mundo. [2]Quod in specie vera in scientificis attinet, sciendum quod vera interiora quidem insinuari queant scientificis, sed vera inibi non habent vitam priusquam in illis bonum est, in bono est vita, et in veris a bono, et sic in scientificis a bono per vera; tunc bonum est instar animae veris, et per vera scientificis, quae instar corporis sunt; verbo, charitas erga proximum vivificat et animat fidem, et per fidem scientifica quae sunt mentis naturalis. [3]Pauci sunt hodie qui sciunt quod vera et scientifica inter se distincta sint; causa est quia pauci in veris fidei sunt ex charitate, et vera fidei in quibus non charitas, non aliud sunt quam scientifica, sunt enim in memoria non secus ac res aliae quae ibi; at cum vera fidei sunt ex charitate, seu cum in illis est charitas, tunc perceptibiliter se distinguunt a scientificis, et se quandoque elevant ab illis, ac tunc intuentur scientifica sub se; hoc apprimis constare potest a statu hominis post mortem; is tunc rationaliter potest cogitare et loqui de veris et bonis fidei et hoc multo perspicacius quam in vita corporis, at nulla scientifica potest e memoria depromere; haec sunt apud illum sicut res oblitae et obliteratae tametsi omnia secum habet, videatur n. 2475-2477, 2479, (x)2480-2486: inde constare potest quod vera fidei quae in se sunt spiritualia, et scientifica quae in se sunt naturalia, inter (x)se distincta sint; et quod vera fidei eleventur a scientificis versus caelum per affectionem boni charitatis.
Arcana Coelestia 5
Passage 6078
#6078 "Quia nullum pascuum gregi, qui servis tuis": quod significet quod scientifica desint in quibus veri bona, constat ex significatione "pascui quod gregi" quod sint scientifica in quibus veri bona, ita "nullum pascuum" sunt scientifica in quibus non (x)veri bona. Pascuum in sensu interno est id quod sustentat vitam spiritualem, et imprimis est verum scientificum, hoc enim desiderat anima hominis sicut corpus cibum; nutritiones inde sunt, quare "pascere" est instrui, n. 5201; quod scientifica et vera sustentent (x)animam hominis, patet manifeste a desideriis sciendi apud hominem, tum quoque a correspondentia "cibi" cum scientificis, n. 1480, 3114, 4792, 5147, 5293, 5340, (x)5342, 5576, 5579, 5915, quae correspondentia etiam se manifestat apud hominem cum vescitur cibis, si hoc fit inter loquendum et audiendum, aperiuntur vasa recipientia chylum et plenius nutritur quam si solus; vera spiritualia, et in illis instructiones talem effectum apud homines haberent si in affectione boni fuissent; quod vera nutriant vitam spiritualem, apprimis manifestum est apud spiritus bonos et angelos in caelo; hi et illi in continuo desiderio sciendi et sapiendi sunt, et cum spiritualis is cibus illis deest, sunt in desolatione, ac in vitae pigritia, inque fame, nec recreantur et in beatum vitae suae elevantur quam cum satisfit desideriis eorum. Ut autem scientifica cedant nutritioni salutiferae animae, erit in illis vita ex veri bonis; si non inde vita, scientifica quidem sustentant vitam interiorem hominis, sed vitam ejus naturalem, non autem spiritualem. [2]Quod "pascuum" in sensu interno sit id quod sustentat vitam hominis spiritualem, patet etiam ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Dedi te in foedus populi; ad restituendum terram, . . . ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix (x)8, 9; "super viis pascere" pro instrui in veris; quod "viae" sint vera, videatur n.627, 2333, et quod "pascere" sit instrui, n. 5201; "in omnibus clivis pascuum" pro sustentari ex bono, "clivi" enim sicut "montes" sunt bona amoris, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210: [3]apud Jeremiam, Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei, xxiii 1; "pascuum" pro talibus quae sustentant vitam spiritualem: apud eundem, Facti sunt principes Zionis sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. i 6; "non invenerunt pascuum" pro quod non boni verum: [4]apud Ezechielem, Ego, Ego quaeram gregem Meum, . . . in pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; 1ita cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent super montibus Israelis, xxxiv 11, 14; "pascuum bonum et pingue super montibus Israelis" pro bonis veri: apud eundem, Num parum vobis, pascuum bonum depascitis, reliquum autem pascuorum vestrorum conculcatis pedibus, xxxiv 18; similiter: apud Hosheam, Ego novi te in deserto, in terra siccitatis: cum pascuum eorum, tunc saturati sunt; saturati sunt, et elatum est cor eorum, xiii (5,) 6: apud Joelem, Suspirat bestia, perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis, etiam greges pecudum desolati sunt, i 18: apud Davidem, Jehovah Pastor meus, . . . in pascuo herbae cubare faciet me, ad aquas 1quietum deducet me, animam meam recreabit, Ps. xxiii 1-3: apud eundem, Jehovah fecit nos, et non nos, populum Suum, et gregem pascui Sui; 3ideo Ipsius nos, populus Ipsius, et grex pascui Ipsius, Ps. c 3; [5] "pascuum" in illis locis pro veris in quibus homo instruitur, ibi pro talibus quae spectant vitam spiritualem; vita enim spiritualis talis est ut si deficit ei id pascuum, languescat et quasi marcescat, quasi corpus cum ei deficit cibus. Quod "pascuum" sit bonum et verum quae recreant et sustentant animam seu spiritum hominis, liquet a Domini verbis apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet, x 9; "pascuum" pro bonis et veris quae illis qui agnoscunt Dominum, et ab Ipso Solo quaerunt vitam. @1 Hebibi$ @2 Heb genitive plural$ @3 These words (but Ejus instead of Ipsius twice), preceded by (vel juxta Keri), "are in the margin of Hebrew Word. This signifies a correction of Hebrew text, changing et non nos (and not we ourselves) into et Ipsi nos (and to Him we belong).$
Arcana Coelestia 5
Passage 6079
#6079 "Quia gravis fames in terra Canaan": quod significet quod defectus talium in Ecclesia, constat a significatione "famis" quod sit defectus boni, de qua n. 5893; et ex significatione "terrae Canaanis" quod sit Ecclesia, de qua supra n. 6067.
Arcana Coelestia 5
Passage 6080
#6080 "Et nunc habitent quaeso servi tui in terra Goshen": quod significet ut vivant in medio illorum, constat ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; et a significatione "terrae Goshen" quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068.
Arcana Coelestia 5
Passage 6081
#6081 "Et dixit Pharaoh ad Josephum, dicendo": quod significet perceptionem in naturali ubi scientifica, constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua saepius; a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale ubi scientificum, de qua n. 5799, 6015, 6063; et a repraesentatione "Josephi" quod sit internum, unde perceptio naturali, de qua n. 5469.
Arcana Coelestia 5
Passage 6082
#6082 "Pater tuus et fratres tui venerunt ad te": quod significet de influxu caelestis interni in bonum spirituale e naturali et in vera Ecclesiae ibi, constat a repraesentatione "Israelis" qui hic "pater", quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et a repraesentatione "filiorum ejus" qui hic "fratres", quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; quod sit influxus caelestis interni, est quia haec dicta sunt ad Josephum per quem repraesentatur caeleste internum, n. 5869, 5877, et influxus in naturale seu in externum venit ab interno.
Arcana Coelestia 5
Passage 6083
#6083 "Terra Aegypti coram te haec": quod significet quod scientifica mentis naturalis sub auspicio caelestis interni, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et ex significatione "coram te" quod sit sub auspicio caelestis interni quod "Josephus", n. 5869, 5877.
Arcana Coelestia 5
Passage 6084
#6084 "In optimo terrae habitare fac patrem tuum et fratres tuos": quod significet quod in intimo eorum, nempe scientificorum, vivant, constat ex significatione "optimi terrae" quod sit intimum mentis naturalis ubi scientifica, de qua sequitur; "terra Aegypti" enim est mens illa, ut mox supra n. 6083; ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; et ex repraesentatione "Israelis et filiorum ejus" qui hic "pater et fratres qui ibi vivent", quod sint bonum spirituale e naturali et vera Ecclesiae ibi, de qua supra n. 6082. [2]Quod "optimum" sit intimum, est quia id optimum est quod directe tenetur sub visu; oculus semper dirigitur ad id quod maxime afficit et delectat, et quod directe sub illo tenetur, id quoque est intimum quia est in centro, et inde coram (x)oculis in maxima luce, cetera circumcirca sunt in peripheriis, et inde minus clara et tandem obscura, quia non ita delectant et afficiunt; ita se habet cum scientificis coram visu interno; objecta hujus visus non alia sunt quam scientifica et vera; jucundum et bonum in objectis sunt quae dirigunt illuc visum; ast sciendum quod vera et eis concordantia scientifica directe sub visum veniant, hoc est, in intimo sint apud illos quos vera spiritualia et caelestia delectant et afficiunt, nam haec illis "optima" sunt; at falsa, et illis concordantia scientifica, directe sub visum veniunt, hoc est, in intimo sunt apud illos quos mala amoris sui et mundi afficiunt et delectant; videantur etiam quae n. 6068 dicta sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 6085
#6085 "Habitent in terra Goshen": quod significet ubi medium, constat ex significatione "habitare" quod sit vivere, ut mox supra n. 6084; et ex significatione "terrae Goshen" quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068.
Arcana Coelestia 5
Passage 6086
#6086 "Et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis": quod significet praestantiora in doctrina, constat ex significatione "virorum strenuitatis" quod sint praestantiora in doctrina, "vir" enim significat intelligentem, et quoque verum, n. 158, 265, 749, 1007, 3134, 4823, consequenter doctrinam; et "strenuum" significat praestans; nam strenuitas in lingua originali exprimitur per vocem quae etiam significat vires et virtutem, quae in sensu interno sunt quae valent, ita praestantiora.
Arcana Coelestia 5
Passage 6087
#6087 "Et ponas illos principes pecoris super quod mihi": quod significet quod sint primaria scientificorum, constat ex significatione "principum" quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089, 5044; et ex significatione "pecoris" quod sint vera ex quibus bonum, de qua n. 6016, 6045, 6048, hic scientifica in quibus illa, quia dicitur "super illud pecus quod mihi" nempe Pharaoni, per quem non vera in quibus bonum sed scientifica in quibus illa, repraesentantur.
Arcana Coelestia 5
Passage 6088
#6088 Vers. 7-10. Et venire fecit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit illum coram Pharaone; et benedixit Jacob Pharaoni. Et dixit Pharaoh ad Jacobum, Quot dies annorum vitae tuae? Et dixit Jacob ad Pharaonem, Dies annorum peregrinationum mearum triginta et centum anni; parum et mali fuerunt dies annorum vitae (x)meae, et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum illorum. Et benedixit Jacob Pharaoni, et egressus a coram Pharaone. "Et venire fecit Joseph Jacobum patrem suum" significat praesentiam veri communis ab interno: "et statuit illum coram Pharaone" significat insinuationem in scientificorum commune: "et benedixit Jacob Pharaoni" significat votivum ad conjunctionem et inde fructificationem: "et dixit Pharaoh ad Jacobum" significat perceptionem in naturali ubi scientifica, de vero communi Ecclesiae; "Quot dies annorum vitae tuae?" significat de statu vitae naturalis e spirituali: "et dixit Jacob ad Pharaonem" significat responsum: "Dies annorum peregrinationum mearum" significat de vitae successivo: "triginta et centum anni" significat statum et quale: (x)parum" et mali fuerunt dies annorum vitae meae" significat quod status vitae naturalis tentationum plenus: et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum" significat quod non elevatus ad statum vitae priorum: "in diebus peregrinationum illorum" significat quoad statum vitae eorum: "et benedixit Jacob Pharaoni" significat votivum, ut prius, ad conjunctionem et inde fructificationem: "et egressus est a coram Pharaone" significat separationem quoad tempus.
Arcana Coelestia 5
Passage 6089
#6089 "Et venire fecit Joseph Jacobum patrem suum": quod significet praesentiam veri communis ab interno, constat ex significatione "venire facere" seu adducere quod sit sistere praesentem, et "venire ad aliquem" quod sit praesentia, n. 5934, 6063; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri naturalis, tum verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 4538, hic verum in communi, quia "filii ejus" repraesentant vera in particulari; quod ab interno, est quia "Joseph" est internum, a quo verum in naturali. Verum commune vocatur "pater Josephi" quia omnium primo apud hominem insinuatur verum commune, hoc dein locupletatur veris particularibus, ac ultimo existit intuitio illorum ab interno, seu ratio et intellectus; hoc patet manifeste apud hominem, nam ei judicium ab infantia crescit; similiter se habet cum veris et bonis spiritualibus cum homo e novo nascitur, seu regeneratur; postquam autem internum exstiterat a vero communi in naturali, vertitur status, et internum amplius non agnoscit verum in naturali pro patre sed pro famulo; quod famulus, indicatur per somnium Josephi de patre suo, Quod nempe sol et luna, et undecim stellae incurvarent se illi;... quare dixit pater, Quid somnium hoc quod somniasti an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram? Gen. xxxvii 9, 10; et ideo pater ejus a filiis coram Josepho toties vocatur servus ejus, et. xliii 28; xliv 24, 27, 30, 31; et quoque Josephus dominus fuit in tota terra Aegypti, ita etiam super patrem suum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6090
#6090 "Et statuit illum coram Pharaone": quod significet insinuationem in scientificorum commune, constat ex illis quae supra n. 6071 explicata sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 6091
#6091 "Et benedixit Jacob Pharaoni": quod significet votivum ad conjunctionem et inde fructificationem, constat ex significatione "benedicere" quod hic sit votivum ad conjunctionem, nempe veri cum scientifico in naturali, nam de illa hic agitur: "benedicere" plura significat, involvit omnia quae bona sunt et quoque quae fausta, in spirituali sensu; inde significat donari bono amoris et charitatis, n. 3185, 4981; et quoque conjunctionem, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ut et fructificationem ex affectione veri, n. 2846; tum votivum fausti, n. 3185, hic itaque votivum ad illud de quo hic agitur, nempe ad conjunctionem et sic ad fructificationem; fructificatio enim sequitur ex conjunctione, nam cum conjunctio facta est, crescit bonum et multiplicatur verum, est enim tunc conjugium boni et veri ex quo illa; prius non fieri potest nisi sicut ex scortatione, sed bonum quod ex hac, est spurium, et quoque verum; bonum quod ex hac, spectat se, et verum sapit ex illo.
Arcana Coelestia 5
Passage 6092
#6092 "Et dixit Pharaoh ad Jacobum": quod significet perceptionem in naturali ubi scientifica, de vero communi Ecclesiae, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale ubi scientifica, de qua n. 5799, 6015; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit verum commune Ecclesiae, de qua supra n. 6089.
Arcana Coelestia 5
Passage 6093
#6093 "Quot dies annorum vitae tuae ?": quod significet de statu vitae naturalis e spirituali, constat ex significatione "dierum" tum "annorum", quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; et ex significatione "vitae" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5407, 5890, hic vita spiritualis in naturali, seu naturale e spirituali.
Arcana Coelestia 5
Passage 6094
#6094 "Et dixit Jacob ad "Pharaonem": quod significet responsum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 5
Passage 6095
#6095 "Dies annorum peregrinationum mearum": quod significet de vitae successivo, constat ex significatione "dierum et annorum" quod sint status, de qua mox supra n. 6093; et ex significatione "peregrinationum" quod sit vita et instructio, de qua n. 1463, 2025, 3672, ita status vitae successivus.
Arcana Coelestia 5
Passage 6096
#6096 "Triginta et centum anni": quod significet statum et quale, constat ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, (x)4670, 5265, ita statum et quale rei de qua agitur; quare hic numerus in specie significat statum et quale vitae quae fuerant Jacobo hucusque, hoc est, statum et quale vitae spiritualis quae fuit naturali e spirituali nunc.
Arcana Coelestia 5
Passage 6097
#6097. 1"Et mali fuerunt dies annorum vitae meae": quod significet quod status vitae naturalis tentationum plenus, constat ex significatione "dierum et annorum" quod sint status, ut supra n. 6093, 6095; et ex significatione "vitae Jacobi" quod sit vita spiritualis in naturali, ut quoque supra n. 6093; tentationes in illo statu significantur per quod "mali" fuissent; omnes tentationes apparent malae ex causa quia sunt anxietates et dolores interiores, et quasi damnationes; mittitur enim tunc homo in statum malorum suorum, consequenter inter malos spiritus qui incusant et sic conscientiam cruciant; sed usque angeli defendunt, hoc est, Dominus per angelos, Qui tenet illum in spe et fiducia, quae sunt pugnae vires ab interiore ex quibus resistit; naturale imprimis mittitur in tentationes cum recipiet spirituale, quia ibi resident mala vitae et falsa doctrinae; eapropter Jacob de se hoc dicit, per illum enim hic repraesentatur naturale quoad verum. @1 I here o parum; cp. 6088$
Arcana Coelestia 5
Passage 6098
#6098 "Et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum": quod significet quod non elevatus ad statum vitae eorum, constat ex significatione "attingere" quod hic sit elevari, de qua sequitur; et a significatione "dierum et annorum vitae" quod sint status vitae spiritualis, ut supra n. 6093, 6095, 6097. Quod "attingere" hic sit elevari, est quia patres ejus Jishakus et Abrahamus repraesentabant elevatiora, hoc est, interiora quam ille; "Abrahamus" repraesentabat in supremo sensu Ipsum Divinum Domini, "Jishakus" Divinum Rationale Domini, et "Jacobus" Divinum Naturale Ipsius; quod "Abrahamus" repraesentaverit Ipsum Divinum Domini, videatur n. (x)1965, 1989, 2011, 3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3703, 4615; quod "Jishakus" Divinum Rationale, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4615; quod "Jacobus" Divinum Naturale quoad verum et quoad bonum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599, 4286, 4538, 4570, 4615; inde etiam per "Abrahamum" repraesentatur caeleste apud hominen", per "Jishakum" spirituale, et per "Jacobum" naturale, ex causa quia regeneratio hominis est imago Glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688. Ex his nunc patet quod per "non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum" significetur quod non elevatus ad statum vitae eorum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6099
#6099 1 "Et benedixit Jacob Pharaoni": quod significet votivum ad conjunctionem, et inde fructificationem, ut supra n. 6091. @1 S here o explanation of in diebus peregrinationum illorum, see n. 6088$
Arcana Coelestia 5
Passage 6100
#6100 "Et egressus a coram Pharaone": quod significet separationem quoad tempus, constat a significatione "egredi" quod sit separari, hic separari quoad tempus a naturali ubi scientifica quae per "Pharaonem" repraesentantur. Cum hoc quod per "egredi" significetur separatio quoad tempus, ita se habet: actum est in praecedentibus de conjunctione boni spiritualis e naturali quod "Israel", tum verorum Ecclesiae in naturali quae sunt "filii ejus", cum caelesti interno quod "Joseph", sed nondum de conjunctione cum naturali, solum de insinuatione; at in nunc sequentibus agitur de conjunctione illa, a vers. 13 ad 27 hujus capitis, videantur contenta n. 6059, 6060; inde est quod per "egressus Jacob a coram Pharaone" significetur separatio quoad tempus.
Arcana Coelestia 5
Passage 6101
#6101 Vers. 11, 12. Et habitare fecit Joseph patrem (x)suum et fratres suos, et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae, in terra Rameses, quemadmodum praecepit Pharaoh. Et sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris (x)sui pane, ad os infantis. "Et habitare fecit Joseph patrem suum et fratres suos" significat vitam boni spiritualis et verorum Ecclesiae a caelesti interno: "et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae" significat in intimo mentis naturalis ubi scientifica: "in terra Rameses" significat intimum mentis et quale ejus: "quemadmodum praecepit Pharaoh" significat consentiente naturali ubi scientifica: "et sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris sui pane" significat quod a caelesti interno continuus influxus boni in bonum spirituale et vera Ecclesiae in naturali, unde vita illorum: "ad os infantis" significat unumquodvis secundum quale boni innocentiae.
Arcana Coelestia 5
Passage 6102
#6102 "Et habitare fecit Joseph patrem suum, et fratres suos": quod significet vitam boni spiritualis et verorum Ecclesiae a caelesti interno, constat a significatione "habitare" quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; ex repraesentatione "Israelis" qui hic "pater", quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, (x)5812, 5817, 5819, 5826, 5877; a repraesentatione "filiorem ejus" qui hic "fratres", quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; et a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex quibus patet quod per "habitare fecit Joseph patrem suum, et fratres suos" significetur vita boni spiritualis et verorum Ecclesiae a caelesti interno.
Arcana Coelestia 5
Passage 6103
#6103 "Et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae : quod significet in intimo mentis naturalis ubi scientifica, constat ex significatione "possessionis" quod sit statio vitae spiritualis, de qua n. 2658; ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et a significatione "optimi terrae" quod sit intimum, de qua supra n. 6084; inde patet quod per "dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae" significetur statio vitae spiritualis in intimo mentis naturalis ubi scientifica.
Arcana Coelestia 5
Passage 6104
#6104 "In terra Rameses": quod significet intimum mentis et quale ejus, constat ex eo quod nomina tam personarum quam locorum omnia quae in Verbo, significent res, n. 1888, 3422, 4298, 4442, 5095, 5225; et quia "terra Goshen" est intimum mentis naturalis, n. 5910, 6028, 6031, 6068, ideo "Rameses", quae erat tractus terrae optimus in terra Goshen, est intimum spiritualis in mente naturali; quale autem hujus intimi ab homine vix potest comprehendi, continet enim innumerabilia et quoque ineffabilia quae solum in luce caeli videri queunt, ita ab angelis; similiter ac quale reliquorum nominum tam locorum quam personarum quae in Verbo.
Arcana Coelestia 5
Passage 6105
#6105 "Quemadmodum praecepit Pharaoh": quod significet consentiente naturali ubi scientifica, constat ex significatione "praecipere" quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic autem consensus, quia naturale quod repraesentatur per "Pharaonem", omne suum habet ab interno per influxum; quare quod naturale praecipit, apparet quidem sicut mandatum ab illo sed est ab interno, ita consensus; se habet naturale hominis ad internum paene sicut loquela hominis ad cogitationem, apparet sicut loquela hominis praecipiat seu mandet sed est cogitatio.
Arcana Coelestia 5
Passage 6106
#6106 "Et sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris sui, pane": quod significet quod a caelesti interno continuus influxus boni in bonum spirituale et vera Ecclesiae in naturali, unde vita illorum, constat a significatione "sustentare pane quod sit influxus boni; "sustentare" enim hic est continue influere, unde vita spiritualis homini; et "panis" est bonum amoris, n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "pater", quod sit bonum spirituale ex naturali; ex repraesentatione "filiorum ejus" qui hic sunt "fratres", quod sint vera Ecclesiae in naturali, de quibus supra n. 6102; et ex significatione "totius domus patris sui" quod sit in uno complexu omne quod est boni spiritualis et ex bono illo; inde patet quod per "sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris sui, pane" significetur continuus influxus boni amoris a caelesti interno in bonum spirituale et vera Ecclesiae in naturali, et in omnia quae sunt boni spiritualis et ex illo.
Arcana Coelestia 5
Passage 6107
#6107 "Ad os infantis": quod significet unumquodvis secundum quale boni innocentiae, constat ex significatione "ad os" quod sit unumquodvis et secundum quale; et ex significatione "infantis" quod sit bonum innocentiae, de qua n. 430, 2126, 3183, 5608. Cum hoc quod influxus a caelesti interno in bonum spirituale et in vera Ecclesiae in naturali secundum quale boni innocentiae, ita, se habet: innocentia est quae ab intimo qualificat omne bonum charitatis et amoris; influit enim Dominus per innocentiam in charitatem, et quantum innocentiae est tantum charitatis recipitur, est enim innocentia ipsum essentiale charitatis, n. 2780, 3111, 3183, 3994, 4797, 6013. [2] Quid innocentia, videri potest sicut in speculo ab infantibus, quod nempe ament parentes suos et eis solis fidant, nec illis sollicitudo nisi ut parentibus placeant, ita eis victus et amictus non modo ad necessitatem sed etiam ad delectationem; et quia amant parentes, faciunt ex jucundo affectionis quicquid illis favet, ita, non modo quod praecipiunt sed etiam quod praecipere velle autumant; et praeterea se nihil intuentur; praeter plura alia; sed sciendum quod innocentia infantum non sit innocentia sed modo simulacrum ejus; ipsa innocentia habitat solum in sapientia, videatur n. 2305, 2306, (x)3494, 4797; et sapientia est ita se gerere erga Dominum sicut dictum de infantibus erga parentes, ex bono amoris et fidei.
Arcana Coelestia 5
Passage 6108
#6108. Vers. 13-26. Et panis nullus in omni terra, quia gravis fames valde, et laborabat terra Aegypti et terra Canaan a coram fame. Et collegit Joseph omne argentum inventum in terra Aegypti et in terra Canaan, in annona, quam illi ementes; et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis. Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan, et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum, dicendo, Da nobis panem; et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum? Et dixit Joseph, Date pecora vestra, et dabo vobis iii pecoribus vestris, si deficit argentum? Et venire fecerunt pecora sua ad Josephum, et dedit illis Joseph panem pro equis, et pro pecore gregis, et pro pecore armenti, et pro asinis, et providit illos pane pro omni pecore eorum, in anno hoc. Et finitus annus hic, et venerunt ad illum in anno altero, et dixerunt ei, Non celabimus a domino, siquidem consumptum argentum, et pecus bestiae, ad dominum, non relictum coram domino praeter quam corpus nostrum et humus nostra. Quare moriemur ad oculos tuos, etiam nos, etiam humus nostra? eme nos, et humum nostram pro pane, et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni, et da semen, et vivamus et non (x)moriamur, et humus non vastata sit. Et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni, quia vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum, quoniam invaluit super illos fames; et fuit terra Pharaoni. Et populum transtulit illum ad urbes a fine termini Aegypti 1 ad finem illius. Solum (t)humum sacerdotum non emit, quia pars statuta sacerdotibus a Pharaone, et comederunt partem statutam suam, quam dederat illis Pharaoh, propterea non vendiderunt humum suam. Et dixit Joseph ad populum, Ecce emi vos hodie (x)et humum vestram Pharaoni, en vobis semen, et seratis humum. Et erit, in proventibus et dabitis quintam Pharaoni, et quatuor partes erit vobis ad semen agri, et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris, et ad cibum infantibus vestris. Et dixerunt, Vivificasti nos, inveniamus gratiam in oculis domini, et erimus servi Pharaoni. Et posuit illud Joseph ad statutum usque ad diem hunc super humum Aegypti Pharaoni ad quintam; solum humus sacerdotum tantum illorum non fuit Pharaoni. "Et panis nullus in omni terra" significat quod bonum non (x)apparuerit amplius: "quia gravis fames valde" significat desolationem: "et laborabat terra Aegypti et terra Canaan, a coram fame" significat quod hoc in naturali 2et intra Ecclesiam: "et collegit Joseph omne argentum" significat quod omne scientificum verum et aptabile: "inventum in terra Aegypti et in terra Canaan" significat quod in naturali et in Ecclesia: "in annona, quam illi ementes" significat quod illo sustentarentur: "et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis" significat quod illud omne referretur ad commune in naturali: "et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan" significat quod scientificum verum et aptabile non magis conspicuum esset in naturali et intra Ecclesiam ob desolationem: "et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum" significat applicationem ad internum: "dicendo, Da nobis panem" significat supplicationem de sustentatione vitae spiritualis: "et cur moriemur juxta te quia deficit argentum?" significat quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis: "et dixit Joseph" significat internum a quo responsum: "Date pecora vestra, et dabo vobis 3pro pecoribus vestris significat quod offerrent bona veri, et sustentarentur: "si (x)deficit argentum" significat si non amplius illis verum conspicuum: "et venire fecerunt pecora sua ad Josephum" significat bona, veri quod offerrentur: "et dedit illis Joseph panem" significat sustentationem quoad vitam spiritualem: "pro equis" significat scientifica ex intellectuali: "et pro pecore gregis et pro pecore armenti" significat bona interior, et exteriora veri: "et pro asinis" significat servitia: "et providit illos pane pro omni pecore eorum significat sustentationem per influxum boni ab interno: "in anno hoc" significat illius status periodum: "et finitus annus hic" significat desolationem post hujus status periodum: "et venerunt ad illum in anno altero" significat principium status sequentis: "et dixerunt ei, Non celabimus a domino" significat perceptionem quod notum sit interno: "siquidem consumptum argentum" significat verum non conspicuum propter desolationem: "et pecus bestiae ad dominum" significat bonum veri similiter: "non relictum coram domino praeter quam corpus nostrum et humus nostra?" significat quod receptacula boni et veri prorsus desolata sint: "quare moriemur ad oculos tuos etiam nos, etiam humus nostra?" significat si desolata fuerint quod non amplius vita spiritualis sub interno: "eme nos et humum nostram 4pane" significat appropriationem utriusque ut sustententur bono: "et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni" significat submissionem totalem: "et da semen" significat sic influxum boni charitatis et veri fidei: "et vivamus et non moriamur" significat vitam spiritualem inde, et non amplius timorem damnationis: "et humus non vastata sit" significat quod mens scientificis Ecclesiae erit exculta: "et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni" significat quod internum appropriaverit sibi totam mentem naturalem ubi scientifica, et posuerit sub communi auspicio: 5"et vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum" significat abdicationem et subjectionem omnium quae inserviunt Ecclesiae: "quoniam invaluit super illos fames" significat quia desolatio usque ad desperationem: "et fuit terra Pharaoni" significat quod subjecta omnia, naturali quod sub auspicio interni: "et populum transtulit illum ad urbes" significat quod vera scientifica, referrentur ad doctrinalia: "a fine termini Aegypti (x)et ad finem illius" significat extensionem per totum naturale ubi scientifica: "solum humum sacerdotum non emit" significat quod internum e (x)naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum, quia illae ab ipso: "quia pars statuta sacerdotibus (c)a Pharaone" significat quod id ordinatum a naturali quod sub auspicio interni: "et comederunt partem statutam suam quam dederat illis Pharaoh" significat quod bona non appropriaverint sibi plus quam secundum ordinationem: "propterea non vendiderunt humum suam" significat quod idcirco non opus habuerint abdicare et submittere illa: "et dixit Joseph ad populum" significat influxum interni in vera scientifica: "Ecce emi vos hodie, et humum vestram, Pharaoni" significat quod comparaverit sibi illa, et subjecerit communi in naturali quod sub auspicio interni: "en vobis semen, et seratis humum" significat bonum charitatis et verum fidei quae implantanda: "et erit, in proventibus" significat fructus inde: "et dabitis quintam Pharaoni" significat reliquias, quod illae ad commune quod sub auspicio interni: "et quatuor partes 6 erit vobis" significat illa quae nondum reliquiae: "ad semen agri" significat ad nutritionem mentis: "et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris" significat ut inde veri bonum in omnibus et singulis: "et ad cibum infantibus vestris" significat in illis quae sunt innocentiae: "et dixerunt, Vivificasti nos" significat vitam spiritualem non aliter nec aliunde: "inveniamus gratiam in oculis domini" significat voluntatem ut ita subjecta 7sit humiliationem: "et erimus servi Pharaoni" significat quod proprium suum abdicent, et submittant naturali quod sub auspicio interni: et posuit 8 Joseph ad statutum" significat conclusum ex consensu; "usque ad diem hunc" significat in aeternum: "super humum Aegypti Pharaoni ad quintam" significat reliquias, ut prius: "solum humus sacerdotum, tantum illorum non fuit Pharaoni" significat facultates recipiendi bonum, quod illae immediate ab interno. @1 I o et here and later in this no.$ @2 I here o ubi scientifica, but see n. 6111$ @3 thus I here and 6121; cp. above$ @4 pro o here before pane$ @5 thus I here and 6143; cp. above$ @6 I here and 6157 o erit; cp. above and Heb.$ @7 sint in 6162$ @8 here and iii 6164 o illud$
Arcana Coelestia 5
Passage 6109
#6109 "Et panis nullus in omni terra": quod significet quod bonum non (x)apparuerit amplius, constat ex significatione "panis" quod sit bonum amoris et charitatis, de qua mox supra n. 6106; et ex significatione quod "nullus in omni terra" quod sit quod non (x)apparuerit amplius. Agitur in nunc sequentibus de caelesti interno quod omnia in naturali in ordinem redegerit sub commune, ob finem ut conjunctio fieret scientificorum cum veris Ecclesiae, et per vera illa com bono spirituali, perque bonum hoc cum caelesti interno; ast quia redigere in ordinem scientifica sub commune non aliter fieri potest quam per vastationes boni et desolationes veri, et mox per sustentationes, ideo de his et illis in nunc sequentibus in sensu interno agitur; sed haec raro fiunt apud hominem dum in mundo vivit, ob plures causas; in altera autem vita fiunt apud omnes qui regenerantur; et quia haec non fiunt apud hominem in mundo, non mirum est si haec appareant ei ut ignota, ac obveniant ut arcana de quibus non prius auditum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6110
#6110 "Quia gravis fames valde": quod significet desolationem, constat ex significatione "famis" quod sit defectus boni et 1cognitionum, de qua n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5579, 5893, ita "gravis fames valde" est desolatio, n. 5360, 5376, 5415, 5576. Quod desolationem attinet, sciendum quod vera et bona et eorum cognitiones faciant vitam spiritualem illorum qui in caelo sunt, sunt illa cibi caelestes et spirituales quibus nutriuntur; illi cibi dantur illis quotidie a Domino; cum illis est mane, subministrantur bona, cum meridies subministrantur vera, at cum vespera tunc deficiunt, et hoc usque ad diluculum et ad mane iterum; tenentur tunc in appetitione quae talis est 2ut desiderent illa plus quam famelici cibum in terra; hic status significatur per "famem" et est species desolationis, sed non talis qualis est apud illos qui in terra inferiore sunt, n. 698, 699, 1106-1113. [2] Quod caelum angelicum in tantum appetat vera et bona ac cognitiones eorum, vix aliquis in mundo potest credere; qui enim nihil aliud student quam lucris ac gloriae, et indulgent voluptatibus, miraturi quod talia sint vitae angelis, et dicturi, Quid mihi cognitiones boni et veri, quid vitae ex illis? Quae dant vitam et vitae jucundum, sunt divitiae, honores, et voluptates At sciant quod vita ex his sit vita corporis, non vita animae, et quod illa, vita cum corpore pereat, haec autem maneat in aeternum; et quod sibi male consulant qui nihil de vita spirituali in mundo cogitant. [3] Quod porro desolationem attinet, est illa propter appetitionem, bona enim et vera recipiuntur secundum illam, et desideria quae ex appetitione, cum obtinentur, faciunt faustum et felix; quapropter in altera vita qui in desolatione sunt, mox dein recreantur et desideriis potiuntur; per tales vices perficiuntur omnes. Quod observatu dignum est, quod vices diei in mundo naturali, nempe mane, meridies, vespera, nox et rursus mane, prorsus repraesentent vices in mundo spirituali, solum cum ea differentia quod vices mundi spiritualis influant in intellectum et voluntatem, et sistant illa quae sunt vitae; vices autem in mundo naturali influunt in illa quae corporis sunt, et sustentant illa; [4] quod adhuc dignius observatu est quod umbrae vesperae et tenebrae noctis non ex Domino veniant sed ex propriis angelorum, spirituum et hominum; Dominis enim ut Sol continue lucet et influit, sed mala et falsa ex proprio, quia apud homines, spiritus et angelos, vertunt et convertunt illos a Domino, et sic illos inducunt in umbras vesperae, et malos in tenebras noctis; similiter ac sol mundi nostri, is continue lucet et influit, at tellus per circumrotationem se vertit ab illo et se inducit in umbras et tenebras. [5] Quod haec in mundo naturali existant, est causa quia mundus naturalis existit a mundo spirituali, ac inde quoque subsistit; inde est quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, 4939; Quod illae vices sint in mundo spirituali, est ut omnes qui in caelo sunt, continue perficiantur; inde etiam tales vices sunt in mundo naturali, nam aliter siccitate perirent omnia ibi. [6] At sciendum quod in caelo nulla sit nox sed modo vespera, quam excipit diluculum quod ante mane; at in inferno est nox; ibi etiam sunt vices sed contrariae vicibus in caelo; ibi mane est aestus cupiditatum, meridies est prurigo falsitatum, vespera est anxietas, et nox est cruciatus; at usque per omnes has vices dominatur nox, sunt modo variationes umbrae et tenebrarum noctis quae sistunt illas vices. [7] Ulterius sciendum quod in mundo spirituali non similes vices sint apud unum quae apud alterum, tum quod non vices ibi distinctae sint in stata tempora, sunt enim variationes status quae illas sistunt, nam loco temporum in mundo naturali sunt status in mundo spirituali, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 4814, 4916, 4882, 4901. @1 cogitationum I$ @2 et I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6111
#6111 "Et laborabat terra Aegypti et terra Canaan a coram fame": quod significet quod hoc in naturali ubi scientifica, et intra Ecclesiam, constat a significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et a significatione "terrae Canaanis" quod sit Ecclesia, de qua supra n. 6067; et a significatione "famis" quod sit desolatio, ut mox supra n. 6110; inde patet quod per "laborabat terra Aegypti et terra Canaan a coram fame" significetur quod desolatio in naturali ubi scientifica, et intra Ecclesiam.
Arcana Coelestia 5
Passage 6112
#6112 "Et collegit Joseph omne argentum": quod significet quod omne scientificum verum et aptabile, constat ex significatione "colligere" quod sit in unum conferre; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua saepe prius, et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, hic autem scientificum verum et aptabile, nam dicitur de argento in terra Aegypti et in terra Canaan, ut mox sequitur; inde est quod per "collegit Joseph omne argentum" significetur quod caeleste internum in unum contulerit omne scientificum verum et aptabile. Scientificum dicitur verum et aptabile quod non fallaciae obtenebrant, quae quamdiu discuti (x)nequeunt, scientificum inaptabile reddunt; et quoque scientificum quod non perversum factum per applicationes ad falsa et ad mala ab aliis aut a semet, nam haec semel alicui scientifico impressa manent; scientificum itaque quod illis vitiis non laborat, est scientificum verum et aptabile.
Arcana Coelestia 5
Passage 6113
#6113 "Inventum in terra Aegypti et in terra Canaan": quod significet quod in naturali et in Ecclesia, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit naturale ubi scientifica, de qua supra n. 6111; et a significatione "terrae Canaanis" quod sit Ecclesia, de qua etiam supra n. 6067. Per Ecclesiam hic intelligitur id quod est Ecclesiae apud hominem; homo est Ecclesia cum in bono et vero, et coetus talium hominum faciunt Ecclesiam in communi.
Arcana Coelestia 5
Passage 6114
#6114 "In annona, quam illi ementes": quod significet quod illo sustentarentur, constat ex significatione "annonae" quod sit verum Ecclesiae, de qua n. 5402; et a significatione "emere" quod sit appropriare, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426, inde est sustentari, nam agitur de cibo spirituali, qui per "annonam" significatur, qui cibus cum appropriatus, vitam spiritualem sustentat.
Arcana Coelestia 5
Passage 6115
#6115 "Et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis":quod significet quod illud omne referretur ad commune in naturali, constat a significatione "venire facere" quod sit referre ad ac introducere; a significatione "argenti" quod sit scientificum verum et aptabile, de qua n. 6112, et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015, inde "domus Pharaonis" est commune in naturali, quia est omne ibi in complexu. [2] De his quod scientifica vera et aptabilia referantur ad commune, sciendum quod omnia scientifica ut et vera, quaecumque sunt, ut sint aliquid, referenda sint ad commune ac ponenda et continenda in communi et sub communi; nisi ita, dissipantur ilico; quippe, ut scientifica et vera sint aliquid, inducenda est illis forma in qua se mutuo spectabunt, quod non fieri potest nisi consocientur sub communi; quare commune est quod continet illa in forma, et facit ut unumquodlibet inibi habeat suum quale; ipsum commune etiam referendum est una cum communibus aliis sub 1communioribus, et communiora iterum sub 2communissimo, alioquin etiam communia, ut et communiora, dissiparentur. [3] Communissimum universale ex quo omnia continentur, est Ipse Dominus, et quod continet est Divinum Verum procedens ab Ipso; communiora sunt societates communes in mundo spirituali in quas influit Divinum Verum, et illas in genere inter se distinguit; communia sunt societates minus communes sub unoquovis communiore; societates communiores sunt quibus correspondent membra, organa et viscera in homine, quae per mirabilem connexum in tali forma sunt ut se mutuo spectent, ac ita se mutuo contineant, et quoque se sistant ut unum. In homine communissimum universale quod continet singula, est anima, ita quoque est Divinum Verum procedens a Domino, nam hoc continue influit et facit ut anima talis sit. [4] Divinum Verum procedens a Domino est quod vocatur Verbum, per quod omnia creata sunt, Joh. i 1-3, seu per quod omnia exstiterant, proinde per quod omnia subsistunt. Quod omnia in universo mundo naturali sub communi sint, et singula sub suo, et quod aliter subsistere nequeant, reperiet manifeste is qui velit ad illa in natura attendere. @1 Communibus I$ @2 communissimum I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6116
#6116 "Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan": quod significet quod scientificum verum et aptabile non magis conspicuum esset in naturali et intra Ecclesiam ob desolationem, constat ex significatione "consumptum esse" quod sit non magis conspicuum esse; ex significatione "argenti" quod sit scientificum verum et aptabile, de qua supra n. 6112; a significatione "terrae Aegypti" quod sit naturale ubi scientifica, de qua supra n. 6111; et ex significatione "terrae Canaanis" quod sit Ecclesia, de qua etiam supra n. 6067; quod ab desolationem, patet ab illis quae praecedunt, videatur n. 6110.
Arcana Coelestia 5
Passage 6117
#6117 "Et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum": quod significet applicationem ad internum, constat a significatione "venire ad illum" quod sit applicari; ex significatione "Aegypti" quod sit scientificum, de qua prius; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua etiam prius. Quod omne scientificum in naturali sub auspicio interni esset, significatur per quod "Josephus esset dominans super totam terram Aegypti"; at conjunctio verorum Ecclesiae cum scientificis in naturali est quae nunc in sensu interno describitur.
Arcana Coelestia 5
Passage 6118
#6118 "Dicendo, Da nobis panem": quod significet (x)supplicationem de sustentatione vitae spiritualis, constat a significatione "dare" cum praedicatur de pane, quod sit sustentare; et ex significatione "panis" quod sit vita spiritualis; per "panem" enim in specie significatur bonum amoris et charitatis, at in genere significatur vita spiritualis, nam tunc per panem intelligitur omnis cibus, ut n. 2165 ostensum est; et cum intelligitur omnis cibus in genere, est vita spiritualis, nam cibus in genere est in spirituali sensu omne bonum amoris et quoque omne verum fidei; haec duo sunt quae faciunt vitam spiritualem.
Arcana Coelestia 5
Passage 6119
#6119. "Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?": quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione "mori" quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione "deficere argentum" quod sit defectus veri; quod "argentum" sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per "vesperam" in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis. [2] Quod per "mortem" significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre: apud Esaiam, Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, xi 4; ibi de Domino; "virga oris" et "spiritus labiorum" pro Divino Vero ex quo judicium; "mori" pro damnari: apud eundem, Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, xxv 8: apud eundem, Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, xxvi 14: apud eundem, Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, xxvi 19: apud eundem, Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non (x)consistet, xxviii 15, 18: [3] apud Jeremiam, Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, xiii 16: apud Ezechielem, Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19, 22: apud Hosheam, E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, xiii 14: apud Davidem, Extollis me e portis mortis, Ps. ix 14 [A.L. 13]: apud eundem, Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. xiii (x)14 [A.V. 3]: apud eundem, Circumdederunt me funes mortis,... et funes inferni, Ps. xviii 5, 6 [A.V. 4, 5]: apud eundem, Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. xlix 15 [A.V. 14]: apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. i 18: apud eundem, Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. ii 11: [4] apud eundem, Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc.iii 1, 2: apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, iv 16: apud Johannem, Qui verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24: apud eundem, Ego abeo et (x)quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini;... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, (x)viii 21, 24, 51, 52. Quia "mors" significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. xliv 25, Lev. xv 31, xxi 2, 3, xxii (x)8, Num. vi 6-12, 11 ad finem.
Arcana Coelestia 5
Passage 6120
#6120 "Et dixit Josephus": quod significet internum a quo responsum, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua prius; quod sit responsum, patet.
Arcana Coelestia 5
Passage 6121
#6121 "Date pecora vestra, et dabo vobis 1pro pecoribus vestris": quod (x)significet quod (x)offerrent bona veri, et sustentarentur, constat ex significatione "pecorum" quod sint bona veri, de qua n. 6016, 6045; et ex significatione "dare pro illis" nempe panem, quod sit sustentatio vitae spiritualis, de qua supra n. 6118. @1 see p. 468, ftnote 1$
Arcana Coelestia 5
Passage 6122
#6122 "Si (x)deficit argentum": quod significet si non amplius illis verum conspicuum, constat ex significatione "deficere argentum" quod sit defectus veri, ita quod verum non amplius conspicuum, de qua supra n. 6116, 6119. Verum non conspicuum dicitur quia verum in statu desolationis apparet sicut aufugerit; adest tamen, nam omne verum et bonum quae a Domino usquam dantur homini, spiritui et angelo, manent, et nihil de illis aufertur, sed in statu desolationis obscurantur a proprio ita ut non appareant; at cum status locis redit, sistuntur praesentia et conspicua; inde patet quid per verum non conspicuum intelligitur.
Arcana Coelestia 5
Passage 6123
#6123 "Et venire fecerunt pecora sua ad Josephum": quod significet bona veri quod offerrentur, constat ex significatione "venire facere" quod sit offerri; et ex significatione "pecorum" quod sint bona veri, de qua n. 6016, 6045.
Arcana Coelestia 5
Passage 6124
#6124 "Et dedit illis Joseph panem": quod significet sustentationem quoad vitam spiritualem, constat ex significatione "dare panem" quod sit sustentatio vitae spiritualis, de qua supra n. 6118.
Arcana Coelestia 5
Passage 6125
#6125 "Pro equis": quod significet scientifica ex intellectuali, constat ex significatione "equorum" quod sint intellectualia, de qua n. 2760-2762, 3217, 5321; et quia praedicantur de Aegypto per quam significantur scientifica, sunt hic "equi" scientifica ex intellectuali. Quid scientifica ex intellectuali, dicendum: est homini intellectuale et est illi voluntarium, et haec non solum in interno ejus homine sed etiam in externo; intellectuale apud hominem augetur et crescit ab infantia ad virilem ejus aetatem, et consistit in intuitione rerum ex talibus quae sunt experientiae et scientiae, tum 1in intuitione causarum ab effectibus, ut et consequentium ex nexu causarum; ita consistit intellectuale in comprehensione et perceptione talium quae sunt vitae civilis et moralis; existit ex influxu lucis e caelo, quapropter unusquisque homo quoad intellectuale potest perfici; intellectuale unicuique secundum applicationem, secundum vitam et secundum indolem datur, nec deficit ulli si modo sanae mentis sit; et datur homini ob finem, ut possit in libero et electione esse, hoc est, in libero 2eligendi bonum aut malum; nisi intellectuale ei sit quale descriptum, ex semet non potest id facere, ita nec posset ei aliquid appropriari. Ulterius sciendum quod intellectuale hominis sit quod recipit spirituale, ita ut sit recipiens veri et boni spiritualis; nihil enim boni, hoc est, charitatis, et nihil veri, hoc est, fidei, potest insinuari alicui qui non intellectuale habet, sed insinuantur secundum ejus intellectuale; quapropter etiam homo non regeneratur a Domino priusquam in adulta aetate cum ei intellectuale; prius cadit bonum amoris et verum fidei sicut semen in humum prorsus sterilem; cumque regeneratus est homo tunc intellectuale ejus praestat illum usum quod videat et percipiat quid bonum et inde quid verum, transfert enim intellectuale illa quae sunt lucis caeli in illa quae sunt luminis naturae, unde illa in his apparent sicut affectiones interiores hominis in facie non simulata; et quia intellectuale illum usum praestat, ideo in Verbo multis in locis ubi de spirituali Ecclesiae, etiam de intellectuali ejus agitur; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Ex his nunc constare potest quid per scientifica ex intellectuali intelligitur, quod nempe scientifica quae confirmant (x)illa, quae homo intellectualiter capit et percipit, haec sive mala sint sive bona; haec scientifica sunt quae per "equos ex Aegypto" in Verbo significantur; ut apud Esaiam, Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur; confiduntque super curru quod (x)multus, et super equitibus quod validi sint valde, et non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt; nam Aegyptus homo non Deus, et equi ejus caro non spiritus, xxxi 1,3: [4] "equi ex Aegypto" pro scientificis ex intellectuali perverso: apud Ezechielem, Rebellavit contra eum, mittendo legatos suos in Aegyptum, ut daret illi equos, et populum multum: num prosperabitur? num eripietur faciens hoc xvii 15; "equi ex Aegypto" etiam pro scientificis ex intellectuali perverso, quae consuluntur in rebus fidei, et non creditur Verbo, hoc est, Domino, nisi ex illis; ita nunquam creditur, nam in intellectuali perverso regnat negativum. [5] Quod talia scientifica destructa sint, repraesentatur per "quod equi et currus Pharaonis submersi sint in mari Suph"; et quia illa, per "equos", et falsa doctrinalia per "currus" significantur, ideo toties ibi equi et currus nominantur, videatur Exod. xiv 17, 18, 23, 26, 28; et inde in Cantico Mosis et Miriamis, Ingressus est equus Pharaonis, tum currus ejus, tum equites ejus in mare; sed redire fecit Jehovah super eos aquas maris.... Cantate Jehovae, quia exaltando exaltavit Se, equum et equitem ejus projecit in mare, Exod. xv 19, 21. [6] Similia scientifica etiam significantur per illa quae praescripta sunt regi super Israelem, apud Mosen, Si regem cupiant, e medio fratrum ponetur super eos rex; modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos, Deut. xvii 15, 16; "rex" repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966, 5044, 5068, ita quoad intelligentiam, haec enim cum genuina, est ex Divino Vero; quod intelligentia per Verbum quod est Divinum Verum, comparanda sit, non autem per scientifica ex proprio intellectuali, significatur per quod "rex non multiplicaret equos, et non reduceret populum in Aegyptum ut multiplicet equos". @1 ex I$ @2 et elegendi I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6126
#6126 "Et pro pecore gregis, et pro pecore armenti": quod significet bona interiora et exteriora veri, constat ex significatione "gregis" quod sint bona interiora, et ex significatione "armenti" quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913; et quia sunt bona veri quae significantur, dicitur "pecus gregis et pecus armenti"; "pecus" est bonum veri, n. 6016, 6045, 6049.
Arcana Coelestia 5
Passage 6127
#6127 "Et pro asinis": quod significet servitia, constat ex significatione "asinorum" quod sint servitia, de qua n. 5958, 5959.
Arcana Coelestia 5
Passage 6128
#6128 "Et providit illos pane pro 1omni pecore eorum": quod significet sustentationem per influxum boni ab interno, constat a significatione "providere pane" seu dare illis panem, quod sit sustentatio vitae spiritualis, de qua supra n. 6118; ex significatione "pecoris" quod sit bonum veri, de qua mox supra n. 6126; et a repraesentatione "Josephi" qui providit illos, quod sit internum, de qua prius; quod per influxum boni ab interno, sequitur, quia omnis sustentatio vitae spiritualis in naturali fit per influxum ab interno, hoc est, per internum a Domino. Quia tam saepe nominatur influxus, et forte pauci sciunt quid per influxum intelligitur, quapropter dicendum: [2] quid influxus, patere potest a comparatione talium in natura quae influunt, sicut ex influxu caloris a sole in omnia telluris, unde vita vegetativa, et ab influxu lucis in eadem, unde adjutorium vitae vegetativa, et praeterea inde 2colores et pulchritudines; similiter ab influxu caloris in corporis nostri ambitum, tum lucis in oculum; pariter ab influxu soni in aurem, et sic porro; inde comprehendi potest quid influxus vitae a Domino Qui est Sol caeli, a Quo calor qui est amor, et lux spiritualis quae est fides; ipse influxus etiam manifeste sentitur; calor enim caelestis qui est amor, facit calorem vitalem qui est in homine, et lux caelestis quae est fides, facit lucem intellectualem quae in homine; sed variantur secundum receptiones. @1 omni here only$ @2 calores I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6129
#6129 "In anno hoc": quod significet illius status periodum, constat ex significatione "anni" quod sit integra periodus a principio ad finem, de qua n. 2906.
Arcana Coelestia 5
Passage 6130
#6130 "Et finitus annus hic": quod significet desolationem post hujus status periodum, constat ex significatione "finitus 1annus hic" quod sit post hujus status periodum; quod "annus" sit periodus integri status, videatur mox supra n. 6129; quod desolatio post illam periodum, patet a nunc sequentibus. @1 status I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6131
#6131 "Et venerunt ad illum in anno altero": quod significet principium status sequentis, constat ex illis quae praecedunt, ita absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 5
Passage 6132
#6132 "Et dixerunt ei, Non celabimus a domino": quod significet quod notum sit interno, constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione "Josephi" qui hic est "dominus", quod sit internum, de qua prius; et a significatione "non celare ei" quod sit notum esse; quod "non celare" in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de repraesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. xvi 7, 8; ad Abrahamum, Gen. xviii 9; ad Mosen, Exod. iv 2; externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.
Arcana Coelestia 5
Passage 6133
#6133 "Siquidem consumptum argentum": quod significet verum non conspicuum propter desolationem, constat ab illis supra n. 6116, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 5
Passage 6134
#6134 "Et pecus bestiae ad dominum": quod significat bonum veri similiter, constat ex significatione "pecoris bestiae" seu pecoris gregis et armenti, quod sit bonum veri interius et exterius, de qua supra n. 6126; quod hoc similiter nec conspicuum magis propter desolationem, patet ex illis quae mox supra n. 6133, de argento.
Arcana Coelestia 5
Passage 6135
#6135 "Non relictum coram domino, praeter quam corpus nostrum et humus nostra": quod significet quod receptacula boni et veri prorsus desolata sint, constat a significatione "corporis" quod sit receptaculum boni, de qua sequitur; et a significatione "humi" quod sit receptaculum veri; quod "humus" sit receptaculum veri, est quia recipit semina, et per semina quae inseruntur, significantur in specie illa quae sunt fidei ex charitate, ita quae sunt veri ex bono, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373, inde est "humus" receptaculum veri; videantur etiam quae de humo prius n. 566, 1068, 3671 dicta et ostensa sunt; quod receptacula illa desolata sint, significatur per quod "non relictum coram Domino praeterquam"; "corpus" in genuino sensu significat bonum quod est amoris, et "humus" verum quod est fidei; [2] cum vera et bona veri, quae per "argentum" et "pecora" significantur, non magis conspicua sunt ob desolationem, tunc per "corpus" significatur modo receptaculum boni et per "humum" receptaculum veri. Quod "corpus" in genuino sensu significet bonum quod est amoris, est inde quia corpus seu totus homo qui per corpus intelligitur, est receptaculum vitae a Domino, ita receptaculum boni; nam bonum amoris facit ipsam vitam in homine; calor enim vitalis qui est amor, est ipse calor vitalis, et nisi is calor sit in homine, est homo mortuum quid; inde nunc est quod per "corpus" in sensu interno intelligatur bonum amoris; et licet apud hominem non est amor caelestis sed amor infernalis, usque est intimum vitae ejus ab amore caelesti, hic enim amor continue influit a Domino et facit apud illum calorem vitalem in suo principio, at in progressu pervertitur ab homine, inde amor infernalis a quo immundus calor. [3]Quod "corpus" in genuino sensu sit bonum amoris, manifeste constare potuit ab angelis, ab his cum praesentes sistuntur, exundat amor adeo ut credas illos non aliud esse quam amor, et hoc ex toto corpore eorum; etiam corpus apparet splendidum et lucidum ex luce quae inde, bonum enim amoris est instar flammae quae a se emittit lucem quae est verum fidei inde; cum itaque angeli in caelo tales sunt, quid non Ipse Dominus a Quo omne amoris apud angelos est, et Cujus Divinus Amor apparet ut Sol ex quo universum caelum suam lucem habet, et omnes qui ibi suum caelestem calorem, hoc est, amorem, ita vitam; Divinum Humanum Domini est quod ita apparet, et ex quo omnia illa; inde constare potest quid per corpus Domini intelligitur, quod nempe Divinus Amor, similiter ac per carnem Ipsius, de qua n. 3813; ipsum etiam corpus Domini cum glorificatum, hoc est, Divinum factum est, nec aliud est; quid aliud de Divino quod Infinitum, sentiendum est? [4]Ex his sciri potest quod per corpus in Sancta Cena nihil aliud intellectum sit quam Divinus Domini Amor erga universum genus humanum, de quo ita apud Evangelistas, Jesus accipiens panem, et benedicens, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est corpus Meum, Matth. xxvi 26, Marc. xiv (x)22, Luc. xxii 19; "hoc est corpus Meum" dixit de pane quia per "panem" etiam significatur Divinus Amor, n. 276, 680, 2165, (x)2177, 3464, 3478, 3735, 4735, 5915; [5] Divinus Amor per corpus Domini etiam significatur apud Johannem, Dixit Jesus, Solvite templum (hoc), in tribus tamen diebus exsuscitabo illud . . . sed Ipse loquebatur de templo corporis Sui, ii 19, 21; "templum corporis" est Divinum Verum ex Divino Bono; quod "templum" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 3720: et quia corpus in supremo sensu est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, inde omnes qui in caelo sunt, dicuntur esse in corpore Domini. [6] Quod corpus Domini sit Divinum Bonum, constat quoque ab his apud Danielem, Sustuli oculos meos, et vidi, ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphazi, et corpus ejus sicut tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut faces ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, et vox verborum ejus sicut vox multitudinis, x (5,) 6; per "aurum Uphazi" quo cincti lumbi, per "aspectum fulguris" qui faciei, per "faces ignis" quae oculorum, et per "splendorem aeris" qui brachiorum et pedum, significantur bona amoris; quod "aurum" sit bonum amoris, videatur n. 113, 1551, 1552, 5658; quod etiam ignis, n. 934, 4906, 5215, et quia ignis, etiam "fulgur"; quod "aes" sit bonum amoris et charitatis in naturali, n. 425, 1551; per "tarshish", sicut apparuit reliquum corporis, nempe corpus medium inter caput et lumbos, significatur bonum charitatis et fidei, est enim tarshish lapis pretiosus fulgurans.
Arcana Coelestia 5
Passage 6136
#6136 "Quare moriemur ad oculos tuos etiam nos etiam humus nostra?": quod significet si desolata fuerint, quod non amplius vita spiritualis sub interno, constat ex significatione "ad oculos tuos" quod sit sub interno; per "Josephum" enim ad quem haec dicta, repraesentatur internum; ex significatione "etiam nos etiam humus nostra" quod sint receptacula boni et veri, ut mox supra n. 6135, ita receptacula vitae spiritualis; receptacula illa dicuntur "mori" cum intus non aliquid vitae spiritualis; per "mori" enim significatur desolatio, hoc est, privatio boni et veri, quae, nempe bonum et verum, vitam spiritualem faciunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 6137
#6137 "Eme nos et humum nostram pro pane": quod significet appropriationem utriusque ut sustententur bono, constat ex significatione "emere" quod sit appropriatio, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426; ex significatione "nos et humus nostra" quod sint receptacula boni et veri, ut supra n. 6135, 6136, ita utrumque; et ex significatione "pro pane" quod sit sustentatio a bono: quod "panis" sit bonum tam amoris quam fidei, est quia per illum omnis cibus in genere etiam intelligitur, n. 6118.
Arcana Coelestia 5
Passage 6138
#6138 "Et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni": quod significet submissionem totalem, constat ex significatione nos et humus nostra" quod sint receptacula boni et veri, ut mox supra n. 6135-6137; et ex significatione "servorum" quod sit esse absque libero ex proprio, de qua n. 5760, 5763, ita submissio totalis. Per receptacula intelliguntur ipsae formae hominis, nam homines non sunt nisi quam formae recipientes vitam a Domino, et illae formae sunt tales ex hereditate et actualitate ut vitam spiritualem quae a Domino, renuant; illa receptacula cum in tantum abdicata sunt ut eis amplius non liberum ex proprio, est submissio totalis; homo qui regeneratur, usque tandem eo redigitur per iteratas desolationes et sustentationes ut non amplius velit esse suus sed Domini; et cum factus est Domini, venit in illum statum ut cum relinquitur sibi, doleat et anxietate corripiatur; et cum eximitur ab hoc statu, redeat in suum faustum et beatum; in tali statu sunt omnes angeli. [2] Dominus, ut aliquem beatum et felicem reddat, vult submissionem totalem, hoc est, ut non sit quoad partem suus et quoad partem Domini, sunt enim tunc "bini domini quibus homo simul servire non potest", Matth. vi 24; totalis submissio etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Quisquis amat patrem et matrem supra Me, non est Me dignus; et quisquis amat filium et filiam supra Me, non est dignus Me, (x)37; "per patrem et matrem" significantur in genere illa quae sunt proprii hominis ex hereditate, et per "filium et filiam" illa quae sunt proprii hominis ex actualitate; etiam proprium hominis per animam significatur apud Johannem, Qui amat animam suam, perdet eam, sed qui odit animam in hoc mundo, in vitam aeternam servabit eam: si quis ministraverit Mihi, sequitor Me, tum ubi Ego ero, ibi etiam minister Meus erit, xii 25, 26; etiam totalis submissio significatur per Domini verba apud Matthaeum, Alius discipulus dixit, Domine, permitte mihi prius abire et sepelire patrem meum: sed Jesus dixit illi, Sequere Me, et sine mortuos sepelire mortuos suos, viii 21, 22. [3] Quod submissio totalis erit, manifeste constat a primario Ecclesiae praecepto, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc primarium est praeceptum, Marc. xii 30; ita, quia amor in Dominum non ex homine venit sed ex Ipso Domino, ideo totum cor, tota anima, tota mens et omnes vires quae sunt recipientia, erunt Domini, consequenter submissio totalis. Talis submissio est quae significatur per "vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni", per "Pharaonem" enim repraesentatur naturale in communi, quod sub auspicio caelestis interni, in supremo sensu sub auspicio Domini, Qui in eo sensu est "Josephus".
Arcana Coelestia 5
Passage 6139
#6139 "Et da semen": quod significet sic influxum boni charitatis et veri fidei, constat ex significatione "seminis" quod sit bonum charitatis et verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373; "illa dare" quod sit influxus, patet, quia in hominem veniunt per influxum a Domino.
Arcana Coelestia 5
Passage 6140
#6140 "Et vivamus et non moriamur": quod significet vitam spiritualem inde, et non amplius timorem damnationis, constat ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5690; et ex significatione "mori" quod sit damnatio, de qua n. 6119, hic timor damnationis quia in statu desolationis; cum regeneratur homo, non est damnatio sed timor damnationis.
Arcana Coelestia 5
Passage 6141
#6141 "Et humus non vastata sit": quod significet quod mens scientificis Ecclesiae erit exculta, constat ex significatione "humi" quod sit receptaculum veri, ut supra n. 6135-6137; ipsum receptaculum est mens, hic mens naturalis, quia humus Aegypti; et ex significatione "vastari" quod sit absque vero conspicuo, hic absque scientificis Ecclesiae, nam per "Aegyptios" significantur scientifica Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966, 6004, quae etiam sunt vera naturalis. Quod "terra Aegypti" sit mens naturalis ubi scientifica, videatur n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, quare "humus Aegypti" significat mentem illam in specie; inde nunc per "humum ne vastata sit" significatur mens quod scientificis exculta erit.
Arcana Coelestia 5
Passage 6142
#6142 "Et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni": quod significet quod appropriaverit sibi totam mentem naturalem ubi scientifica, et posuerit sub communi auspicio, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua saepius; ex significatione "emere" quod sit appropriare sibi, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426; ex significatione "humi Aegypti" quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua mox supra n. 6141; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015; ita "quod illa Pharaoni" est ponere sub auspicio communi in naturali.
Arcana Coelestia 5
Passage 6143
#6143 1"Et vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum": quod significet abdicationem et subjectionem omnium quae inserviunt Ecclesiae, constat ex significatione "vendere" quod sit abalienare ut non amplius sit ejus, de qua n. 4098,4752,4758, 5886, ita abdicare et subjicere; et ex significatione "agri" quod sit doctrina quae Ecclesiae, et in communi sensu Ecclesia, de qua n. 368, 2971, 3310, 3766; inde patet quod per "vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum" significetur abdicatio et subjectio omnium quae inserviunt Ecclesiae. @1 see p. 468, ftnote 3$
Arcana Coelestia 5
Passage 6144
#6144 1"Quoniam" influit super illos fames": quod significet quia desolatio usque ad desperationem, constat ex significatione "famis" quod sit desolatio (x)quoad illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5415, 5576; quae cum dicitur "invalescere", est desperatio, ut n. 5279, nam ultimum desolationis est desperatio. Quod desperatio sit ultimum desolationis et tentationis, n. 5279,5280, est ob plures causas, quarum has solum afferre licet: per desperationem effective et sensibiliter agnoscitur quod nihil veri et boni ab ipsis, et quod ex se damnati sint sed quod a Domino liberentur a damnatione, et influat salus per verum et bonum; desperatio etiam est ob causam ut faustum vitae quod a Domino, sentiatur; nam cum ex statu illo veniunt, sunt sicut illi qui e carcere damnati mortis liberantur; etiam per desolationes et tentationes percipiuntur status contrarii vitae caelesti, inde sensus et perceptio fausti et felicis vitae caelestis inditur; aliunde enim sensus et perceptio fausti et felicis quam ex relatione ad contraria, non venit; ut itaque plenae rationes habeantur, desolationes et tentationes ad summum, hoc est, ad desperationem perducuntur. @1 I has quia here only$
Arcana Coelestia 5
Passage 6145
#6145 "Et fuit terra Pharaoni": quod significet quod subjecta omnia naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione "fuit terra illi" quod sit appropriatio et subjectio omnium quae per "terram" significantur; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799,6015, ad quod scientifica quae per "Aegyptum" significantur, collata sunt, n. 6115; quod sub auspicio interni, est quia totum naturale tam in communi quam in parte; quod sub auspicio interni sit, significatur per quod "Joseph dominans fuerit super omnem terram Aegypti", et quoque quod "praefectus super domum Pharaonis", Gen. xli 40-43; et xlv, ubi haec: Dixit Joseph ad fratres suos, Deus posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti, vers. 8; inde nunc est quod de naturali dicatur quod sub auspicio interni.
Arcana Coelestia 5
Passage 6146
#6146 "Et populum transtulit illum ad urbes": quod significet quod vera scientifica (x)referrentur ad doctrinalia, constat a significatione "populi" quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic vera scientifica quia praedicantur de populo Aegypti; et ex significatione "urbium" quod sint doctrinalia, de qua n. 402, (x)2449,3216,4492,4493; inde nunc "populum transferre ad urbes" est vera scientifica referre ad doctrinalia; haec sequuntur ab illis quae praecedunt, nempe ab illis, quod vera relata sint ad commune in naturali, n. 6115; doctrinalia enim sunt communia ad quae referuntur vera; doctrina enim Ecclesiae partita est in sua capita, et quodlibet caput est commune Ecclesiae; inde etiam "populus translatus est ad urbes a Josepho" ut per id repraesentaretur relatio verorum ad communia, ita ad doctrinalia.
Arcana Coelestia 5
Passage 6147
#6147 "A fine termini Aegypti et ad finem 1illius": quod significet extensionem per totum naturale ubi scientifica, constat ex significatione "a fine termini ad finem 1illius" quod sit extensio per totum; et ex significatione "Aegypti" quod sit scientificum in naturali, de qua saepe prius, ac inde naturale ubi scientifica; nam naturale est quod continet, et scientifica quae continentur, inde significatur per "Aegyptum" tam continens quam contentum, hoc est, tam naturale quam scientificum; quare etiam per "Pharaonem regem Aegypti" significatur naturale in communi, n. (x)5160, 5799; et quoque scientificum in communi, n. 6015; tum per "terram Aegypti" mens naturalis, n. 5276, 5278,5280, 5288, 5301. @1 I has ejus in this no. only$
Arcana Coelestia 5
Passage 6148
#6148 "Solum humum sacerdotum non emit": quod significet quod internum e naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum, quia illae ab ipso, constat ex repraesentatione "Josephi", de quo haec dicuntur, quod sit internum, de qua prius; ex significatione "humi" quod sit receptaculum veri, de qua supra n. 6135-6137, hic facultas recipiendi bonum; facultas enim est receptibilitas quae inerit ut receptaculum sit receptaculum; facultas illa venit a bono, hoc est, per bonum a Domino; nisi enim a Domino influeret bonum amoris, nusquam alicui homini foret facultas recipiendi verum nec bonum; influxus boni amoris a Domino facit ut omnia intus in homine disponantur ad receptionem; quod facultas recipiendi bonum e naturali sit, significatur per quod "humus in Aegypto esset"; per "Aegyptum" enim significatur naturale quoad scientifica, n. 6142; ex significatione "sacerdotum" quod sit bonum, de qua sequitur; et ex significatione "non emere" quod sit non 1appropriare sibi facultates illas, sicut appropriavit sibi vera et veri bona cum receptaculis eorum, quod factum per desolationes et sustentationes, ex causa quia facultates illae ab ipso, hoc est, ab interno, essent; inde est quod per "solum humum sacerdotum non emit" significetur quod internum e naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum, quia illae ab ipso. [2] Cum his ita se habet: facultates recipiendi verum et bonum, apud hominem sunt immediate a Domino, nec aliquid opis ad 2illas sibi comparandas ab homine venit, tenetur enim homo semper in facultate recipiendi bonum et verum; ex facultate illa est ei intellectus et voluntas; at quod non recipiat, est cum homo convertit se ad malum, tunc facultas quidem remanet sed praecluditur ei aditus ad cogitativum et sensitivum, quapropter facultas videndi verum et sentiendi bonum tantum perit quantum homo convertit se ad malum, et in illo se confirmat vita et fide; quod homo ad facultatem recipiendi verum et bonum nihil prorsus contribuat, notum est ex doctrinali in Ecclesia quod nihil veri quod est fidei, et nihil boni quod est charitatis, veniat ab homine sed a Domino; at homo facultatem illam apud se destruere potest; inde nunc constare potest quomodo intelligendum quod internum e naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum quia illae ab ipso; quod e naturali dicatur, est quia influxus boni a Domino fit per internum in naturale a Domino, ibi cum comparata est facultas recipiendi, tunc fit influxus, nam tunc est receptio, videatur n. 5828. [3] Quod per "sacerdotes" significentur bona, sciendum est quod bina sint quae procedunt a Domino, nempe bonum et verum; Divinum Bonum repraesentatum fuit per "sacerdotes", et Divinum Verum per "reges"; inde est quod per "sacerdotes" significentur bona, et per "reges" vera; de Sacerdotio et de Regio quae praedicantur de Domino, videatur n. 1728,2015 fin., 3670: illa bina, nempe sacerdotium et regium, in Ecclesia repraesentativa Antiqua, conjuncta fuerunt in una persona, ex causa quia bonum et verum quae procedunt a Domino, unita sunt; et quoque conjuncta in caelo apud angelos; [4]persona in qua illa bina in Antiqua Ecclesia conjuncta fuerunt, vocabatur Malkizedech, seu rex justitiae; quod constare potest a Malkizedecho qui venit ad Abrahamum, de quo ita, Malkizedech rex Shalem eduxit panem et vinum, et ille sacerdos Deo Altissimo: et benedixit Abrahamo, Gen. xiv 18, 19; qui quod repraesentaverit Dominum quoad utrumque, patet ex eo quod fuit rex et simul sacerdos, et quod licuisset ei benedicere Abrahamo, et offerre ei panem et vinum, quae etiam tunc temporis erant symbola boni amoris et veri fidei; quod repraesentaverit Dominum quoad utrumque, adhuc patet apud Davidem, Juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum; Tu sacerdos in aeternum, juxta modum Malkizedechi, Ps. cx (x)4, haec ibi de Domino dicta sunt; "juxta modum Malkizedechi" est quod et Rex et Sacerdos, hoc est, in supremo sensu quod ab Ipso procedat Divinum Bonum et Divinum Verum una. [5] Quia Ecclesia repraesentativa etiam institueretur apud Jacobi posteros, sic quoque in una persona conjunctim repraesentaretur Divinum Bonum et Divinum Verum quae procedunt unita a Domino; sed propter bella et propter idololatriam illius populi in principio divisa fuerunt, et qui regnabant super populum, vocabantur duces et postea judices; et qui sancta obibant, dicebantur sacerdotes et fuerunt ex semine Aharonis, ac Levitae; at postea conjungebantur illa bina in una persona ut in Eli et in Samuele; sed quia populus talis erat ut apud illum non posset institui Ecclesia repraesentativa sed modo Ecclesiae repraesentativum, propter idololatricum quod regnabat apud illum, ideo permissum erat ut separarentur, ac Dominus quoad Divinum Verum repraesentaretur per reges, et quoad Divinum Bonum per sacerdotes: quod hoc ex libito populi, non autem ex beneplacito Domini factum, constat ex Verbo Jehovae ad Samuelem, Oboedi voci populi in omni quod dixerint ad te, quoniam non te repudiarunt, sed Me repudiarunt ut non regnem super eos;. . . et indicabis illis jus regis, 1 Sam. viii 7 ad fin., xii 19,20; [6] quod bina illa non separanda essent, erat causa quia Divinum Verum separatum a Divino Bono damnat unumquemvis, at Divinum Verum unitum Divino Bono salvat; ex Vero enim Divino homo damnatus est ad infernum, sed a Divino Bono eximitur inde et elevatur in caelum; salvatio est misericordiae, ita a Divino Bono; damnatio autem est cum homo renuit misericordiam ac ita rejicit a se Divinum Bonum, inde relinquitur judicio ex Vero; quod "reges" repraesentaverint Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068. [7] Quod "sacerdotes" repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum, ac inde per illos significetur bonum, constare potest ab omnibus illis in sensu interno quae instituta sunt de sacerdotio cum Aharon electus, et dein Levitae; ut quod summus sacerdos 3solum intraret in Sanctum sanctorum, ac ibi ministraret; quod sancta Jehovae pro sacerdote essent, Lev. xxiii 20, xxvii 21;quod In terra non haberent partem et hereditatem, sed quod Jehovah erit pars et hereditas eorum, Num. xviii 20, Deut. x 9, xviii 1: Quod Levitae dati sint Jehovae loco primogenitorum, et quod a Jehovah dati Aharoni, Num. iii 9, 12, 13, 40 ad fin., viii 16-19: Quod sacerdos maximus cum Levitis in medio castrorum essent, cum metabantur et cum proficiscebantur, Num. i 50-54, ii 17, iii 23-38, iv 1 ad fin.: Quod nullus ex semine Aharonis in quo aliqua macula, accederet ad offerenda holocausta et sacrificia, Lev. xxi 17-20: [8] praeter plura, ut quae Lev. xxi 9-13, et alibi; haec omnia repraesentabant in supremo sensu Divinum Bonum Domini et inde in sensu respectivo bonum quod amoris et charitatis; vestes autem Aharonis,quae vestes sanctitatis vocatae sunt, repraesentabant Divinum Verum a Divino Bono, de quibus, ex Divina Domini misericordia, in explicationibus super illa quae in Exodo. [9] Quia verum per "reges", ac bonum per "sacerdotes" significantur, ideo reges et sacerdotes in Verbo pluries simul nominantur, ut apud Johannem, Jesus Christus fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri Suo, Apoc.16,v 10; "reges" dicuntur facti ex vero quod fidei, et "sacerdotes" ex bono quod charitatis; ita verum et bonum apud illos qui in Domino sunt, conjuncta sunt ut sunt in caelo, ut supra dictum; hoc intelligitur per "fieri reges et sacerdotes": [10] apud Jeremiam, Fiet in die illo, . . . peribit cor regis et principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae admirabuntur, iv 9: apud eundem, Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, ii 26: apud eundem, Reges Jehudae, principes, sacerdotes et prophetae, et habitatores Hierosolymae, viii 1; in illis locis "reges" pro veris, "principes" pro primariis veris, n. 1486, 2089, 5044, "sacerdotes" pro bonis, et "prophetae" pro docentibus, n. 2534. [11] Praeterea sciendum quod "Josephus humum sacerdotum non emerit", quod id fuerit repraesentativum quod a Domino omnis facultas recipiendi verum et bonum, patet a simili lege de agris Levitarum, apud Mosen, Ager suburbii urbium Levitarum non vendetur, quia possessio aeterna iis ille, Lev. xxv 34, per hoc intelligitur in sensu interno quod nullus homo sibi aliquid vindicare debeat de bono Ecclesiae, quod est bonum amoris et charitatis, quia id a solo Domino. @1 appropriari$ @2 illos sibi comparandus I$ @3 as I; T has solus$
Arcana Coelestia 5
Passage 6149
#6149 "Quia pars statuta sacerdotibus a Pharaone": quod significet quod ideo id ordinatum a naturali quod sub auspicio interni, constat a significatione "partis statutae" quod sit ordinatum; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015; et quia ordinatio illa in naturali ab interno venit, ideo adjicitur, sub auspicio interni, quod etiam repraesentatum est per quod "Josephus esset dominus super totam Aegyptum", et quoque "super domum Pharaonis", videatur n. 6145.
Arcana Coelestia 5
Passage 6150
#6150 "Et comederunt partem statutam suam, quam dederat illis Pharaoh": quod significet quod bona non appropriaverint sibi plus quam secundum ordinationem, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriare sibi, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745; et ex significatione "partis statutae" quod sit ordinatum; ut mox supra n. 6149; ita per "comedere partem statutam" significatur quod bona non appropriaverint sibi plus quam secundum ordinationem; quod a naturali quod repraesentatur per "Pharaonem", hoc est, in naturali sub auspicio interni, videatur etiam mox supra n. 6149.
Arcana Coelestia 5
Passage 6151
#6151. "Propterea non vendiderunt humum suam": quod significet quod idcirco non opus habuerint abdicare et submittere illa, constat a significatione "vendere" quod sit abdicare, de qua supra n. 6143, ita submittere, nam quod abdicatur, hoc alteri submittitur; et a significatione "humi" nempe sacerdotum Aegypti, quod sit facultas recipiendi bonum in naturali, de qua etiam supra, n. 6148; quod idcirco non opus haberent, nempe abdicare et submittere illa, significatur per "propterea non".
Arcana Coelestia 5
Passage 6152
#6152 "Et dixit Joseph ad populum": quod significet influxum interni in vera scientifica, constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua n. 6063, et quia praedicatur de interno quod "Josephus", est influxus, nam quod percipitur in externo, influit ab interno; a repraesentatione "Josephi" quod sit internum, ut saepe prius; et a significatione "populi" quod sint vera scientifica, de qua n. 6146.
Arcana Coelestia 5
Passage 6153
#6153 "Ecce emi vos hodie, et humum vestram Pharaoni": quod significet quod comparaverit sibi illa et subjecerit communi in naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione "emere" quod sit appropriare et comparare, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410,5426; ex significatione "humi" quod sint receptacula veri, de qua n. 6135-6137; quod subjecerit illa communi in naturali, significatur per quod "emerit Pharaoni" per quem repraesentatur naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015; sub auspicio interni dicitur secundum illa quae supra n. 6145 explicata sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 6154
#6154 "En vobis semen, et seratis humum": quod significet bonum charitatis et verum fidei quae implantanda, constat a significatione "seminis" quod sit verum ex bono, seu fides ex charitate, ita utrumque, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373, 3671; a significatione "serere" quod sit implantare; et a significatione "humi" quod sint receptacula, de qua n. 6135-6137; at cum implantatum est verum et bonum, humus non amplius significat receptaculum sed id quod est Ecclesiae, sicut "ager", n. 566.
Arcana Coelestia 5
Passage 6155
#6155 "Et erit in proventibus": quod significet fructus inde, constat ex significatione "proventuum" quod sint fructus; est enim messis quae provenit ex agro, fructus ejus.
Arcana Coelestia 5
Passage 6156
#6156 "Et dabitis quintam Pharaoni": quod significet reliquias quod illae ad commune quod sub auspicio interni, constat ex significatione "quinque" et "partis quintae" quod sint reliquiae, de qua n. 5291,5894; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit commune in naturali, ut supra n. 6153; dicitur sub auspicio interni, ex causa de qua supra n. 6145: quid reliquiae, videatur n. 1050, 1738, 1906,2284, 5135,5897, 5898, quod nempe sint bona et vera a Domino in interiore homine recondita; haec remittuntur in exteriorem seu naturalem hominem cum is in statu boni est, sed ilico cum is venit in statum mali, retrahuntur et reconduntur; quod retrahantur et recondantur, est causa ne misceantur cum malis et sic pereant; [2] cum homo non regenerari potest, tunc reliquiae apud illum bene reservantur in interioribus; at cum homo regeneratur, tunc illae in tantum ab interioribus remittuntur in exteriora quantum regeneratur, ex causa quia per regenerationem interiora conjunguntur cum exterioribus et unum agunt; et tunc primum remittuntur ad communia, dein successive ad particularia; inde quia hic in sensu interno agitur de regeneratione naturalis, sciri potest quid intelligitur per quod reliquiae illae ad commune in naturali.
Arcana Coelestia 5
Passage 6157
#6157 "Et quatuor partes 1erit vobis": quod significet illa quae nondum reliquiae, constat ex significatione "quatuor partium" cum dicuntur de residuis a quinta parte per quam significantur reliquiae, n. 6156, quod sint illa quae nondum reliquiae. Per "quatuor" significatur simile quod per duo, nempe quae paria sunt et quae conjuncta, n. 1686, sicut sunt bonum et verum; haec cum nondum facta reliquiae, significantur hic per quatuor partes; bona enim et vera non fiunt reliquiae priusquam appropriantur homini, et appropriantur homini tunc primum cum recipiuntur ex affectione in libero.
Arcana Coelestia 5
Passage 6158
#6158 "Ad semen agri": quod significet ad nutritionem mentis, constat ex significatione "seminis" quod sit verum et bonum, ita fides et charitas, de qua supra n. 6154; et ex significatione "agri" quod sit in communi sensu Ecclesia, de qua n. 2971, 3766, et in particulari Ecclesia apud hominem, ita homo in quo Ecclesia, hoc est, qui recipit verum et bonum; is cum dicitur "ager", est mens ejus quae intelligitur, nam homo est homo non ex forma externa sed ex mente sua, hoc est, ex intellectu et voluntate quae constituunt mentem, tum ex vero fidei et bono charitatis quae constituunt mentem adhuc interiorem; haec, nempe mens, cum est in genuino sensu homo, nutritur et sustentatur a vero et bono; et quia verum et bonum per "semen" significantur, etiam per illud significatur nutritio; quod etiam patet ab illis quae mox sequuntur "ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris, et ad cibum infantibus vestris"; inde nunc est quod "semen agri" sit nutritio mentis. @1 see p. 469, ftnote I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6159
#6159 "Et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris": quod significet ut inde veri bonum in omnibus et singulis, constat ex significatione "cibi" "quod sit veri bonum, de qua n. 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655, et ex significatione "illorum qui in domibus" quod sint omnia et singula boni ex vero; ita "ad cibum illis in domibus" est veri bonum in omnibus et singulis. Cum hoc quod veri bonum sit in omnibus et singulis, ita se habet: homo sicut regeneratur ita bonum se insinuat in omnia et singula ejus, fit enim affectio boni universale regnans apud illum; et quod universaliter regnat, hoc regnat singulariter, hoc est, in omnibus et singulis; hoc constare potest ab affectione dominante apud unumquemvis; ea affectio quaecumque sit, in singulis ejus voluntatis adest, etiam in singulis cogitationis; et quamvis non semper in cogitatione adesse apparet, usque tamen est in illa; quod non appareat, est quia illis momentis induitur affectionibus quae per objecta insinuantur, quae affectiones prout exuuntur ita se affectio dominans sistit conspicuam; [2] hoc non melius constare potest quam a spiritibus et angelis; spiritus qui mali,seu apud quos malum dominatur, in omnibus et singulis sunt mali, etiam cum verum loquuntur et bonum agunt, nam per haec non intendunt aliud quam decipere alios ut credant esse bonos, et sic sub specie boni fallant; hoc cum fit, manifeste auditur solum ex sono loquelae eorum, tum percipitur ex sphaera eorum; angeli in caelo apud quos bonum dominatur, hoc est, universaliter regnat, in omnibus et singulis sunt boni, hoc est, apud illos bonum a Domino ex omnibus et singulis elucet, etiam si aliquid mali in externa forma faciunt usque est finis seu intentio ut inde bonum eveniat. Ex his constare potest quod, ubi bonum universaliter regnat, in omnibus et singulis regnet; similiter ubi malum; nam universale regnans existit tunc primum cum omnia et singula talia sunt, et secundum horum quale et quantum est universale; nam quod dicitur universale, hoc est universale ex eo quod singulariter sit in omnibus. @1 i quod cibi I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6160
#6160 "Et ad cibum infantibus vestris": quod significet in illis quae sunt innocentiae, constat ex significatione "cibi" quod sit veri bonum, ut mox supra n. (x)6159; et ex significatione "infantum" quod sit innocentia, de qua n. 430,3183, 5608.
Arcana Coelestia 5
Passage 6161
#6161 "Et dixerunt, Vivificasti nos": quod significet vitam spiritualem non aliter nec aliunde, constat ex significatione "vivificare" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; quia de vivificatione seu regeneratione naturalis actum est in praecedentibus, et ibi omnis ejus processus (x)descriptus, qui talis et non alius est, idcirco additur quod non aliter nec aliunde.
Arcana Coelestia 5
Passage 6162
#6162 "Inveniamus gratiam in oculis domini": quod significet voluntatem ut ita subjecta 1sint, et humiliationem, constare potest ex eo quod verba illa, postquam omnia quae illis abdicata sunt, sint verba agnitionis, ita quoque voluntatis quod ita subjecta sint, et sic quod sint verba humiliationis; quod haec insint verbis illis, constat ex statu in quo tunc fuerunt, qui status etiam ex antecedentium et consequentium serie patet. @1 sit in 6108$
Arcana Coelestia 5
Passage 6163
#6163 "Et erimus servi Pharaoni": quod significet quod proprium suum abdicent, et submittant naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione "servorum" quod sit esse absque libero ex proprio, de qua n. 5760, 5763, ita abdicari proprio; et ex significatione "esse Pharaoni" quod sit submissum esse naturali quod sub auspicio interni, de qua n. 6145.
Arcana Coelestia 5
Passage 6164
#6164 "Et posuit 1Joseph ad statutum": quod significet conclusum ex consensu, constat ex significatione "ponere in statutum" quod sit concludere ex consensu, nam quod ponitur in statutum, hoc fit ex consensu ab utraque parte, et refertur inter illa quae ex pacto et sic debito irrogata sunt. @1 see p. 469, ftnote 3$
Arcana Coelestia 5
Passage 6165
#6165 "Usque ad diem hunc": quod significet in aeternum, constat ex significatione "usque ad diem hunc" quod sit in aeternum, de qua n. 2838,4304.
Arcana Coelestia 5
Passage 6166
#6166 "Super humum Aegypti Pharaoni ad quintam": quod significet reliquias, ut prius, n. 6156.
Arcana Coelestia 5
Passage 6167
#6167 "Solum humus sacerdotum tantum illorum non fuit Pharaoni": quod significet facultates recipiendi bonum quod illae immediate ab interno, ut quoque prius n. 6148. Haec quae nunc de conjunctione naturalis cum interno, ac ita de regeneratione ejus per media quae sunt iteratae desolationes et vivificationes, dicta sunt, non possunt non obvenire homini Ecclesiae hodie quam sicut non prius audita; sed usque ita se res habet, et est inter res notiores spiritibus etiam simplicibus in altera vita; quapropter cum legitur Verbum ab homine, illi qui in altera vita sunt, quia in sensu interno Verbi sunt, non modo percipiunt omnia sed insuper innumerabilia arcana inibi vident, et talia quae non exprimi possunt ulla loquela humana; haec quae allata, modo pauca sunt respective.
Arcana Coelestia 5
Passage 6168
#6168 Vers. 27-31. Et habitavit Israel in terra Aegypti, in terra Goshen, et possessionem habuerunt in illa; et fructificarunt se, et multiplicati valde. Et vixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis; et fuit dies Jacobi anni vitae 1ejus septem anni et quadraginta et centum anni. Et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum, et vocavit filium suum Josephum, et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, pone quaeso manum tuam sub femore meo, et facias mecum misericordiam et veritatem, ne quaeso sepelias me in Aegypto. Et cubem cum patribus meis, et feras me ex Aegypto, et sepelias me in sepulcro illorum; et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum. Et dixit, Jura mihi; et juravit ei; et incurvavit se Israel super caput lecti. "Et habitavit Israel in terra Aegypti" significat quod bonum spirituale viveret inter scientifica quae Ecclesiae: "in terra Goshen" significat in medio eorum: "et possessionem habuerunt in illa" significat datum et ordinatum ita ab interno: "et fructificarunt se, et multiplicati valde" significat inde bona charitatis et vera fidei: "et vixit Jacob in terra Aegypti" significat verum naturalis quod in scientificis: "septendecim annis" significat statum ibi: "et fuit dies Jacobi anni vitae illius, septem anni et quadraginta et centum anni" significat statum communem et quale ejus: et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum" significat statum mox ante regenerationem: "et vocavit filium suum Josephum" significat praesentiam interni: "et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis" significat desiderium: "pone quaeso manum tuam sub femore meo" significat obstrictionem sanctam: "et facias mecum misericordiam et veritatem" significat humiliationem: "ne quaeso sepelias me in Aegypto" significat regenerationem non in scientificis: "et cubem cum patribus meis" significat vitam qualis antiquis: "et feras me ex Aegypto" significat ut sit elevatio ex scientificis: "et sepelias me in sepulcro illorum" significat talem regenerationem: "et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum" significat quod ita fiet ex providentia a Divino: "et dixit, Jura mihi" significat ut irrevocabile sit: "et juravit ei" significat quod irrevocabile; "et incurvavit se Israel super caput lecti" significat quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis. @1 thus I here, but illius below and 6175$
Arcana Coelestia 5
Passage 6169
#6169 "Et habitavit Israel in terra Aegypti": quod significet quod bonum spirituale viveret inter scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451; ex repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod "Aegyptus" significet scientifica Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964,4966, 6004.
Arcana Coelestia 5
Passage 6170
#6170 "In terra Goshen": quod significet in medio eorum, constat a significatione "terrae Goshen" quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068; ita in medio scientificorum, quia Goshen erat optimus terrae tractus in Aegypto.
Arcana Coelestia 5
Passage 6171
#6171 "Et possessionem habuerunt in illa": quod significet datum et ordinatum ita ab interno, constat a significatione "possessionis" quod sit statio vitae spiritualis, de qua n. 6103; et quia "Josephus illis possessionem illam dedit", vers. 11, significatur quod statio illa data et ordinata sit ab interno; quod hoc significetur, sequitur ex serie.
Arcana Coelestia 5
Passage 6172
#6172 "Et fructificarunt se, et multiplicati valde": quod significet inde bona charitatis et vera fidei, constat ex significatione "fructificare se" quod sit producere bona quae charitatis, et ex significatione "multiplicare" quod sit producere vera quae fidei, de quibus n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; fructificari enim dicitur a "fructibus", qui in sensu interno significant charitatis opera, et multiplicari a "multitudine", quae in sensu interno praedicatur de fidei veris; "multum" enim in Verbo dicitur de veris, "magnum" autem de bonis.
Arcana Coelestia 5
Passage 6173
#6173 "Et vixit Jacob in terra Aegypti": quod significet verum naturalis quod in scientificis, constat ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum naturalis, de qua n. 3305, 3509, 3525, 3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sint scientifica Ecclesiae, ut mox supra n. 6169.
Arcana Coelestia 5
Passage 6174
#6174 "Septendecim annis": quod significet statum ibi, constat a significatione "septendecim" quod sit a principio ad finem, seu a principio ad novum, de qua n. 755, (x)4670 fin.; et a significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; ita hic per "septendecim annos quibus vixit Jacob in Aegypto" significatur principium status vitae spiritualis in naturali inter scientifica usque ad finem ejus; quod omnes numeri in Verbo significativi rerum sint, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264,4495,4670,5265.
Arcana Coelestia 5
Passage 6175
#6175 "Et fuit dies Jacobi anni vitae 1illius septem anni et quadraginta et centum anni": quod significet statum communem et quale ejus, constare potest si evolvantur numeri septem, quadraginta et centum; quid septem, videatur n. 395, 433, 716, 728, 881, 5265, 5268; quid quadraginta, n. (x)730, 862, 2272, 2273; et quid centum, n. 1988, 2636, 4400; at numeri ita compositi non facile explicari possunt, nam plura continent quam ut in summam redigi queant et ad captum exprimi; hi numeri in communi integrum statum rei per "Jacobum" repraesentatae et ejus quale continent; haec angeli vident in uno complexu solum a numero illo; nam omnes numeri in Verbo cadunt apud illos in ideas rerum; quod etiam patuit ex eo quod aliquoties numeri in longa serie mihi visi sint, et tunc ab angelis dictum quod involvant res in serie, de quibus inter se locuti sunt; inde quoque antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti fuerunt, computum habuerunt etiam ex numeris constantem quibus res caelestes non ideis mentis naturalis ita comprehensibiles illatae sunt; sed haec post illorum tempora cum caelestium perceptione perierunt, remanente solum cognitione quid in communi significarent numeri simplices, sicut tres, sex, septem, duodecim, non ita quid numeri compositi; sed hodie nec scitur quod numeri in Verbo aliquid praeter numerum significent, quare hoc inter incredibilia forte erit. @1 see p. 496, ftnote I$
Arcana Coelestia 5
Passage 6176
#6176 "Et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum": quod significet statum mox ante regenerationem, constat ex significatione "appropinquare" quod sit prope esse, ita mox ante; ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; ex repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 6169; et ex significatione "mori" quod sit resurgere et excitari in vitam nempe spiritualem, de qua n. 3326, 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, ita regenerari; nam qui regeneratur, is resurgit a morte spirituali et excitatur in novam vitam.
Arcana Coelestia 5
Passage 6177
#6177 "Et vocavit filium suum Josephum": quod significet praesentiam interni, constat a significatione "vocare ad se" quod sit praesentem sibi sistere, ita praesentia; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit internum, ut pluries prius, n. 6089, 6117, 6120, 6128, 6132, 6136, 6145, 6149, 6152, 6153, 6156, 6163,6167.
Arcana Coelestia 5
Passage 6178
#6178 "Et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis": quod significet desiderium, constat ex affectione in qua fuit Jacob cum haec locutus cum Josepho; haec affectio inest huic formulae, nam "si quaeso inveni gratiam in oculis tuis" est solum formula per quam affectio, ita desiderium voluntatis, exprimitur, ut quoque supra n. 6162.
Arcana Coelestia 5
Passage 6179
#6179 "Pone quaeso manum tuam sub femore meo": quod significet obstrictionem sanctam, constat ex significatione "ponere manum sub femore" quod sit obstrictio per id quod est amoris conjugialis ex omni potentia, per "manum" enim significatur potentia, n. 878, 3091, 4931-4937, (x)5328, 5544; et per "femur" id quod est amoris conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062. Conjugiale in supremo sensu est unio Divini et Divini Humani in Domino; inde est unio Divini Boni et Divini Veri in caelo, nam quod procedit a Domino, est Divinum Verum ex Divino Bono; inde caelum est caelum et vocatur conjugium, est enim conjunctio boni et veri ibi quae procedunt a Domino, quae id 1faciunt; et quia Dominus est bonum ibi, et caelum est verum inde, idcirco Dominus in Verbo vocatur "sponsus", et caelum tum Ecclesia vocatur "sponsa", nam bonum et verum faciunt conjugium, et illorum conjunctio est quae intelligitur per conjugiale; inde patet quam sanctum fuerit obstringi per conjugiale, quod significabatur per "ponere manum sub femore": ex illo conjugio, nempe boni et veri, descendit amor genuinus conjugialis, de quo et de cujus sanctitate, videatur n. 2727-2759. @1 T suggests facit, reading the second quae as referring to conjunctio $
Arcana Coelestia 5
Passage 6180
#6180 "Et facias mecum misericordiam et veritatem": quod significet humiliationem, constat ex significatione "facere misericordiam" quod sit bonum amoris; et ex significatione "facere veritatem" quod sit verum fidei, de quibus sequitur; ea verba cum dicuntur, sunt verba supplicationis, ita humiliationis. Quod "facere misericordiam" sit bonum amoris, est quia omnis misericordia est amoris, qui enim in amore aut charitate est, is quoque in misericordia est; et tunc fit amor et charitas apud eum misericordia cum proximus in egestate aut miseria est, et in eo statu ei opem fert; inde est quod per "misericordiam" significetur bonum amoris. [2] Quod "facere veritatem" sit verum fidei, est quia omne verum est fidei, ideo etiam per eandem vocem in lingua originali significatur fides. Quia bonum amoris et verum fidei sunt conjunctissima, ac unum non datur absque altero,ideo fuit hoc formula sollemnis apud antiquos, quia illis notum fuit quod bonum amoris inseparabile esset a vero fidei; et quia ita, bina illa in Verbo pluries conjunctim dicuntur, ut in Exodo, Jehovah magnus misericordia et veritate, xxxiv 6: in Libro 2 Samuelis, David dixit ad viros Jabesh, Faciat Jehovah vobiscum misericordiam et veritatem, ii 5, 6: et ibidem, David ad Ittaeum Gittaeum; Revertere et reduc fratres tuos tecum cum misericordia et veritate, xv 20: apud Hosheam, Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non veritas et non misericordia, et non cognitio 1Dei in terra, iv 1: apud Davidem, Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, Ps. (x)xxv 10: apud eundem, Jehovah non prohibebis a me misericordias Tuas, misericordia Tua et veritas Tua perpetuo custodient me, Ps. xl 12: apud eundem, Misericordias Jehovae aeternas canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam. . . . Justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistunt ante facies Tuas, Ps. lxxxix 2, 3, (x)15 (A.V. 1,2,14): et praeterea apud Davidem, Ps. xxvi 3, xxxvi 6 (A.V. 5), 1vii 4, 11 (A.V. 3,10), 1xi 8 (A.V. 7), 1xxxv 11 (A.V. 10), 1xxxvi 15, 1xxxix 25,34 (A.V. 24,33), xcii 3 (A.V. 2). @1 Jehovae I Sch. In 3122 S has Dei as Heb.$
Arcana Coelestia 5
Passage 6181
#6181 "Ne quaeso sepelias me in Aegypto": quod significet regenerationem non in scientificis, constat ex significatione "sepeliri" quod sit resurrectio et regeneratio, de qua n. 2916, 2917, 4621, 5551; et ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua saepius prius; quid sit regeneratio non in scientificis, videatur in mox sequentibus, n. 6183.
Arcana Coelestia 5
Passage 6182
#6182 "Et cubem cum patribus meis": quod significet vitam qualis antiquis, constat ex significatione "cubare" quod sit vita, cubare enim hic est sepeliri apud illos, et quia sepeliri est resurrectio et regeneratio, est "cubare apud illos" vita, nam resurrectio est in vitam, similiter regeneratio; et ex significatione "patrum" quod sint illi qui ab Antiqua et ab Antiquissima Ecclesia, de qua n. 6075, ita antiqui.
Arcana Coelestia 5
Passage 6183
#6183 "Et feras me ex Aegypto": quod significet ut sit elevatio ex scientificis, constat ex significatione "ferre me" quod sit elevatio, nam ab Aegypto ad terram Canaan dicitur "ascendere" per quod significatur elevatio, n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007, ita per "ferre illuc ex Aegypto"; et ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua prius. Quid sit elevatio a scientificis, paucis dicendum est; regeneratio naturalis fit per insinuationem vitae spiritualis a Domino per internum hominem in scientifica ibi; de hac insinuatione actum est in hoc capite; at cum homo ita regeneratus est, si talis est, ut (x)ulterius regenerari possit, elevatur inde ad interius naturale quod sub auspicio immediato interni est; at si homo non talis est, tunc vita ejus spiritualis est in exteriore naturali; elevatio fit per abductionem a sensualibus et scientificis, ita per elevationem supra illa, et tunc homo in statum interioris cogitationis et affectionis pervenit, ita interius in caelum; qui in hoc statu sunt, in Ecclesia interna sunt, at qui in priore statu, in Ecclesia externa, et hi repraesentantur per "Jacobum" at illi per "Israelem"; ut itaque Jacob sit Israel et sic per illum ut Israelem repraesentetur bonum spirituale quod est in interiore naturali, ita Ecclesia spiritualis interna, haec dicta sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 6184
#6184 "Et sepelias me in sepulcro illorum": quod significet talem regenerationem, constat ex significatione "sepeliri" quod sit regeneratio, de qua re supra n. 6181, ita "sepeliri in sepulcro illorum" seu in eodem sepulcro, est regeneratio talis.
Arcana Coelestia 5
Passage 6185
#6185 "Et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum": quod significet quod ita fiet 1ex providentia a Divino, constat ex significatione "facere secundum verbum alicujus" quod sit quod ita fiet; quod addatur "ex providentia a Divino", est quia Abrahamus, Jishakus et Jacobus repraesentabant tria, sed quae unum faciunt; in supremo sensu, in Domino "Abrahamus" repraesentabat Ipsum Divinum, "Jishakus" Divinum Rationale, et "Jacobus" Divinum Naturale, n. 3305 fin., 4615, 6098; et in sensu respectivo apud hominem, intimum quod est bonum caeleste, interius quod est bonum spirituale, et exterius quod est bonum naturale; haec significantur per tres illos in uno sepulcro, quia per "sepulcrum" significatur resurrectio in vitam et regeneratio, n. 2916, 2917, 4621, 5551. @1 I o this here, but see 6188$
Arcana Coelestia 5
Passage 6186
#6186 "Et dixit, Jura mihi": quod sit ut irrevocabile sit, constat ex significatione "jurare" quod sit confirmatio irrevocabilis, de qua n. 2842.
Arcana Coelestia 5
Passage 6187
#6187 "Et juravit ei": quod significet quod irrevocabile, constat ex significatione "jurare" quod sit irrevocabile, ut nunc supra n. 6186.
Arcana Coelestia 5
Passage 6188
#6188 "Et incurvavit se Israel super caput lecti": quod significet quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis, constat ex significatione "incurvare se" quod hic sit vertere se; et ex significatione "lecti" quod sit naturale, de qua sequitur; ita "caput lecti" est quod in naturali est superius, hoc est, interius, nam per"caput" in Verbo ubi nominatur, significatur interius, et hoc respective ad "corpus" quod est exterius. Per quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis, significatur quod verum naturale quod "Jacob", elevaretur ad bonum spirituale quod "Israel", secundum illa quae supra n. 6183 dicta et explicata sunt. [2]Quod "lectus" sit naturale, est quia naturale infra rationale est et ei inservit instar lecti; rationale enim velut cubat super naturali, et quia naturale ita substratum est, ideo vocatur "lectus"; ut quoque apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12; "in angulo lecti" pro in infimo naturalis; et "in extremitate spondae" pro in sensuali; per "populum enim Israelem" cui metropolis erat Samaria, repraesentabatur regnum Domini spirituale; de hoc dicitur, sicut de (x)patre Israele hic, quod sit "super caput lecti", nam bonum spirituale quod per "patrem Israelem" repraesentatur, est "caput lecti"; cum autem inde se convertunt ad illa quae sunt infimi naturalis, et quae sunt sensualis, tunc dicitur quod sint "in angulo lecti et in extremitate spondae": apud eundem, Qui cubant super lectis eboris, et extendunt se super spondis suis; sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, vi 4, 6; "lecti eboris" sunt voluptates infimi naturalis quae sunt superbientium; "non super confractione Josephi affici dolore" pro nihil curare quod bonum ab interno dissipatum sit: apud Davidem, Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, Ps. cxxxii 3; "tentorium domus meae" pro sancto amoris, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 4128, (x)4391, 4599; "ascendere super spondam strati" pro super naturale ad verum quod ex bono amoris: quod "intrare intra tentorium domus, et ascendere super spondam strati" sit propheticum quod absque sensu interno non potest sciri, cuivis potest constare. 1Continuatio de Influxu et de Commercio Animae et Corporis @1 The whole of this transaction (i.e. n. 6189-6215) is missing from A$
Arcana Coelestia 5
Passage 6189
#6189 Quod bini angeli e caelo ac bini spiritus ab inferno apud hominem sint, et quod inde ei communicatio cum utroque, et quoque quod inde ei liberum se vertere ad unum aut ad alterum, ad finem capitum (x)xliv et xlv ostensum est; at quod influant apud hominem omnia et singula secundum liberum ejus, malum ab inferno et bonum e caelo, hoc est, per caelum a Domino, est quod homo nescit et idcirco forte vix credet.
Arcana Coelestia 5
Passage 6190
#6190 Quia agitur de influxu, et is tam saepe nominatur, in antecessum est dicendum quid influxus: quid per influxum spiritualem intelligitur, non melius constare potest quam per influxus naturales qui existunt et apparent in mundo: sicut per influxum caloris a sole in omnia telluris cum omni varietate secundum anni tempora et telluris climata: et per influxum lucis in eadem, etiam cum omni varietate secundum tempora dierum et quoque annorum, diversimode etiam secundum climata: ex influxu caloris a sole in omnia telluris, unde vita vegetativa: et ex influxu lucis in eadem, unde adjutorium vitae illius et quoque colores et pulchritudinum apparentiae: similiter ex influxu ejusdem caloris in corporis nostri ambitum: tum lucis in oculum: pariter ex influxu soni in aurem, et ex parilibus aliis, comprehendi potest quid influxus vitae a Domino Qui est Sol caeli, a Quo calor caelestis qui est bonum amoris, et lux caelestis quae est verum fidei; influxus horum etiam manifeste sentitur, calor enim caelestis qui est amor, facit calorem vitalem qui est in homine, et lux caelestis quae est fides, facit ejus intellectum, nam verum quod fidei, quod procedit a Domino, illustrat ejus intellectuale; sed utrumque cum multa varietate, nam se habent secundum receptiones ab homine.
Arcana Coelestia 5
Passage 6191
#6191 Quod homo per angelos et spiritus regatur a Domino, ex tam manifesta experientia mihi scire datum est ut de eo ne quidem minimum dubii relictum sit; nam nunc per plures annos omnes meae cogitationes et omnes meae affectiones quoad omnium singularissima mediis spiritibus et angelis influxerunt; hoc datum est tam evidenter percipere ut nihil evidentius, percepi enim vidi, et audivi quinam essent, quales essent et ubinam essent; et cum in cogitationem aut voluntatem aliquid adversum incideret, cum illis locutus sum et illos increpavi; et quoque animadverti quod potentia infundendi talia illis refraenata sit ab angelis, ut et quomodo, et quoque saepe quod abacti; et cum abacti sunt quod loco eorum novi adfuerint a quibus iterum influxus; tum appercipere datum est unde illi spiritus, seu quarum societatum subjecta essent; [2]data etiam fuit saepe cum ipsis illis societatibus copia loquendi; et tametsi omnia quoad singularissima cogitationum et affectionum per spiritus et angelos influebant, usque tamen cogitavi sicut prius, et volui sicut prius, et conversatus cum hominibus sicut prius, a nemine aliqua differentia a vita priore observata; scio quod tale vix aliquis credat sed usque est veritas aeterna.
Arcana Coelestia 5
Passage 6192
#6192 Ostensum mihi ad vivum est quomodo spiritus influunt apud hominem; cum veniunt ad illum, induunt omnia ejus memoriae, ita omnia quae homo ab infantia didicit et imbuit, et spiritus haec putant esse sua, ita agunt quasi hominem apud hominem; sed non ulterius intrare apud hominem eis licet quam ad interiora ejus quae sunt cogitationis et voluntatis, non autem ad exteriora quae sunt actionum et loquelae; haec enim per influxum communem a Domino, absque particularium spirituum et angelorum mediatione, actum consequuntur; at spiritus tametsi agunt hominem apud hominem quoad illa quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, usque tamen non sciunt quod sint apud hominem, ex causa quia possident omnia ejus memoriae, et credunt quod illa non alterius sed sua sint; et quoque ex causa ne laedant hominem, nam nisi spiritus qui apud hominem ab inferno, crederent esse sua, conarentur omni modo hominem quoad corpus et quoad animam perdere; nam hoc est ipsum jucundum infernale.
Arcana Coelestia 5
Passage 6193
#6193 Quia spiritus ita possident omnia quae cogitationis et voluntatis hominis sunt, et angeli quae adhuc interiora sunt, et sic homo illis conjunctissimus est, idcirco homo non aliter appercipere et sentire potest quam quod ipse sit qui cogitat et vult; se enim ita habet cum communicationibus in altera vita; in societate ubi similes, quisque credit esse suum quod est alterius; quapropter boni cum in societatem caelestem veniunt, ilico in omnem intelligentiam et sapientiam illius societatis intrant usque adeo ut non aliter sciant quam quod illa in se sint; ita quoque se habet cum homine et cum spiritu apud illum. Quae a spiritibus ab inferno influunt, sunt mala et falsa, at quae ab angelis e caelo, sunt bona et vera; ita per influxus sibi oppositos tenetur homo in medio, ita in libero. [2]Quae influunt ab angelis, quia per interiora magis, non ita ad sensum externum apparent sicut quae a malis spiritibus. Angeli etiam sunt tales ut nequaquam audire velint quod influxus boni et veri sint a se, sed quod sint a Domino; indignantur si cogitatur aliter, nam illi sunt in perceptione manifesta quod ita sit, et nihil plus amant quam quod non a se velint et cogitent sed a Domino; at vicissim mali spiritus irascuntur si illis dicitur quod non cogitent et velint ex se, quia hoc est contra jucundum amorum illorum; et magis cum dicitur quod vita non sit in illis sed quod influat; hoc cum illis per vivam experientiam ostenditur, quod saepe factum est, tunc quidem fatentur quod ita sit; nam loqui contra experientiam non possunt, at usque post aliquam moram negant, nec tunc volunt ut id amplius confirmetur ab experientia.
Arcana Coelestia 5
Passage 6194
#6194 Aliquoties contigerat quod cogitaverim mecum, et quoque quod locutus cum aliis absque reflexione quod spiritus adessent qui excitarent sed ilico post alloquebantur me spiritus et narrabant statum in quo tunc fuerunt, quod nempe non aliter scirent quam quod ii essent qui cogitarent, et quidem apud me ita quod proximi crederent se esse prorsus qui cogitabant, remotiores autem minus, et qui adhuc remotiores adhuc minus: et quoque ostensum, quaenam societates in spiritus, ut in sua subjecta, influerent.
Arcana Coelestia 5
Passage 6195
#6195 Fuerunt spiritus diu apud me, non ita boni nec ita mali, paulo supra caput, potuerunt influere penitus in affectiones, et quia hoc volebant, etiam per moram intrarunt et se ligaverunt mecum ita ut videretur sicut vix possent separari; locutus sum cum illis de ea re, et quod oporteat ut separentur, sed non potuerunt; cum id tentabant et se separabant paulum, tunc cogitationes meas ita hebetabant ut non nisi quam confuse et abrupte cogitare possem, et sentiebatur in capite meo dolorificum quale illis qui in deliquium cadunt. Inde patuit quomodo amores conjungunt, et quod inde conjunctio omnium in altera vita; quapropter spiritus qui intrant in ipsas affectiones, possident alterum; sicut etiam fit in mundo cum homo favet alterius amori; at vera non conjungunt sed affectiones veri. [2]Inde constare mihi potuit quomodo homo conjungitur vel cum caelo vel cum inferno, quod nempe per amores; per amores sui et mundi cum inferno, at per amores proximi et Dei cum caelo. Tum quoque constabat quod homo ligatus inferno nusquam possit solvi inde nisi per Divina media a Domino, quod etiam ostensum ab illis qui mecum ligati fuerunt modo per leves affectiones; ab illis solutus sum non nisi quam per intermedios amores, per quos cum aliis conjungebantur per gradus; et sicut separabantur, ita apparuerunt elongari a me versus sinistrum antrorsum; et observata est separatio per 1mutationes status affectionum, nam sicut affectiones mutabantur, ita recedebant. Inde etiam patet unde apparentiae distantiarum in altera vita. @1 I has mutatione; should be either mutationem or as above$
Arcana Coelestia 5
Passage 6196
#6196 Quod spiritus associentur homini secundum ejus amores, ex multiplici experientia mihi notum factum est; ut primum coepi aliquid impense amare, spiritus aderant qui in tali amore essent, nec removebantur prius quam amor cessavit.
Arcana Coelestia 5
Passage 6197
#6197 Quoties aliquid in cogitationem et in desideria voluntatis inciderat quod non scivi unde illud, toties cum id volui scire, mihi ostensum est unde, nempe a quibus societatibus, et quandoque per quos spiritus qui subjecta; et quoque tunc locuti sunt mecum et fassi quod id cogitaverint et quoque quod sciverint quod illud influeret apud me, et mihi appareret sicut in me. Dolosi qui supra caput directe apparent, influxerunt apud me quandoque tam subtiliter ut nescirem unde esset, et quoque ut vix aliter perciperem quam quod illud quod influebat, esset in me et a me, ut familiare est aliis; sed quia pro certo sciebam quod aliunde, data est mihi perceptio a Domino tam exquisita ut apperciperem singulos eorum influxus, tum ubinam essent et quinam essent; cum hoc animadverterent, indignati sunt valde, imprimis quod reflecterem super id quod ab illis; reflexio illa influebat per angelos. [2]Dolosi illi imprimis insinuabant talia quae erant contra Dominum, et tunc quoque reflectere dabatur super id quod nullus in inferno agnoscat Dominum, sed quod contra 1Illum contumeliosi sint quantum eis licet, at quod non illibenter audiant nominari Patrem creatorem universi; inde, ut ex indicio perquam manifesto, patere potest quod Dominus sit Qui regit universum caelum sicut Ipse docet apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18; et quod Domino oppositi sint, quia oppositi sunt caelo ubi Dominus est Omne in omnibus. @1 I i full stop; evident error$
Arcana Coelestia 5
Passage 6198
#6198 Fuerunt spiritus apud me qui putaverunt quod ipsi essent qui viverent et non mihi aliunde vita quam ab illis, sic ut illi essent ego; sed cum illis dictum est quod spiritus separati essent, et quod etiam ego essem spiritus quoad interiora, hoc non potuerunt credere; ut scirent, separati sunt et sic ostensum quod spiritus per se essent; sed usque non volebant credere, instabant pertinaciter; aberant per tempus, et cum redibant, in simili persuasione fuerunt. Inde quoque constare potest quod spiritus non aliter sciant quam quod sua sint quae apud hominem. Sed tales qui ita pertinaciter credunt, non admittuntur facile ad homines quia aegre possunt separari; simile quidem inditum est ceteris spiritibus ob causam ut inserviant homini, sed cum differentia.
Arcana Coelestia 5
Passage 6199
#6199 Alius spiritus etiam putabat quod is esset ego, usque adeo ut crederet cum loqueretur mecum lingua mea vernacula, quod is loqueretur ex sua, dicens quod illa lingua esset sua; sed ostensum quod lingua spiritibus propria prorsus alia sit, et quod sit lingua universalis omnium, et ex illa influant ideae in meam vernaculam et sic loquantur non ex se sed in me, et quod hoc indicium sit quod non solum in illa quae sunt hominis veniant, sed etiam quod putent illa esse sua.
Arcana Coelestia 5
Passage 6200
#6200 Quia continue nunc per novem annos in consortio cum spiritibus et angelis fui, sedulo observavi quomodo cum influxu se habet. Cum cogitavi, apparuerunt ideae materiales cogitationis, quasi in medio cujusdam undae, et observatum quod unda illa non aliud esset quam talia quae adjuncta sunt rei illi in memoria, et quod sic cogitatio plena spiritibus appareat, sed quod ad sensum hominis tunc non aliud veniat quam quod in medio est et sicut materiale apparuit; assimilavi undam illam circumcirca alis spiritualibus per quas, res quae cogitatur, elevatur e memoria; inde est homini apperceptio rei. Quod in undante illa materia circumcirca fuerint innumera rei convenientia, constare mihi potuit ex eo quod spiritus qui in subtiliore sphaera, inde sciverint omnia illa quae ego de illa re usquam noveram, et sic quod plene hauriant et induant omnia quae hominis sunt; ac genii qui solum ad cupiditates et affectiones attendunt, illa quae amorum sunt. [2]Sit exemplum illustrationi: cum de homine mihi noto cogitavi, tunc illius idea qualis apparet cum coram homine ille nominatur, sistebatur in medio, sed circumcirca, sicut undans volatile, omnia quae de illo sciveram et cogitaveram a pueritia; inde ille totus qualis in mea cogitatione et affectione fuit, apud spiritus momento apparuit; etiam cum de aliqua urbe cogitavi, tunc ex undante illa sphaera circumcirca spiritus sciebant momento omnia quae vidi et de ea novi; ita quoque se habuit cum rebus scientiae.
Arcana Coelestia 5
Passage 6201
#6201 Ita apparuit cogitatio apud spiritus cum paulo subductus fui a sensualibus; cum autem cogitatio fuit in sensualibus, tunc tale undans non apparuit sed erat materiale omne et non absimile visuali externo; hoc dicitur in sensuali cogitare; at cum interius cogitatur, dicitur subduci a sensualibus; quod homo subduci queat a sensualibus, antiquis notum fuit, quare etiam de illo statu aliqui eorum scripserunt; illi qui in illa cogitatione sunt, vocantur sensuales, ac illis adjuncti sunt spiritus similes; hi spiritus vix plura capiunt apud hominem quam quae etiam ad hominis sensationem perveniunt, nam sunt crassiores reliquis. Observatum est quod cum homo in sensuali est et non inde elevatus, non (x)cogitet aliud quam quod corporis et mundi est, et quod nunc nihil scire velit de illis quae sunt vitae aeternae, immo quod aversetur audire de illa. [2]Ut scirem quod res ita se habeat, aliquoties in sensuale demissus fui, et ilico tunc obvenerunt talia; et quoque tunc spiritus qui in crassiore illa sphaera, infuderunt turpia et scandalosa; sed ut primum a sensuali subductus sum, talia dissipabantur. In sensuali vita sunt plerique qui voluptatibus corporeis indulgent, tum qui prorsus rejecerunt cogitare ultra quam vident et audiunt, et magis qui rejecerunt cogitare de vita aeterna; quapropter tales haec et illa vilipendunt, et cum audiunt talia nauseant. Hodie in altera vita abundant tales spiritus, veniunt enim ex orbe turmae eorum, et influxus ab illis apud hominem est ut indulgeat genio, et vivat sibi et mundo, non autem aliis nisi quantum illi sibi et suis voluptatibus favent. Ut homo ab illis elevetur, cogitabit de vita aeterna.
Arcana Coelestia 5
Passage 6202
#6202 Observatus etiam est alius influxus qui non fit per spiritus qui apud hominem, sed per alios qui e societate quadam infernali in sphaeram vitae hominis emittuntur; hi inter se de talibus quae homini adversa sunt, loquuntur, inde communiter influit incommodum, injucundum, triste aut anxium cum multa varietate; tales saepius fuerunt apud me, et percepti in provincia ventriculi qui infuderunt anxietates, praeter quod scirem unde illae essent; sed toties detecti sunt, et tunc audivi quod inter se locuti sunt, quae fuerunt talia quae affectionibus meis adversa fuerunt; avari in eadem regione quandoque apparuerunt sed paulo superius, et infuderunt anxium ex cura futuri; et quoque datum est increpare illos et illis dicere quod referant talia in ventriculo quae indigesta sunt, male olent, ita quae nauseabunda sunt; vidi etiam quod abacti, et cum abacti sunt, anxium prorsus cessavit; et hoc aliquoties, ut pro certo scirem quod inde. [2]Talis est influxus apud illos qui ex nulla causa anxietate melancholica premuntur, et quoque apud illos qui in tentatione spirituali sunt; ast tunc tales non modo influunt in communi, sed etiam spiritus infernales in particulari excitant mala quae homo egerat, ac pervertunt et sinistre explicant bona cum quibus tunc pugnant angeli; in talem statum venit homo qui regeneratur, per quod demittatur in proprium suum; et hoc fit cum in mundana et corporea se nimis immergit, cumque ad spiritualia elevandus est.
Arcana Coelestia 5
Passage 6203
#6203 Cum origine influxus mali ab inferno ita se habet: cum homo primum ex consensu, dein ex proposito, demum ex jucundo affectionis, in malum se conjicit, tunc aperitur infernum quod in tali malo est, nam secundum mala et omnes eorum varietates, inter se distincta sunt inferna, et dein 1sit ab illo inferno etiam influxus; cum homo ita in malum venit, inhaeret illud, nam infernum in cujus sphaera tunc est, in ipso suo jucundo est cum in suo malo; quapropter non desistit sed contumaciter insistit, et facit ut homo primum per vices, et dein quoties aliquid affine obvenit, de eo cogitet, et tandem fit id apud illum universaliter regnans; et cum hoc fit, tunc conquirit talia quae confirment quod malum non sit, et hoc usque ut sibi ipsi prorsus persuadeat, et tunc quantum potest, vincula externa amovere studet et facit licita et ingeniosa, et tandem etiam decora et honesta, sicut adulteria, furta per artes et dolos, arrogantiae et jactationis variae species, aliorum contemptus, vituperationes, persecutiones sub specie justi, et similia; se habent illa sicut furta manifesta quae cum homo bis aut ter ex proposito committit, quod dein non queat ab illis desistere, inhaerent enim continue ejus cogitationi. @1 T has fit but in I the s is clearly separate from the i$
Arcana Coelestia 5
Passage 6204
#6204 Praeterea sciendum quod malum quod intrat in cogitationem, nihil noceat homini, quia a spiritibus ex inferno continue infunditur malum et repellitur continue ab angelis; at cum malum intrat in voluntatem, tunc nocet, nam tunc quoque abit in actum quoties externa vincula non (x)detinent; malum in voluntatem intrat per detentionem in cogitatione, per consensum, imprimis per actum et inde jucundum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6205
#6205 Saepe observatum est quod spiritus mali imprimis induant hominis persuasiones et cupiditates, et cum illas induunt, quod hominem regant ex imperio, nam qui infert se in hominis cupiditates et in ejus persuasiones, is sibi subjicit hominem, et (x)illum sibi servum facit; at influxus per angelos fit secundum hominis affectiones, quas leniter ducunt et flectunt ad bonum et non frangunt; ipse influxus est tacitus, vix perceptibilis, nam est in interiora, et continue per liberum.
Arcana Coelestia 5
Passage 6206
#6206 Porro sciendum quod omne malum influat ab inferno et omne bonum per caelum a Domino; quod autem malum approprietur homini, est causa quia homo credit et persuadet sibi quod id cogitet et faciat a se, ita id suum facit; si crederet sicut res se habet, tunc non appropriaretur ei malum sed appropriaretur ei bonum a Domino; nam tunc ilico cum influeret malum, cogitaret quod esset a malis spiritibus apud illum, et cum hoc cogitaret, angeli averterent et rejicerent illud; nam angelorum influxus est in id quod homo scit et credit, non autem in id quod homo non scit et non credit; non senim alibi figitur quam ubi estaliquid apud hominem. [2]Cum homo sic appropriat ibi malum, comparat sibi spha erum istius mali, quae sphaera est cui adjungunt se spiritus ab inferno qui in similis mali sphaera sunt, nam simile simili conjungitur. Sphaera spiritualis apud hominem aut spiritum est exhalatio effluens a vita amorum ejus ex qua cognoscitur ad distantiam qualis est; secundum sphaeras conjunguntur omnes in altera vita, etiam societates inter se; et quoque dissociantur, nam sphaerae oppositae collidunt et se mutuo repellunt; inde sphaerae amorum mali omnes in inferno sunt, et sphaerae amorum boni omnes in caelo sunt, hoc est, ii qui in illis sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 6207
#6207. Angelorum influxus est imprimis in conscientiam hominis, ibi est planum in quod operantur; hoc planum est in interioribus hominis. Conscientia est duplex, interior et exterior, conscientia interior est boni et veri spiritualis, conscientia exterior est justi et aequi; haec conscientia datur hodie apud plures sed interior apud (x)paucos; at usque qui illa conscientia gaudent, salvantur in altera vita; sunt enim tales ut si contra bonum et verum, aut contra justum et aequum agunt, angantur et crucientur intus; non quod inde honor aut lucrum aut fama pereat, sed quia contra bonum et verum, aut justum et aequum egerant. Ast ubi hae conscientiae non sunt, est infimum quoddam quod aliquoties mentitur conscientiam, nempe ut verum et bonum, ac aequum et justum faciant non ex amore illorum sed propter se, suum honorem et lucrum; hi quoque anguntur et cruciantur cum adversa illis obveniunt, sed haec conscientia est nulla conscientia quia est amoris sui et mundi, et in illa nihil est de amore Dei et proximi, quare in altera vita nec apparet. [2]Qui tales sunt, etiam possunt officiis eminentioribus fungi sicut illi qui genuina conscientia gaudent, nam in forma externa faciunt similia, sed sui honoris et famae causa; quo itaque plus horum jacturam timent, eo melius munera publica ad favorem proximi et patriae obeunt; at qui non timent jacturam illorum, sunt in republica prorsus rejectibilia membra. Qui in falsa hac conscientia sunt, ne quidem sciunt quid conscientia, et cum audiunt ab aliis quid sit, irrident et credunt simplicitatis esse aut aegritudinis animi. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo cum influxu se habet, quod nempe conscientia sit planum in quod angeli influant, et quidem in affectiones boni et veri, ac justi et aequi ibi, ac sic teneant hominem vinctum, at usque in libero.
Arcana Coelestia 5
Passage 6208
#6208 Sunt plures qui gaudent bono naturali ex hereditario, ex quo jucundum habent in benefaciendo aliis, sed non ex Verbo aut doctrina Ecclesiae aut ex suo religioso imbuti principiis inde faciendi bonum, ita nec donari potuerunt aliqua conscientia, nam haec non venit ex bono naturali aut hereditario, sed ex doctrina veri et boni, et vita secundum illam; tales cum in alteram vitam veniunt, mirantur quod in caelum non recipiantur, dicentes quod vitam bonam egerint, sed illis dicitur quod vita bona ex naturali seu hereditario non sit vita bona, sed ex illis quae sunt doctrinae boni et veri ac inde vitae; per haec principia habent sibi impressa de vero et bono, et accipiunt conscientiam, quae planum est in quod influat caelum. Ut sciant quod ita se res habeat, mittuntur in societates varias, et tunc patiuntur se abduci in quaecumque mala solum per ratiocinationes et inde persuasiones quod mala sint bona et bona sint mala, et sic persuadentur ubivis et (x)feruntur sicut paleae in vento; nam absque principiis sunt et absque plano in quod angeli operentur et a malis illos abducant.
Arcana Coelestia 5
Passage 6209
#6209 Influxus angelorum apud hominem non appercipitur sicut influxus spirituum; quod enim ab illis influit, non est materiale sed est spirituale, et apparet omne id sicut fluviatile aereum ab interioribus angelis sicut lucidum, et ab adhuc interioribus sicut flammeum; de quibus plura, ex Divina Domini misericordia, ad finem capitum sequentium.
Arcana Coelestia 5
Passage 6210
#6210 Aliquibus vicibus factum quod impense cogitarem de mundanis et de talibus quae curae sunt plerisque, nempe de possessionibus, de acquisitione divitiarum, de voluptatibus, et similibus; tunc animadverti quod in sensuale relaberer, et quod in tantum quantum illis immergeretur cogitatio, removerer a consortio cum angelis; inde mihi quoque patuit quod qui in talibus curis profunde sunt, nequeant commercium habere cum illis in altera vita; cogitationes enim tales, cum occupant totam mentem, deorsum ferunt animum et sunt sicut pondera quae detrahunt; et cum pro fine habentur, removent a caelo, ad quod elevari homo nequit nisi per bonum amoris et fidei. Hoc adhuc mihi constare potuit ex eo; quondam cum ductus sum per mansiones caeli, et tunc in spirituali idea essem, et accidit quod subito lapsus essem in cogitationem de mundanis, et tunc omnis illa idea spiritualis dissipabatur et facta sicut nulla.
Arcana Coelestia 5
Passage 6211
#6211 Miratus quandoque sum cur non loquela et actio per spiritus particulares, sicut cogitatio et voluntas regeretur, sed instructus sum quod loquela sequatur ex cogitatione, et actio ex voluntate, et quod hoc ex ordine fluat, ita per influxum communem; sed usque spiritus dicati sunt unicuique membro loquelae, et unicuique membro actionis, sed ii spiritus id non sciunt. Influxus communis est continuus conatus a Domino per universum caelum in singula quae sunt vitae hominis.
Arcana Coelestia 5
Passage 6212
#6212 Notum est ex Verbo quod influxus e mundo spirituum et e caelo fuerit in prophetas, partim per somnia, partim per visiones, et partim per loquelam; et quoque apud quosdam in ipsam loquelam et in ipsos gestus, ita in illa quae sunt corporis; et quod tunc non loquerentur a se nec agerent a se, sed a spiritibus qui tunc occupabant corpus illorum; quidam tunc se sicut insani gerebant, ut Saul quod jaceret nudus, alii quod se vulnerarent, alii quod cornua sibi imponerent, et plura similia; [2]et quia desideravi scire quomodo illi agerentur a spiritibus, ostensum id mihi est per vivam experientiam; ob finem id sciendi, eram per totam noctem possessus a spiritibus qui ita occupabant corporea mea ut non nisi quam obscurissime sentire possem quod meum corpus esset; spiritus illi cum veniebant, apparebant sicut nubeculae in varias formas conglomeratae, utplurimum acuminatae; nubeculae erant nigrae. Mane visus mihi est currus cum biga equorum in quo vir qui vehebatur; dein visus mihi est equus cui quis insidebat, qui rejectus ab equo retrorsum, et ibi jacuit equo recalcitrante; postea visus est alius equo insidens; equi erant generosi. [3]Post haec angeli dicebant quid visa haec significarent, quod nempe currus in quo vir significaret sensum spiritualem qui inerat propheticis quae loquebantur, et quae repraesentabant; quod equus qui rejecit insidentem et recalcitravit, significaret populum Judaicum et Israeliticum apud quos prophetica, quod solum in externis essent, et sic quod intellectuale rejiceret et quasi per recalcitrationem amoveret illos; et quod alter equo insidens significaret intellectuale quod est illis qui in sensu interno Verbi prophetici sunt. [4]Ex statu illo in quo per noctem usque ad mane fui, instructus sum quomodo prophetae per quos spiritus loquebantur et agebant, possessi fuerunt, nempe quod spiritus occuparent corpus eorum adeo ut vix aliquid residuum esset praeter quod scirent quod essent; fuerunt certi spiritus ad hunc usum qui non obsidere voluerunt homines, sed solum intrare in hominis affectiones corporeas, in quas cum intrarent, in omnia corporis intrabant. Spiritus qui solito apud me, dicebant quod abessem ab illis cum in illo statu manerem. [5]Spiritus qui possidebant corpus meum, sicut olim prophetarum, postea mecum locuti sunt, et dicebant quod prorsus non aliter tunc noverint quam quod vita illis esset sicut in corpore, praeter plura alia. Praeterea dictum quod etiam alii influxus apud prophetas fuerint, nempe quod essent sui juris et suae cogitationis, solum quod spiritus cum illis loquerentur, plerumque tunc intus in illis; sed quod non esset influxus in cogitationem et voluntatem, sed solum esset sermo qui ad auditum illorum pervenit.
Arcana Coelestia 5
Passage 6213
#6213 Quod infernum per spiritus suos continue injiciat malum et falsum, et vera ac bona pervertant et exstinguant, et quod Dominus per angelos continue illa avertat, tollat, mitiget, moderetur, per plurium annorum experientiam paene continuam, ita familiare mihi factum est ut ne quidem cogitare queam de aliquo dubio. Sed ut angeli avertere possint influxus ab inferno, erunt vera fidei juncta bono vitae apud hominem in quae influant; haec illis erunt planum in quod operentur. At si homo talia non habet, aufertur ille ab inferno, et tunc Dominus per angelos regit illum quoad externa quae vincula externa vocantur, quae sunt prudentiae propriae ut appareat in externa forma sicut proximi et patriae amans, sed ex causa sui honoris, sui lucri, famae propter illa, timoris poenarum legis, tum mortis; haec sunt vincula externa per quae homo regitur, cum interna quae sunt conscientiae, nulla sunt. Sed externa illa vincula nihil faciunt in altera vita, auferuntur enim ei, et cum ablata sunt, apparet homo qualis intus fuerat.
Arcana Coelestia 5
Passage 6214
#6214 Quam difficile sit ut homo credat quod spiritus sciant cogitationes ejus, constare mihi potuit ex eo; antequam loquebar cum spiritibus, contigit quod spiritus quidam me alloqueretur paucis verbis de illis quae cogitabam; inde obstupefactus sum quod spiritus id sciret, quia putabam quod talia recondita essent et soli Deo nota. Dein cum inciperem loqui cum spiritibus, indignatus sum quod nihil cogitare potuissem quod non illi scirent, et quod id mihi molestum futurum esset; sed postea per aliquot dierum assuetudinem familiare mihi factum est. Tandem etiam notum quod spiritus non solum omnia cogitationis et voluntatis hominis appercipiant, sed etiam multo plura quam ipse homo; et quod angeli adhuc plura, quod nempe intentiones ac fines a primis per medios ad ultimos; et quod Dominus sciat non solum qualis homo totus est sed etiam qualis futurus in aeternum. Inde constare potest quod prorsus nihil absconditum sit, sed quod homo intus cogitat et machinatur, pateat in altera vita ut in clara die.
Arcana Coelestia 5
Passage 6215
#6215 Continuatio de influxu et commercio animae et corporis, ad finem capitis sequentis.